DISTINCTIO XXXII.

De charitate quantum ad divinam dilectionem.

A. De charitate Dei.

Præmissis adjiciendum est de dilectione Dei, qua ipse diligit nos : quæ non alia est quam illa qua diligimus eum. Dilectio autem Dei divina usia est : eademque dilectione Pater et Filius et Spiritus sanctus se diligunt et nos, ut supra disseruimus 1. Cumque ejus dilectio sit immutabilis et æterna, alium tamen magis, alium minus diligit. Unde Augustinus : Incomprehensibilis est dilectio Dei atque immutabilis, qua Deus in unoquoque nostrum amat quod fecit, sicut et odit quod fecimus. Miro ergo et divino modo etiam quando odit, diligit nos. Et hoc quidem in omnibus intelligi potest. Quis ergo digne potest eloqui quantum diligat membra Unigeniti sui, et quanto amplius Unigenitum ipsum? De ipso etiam dictum est : Nihil odisti eorum quæ fecisti 2. Ex his percipitur, quod Deus omnes creaturas suas diligat : quia scriptum est, Nihil odisti eorum quæ fecisti. Et item, Vidit Deus cuncta quæ fecerat : et erant valde bona 3. Si omnia quæ fecit, bona sunt : et omne bonum diligit : omnia ergo diligit quæ fecit : et inter ea magis diligit rationales creaturas, et de illis eas amplius quæ sunt membra Unigeniti sui, et multo magis ipsum Unigenitum.

<--- Page Split --->

B. Ex qua intelligentia dicitur magis vel minus diligere hæc vel illa.

Cum autem dilectio Dei immutabilis sit, et ideo non intenditur, vel remittitur, si quaeritur quae sit ratio dicti cum dicitur magis vel minus diligere hoc quam illud, et cum dicitur Deus omnia diligere ? Dicimus dilectionem Dei sicut pacem exsuperare omnem sensum humanum 1, ut ad tantaaltitudinis intelligentiam vix aliquatenus adspiret humanus sensus. Potest tamen sane intelligi, ea ratione dici omnia diligi a Deo quae fecit, quia omnia placent ei, et omnia approbat in quantum opera ejus sunt : nec tunc vel prius vel amplius placuerunt ei cum facta sunt, scilicet antequam fierent, imo ab aeterno omnia placuerunt ei, non minus quam postquam esse coeperunt. Quod vero rationales creaturas, id est, homines vel Angelos, alios magis, alios minus diligere dicitur, non mutabilitatem charitatis ejus significat : sed quod alios ad majora bona, alios ad minora dilexit : alios ad meliores usus, alios ad minus bonos. Omnia enim bona nostra ex ejus dilectione nobis proveniunt. Electorum ergo alios magis, alios minus dilexit ab aeterno, et diligit etiam nunc : quia aliis majora, aliis minora ex dilectione sua praeparavit bona : aliisque majora, et aliis minora bona confert ex tempore. Unde magis vel minus dicitur hos vel illos diligere.

C. Quod duobus modis inspicienda est dilectio Dei.

Consideratur enim duobus modis dilectio Dei, secundum essentiam, et secundum efficientiam. Non recipit magis vel minus secundum essentiam, sed tantum secundum efficientiam : ut magis dilecti dicantur, quibus ex dilectione ab aeterno majus bonum praeparavit et in tempore tribuit, et minus dilecti quibus non tantum. Inde etiam est, quod aliqui quando convertuntur et justificantur, dicuntur tunc incipere diligi a Deo : non quod Deus nova dilectione quemquam possit diligere, imo sempiterna dilectione

<--- Page Split --->

dilexit ante mundi constitutionem quoscumque diligit. Sed tunc dicuntur incipere diligi ab eo, cum aeternae Dei dilectionis sortiuntur effectum, scilicet gratiam vel gloriam. Unde Augustinus' : Absit ut Deus temporaliter aliquem diligat quasi nova dilectione, quae in ipso ante non erat, apud quem nec praeterita transierunt, et futura jam facta sunt. Itaque omnes sanctos suos ante mundi constitutionem dilexit, sicut praedestinavit. Sed cum convertuntur et inveniunt illum, tunc incipere ab eo diligi dicuntur : ut eo modo dicatur, quo potest humano affectu capi quod dicitur. Sic etiam cum iratus malis dicitur, et placidus bonis, illi mutantur et non ipse : ut lux infirmis oculis aspera, firmis lenis est, ipsorum scilicet mutatione, non sua. Ita cum aliquis per justificationem incipit esse amicus Dei, ipse mutatur, non Deus.

D. Si quis magis vel minus diligatur a Deo uno tempore quam alio ?

Si vero quaeritur de aliquo, Utrum magis diligatur a Deo uno tempore quam alio ? Distinguenda est dilectionis intelligentia. Si enim referatur ad dilectionis effectum, concessibile est : si vero ad dilectionis essentiam, inficiabile est.

E. Si Deus ab aeterno dilexit reprobos ?

De reprobis vero qui praeparati non sunt ad vitam, sed ad mortem, si quaeritur, Utrum debeat concedi quod Deus ab aeterno dilexit eos ? Dicimus de electis solis simpliciter hoc esse concedendum, quod Deus ab aeterno eos dilexit quos ad justitiam et coronam praeparavit. De non electis vero simpliciter est concedendum, quod odio habuit, id est, reprobavit. Sicut legitur, Dilexi Jacob, Esau autem odio habui. Sed non est simpliciter

<--- Page Split --->

dicendum quod dilexit, ne prædestinati intelligantur : sed cum adjectione concedatur, dilexit eos in quantum opus ejus futuri erant, id est, quos et quales facturus eos erat.

DIVISIO TEXTUS.

« Premissis adjiciendum est de dulecione Dei, etc. »

In hac ultima parte agit Magister de dilectione Dei in comparatione ad nos.

Et circa eam determinat duo, quorum primum est, Utrum ipsa sit inmutabilis essentia divina ? Secundum autem est ex hoc resultans, scilicet qualiter Deus secundum eam alium plus alium minus diligere dicatur ? et hæc incipit, ibi, B, « Cum autem dilectio Dei, etc. »

Quæremus ad faciliorem intellectum circa primum quatuor, quorum primum est, An hoc verum sit quod dicit Magister, quod charitas est essentia divina ?

Secundum, Quare hoc magis convenit charitati, quam fidei, vel spei ?

Tertium, Quare Apostolus attribuit charitati opera aliarum virtutum 1, et non fidei, vel spei.

Quartum erit, Utrum Dei dilectio recipit magis et minus ? de quo Magister quærit in secunda parte lectionis illius.

ARTICULUS I.

An verum sit quod dicit Magister, quod charitas est essentia divina ?

AD PRIMUM objicitur sic :

  1. Quæcumque sunt omnino eadem,

quidquid convenit per substantiam uni eorum, convenit et alii : charitas et essentia divina sunt eadem, ut dicit Magister, et loquimur de chartate qua nos diligt : ego quidquid convenit charitati, convenit essentiae : substantialiter autem charitas ordinat ad actum dilectionis : ergo essentia ordinat ad actum dilectionis : ergo Deus diligit nos sua essentia, ita quod ly sua essentia construitur formaliter cum verbo, quod falsum est : ergo charitas et essentia divina non sunt idem.

  1. Item, Nihil diligitur nisi cognitum : nihil cognoscitur nisi verum : ergo nihil diligitur nisi verum : sed unumquodque sicut se habet ad esse, ita se habet ad verum, ut dicit Philosophus : ergo nihil est verum, nisi quod in veritate est suo modo existendi, ut complexum existit ut complexum, et simplex ut simplex.

Item ulterius, Non ab æterno habuimus esse : ergo nec veritatem : ergo nec potuit nos diligere ab æterno : ergo nec dilectio qua nos dilexit, est æterna : sed essentia divina est æterna : ergo dilectio non est essentia.

  1. Item, Cum dicitur, Creator Deus, verbum notat effectum in creatura : et non ponitur creatio in Deo propter hoc, sed potius circa rem quæ fit : ergo similiter, cum dicit, Deus diligit nos, notatur effectus, et non ponitur aliquid in Deo per diligere.

  2. Præterea, Aut dilectio connotat affectum, aut effectum : quia non potest pluribus modis considerari. Non affectum : quia sic Deus esset passibilis ab affectionibus, quod absit : ergo dicit effectum : ergo non dicit essentiam divinam.

  3. Item, Hugo de sancto Victore :

<--- Page Split --->

« Dilectionis vis esse dignoscitur, quod amantem transferat in amatum. » Ergo dilectio exigit amatum esse : sed non ab æterno fuimus : ergo non ab æterno amavt : ergo dilectio non est essentia : quia Dei essentia æterna est.

  1. Item, Hoc accipitur ab Augustino qui dicit, quod « charitas nihil aliud est quam copula amantis et amati. »

  2. SED CONTRARIUM habetur in libro primo Sententiarum 1, ubi multæ auctoritates inducuntur, quod ab æterno dilexit. Quod autem charitas sit essentia divina, habetur in primo libro Sententiarum 2.

  3. Item, Quidquid est in Deo, Deus est : charitas est in Deo : ergo chartas est Deus. PRIMA patet ex suppositis in primo libro Sententiarum 3. SECUNDA patet per hoc quod si deesset ei charitas, cum ipsa sit bonum optimum, et cum ipsa jucunda faciat omnia bona, ipse non posset esse optimus, nec Deus.

Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia creatio cum est res hujus verbi, creat, dicit quid novum : et ideo formaliter non est fieri nisi in creatura sicut in subjecto et materia, efficienter autem est in Deo : sed charitas dicit perfectissimum quid in ratione boni, et ideo convenit Deo cui omne bonum et optimum est reponendum : et ideo non tantum notat effectum, sed etiam essentiam divinam, sub alio tamen modo significandi.

Ad aliud dicendum, quod non dicit effectum sed essentiam divinam, ut principium actus dilectionis, quia habitus et affectus et hujusmodi propter summam simplicitatem non cadunt in Deo.

Ad aliud dicendum, quod charitas semper jungit, sed non oportet ut juncta sint uno modo, sed Deus est simpliciter : homo autem in ratione verbi ex quo cuncta procedunt ad ortum.

Per hoc patet solutio ad sequens.

Solutio. Dicendum, quod non est dubum quin charitas sit in Deo, et sit Deus, et substantia divina.

Ad PRIMUM ergo contra hoc objectum, dicendum quod illud argumentum non tenet in divinis propter attributa, quae in divinis variant modum significandi et non rem. Et hoc etiam secundum Philosophos verum est, ut patet : quia ipsi probant, quod sua voluntas et sua actio et sua substantia sunt idem quod esse, et tamen secundum Philosophos non quidquid convenit uni, convenit alteri.

Ad aliud dicendum, quod cogniti sumus ab æterno, et habuimus veritatem causæ ab æterno in rationibus idealibus, licet non in esse naturæ propriæ : et hoc sufficit ad dilectionem et cognitionem proprie, sicut in primo libro Sententiarum probatum est.

ARTICULUS II.

Quare charitas est magis essentia divina, quam fides et spes ?

Secundo quæritur, Quare hoc magis convenit charitati, quam alii ?

Et dicitur ab omnibus : quod hæc est ratio : quia

  1. Ipsa est perfectissima virtus et forma virtutum, quæ numquam excidet : et ideo in Deo est principaliter, in nobis autem per imitationem.

  2. Sed contra hoc est quod dicit Apostolus, ad Galat. v, 6 : Fides per charitatem operatur. Ergo, ut videtur, charitas

1 Cf. I Sententiarum, Dist XXXIX et tribus sequentibus per totum. Tom. XXVI hujusce editionis.

2 Cf. I Sententiarum, Dist XV per totum.

Tom. XXV hujusce editionis.

3 Cf. I Sententiarum, Dist. VIII. Tom. XXV hujusce editionis.

<--- Page Split --->

est efficiens operum aliarum virtutum, et non forma.

  1. Item, Super illud : Justus autem in fide sua vivet 1, dicit Glossa : « Charitas est forma virtutum, sine qua fides informis est. » Ergo est efficiens et forma.

  2. Item, Apostolus, I ad Tumoth. 1, 5 : Finis praecepti est charitas. Ergo est finis.

Quæst.

Quæro ergo, Ratione harum quatuor, quare charitas essentialiter est in Deo et non fides ? et, Quare dicatur efficiens et mater et radix ? et, Quare sit forma, et quare finis ?

Et quia de hoc supra disputatum est multum, sufficiat hic tetigisse.

Solutio.

Solutio. Dicendum, quod charitas exemplaris virtus est in Deo : et hoc contingit ei propter perfectionem suam, scilicet quia ipsa perfectissimum habet actum qui numquam excidet : et quia objectum ejus est summa bonitas, quæ desideratur ab omnibus : et quia iterum est maximum bonum inter bona spiritualia : quod patet ex hoc, quia dividit inter filios regni et perditionis.

Ad quæst.

Ad aliud dici potest, quod charitas est efficiens, sicut calor universalis organorum : sicut enim dicit Philosophus, quilibet sensus habet actum suum et objectum, quo non communicat cum alio, et habent omnes sensus unum gravans ab actu, sicut frigus descendens a cerebro, et claudens sensus : ita etiam habent aluquod unum movens ad actum, quod est calor ad exterius expansus in vigilia cum spiritu animali ad organa sensuum moto in vigilia. Unde etiam dicit quidam Philosophus, quod vigiliam facit expansio caloris et spiritum ad exterius.

Per istum modum possumus dicere, quod charitas dicitur efficiens et movens in virtutes : quod tamen a nulla virtute tollit proprium objectum et actum pro-

prium, sicut nec calor naturalis a sensu. Et quod hoc verum sit, videtur ex hoc quod dicitur : Charitas Dei diffusa est cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis 2. Spiritus enim omnia movet. Et videtur charitas esse sicut instrumentum motus ejus.

Per hoc etiam quod ipsa est calor voluntatis relatus generaliter in omne illud quod est bonum : sicut etiam in corpore animato ponimus spiritum facere motum et sensum, et quod calor est suum instrumentum per quod facit. Et per hoc patet ratio primi quaesiti.

Qualiter autem sit mater et radix, supra dictum est 3. Et per hoc patet solutio secundi quaesiti.

Forma autem potest dici charitas, secundum quod ipsa est amor boni simpliciter, ita quod simpliciter dicatur quod nulla differentia contractum est et specificatum. Illud enim erit salvatum in omni bono contracto et specificato per rationem specialem, sicut videtur dicere beatus Augustinus : « Bonum hoc, bonum illud : tolle hoc et illud, et videbis bonum omnis boni bonum. » Verum autem volitum in fide est bonum quoddam habens aliquid de simpliciter bono et arduum in spe. Et similiter pulchrum in temperantia, et forte in fortitudne, et justum in justitia, et eligibile ad opus in prudentia. Sed unumquodque istorum aliquid addit bono. Charitas autem est boni absolute et simpliciter, quod est primum bonum. Cum igitur hoc ut ratio quædam omnis boni salvetur in omnibus bonis contractis, ipsum erit forma ad quam nituntur omnia bona quantum possunt, et a quo habent boni rationem, quoniam si non sit per se bonum, nullum erit particulare bonum et contractum. Secundum hunc igitur modum amor boni per se est in omni virtute, sicut ratio boni quod optat virtus illa, et sic est forma non dans esse simpliciter, sed ratio

<--- Page Split --->

quædam a qua et sub qua sumitur ratio boni quod virtus particularis desiderat acquirere per actum proprium : et sic iterum non excludit formam dantem esse, licet sit aliqua ratio ejus : sicut illud quod est per se, est ratio ejus quod accipt ab ipso : unde ipsum pro possibilitate imitatur in aliquo, et non simpliciter : et hoc modo dico eam esse formam virtulum. Et per hoc patet ratio tertii quæsiti.

Fnis autem dicitur fere eodem modo : quia etiam forma et finis parum differunt : est tamen aliqua differentia. Dicit enim Philosophus, quod omnis operatio et prohaeresis boni alicujus operatrix esse videtur : et ideo diffiniens bonum dicit, quod bonum est quod omnia exoptant vel appetunt vel desiderant. Consideremus ergo duo, bonum quoddam ut verum vel arduum vel pulchrum quod est terminus actus virtutis hujus vel illius, et quo habito cessat a motu. Et quaeramus, Utrum desideret illud acquirere per actum. quia est hoc bonum, vel quia est bonum simpliciter? Si quia est hoc bonum : tunc oportet, quod ratio boni hujus est causa appetitus generaliter in omnibus appetentibus bonum, quod patet esse falsum : ergo id quod movet efficientem virtutem vel quodcumque aliud, erit bonum : et hoc prolixe probat Boctius in libro de Consolatione philosophiae : ergo amatum bonum simpliciter et amor boni movent efficientem : sed hoc quod movet efficientem, est finis . ergo amatum bonum simpliciter, et non hoc vel illud, est simpliciter finis. Charitas igitur non ex parte amantis, sed ex parte amati boni simpliciter, est finis praecepti et omnis operis boni. Istud autem hic volui ponere : quia quamdam viam intelligibiliorem dat, quam quae supra est determinata 1.

Et ex hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS III.

Quare Apostolus attribuit charitati opera aliarum virtutum ?

Tertio quaeritur, Quare Apostolus attribuit charitati opera aliarum virtutum a ? Est enim justitia generalis virtus, ut dicunt Sancti : ergo videtur, quod magis justitiae quam charitatis sint hujusmodi opera.

PRETEREA quaeritur, Penes quid accipiuntur?

SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate, sclutio. dicendum est, charitas est quaedam similitudo divinae bonitatis in nobis, et calor omnia movens, sicut calor solis : et ideo ei non tantum illa, meo judicio, sed omnia opera attribui possunt. Justitia autem non est generalis motor, sed generalis virtus, et generalis status virtutis. Philosophus enim dicit, quod justitia generalis est idem quod virtus : et hoc ego intelligo, id est, idem quod quidam status generaliter virtutem continens : et hic status est ordo rectus hominis vel animae in substantia animae et in viribus ad se et ad proximum et ad Deum : et ideo cum non sit ordinans in actum ut generalis motor, non possunt ei attribui opera virtutum aliarum.

Ad aliud dicendum, quod opera illa aut Ad quest. sunt a malo, aut sunt in bonum ordinantia diligentem. Si in bonum : aut in bonum quod est finis, aut in bonum quod est ad finem. Si in finem : aut respectu boni, aut respectu modi se habendi ad utrumque in statu meriti. Si respectu ve-

<--- Page Split --->

ri : tunc omnia credit. Si respectu boni : tunc omnia quae credit, sperat. Si respecctu modi habendi se ad utrumque in statu meriti in quo promissa differuntur : tunc omnia sustinet dilata et promissa. Si autem respectu ejus quod est finem : tunc aut hoc est respectu boni existentis in se, aut respectu ejus quod est in proximo, aut utroque modo, aut respectu habiti, aut respectu non habiti. Si respecctu habiti in se : tunc non inflatur in se de bono accepto. Si autem respectu non habiti quod non accipit : tunc non est ambitiosa, quia non quaerit ea quae suat supra se, quae non vult Deus dare. Si autem respectu habiti in proximo, aut secundum ordinem in verum, aut secundum ordinem in bonum. Si secundum ordinem in verum : tunc congaudet veritati. Si autem secundum ordinem in bonum : tunc non emulatur. Si autem est respectu habendi non habiti a proximo : tunc non impedit, eo quod non quaerit quae sua sunt, sed potius quae aliorum. Si autem secundum ordinem a malo a quo avertit, aut a malo pene, aut a malo culp. Si a malo culp, aut illud est intus, aut extra. Si intus natum est esse, aut est natum inesse secundum rationalem, et sic non cogitat malum : aut secundum concupiscibilem, et sic non gaudet super iniquitate : aut secundum irascibilem, et sic non irritatur. Si autem natum est malum esse extra, sic non agit perperam. Si autem est a malo pene : aut illud malum est in alio, et sic benigna est in pœenis aliarum quasi boni igne liquefacta fluens ad auxilium tribulatorum : aut est in se, et tunc aut est contractum, et tunc illud suffert 1, id est, portat propter amorem justitiae influentis : aut est illati ab alio, et sic patiens est injuriis sibi illatis.

Et ex hoc patet solutio quaesiti : et haec etiam est una causa, quare ista est maxime divina virtus.

ARTICULUS IV.

An dilectio Dei suscipiat magis et minus ? et, Utrum plus diligat praescitum justum, vel praedestinatum injustum ?

Quarto et ultimo quaeritur, Utrum dilectio Dei recipiat magis et minus ?

Et hoc videtur ex his quae dicuntur in Littera, ibi, A, in fine : « Omnia diligit quae fecit : et inter ea magis diligit rationales creaturas, et de illis eas amplius quae sunt membra Unigeniti sui, et multo magis ipsum Unigenitum. »

Item, cum dilectio ponat effectum in creatura, ut dicunt Sancti, et ille effectus inveniatur major et minor, videtur, quod dilectio Dei recipiat intensionem. Vel si dicat, quod quantum ad se omnes aequaliter diligit, sicut videtur dicere sapiens, quod aequaliter cura est illi de omnibus 2 : tunc videtur, quod te tantum dulgit, quantum se et quantum Unigenitum suum, quod absurdum est : ergo videtur, quod suscipiat intensionem et remissionem.

ULTERIUS quaeritur, Utrum plus diligat quapraescitum justum, vel praedestinatum injustum ?

Videtur, quod praescitum : quia

  1. In illo apparet major effectus dilectionis : ergo plus diligit illum.

  2. Item, Ipse dicit : Ego diligentes me diligo 3 : sed ille praescitus modo plus diligit : ergo plus diligitur.

CONTRA :

Malach. 1, 2 et 3 : Dilexi Jacob, Esau autem odio habui. Ergo dilectio simpliciter refertur ad praedestinatum, et secundum quid tantum ad praescitum.

<--- Page Split --->

IN III SENTENT. DIST. XXXII, E, ART. 4.

De Petro autem et Joanne qui plus duexit et diligebatur, hic posset esse questio, sed supra determinata est 1.

Solutio . Dicendum , quoddlectioDeidicturtrbusmodis , scilicetaeternatan - t u m , etillanonrecipitintensionemetremissionem : quiaipsanoncaditnisisuperaeterna , scilicetPatrem , etFilium , etSpiritumsanctum : etquiaillisuntbonitasunaetsumma , ideounadilectioessentialisesteorum . Aliomododiciturdilectioprædestinationis , etilladicites - sentiamdivnametordincempræparatio - nisadeffectumgratiæinvita , etgloriæpostmortem : etgratiailliusboniquodpræparatur , recipitmagisetminus , utdicitMagisterinLittera . TertiomododilectioDeidicitur , quædicitessentiamdivinam , etponteffectuminpræsenti .

Et per hoc patet, quod Unigenitum diligit prima dilectione, et non membra. Secunda autem et tertia Christum hominem diligit plus quam membra. Et per hoc patet solutio ad primum.

Quando enim infert, quod in se diligit tantum membra quantum Unigenitum, nihil est : quia in se considerata charitas, non refertur ad membra : et ideo nulla est comparatio.

Adaliuddicendum , quodsimpliciterplusdiligitprædestinatum : quiaadplus , idest , advitamæternam . Secundumquidautempræscitum , quiaquoadpræ - sentisjustitiæstatum , etinquantumac - tualiterplusdiligitur , etnonsimpliciter .

Et per hoc patet solutio ad totum quod est dubitabile in ista lectione.

<--- Page Split --->