DISTINCTIO XXXI.
De charitate quantum ad durationem.
A. Si charitas semet habita amittatur ?
Illud quoque non prætereundum, quod quidam asserunt charitatem semel habitam ab aliquo non posse excidere, nullumque damnandum hanc aliquando habere : qui hanc traditionem subditis muniunt testimoniis. Apostolus ait : Charitas numquam excidit 1. Augustinus etiam inquit : Charitas quæ deseri potest, numquam vera fuit 2. Item, Charitas est fons proprius et singularis bonorum, cui non communicat alienus. Alieni sunt omnes qui audituri sunt : Non novi vos 3. De hoc fonte Scriptura ait : Fons aquæ vivæ sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi 4. Si autem alieni sunt qui audituri sunt illam vocem, non ergo huic fonti communicant damnandi. Item, Augustinus super Epistolam Joannis 5 : Radicata est charitas, securus esto : nihil mali procedere potest. Item, Gregorius in Moralibus : Valida est ut mors dilectio : virtuti enim mortis dilectio comparatur : quia nimirum mentem quam semel ceperit, a dilectione mundi funditus occidit. Item, Augustinus super epistolam Joannis : Unctio invisibilis charitas est : quæ in quocumque fuerit, radix illi erit : quæ ardente sole arescere non potest : nutritur calore solis, non arescit 6. Item,
<--- Page Split --->
Beda super Joannem 1 : Quærendum est quomodo speciale Filii Dei agnoscendi signum fuerit, quod super eum descenderit et manserit Spiritus. Quid magni est Filio Dei, quod in ipso manere Spiritus adstruatur? Notandum quod quia semper in Domino manserit Spiritus : in Sanctis vero quandiu mortale corpus gestaverint, partim semper maneat, partim rediturus secedat. Manet autem apud eos, ut bonis insistant actibus : recedit vero ad tempus, ne semper infirmos curandi, mortuos suscitandi, daemones ejiciendi, vel etiam prophetizandi habeant facultatem. Manet ergo semper, ut possint habere virtutes, ut mirabiliter ipsi vivant. Venit ad tempus, ut etiam aliis per miraculorum signa quales sint intus, effulgeant. Item, Gregorius : In Sanctorum cordibus secundum quasdam virtutes semper manet Spiritus, secundum quasdam recessurus venit, et venturus recedit. In his virtutibus sine quibus ad vitam non pervenitur, in electorum suorum cordibus permanet : in his vero per quas sanctitatis virtus ostenditur, ut in exhibitione miraculorum, aliquando adest, aliquando se subtrahit 2. Item, Ambrosius : Ficta charitas est, quæ in adversitate deserit 3. Hæc innuere videntur, quod charitas semel habita non amittatur. Ideo quidam in prætaxatam prosilierunt audaciam, dicentes charitatem a damnandis non haberi, nec a quoquam habitam posse amitti : quos ratio vincit et auctoritas. Quidam enim ad tempus sunt boni, qui postea fiunt mali 4, et e converso Unde quorumdam nomina Christus dicit scripta in libro vitæ, qui tamen postea abierunt retro 5. Sed scripta dicit non secundum præscientiam, sed secundum præsentem justitiam, cui deserviebant, quia digni erant tunc illo bono quod habituri sunt præscripti secundum præscientiam. Unde Ambrosius 6 : Quibusdam gratia data est in usum, ut Sauli 7 et Judæ : et illis discipulis quibus Dominus dixit : Ecce nomina vestra scripta sunt in cœlis 8 : et post abierunt retro. Sed hoc dixit propter justitiam cui deserviebant, quia boni erant. Frequenter enim ante sunt mali, qui futuri sunt boni : et aliquoties prius sunt boni, qui futuri sunt et permansuri mali : propter quod dicuntur scribi in libro vitæ et deleri.
<--- Page Split --->
B. Determinatio auctoritatum prædictarum.
Quod vero Apostolus ait: Charitas numquam excidit 1, nullatenus pro illis facit. Dignitatem enim charitatis ostendens, dicit eam non excidere, quia hic et in futuro erit : sed fides et spes evacuabuntur, et scientia. Item, quod dicitur charitas numquam fuisse vere quae deseri potest, non ad essentiam charitatis refertur, sed ad efficientiam : quia non efficit charitas quae deseritur, hominem vere beatum, nec perducit ad verum bonum. Huic etiam fouti alieni, id est, damnandi non communicant, scilicet in fine, quia non perseverant. Potest tamen hoc et caetera quae de charitate dicta sunt, de perfecta intelligi, quam soli perfecti habent : quae semel habita non amittitur. Exordia vero charitatis aliquando crescunt, aliquando deficiunt. Sunt enim virtutis exordia, et profectus, et provectio : quos gradus ille discernit, qui parabolam illam intelligit. Sic est regnum Dei, quemadmodum si jactet homo semen in terra et dormiat, et exsurgat semen et germinet, et crescat, etc. 2. Si ergo perfecta charitas sic radicata est, ut amitti nequeat: incipiens tamen et provecta amitti potest, et saepe amittitur : sed dum habetur, non sinit habentem criminaliter peccare. Quod Augustinus ostenit inquiens: Quia radix omnium malorum est cupiditas 3, et radix omnium bonorum est charitas, simul amba esse non possunt, nisi una radicius evulsa fuerit, alia plantari non potest. Sine causa conatur aliquis ramos incidere, si radicem non contendit evellere 4.
DIVISIO TEXTUS.
« Illud quoque non præterendum, quod quidam asserunt, etc. »
Hic incipit pars illa in qua agit de charitate in comparatione ad diligentem.
Et habet tres partes : in quarum prima quaerit, Utrum charitas semel habita potest amitti, vel non ? In secunda, ex incidente ostendit, qualiter aliæ virtutes theologicae sunt ex parte charitatis, ibi, C, « Advertendum etiam est, quomodo fides, etc. » In tertia et ultima, tangit de charitate Christi, ibi, D, « Nunc jam superest, etc. »
<--- Page Split --->
ARTICULUS I.
An semel habitam charitatem contingit amitti ?
Incidunt autem duae quaestiones circa intentionem primi capituli : quarum prima est, Utrum contingat amitti semel habitam charitatem ? In secunda autem, In quanta resurgat post amissam charitatem ?
AD PRIMAM PROCEDITUR SIC :
Eadem est ratio charitatis in homine et in Angelis : in Angelis autem semel habitam non contingit amitt, secundum opinionem illorum qui dicunt Angelos fuisse creatos sine gratia : ergo nec in homine contingit amitti semel habitam.
Item, Minus forte non abjicit magis forte, sed minima charitas fortior est omni peccato et omni tentatione : ergo non abjicitur aliquo peccato vel aliqua tentatione.
Item, Si abjicitur, oportet salvari inter eam et peccatum legem contrariorum, quam ponit Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, scilicet quod nulla transmutant se ad invicem, nisi quae agunt ad invicem, et patiuntur : haec autem semper in viribus proportionata sunt : ergo videtur, cum nulla sit proportio vis charitatis ad peccatum, quod non transmutetur ab aliquo peccato.
Item, Si depellitur : aut depellitur a peccato quod est, aut a peccato quod non est. Si a peccato quod est : aut in eodem, aut in alio. Si in alio. COSTRA : Dicit Philosophus in libro XVI de Animalibus, quod « si non tangit, non agit, et non sequitur alteratio. » Ergo id non depellit eam a subjecto. Si in eodem : ergo contraria sunt simul in eodem, quod non potest esse.
Si dicas, quod non insunt in eodem nunc : sed in uno nunc abscedit charitas, et in alio inest peccatum. Ad hoc sequitur duplex inconveniens : quorum unum est, quod unum contrariorum cedit alteri, antequam tangatur ab illo, vel antequam illud agat in ipsum. Aliud est: quia signentur illa duo nunc : et sit A, in quo cedit charitas : B autem in quo inest peccatum. Cum inter quælbet duo nunc sit tempus, in illo tempore anima nec est in charitate, nec in peccato, quod absurdum est : ergo relinquitur, quod charitas semel habita non amittitur.
Item, Voluntas de se est indifferens: ergo cum charitate efficitur actu bona . ergo magis parata in bonum, quam in malum : ergo non potest vinci a peccato.
Item, Omnis motus est secundum exigentiam dominantis : dominans est charitas, quia ipsa super omnia potest : ergo nunquam peccat.
Item, Hoc videtur dicere, I Joan. in, 9, quod qui natus est ex Deo, non peccat.
Item, Cantic. VII, 6 et 7 : Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio.... Aquæ multæ non potuerunt exstinguere charitatem, id est, multæ tentationes.
Item, in Psalmo xxvi, 1 : Dominus illuminatio mea. Glossa : « Si donum aufertur, vincitur dator : » sed constat, quod dator vinci non potest : ergo nec donum auferri.
Item, Chrysostomus super Joannem : « Magnum amor, et igne vehementius : et non est aliquid quod proprium ejus impetum sustinere possit. » Multo minus potest illum impetum sustinere peccatum.
Si forte velis dicere, quod Deus aufert. CONTRA : Ad Roman. xi, 29 : Sine pænitetia sunt dona et vocatio Dei. Ergo videtur, quod ipse non aufert.
Item, I Reg. xvi, 13: Directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Constat autem, quod saepe peccavit
<--- Page Split --->
mortaliter. Ergo propter mortale peccatum non amittitur charitas : ergo propter nihil potest amitti.
Item, I Joan. iv, 16, super illud : Qui manet in charitate, in Deo manet. Glossa : « Mancas in Deo ut continearis : manet in te Deus, ut contineat te. »
Item, Videtur cum Deus continens sit potentissimus, quod cadere non possit : quia per charitatem ipsum inhabitat.
Item, Super illud Matthæi, vii, 25 : Venerunt flumina, etc. Glossa : « Qui cadit, non ædificatur in Christo : » sed constat, quod qui habet charitatem, ædificatur in Christo : ergo ipse non cadit.
Item, Augustinus in Euchiridion : « Si quis tempore tentationis res temporales mavult retinere, quam Christum, non habet ipsum in fundamento : » sed qui charitatem habet, habet Christum in fundamento : ergo iste non cadit propter res temporales.
Item, Bernardus de Petro videtur velle propter negationem non amisisse Spiritum sanctum vel charitatem. Cum igitur negatio Christi maximum sit omnium peccatorum, propter nullum aliorun videtur posse perdi charitas.
Item, Bernardus in libro de Diligendo Deo : « Numquam est charitas sine timore, sed casto : numquam sine cupiditate, sed ordinata. » Erga timor expellit peccatum, et cupiditas incommutabilis boni numquam dat locum cupiditati boni commutabilis. Ergo numquam incidet aliquod peccatum : quia omne peccatum, aut est ex timore male humiliante, aut ex cupiditate male inflammante, sicut dicit Glossa super illud Psalmi lxxix, 17 : Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt.
Item, I Joan. iv, 1 : Multi pseudoprophetæ exierunt, etc. 4. Glossa : « Numquam erant in nobis de numero habentium charitatem. »
Item, Philosophus vult, quod mutabile et immutabile non sint ejusdem
rationis, nec ejusdem generis : constat autem, quod charitas viæ, et claritas patriæ sint ejusdem rationis : ergo cum charitas patriæ sit immutabilis, charitas viæ erit immutabilis. Plura etiam ad hoc inducit Magister in Littera.
Sed in contrarium est quod
Dicit Apostolus, I ad Corinth. x, 12 : Qui se existimat stare, videat ne cadat : ergo cadere potest qui stat per charitatem.
Item, Apocal. ii, 4 : Habeo adversum te, quod charitatem tuam primam reliquisti. Ergo derelinqui potest. Et quia hoc videmus continue fieri, sufficiant ista.
SOLUTIO. Dicendum, quod charitas potest amitti et recuperari sæpius in via.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod non est simile : quia Angelus secundum illam opinionem simul accipit charitatem et confirmationem, sed non homo : sed quoad actum gratificandi et diligendi simile est.
Ad ALIUD dicendum, quod peccatum Ad 2 et 3. non vincit charitatem : sed voluntas sponte abjicit eam, cum deflectitur ad id cum quo stare non potest.
Et per hoc patet solutio ad sequens.
Ad ALIUD dicendum, quod peccare privatio est, et non contrarium aliquod ponens.
Si forte dicitur, quod hoc est fuga et non responsio : dico tunc, quod hæc falsa est, quod duo contraria nullo modo possunt esse in eodem simul : sed duo contraria, ita quod utrumque sit actu non possunt esse in eodem : sed cum utrumque est in potentia, vel unum in actu et alterum in potentia, nihil prohibet esse in eodem. Et ita est hic : quia charitas in illo nunc simpliciter non inest, sed ut corrupta et recedendo, et peccatum ut in generatione et accedendo. Et est instantia contra propositionem in omni actione et passione physica.
<--- Page Split --->
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod voluntas de se indifferens habilitatur charitate : sed numquam ita ante confirmationem habilitatur, nisi possit sponte deponere charitatem, et deflecti in peccatum. Unde nihil cogit.
Ad 6. Ad aliud dicendum, quod hoc est verum de motu in quo movens est per intentionem naturae et non voluntatis.
ARTICULUS II.
An in minori vel majori vel aequali semper necesse est resurgere ?
Secundo quaeritur, Utrum semper in minori vel majori vel aequali necesse est resurgere ?
Videtur autem, quod in minori : quia
In omnibus ita est, quod prima inceptio esse non est secundum perfectum illius esse, sed in minori, sed postea proficit ad perfectum : cum igitur charitas post peccatum incipiat, videtur quod incipiat secundum imperfectum et minimam charitatem.
Item, Amos, v, 1 et 2 : Domus Israel cecidit, et non adjicit ut resurgat. Virgo Israel projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam. Ibi Glossa : « Non negat posse resurgere, sed negat ut possit resurgere virgo : quia semel aberrans, etsi reportetur humeris pastoris, non habebit tantam gloriam quantam qui numquam aberravit. » Ergo impossibile est, quod in aequali resurgat.
Item, Ezech. xliv, 10, 13 : Levita qui longe recesserunt a me,... non appropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi. Ergo videtur, quod numquam ita propinqui fiant ut prius. Ergo numquam tantam habebunt charitatem.
Item, Hoc videtur ex simili : quia mulier per fornicationem aberrans, postea non tantum diligitur a marito quantum prius : ergo nec Deus tantum diligit animam : sua autem dilectio major vel minor, est dilectionis effectus major vel minor : ergo numquam habebit tantam charitatem.
Sed contra videtur, quod
- Resurget in aequali : quia « pænitentia, ut dicit Ambrosius, omnia ablata restituit : » ergo etiam tantam restituit charitatem, quanta est amissa.
Ad 7 et 8. Ad aliud dicendum, quod hic intelligitur de prædestinatis et de peccato finali. Vel dicatur melius, quod quantum est in se, generatio per charitatem conservat eum : sed ipse potest se perdere.
Et per hoc etiam patet solutio ad sequens.
Ad 9. Ad aliud dicendum, quod hoc etiam esset verum, si donum de sua debilitate succumberet : hoc autem non est verum. Ad 10 et 11. Ad aliud et ad sequens eodem modo dicendum est.
Ad aliud dicendum, quod non intelligitur hoc quoad actum charitatis, sed quoad actum regiminis populi et prophetiae quae est gratia gratia data, et non gratum faciens.
Ad 13 et 14 Ad aliud et ad sequens dicendum, quod quantum in se est, ipsa continet. sed tu potes excidere a vi contentiva.
Ad 15. Ad aliud dicendum, quod non aedificatur quoad permanentiam qui cadit, licet forte aedificatus fuerit quoad essentiam charitatis, sicut dicit Magister in Littera.
Ad 1°. Ad aliud dicendum eodem modo.
Ad 17. Ad aliud dicendum, quod (sicut dicit Bernardus) intelligitur quoad propositum miserendi, et non quoad actum separationis a charitate.
Ad 18. Ad aliud dicendum, quod hoc est verum quamdiu est charitas : sed potest abjici per oppositum, ut prius dictum est.
Ad 19. Ad aliud eodem modo dicendum est. Ad 20. Ad ultimum dicendum, quod hoc est verum de substantiis immutabilibus ex natura. Formæ autem non sunt mutabiles per se, sed per subjectum. Et ideo non tenet de illis.
<--- Page Split --->
Item, Malach. nu, 4: Placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui.
Item, Glossa ibidem, « Quomodo in principio placuerunt, ita post peccatum per penitentiam placere inceperunt, omni sorde vitiorum purgata. »
Item, Zachar. vni, 13, super illud : Salvabo vos, et eritis benedictio. Glossa : « Reverentur in pristinum statum, cum egernt penitentiam. »
Item, Levit. vi, 25, super illud : Ista est lex hostiae, dicit Glossa : « Æque placet Deo virtus justorum et digna penitentia peccatorum, quae restitut in gradum pristinum. »
Item, Luc. xv, 22 : Cito proferte stolam primam. Glossa : « Pristnæ dignitati filium restituit. »
Ex his sequitur, quod in æqualì resurgat quìlbet charìtate,
Quæst.
Sed videtur. quod in majori: quia 1. Dicit Apostolus, ad Roman. v, 20. Ubi abundavit delictum, superabunduvit gratia.
Item, Ad Roman. vni, 28: Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Glossa : « Etiam casus in peccatum. »
Item, Genes. 1, 5 : Factum est vespere et mane, dies unus. Glossa : « Eminens vespertina lux est, et a qua quis cecidit, matutina in qua resurrexit : » sed major est matutina, quam vespertina : ergo in majori charitate semper resurgitur.
Item, Baruch, iv, 28: Sicut fuit sensus vester ut erraetis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum. Ergo oportet etiam, quod in multo majori resurgat quis charitate.
Solutio.
Solutio. Opinio est hic, quod potest aliquis resurgere in minori, in æqualì, et in majori charitate, prout ipse devote se præparaverit ad reciplendum, et prout Deus dignabitur infundere : quia metas
suæ largitatis præscribere non possumus.
Et secundum hoc dicendum ad primum, quod non est simile de charitate, et de his quæ causantur a natura : quia naturalia principia sui esse habent in materia : et hæc primum sunt mollia et debilia, et postea confortantur : quia omnis materia rei naturalis qualior modis se habet, ut dicit Rabbi Moyses in Duce neutrorum, scilicet aliter extra formam terminantem, et aliter currens ad ipsam quando jam trahitur a virtute formativa, et aliter formata, et aliter consolidata in quantitate perfecta Deus autem non sic operatur : ergo de charitate non est simule.
Ad tria sequentia dicendum, quod hoc intelligitur de gradu secundum dignitatem, non secundum immunitatem culpæ vel quantitatem charitatis: aliquam enim qui peccavit habebit indignitatem, quam numquam absterget, scilicet quod non potest gloriari de innocentia.
Ad id quod contra hoc objicitur, dicendum quod omnia illa sex quæ objiciuntur, habent unam solutionem, scilicet quod intelligitur quoad rectitudinem immunitatis culpæ, non dignitatis, nec quantitatis virtutis necessario.
Ad ea quæ ulterius objiciuntur, dicendum quod dictum Apostoli intelligitur, quod superabundavit gratia quoad vincendum delictum. Et intelligit de gratia redemptionis factæ per Christum, quæ major est in bono, quam delictum primi hominis in malo fuerit.
Ad aliud dicendum, quod casus non cooperatur ad majorem charitatem nisi occasionaliter et remote, sicut dictum est, et notatum in lib. I Sententiarum 1.
Ad ultimum dicendum, quod Baruch dicit hoc, quod sicut provocaverunt peccando contia decem, ita nunc decies in præceptis convertentes requirent : non quod necessarium sit in decies tam magna charitate resurgere.
1 Cf. I Sententiarum, Dist. XLVI. Tom. XXVI
hujusce editionis.
<--- Page Split --->
ARTICULUS III.
Quid est liber vitæ ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, sub finem : « Quorumdam nomina Christus dicit scripta in libro vitæ, etc. »
Occasione enim ejus, quod hic mentio fit de libro vitæ, possunt hic quæri quatuor de ipso, scilicet quid sit ?
Et, Quid sit scribi in ipso ?
Et, Utrum aliquid in eo scribitur sub conditione ?
Et quarto, Utrum aliquis potest deleri qui ibi scribitur ?
AD PRIMUM proceditur sic :
Dicit Augustinus, quod « Filius Dei est ars Dei Patris omnipotentis, plena rationum omnium. » Ergo videtur, quod quidquid per rationes exemplares sit in Deo, hoc ut ratio viva sit in Verbo : sed hoc est esse in libro, quod esse scriptum per rationes exemplares : ergo videtur, quod Filius Dei sit liber vitæ.
Item, Joan. 1, 3 et 4 : Quod factum est in ipso, id est, in Verbo, vita erat, et vita erat lux, etc. Cum ergo hoc sit liber vitæ, quod scripti ibi vivunt, videtur quod Filius sit liber vitæ.
Item, Augustinus in libro XX de Civitate Dei : « Liber vitæ est præscientia Dei, in qua omnia sunt contenta 1. » Patet autem, quod scientia per attributionem convenit Filio : ergo ipse est liber vitæ.
Sed contra.
SED CONTRA :
Omnia facta et futura et ea quæ sunt, scripta sunt in Verbo : non autem omnia sunt in libro vitæ, quia soli electi : ergo non est idem liber vitæ, quod Filius Dei, vel præscientia.
Item, Videtur quod per appropriationem magis conveniat Spiritui sancto, quod sit liber vitæ : quia vitæ actus bonitatis est : et Spiritui sancto attribuitur bonitas : ergo convenit magis Spiritui sancto.
Item, Vita est actus Spiritus, ut dicit ipse Dominus, Joan. vi, 64: Spiritus est qui vivificat : ergo magis convenit hoc Spiritui sancto, quam Filio.
SOLUTIO. Dicendum quod liber vitæ Solum secundum Augustinum, est præscientia, secundum quod præscientia sumitur pro prædestinatione præparante gratiam in præsenti, quam habet exemplariter ab æterno, et gloriam in futuro. Et hoc quidem commune est tribus personis, sed per attributionem specialiter convenit Filio.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod non Adi est idem esse artem, et esse librum vitæ : quia ars indicat ordinem artificiata ad vitam felicem, licet rationes artis in artifice vivant : liber autem vitæ dicit ordinem ejus quod in eo scribitur, ad vitam gratiae et gloriæ.
Et per hoc etiam patet solutio ad seAdi quens : quia in ipso dicuntur vita omnia : non quod in se vel ex ipso habeant ordinem ad vitam gratiae et gloriæ, sed quia in artifice rationes eorum vivunt.
Ad SEQUENTIA patet solutio per dicta in Ad 1 principio solutionis.
ARTICULUS IV.
Quid est scribu in libro vitæ ?
Secundo quaeritur, Quid sit scribi in libro vitæ ?
Videtur, quod temporaliter aliquid ibi scribatur, quia
<--- Page Split --->
Dicunt Sancti, quod quoad præsentem justitiam Judas et multi alii ibi scripti fuerunt: justitia autem præsens temporalis est: ergo temporaliter ibi aliquid scribitur.
Item, Si liber vitæ dicitur, quia ibi scripta ordinant ad vitam gratiae et gloriæ, cum omnis justitia et opus charitatis sive præsentis justitiæ sive prædestinationis ordinet ad vitam, videtur quod omne temporale bonum opus ibi scribatur.
SED CONTRA :
Scribi dicit libri receptionem : Deus autem temporaliter nihil recipit : ergo temporaliter ibi nihil scribitur.
Et videtur, quod sic.
Constat enim, quod prædestinatio non infert necessitatem salutis, quia sic mhul essent opera nostra : ergo videtur, quod possibilitas ad damnationem semper maneat : ergo qui scriptus est, sub conditione scriptus est, si perseveret.
Item, Hoc accipitur, Jerem. xviii, 11 et seq., ubi dicit Dominus, quod quando prænuntiat bona genti alicui, et gens illa conversa fuerit, et fecerit malum, quod non dabit bonum prænuntiatum, sed malum quod meruerunt : ergo bonum prænuntiatum quod legit ibi Propheta, non fuit ibi scriptum simpliciter, sed sub conditione.
soluio.
SOLCTIO. Dicendum, quod prædestinatio accipitur secundum completam significationem, et secundum diminutam. In completa autem significatione dicit præparationem gratiae in præsenti, et gloriæ in fuluro : et sic soli prædestinati et bona eis præparata sunt ibi scripta. Secundum incompletam significationem dicetur gratiae præparatio in præsenti de se ordinantis in gloriam, sed non præparatonem gloriæ : et sic omnes justi ibi scribuntur, et opera bona eorum, quia omniic opera bona Sanctorum sive finalter remaneant Sancti, sive non, Deus præparavit ab æterno, et non nisi suo munere ea facere possunt.
U l e t 2.
Ad primum ergo dicendum, quod justitia præsens est ibi scripta : non quando fit, sed ab æterno.
Per hoc patet solutio ad sequens.
ARTICULUS V.
An in libro vitæ aliquid scribatur sub conditione ?
Tertio quæritur, Utrum sub conditione aliquid ibi scribitur ?
- Item, Dicit Gregorius, quod « mutat ibi Dominus sententiam, sed non consilium : » constat autem, quod sententia non promulgatur, nisi illa quæ est in prævisione Dei scripta : ergo videtur, quod sub conditione scripta fuit, quia alias falsificaretur.
SED CONTRA :
Omnis conditio dubitationem importat : in prima autem veritate nihil est per modum dubitationis : ergo nihil est ibi per modum conditionis. Si forte tu dicas, quod immobilis est veritas in ordine ad causam suam, licet in se mobilis sit, ut Ninivcn esse subvertendam secundum merita. Hoc etiam semper est et erat et ert verum, Ezechian esse moriturum secundum causas inferiores : et hoc modo scribitur ibi, et non simpliciter. Hoc nihil est : quia sic Dei ordinatio dependeret a nostro opere, quod est impossibile : et sic æternum aliquo modo causaretur a temporali.
SOLUTIO. Dicendum, quod nihil scitur soluto. ibi sub conditione, sed omnia simpliciter: sicut etiam ipsa prædestinatio est simplex veritas : sed quod in Deo simpliciter est, a nobis simpliciter dici non potest. Item, quod a Deo simpliciter prævidetur, non nisi secundum ordinem in tempore expli- catur. Unde hujusmodi pronuntiationes sunt de prævisis secundum quod egre-
<--- Page Split --->
diuntur in opus, et sic habent ordinem, eo quod pcna est contra culpam, et præmium ad meritum. Et hoc modo fiunt prænuntiationes et sententiæ quas quandoque mutat Deus, sicut diximus alibi.
Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod non est ibi conditio aliqua, sed ratio concomitantiae et termini operis prædestinationis sive effectus : luæc enim secundum ordinem sapientiae e concomitantur bene facere et salvari, et effectus prædestinationis terminatur ad hoc, et male facere et damnari.
Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod Jeremias loquitur de prædestinatione quoad effectum in tempore, et non de æterna prævisione: effectus enim bene causatur ab opere nostro, licet non ipsa prævisio.
Ad 3. Ad ALIUD dicendum, quod sententia vocatur a Gregorio enuntiatio effectus, et non æterna prædestinationis.
Ad object. Ad in quod in contrarium objicitur, patet solutio per antedicta.
ARTICULUS VI.
An aliquis scriptus in libro vitæ potest deleri ?
Quarto quæritur, Utrum aliquis deletur qui ibi scribitur?
Videtur, quod sic :
Psalmo LXVIII, 29 : Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur.
Item, Exod. XXXII, 31 et 32 : Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.
Item, Aliter videretur ponere necessitatem ad salutem : ergo non esset jam
voluntaria virtus vel salus aliquo modo. Sed contra :
Apocal. III, 5 : Non delebo nomen ejus de libro vitæ.
Item, Glossa super Psalmum LXVIII, 29 : Deleantur de libro viventium : « Non sic intelligendum est, tamquam scribantur et deleantur, sed quoad spem eorum qui putant se ibi scriptos. »
Sed tunc quæritur de Juda qui scriptus ibi dicitur quoad præsentem justitiam, quid sit hoc dictum.
SOLUTIO. Dicendum, quod nullus ibi scriptus deletur, nec aliquid ibi scriptum deletur.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod dicitur, Deleantur, quoad relationem justitiae præsentis ad justum qui cadit a justitia. Quamdiu enim justus est, tamdiu manet relatio scripturæ ad ipsum quoad opera ab æterno sibi præparata. Ipso autem cadente, nulla mutatione facta in libro, jam ille cadit extra relationem ordnìs ad illa merita. Qualiter autem immutetur relatio, altero relativorum mutato, et altero immutabili, sufficienter secundum meum posse dictum est in primo libro Sententiarum. Hoc igitur vocatur deleri de libro.
Ad ALIUD dicendum, quod Moyses non optavit hoc : sed consequentiam facti prædixit. Si enim non dimisisset noxam, quoad aliquid excidisset a scriptura libri, scilicet quoad accidentalem gloriam ducatus eorum, et introductionis in terram promissionis, et collationis legis. Et non loquitur de deleƟone a libroƟ simpliciter, nec quoad præmium substantiale.
Ad id quod ulterius quæritur, Quid sit Ad id deleri de libro, potet solutio per dicta.
<--- Page Split --->
C. Quare fides et spes et scientia dicuntur evacuari. et non charitas, cum et ea ex parte sit.
Advertendum etiam est, quomodo fides, spes, et scientia dicantur evacuari quia ex parte sunt, et non charitas cum et ipsa ex parte sit. Ex parte enim, id est, imperfecte, diligimus : sicut ex parte sciinus, ut ait Hesychius super Leviticum. Cum ergo omne quod ex parte est, evacuetur : cur charitas excipitur, quae dicitur numquam excidere ? Charitas quidem etiam ex parte est, ut saepe Sancti docent, quia ex parte diligimus nunc : et ideo ipsa evacuabitur in quantum ex parte est, quia tolletur imperfectio et addetur perfectio. Remanebitque ipsa aucta, et actus ejus, et modus diligendi, ut diligas Deum propter se ex toto corde, et proximum tuum sicut leipsum: sed imperfectionis modus eliminabitur. Fides vero et spes penitus evacuabuntur. Scientia vero secundum actum et modum suum, qui nunc est, non secundum sui essentiam tolletur. Ipsa enim virtus scientiae remanebit, sed alium tenebit usum et modum.
ARTICULUS VII.
An fides potest evacuari ?
Ad PRIMUM objicitur sic :
- Fides est fundamentum in ædificio spirituali : sed si fundamentum evacuatur, totum ruit ædificium : ergo si fides evacuatur, omnes gratiae et virtutes et res sperandæ ruunt in nihilum, quod esset magnum inconveniens.
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, « Advertendum etiam est, quomodo fides, spes, et scientia dicantur evacuari, etc. »
- Item, Majus lumen non offuscat minus lumen, sed perficit : sed visio facie ad faciem succedit fidei : ergo non evacuat eam, ut videtur.
Et quæruntur quatuor : quorum primum est de evacuatone fidei.
Secundum, de evacuatione spei.
Tertium, An charitas evacuatur? et quare non, si non evacuatur?
Quartum, de evacuatione scientiae.
Sed contra :
Supra 1 probatum est saepius, quod fides est non apparens 2 : sed in patria nihil est non apparens : ergo non erit ibi fides.
1 Cf. Supra, Dist. XXIII. 2 Ad Hebr. xi, 1 : Est autem fides si erandarum substantia rerum, argumentum non apparentum.
Et, I ad Coimth. xiii, 12 : Videmus nunc per speculum in ængnate, tunc autem face ad facem.
<--- Page Split --->
Solutio. Dicendum, quod in fide duo sunt ex parte illa qua est cognitio. Et tertium est quod est affectio. Unum in cognitione est genus visionis. Est enim fides visio quaedam veritatis divinae : et vocatur a quibusdam substantia prima fidei, quia circa illud specificandum ponuntur omnes formae et differentiae, quae constituunt fidem in specie virtutis. Secundum autem est forma informans hanc cognitionem sive visionem ad speciem fidei Haec autem est speculum et aenigma non apparentis. Et sublatis his non est fides. Potest tamen esse visio faciei, vel alterius scientiae. Tertium est affectio, quod non propter aliquid assentit nisi propter primam veritatem absolute : quia si haberet rationem, non propter eam crederet. Dici ergo potest, quod fides evacuatur quoad secundum, quod est forma, et modus visionis : non autem quoad primum et ultimum : sed potius illa manent et perficiuntur. Et succedit sic fidei visio, quae est tota merces : quia est visio pascens amati et habiti.
Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod fides est substantia hic : et ratione illa quae est visio, est substantia : et hoc non ruit ibi. Et ideo ædilicium manet totum : quia id quod est distans, et in speculo et in ænigmate, non potest esse ratio fundamenti, cum sit imperfectionis, quæ non competit glorificatis.
Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod hoc est verum de luminibus quae non sunt ordinata ad invicem ut imperfectum et perfectum : sed sic non est hic. Imperfectum enim cedit perfecto in omnibus, sicut privatio cedit formae in natura.
ARTICULUS VIII.
An spes potest evacuari ?
Secundo, Quærilur de evacuatione spei.
Videtur enim, quod non succedat spei aliquid, et ita in toto videtur destrui, et non evacuari.
Dicit enim Glossa, quod succedit beatitudo spei : et hoc non potest esse cum illa succedat omnibus virtutibus.
Item, Dicit Augustinus, quod « fidei succedit visio quæ est tota merces : » ergo nihil relinquitur quod succedat spei.
Item, Omnis mutatio fit secundum aliquod commune subjectum : sed in spe nihil est nisi exspectatio futuri, et protensio in illud : sed nihil horum remanet, eo quod nec exspectatio manet, nec protensio in aliquid non habitum : ergo videtur in toto destrui : quia etiam fides in toto destrueretur, si nihil commune subjectum speculo et faciei sive præsentiae maneret, sicut diximus, quod visio manet.
Item quæritur, Quare evacuantur ista virtutes, cum hoc non dicatur de cardinalibus, quod evacuentur? Magis enim debet evacuari quod est ad id quod est ad finem, quam ad id quod est in finem immediate : cardinales autem habent actus suos in eo quod est ad finem, et theologice in finem immediate : ergo magis deberent evacuari cardinales, quam theologicae.
Solutio. Dicendum, quod spes et habitus spei et actus evacuantur, sed non in toto destruitur. Et ad hoc notandum, quod in transitu gratiae ad gloriam quatuor oportet observare. Quædam enim
<--- Page Split --->
manent in actu et habitu substantialiter et formaliter, sed mutantur quoad modum quem habent non ex se, sed ex eo quod sunt in tali statu subjecti sui : et sic mutatur et transit chartas in transitu in gloriam, ut patebit infra. Quædam autem manent in habitu substantialiter et formaliter, sed non in actu, ut cardinales virtutes, ut infra ostendetur post tractatum totum de charitate 1 Quædam autem manent secundum substantiam et non quoad formam et actum, ut fides. Quædam vero nec quoad substantiam, nec quoad formam, nec quoad actum, sed in communi proportionis tantum manent, ut spes. Quinto modo se habet id quod non est virtus, ut scientia via, quae in toto, meo judicio, destruetur. Et de hoc postea disputabitur.
Sed hoc quod de spe dictum est, qualiter intelligi possit, notandum quod habitus spei habet exspectationem gloriae et protensionem : et exspectatio ostendit quasi id quod est, et protensio ostendit id quod est formale spei, quo distinguitur ab aliis quibus convenit exspectare : et utrumque illorum tollitur. Sed quia omnis sperans secundum quod sperat, rei speratae proportionalur, ideo illa proportio manet, quando consequitur rem speratam : et sic intelligo dictum quorumdam Doctorum, qui dicunt, quod in transitu spei in gloriam non manet nisi commune secundum proportionem.
Ad PRIMUM dicendum, sicut supra de spe diximus 2, quod beatitudo accipitur materialiter pro omnibus bonis manentibus in ipsa, et sic succedit omnibus virtutbus : et accipitur secundum proprietatem conjunctam sibi, quae est magnum, sive altum, et gloriosum, et hoc modo succedit spei.
Ad ALIUD dicendum, quod visio est tota merces : non tamen omnis visio, sed illa quae est amati et habiti : et tunc visum in quantum visum, succedit fidei,
et habitum spei, et amatum respondet charitati.
Ad ALIUD dicendum, quod manet ibi commune proportione, ut dictum est.
Ad ALIUD dicendum, quod istae evacuantur : quia id quod est materiale eis informibus et formatis, est imperfectum, et non competens statui beatitudinis. Sic autem non est de cardinalibus : quia licet actus earum sit ordinatus ad viam, tamen habitus earum potest esse communis via et patriae, ut infra patebit.
SED ADHUC objicitur : quia videtur etiam in fruitione esse spes.
Dicitur enim, Eccli. XXIV, 29 : Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibit me adhuc sitient. Eseriens autem et sitiens aliquid exspectat in futurum. Ergo est spes respectu illius, cum hoc sit de substantiali praemio quo fruuntur.
Item Anselmus in Prosologio 3 : « Si Deum diligent toto corde, tota mente, tota anima, ut tamen totum cor, tota mens, tota anima non sufficiat dignitati dilectionis : profecto sic gaudebunt toto corde, tota mente, tota anima, ut totum cor, tota mens, tota anima non sufficiat plenitudini gaudii. » Ergo videtur, quod ibi sit vicissitudo gaudii, et gaudium illud sit in fieri continue : ergo aliquid ejus exspectatur in futurum. Hoc autem est contra Augustinum in libro XII Confessionum, ubi vult, quod contemplatio illa faciat beatos participes aeternitatis, et elevet super omnem mutabilitatem.
Item, Philosophus in Ethicis dicit, quod mutatio non est delectabilis nisi propter malitiam : et si alicujus natura omnino simplex fuerit, eadem operatio illi semper delectabilissima erit.
Et AD hoc dicendum, quod puto sine præjudicio aliorum, quod non est ibi spes aliqua, nec mutatio, sed potius perfecctum. Nec dico, quod ibi sit futurum
<--- Page Split --->
proprie : licet enim continue bonitates Dei participent secundum rationes plures, tamen illae sunt in uno increato, quod semper habent : et ideo non est ibi transitus aliquis, sed delectatio in illo.
Ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod esuries illa tollit fastidium, et non habet futurum proprie loquendo, qua si participant aliquid unde dicantur novi, ut videtur dicere Dionysius, non tamen hoc est secundum modum successionis, sed recessus potius a successione in unum simplex quod est per suam essentiam beatificans.
Ad alud dicendum, quod Anselmus non intendit ponere motum vel mutationem, sed immensitatem boni beatificantis. Dicunt tamen quidam, quod illud mensuratur ævo, et quod illud habet prius et posterius. Sed hoc ego non intelligo, qualiter aliquid prius habeat et posterius per hoc quod efficitur immutabile : nec possum intelligere, qualiter aliquid habeat prius et posterius quod non sit tempus.
ARTICULUS IX.
An charitas sit evacuanda ?
Tertio quaeritur, Utrum charitas evacuanda sit ?
Videtur autem, quod sic : quia
Supra habitum est, quod fides, spes et charitas æqualia sunt : ergo videtur, quod unum sequitur ad alud : ergo si unum evacuatur, et alud : sed duo prima evacuantur : ergo et tertium.
Item, Dicit Augustinus in libro VIII de Trinitate, quod « nihil diligitur nisi cognitum : » ergo dilectio fundatur super cognitionem : sed scientia evacuabitur : ergo et chartas.
Item, Fides et spes generant charitatem, ut dicit Glossa super principium Matthæi : sed fides et spes evacuantur: ergo et charitas.
Item, Quod est ad finem aliquem consequendum, habito fine, non est amplus necessarium : charitas autem est ad consequendum finem beatitudinis : ergo habita illa non erit necessaria : constat, quod natura non abundat in superfluis : ergo multo minus gratia : ergo tunc non erit charitas, quia esset superflua.
Item, Si fides ideo destruetur, quia videt in speculo : ergo eadem ratione charitas deberet destrui, quia diligit in speculo : non enim est conjuncta, sed potius peregrinatur, quamdiu in corpore manet.
Item, In Littera habemus, quod est imperfecta : imperfectio autem omnis destruetur in patria : ergo et charitas evacuabitur.
Sed contra hoc est quod dicit Aposto, lus, quod charitas numquam excidet'. Ergo numquam destruetur, nec in toto, nec in parte.
SOLUTIO. Dicendum, quod charitas numquam excidet, sed eadem numero et specie manet in via et patria. Magister tamen in Littera dicit, quod augetur et perficitur : et hoc non intelligo ego secundum substantiam chartas, sed quoad modum quem accipit a subjecto, scilicet quia modo a subjecto quod subjacet concupiscentiae, retrahitur ne possit implere proprium impetum : et ille modus imperfectionis tolletur, et quoad hoc dicitur augeri. In actu autem modo dilectum absens desiderat, sed tunc præsens diligit, et penetrat gustando intima ipsius. Propter hoc enim attributur ei a beato Dionysio acutum et mobile et superfervidum : quia acunine affectus penetrat amatum, et movetur in ipsum, et superfervet ipsum secundum quamlibet rationem dulcedinis divinae. Et sunt ista
<--- Page Split --->
sumpta ab igne : quia in igne (ut dixerunt Philosophi quidam) est compositio ex angulis acutis, quibus ignis est penetrativus combustibilis, et motivus est in ipsum per naturam caloris, et superfervet quamlibet partem igniendo.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod non sequitur : quia non sunt æqualia, nisi ideo quod concurrunt sibi ad omne meritum : sed non sunt æqualia in perfectione substantiali ordinata ad gloriam.
AD ALIUD dicendum, quod nihil diligit nisi cognitum aliquo modo : sed licet scientia quae est per modum viae, destruatur in patria, non tamen destructur cognitio, sed erit perfectissima : et ideo perfectissima dilectio : non enim charitas fundatur in scientia secundum quod est viae, sed potius absolute secundum quod est amati in genere.
AD ALIUD dicendum, quod fides et spes non generant charitatem nisi secundum modum viae. Vel dicatur et melius, quod visio ex parte illa qua est visio quaedam amati, generat charitatem : et spes ex parte illa qua proportionatur habitum amari. Et secundum hoc manent in patria fides et spes, ut prius dictum est : et ideo non destruetur charitas.
AD ALIUD dicendum, quod illa propositio absolute falsa est, nisi ita intellgatur, quod est ad finem illum per modum inquisitionis et viae. Si autem habet ratonem conjunctionis et vinculi vel tenentis finem, falsa est : si enim quaerit, non quaerit nisi ut conjungatur et teneat.
AD ALIUD dicendum, quod fides per se ex sua forma specifica est in speculo et ænigmate : sed charitas per accidens et magis per se est præsentis amati.
AD ALIUD dicendum, quod illa imperfectio non est in substantia charitatis, sed potius in subjecto, ut dictum est.
ARTICULUS X.
An scientia evacuabitur in patria ?
Quarto, Quæritur de evacuatione scientiae.
Videtur enim, quod evacuabitur : quia 1. Dicit Apostolus, I ad Corinth. xiii, 9 et 10 : Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamns : cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
Item, Glossa ibidem dicit, quod scientia destruetur. Et textus, ibidem, y. 8, dicit hoc : Sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur.
Hoc etiam probatur per rationem : quia omnis scientia nostra causatur a sensibilium cognitione, et abstrahitur ab illis : tale autem scitum non habet rationem gloriae : ergo videtur, quod habitus ille destruetur.
SED CONTRA :
Certitudo est conditio scientiae : sed ibidem visionis et intellectionis major habebitur certitudo quam hic : ergo major scientia : ergo non destruetur, sed perficietur.
Item, Scientia est pars beatitudinis, quia aliter beatitudo non esset status omnium bonorum aggregatione perfecctus : ergo videtur, quod non debet destrui.
Item, Etiam Philosophi et Magister in II Sententiarum 1, dicunt communiter, quod anima ideo posita sit in corpore, ut scientiis et virtutibus in eo perficiatur. Cum igitur accipiat in corpore perfectionem scientiae, non debet destrui illa perfectio post mortem, quia aliter totus ordo vitae ejus esset frustra.
Item, Si scientia destruetur, tunc
<--- Page Split --->
in cassum laboramus tota die a prima juventute studendo, et laborando propter modicum lumen corruptibilis vitæ.
Solutio. Hic sunt duæ opiniones. Quidam enim dicunt, quod scientia destruetur quoad modum addiscendi et inquirendi, sed non quoad substantiam habitus.
Sed illis objicitur, quod secundum hoc clericus litteratus in philosophicis et theologicis minorem habens charitatem, quoad aliquid, quia quoad scientiam, majorem haberet beatitudinem, quam vetula majoris charitatis. Vel si non : tunc scientia destruetur. Item, inutiliter videtur manere habitus scibilium, cum tunc per alium modum cognoscanius, scilicet in Verbo. Ad hoc illi dicunt, quod remanent talia ad decorem et ad cognitionem rerum per alium modum quam per Verbum. Ego puto melius esse, quod consentiatur Magistro hic in Littera dicenti, quod omnino destruetur : quia nos post mortem sive bonu fuerimus sive mali, necessario alium modum cognoscendi habebimus rerum in propria natura, quem habent demones et Angeli a creatione. Et puto, quod ille tunc dabitur nobis per species, scilicet quæ sunt similitudines universi ordinis causarum mundi : qui modus nobilior est quam iste. Insuper etiam Beati videbunt etiam in Verbo : et ideo consentio in hoc quod scientia quæ est per acquisitionem, omnino destruetur. Non enim video rationabiliter si ponamus, quod erit scientia tunc ut modo, quin sequa-
tur alterum duorum inconvenientium, scilicet quod aut erit superflua, aut habebimus illam quæ data est Angelis a Creatore, aut multa ignorabimus per naturam, et oportebit ibi studere et discere : et deficiemus a potestate scientiæ Angelorum : quæ ambo absurda reputo.
. DICENDUM ergo ad primum, quod non Add est unius rationis illa certitudo cum ista, sed alterius : quia illa erit aut in Verbo in quo omnia sunt præsentia, aut secundum intellectum deiformem qui nihil accipit a re, sed potius similitudines omnium causarum rei accipit a Deo, qui est principium universi esse.
Ad aliud dicendum, quod iste modus Addu sciendi non est pars beatitudinis, sed miseriæ. Nec Adam habuit eum, sed potius scivit omnia per naturam primæ conditionis : et ideo nominibus propriis omnia vocavit, unumquodque secundum congruentiam suæ naturæ.
Ad aliud dicendum, quod illa positio Addu in corpore est propter meritum melioris status : meritum autem juvatur scientiis et virtutibus : et ideo dicitur hoc.
Ad aliud dicendum, quod non frustra Addu laboramus : quia ex hoc meremur nultum et defendimus fidem nostram adversus errorem insurgentium infidelium.
Ad id quod postea objicitur, bene puto, quod majorem habens charitatem plus consequitur de scientia in verbo : sed scientia quæ est per modum perfectionis naturalis Angeli, puto, quod major erit et minor : sicut et in Angelis secundum subtilitatem essentiae, et perspicacitatem intelligentiae.
D. Si Christus ordinem charitatis præscriptum habuerit.
Nunc jam superest investigare, Si Christus secundum quod homo, ordinem diligendi præscriptum servaverit ? Quod si est, omnem hominem sicut seipsum dilexit. Omnibus ergo vitam oplavit, omnesque salvos fieri vo-
<--- Page Split --->
luit : sed non omnes salvi fiunt, et ita non est factum quod optavit. Sed non est ignorandum in eo fuisse charitatem juxta modum patriæ, non viae : eumque ordinem diligendi implesse qui servatur in patria, non in via. Qui enim in patria sunt, id est, jam beatificati sunt, adeo justitiae Dei addicti sunt, ut nihil eis placeat, nisi quod Deo placet : ac per hoc illorum tantum salutem diligunt et volunt, quos Deus salvari vult, eosque solos sicut se diligunt : ita et Christus electos tantum sicut se dilexit, eorumque salutem optavit.
ARTICULUS XI.
An Christus secundum quod homo servavit ordinem præscriptum secundum Magistrum ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit in ultmo capitulo D, 1bi, « Nunc jam superest investigare, su Christus secundum quod homo ordinem diligendi præscriptum servaverit, etc. »
Videtur autem Christus ordinem præscriptum tenuisse : quia
Alhternonomniafuissentinipsoop - timoordne , siordocharitatiseidefuis - s e t , utvidetur .
Item, Si detur, quod non habuit hunc ordinem, hoc non dicitur nisi ratone dilectionis inimicorum : sed probo, quod dilexit inimicos, quia voluit omnem hominem salvum fieri, qui semetipsum obtulit pro omnibus.
Item, Latum mandatum tuum nimis : et hoc etiam in nobis miseris se extendit usque ad inimicos : ergo multo magis in Christo.
Item, Isa. l u i , 1 2 : Ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit. Ergo videtur, quod dilexerit eos.
5 . Item, Angeli etia m damnandis serviunt : cum ergo Christus perfectior fuerit omnibus Angelis : ergo dilexit damnatos, ut videtur.
Sed si hoc conceditur, in contrarium Sed contra est quod Magister objicit in Littera :
Non enim diligit proximum, qui ad hoc non diligit ad quod seipsum, id est, ad salutem : sic autem præsciti quos ipse Christus novit, diligi non poterunt.
Item, Augustinus in libro XXI de Civitate Dei 2 dicit, quod « si de aliquibus certa esset Ecclesia, quod essent præsciti ad ignem æternum, non pro eis plus oraret, quam pro dlabolo. » Christus autem certus erat. Ergo non dilexit eos.
Item, Magister objicit in Littera, quod si dilexit eos, tunc salvari voluit eos, et optavit eis salutem : et hoc non est factum ; ergo non quæcumque voluit fecit : et non evenit quod rogavit, quorum unum est contra Prophetam dicentem : Omnia quæcumque voluit fecit 2 . Alterum contra Apostolum, ad Hebr. v, 7, dicentem, quod in omnibus exauditus est pro sua reverentia.
Solutio . Dicendum , quodChristusoslutio . omnesdilexitdilectioneantecedente , sednonconsequente . Estautemdilectioan - tecedens , quæestinipsonullomodode - pendensanobis . Consequensautemestquæexoperenostroest . Quodautemomnesdilexerit , exhocaccipitur , q u o d
<--- Page Split --->
omnibus munera gratiarum suarum et redemptionis obtulit, et manum porrexit: sed quidam non accipiunt gratiam ab ipso. Sed quod Magister dicit in Littera, hoc verum est de dilectione consesequente vel præscientiæ, quæ concomitans habet nostrum meritum quoad effectum præscientiæ, licet non quoad æternam prævisionem.
Et per hoc patet solutio fere ad totum.
DICENDUM enim ad ea quæ primo objiciuntur, quod omnia illa non ostendunt nisi dilectionem quantum in se est. Et hæc est antecedens quæ non innititur nisi suæ bonitati. Ea vero quæ sunt in contrarium, omnia sunt de dilectione quæ concernit aliquo modo nostrum meritum, vel ut concomitans effectum præscientiæ, vel temporaliter respiciens meritum malum.
hoc non potest esse, nisi omnium et singulorum gaudum sit unum: et hoc ulterius (ut dicit Anselmus) non erit nisi plus gaudeam de bono meloris me, quam de meo, ut suum gaudium meum fiat.
4, Item, Matth. x x u , 2 9 e t 3 0 , S a d - ducæisrespondtDominuscumquæ - rerentdevinculoconjugalisiforetinpatria : ErratisnescientesScripturas , nequevirtutemDei . Inresurrectioneenim , nequenubentnequenubentur : sederuntsicutAngeliDeiincælo . Ergoconditionescarnalisgradusibicessabunt , utvidetur . Ergopenesillosnonremanebitordocharitatis .
- Item, Luc. xvi, 26: Inter nos et vos chaos magnum firmatum est. Ibi dicit Gregorius, quod « parentibus in inferno positis filii beati nequaquam compati possunt: » ergo nec diligere: ergo cessabit ordo.
SED CONTRA hoc est, quod
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa medium : « Eumque ordinem diligendi implesse, qui servatur in patria, non in via, etc. »
Ratione enim hujus quæritur de ordine dilectionis in patria.
Videtur enim, quod sit secundum rationem boni tantum, quia
In patria plena erit conformitas cum voluntate Dei: sed Deus magis bonum magis diligit: ergo et nos.
Item, Anselmus parum ante finem Prosologiì dicit, quod de « bono melioris quilibet plus gaudet in patria, quam de proprio. » Hoc autem non potest esse, nisi iste ordo non maneat qui est modo.
Item, Augustinus dicit, quod « in dispari claritate erit par gaudium : » et
Talis ordo erit in patria, qualis erat in Christo : Christus autem plus dilexit unum quam alium ex alia causa, quam ex majori gratia, quia dicit Augustinus super Joan. xix, 26, super illud : Cum vidisset Jesus... discipulum stantem, quem diligebat, quod plus dilexit Joannem : et tamen plus diligebatur a Petro : ergo videtur, quod ordo ratione consanguinitatis et familiaritatis remanebit.
Item, Gratia non destruit naturam, sed elevat : cum igitur hoc sit naturale, videtur quod maneat in patria.
Item, Secundum hoc non esset multum laborandum ut essemus meliores quam sumus : quia quocumque meliori effecto, ego tantum gaudebo de suo bono, quantum ipse.
ULTERIUS quæritur, Si maneat ordo quod nostrum corpus : ut scilicet bonum animæ proximi plus diligemus ibi, quam bonum corporis proprii ?
Videtur, quod sic: quia
- Bene æstimans præponit bonum
<--- Page Split --->
spirituale bono corporali : bonum autem animæ proximi est spirituale, bonum autem corporis nostri corporale.
- Item, Anima proximi nostri fruitur nobiscum : quod non facit corpus nostrum : ergo bonum animæ proximi est præponendum.
1 contra. SED CONTRA hoc videtur esse, quod
Corpus nostrum tunc habebit bonum perpetuum et proprium, quod videtur magis movere, quam bonum alterius.
Item, Sine gloria corporis non est perfecta gloria animæ : debemus autem magis diligere perfectionem animæ nostræ, quam alterius : ergo bonum corporis nostræ plus debemus diligere, quam bonum alterius animæ.
Solutio. Dicendum, quod ut puto, charitas inter beatos habebit ordinem : ita tamen, quod gradus propinquitatis sequatur impetum charitatis, et sit ratio gaudii per accidens : quia per se charitas magis sequitur charitatem Dei. Unde si gaudet plus de bono alicujus qui sibi sanguine conjunctus est, hoc erit præmium accidentale, non substantiale.
DICENDUM ergo ad primum, quod Deus vult nos velle bonum magis nobis conjuncti in aliqua ratione plus quam minus conjuncti.
Ad aliud dicendum, quod Anselmus loquitur de modo gaudii accidentalis, non substantialis et intrarei. Vel dicatur, quod gaudebo plus de meliori alieno, ita quod ly plus non dicat intensionem gaudii quoad affectum gaudii, sed dicat rationem quantitatis in objecto gaudii : quia in meliori magis bonum objicitur mihi gaudenti, quam in meipso, sed tamen non tantum afficiar, ut puto.
Ad aliud dicendum, quod illud sic intelligo, in dispari claritate par gaudium, id est, de pari, quia de eodem et de tot gaudebit unus ut alter.
Ad aliud dicendum, quod gradus tolli-
tur qui servicbat viæ, ut parere, et procreare, et hujusmodi : sed non quoad affectum boni.
Ad aliud dicendum, quod secus est de his qui sunt in inferno, quia illi additi sunt parti inimicae : et ideo natura ante charitatem tunc festinans in Dei justitiam (ut dicit Bernardus) detestatur eos.
Ad m quod ulterius quaeritur, Utrum Ad object, Christus sine causa unum plus diligat quam alium? Dicendum quod non : Petrus enim et Joannes inæqualiter sibi erant sanguine conjuncti : et puto bene, quod æqualiter diligebantur in diversis, et æqualiter diligebant in diversis. Dicit enim Augustinus, quod Petrus plus dilexit : et intelligo hoc quod plus dilexit in proximo Deum, et ideo curam divinam accepit super proximum in commissione ovium. Dicit etiam, quod Joannes plus dilexit, super illud : Currebant duo simul 1 : sic, « Qui plus dilexit, fortius cucurrit, et citius pervenit. » Constat autem, quod ille fuit Joannes : et hoc intelligo quoad dilectionem Dei in se, non in membris : sicut contemplativi plus diligunt Deum in se, ut Joannes : et activi plus in proximo, ut Petrus : et Christi dilectio major vel minor attenditur secundum effectum gratiae majorem vel minorem. Accepit autem majorem in contemplatione, qui recubuit super pectus ejus : et Petrus majorem in activa, quia pastoralem curam accepit Ecclesiae post inquisitionem trinam et trinam confessionem dilectionis. Si tamen vellemus colligere dicta trium Sanctorum : tunc diceremus secundum Bernardum, quod Petrus dilexit ferventius, et diligebatur fortius : sed Joannes dilexit dulcius, et diligebatur familiarius : secundum Hieronymum, propter privilegium castitatis : secundum Augustinun, propter privilegium amoris præcipui : secundum Chrysostomum, propter ingenitam sibi mansuetudinem.
<--- Page Split --->
Ad quest. Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum corpus nostrum plus dilugemus ibi, quam animam proximi? Dicunt quidam, quod non: quia aliud reformat ibi pactum quam hic: quia hic ponimus pro proximo, eo quod rehabiliti sumus in resurrectione, et quia corruptibile tantum est: sed ibi non est ita: et ideo potest plus diligi. Ego, ut verum fatear, nescio quid de hoc verius sit: tamen probabilius videtur, quod bonum animae
proximi praeponderet in dilectione.
Et tunc ad id quod in contrarium est, Ad dicendum quod licet sit perpetuum, tamen inferius est in aestimatione boni.
Ad aliud dicendum, quod beatitudo Ad i animae non dependet a corpore, sed potius e contrario. Sed verum est, quod non ad plenum, ut modo esset homo beatus : et hoc non repugnat : quia magis opponitur ei in alio quam perderet in illo, si possibile esset perdi.
<--- Page Split --->