DISTINCTIO XXVIII.

De charitate quantum ad diligibilium numerum et distinctionem?

A. Si illo præcepto jubemur diligere totum proximum, et nos totos?

Hic potest quaeri, Utrum in illo mandato dilectionis proximi, totum proximum, id est, animam et corpus, nosque ipsos totos diligere præcipiamur? Ad quod dicimus, omne genus diligendarum rerum in illis duobus mandatis contineri. Quatuor enim diligenda sunt, ut ait Augustinus 1, unum quod supra nos est, scilicet Deus: alterum, quod nos sumus: tertuum, quod juxta nos est, scilicet proximus: quartum, quod infra nos est, scilicet corpus. De secundo et quarto nulla præcepta danda erant, scilicet ut diligeremus nos vel corpus nostrum: præcipitur autem Deus diligi et proximus. Ut autem quisqu? se diligat, præcepto non est opus. Quantumlibet enim homo excidat a veritate, remanet illi dilectio sui, et dilectio corporis sui: quia nemo umquam carnem suam odio habuit 2. Nam viri justi qui corpus suum cruciant, non corpus, sed corruptiones ejus et pondus oderunt. Hic videtur Augustinus tradere, quod ex præcepto non teneamur diligere nosmetipsos vel corpus nostrum: quod si est, non omne genus diligendarum rerum illis duobus præceptis continetur: qui cum et nosipsos et corpus nostrum diligere debeamus, ad quid necessarium est præceptum, cum scriptum sit, Qui diligit iniquitatem, odit animam suam 3? Sed speciale de hoc præceptum non erat dandum, nec speciali præcepto opus erat id tradi, ut quisque se vel corpus suum diligeret: quia hoc in illo præcepto continetur, Diliges proximum tuum sicut leipsum 4. Ibi enim

<--- Page Split --->

et proximum totum, et te totum intelligere debes. Unde Augustinus in eodem, Si te totum diligas, id est, animam et corpus, et proximum tuum, id est, animam et corpus (homo enim ex anima constat et corpore) nullum rerum diligendarum genus in his duobus praeceptis praetermissum est. Cum enim praecurrat dilectio Dei, ejusque dilectionis modus praescriptus appareat, et sequatur dilectio proximi, de tua dilectione nihil dictum videtur. Sed cum dictum est, Diliges proximum tuum sicut teipsum, simul et tui abs te dilectio praetermissa non est1. Ecce hic aperte dicit, in illo praecepto non tantummodo proximi, sed et tui dilectionem contineri, et totius proximi totiusque tui. Ex quo apparet, quod dictum est de secundo et quarto, id est, de dilectione nostri, et corporis nostri, nulla praecepta danda, ita esse intelligendum, scilicet specialia et divisa, quia in illo uno totum 2 continetur, et quia id quod sumus, et quod infra nos est, ad nos tamen pertinens, naturae lege diligimus, quae in bestiis etiam est. Ideoque et de illo quod supra nos est, et de illo quod juxta nos est, divisa praecepta sumpsimus. In quorum altero, ejus quod sumus, et illius quod infra nos est, dilectio continetur. Sic condita est mens humana, ut numquam sui non meminerit, numquam se non intelligat, numquam se non diligat : sed quoniam qui odit aliquem, nocere illi studet, non immerito et mens hominis, quando sibi nocet, se odisse dicitur. Nesciens enim sibi vult male, dum non putat sibi obesse quod vult : sed tamen male sibi vult, quando illud odit 3 quod obsitsibi, secundum illud, Quid diligit iniquitatem, odit animam suam 4. Qui ergo diligere se novit, Deum diiigit. Qui vero non diligit Deum, etiam se non diligit, quod ei naturaliter inditum est : tamen non incongru se odisse dicitur, cum id agit quod sibi adversatur, et seipsum tamquam suus inimicus insequitur 5.

In hac parte agit de dilectione in comparatione ad diligibile.

Et dividitur in partes tres secundum tres distinctiones quae hic continentur: in quarum prima agit de numero diligendorum. In secunda, de ordine, quae incipit, ibi, Distinct. XXIX, A, « Post praedicta de ordine charitatis agendum est. »

« Hic quæri potest, Utrum in illo mandato, etc. »

1 S. AUGUSTINUS, Lib. I de Doctrina christiana cap. 26.

2 Edit. J. Alleaume, tantum.

3 Edit. J. Alleaume habet vult, quod nobis melius videtur.

4 Psal. x, 6.

5 S. AUGUSTINUS, Lib. XIV de Trinitate, cap. 14. Super haec verba, « Sic condita est mens humana, etc., » ad finem cap. dicunt in nota quaedam Edat. Lugdun. : « Hic textus in libris antiquis non invenitur : imo est quaedam expositio ipsius textus. »

<--- Page Split --->

In tertia parte, agit de quibusdam dubitabilibus quae sequuntur ordinem diligendorum : et haec incipit in distinct. XXX, ibi, A, « Hic quæri solet, Quid potius sit plurisque meriti, etc. »

Prima harum quae est præsentis lectionis, dividitur in quatuor partes : in quarum prima determinat Magister numerum diligendorum ex charitate. In secunda quærit, Qualiter in hunc numerum incidunt Angeli? In tertia, Qualiter in illum numerum incidit Christus? In quarta, Quot modis dicitur proximus? Secunda, ibi, B, § 1 : « Oritur autem hac quæstio de Angelis, etc. » Tertia, ibi, B, § 2 : « Ex quo et Dominus proximum se nostrum, etc., » Quarta, ibi, C, « Hic notandum est proximum dici diversis modis, etc. »

ARTICULUS I.

An plures substantiæ, quam Magister enumerat, sint diligendæ ?

Quæritur autem hic ante Litteram de numero diligendorum ex charitate.

Et quæritur primo, Utrum plures substantiæ sint diligendæ, quam hic determinatur.

Secundo, Utrum virtutes vel aliæ gratiæ sint diligendæ ex charitate?

Tertio, Utrum irrationales creaturæ sint de numero diligendorum ex charitate ?

AD PRIMUM sic obiicitur :

  1. In Littera dicitur, quod hoc est diligendum ex charitate, quod nobiscum refertur ad eamdem beatitudinem participandam : ergo corpus proximi diligendum est ex charitate.

  2. Si autem dicas, quod pars non facit numerum cum toto : et ideo corpus proximi diligetur in proximo : hoc nihil est : quia eadem ratione non facit numerum in teipso : tamen in te loco duorum diligibilium ponuntur corpus et anima.

  3. Item, In sequenti distinctione ponit sex diligibilia ex chartate : ergo videtur, quod plura sunt, quam quatuor hic posita.

  4. Item, In quibuscumque non est una ratio boni moventis charitatem, in illis non est una ratio diligibilis : sed in corpore et anima non est una ratio boni : ergo non est ibi una ratio diligibiltatis : ergo videtur, quod aliud diligibile constituat corpus proximi.

  5. Item, Videtur quod corpus proprium non sit diligendum ex charitate, quia dicit Dominus in Evangelio : Qui amat animam suam, perdet eam 1. Et Sancti odiunt corpora sua, sicut dicit Paulus : Castigo corpus meum, et in servitutem redigo 2. Quod autem odio habetur, non diligitur. Ergo corpus proprium ex charitate non est diligendum.

  6. Item, Corruptibile est corpus : charitas autem numquam excidet 3 : ergo charitas et corpus non sunt proportionaha : ergo videtur, quod ex charitate corpus corruptibile non sit diligendum.

SOLUTIO. Dicendum, quod non sunt solutio. nisi quatuor ex charitate diligenda. Et ad hoc intelligendum adverte, quod ratio divisionis innuitur in Littera : bonum enim quod movet ad diligendum, aut est beatificans : et hoc est supra nos tripliciter, scilicet dignitate : et causa, quia nos sumus ab illo : et fine, quia nos sumus ad illud, et est totum nostrum bonum : et ideo illud habet specialem rationem movendi amorem nostrum. Aut est quod nos sumus : et illud habet duplicem rationem movendi, scilicet secundum principale quod est anima : et secundum

<--- Page Split --->

illud quod infra nos est, tamen ex conjunctione ad nos, specialiter movet ad diligendum. Aut id quod juxta nos est, sive sit illud anima proximi, sive corpus ejus, et hoc non addit specialem rationem quae nos movet ad diligendum, nisi quia quadam societate nobis ut beatificabile conjungitur. Sic autem non est de corpore quod conjunctum est nobis ut inferius, non ut juxta nos societate conjunctum nobis. Et quia non sunt plures diversitates in genere boni ordinatae ad beatitudinem, ideo non ponuntur nisi quatuor diligenda.

valet : quia licet corrumpatur corpus, tamen non perit Deo, sed mutatur in melius, sicut dicitur, Job, xix, 26 : Rusum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Salvatorem meum. Et in Collecta de mortuis, « Deus cui omnia vivunt, et cui non pereunt moriendo corpora nostra, sed mutantur in melius. »

ARTICULUS II.

An virtutes et aliæ gratiae diligendæ sint ex charitate ? et, Utrum beatitudo creata sit diligenda ?

Secundo quæritur, Utrum virtutes et gratiae aliæ sint diligendæ ex charitate ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Dicit Augustinus, quod « qui diligit fratrem, diligit ipsam dilectionem : » dilectio autem est virtus : ergo diligenda est ex charitate.

  2. Item, Diligendum est ex charitate, quod ad beatitudinem refertur : sed nihil ita ad beatitudinem refertur, sicut id quod essentialiter manet in beatitudine : virtutes autem essentialiter manent in beatitudine : ergo virtutes sunt ex charitate diligendæ.

  3. Item, Aliquis diligit virtutes, ideo quia eis meretur : constat autem, quod illa dilectione meretur : ergo est gratuita, non naturalis : ergo oportet, quod sit charitatis : ergo videtur, quod virtutes ex charitate diligantur.

  4. Item, Diligens peccata, demeretur illa dilectione : virtutes ergo diligens ut ad Deum ordinant, meretur per oppositum actum : et non meretur aliquis nisi ex charitate : ergo videtur, quod diligendae sunt ex charitate.

  5. Item, Dominus ait : Quærite prì- mum regnum Dei, et justitiam ejus 1.

DICENDUM ergo ad primum, quod corpus proximi non est diligendum nisi ut societate conjunctum, sicut id quod juxta nos est ad societatem beatitudinis relatum : et ideo non habet aliam extra quatuor rationem diligibilitatis.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod non est simile : quia corpus nostrum facit gradum diligiblium respectu animæ nostræ, scilicet sicut inferius per illam ad beatitudinem relatum : sed quidquid est in proximo, habet rationem boni quod juxta nos est, sive in corpore, sive in anima accipiatur.

Ad aliud dicendum, quod Ambrosius non assignat ibi numerum diligendorum, sed potius ordinem in numeratis : et ideo quatuor de illis incidunt sub uno membro, ut infra patebit in distinctione sequenti.

Ad aliud dicendum, quod una ratio diligendi est in corpore et anima proximi, si ratio in genere accipiatur, scilicet bonum quod juxta nos est : quia nec in corpore, nec in anima proximus est super nos, nec sub nobis : et sic patet, quod non diligitur, nisi sicut id quod est juxta nos.

Ad aliud dicendum, quod hoc satis solvitur in Littera : quia Sancti non odiunt corpus, sed corporis corruptelas gravantes animam.

Ad aliud dicendum, quod hoc parum

1 Math. vi, 33.

<--- Page Split --->

Ergo debemus quaerere justitiam ducentem ad regnum : quidquid autem quaerimus ad regnum ordinans, meritorie quarimus : ergo ex charitate, ex qua est omne meritum, ut dicit Augustnus.

SED CONTRA :

  1. In Littera dicitur, quod non sunt nisi quatuor in charitate diligenda : ergo virutes non sunt diligenda ex charitate.

  2. Item, Non participant eamdem nobiscum beatitudinem, quia non sunt rationales substantiae, quae solee capaces sunt beatitudinis : ergo non sunt diligende ex charitate.

Quest.

JUXTA hoc ulterius quaeritur, Utrum beatitudo creata sit diligenda supra nos ex charitate ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Id quod beatificat, supra nos est diligendum : beatificat autem beatitudo creata : ergo supra nos est diligenda.

  2. Item, Augustinus diffinit suprema, media, et infima bona : et inter suprema ponit virtutes, et multo magis beatitudinem : sed constat, quod bonum movet : ergo magis bonum, magis movet : sed beatitudo est bonum supra nos, quia majus quam potentiae animae, quae sunt media bona : ergo supra nos est diligenda, ut videtur.

  3. Item, Finns est diligendus plusquam id quod est ad finem : beatitudo autem est finis, et nos ad finem : ergo beatitudo supra nos est diligenda.

Vl con ra.

SED CONTRA :

  1. In numero diligendorum beatitudo non ponitur : ergo non est diligenda ex charitate : ergo nec supra nos diligenda.

  2. Item, In Littera dicitur, quod unum solum supra nos est diligendum, quod est Deus : beatitudo autem creata non est Deus : ergo non est supra nos diligenda.

Soluto.

SOLUTIO. Sine praejudicio dico, quod virtutes possunt diligi ex charitate, et possunt non diligi : et ista non repugnant. Diligi enim possunt ex charitate, sicut

formae ordinantes ad beatitudinem : non autem diligi possunt ex charitate, sicut viventes in beatitudine beatificando nos effective, et ut objectum beatitudinis, et sicut participantes beatitudinem nobiscum : et tantum de his datur divisio, quae habetur in Littera, et non de primis : et hoc ideo, quia illa diliguntur tamquam rationes diligibilitatis : si enim quaeritur ab aliquo, Quare diligit alium ? respondebit, quod propter virtutem, et ad virtutem : et ideo non est una ratio dilectionis in habitibus talibus et gratiis, et diligibilibus quae hic enumerantur.

Alii tamen aliter dicunt, distinguentes duplicem dilectionem, scilicet amicitae, et concupiscentiae : et dicunt, quod virtutes et ea bona quae ad vitam pertinent, diligimus dilectione concupiscentiae : sed diligenda quae hic enumerantur, diligimus dilectione amicitiae. Sed hoc plane falsum est : quia nulla dilectio fructus, et dilectio amicitiae in quantum hujusmodi : et tamen diligimus Ducm dilectione fructus. Similiter non est bene dictum, quod aliquis se diligat dilectione amicitiae : quia amicitia relatio est, quaerens diversitatem in diligente et dilecto : et ideo ad priorem solutionem est redeundum.

Item, Quidam alii dicunt, quod naturali amore diligimus virutes : et ideo non ponuntur inter diligenda ex chartate : et hoc iterum falsum est, si generaliter intelligatur : quia possumus et proximum et nos et Deum et virtutes naturali amore diligere, et unumquodque istorum etiam possumus diligere amore gratuito meritorio, qui est charitas.

Per hoc etiam patet responsio ad rationes omnes primo inductas : cum enim dicit Augustinus, « Qui diligit fratrem, diligit ipsam dilectionem : » non intelligit eamdem rationem diligibilitatis esse in utroque, sed aliam, et aliam.

Ad aliud dicendum, quod non referuntur virtutes ad beatitudinem, ut participantes eam, sed ut dispositiones formales adaptantes subjectum ad hoc ut beatificetur.

<--- Page Split --->

Ad 3, 4 et 5. Ad aliud dicendum, quod meretur dilignes virtutes : sed ex hoc non sequitur, quod in alia ratione diligat, in qua diligit alia, ut dictum est.

Et per hoc patet solutio ad alia.

ARTICULUS III.

Ad quest. Ad in quod ulterius quaeritur, dicendum quod beatitudo creata non est supra nos diligenda, sed propter nos : quia non quaerimus eam nisi propter nos, ut ipsa dispositi, increata beatitudine perfruamur.

An omnes creaturae etiam irrationales diligendae sint ex charitate ?

Tertio quaeritur, Si omnes creaturae etiam irrationales diligenda sunt ex charitate ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Sunt vestigium Dei : si ergo ex charitate diligimus proximum, quia imago Dei est, ex eadem ratione debemus diligere cuncta quae sunt vestigium.

  2. Item, Conformari debemus Deo in diligendo : de ipso autem dicitur, Sapient. xi, 25 : Diligis enim omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti. Ergo cum ipse non diligat aliqua dilectione nisi ex charitate, nos ex eadem charitate omnia debemus diligere.

  3. Item, Ponamus, quod aliquis diligat bona temporalia tantum in illa ratione, quia sunt materia merendi per eleemosnas : constat, quod ipse dilectione illa meretur : ergo est dilectio charitatis : ergo bona temporalia diligi possunt ex charitate.

Sed contra :

Ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod non beatilicat nisi formaliter : cum autem dictur, quod « beatificans est supra nos diligendum, » intelligitur de beatificante effective, et sicut est objectum beatitudinis.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod boni quantitas intenditur dupliciter, scilicet secundum ordinem ad vitam, vel secundum dignitatem naturae quae refertur ad participandum Deum glorificantem. Primo modo intelligitur distinctio Augustini : et ideo magna seu suprema bona vocat, quibus recte vivitur, et sine quibus recte vivi non potest : media autem sine quibus quidem recte vivi non potest, et quibus tamen recte non vivitur, ut potentiae anima. Infima autem bona quibus nec recte vivitur, et sine quibus recte vivi potest, ut species quorumlibet corporum, et bona fortunae, quae jucundam faciunt beatitudinem, ut dicit Philosophus : et ideo distinctio Augustini non valet ad propositum : quia talia diliguntur omnia propter nos, et nos sumus meliora bona eis secundum gradum participandi beatiutdinem increatam : solo autem illo modo diligendum est supra nos, quod in illo ordine melius et altius est.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod beatitudo creata non est finis ultimus, nisi sicut terminus operis finis est : sed non est finis ultimus in quo quiescit intentio : et ideo non oportet, quod supra nos diligatur propter opus, quod est propter eam.

Cum dicitur, Hoc diligitur propter aliud, et non diligitur propter se, non signatur dilectionis actus transire in illud nisi per accidens : id autem quod diligitur per accidens, non facit numerum inter diligibilia : ergo irrationales creaturae cum tantum propter aliud diligantur, inter diligibilia non faciunt numerum.

Si dicas, quod nosipsos et etiam proximum diligimus propter aliud, et tamen faciunt numerum in diligibilibus : et ita non videtur valere ratio illa. Contra : Cum nos diligimus propter aliud vel proximum, non refertur dilectio ad usum, sed potius ad fructum Dei, ut Deo fruamur : et ideo capacitas fruibilis facit rationem

<--- Page Split --->

dilectionis per se, licet non propter se : sed cum diligmus irrationalia, refertur tota dilectio immediate ad usum, et usus in Deum : ergo excluditur ratio dilectionis per se, quia non ponitur in eis aliquid quare per se diligantur : ergo non sunt de numero diligendorum ex charitate.

ARTICULUS IV.

An inter quatuor diligenda, de secundo et quarto nulla præcepta danda erant ?

Solutio. Dicendum, quod irrationalia non diliguntur ex charitate in quibus sit ratio diligibilitatis : sed charitas est universals motor, ut diximus in præcedenti distinctione : et sic fertur motu suo in omne quod est, sive sit proprium objectum, sive non : sed hoc modo non loquimur hic, sed potius quaeritur proprii ratio objecti charitatis in numero diligibilium ex charitate.

Ad primum ergo dicendum, quod ratio vestigi non est ratio diligendi vestigium, sed cum cujus est vestigium : et idem esset in ratione imaginus, si non esset capacitas beatitudinus in ipsa, qua Deum per beatitudinem capere potest, et permanere in aeternitate.

Ad aliiu dicendum, quod Deus diligit omnia quae sunt, aequaliter et una charitate quoad ipsum : non tamen imprimit omnibus rationem unam diligibilitatis, sed sunt multae : et ideo quaedam diligibilia sunt ad usum : et quaedam ad beatitudinem participandam, et illa sunt proprie objecta charitatis. Alia autem diliguntur ex charitate ad aliud, et non habent rationem proprii objecti charitatis.

Ad aliud dicendum, quod ipse meretur qui sic diligit temporalia : sed ideo meretur, quia non temporalia diligit, ut in quibus reficiatur charitas sua, sed potius quia non diligendo ea dispergit propter illum quem diligit : et hoc est quod quidam dicunt aliis verbis in eadem sententia, quod multa possunt diligi charitate eliciente motum dilectionis, sed non nisi quatuor per rationem boni moventis charitatem.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : « De secundo et quarto nulla præcepta danda erant, etc. »

Hoc enim videtur falsum :

  1. Præceptum enim ordinans actum alicujus virtutis, debet ipsum universaliter ordinare : si ergo præceptum dilectionis ordinat actum dilectionis, universaliter eum debet ordinare : ergo debet dare præceptum de dilectione sui, et corporis.

  2. Item, Nihil videtur esse quod dicit in Littera, quod nemo odit se vel carnem suam : quia multa odiunt utrumque, ut videtur : quia qui diligit inquitatem, odit animam suam 1.

  3. Item, Posito quod verum sit quod dicit, adhuc non est verum, nisi de naturali amore : et ille non refertur ad numerum diligendorum ex charitate : ergo non debuit dari in præcepto ut diligemus nos ex charitate.

Solutio. Facile est respondere ad hoc per antedicta.

Ad primum ergo dicendum, quod præceptum aliter ordinat actum, cum dicitur, Diliges proximum tuum sicut teipsum : quia in hoc includitur dilectio tui, et datur tibi principalitas.

Ad aliud dicendum, ut supra in præcedenti distinctione.

Ad ultimum dicendum, quod per hoc intelligitur, quod non oportuit speciale præceptum dari distinctum a præcepto dilectionis proximi : et hoc ideo, quia

4 Psal. x, 6.

<--- Page Split --->

natura juvat in gratiam, quia ad idem inclinant ambo. Cum igitur praeceptum sit vinculum quoddam ligans per obliga-

tionem, non oportuit ibi multiplicari vincula, ubi non est necesse.

B. Si in illo praecepto contineatur dilectio Angelorum?

Oritur autem hic de Angelis quaestio, Utrum ad illud praeceptum dilectionis proximi, etiam dilectio pertineat Angelorum ? Nam quod nullum hominem exceperit qui praecepit proximum diligere, Dominus in parabola semivivi relicti ostendit, eum dicens proximum qui erga illum exstiterit 1 misericors. Deinde subdit, Vade, et tu fac similiter2. Ut eum proximum intelligamus, cui vel exhibendum est officium misericordiae si indiget, vel exhibendum esset si indigeret. Nullum vero exceptum esse cui misericordiae negandum sit officium, quis non videat, cum usque ad inimicos etiam porrectum sit, Domino dicente : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos 3 ? Manifestum ergo est omnem hominem proximum esse reputandum. Proximi vero nomen ad aliquid est : nec quisquam esse proximus, nisi proximo potest. Unde consequens est, et cui praebendum, et a quo praebendum est officium misericordiae, recte proximum dici. Manifestum est ergo praecepto dilectionis et proximi etiam sanctos Angelos contineri : a quibus tanta nobis misericordiae impenduntur officia.

Ex quo et Dominus proximum se nostrum dici voluit, ut in parabola saucii ostendit : et in Propheta, Quasi proximum, et quasi fratrem nostrum sic complacebam 4. Sed quia excellentior ac supra nostram naturam est divina substantia, praeceptum dilectionis Dei a proximi dilectione distinctum est. Ideoque licet nobis Deus omnia impendat beneficia, non tamen nomine proximi includitur in illo praecepto : quem non sicut nos diligere debemus, sed plusquam nos toto corde et anima. Christum vero in quantum homo est, sicut nos diligere debemus, ejusque secundum hominem dilecrio illo continetur mandato : quem etiam secundum hominem, magis quam nos, sed non quantum Deum, debemus diligere : quia in quantum est homo, minor est Deo.

<--- Page Split --->

C. Quibus modis dicitur proximus ?

Hic notandum est proximum dici diversis modis, scilicet conditione primæ nativitatis, spe conversionis, propinquitate cognationis, ratione beneficii exhibitionis.

ARTICULUS V.

An Angeli diligendi sint supra nos ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, B, « Oritur autem hic de Angelis quæstio, etc. »

Videtur enim, quod Angeli diligendi sint supra nos : quia

  1. Christus diligendus est supra nos, qui paulominus ab Angelis minoratus est 1 : ergo multo magis Angeli.

  2. Item, Sancti sunt supra nos : quod probatur per actus : quia faciunt illumiinationes, purgationes, et perfectiones : ergo diligendi sunt supras nos.

  3. Item, In diligendo conformari debemus Deo : sed Deus magis bonum, magis diligit : ergo et nos supra nos bonum, magis debemus diligere quam nos.

bed contra. SED CONTRA :

Non ponitur in Littera nisi quod diligamus ut proximum : ergo nobis conceditur principalitas dilectionis, ut dicit Augustinus : ergo nos possumus diligere, plus quam eos.

SOLUTIO. Dicendum meo judicio, quod non sunt diligendi supra nos : quia charitas perficit naturam : et ideo charitas cum natura semper plus movetur diligendo proprium bonum, quam alterius : unde solus Deus diligendus est supra nos : quia ipse supra nos est totum bonum nostrum.

Ad aliud dicendum, quod ipsi sunt supra nos : ita quod ly supra nos dicat gradum ejus quod diligitur, et non intensionem actus dilectionis : sed non sequitur, quod propter hoc diligendi sunt supra nos, ratione quæ dicta est.

Ad aliud dicendum, quod conformamur quantum possumus, servato ordine naturae, quem Deus nobis inseruit, et servari vult : et hoc est quod nobis magis bonum velimus, quam aliis.

ARTICULUS VI.

An mali diligendi sint ex charitate ? et, An dæmones et damnati ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 1, circa medum : « Diligite inimicos vestros, etc. » Ex hoc enim vi-

<--- Page Split --->

detur, quod mali sint diligendi ex charittate: quod etiam videtur alia ratione, scilicet quia

ARTICULUS VII.

  1. Referuntur per imaginem ad beatitudinis capacitatem nobiscum: ergo diligendi sunt sicut et nos.

An Christus in quantum homo sit diligendus supra nos ?

  1. Item, Isidorus et Augustinus: « Mali ita diligendi sunt, ut eorum vitia non diligantur: » ergo sunt diligendi mali.

Quæst. 1. SED TUNC quæritur, Utrum dæmones et damnati sint diligendi ex charitate? Videtur, quod sic: quia

  1. Super illud Levit. XIX, 18 : Diliges proximum 1 tuum, dicit Glossa : « Proximus est non proximitate sanguinis, sed societate rationis. » Constat autem, quod et ipsi rationales sunt sicut et nos : ergo ut nos diligendi.

  2. Item, In eis est imago Dei : hæc autem est ratio diligendi nos et proximum : ergo diligendi sunt ex chartate.

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 2 : « Ex quo et Dominus proximum se nostrum dici volvit, etc. »

Et quæritur hic, Utrum Dominus noster Jesus Christus in quantum homo, sit diligendus supra nos? Et videtur, quod sic : quia

  1. Caput diligendum est supra membrum : ipse autem in quantum homo, est caput : ergo supra nos diligendus.

  2. Item, Ipse est noster redemptor : redemptor autem est supra redemptos : ergo est supra eos diligendus. Et alia multa possunt induci.

Sed contra Sed contra est, quod deformati sunt in tantum, quod beatitudinem numquam nobiscum participabunt : ergo non sunt diligendi ad quod nos diligimus : sed hoc est diligere proximum sicut nos : ergo non diligendi sunt ut proximus.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod mali diligendi sunt ut proximi: non quia mali, sed ad bonum ad quod sunt possibiles: damnati autem et dæmones non.

Ad 1 et 2. Ad primam autem et secundam rationem, dicendum quod non sufficit societas rationis vel imaginis, nisi sit ordinata ad percipiendum beatitudinem.

Sed contra :

  1. Natura cum gratia plus afficitur circa bonum proprium : ergo plus diligit illud : ergo nihil quod non est totum bonum ejus, diligit plus quam se : Christus autem in quantum homo non est totum bonum ejus : ergo non diligit eum plus quam se.

  2. Item, In Littera dicitur proximus: ergo diligendus sicut nos : ergo conceditur nobis principalitas : ergo plus diligimus nos, quam eum

Solutio. Dicendum, quod prima est Solutio. dicendum, quod prima est duplex, cum dicitur, Christus in quantum homo, etc. Ex quo ly in quantum potest dicere unionem personæ, et sic supra nos est diligendus : vel conditionem naturae, et hoc dupliciter, scilicet naturae ut non unitæ, et tunc nec caput nec redemptor est : vel naturae ut unitæ et sic caput et redemptor. Primo modo non est diligendus supra nos : secundo autem modo diligendus est supra nos.

Et sic patet solutio ad totum.

<--- Page Split --->