DISTINCTIO XXIX.
De charitate quantum ad diligendi ordinem.
A. De ordine diligendi quid prius, quid posterius ?
Post prædicta de ordine charitatis agendum est: quia dicit sponsa, Intrudxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem 1. Videamus ergo ordinem, quid prius, quid posterius esse debeat: peccat enim qui præpostere agit. Nam scire quid facias, et nescire ordinem faciendi, non est perfectæ cognitionis. Ordinis namque ignorantia conturbat meritorum formam. Ordinem autem diligendi Augustinus insinuat dicens: Ipse est qui ordinatam habet dilectionem, ne aut diligat quod non est diligendum, aut non diligat quod diligendum est, aut æque diligat quod minus vel amplius diligendum est, aut minus vel amplius quod æque diligendum est. Omnis peccator in quantum peccator est, non est diligendus: et omnis homo in quantum est homo, diligendus est propter Deum, Deus vero propter seipsum: et Deus propter se omni homini amplius diligendus est, et amplius quisque debet Deum diligere quam seipsum 2. Item, Amplius alius homo diligendus est, quam corpus nostrum: quia propter Deum omnia ista diligenda sunt, et potest nobiscum Deo homo perfrui, quod non potest corpus nostrum, quia corpus per animam vivit, qua fruimur Deo 3. Audisti aliqua de ordine charitatis: ubi expressum est, nos amplius debere diligere Deum quam omnes homines vel nosipsos, et amplius animam alicujus hominis quam corpus nostrum? In enumeratione etiam quatuor diligendorum superius posita, prius ponitur quod supra nos est: secundo, quod nos sumus: tertio, quod juxta nos est: quarto, quod infra
<--- Page Split --->
nos est: ubi ordo diligendi insinuari videtur ex ratione numerationis. Non est autem apertum utrum omnes homines pariter diligere debeamus, et tantum quantum nos, vel minus.
DIVISIO TEXTUS.
fectus autem non est collativus rei cum re : cum igitur omnis ordo sit secundum collationem, nullus ordo videtur esse secundum affectum : charitas autem est in affectu : ergo nullus est ordo secundum charitatem.
« Post prædieta de ordine charitatis agendum est, etc. »
Hic incipit pars illa in qua agit de ordine charitatis.
Et dividitur in tres partes : in quarum prima Magister determinat de ordine charitatis penes numerum diligibilium suupto quem ponit Augustinus. In secunda, tangit ordinem sumptum penes gradus diligibilium positos ab Ambrosio, ibi, C, « Quibus obviat illud præceptum legis de diligendis parentibus, Honora, etc. » In tertia, agit de gradibus charitatis, ibi, H, « Sciendum quoque est diversos esse gradus charitatis, etc. »
In prima continentur duo : in quorum primo tangit ordinem : in secundo, circa ordinem movet quaestionem, ibi, B, « Unde etiam super hoc movetur saepe quaestio, quam perplexam faciunt Sanctorum verba, etc. »
ARTICULUS I.
An charitas habeat ordinem?
Incidit autem quaestio duplex circa primum, scilicet, Utrum charitas habeat ordinem? et de sufficientia ordinis ipsius.
AD PRIMUM objicitur sic : 1. Charitas est affectus simplicis : af-
Item, Dicit Philosophus, quod « sapientis est ordinare : » ergo ordo potius est sapientiae quam charitatis.
Item, In fide multi articuli sunt, qui præsupponunt sibi alios, sicut resurrectio passionem, et passio incarnationem : et tamen propter hujusmodi ordinem non dicitur fides ordinata in credendis : ergo videtur, quod licet dilectio proximi hoc modo præponat sibi dilectionem Dei, non propter hoc dicetur charitas ordinata in diligendis.
Item, Ex parte proximi non videtur aliquis ordo esse in diligendis : quia dicit Augustinus, quod nihil diligimus in proximo, nisi rationem imaginis, quia scilicet est ad imc;inem Dei : hæc autem est æqualiter in omnibus : ergo omnes diligendi sunt æqualiter : non ergo secundum gradus alicujus ordinis.
Item, Videtur specialiter non esse ordo ille quem tangit Ambrosius, scilicet quod primo Deum, et secundo nos, tertio parentes, et quarto filios et fratres, quinto domesticos, sexto inimicos. Charitas enim per se est amor boni : ergo magis boni erit magis amor, et magni magnus : ergo secundum gradum boni determinandus est ordo diligendorum, et non secundum gradum affinitatis vel consanguinitatis.
Item, Sapientia sapit bonum : ergo si charitas est sapor sapientiae, ut dicit Augustinus, magis bonum sapit ei magis, et minus bonum minus : ergo non est ordo quem ponit Ambrosius.
Item, Augustinus : « Consummata
<--- Page Split --->
justitia est, ut potiora bona magis diligantur : » sed charitas habet vel facit justitiam consummatam, si aliqua virtutum potest facere justitiam consummatam, cum ipsa sit forma virtutum : ergo ipsa plus diligit potiora bona, non attendens gradum carnalis propinquitatis.
Item, Charitas nostra configurat nos increatæ charitati : sed increata charitas plus diligit magis bonum, et non secundum gradum carnalis propinquitatis : ergo et nostra charitas erit penes ordinem boni, et non penes ordinem propinquitatis.
Item, Charitas facit nos conformare voluntatem nostram voluntati divinae : sed divina voluntas est plus magis boni, quia majorem magis bono apponit affectum : ergo et nostra debet sic esse.
Item, Gratia corrigit naturam in illo in quo est curva : sicut ergo ex parte dilectionis Dei corrigit eam, ut id diligat super se, quod est super se, quod ante non potuit : ita corrigit etiam ex parte dilectionis proximi, ut id diligat magis, quod est magis diligendum : ergo non attendit gradus propinquitatis carnalis.
■ contra. SED CONTRA :
Dicit Apostolus, ad Galat. vi, 10 : Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Ergo aliqui his sunt praeponendi secundum gradus quibus conjunguntur nobis.
Item, Hoc dicunt Sancti in Littera Augustinus, Hieronymus et Ambrosius.
Solutio. Dicendum, quod in ista quæstione plures sunt diversorum opiniones. Quidam enim concedunt, quod charitas per se non habet ordinem, nisi penes rationem boni sumptam : et quod gradus conjunctionis quos tangit Ambrosus, potius sint de ordine diligentis, quam dilectionis : et habent pro se rationes inductus, et alias quasdam, scilicet quod hujusmodi gradus evacuabuntur, quia in patria diligemus majus bo-
num, exceptis nobisipsis : et ideo cum charitas mancat in patria, dicunt quod hujusmodi gradus non per se sunt charitatis.
Ad id quod dicit Ambrosius et alii Sancti qui inducuntur in Littera, respondent quod hoc intelligitur aliis paribus : quia tunc natura concordat cum gratia. Si autem imparitas sit in gratia, dicunt quod charitas magis sequitur ordnem gratiae, quam nature. Sed quia triplex est ordo, scilicet nature tantum, et gratiae tantum, et gratiae in natura. Nature tantum ordo est, ut se principaliter diligat, et alia plus et plus secundum quod plus et plus conjunguntur : et hic ordo curvus est, et indigens correctone. Gratiae tantum ordo est, ut dilgat Deum super omnia, et alia plus et plus secundum quod relucet in eis Deus : et hic ordo erit in patria, praeter hoc solum quod bonum proprium plus diligelur, quam bonum alterius : unde ibi plus diligetur Deus, deinde nos, et postea plus qui melior est et quem Deus diligt. Tertius ordo est gratiae in natura, et hic corrigit naturam in eo in quo curva est, et sustinet eam in naturalibus. Curva autem est in eo quod non plus quam se diligit Deum : et ideo illud elevat. Quod autem plus se quam alium, et conjunctum consanguinitate plusquam non conjunctum, hoc Deus vult nos velle : quia hoc plantavit in nostra natura : et ideo hoc non corrigit gratia, sed permittit secum naturae motum.
HANC IGITUR opiniorem sustinendo, dicendum ad primum, quod charitas est in affectu secundum ordinem ad intellectum, scilicet quod est ex intellectu : et ideo potest habere ex parte illa ordinem, licet non in se, secundum quod tantum in se consideratur.
Ad aliud dicendum, quod sapientiæ est ordo hoc modo quo ordinans ponit rationem ordinis in ordinatis : sed charitas ordinata est, magis quam ordinet : unde ipsa est ordinatorum secundum gratum ordinis : et hoc habet ipsa se-
<--- Page Split --->
cundum quod est in subjecto quod est affectus, per intellectum sapientiæ ordinantis.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod non est simile de fide : quia fides non unitur articulis ratione ejus in quo differunt articuli, sed potius ratione primæ veritatis, quæ est in omnibus eis : sed charitas est majoris affectus et minoris secundum differentiam graduum.
ARTICULUS II.
Quæ est sufficientia ordinum istorum in charitate ?
Ad aliud dicendum, quod finaliter in proximo nihil diligitur nisi ratio imaginis relata ad Deum præ omnibus dilectum, sed materialiter non : quia gradus differens est materia amoris, secundum quod chartas est in natura, et cum natura diligentis, non evacuans eam.
Ad 5. Ad aliud argumentum dicendum, quod procedit de ordine charitatis in se, et non secundum quod est movens conjunctum cum natura diligentis.
Ad 6. Ad aliud dicendum, quod omnis sapor quem hic possumus habere, contemperatur naturae : et ideo non tantum bonum erit ratio movens dilectionem, sed bonum ad naturam aliquam ordinatione conjunctionis
Ad 7. Ad aliud dicendum, quod illa auctoritas procedit de potioribus bonis, et aliis paribus, et non simpliciter.
Ad 8 et 9 Ad aliud dicendum, quod conformamus voluntatem nostram voluntati divinæ in hoc quod Deus vult nos hoc velle : hæc enim est conformitas sufficiens in via, ut probatum est in primo libro Sententiarum 1.
Per hos autem patet solutio ad sequens.
Ad 10. Ad ultimum dicendum, quod corrigit eam in quo est curva : et hoc tantum est in dilectione Dei, quia justum est, quod ille plus quam nos diligatur, qui est totum bonum, quod est ratio dilectionis omnium diligendorum. Sed sic non est in aliis : ideo non est necesse, quod illa parte natura corrigatur.
Secundo, quaeritur de sufficientia ordinum istorum : et ut melius intelligatur, ponatur uterque ordo.
Est igitur ordo Augustini iste, quod Deus primo et propter se et super omnia diligendus est : secundo, nospisi : tertio, proximus, qui juxta nos est, sicut nosipsi : quarto, corpus nostrum, quod sub nobis est, minus quam anima proximi. Ambrosius autem, quod primo Deus, secundo nos, tertio parentes, quarto filii et fratres, quinto domestici, sexto inimici.
Videtur autem primus ordo insufficiens : quia
Si anima proximi postponitur animæ nostræ, tunc videtur, quod etiam corpus proximi debet postponi corpori nostro : et hoc non dicit Augustinus, quia tantum inter quatuor ponit ordinem.
Item, Videtur ex parte Dei iusufficiens : quia multa sunt beneficia Dei, quorum unum magis conjungit nobis Deum, quam aliud, ut redemptio magis quam creatio, ut dicit beatus Bernardus : « Multum difficultatus assumpsit, ut te multæ dilectionis debitorem constitueret, admoneretque gratiarum actionis difficultas redemptionis, quem minus devotum fecerat creationis facilitas. » Ergo videtur penes hujusmodi esse ordo, qui sunt creator, redemptor, glorificator, et gubernator, et hujusmodi : et hunc ordinem neuter tangit.
<--- Page Split --->
ITEM, Videtur Ambrosius diminutus : 1. Inter domesticum enim et inimí- cum sunt multi gradus, scilicet affinis, concivis, et compaternalis, et hujusmodi : et ipse non ponit illos.
Item, Inter filios et fratres et domestí- cum sunt multi gradus consanguinitatis, quos ipse dimittit : ergo est diminutus.
Item, Uxor diligenda est sicut præcipit Apostolus, ad Ephes. v, 23 : Viri, diligite uxores vestras : et tamen ipse non ponit eum.
Item, Multa sunt societates hominum, ut dominus et servus, magister et discipulus, prælatus et subditus, et hujusmodi : quorum hic nihil tangitur : ergo videtur esse insufficiens.
Praeterea, Ipse Ambrosius videtur pervertere ordinem : quia dicit, quod domestici boni qui sunt quinto loco, malis illiis sunt praeferendi qui sunt quarto loco.
Item, Videtur quod id quod est quarto loco, praeferendum sit ei quod tertio loco est positum : quia dicit Apostolus, II ad Corinth. xii, 14 : Non debent filii parentibus thesanvizare, sed parentes filiis : ergo praeferendi sunt filii parentibus : cum tamen filii ponantur quarto loco, et parentes tertio.
SOLUTIO. Dicendum mihi videtur, quod ordo quem ponit Augustinus, accipitur secundum generales differentias diligibilis : illae autem sunt, ut supra nos est, et quod nos, et quod est juxta nos, et quod est sub nobis relatum ad beatitudinem ex consortio animae rationalis : nec possunt intelligi plures conjunctions, quia dextrum et sinistrum non dicunt nisi id quod est juxta, et similiter ante et retro : ergo remanet tantum quod supra, et quod nospisi, et quod juxta nos est. Qualiter autem id quod est juxta, comprehendit Angelos et alia quaedam, prius dictum est. Ordo autem quem tangit Augustinus, secundum prius et posterius sic intelligitur: quia enim charitas est una virtus, necesse est quod habeat
unam rationem boni moventem : et quod habet illud bonum, vel etiam habebit, hoc erit primum et per se et super omnia dilectum, hoc est Deus qui primo loco ponitur : et alia diliguntur in Deo et ad Deum, ut dicit in praecedenti distinctione Magister. In Deo, si sunt in Deo, ut amici qui amicitias agunt, id est, bona opera, quae sola dicuntur facere amicos. Ad Deum autem, si non sunt in Deo, ut amici agentes inimicitias, id est, peccatum. Et inter illa intercidit etiam ordo : cum enim dicitur, Diliges proximum tuum sicut teipsum, ly sicut duo dicit. scilicet ordinem, et rationem diligendi proximum. Ordinem, quia nemo diligit alium sicut se, nisi supponatur primo, quod se diligat : ergo se primo, et alium consequenter : ecce ordo. Rationem autem tangit Augustinus : quia sic exponit, id est, « ad quod teipsum, scilicet in Deo, vel ad Deum. » Non est autem una relatio ad Deum corporis et animae in nobis : et ideo fit in illis duplex gradus : sed non in proximo, quia totus est juxta nos et in corpore et in anima.
Et sc pate t solutio ad primum, et ratio ordinis quem ponit Augustinus.
Ex parte autem Dei non potest esse Ordo : quia omnis ordo est inter diversa : et ideo ordo dilectionis supponit diversitatem diligibilium. Unde licet multis rationibus Deum diligamus, tamen est idem quod diligimus, et ideo non est ibi ordo. Et per hoc patet solutio ad secundum.
Ordo autem Ambrosii aliter accipitur : Quia ille est charitatis non simpliciter, sed in natura nostra, et ideo admittit inclinationem naturae : aut igitur tantum secundum rationem charitatis, aut secundum rationem naturae magis. Si primo modo : tunc est primus gradus, qui totus est in ratione optimi sumptus, ut diligere Deum per se et super omnia. Si autem est secundum rationem nature : aut dicit solam naturae conformitatem, aut vinculum societatis superaddi-
<--- Page Split --->
tum. Si primo modo : tunc est ultimus gradus, ut diligere inimicos, cum quibus nihil commune habemus nisi naturam. Si autem est ex vinculo societatis : aut illa societas est ex convictu, aut ex propagine. Si ex convictu : tunc intelligitur quintus, qui est domesticus : et non intelligitur tantum de domo materiali, sed de Ecclesia, et de his qui vivunt in conformi vita : sicut dicit Psalmus LIV, 13 : In dono Dei ambulavimus cum consensu. Si autem est ex propagine : aut secundum lineam descendendi, aut ascendendi, aut secundum id quod descendit, vel a quo est descensus. Si secundum id quod descendit : sic est secundus gradus, qui est quod nos sumus : vel secundum lineam ascensus, et sic est tertius, qui est diligere parentes. Si secundum lineam descensus, sive directe sit a nobis, sive ex eo quod ambo descendimus ab uno, non facit nisi unum generalem gradum, qui est quartus, ut filii, et parentes, fratres, et hujusmodi.
uxorem, vel dominum, sed inclinat ad diligendum inimicum.
Ad aliud dicendum, quod non pervertitur ordo : quia iste ordo intelligitur aliis paribus : sed imparibus circumstantiis, bene potest quantum in aliquo casu fieri prius tertio vel quarto : et hoc infra determinabitur.
Ad aliud dicendum, quod parentibus deficit, quando accrescit filiis : et ideo parentes magis sunt destituti : et ideo si indigent, praeferendi sunt filiis, si non potest utrisque subveniri.
Ad dictum Apostoli dicendum, quod thesaurusare non dicit supplementum indigentiae, sed potius abundantiae : sed in illa magis tenemur filiis qui intrant, quam parentibus qui sunt in exeundo.
ARTICULUS III.
An ordines isti possint variari, vel sint necessitatis ?
Ad 10 autem quod contra objicitur, dicendum meo judicio, quod omnes illi gradus continentur sub domestico domus spiritualis, et non dicunt nisi differentes modos conversandi in domo Dei quae est Ecclesia.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : Peccat enim qui præpostere, etc. »
Ad aliud dicendum, quod uxor in quantum uxor conjuncta, est idem corpus, ut dicitur. Genes. u, 24 : Erunt duo in carne una. Et ideo intelligitur quoad corpus in dilectione nostri quoad id quod sub nobis est, et quoad animam in dilectione Dei.
Ex hoc enim videtur, quod ordo iste sit necessitatis. Et hoc non videtur :
- Ponatur enim, quod patri faciam quidquid debeam : tunc in nullo ero reus contra ipsum. Cum autem hoc non sit limitum quod ei facio, possum alii facere plus : ergo diligendo eum qui domesticus est plus quam patrem, ago præpostere, et tamen non pecco.
Ad aliud dicendum, quod illæ societates sunt speciales, et dicunt diversos modos domestici. Sunt tamen qui rationes illas concedunt, dicentes aliter quod non tangit hic ordinem, nisi ad quem inclinat natura. Uxor autem conjungitur per modum sacramenti, et aliae conjunctiones sunt per modum beneficii vel gratie. Sed hoc nihil est : quia dicitur in Littera, quod parentes spirituales in parentibus intelliguntur : et hoc patet esse falsum, quod natura non inclinat ad diligendum
- Item, Aliquis est in religione, et videt patrem necesse habentem, et non potest subvenire nisi excat de religione ad lucra facienda : aut ergo iste tenetur apostatae, aut non. Si sic : tunc cum apostasia sit scandalum et contra obedientiam, iste tenetur ad peccatum. Si non : ergo in aliquo casu potest præpostære agere, scilicet præponere dilectio-
<--- Page Split --->
nem suæ congregationis patri carnali, et non peccabit.
Item, Ponamus aliquem esse in sæculo, et habere patrem indigentem, et se periculose in sæculo conversari cum continuo metu casus : constat, quod ille magis sibi quam patri tenetur providere : ergo debet relinquere patrem indigentem, et fugere ad locum securitatis.
Item, Hoc videtur per filios Zebodæi, qui vocati a Domino, relicto patre, secuti sunt Dominum 1, cum tamen pater fuerit pauper et senex : et etiam nihil legitur de periculosa conversatione corum. Ergo videtur, quod ordines illi possunt variari : ergo non sunt ordines necessitatis.
Ad aliud quod objicitur de eo qui est in sæculo, bene concedo, quod si securus est in sæculo, non tenetur intrare religionem, sed subvenire patri indigenti : si autem probabiliter timet lapsum, vel forte lapsus est, tunc magis tenetur providere sibi, et potest relinquere patrem.
Ad aliud quod objicitur de filiis Zebecdæi, Jacobo et Joanne. dicendum, quod forte alias habuit unde viveret : vel sciverunt, quod vocans eos, ei melius quam ipsi providere posset : sic autem non est de aliis qui non sunt Deus, quos sequimur ad religionem nos vocantes.
Solutio. Sine præjudicio dico, quod supposita causa sufficientis ordinis, ordo est necessitatis, ita quod sine ipso incidit peccatum. Causam ordinis dico indigentiam ex parte una, scilicet parentum, vel aliorum, et securitatem ex parte sua, et possibilitatem ad subventionem ex rebus fortunæ vel artificio.
Ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod numquam facio patri quod debeo, nisi ego impendam ei plus affectus quam alii, cæteris paribus : quia si pater est malus, et alius bonus, affectus naturae manet quidem circa patrem, et gratiae effectus qui fortior est, tendit in alium : et in hoc non pecco, et in effectu si satisfacio patri, non culpor si alii ex gratia facio plus quam patri : quia hoc non corrumpit ordinem, cum cæteris paribus, de affectu semper plus sit in patrem, et de effectu quantum oportet.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod qui est in religione, meo judicio in religione manere debet : et si potest habere licentiam in ipsa manens, per artificium suum debet subvenire indigenti patri, si alias habere vel mendicare non potest : sed exire non tenetur propter periculum propriæ conversationis.
ARTICULUS IV.
An charitas habeat oculum ad aliquam remuneratione ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : « Deus diligendus est propter seipsum, etc. »
Ex hoc videtur, quod charitas non potest habere oculum ad aliquam remunerationem : et hoc videtur etiam alia ratione : quia
1, Dicit Tullius, quod vera amicitia licet conjunctam sibi habeat plurimam utilitatem et delectationem, tamen ipsa nec fundatur super utile, nec super delectabile : cum igitur charitas Dei veram dicat amicitiam, videtur quod non intuetur naturae utilitatem : ergo nec praemium, nec remunerationem.
Item, Aristoteles : « Amici diligendi sunt, etsi nihil nobis debeat fieri : » ergo multo magis Deus.
Item, Augustinus : « Licet Deo sine præmio non posset servire, tamen sine intuitu præmii serviendum est : » cum igitur hoc sit charitatis, charitas non intuelur præmium.
<--- Page Split --->
Item, Mercenarius vituperatur, Joan. x, 12 et seq. Cum igitur mercenarius habeat oculum ad præmium, videtur quod charitas non est mercenaria.
Item, Perfecta charitas foras mittit timorem, quia servilis est : ergo et spem mercedis, quia hoc est servile et non liberaliter obsequens.
Sed contra. SED CONTRA :
Luc. xv, 17 : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus ! Et constat, quod loquitur de domo æternitatis : ergo illi qui ex charitate serviunt, qui soli domum inhabitant, mercenarii possunt esse.
Item, Job, vii, 1 : Sicut dies mercenarii dies ejus.
Item, Ad Abraham perfectum in charitate dixit Deus, Genes. xv, 1 : Ego... merces tua magna nimis.
Item, Apostolus, ad Hebr. x, 30 : Patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem : ergo mercedem possumus exspectare.
Item, Ibidem, x, 33 : Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remuneratiunem.
Item, Apostolus de se, II ad Timoth. I, 12 : Scio cui credidi, et certus sum. Et subinfert, ibidem, iv, 8 : In reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judez.
Item, Charitas generatur ex spe : et spes semper est mercedis, quia ipsa est exspectatio beatitudinis ex meritis.
obsequitur pro illis : et de illa loquuntur rationes et auctoritates primo inductae, de prima autem auctoritates et rationes consequenter inductae.
Et per hoc patet solutio ad omnia objecta pro utraque parte.
Et quia charitas non respicit merce. dem æternam ut merces est, sed ut amatum ad fruendum, ideo dicit Bernardus, quod non est confitendum Domino, quia tibi bonus, sicut dicit de malis : Confitebitur tibi cum bene feceris ei 1 : sed, Quoniam bonus absolute, sicut Levita fecerunt, qui nullam partem terrenam acceperunt inter filios Israel, eo quod Dominus esset pars hæreditatis eorum. De aliis autem qui oculos habent ad temporalia, verificatur illud de serviliter servienti populo dictum, Deuter. xxxm, 28 : Oculus Jacob in terra frumenti et vini, etc.
ARTICULUS V.
Utrum possimus ex charitate tantum diligere proximum et i'atitudinem creatan, quantum Deum, et proximum plus quam nos ipsos ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : « Amplius quisque Deum debet diligere quam seipsum. »
Videtur enim possibile, quod aliquis ex charitate tantum diligat proximum, quantum Deum : quia
SOLUTIO. Ad hoc dicendum, quod est merces, quæ nihil aliud est quam Deus et ea quæ Deum conjungunt nobis : et intuitum illius mercedis non excludit charitas, licet non respiciat eam ut merces est, sed ut dilectum ad perfruendum. Et est merces temporalis : et illam excludit charitas : quia licet accipiat sustentationem a temporalibus, tamen non
Gratia ejus non destruit, sed perficit naturam : cum igitur natura ante gratiam plus diligat se quam Deum, videtur etiam quod post gratiam faciet idem.
Item, Natura diligit se, et diligit Deum : si igitur inæqualibus æqualia addam, quæ relinquuntur, inæqualia erunt sicut prius : ergo addita gratia, natura adhuc plus diligit se, quam Deum.
<--- Page Split --->
Item, Finita est charitas qua diligimus Deum, et finitus est actus ejus.: similiter finitus est actus quo diligimus nos et proximum. Stet igitur actus dilectionis Dei, et intendatur actus dilectionis proximi, potest tantum intendi, quod æquabitur vel excrescet super illum : et tamen semper erit charitatis actus : ergo possibile est ex charitate plus diligere proximum vel se, quam Deum.
Item, In proximo non diligitur nisi Deus: ergo æqualiter Deus in se, et in proximo : cum igitur hoc sit diligere proximum, tantum diligi potest proximus sicut Deus.
Item, Augustinus : « Invisa possumus diligere, non incognita : » ergo cujus major est cognitio, major est dilectio : sed proximum et nos melius cognoscimus : ergo magis diligimus.
Item, Habitus æqualiter se habet ad unum, sicut ad aliud, quia in dormiente est æquale utrumque : ergo etiam æqualiter progreditur in utrumque actum.
d contr.
Si 'æqualiter potest diligere unum sicut alium, tunc nullus est ordo.
Item, Charitas est æstimatrix bonorum : ergo infinitum bonum sine proportione diligit plus quam finitum : Deus autem est infinitum bonum : ergo sine proportione diligit Deum plus quam proximum.
Item, Deus diligitur super omnia : ergo semper et super se et super proximum.
u.est. 1.
Videtur enim, quod sic : quantum enim iste diligit Deum, tantum diligit perfrui Deo : et quantum diligit perfrui Deo, tantum diligit beatitudinem qua fruitur : hæc autem est creata beatitudo : ergo quantum diligit Deum, tantum diligit aliquam creaturam.
ULTERIUS quæritur, Utrum plus possuQuæst. 2 mus diligere proximum, quam nosipsos, vel tantum.
Videtur, quod sic : quia
Ratio boni est ratio dilectionis : ergo ubi magis bonum, major erit dilectio : sed in proximo frequenter est majus bonum : ergo major erit dilectio proximi, quam nostri.
Item, Una ratio dilectionis est nostri et proximi, scilicet in Deo, vel ad Deum : ergo si proximus magis est in Deo quam nos, videtur quod proximum magis diligamus, quam nos.
Item, Virtute locutionis non videtur importari ordo inter nos et proximum : quia dicitur, Diliges proximum tuum sicut teipsum : ergo videtur, quod tantum diligere debemus proximum sicut nosipsos.
SED CONTRA hoc est quod dicit Augused contra. stinus, et habitum est supra t, quod nobis datur principalitas dilectionis, cum dicitur, Diliges proximum tuum sicut teipsum.
SOLUTIO. Dicendum, quod impossibile Solutio. est aliquid ex charitate tantum diligere sicut Deum, sicut bene probant rationes ad hoc inductæ. Sed tamen notandum, quod cum dicitur Deus infinite diligi plus quam proximus, non ponitur infinitum actu : sed sic intelligitur. quod numquam tantum diligitur proximus, quin sine comparatione plus debeat diligi Deus : et hoc ideo est, quia nulla ratio est quare ex charitate diligamus aliquid nisi Deus solus sit : ergo ipse semper remanet per se dilectus, et magis dilectus quam aliquid quod propter ipsum diligimus.
DICENDUM igitur ad primum, quod non Ad 1. posse diligere Deum supra se (si tamen hoc est verum, ut quidam dicunt) non est naturae posse, sed potius impotentia illa : et ideo illam imperfectionem emendat gratia adveniens : sed respectu proximi non est impotentia, quia non est
<--- Page Split --->
contra ordinem rectum, in quo proprium bonum alterius bono præponitur.
causam et rationem omnium aliorum diligibilium, sed sic non habet se ad alia,
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, ubi additio utrobique est æqualiter, et æqualiter se habent ad additum illa quibus fit additio. Sed hoc non est verum hic : quia cum dicitur, Natura diligit Deum, est impotentia in dilectione. Cum autem dicitur, Diligit se, est posse in ipsa . et ideo gratia adveniens excludit impotentia, et non destruit id quod fuit potentiae.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod finitus est actus charitatis in se, quo diligitur Deus : sed tamen importortionatus est illi quo diligitur proximus, quia ratio ipsius : unde non est ratio intensionis in actu dilectionis sui vel proximi, nisi in ratione intensionis dilectionis Dei : et ideo numquam comparabitur, vel si æquabitur, non erit actus charitatis, sed dilectionis perversæ.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod licet finaliter in proximo non diligatur nisi Deus, tamen materialiter aliud in eo diligitur : et illæ materiales dispositiones, ut gratia creata, et familiaritas, et hujusmodi, sunt ratio actus dilectionis, licet non sint charitatis proximi vel nostri.
Ad 5 Ad aliud dicendum, quod melus nolum dicitur dupliciter, scilicet quod ly melius potest esse nomen, et sic dicit dispositionem objecti dilectionis : vel adverbium, et sic dicit dispositionem actus notitiae : et primo modo verum est, quod melius notum est charitate magis amatum, si est increatum bonum. Secundo modo falsum est : quia dicit Augustinus, quod nihil prohibet nos amare magis quod ignoramus, dummodo credamus ipsum esse melius, quam quod scimus.
Ad 6. Ad aliud dicendum, quod falsum est, quod habitus æqualiter se habeat ad utrumque : quia ad Deum se habet ut ad
Ad 10 quod ulterius quæritur, dicendum quod sophisma est in processu a k primo ad ultimum : quia non sumitur eadem ratio diligibilium : cum enim dicitur, Quantum diligit Deum, tantum diligit frui, frui sumitur pro inhaesione increati : et cum dicitur, Quantum diligit frui, tantum diligit beatitudinem qua fruitur : si ly qua dicit causam efficientem. tunc verum est, quia tunc beatitudo supponit beatitudinem increatam : si autem ly qua dicit causam formalem, tunc falsum est, quia tunc supponit creatam beatitudinem, et tunc variatur ratio diligibilis.
Ad 10 quod adhuc ulterius quæritur, Ad 4 dicendum quod nec debet nec potest proximus plus diligi, quam nosipsi secundum animam.
Ad 10 quod contra objicitur, dicendum Ad 11 quod hoc verum esset, si sola ratio boni in hoc ordine movert : hoc autem non est verum : imo movet bonum ordinatum ad naturam : et in hoc magis movet bonum proprium, quam alterius : sicut etiam dicit Philosophus, quod nihil prohibet quaedam minus bona magis esse eligenda quibusdam, quam magis bona, ut pauperi et indigenti magis est eligendum ditarì, quam philosophari, licet philosophari sit simpliciter melus.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens.
Ad ultimum dicendum, ut supra in Ad 1 principio istius lectionis dictum est, quod cum dicitur, Diliges proximum tuum sicut teipsum, ibi sicut teipsum importat ordinem dilectionis et rationem : et tunc cessat objectio.
<--- Page Split --->
B. An omnes homines pariter diligendi sint ?
Unde etiam super hoc saepe movetur quaestio, quam perplexam faciunt Sanctorum verba varie prolata. Quidam enim tradere videntur, quod pari affectu omnes diligendi sint : sed in effectu, id est, in exhibitione obsequii, distinctio observanda sit. Unde Augustinus : Omnes homines aeque diligendi sunt : sed cum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est, qui pro locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitatibus, constrictius tibi, quasi quadam sorte junguntur. Pro sorte enim habendum est quo quisque tibi temporaliter colligantius adhaeret, ex quo legis potius illi dandum esse 1. Idem super epistolam ad Galatas : Operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei 2, id est, ad Christianos. Omnibus enim pari dilectione vita externa optanda est, etsi non omnibus eadem possunt exhiberi dilectionis officia : quae fratribus maxime sunt exhibenda, quia sunt sibi invicem membra, qui habent eumdem patrem, scilicet Deum 3. His aliisque testimoniis innituntur, qui dicunt omnes homines pariter diligendos esse charitatis affectu, sed in operis exhibitione differentiam.
C. Quae his repugnare videntur.
Quibus obviat illud praeceptum legis de diligendis parentibus: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram 4. Ut quid enim specialiter illud praeciperetur de parentibus, nisi majori dilectione forent diligendi ? Sed hoc illi referendum dicunt ad exteriorem exhibitionem, in qua praeponendi sunt parentes. Unde honora dixit, non dilige. Obviat
<--- Page Split --->
etiam illud quod Hieronymus super Ezechielem ait, scilicet ut ordine charitatis, sicut scriptum est : Ordinavit in me charitatem 1 , post omnium patrem Deum, carnis quoque pater diligatur : et mater, et filius, et filia, frater et soror. Ambrosius quoque diligendi exprimens ordinem super illud Canticorum, Ordinavit in me charitatem, ait : Multorum charitas inordinata est, quod in primo est, ponunt tertium vel quartum. Primo Deus diligendus est, secundo parentes, inde filii, post domestici, qui si boni sunt, malis filiis præponendi sunt. Secundum hoc in Evangelio ad cujusque dilectionem, proprium ponit : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex omnibus viribus tuis, et proximum tuum sicut teipsum, et inimicos non ex tota virtute, nec sicut teipsum, sed simpliciter 2 : sufficit enim quod eos diligimus, et non odio habemus. Ecce ex præmissis aperte insinuatur, quæ in affectu charitatis distinctio sit habenda : ut differenti affectu, non pari, homines diligamus, et ante omnia Deum : secundo nosipsos, tertio parentes, inde filios et fratres, post domesticos, demum inimicos diligamus. Sed inquiunt illi, quæ de ordine dilectionis supra dicuntur, esse referenda ad operum exhibitionem, quæ differenter proximis exhibenda sunt : primo parentibus, inde filiis, post domesticis, demum inimicis : Deum vero tam affectu quam obsequii exhibitione ante omnia diligendum.
D. Quod aliqui eorundem tantum proximos quantum nos, debere diligere tradunt.
Quorum etiam nonnulli tradunt, affectu charitatis tantum proximos esse diligendos, quantum nosipsos diligimus : quod confirmant auctoritate Augustini qui ait : Nec illa jam quaestio moveat, quantum charitatis fratri debeamus impendere, quantum Deo. Incomparabiliter plus Deo quam nobis, fratri vero quantum nobis. Nos autem tanto magis diligimus, quanto magis diligimus Deum 3. Ex hoc et præmissis testimoniis Augustini asserunt omnes homines pariter esse diligendos a nobis, et tantum quantum
<--- Page Split --->
nos, Deum autem plusquam nos, corpus vero nostrum, minus quam nos vel proximos. Nec in enumeratione praemissa diligendorum, ordinem dili gendi assignari dicunt, sed tantum quae sunt diligenda.
E. Secundum alios non pari affectu omnes diligendi sunt.
Verum quia praemissa verba Ambrosii ordinem diligendi secundum affectum magis quam secundum effectum, diligenter intuentibus explicare videntur, non indocte alii dicunt non modo in exhibitione operis, sed etiam in affectu charitatis ordinem differentem esse statutum : ut ante omnia diligamus Deum : secundo nos, tertio parentes, quarto filios vel fratres, et hujusmodi, postea domesticos, demum inimicos. Quod vero Augustinus dicit pariter omnes esse diligendos, et pari dilectione omnibus vitam optandam, ita accipi potest, ut paritas non ad effectum referatur, sed ad bonum quod eis optatur, quia charitatem omnibus optare debemus, ut paria bona mereantur. Sicut Apostolus dicit : Volo omnes homines esse sicut me 1. Optanda est enim minoribus perfectio majorum, ut ipsi fiant perfecti, et sic parem mereantur beatitudinem. Vel pari dilectione, id est, eadem dilectione omnes diligendi sunt. Item quod ait, Ut tantum diligamus fratres quantum nos, ita intelligi potest, id est, ad tantum bonum diligamus fratres, ad quantum nos : ut tantum bonum eis optemus in aeternitate, quantum nobis, etsi non tanto affectu. Vel ibi quantum, similitudinis est, non quantitatis.
ARTICULUS VI.
An isti ordines penes affectum, vel penes effectum, vel penes utrumque attendantur?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, « Unde etiam super hoc saepe movetur quaestio, etc. »
Hic enim incidit quaestio scrupulosa, Utrum isti ordines penes affectum, vel penes effectum, vel penes utrumque attendantur ?
Videtur autem, quod penes affectum : quia
Una est ratio dilectionis in omnibus diligibilibus, scilicet Deus : Deus autem magis pensat affectum, quam effectum : ergo videtur, quod omnium diligibilium ordo penes affectum sit attendendus.
Item, Natura movet ad hoc, quod
<--- Page Split --->
affectu propinquior plus diligatur, quam remotior: ergo videtur, quod penes affectum accipiuntur gradus dilectionis.
- Item, Ex casu possum remotiori plus de effectu impendere, ut si ille indiget, et non propinquior : cum ergo ordo semper maneat uno modo quocumque casu contingente, videtur quod penes affectum et non effectum charitatis gradus sumentur.
alio, quin gratia possit præponderare in affectu.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod verum est, quod Deus plus pensat affectum, tamen pensat utrumque : sed affectus effectum debet præire.
AD ALIUD dicendum, quod natura movet ad utrumque, si utrumque est necessarium, sicut patet in illo præcepto : Honora patrem tuum et matrem tuam'.
Sed contra. SED CONTRA hoc videtur esse, quod
- Affectus magis videtur sequi rationem boni : et bonum magis invenitur in eo qui est in gradu remotiori, quam propinquiori : ergo videtur, quod non penes affectum, sed effectum accipiatur ordo.
AD ALIUD dicendum, quod illud non procedit : quia intelligitur ordo in affectu caeteris paribus : nullus enim tenetur subvenire non indigenti : unde tunc major affectus est in proximiorem, sed effectus major ad eum qui indiget.
AD ID quod objicitur in contrarium, Adol dicendum, quod hoc verum esset, si sola ratio boni esset movens : sed hoc non est verum, imo movent simul bonum et natura.
AD ALIUD dicendum, quod numquam A4 facio fratri quidquid debeo, nisi ego plus dem ei de affectu et effectu, si caetera sint paria : quia tunc ipse pluribus rationibus conjungitur mihi, quam alius : alias autem verum puto esse quod dicitur in Littera, quod sanctior est copula mentium, quam sanguinis.
soluuo.
SOLUTIO. Dicendum meo judicio, quod ordo sumitur penes utrumque, caeteris paribus : sed numquam potest esse ratio de natura ad unam partem inclinans, si vitium est in illo, et multum de gratia in
F. Quæstio de parentibus bonis et malis, quomodo diligendi sunt ?
Solet etiam quæri, Si parentes nostri mali sunt vel filii vel fratres, an magis vel minus diligendi sint aliis bonis, hac ratione nobis non copulatis ? Videtur, quod magis sint diligendi boni, qui nobis carne non sunt conjuncti, quam mali carne conjuncti : quia nobis sunt conjuncti corde, glutino charitatis. Sanctior est enim copula cordium, quam corporum. Unde Beda de illis verbis Domini : Mater mea et fratres mei hi sunt, qui
<--- Page Split --->
verbum Dei faciunt ', ait : Non injuriosc negligit matrem, nec mater negatur, quae etiam de cruce agnoscitur : sed religiosores monstrantur copulae mentium quam corporum. Verumtamen latebrosa quaestio est haec, nec a nobis plene absolvenda, properantibus ad alia. Monemur 2 enim ex verbis illis, quibus inimicos non ex tota virtute, non sicut teipsum jubet diligere, sed simpliciter. Sufficit enim, quod diligimus, et non odio habemus. Quod non ita accipiendum est, quasi sufficiat tibi diligere inimicum, et non sicut teipsum : quia omnes et amicos et inimicos, sicut teipsum diligere debes. Sed ad ostendendum gradus diligendi Deum et proximum et inimicum qui tamen proximus est, propria Dominus ponit cum ait : Diliges Deum ex tota virtute tua, et proximum sicut teipsum s : non ait, ex tota virtute, ut ostendat proximum diligendum minus quam Deum. Dicit etiam : Diligite inimicos 4 : nec addit, ex tota virtute, nec sicut teipsum, sed simpliciter. Sufficit enim quod diligamus, et non odio habeamus, id est, sufficit dicere ut diligamus, et non odio habeamus : non quin eos diligere debeamus sicut nos, quia proximi sunt : sed sufficit si eos minus diligimus quam alios proximos, quod dilectionis 3 genus innuit.
G. Questio Augustini in libro Retractationum.
Quæri etiam solet, Cur Dominus præceperit diligere inimicos, cum alibi præcipiat odio habere parentes et filios 6 ? Ad quod dicendum est duo esse diligenda in homine, natuam et virtutem : vitium vero et peccatum odiendum. Et parentes ergo in quantum mali sunt, odiendi sunt : et inimici diligendi, in quantum homines. Diligamus ergo inimicos lucrandos regno Dei, et odiamus propinquos si impediunt nos a regno Dei : et in omnibus communiter naturam diligamus, quam Deus fecit 7.
<--- Page Split --->
ARTICULUS VII.
An in charitate extranei possint præponi consanguineis ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, F, « Solet etiam quæri, Si parentes, etc. »
Et quæruntur hic duo, scilicet utrum extranei possunt in aliquo præponi consanguineis ?
Videtur, quod sic : quia
Si aliquis est Prælatus, et potest dare beneficia ecclesiastica, debet quærere meliorem : ergo extrancum meliorem debet præponere consanguineo.
Item, Hoc videtur in Ezechiele, XLIV, 6 et 7 : Sufficiant vobis omnia scelera vestra, domus Israel : eo quod inducitis filios vestros 1 incircumcisos corde, et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario meo.
ULTERIUS quæritur hic, Utrum filii possint præferri parentibus ?
Et videtur, quod sic : quia dicit Chrysostomus, quod a radice succus ascendit in ramos, potius quam e converso : ergo dilectio Dei descendit a parentibus in filios, et non in parentes : ergo filii parentibus sunt præferendi.
In CONTRARIUM autem videtur præceptum Exodi, xx, 12 : Honora patrem tuum et matrem tuam. Et non dicitur ibi, Honora filios.
SOLUTIO. Ad primum dicendum. quod Soli in bonis spiritualibus quæ non ex hæreAd 1 ditate quasi naturali devolvuntur, debet quæri melior sine attentione gradus, si facile potest haberi : sin autem potest dari bono præsenti. Sed in temporalibus hæreditario jure possessis, puto quod proximiori indigenti, etiamsi minus bonus sit, magis tenetur subvenire.
Et per hoc patet solutio ad primo quæsitum : quia de spiritualibus bonis intelligitur auctoritas Ezechielis, et de temporalibus auctoritas Apostoli.
Sed contra. SED IN CONTRARIUM esse videtur 1. Quod dicit Apostolus : Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior 2.
- Item, In contrarium videtur esse quod dicitur in Littera, quod « si non sufficimus omnibus, illis præcipue providere debemus, qui nobis quadam societate conjunguntur. »
Ad secundo quasitum dicendum ulteAd q rius, quod parentibus magis subvenire tenemur : et tamen bene puto, quod affectus magis inclinatur in filios, propter hoc quod in ipsis salvatur natura patris, et sunt pignus quasi parentum.
Ad dictum autem Chrysostomi dicendum, quod per succum intelligitur effectus : quia parentes deficiunt : et ideo minus est in eis de affectu, sed plus indigent de effectu.
<--- Page Split --->
H. De gradibus charitatis.
Sciendum quoque est diversos esse gradus charitatis. Est enim charitas incipiens, perficiens 1, perfecta, perfectior, perfectissima. Unde Augustinus 2 : Perfecta charitas hæc est, ut quis paratus sit pro fratribus etiam mori. Sed numquid mox ut nascitur, jam prorsus perfecta est ? imo ut perficiatur, nascitur : cum fuerit nata, nutritur : cum fuerit nutrita, roboratur : cum fuerit roborata, perficitur : cum ad perfectionem venerit, dicit : Cupio dissolvi, etc. 3. Hic aperte progressus et perfectio charitatis insinuatur : quam perfectionem etiam veritas commendat dicens : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis 4. Quod utique dictum est de opere dilectionis, quia major dilectionis effectus non est quam ponere animam pro aliis. Nec te moveat quod ait, Pro amicis : qui enim ponit animam pro amicis, ponit et pro inimicis, ad hoc ut ipsi fiant amici.
ARTICULUS VIII.
An omnes teneamur ad perfectam charitatem ?
Sed postea quaeritur de hoc quod dicit, ibi, « Sciendum quoque est diversos esse gradus charitatis, etc. »
Et quaeruntur tria, scilicet utrum omnes teneamur ad perfectam charitatem ?
Secundo, Utrum plus secundum actum tenetur diligere perfectus, quam imperfectus ?
Tertio, Utrum perfectus tenentur plus diligere proximum, quam imperfectus Deum ?
Ad PRIMUM obiicitur sic :
Perfectae charitatis signum est, vitam pro fratribus ponere, sicut dicit, Joan. xv, 13 : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis : sed omnis tenetur ad hoc : ergo tenetur ad perfectam charitatem. Probatio mediae. Melior est anima proximi, quam corpus nostium : ergo si diligimus secundum ordinem supra assignatum ab Augustino, debemus exponere corpus pro anima proximi.
Item, Matth. v, 48 : Estote vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfe-
<--- Page Split --->
ctus est : ipse autem plus diligit animam, quam corpus : ergo et nos debemus sic diligere : ergo vilius libenter pro meliori debemus exponere.
Item, Lucæ, ix, 26 : Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubesect cum venerit in majestate sua, etc : ergo videtur, quod pro confessione fidei mori debemus esse parati : hoc autem est perfectæ charitatis : ergo tenemur omnes ad perfectam charitatem.
Item, Impretiabile non debet poni sub pretio aliquo : virtus autem impretiabile est et præcipue gratia : ergo quilibet tenetur esse paratus mori pro justitia et fide : sed hoc est perfectæ charitatis : ergo tenetur habere perfectam charitatem.
Item, I Machab. iii, 58 et 39 : Accingimini, et estote filii potentes :... quoniam melius est nos mori in bello, quam videre mala nostra gentis et sanctorum : ergo mori omnes tenentur pro fide et justitia, quod perfectæ charitatis est.
Item, Qui propter poenas negaverunt, mortaliter peccaverunt : ergo videtur, quod tenebantur non negare : et hoc non poterant sine perfecta charitate : ergo perfectam charitatem habere tenebantur.
Sæd contra. SED CONTRA :
Perfectio charitatis non pendet ex voluntate nostra : ergo non est in nobis : ad nihil autem tenemur nisi ad id quod est in nobis : ergo non tenemur ad perfictionem charitatis.
suis, cum Deo ambulavit : et de hac nihil ad præsens. Est etiam perfectio voti sive religionis, de qua dicitur, Matth. xix, 21 : Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus. Perfectio etiam est voto annexa, ut castitas ordini sacro : et de hac, Matth. xix, 2 : Sunt eumuchi qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Et sequitur, Qui potest capere, capiat. Est iterum perfectio quæsita in securitate conscientiæ, de qua dicitur, I Joan. iv, 18 : Perfecta charitas foras mittut timorem : et dicunt tales cum Apostolo, ad Philip. 1, 23 : Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo. Et ad has quatuor perfectiones non tenentur omnes : sed ad illam quæ est annexa ordini et religioni tenentur illi qui se adstrinxerunt. Sed est alia perfectio prælationis, de qua dicitur, Joan. xv, 13 : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Hanc tenentur habere Prælati, ut discurrant circa gregem : et si grex quæratui, non persona pastoris tantum, tenentur se objicere lupis, ut eorum exemplo fides stet in grege.
Si autem tu quæris, Quomodo cognoscitur, quod grex quæritur ? Dico, quod tunc quæritur grex, quando quærunt ea exstingui in populo, quæ faciunt eum gregem Domino,et hoc est fides et justitia. Quando autem propter odium personæ persequitur aliquus gregem, tunc potest se absentare pastor, quia ejus absentia quietem dabit et sibi et gregi : et sic permisit Apostolus se submitti a fratribus per murum Damasci, ut evaderet manus Præpositi Damascenorum 1.
Solutio. Dicendum, quod multiplex est perfectio, scilicet sufficientiæ, et ad hanc tenentur omnes : de qua, Matth. v, 18 : Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est : et hæc consistit in observantia præceptorum. Est etiam perfectio comparationis, de qua dicitur, Genes vi, 9 : Noe vir justus atque perfectus fuit in generationibus
SECUNDUM hoc igitur dicendum ad primum et omnia sequentia, quæ omnia habent eamdem solutionem, quod hoc verum est in casu, scilicet quando scimus hoc modo posse liberari fratrem a periculo animæ. Sed quando probabiliter dubitamus, non tenemur. Item, quando sumus comprehensi, pro fide vel
<--- Page Split --->
justitia tenemur fortiter stare : sed antequam comprehendamur, possumus fugere, nisi simus prælati, quia tunc pro periculo gregis tenemur discurrere, et objicere nos dentibus luporum : et hoc quando grex communiter quaeritur, et non persona pastoris. Unde etiam puto, quod si prædicator aliquamdiu monuisset populum ad constantiam, et postea veniret persecutio, quod ipse teneretur cum eis manere, ne exemplo suæ fugæ illi deficerent in fide et justitia quam ille prædicaverat : sed tamen minus tenetur ad hoc quam Prælatus, quia Prælatus tenetur ex officio, prædicator autem ex actu quem fecit, et non ex professione, quia numquam fuit hoc professus.
ARTICULUS IX.
An plus secundum actum tenentur diligere perfectus, quam imperfectus ?
Secundo quaeritur utrum plus secundum actum tenetur diligere perfectus quam imperfectus?
Videtur, quod sic : quia dicit Gregorius : « Cum crescunt dona, crescunt etiam rationes donorum : » sed in perfecto creverunt dona : ergo rationes donorum : ergo plus secundum actum diligére tenetur.
Item, Gregorius : « Ab eo plus exigitur, cui plus committitur : » perfecto autem plus commissum est : ergo plus dilectionis ab eo exigitur.
1 contra. SED CONTRA :
Nos videmus hoc quotidie, quod neophyti in conversione ferventius diligunt et orant, quam maturi viri et perfecti : ergo videtur, quod non tenentur secundum actum ferventiore esse.
Præterea, Penes fervorem non attenditur meritum, sed penes ipsam quantita-
tem dilectionis : ergo non ad hoc tenentur ut ferveant.
SOLUTIO. Dicendum, quod perfectus so.u tenetur secundum actum plus diligere ex commisso, non ex præcepto : sed secundum actum plus diligere, meo judicio, non attenditur in fervore, sed potius penes quantitatem voluntatis, quia fortius inhæret dilecto, et difficilius separatur perfectus quam imperfectus. De novitio enim est sicut de novo vino, quod habet duos calores indigestos, scilicet loci, et naturalem : et illi inordinatis motibus conturbant et fervere faciunt : sed cum evaporavit calor loci, et digestus est naturalis calor, tunc fortior est in operationibus convenientibus et naturalibus, quam calor musti, et tunc cum suavitate bibitur. Ita in novitiis calor novus caliditatis ex charitate, et calor concupiscentiae retentus adhuc compugnant : et ex hoc sæpe apparet fervor in eis, qui tamen immaturus est, et cito cederet adversis vel prosperis, nisi digereretur prius per longam bonæ vitæ consuetudinem.
Et per hoc patet solutio ad auctoritates Gregorii : quia illæ loquuntur de intensione ex commisso, et non ex præ cepto.
ARTICULUS X.
An perfectus plus possit diligere proximum, quam imperfectus Deum ?
Tertio quaeritur, Si perfectus plus potest diligere proximum, quam imperfectus Deum ?
Videtur autem, quod sic : quia perfectus citius moreretur pro salute proximi quam imperfectus propter Deum, cum hoc sit maximæ charitatis videtur plus ipse diligere proximum, quam imperfectus.
<--- Page Split --->
Sed contra.
SED CONTRA :
Improportionabilia bona sunt Deus et proximus : cum igitur bonum sit ratio dilectionis, videtur quod sine mensura plus diligatur Deus a quacumque charittate, quam proximus ab aliquo.
Et hoc videtur esse concedendum.
Solutio.
Et ad primum dicendum, quod in illo facto perfectus principaliter dilectione Dei moreretur potius quam proximi : et ideo non sequitur, quod proximum plus diligat, sed potius Deum.
ARTICULUS XI.
Quæstio difficilis de charitatis augmentatione.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa initium : « Ut perficiatur, nascitur : cum fuerit nata, etc. »
Hic enim est quaestio difficilis de augmento charitatis, de qua quidem disputatum est in primo libro Sententiarum 1. Sed adhuc quaeritur propter difficultatem ipsius.
Forma enim omnis est simplex, et non est intensio in ea nisi per intensionem suarum causarum in subjecto, sicut albedo intenditur intensis causis ejus : igitur cum charitas nullam habeat causam in subjecto, non potest intendi, ut videtur.
Item, Forma quae intenditur : aut intenditur per separationem a contrario suo, sicut dicit Philosophus, quod album nigro est impermixtum, et albius nigro impermixtius : aut intenditur per accessum ad terminum sive ad veram nominis impositionem, ut albius quod vero est albo vicinius, et melius quod vero bono similius : aut intenditur per reces-
sum ab illo, sicut dicitur malum pejus quia a bono remotius. Si igitur intenditur charitas, uno istorum modorum intenditur. Non primo modo : quia minima charitas nihil habet secum de peccato mortali : ergo universaliter est remota. Nec potest dici, quod intenditur per separationem a veniali, ut videtur : quia hoc etiam secum compatitur etiam maxima charitas, quæ est in via, sicut dicit Augustinus, et supra est habitum, quamdiu in via sumus, quod propter pugnam concupiscentiæ non impletur a nobis ex toto illud præceptum : Diliges Dominum Deum tuum, etc. Ergo non potest intendi hoc modo charitas.
Item, Per accessum ad veram nominis impositionem, non videtur posse intendi : quia vera nominis impositio, aut est ejus quod est vere habitus charitatis, vel habens admixtum de contrario : aut ejus quod est substantialiter sua charitas. Si primo modo. jam non intenditur, quia hoc est in minima chartate. Si secundo modo, iterum non videtur posse intendi, quia charitas non una ratione dicitur de essentiali et habituali chartate : omnis autem intensio et remissio est secundum eamdem rationem et speciem, quia Philosophus dicit, quod magis et minus non variant speciem. Item, nec tertio modo : quia redit quaestio eadem, quid faceret unam charitatem magis accedere ad terminum quam aliam ? necesse est enim, quod illius excessus sit aliqua causa. Item, nec quarto modo : quia illo modo non intenduntur, nisi dicta secundum privationem, ut malum, tenebrosum, et hujusmodi : charitas autem non sic dicitur. Si forte velis dicere, quod charitas intenditur per fervorem. Contra hoc est, quod fervor est ab ipsa : intensio autem est penes causam qualitatis quæ intenditur.
Item, Penes intensam charitatem attenditur quantitas meriti : sed communiter dicitur, quod non penes fervorem
<--- Page Split --->
meriti quantitas attenditur : si enim penes fervorem attenderetur, non esset ejusdem quantitatis charitas in perfecto aliquo quando dormit, et quando vigilat : quia quando dormit, non fervet charitate.
Item, Secundum hoc, cum dolor mortis abstrahat a fervore charitatis animum, ex ipsa morte in viris perfectis meritum diminueretur, quod absurdum est.
Item, Fervor est secundum animam sensibilem inferiorem, et non attingit charitatem quae superius est : ergo non intendit eam. Dicit enim Aristoteles in libro XVI de Animalibus : « Si non tangit, non agit, et non sequitur alteratio. »
Praeterea, Videtur quod Littera innuat, quod intensio ista fiat per additionem essentiae ad essentiam : quia dicit, quod augetur : augmentum autem est praeexistentis quantitatis additamentum : ergo videtur, quod praeexistenti quantitati aliquid addatur. Sed si hoc datur, quaeritur, Qualiter hoc posset esse? Simplex enim non potest addi simplici, ut videtur : cum igitur charitas sit simplex, non videtur posse addi alicui simplici, nec aliquid sibi.
Item, Quae sibi invicem adduntur, oportet quod unum habeat se per modum potentiae, et alterum per modum actus : hoc autem hic non invenitur.
Item, Si simplex simplici additur, nihil magis efficitur, ut dicit Philosophus : ergo ex tali additione non fit aliquid majus, ut videtur.
Item, Augmentum est transmutatio : ergo quod augetur, transmutatur : ergo ulterius quod augetur per substantiam, transmutatur per substantiam : ergo si charitati aliquid additur, et ipsa augetur per substantiam suam : quod autem transmutatur per substantiam suam, non remanet eadem substantia : ergo charitas aucta jam non remanet eadem charitas cum illa quae fuit, quod falsum est.
Item, Augmentum (ut dicit Philosophus) non fit sine nutrimento : sed per substantiam nutritur, et per quantitatem augetur : et similiter videtur hic dicere Augustinus, quod cum nascitur, nutritur, et nutrita augetur : ergo videtur, quod id quod additur, sit in ratione essentiae cujusdam, et habeat quantitatem, et iterum incorporetur isti priori charitati virtute alterius quod illud in se transsumit : et hoc non facile est invenire in charitate : ergo videtur, quod non augetur.
Item, Si tantum additur tanto, ipsum excrescit in duplo. Si igitur charitas addita est sicut illa cui fit additio, eo quod amba semplices sunt, et una non est magis simplex quam alia, videtur quod necesse sit, quod aut nihil augeatur, aut quod in omni augmento excrescat in duplum.
Item, Augmentum alio modo fit per extensionem vel rarefactionem : sed cum aliquid extenditur, quantum acrescit ei in dimensione una, tantum decrescit ei in alia : et hoc non possumus dicere de charitate : ergo videtur, quod non sic augmentetur : nec possumus dicere, quod augmentetur per rarefactionem, quia non est substantia rarefactibilis.
Item, Invenitur augmentum per multiplicationem rei in seipsa, sicut Dominus auxit quinque panes ad satietatem multorum millium 1 : et hoc iterum non videtur competere, quia quod in se multicipatur, hoc fit per creationem novae materiae, sub forma illius : vel per subitam conversionem alterius materiae, ut aeris in formam illius quod multiplicatur : ergo videtur, cum charitas non sit res constans sic ex forma ei materia, et non habeat partes, quod ipsa sic augeri non possit.
Item, Fit augmentum virtutis multicipata propria materia ipsius, sicut multiplicatur color naturalis et augetur in propria materia, et calor ignis in propria materia multiplicatur, et grave in majori quantitate gravius, et sic de aliis.
<--- Page Split --->
Sed hoc iterum non competit charitati : quia non habet materiam nisi animam : et haec multiplicari non potest : ergo videtur, quod nullo modo per essentiam intenditur vel augetur, sed in motu et fervore tantum.
Sed contra.
SED CONTRA :
Quia secundum hoc omnis homo cum alio per essentiam habet æqualem charitatem, et tantum minimus sanctorum vel justorum, quantum Christus vel beata Virgo, quod absurdum est credere.
Præterea, ego quæro de illo motu fortiori charitatis unius, quam ulterius, unde provenit ? Constat, quod ex majori potentia charitatis : illa autem major potentia, necesse est quod radicetur in aliqua essentia : aut illa est æqualis alii minoris potentiae, aut non ? Si sic : tunc nulla est ratio, quare sit majoris potentiae quam alia. Si non : tunc redit eadem quæstio, quare essentia istius charitatis aucta sit super essentiam alterius charitatis ?
Est autem eadem quæstio de augmento omnis virtutis, quæ non est materialis vel corporalis.
moventis : et hunc vigorem habet ex nobilitate illa qua ipsa est primum movens, quod potest per unum motum simplicem, quod alii non possunt nisi per motus plures non omnino simplices : et habent ex hoc plus et plus, quia accedunt in bonitate ad primum plus et plus. Secundum hoc igitur non restat solvere nisi qualiter simplex potest addi simplici, ut fiat majus, et utrum augeatur in duplum, et virtute cujus fiat additio.
Et dico ad primum, quod haec est falsa, simplex non potest addi simplici : et habet multas instantias : species enim simplex additur intellectui simplici : sed verum est, quod simplex in ratione potentiae, et simplex in ratione actus sibi adduntur : et sic non est hic, quia utraque charitas est in ratione perfectionis et actus. Et dico, quod talis additio est luminis ad lumen, et vigoris ad vigorem.
Ad aliud dicendum, quod simplex est additum simplici, et non fit majus in illa ratione qua illa dicebantur per privationem quantitatis simplicia : sed sic non est hic, quia utrumque simplicium in essentia habet quantitatem boni : et cum hoc sit majus esse, quod melius esse, efficitur totum melius.
Solutio. Ad hoc sine præjudicio dico cum quibusdam Magistris, quod augmentatur per additionem essentiae ad essentiam : ad hanc enim positionem pauciora sequuntur inconvenientia. Et suppono duas propositiones : unam a Sancto, et aliam a Philosopho quodam. Augustinus enim dicit, quod « in his quæ non mole magna sunt, idem est majus esse quod melius esse : » et huic ego addo, Et hoc est melius esse, quod est prime bonitati similius esse : et si non potest esse similius per depurationem a contrario, ut sufficienter probatum est, erit similius per effectum bonitatis additum, qui facit propinquius accedere. Alia est propositio Philosophi in commento super XI prime Philosophiae, quod virtus infinita non comparatur per augmentum ad virtutem infinitam in duratione vel in quantitate, sed in vigore potentiae
Ad aliud dicendum, quod licet additum ei cui additur, non sit majoris molis vel minoris, tamen majoris est vel minoris quantitatis in boni valore : et ideo non oportet, quod augeat nisi in ea proportione qua majus est, id est, melius.
Ad aliud dicendum, quod non est ita sicut in corpore aucto, quod unum subintret aliud, et attrahatur unum virtute alterius, sed potius virtute bonitatis prime unum unitur alii.
Ad in autem quod objicitur, quod augAdi mentum est transmutatio, etc., dicendum, quod augmentum non est transmutatio essentiae quæ est forma substantialis : sed verum est, quod non est sine transmutatione alterius in se : et ideo non sequitur, quod auctum transmutetur secundum substantiam : sed sequitur, quod aliquid secundum substantiam transmu-
<--- Page Split --->
tatur in ipsum : et hoc tamen non est verum de charitate : quia quoad hoc non est simile, quia id quod additur, non transmutatur, eo quod ipsum numquam est dissimile, ut nutrimentum corpori, sed semper simile : unde non transmuta-
tur, sed unitur virtute bonitatis primae. Occurrit autem haec quaestio adhuc semel ante finem libri IV Sententiarum 4 : et tunc quod Deus dare dignabitur, iterum dicemus.
4 Cf. Lib. IV Sententiarum, Dist. XVI.
<--- Page Split --->