DISTINCTIO XXVII.

De charitate quantum ad ejus essentiam et diffinitionem.

A. De charitate qua diligitur Deus et proximus, quae in Christo et in nobis est.

Cum autem Christus fidem et spem non habuerit, dilectionem tamen habuit in quantum homo tantam, qua major esse non valet: qui ex charitate eximia animam posuit pro amicis et inimicis. Habuit enim in corde charitatem quam opere nobis exhibuit, ut exhibitionis forma nos ad diligendum instrueret.

Hic aliquid dicendum est de charitate, et modo, et ordine diligendi Deum et proximum.

DIVISIO TEXTUS.

« Cum autem Christus fidem et spem non habuerit, etc. »

Hic ultimo ponit Magister tractatum de dilectione : non quod indignior sit aliis, sed quia nascitur in actu suo ab actibus aliarum : et ideo istae generatione sunt priores.

Dividitur autem tractatus iste in partes duas : in quarum prima agit de dilelectione hominis, qua diligit Deum et proximum. In secunda, de dilectione Dei, qua diligit nos : et haec incipit in distinct. XXXII, ibi, A, « Praemissis ad-

jiciendum est de dilectione Dei, qua ipse diligit, etc. »

Prior autem adhuc subdividitur in duas : in quarum prima agit de dilectione secundum substantialia sibi. In secunda autem agit de dilectione in comparatione ad diligentem, ubi quaerit, Si charitas semel habita possit amitti? Et haec incipit in distinct. XXXI, ibi, A, « Illud quoque non est praetereundum, quod quidam asserunt, etc. »

Prior inter has subdividitur in duas ulterius : in quarum prima agit de dilectione per comparationem ad genus quod est virtus, et per comparationem ad actum sibi substantialem, et per comparationem ad modum qui est forma actus. In secunda autem, agit de ipsa per comparationem ad objectum quod est diligibile : et haec incipit in sequenti distinct.

<--- Page Split --->

XXVIII, ibi, A, « Hic quæri potest, Utrum illo mandato dilectionis, etc. »

In hac autem dist. nctione quæ continet primam partem, quadrupliciter agit de dilectione. Primo enim agit de ipsa secundum comparationem ad caput nostrum, qualiter fuit in Christo : et hoc in primo capitulo. Secundo, quærit de ipsa, Quid sit, et utrum sit una vel plures? et hoc in secundo capitulo, ibi, B, « Charitas est dilectio qua diligitur, etc. » Tertio vero, quærit de modo actus dilectionis, tam in diligendo proximum, quam in diligendo Deum, ibi, D, « Consequenter modum utriusque dilectionis advertamus. » Quarto et ultimo, determinat de præcepto quod respicit actum hujus virtutis, ibi, F, « Illud autem præceptum non penitus impletur ab homine, etc. »

Ex divisione autem et disputatione patebit sententia lectionis istius.

Præambulæ autem sunt hic quæstiones tres : quarum prima est, An dilectio sit virtus ?

Secunda, Si est virtus, an sit virtus generalis vel specialis ?

Tertia, Si sit virtus specialis, utrum sit forma generalis omnis virtutis ? et, Utrum possit fieri ipsa informis ?

ARTICULUS I.

An dilectio sive charitas sit virtus ?

AD PRIMAM quæstionem objicitur sic : 1. Id ad quod sufficit sibi natura in se, non oportet ad hoc habere virtutem elevantem : ad diligere autem summum bonum propter se et super omnia, sufficit natura per se : ergo non oportet propter hoc habere virtutem elevantem. PRIMA probatur ex hoc quod gratia non est minus ingeniosa quam natura : na-

tura autem non abundat superfluis, ut dicit Philosophus : ergo nec gratia. SECUNDA autem probatur per multorum opinionem, qui dicunt, quod natura in Angelo primo et homine primo ad hoc sufficit.

  1. Item, per Tullium in libro de Amicitia, qui dicit, quod « amici per se diligendi sunt : » et similiter Aristoteles in III Topicorum : « Amici omnibus sunt præponendi : » ergo multo magis Deus.

  2. Item, Vires animæ in homine sunt proportionatæ : ergo ad quod sufficit, ratio in cognoscendo, ad hoc sufficit ratio in diligendo : ratio autem in primo statu sufficit ad hoc quod cognosceret Deum summe bonum, et propter se dilegendum, et super omnia : et ad hoc etiam sufficit modo, ut probatur ex dictis multorum Philosophorum : ergo affectio sufficit in diligendo Deum propter se, et super omnia : non ergo oportet ad hoc dare virtutem specialem.

  3. Item, Omnis virtus datur propter difficile et bonum : ergo nulla datur propter dulcissimum et facillimum : et dicit Augustinus in libro Confessionum, quod « nihil dulcius, quæm amare et amari : » ergo ad hoc nulla debuit dari virtus, ut videtur.

SED CONTRA :

  1. Animæ hominis in statu hominis in quo sumus, viciniora sunt ea quæ sunt ad finem, quam finis ipse : ergo facilior eorum cum anima conjunctio, quia vicinorum major est convenientia : sed inindiget virtutibus ordinantibus ipsam in his quæ sunt ad finem : ergo multo magis in ordinantibus ipsam in finem ipsum : finis autem est bonum secundum quod bonum : ergo indiget aliqua virtute ordinante ipsam ad id : constat autem, quod nihil respicit bonum ut bonum, nisi charitas : ergo charitas est virtus ordinans in bonum quod est finis.

  2. Item, Id quod contrarietatem habet ad vitium, necessario est virtus : charitas autem contrarietatem habet ad

<--- Page Split --->

vitium : ergonecessarioestvirtus . P r o - BATURautemprima : quiavirtutinihilopponiturnisivitium . SECUNDAautemprobaturperhocquodmutuoseexpel - luntcharitasetvitiumabeodemsusce - ptibili .

  1. Item, Cujuscumque actus est meritorius vitæ æternæ, est virtus : sed charitatis præcipue est actus meritorius vitæ æternæ : ergo charitas est virtus.

Solutio . Dicendum , quodcharitasestvirtus , sicutomnesSancticoncorditertestantur , quorumauctoritatesinduceredispendiumesset .

ADPRIMUMergodicendum , quodna - turanumquamsufficit , necsuffecitadactumcharitatis : sedadactumamorisnaturalishominisuffecitnaturaantepeccatumpotentius , etpostpeccatumminuspotenter . Quisautemamorillest , benedeterminatPhilosophusinIEthicorum , ubiprobat , quodsicutuni - cuiqueinestpropriumopusetactus , itaethominisecundumquodhomo : etquodhocopusnonquæriturinipsose - cundumvegetabilemctsensibilem , sedsecundumrationalem : hocautemesteligereetdiligeresuperomniaidquodperseetnoninrelationeadalterumestbonum : ethocipsequidemprobatessefelicitatem . Etverumest , quodestfeli - citasincreata , quæestsummumbonumproptersetantumquæsitum , etnonali - cujusalteriusgratia . Sitamenquærere - turaPhilosophis , Utrumhocquæriturquiabonum , velquiasbibonum ? i n v e - niretur , quodquærereturhoc , quiabo - numhomini . AliudenimbonumabipsisPhilosophisnonestquæsitum , nisibonumhominisecundumcivilemvitam . Chartasautemnonsicquæritbonum , sedquodpotiusabsolutebonumest , etcausaboni : necinnititurillipropterra - tionem , quiaprobathocratio , quodop - positumest , sedquiailludbonumefficittalemdilectionem : undecumdictiur , DuligereDeumpropterse , etsuperom - n i a , estactuscharitatis : lypropterse ,

nondicitibicausamunamtantum , sedtres , scilicetquæestutobjectum , etquæestutefficiens , etquæestutfinis : etinprimaetultimapotuitconvenireAngeloethominiinprimostatusecun - dumopinionemquorumdam , sednonquoadmedium : quiaefficithocineisratio .

Perhocpatetsolutioadsecundum .

Adaluddicendum , quodratioillafundatursuperfalsum : quialicetviresproportionatæsuntinordine , nontamensuntæqualesinposse : practicæenimminuspossunt , quamcognitivæ : multaenimcognoscimus , quæoperarinonpossumus : etmultacognoscimus , circaquæutcognoscimus , afficinonpossu - m u s , nisielevemursuprapossenostrumadonoDeidatonobis . Etitaestindile - ctionequæestcharitas . Nonenimpos - sumperaffectumafficiinDeumpropterseetsuperomnialiberaliternulloco - genteomnino , quamdiuinvitorpropterrationemconvincentemaffectum , itaquodstfaciendum : etideonnonestnaturalsnostradilectio : etetiamsihocfieriposset , utquidamdicunt , tamendifficileestetiamhoccredere , quodnaturadiligataliquidsuprase , nisiinquantumbonumsibi , apudquosdam , quidicunt , quodnaturacurvaestinse , etdilectionetalinondiligitaliquidsu - prase : etideoillidistinguuntduplicemdilectionem , sclicetamicitiæetconcu - piscentiæ , etdicunt , quoddilectioneamicitiæaliquiddiligiturpropterse , sednonsuprase : dilectioneautemconcu - piscentiæquænaturalsest , nihil , sedomniadilgunturutbonasibi . TamenquialegiturinlibrisPhilosophorumtantamessedilectionemhonesti , utetiamfortespericulissecommittant , quitamenchartatemnonhabent , difficileestdice - r e , quodnemodilgitaliquidsuprase , nisiexcharitate : etideotuncreverten - dumestadprioremsolutionem .

Adaluddicendum , quoddifficileintheologicisvirtutibusnonconsistitinactu : q u i a ( sicutsupradiximus ) nonuno

<--- Page Split --->

modo accipitur difficile et bonum in virtute theologica, et morali, et intellectuali : sed in theologica accipitur bonum quod est finis, et difficile quod est sustolli supra id quod potest natura, et abnegare naturam : in morali autem accipitur difficile, quod est tangere medum vel appropinquare illi : un intellectual autem difficile quod est circa medium, quod dicitur recta ratio operabilium : et bonum in utrisque secundum rationem honesti felicitatem respicientis. Hoc autem quod dicit Augustinus intelligitur de dulcedine actus ad objectum, et non de abnegatione naturae.

ARTICULUS II.

An charitas sit virtus generalis, vel specialis ?

Secundo quaeritur, Utrum sit virtus generalis ?

Videtur autem, quod sic.

  1. Quidquid enim est effectivus habitus universaliter salutis, ipsum est virtus generalis : sed charitas est effectivus habitus universaliter salutis : igitur est virtus generalis. PRIMA probatur ex hoc quod universalis salus non habetur nisi expulsis omnibus vtiis : et haec non expelluntur nisi per contrarios habitus sibi. SECUNDA supponitur a beato Augustino, qui dicit, quod « charitas sola tantum piorum est : caeterae autem virtutes bonis et malis communes. »

  2. Item, Quidquid in se habet actus omnium aliarum virtutum, ipsum est universale ad omnes virtutes : charitas sic se habet ad actus aliarum virtutum : ergo est universalis ad omnes vitutes. PRIMA patet per hoc quod virtutes distinguuntur et diffinuuntur per actus : ergo ab actu speciali specialis est virtus, et ab omnibus universalis. SECUNDA au-

tem scribitur, I ad Corinth. xui, 4, ubi dicit Apostolus : Charitas patiens est, benigna est, etc. : et enumerat ibi quindecim opera virtutum diversarum cum charitate.

  1. Item, Augustinus in libro de Moribus Ecclesiae, omnem virtutem diffinit per amorem, ut fides est amor Deo credens, fortitudo omnia tolerans propter amatum : ergo charitas est universalis omnibus : ergo est universalis virtus.

Item, Hieronymus (ut breviter complectar omnem virtutis diffinitionem) dict : « Virtus est charitas, qua diligitur quod diligendum est : » ergo ut prius.

Item, Bernardus in libro de Diligendo Deo, et Augustinus in libro de Civitate Dei : « Virtus est ordo amoris : » Et ibidem, « Virtus nihil aliud est quam amor ordinatus. » Ergo videtur, quod charitas sit omnis virtus.

Item, Videtur quod charitas in patria sit, et quod remanebit ex omnibus virtutibus in præmio : ipsa enim est præmium virtutum : quia diffinitur frui ab Augustino, quod « frui est amore inharere alicui rei propter se : » ergo videtur charitas esse generalis in merito, et generalis in præmio : et numquam esse specialis virtus.

  1. Item, Infra dicit Magister, quod « omne præceptum refertur ad mandatum dilectionis : » sed nihil est in præcepto nisi opus alicujus virtutis : ergo omne opus virtutis reducitur in præceptum dilectionis : sed sicut se habet opus ad opus, ita habitus ad habitum : ergo omnis habitus virtutis reducitur in habitum dilectionis : ergo charitas est habitus generalis ad omnem virtutem, ut videtur.

  2. Item, In virtutibus naturalibus moventibus quae sunt in materia, reductio est ad quatuor primas . et harum reductio ulterius ad unum movens in tota generatione, quod est sol : ergo videtur, quod in moribus similiter esse debeat. Cum igitur illae quae sunt in ordinatis ad finem, reducantur in quatuor cardina-

<--- Page Split --->

les, videtur quod illæ ulterius reducuntur in unum, ut solem, quod est charitas : quia charitas est motor in toto merito, et secundum quantitatem ipsius tota attenditur meriti quantitas.

SED CONTRA :

  1. Specialis actus divisus ab actibus aliarum virtutum, exigit habitum specialem . dilgere Deum propter se et super omnia, est specialis actus separatus secundum rationem ab actibus omnium aliarum virtutum : ergo habet habitum specialem. Prima probatur per hoc quod actus sunt prævii potentiis et habitibus ad minus spiritualibus, et quoad nos. SECUNDA patet per hoc quod si diffinitur diligere Deum, non accipitur in diffinitione ejus actus alicujus aliarum virtutum.

  2. Item, Apostolus, I ad Corinth. xiii, 13, enumerat eam singulariter cum aliis virtutibus specialibus, cum dicit : Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec : major autem horum est charitas.

  3. Item, A speciali ratione objecti sumitur specialis virtus : summum autem bonum est specialis ratio objecti, sicut summum verum, et summum gloriosum : ergo habet specialem virtutem sibi respondentem sicut et illa.

  4. Item, Accipitur a beato Gregorii in principio super Job, ubi dicit eam signari per unam filiam specialiter, et non per omnes filos et filias Job.

Souitio.

Solutio. Dicendum, quod charitas est virtus specialis, qua diligitur Deus propter se, et proximus propter Deum et in Deo.

Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod charitas universaliter non efficit salutem, ut formaliter opposita omnibus vitius, sed potius ut conjuncta omnibus aliis, sine quibus numquam est, quia cum ipsa infunduntur . et ideo attribuitur hoc charitati : et hoc qualiter sit, infra declarabitur a Magistro, ubi agit de connexione virtutum : quia chaiitati uno modo om-

nes aliae connexæ sunt, et ideo dicitur mater omnium aliarum : et per hoc etiam patet solutio ad omnes probationes præmissarum illius rationis : quia probant ac si formalem habeat oppositionem charitas ad vitia omnia : et hoc non est verum.

Ad aliud dicendum, quod charitas Ad 2 non habet in se actus aliarum ut habitus, ex quo vel cujus partibus eliciantur illi actus : sed habet eas ut motor non proximus et conjunctus motori, sed potius ut motor motoris ad actum : amor enim Dei omnes virtutes movet ad actum. Si enim quæratur, Quare patiens est patiens? respondebit propter amorem Dei, volens assignare causam moventem patentiam suam ad opus. Et si quæratur, Quare sperans sperat? respondebit itorum propter amorem Dei, volens assignare causam eamdem. Et ideo charitas bene est motor universalis virtutum ad actum, sed non est universalis virtus : motor enim universalis uno modo etiam habet motum proprium quo distinguitur ab aliis, et habet alio modo motum quem influit motoribus aliis ad movendum, propter quam influentiam dicitur motus universalis, ut patet in motoribus orbium, ubi primus motor movet motum divinum, et influit in omnes alios ut desideratum desideranti motum uniciuque, quo movet etiam motu proprio quilibet, eo quod quilibet inferior quærit sibi assimilari in causando universum esse per motum proprium quantum potest. Et sic est de charitate respectu virtutum : et ideo attribuuntur ei opera aliarum virtutum : sed hoc in sequenti articulo melius expedietur.

Ad aliud dicendum, quod MagistroAd 3 rum opinio quorumdam convenit in hoc, quod amor qui ponitur in diffinitione aliarum virtutum, non sit amor qui est charitas, sed generalis quidam amor, quo quælibet vis animæ et virtus amat conjungi proprio objecto. Si tamen placet dicere, quod est amor charitas, sicut videtur esse intentio Augustini : tunc

<--- Page Split --->

dicendum, quod charitas cadit in diffinitione earum, non secundum substantiam habitus, sed secundum ordinem et finem habitus ad actum, qui est summum bonum. Et ita videtur velle Augustinus, qui in qualibet diffinitione ponit actum virtutis et amatum quod est finis : et hoc non est inconveniens : quia charitas est universalis motor, et suum objectum est ultimus finis virtutum alarum : tamen est specialis virtus in relatione ad actum proprium. Unde autem ei accidat hoc quod possit esse universalis motor, et forma quaedam, et finis, et tamen esse specialis virtus, in sequenti articulo quaestionis declarabitur.

Per hoc idem patet solutio ad dicta Hieronymi, Bernardi, et Augustini sequentia.

Ad alius dicendum, quod illa objec tio procederet, si opera praeceptorum reducerentur ad praeceptum dilectionis, sicut ad genus : sed non est ita : sed reducuntur sicut ad unum singularem motorem, qui virtutem suam influit aliis : et sicut ad ultimum, et non ad proximum finem. Et non sequitur, nisi quod habitus unus sit, sed universaliter movens et conjungens omnes virtutes ultimo fini.

Ad ultimum dicendum, quod hoc est bene simile. Et bene concedo, quod aliae virtutes reducuntur ad amorem ut motores particulares ad calorem solis : quia sicut calor solis movet in omnibus virtutibus naturalibus, ita calor charitatis in omnibus operibus meritoris quarumcumque virtutum sint opera propria : sed non oportet, quod propter hoc sit generalis virtus, sicut nec sol est genus ad omnes motores particulares in natura.

ARTICULUS III

Utrum charitas sit forma omnis virtutis ? et, Utrum ipsa possit fieri informis ?

Tertio quaeritur, Utrum sit forma omnis virtutis, et utrum ipsa possit fieri informis ?

Videtur autem, quod sit forma : et hoc dicunt Sancti communiter, et quod est mater, et quod est radix, et quod est finis.

SED CONTRA :

  1. Forma dicitur duobus modus, scilicet exemplaris, et quiescens in materia. Si ergo chartas est forma, erit forma altero istoum modorum, vel utroque. Constat autem, quod non est forma sicut exemplaris : quia secundum speciem ipsius non fiunt aliae, sicut exemplatum fit secundum speciem exemplaris : ergo si est forma, erit forma inrinseca dans esse virtuti secundum speciem : et hoc iterum non potest esse, quia sicut informatum humanitate est homo, ita informatum charitate est charitas : ergo non fides, vel spes, vel aliae virtutes : ergo videtur, quod charitas non sit forma.

  2. Item, Forma dat esse et rationem : sed diversorum specie non est unum esse et ratio : ergo diversorum specie non est una forma : sed vitutes differunt specie virtutum : ergo ipsarum non est una forma : cum igitur charitas sit una, ut habitum est, ipsa non est forma.

Si forte tu dicas, quod in virtute duo sint, scilicet quod est ad finem, et quod tendit in ipsum. Et quod est ad finem hoc dat ei speciem, quia virtutes distinguuntur per fines proximos, licet non distinguantur per finem ultimum, quod autem tendit in finem ultimum, hoc habet a forma quae est charitas in ipsa-

<--- Page Split --->

CONTRA : Differt habitus virtutis ab habitu scientiae in eo quod virtus est optimorum operativa : sed scientia est a re causata, et non tendit in eam, sed potius ab ea in animam : nulla autem virtus potest esse operativa optimorum, nisi tendendo et conjungendo se optimo suo : ergo quaelibet virtus de se tendit in suum optimum : ergo non accipit hoc ab informatione virtutis charitatis.

  1. Praeterea, Nos videmus quasdam virtutes politicas pertingere ad suum optimum sine charitate : sicut patet exemplum in Philosophis virtuosis, qui consequebantur optimum cujuslibet virtutis, et etiam felicitatem sine charitate : ergo non accipit hoc a charitate virtus ipsa.

Propter hoc dicunt aliqui, quod in actu cujuslibet virtutis duo sunt, et etiam in virtute ipsa, scilicet substantia actus secundum speciem virtutis, et quod ipse dignum facit vita aeterna : et non informatur charitate quoad primum, sed quoad secundum. Hoc dicunt uno modo esse in omnibus, et hoc probant : quia quantitas meriti attenditur penes charitatis quantitatem : quod non esset, nisi ipsa per se faceret meritum in omnibus aliis. Quod autem meritum sit a charitate, dicunt communiter Doctores, et accipitur hoc ab Apostolo, I ad Corinth. xiii, 1 : Si linguis hominum loquar, et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut es sonans, aut cymbalum timiniens, etc.

SED CONTRA :

Gratum faciens gratia est quae gratum facit habentem, et opus ejus gratum reddit : sed gratum facere est facere dignum vita aeterna : ergo ipsa est quae facit opera virtutum, et virtutes gratas : ergo oportet, quod aut charitas de se non faciat hoc, aut quod charitas idem sit quod gratia gratum faciens.

Hanc conclusionem quidam ulterius concedunt dicentes, quod gratia gratum faciens et charitas idem sunt, et non differunt nisi per relationem : quia gratia dicitur secundum quod refertur ad ani-

mam, sed charitas quando refertur ad potentiam quae est concupiscibilis vel voluntas, ut dicunt.

SED CONTRA :

  1. Perfectivum totius secundum quod est totum, si referatur ad partes, per prius refertur ad partes principaliores : gratia est perfectio totius, ut dicunt : ergo si relationem habet ad partes, per prius refertur ad partem principaliorem : principalior est autem intellectus, quam concupiscibilis : ergo perfectio intellectus magis habebit rationem gratiae, quam perfectio concupiscibilis : fides autem est perfectio intellectus, ut prius habitum est : ergo fides magis debet esse gratia, quam charitas quae est perfectio concupiscibilis

  2. Item, Relatio illa gratiae ad potentiam, facit eam esse principalem virtutem condivisam alii quae accipitur sub gratia, aut aliquid aliud. Si dicas, quod sic : ergo charitas non differt a toto quod est gratia, nisi per accidens : ergo non est principalis pars ejus : ergo non debet condividi aliis partibus, quae sunt fides, et spes. Si autem aliquid aliud facit eam specialem virtutem : tunc solutio innititur falso, quod non differat a gratia nisi per relationem ad aliud.

  3. Item, Cum forma dat esse, dat et rationem suam, aut alterius. Sidicas, quod dat suam : ergo omnis virtus informata charitate habebit esse et rationem charitatis, quod absurdum est. Si autem dat aliam : hoc est absurdius adhuc, quia sic dat quod non habet.

  4. Item, Quidquid generaliter uno modo invenitur in multis differentibus specie, non potest esse in aliquo illorum quae sicut species dividunt totum : gratum esse actum suum meritorium uno modo invenitur in omnibus partibus gratiae, quae sunt virtutes infusae in gratia ipsa : ergo non est ab aliqua speciali quae condividitur aliis : ergo non est hoc ab ipsa sicut informante, ut videtur.

  5. Item, Sicut se habent perfecta, ita se habent perfectiones : sunt autem tres

<--- Page Split --->

vires animae motivae quae perficiuntur ab omnibus virtutibus, scilicet ratio, concupiscibilis, et irascibilis : ergo sicut se habent illae ad invicem, ita se habent perfectiones earum : sed in illis ratio ordinat et format alias : et si accidit oppostum, egreditur perversus actus in moribus : ergo habitus rationis similiter ordinabit habitus aliorum potius, quam ordinetur ab eis : ergo fides potius informat charitatem, quam informatur ab ipsa.

  1. Item, Ita est in habitibus virtutum cardinalium, quod illae quae sunt in ratione, ordinant et quodammodo formant alias : ergo similiter erit in habitibus virtutum theologicarum, ut videtur.

Ad hoc iterum quidam voluerunt dicere, quod concupiscibilis est vis diffusa in omnibus aliis viribus, et movens eas : et ideo habitus ejus dicitur etiam forma diffusa in omnibus aliis viribus, et movens eas. SED CONTRA : Hoc non potest dici, nisi ratione appetitus finis sui, quem appetit omnis vis animae. Si autem ratione hujus dicitur concupiscibilis diffusa in aliis, cum omnis vis refugiat contrarium sui finis, erit per eamdem rationem etiam irascibilis diffusa in omnibus aliis : ergo a simili et habitus ejus : ergo etiam spes erit forma aliarum virtutum, quod absurdum est.

Praeterea, Appetitus habet partes : habet enim ratio motiva aliquid de appetitu, et smuliter voluntas, et similiter concupiscibilis, et eodem modo irascibilis : non ergo propter appetitum sola concupiscibilis dicetur diffundi in omnibus aliis.

Ex his omnibus videtur necessario relinqui, quod charitas non sit forma virtutum per aliquem modum, et quod meritum non attenditur penes ipsam.

Sed contra SED CONTRA :

  1. Ambrosius : « Charitas est mater omnium virtutum, quae omnes informat, sine qua nulla vera virtus est. »

  2. Item, Supra 1 dixit Magister, quod accessu charitatis fides informis forma-

tur, et virtus fit : ergo charitas est forma.

ULTERIUS quaeritur, Quare charitas ut alia virtus non potest fieri informis ?

Videtur enim, quod possit.

  1. In homine enim non habente charitatem, est dilectio qua diligit Deum : non tamen tendit in ipsum per opus, sicut in eo est qui credit prime veritati, non tendendo in eam : ergo sicut fides informis est in eo qui non tendit, ita charitas potest esse informis.

  2. Item, Aliae quae condividuntur, possunt esse informes et formatae, ut fides, et spes : ergo et ipsa.

  3. Item, Sicut ex parte intellectus sive rationis, et ex parte irascibilis relinquitur homini cadenti in peccatum, aliquid informe, quo revertatur facilius : ita multo amplius debet aliquid relinqui ex parte concupiscibilis, cum illa magis indigeat, eo quod ipsa est corrupta et infecta.

SED CONTRA :

Forma numquam potest esse informis : charitas autem est forma : ergo non potest esse informis.

SOLUTIO. Dicendum videtur mihi sine praejudicio multorum, hic alia via incedentium, quod charitas non est forma virtutis, nec secundum speciem virtutis, nec etiam secundum esse gratiae gratum facientis, quod invenitur in singulis virtutibus quae sunt cum gratia gratum faciente : sed charitas informat in ratione triplicis causae quae respicit causatum ut forma, scilicet ut efficiens, cujus species secundum aliquid manet in causato : et ut forma quaedam : et ut finis qui est forma in esse optimo. Quod qualiter sit, videndum est quae sunt in actu virtutis, ut ex actibus intelligamus etiam de ipsa virtute. In actu autem virtutis est species actus, qua dicitur esse actus hujus virtutis vel illius. Similiter in actu illius virtutis est, quod facit dignum vita aeterna,

<--- Page Split --->

et hoc convenit cum omnibus actibus virtutum formatarum. In actu etiam est ratio qua est ab agente, scilicet quod est similis dispositioni agentis, in hoc quod est ad finem ultimum quem intendit agens, et ille est prima bonitas qua intenditur. Quartum quod est in actu, est liberalitas ipsius, quod non est ex ratione utilitatis, vel delectationis privatae, sed ex liberalitate amoris summi boni. Similiter ex parte finis video tria, scilicet materiam in quam terminatur actus : et rationem, quare potius super hanc materiam quam super aliam : et finem ultimum, qui intenditur ab operante. Et ut hoc manifestius fiat, demus exemplum in naturalibus et civilibus.

In naturalibus autem videmus virtutem informativam in semine tritici, in cujus actu invenimus speciem virtutis, quam habet ex hoc quod est virtus grani tritici, et non hordei vel alterius : et invenimus in eo actum ignis, per digestionem separantis in humido purum ab impuro : et invenimus in eo virtutem cœelestem per motum ad esse terminatum in specie et figura : et invenimus etiam expeditionem ad actum, secundum quod est magis vel minus impedita : et invenimus ex parte finis ipsius materiam in qua imprimit speciem quam intendit potus, quam in alia, et speciem impressam, et ultimum intentum, ut salvetur natura communis in tali successione. Et nos dicimus, quod ista sunt a diversis : quoniam species virtutis est a forma dante esse speciali virtuti, et opus digestionis ab actu caloris ignis, et operatio ad esse a calore cœeli, et expeditio ejus a loco et calore solis, juvantibus intrinsecis virtutibus qua disponunt subjectum. Ex parte autem finis, quod talis quaeritur materia, est a natura forma qua quaerit materiam debitam, et finis generationis est ab agente, et finis intentionis est ab universaliter faciente successionem in generatione, non una, sed multis.

Item, Videmus etiam in civilibus, in quibus una mechanica virtus est sub

aliis : sicut equestris movet frænorum factricem ad hoc quod fiat frænum competens equo : et ideo una est forma fræni quæ est ab illa quæ est frænorum factrix, et alia docet applicare equo formam illam. Smiliter charitas (ut mihi videtur) nulli virtuti dat esse proprium in specie virtutis, nec dat esse gratiae : quia, meo judicio, charitas non est gratia, sed pars ejus, sicut et alia virtus : sed dat ei speciem efficientis, moventis generaliter, ut scilicet ex amore et liberaliter fiat : et dat ei formam ordinis, id est, ordinantem non ad finem proximum, sed ultimum : qui non intenditur uno actu, sed omnibus, et ille est Deus, ut fiat propter sumnum bonum quod Deus est : et dat ei tertio conjunctionem cum illo. Aliud enim est ordinare in finem ultimum, et alud contingere illum : non enim contingeret nisi aliquid amoris esset in qualibet virtute : quia culibet virtuti speciali si sine amore sit, sufficit contingere proprium finem : sicut etiam frænorum fatrici si sit sine equestri formante ipsam, sufficeret consequi formam fræni, et non intenderet ulterius qualiter valeret militari vel equestri.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod forma Ad 1 et 2. dicitur hic aliquo modo intrinseca. Extrinseca est qua universa liser et movens : sed quia universaliser movens in merito, non movet nisi influendo speciem suauu in alius, ideo amor quidam efficitur intrinsecus virtuti cuilibet. Sed ab illo non amittit speciem suam, quia est secundum bene esse, et non secundum esse simpliciter. Hoc autem bene esse in consecutione finis ultimi, qui est charitatis.

Quod autem charitas non sit forma dans esse, videtur concedendum.

Similiter et hoc videtur concedendum, quod non dat esse gratuitum, sed tamen dat quantitatem : et hoc ideo, quia esse gratuitum est ex gratia : quantitas autem est secundum aliquid quod est ibi de nostro, quia aliter non esset majus meritum in uno, quam alio : id autem quod maxime ponit ibi de nostro et liberalis-

<--- Page Split --->

sime, est charitas quae facit nos totos superimpendi et libenter : et ideo secunduin quantitatem illius attenditur quantitas meriti.

Si autem objiciatur, quod ab eodem debet esse meritum secundum esse, et secundum quantitatem. Dicendum, quod hoc est falsum : quia hoc in nullo verum est : nunquam enim ab eodem est esse, et quantitas in illo esse, nec in natura, nec in gratia.

Ad id autem quod objicitur contra responsionem, quod charitas facit tendere omnes in suum finem. Dicendum, quod est finis duplex, scilicet ratio uniuscujusque virtutis in specie, et in illum potest tendere sine charitate, sicut fides in verum, et spes in altum, vel gloriosum, et hujusmodi. Sed est finis ultimus, qui est finis charitatus : et in illum nulla virtus potest tendere nisi mota charitate : et per amorem illius finis quem influit ei charitas, secundum quod motor universalis omnium ad finem illum.

Ad aliud quod ulterius objicitur, quod charitas non sit gratia, nec facit esse gratum in omnibus. videtur mihi esse concedendum : quoniam non possum videre, qualiter rationabiliter possit dici, quod chartas et gratia non differunt nisi per relationem ad subjectum : tamen de hoc amplus habet disputari in II libro Sententiarum 1.

Ad simile etiam hoc quod dicitur, quod concupiscibilis sit diffusa in omnibus viribus, hoc videtur mihi falsum, sicut probatum est.

Ad in quod ulterius quaeritur, Quare non possit esse informis ? Dicendum, quod non est haec causa quam quidam deunt, quia ipsa sit gratia gratum faciens : sed hujus sunt aliae quatuor causae : quarum prima est, quod ipsa est donum primum in quo omnia alia donantur. Dico autem primum ex parte dantis, non ex parte nostra : quia charitas est

post fidem ex parte nostra, ut supra probatum est : sed primum ex parte dantis est charitas : et ideo si primum esset informe, vel fieri posset, oporteret ut aliud prius eo esset per quod formaretur, quod non potest esse, cum in nullo genere sit aliquid prius primo. Alia causa est, quia ipsa est secundum totum posse hominis, nulla autem alia : et ideo impossibile est, quod sit sine gratia gratum faciente: et hoc sic patet : Quod enim credit Deo super omnia, non facit propter hoc quidquid potest, nec qui sperat, et sic de aliis : sed qui diligit Deum propter se et super omnia, nihil sui retinet quod non in dilectione Dei expendat. Tertia causa est, quia ipsa fundata est in affectu intimo, sicut notatum invenies in libro I Senpentiarum 2 : et ideo nihil informitatis relinquitur in affectu in quo ipsa est. Quarta causa est, quia ipsa est similitudo bonitatis ut est bonitas divina : et ideo etiam tendit in ipsam ut est in ratione bonitatis, et non in ratione alia, et non potest non esse similis illi optimo : et sic non est de fide quae est de veritate, et ideo potest deficere ratio bonitatis quae format in specie virtutis : et sic similiter sine charitate est dilectio naturalis, et ideo non format nisi adveniente charitate alterius naturae.

Ad aliud dicendum, quod ratio dicta est, quare non est simile.

Ad ultimum dicendum, quod homini cadenti ex parte illa nihil relinquitur, quia ejus casus est per amorem contrarium veritati : sed non cadit per aliquid contrarium fidei, vel spei : et ideo non destruuntur in toto fides, et spes. Vel si dicas, quod cadat per contrarium fidei, vel spei : tunc sequitur inevitabiliter, quod illa in toto destruitur, sicut et charitas : quia infidelis non habet fidem, nec desperatus spem : sed de hoc non loquimur, sed de cadente in malis moribus per appetitum boni commutabilis.

<--- Page Split --->

B. Quid sit charitas ?

Charitas est dilectio qua diligitur Deus propter se, et proximus propter Deum, vel in Deo. Hæc habet duo mandata : unum pertinens ad dilectionem Dei, quod est maximum in lege mandatum : et alterum pertinens ad diligendum proximum, illi simile. Primum est : Diliges Deum 1 ex toto corde, ex tota mente, et ex tota anima : quod scriptum est in Deuteronomio. Secundum est : Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis universa lex pendet et Propheta 2. Finis enim præcepti est dilectio 3 : et ea est gemina, id est, Dei, et proximi.

ARTICULUS IV.

An diffinitiones charitatis sunt bene assignatae ?

Deinde quaeritur de diffinitione charitatis quam dicit in secunda parte, ibi, B, « Charitas est dulectio qua diligitur Deus propter se, et proximus propter Deum, etc. »

Inveniuntur enim aliae diffinitiones charitatis.

Dicit enim Augustinus : « Charitas est virtus qua Deum videre perfruique desideramus. »

Item, Dionysius in libro de Divinis nominibus 4, et trahitur ex verbis Ierothei sic, « Amorem sive divinum, sive angelucum, sive intellectualem, sive anima-

lem, sive naturalem dicamus, unitivam quamdam et concretivam intelligemus virtutem, superiora quidem noventem ad providentiam minus habentium, coordinata autem rursus ad communicativam alternam habitudinem in extremis, subjecta ad meliorum et superpositorum conversionem. »

Ibidem dat Commentator duas alias : quarum una est hæc, « Amor est connexio aut vinculum quo onnium rerum universitas ineffabili amicitia insolubilique unitate copulatur. » Secunda est hæc, « Amor est naturalis motus omnium rerum quæ in motu sunt, finis quietaque statio, ultra quam nullus creaturæ progreditur motus. »

Item, Apostolus, I ad Timoth. 1, 5 : Finis præcepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta : et dicit ibidem Glossa, quod Apostolus ibidem diffinit charitatem.

Objicirur autem de prima sic,

  1. Cum dicitur, Charitas est dilectio,

<--- Page Split --->

videtur idem diffiniri per seipsum : quia dicit Dionysius, « Idem est dilectio quod amor vel claritas. »

  1. Item, Cum propter scipsum dicitur Deus d.ligi, non videtur charitas separari ab amore honesti in virtute : quia honestum est (ut dicit Tullus) quod diligitur propter seipsum.

Objicitur etiam de secunda : quia

  1. Videre potius est diffinitivum fidei, quam charitatis, cum succedat fidei, et non charitati.

  2. Item, Cum visio sit tota merces, intelligitur frui in videre : ergo postquam dixit, Videre Deum, superfluum fuit addere, Perfruique, etc.

  3. Item, Perfrui non respondet tantum charitati, sed omnibus virtutibus fruimur : ergo male ponitur diffinitivum charitatis.

  4. Item, Frui etiam diffinitur per charitatem : quia dicit Augustinus, quod « frui est amore inhaerere alicui rei propter seipsam 1 : » ergo est ibi circulus, et idem est notius et ignotius seipso.

  5. Item, Cum dicitur, Desideramus, ponitur actus sensibilis partis animæ : dicit enim Philosophus in III de Anima, quod in rationali voluntas sit, in irrationali autem desiderium et animus. Cum igitur charitas sit rationalis partis animæ, male diffinitur per desiderium.

  6. Item, Desiderium est imperfectum et absentis : ergo cum charitas sit perfectissima, deberet per alium actum diffiniri, scilicet per velle, et hujusmodi.

Objicitura etiam de tertia : quia

  1. Cum amorsive charitas sit in affectu : et affectus non ordinat aliquid, sed potius adspectus, videtur amor non movere superiora ad inferiora, et media ad invicem, et inferiora ad superiora.

  2. Item, Amor non movet nisi ad diligendum : ergo non ad providendum.

  3. Item, Non videtur esse differentia inter intellectualem et animalem : quia intellectualis est animalis.

  4. Item, Quis est naturalis amor ? Videtur, quod nullus : quia dicit Augustinus, quod nihil amatum est nisi cognitum : sed natura non habet cognitionem : ergo nec amorem.

  5. Item, De quo amore loquitur Dionysius ? Constat enim, quod non omnia habcant charitatem : ergo non convenit illa diffinitio charitati.

ITEM, Objicitur de alia, quod est vinculum et amicitia universitatis.

  1. Contraria enim non se amant, sed magis odiunt, et non se compatiuntur in eodem susceptibili.

  2. Item, Quæ est unitas insolubilis, qua copulantur ? Quæcumque enim componuntur, solvi possunt, et in voluntate et in natura.

Objicitur etiam de sequenti :

  1. Amor enim magis sonat passionem vel habitum, quam sonet naturalem motum : ergo male ponitur in genere motus.

  2. Item quæritur, Cum amor dicatur de amore naturali, animali, intellectuali, et angelico, et divino, et gratuito, utrum dicatur univoce vel æquivoce?

Ulterius quæritur de illa quam dat Apostolus de charitate. Quia illa magis est ad propositum, et ultimo habita fuit, distinctione XXV.

Et quæritur primo, Cujusmodi finis dicatur charitas ?

  1. Finis enim est ad quem est motus, et in quo quiescitur. Charitas autem est a quo est motus præcepti : quia movet ad implendum quod præcipitur : ergo ipsa potius est principium præcepti, quam finis.

  2. Item, Charitas est radix boni, et a radice est motus incrementi et principium : ergo potius debet esse principium, quam finis.

  3. Item, Cum ipsa etiam sit finis consilii, quare ipsa potius diffinitur esse præcepti, quam consilii ?

<--- Page Split --->

  1. Item, Quid est dictu, De corde puro ? Si dicas, de intellectu depurato : hoc nihil est, quia charitas non est intellectus, sed potus affectus. Si autem dicas, quod accipitur ibi cor pro affectu : tunc non convenit charitati soli, quia omnis virtus est cordis puri.

  2. Item, Fide purificatur cor, ut habetur, Act. xv, 9 1 : ergo idem est dicere de corde puro, et fide non ficta. Si dicas, quod differunt sicut effectus et causa : tunc ad minus est perversus ordo partium diffinitionis : quia fide non ficta debet præponi cordi puro, sicut causa præcedit effectum.

  3. Item, Quid est dictu, Conscientia bona ? Non enim bona fit conscientia nisi per meritum, quod scitur esse in conscientia : et hoc non est nisi ex charitate : ergo conscientia bona magis est charitate, quam e contrario.

  4. Si dicas (sicut exponit Glossa) quod conscientia bona est spes firma : tunc iterum pervertitur ordo : quia fides generat spem, et spes charitatem.

  5. Item, Quare cordi attribuitur puritas, et spei bonitas, cum bonum sit proprium amoris ?

  6. Item, Fides non ficta, est fides non simulata, vel non fragilis : hæc autem non est nisi illa quæ ex dilectione operatur : ergo illa potius est ex dilectione, quam dilecto ex ipsa.

  7. Præterea, AlterdiffiniturabAu - gustino in libro de Morbus Ecclesiæ sic, « Charitas est recta affectio animi conjungens nos Deo. »

Item, In libro de Spiritu et anima, « Charitas est vita quædam, copulans amantem cum amato. »

Quæst, CUM ERGO unius rei unica sit diffinitio, quæritur, Penes quid diversilicentur tot diffinitiones?

SOLUTIO. Dicendum ad ultimum, quod quaedam ex istis diffinitionibus sunt amoris in genere, quaedam autem charitatis. Distinctionem autem charitatis, amoris, et dilectionis, secundum nominum rationes notatam invenies in libro I Sententiarum 2.

De amore autem dantur in genere tres, scilicet Dionysii, et duæ quæ sequuntur in commento : et illarum quidem prima datur penes ordinem amantium. Secunda penes essentiam amoris : quia essentia amoris est ut sit connexio vel vinculum. Vel aliter et melus, prima data est penes ordinata per amorem. Secunda autem penes ipsam ordinationem formaliter. Tertia autem penes actum : et ideo, dicit amorem esse motum. Illæ autem quæ dantur de charitate, sunt quinque : quarum prima datur per genus et actum et objectum, et est communiter chartas ad viam et patriam. Secunda autem datur per charitatem viæ ordinatam ad patriam : quia desiderium est viæ proprie, perfrui autem et inhærere amato est patriæ. Tertia autem quæ est Apostoli, datur penes generantia charitatem in subjecto. Quarta autem penes effectum in specie, quod debet per affectum conjungi Deo. Quinta autem et ultima datur per effectum in genere duplicem : quia in amante facit vitam, et cum amato copulat.

His HABITIS, dicendum est ad primam 3, quod licet dilectio idem sit quod charitas in usu sacræ Scripturæ, quæ ponit unum pro alio, tamen nomine differunt, quia amor communis affectus est boni : dilectio autem est affectus boni cum electione diligente, et ita dicit rationis amorem : sed charitas est quando affectatum et electum inæstimabili pretio æstmatur : et ideo dilectio secundum nomen genus est charitatis.

Ad aliud dicendum, quod (ut supra di-

Solutio. Ad quest.

Ad diffin. Magistri. Ad 1.

Ad 2.

<--- Page Split --->

ctum est) ly propter se dicit ibi triplicem causam, scilicet efficientem, formalem, et finalem. Et hoc sic probatur. qua charitas facit nos diligere, non nospisi nos : et hoc facit in quantum est similitudo bonitatis divinae : et ideo bonitas Dei quae Deus est, hoc facit. Item, gratia formae suae et rationis : quia non per accidens dulgimus, sed propter ipsum in quantum ipsum est. Item, finalem : quia non propter alud. Et hoc patet etiam per oppositorum negationem : quia non ab alio, non per accidens, non propter alud. In delectione autem honesti vel amicorum non concurrunt ista tria, sed tantum medium, scilicet quia non diligimus per accidens. Et hoc ostensum est in libro I Sententiarum 1, ubi quaeritur, utrum virtutibus sit fruendum vel utendum ?

Ad id quod objicitur de secunda 2, dcendum quod illa datur per actum charitatis viae ordinatae ad patriam. Illa autem visio est amati et habiti, et est visio pascens : et ideo respondet soli fidei, sed perficitur potius in conjunctione per amorem : et ideo diffinitur charitas per illam.

Ad aliud dicendam, quod non superfluit perfrui : quia frui dicit inhaesionem et gustum consequentem amatum, quod est visum et habitum : et quia addit gustum dulcedinis, ideo non abundat.

Ad aliud dicendum, quod licet ad frui concurrant omnes virtutes, tamen nulla concurrit ut finis et perfectio ipsius, nisi charitas : sed potius aliae sunt ut dispositiones praeparantes subjectum : et ideo maxime cadit in diffinitione charitatis.

Ad aliud dicendum, quod nihil prohibet diversis rationibus idem esse in diffinitione alterius, et e converso. Cum enim charitas ponitur in diffinitione ejus quod est frui, ponitur ut causa perficiens actum fruitionis ex parte fruitionis. Cum

autem frui ponitur in diffinitione charitatis, ponitur frui in ratione affectus ultum ad quem est charitas. Et ideo charitas est prius, quam frui simpliciter : frui autem prius charitate quoad nos.

Ad aliud dicendum, quod desiderium 1 sumitur hic communiter, et non proprie, et ideo potest dicere appetitum rationalis animae, sicut ibi, Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore 3 : ubi concupivit dicit actum imperfectum gratiae gratis date, et cordis in desiderium Dei : desiderare autem dicit appetitum gratiae gratum facientis.

Ad aliud puto esse concedendum, quod diffinitur per actum imperfectum : quia diffinitio datur de charitate viae ordinata ad patriam.

Ad id quod ulterius de alia diffinitione 1 objicitur, quod illa sicut etiam duae sequentes, dantur de amore in genere, qui exprimitur cum dicitur, « Bonum est quod omnia appetunt vel optant : » iste enim appetitus manifestatur diversimode, scilicet per ordinem solum et motum, sicut in natura : vel per motum et vitam, sicut in vegetabilibus : vel per ordinem et vitam sensibilem cum cognitione boni, sicut in sensibilibus : vel cum his etiam habet boni cognitionem rationis, quæ est simpliciter boni, et est intellectualis. Si autem cum intellectu deiformi boni extra se : tunc est angelicus. Divinus autem est appetitus boni cogniti, quod totum est intra, et est idem cognoscenti et appetenti.

Ad PRIMUM dicendum, quod amor de se non ordinat : sed motus ipsius est duplex, scilicet ut diffundat bonum quod est intus, et sic movet amantem. Habens autem bonum in eo quod hujusmodi, superius est. Unde talis diffusio est super inferiora aliter a Deo, aliter ab Angelo, et aliter a natura superiori : a Deo enim

1 Cf. I Sententiarum, Dist. I. Tom. XXV hujusce editionis. 2 De diffinitione Augustm : « Charitas est virtus qua Deum videre perfruque desidera-

mus. »

3 Psal. cxviii, 20.

4 Agitur hic de diffinitione Dionysii quam requiras in principio Art. 4.

<--- Page Split --->

per creationem et recreationem, ab Angelo per illuminationem, a natura per motum quo superiora influunt in inferiora. Alius motus est ad bonum quod est extra, secundum quod dicitur, quod omnia bonum appetunt : extra quod autem bonum est, hoc est inferius : et ideo ex illo consequitur ordo inferioris ad superiora : et hoc intendit Dionysius, et optime dicit. Unde ordo duplex consequitur ordinem amoris communicantis bonum, vel recipientis.

Ad aliud dicendum, quod providentia dicitur hic materialiter pro re in qua providetur inferioribus : haec enim res est bonum influxum, et haec competit amori diffundenti se in bonum.

Ad aliud dicendum, quod intellectualis dicit appetitum boni cum ratione cognitionis ejus quod simpliciter est bonum : animalis autem dicitur sensibilis, qui non cognoscit bonum, nisi ut nunc.

Ad 4 et 5. Ad diffin. 1. Commen.

Ad aliud patet solutio per ante dicta. Ad 10 quod objicitur de alia diffinitione ', dicendum quod licet contraria se refugiant, tamen actione et passione mutua continuant esse in generalibus et corruptibilibus : et ex haec parte ipsa contrarietas redit in vinculum amoris universitatis, sicut dicit Boetius :

Tu numeris elementa ligas, ut frigora flammis, Arda conveniant liquidis, ne puior ignis Evolet, et mersas deducant pondere terras.

Ad diffin. 2. Comment.

Ad 10 quod objicitur de sequenti, dicendum, quod illa datur penes actum amoris naturalis : et ideo motus non ponitur in diffinitione illa. Unde non procedit illa objectio.

Ad aliud dicendum, quod non dicitur æquivoce, sed per prius et per posterius : et per prius dicitur de divino, et de illis aliis secundum accessum ad illum plus vel

minus : unde charitas angelica quæ est patriæ, magis habet de ratione amoris, quam viae quæ est intellectualis : et huic etiam(ut dicit Augustinus) contendit assimilari in quantum potest amor sensibilis et naturalis, licet quandoque deflectatur.

Ad 10 quod ulterius quæritur de diffinitione Apostoli 2, dicendum quod illa diffinitio data est penes ea quæ generant charitatem in nobis. Charitas autem (ut supra habitum est) est efficiens et forma : quia aliquid de se et de sua forma influit omnibus operibus et virtutibus meritoriis. Finis autem est consummationis sive perfectionis. Et ideo dicit Apostolus, quod charitas est vinculum perfectionis 3 : et hoc accidit in ea dupliciter. Uno modo effective : et ille modus est facilis, quia conjungit cum fine ultimo : et sic dicitur finis et vinculum, quia finiendo ligat cum perfecto summo. Alio modo et obscurius, quia ipsa est finis ad quem tendunt omnes, ut in ipsa conjungantur perfectioni : omnes enim sunt ad hoc ut affectus conjungatur summo bono : est autem ultima conjunctio per amorem, sicut patet, cum diffinitur frui, quod est amore inhærere propter se : ergo omnes virtutes et præcepta et opera sic tendunt in ipsam, et per ipsam junguntur fini : et sic ipsa est finis aliorum, qui finis est ut terminus : et per ipsam veniunt alia ad finem increatum, qui est summum bonum objectum fruitioni : et ideo nihil est inconveniens, quod ab ipsa sit motus, ut est efficiens et forma : et ad ipsam ut est finis.

Ad aliud dicendum, quod charitas dicitur radix in qua tota planta vitæ et aliarum virtutum capit incrementum dulcedinis : nihil enim facit suave jugum difficultatis in omnibus aliis, nisi affectus bonitatis divinæ, qui est charitas : et secundum hunc modum est ipsa principium

1 Hic et in sequenti agitur de duabus diffinitionibus a Commentatore datus, quas etiam invenies in principio Art. 4.

2 En diffinitio claritatis tracta ex Apostolo,

I ad Timoth. 1, 5 : Fnus præcepti est charitas de corde puro, et conscienta bona, et fide non facta, 3 Ad Coloss. iii, 14 : Super omnia hæc charitatem habete, quod est vinculum perfectonis.

<--- Page Split --->

quoddam : sed alio modo est finis ad quem ordinantur virtutes, ut dictum est. Tamen Glossa videtur exponere effective, quae dicit, « Ipsa est finis non consumptionis, sed consummationis : quia qui habet charitatem, totam implet legem. » Unde etiam Glossa distinguit multiplicem finem, scilicet consumptionis, sicut finitus est panis quando est commestus, et dilatationis, sicut finitur pannus ad ultimum panni, et quodlubet corpus in suis ultimis : et consummationis, sicut in quo res consummatur, id est, plene perficitur : et sic charitas dicitur finis. Et dicitur adhuc aliis modis finis, sicut cujus gratia est motus, vel quidquid est : et sic Deus est finis. Et dicitur quinto finis, sicut terminans motum in quo est motus in notum esse : et sic hoc modo etiam subtiliter intelligendo potest dici charitas finis omnis operis boni et virtutis, quia aliae referuntur ad ipsam, et ipsa unitur bonitati quae finis est et est unio ejus fructus et gustus.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod consilium non respicit omnes sicut praeceptum : et ideo ipsa non diffinitur per hoc : quia non est finis consilii, nisi in quibusdam.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod multi circa hoc multa exponendo dixerunt : sed illa videtur mihi melhor quae est in Glossa, ut cor pro intellectu ponatur : et sit puritas ejus separatio dilecti ab aliis, quae secum non nisi impure diligi possunt : et sic exponit Glossa : « Conscientia autem bona sit spes fundata in bona conscientia, et fides non ficta sit quae non fingit sibi phantasmata alio modo diligibilia : nec dicit diligere a quo cedit propter adversa. » Et tunc dicendum est ad primum quod objicitur contra, quod licet charitas sit ab affectu, non ab intellectu, tamen aliquid habet ab intellectu, scilicet separationem dilecti ab aliis, quae amari possunt : hoc enim fit per intellectum discernentem inter diligibilia.

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod fides purificat intellectum, et cor ab erroribus et hæresibus : sed a diligibilibus adulterinis

non purificat fides, sed affectus charitatis, quae unum sic ponit in pretio, quod alia vilescant in comparatione ipsius.

Ad aliud dicendum, quod Glossa bene concedit, quod conscientia bona causaliter dicit spem, quia fides fundatur in conscientia bona. Et quod objicitur de ordine, dicendum, quod ista ordinantur secundum motum generationis, qui est a malo in perfectam conjunctionem boni. Purum autem respicit terminum a quo, quia dicit separationem ab improu, et ideo ponitur primo. Et consequenter sequitur ordo in bonum et verum : sed duplex est ordo in verum, scilicet in verum simpliciter, vel conjunctionem ad verum firmam vel fortem, et ad inhæsionem : et illa quae est ad verum simpliciter, præcedit spem, quae dicit ordinem in bonum. Aliam autem præcedit spes, quae elevat confirmando bona conscientia, ut firmetur in veritate, avertente simul a vanitate mundi et falsitate erroris : et hoc modo sumitur hic fides non ficta : et hoc notat Glossa quae dupliciter exponit, id est, non fragilis in adversis, ut recedat a dilecto, et non fingens vana quae sequatur præter dilectum. Ex his enim egreditur intimus motus affectus in Deum, qui est charitas omnium finis et conjungens Deo. Alii dicunt, quod ordinantur hæc tria secundum dignitatem, et non secundum tempus, vel generationem : et ducunt, quod puritas intellectus est dignissima, quia est ex conscientia bona : et illa iterum melior, quam fides non ficta ex qua ipsa est. Sed falsum supponunt : quia fides non ficta eo modo quo exponit Glossa, nihil habet melius præter solum affectum finalis dilectionis, quo conjunguntur omnia summae bonitat.

Ad aliud dicendum, quod omne bonum meritum est ex gratia et charitate, ut gratia faciat gratum, et charitas faciat quantitatem valoris, ut supra diximus : tamen charitas ut est finis, non absolute procedit etiam ex bonis meritis actu, vel causa habitualiter existentibus in conscientia.

<--- Page Split --->

k a s .

Ad aliud dicendum, quod puritas attribuitur cordi : quia intellectus per discretionem quam ponit circa dirigibile, primo separat ab impure dilectus. Spei autem bonum non attribuitur, sed bona conscientia, quia specialiter illi innititur.

Ad aliud dicendum, quod nihil prohibet, quod fides non ficta operetur per dilectionem, et finiatur in ipsa, ut diximus supra.

Ad alias diffinitiones patet solutio per dicta.

C. Si eadem charitate diligitur Deus et proximus ?

Hic quaeritur, Si ex ea ipsa dilectione diligitur Deus, qua diligitur proximus : an alia sit dilectio Dei, et alia proximi ? Eadem sane dilectio est qua diligitur Deus et proximus, quae Spiritus sanctus est, ut supra dictum est 1, quia Deus charitas est. Unde Augustinus 2 : Joannes ait, Non potest Deum diligere quem non videt, qui fratrem quem videt, non diligit 3. Sed si cum quem videt humano visu, spirituali charitate diligeret, videret Deum qui est ipsa charitas, visu interiori, quo videri potest. Qui ergo fratrem quem videt, non diligit, Deum qui est dilectio, qua caret qui fratrem non diligit, quomodo potest diligere ? Ex una enim eademque charitate Deum proximumque diligimus, sed Deum propter Deum, nos vero et proximum propter Deum. Si vero una eademque charitas est Dei et proximi, quare dicitur gemina ? Propter duo dilecta, id est, Deum et proximum. Et si enim una sit charitas, duo tamen diversa ea diliguntur, scilicet Deus et homo vel Angelus. Pro quo etiam duo sunt mandata : quia cum eadem charitas utroque commendetur, diversa tamen diligi praecipiuntur. Unde Augustinus 4 : Arbitror ideo Spiritum sanctum bis datum, semel in terra, et iterum de cœelo, ut commenderantur nobis duo praecepta charitatis, scilicet Dei et proximi. Una est charitas, et duo praecepta : unus spiritus, et duo data, quia alia charitas non diligit proximum, nisi illa quae diligit Deum. Qua ergo charitate proximum diligimus, eadem Deum diligimus. Sed quia aliud est Deus, aliud proximus, etsi una charitate diliguntur, ideo forte duo praecepta dicuntur et alterum majus, et alterum minus : vel prop-

<--- Page Split --->

ter duos motus qui in mente geruntui, dum Deus diligitur et proximus. Movetur enim mens ad diligendum Deum, movetur et ad diligendum proximum, et multo magis erga Deum, quam erga proximum.

ARTICULUS V.

An sit unus et idem habitus, quo diligitur Deus et proximus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, « Hic quaeritur, Si ex ea ipsa dilectione diligitur Deus, qua diligitur proximus, etc. »

Videtur enim, quod sunt duo habitus, et duae virtutes diligendi Deum, et diligendi proximum.

  1. Sunt enim in cognitivis diversa dona Spiritus sancti, sapientia, et scientia : eo quod una est de æternis, scilicet sapientia : et altera de temporalibus, scilicet scientia : ergo cum affectus hic etiam dividatur, ut in charitate Dei sit de æterno tantum, et in charitate proximi de temporali tantum, videtur quod sint duæ virtutes ad hoc moventes.

  2. Item, Nihil est commune temporalibus et æternis : ergo non est una ratio movens in Deo et in proximo : ergo nec idem habitus ad diligendum utrumque.

  3. Item, Bonum Dei non est bonum hominis, quoniam non est una ratio boni in omnibus bonis, ut probat Philosophus in I Ethicorum : ergo habitus etiam respiciens bonum hoc et illud, non erit unus.

  4. Item, Licet fides explicetur in quibusdam articulis per temporalia, tamen non innititur nisi primæ veritati : spes etiam non est nisi de æternis : ergo videtur, quod etiam charitas est unus habitus condividens virtutem theologicam, cum illa non sit nisi de Deo, et alius est habitus de dilgendo proximo.

  5. Item, Voluntates differunt secundum volita : cum ergo charitas sit voluntas quaedam habilitate habitus praeparata, ipsa secundum volita distinguetur : non autem idem volitum est in dilectione Dei et proximi : ergo non est eadem charitas habitus.

  6. Si forte dicas, quod finis est unus in utraque dilectione. Contra : Quia omnium virtutum est ultimus finis unus : ergo secundum hoc omnes virtutes essent virtus una.

SED CONTRA :

  1. Non sunt nisi tres virtutes theologicæ : cum igitur dilectio proximi non reducatur ad aliquam virtutum cardinalium, oportet quod sit charitatis, quæ est virtus theologica una.

2 Item, Dicit Philosophus in II Topicorum, quod una scientia est plurium, velut amborum finium : unius quod est finis, alterius tamquam ejus quod est ad finem : ergo et una virtus potest hoc modo esse plurium, ut Deus sit finis dilectionis, et proximus ut ad finem illum dilectus.

  1. Item, Augustinus dicit in Littera hic, quod « in proximo nihil diligitur nisi Deus : » ergo dilectione Dei et dilecitione proximi idem est dilectum : ergo est chartas.

SOLUTIO. Dicendum, quod unus solus habitus est quo diligitur Deus et proximus, et omnia quæ ad charitatem ut diligenda ex charitate referuntur : sicut bene ostendunt ultimæ rationes, et præcipue auctoritas Augustini.

Ad PRIMUM autem dicendum, quod in sapientia et scientia non est simile : quia non est ejusdem rationis movens in utroque habitu : ratio enim æterni ut est æternum, et ratio temporalis ut est tem-

<--- Page Split --->

porale, movent in habitu sapientiæ et scientiæ : et hoc non est hic : quia in proximo movet bonum increatum, relucens in eo, ex hoc quod capax est illius boni per actum beatitudinis : nulla enim (ut infra dicit Magister) ex charitate propre diliguntur, nisi quæ nobiscum sunt ordinata ad eamdem beatitudinem participandam, quam nos.

ARTICULUS VI.

An mandatum de Deo diligendo et de proximo, sit unum mandatum vel duo ?

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod in utroque est bonum increatum : sed in charitate Dei ut in se, in charitate autem proximi ut in alio relucens est. Ratio autem illa procedit, ac si in dilectione proximi bonum creatum moveat ad diligendum.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod hoc falsum est : imo nihil est totum bonum hominis, nisi ipse Deus, ut dicit Augustinus.

Ad 4: Ad aliud patet solutio per dicta : quia sicut veritas divina in quibusdam articulis relucet in temporalibus, ita bonum divinum in bono proximi.

Ad aliud dicendum, quod voluntates differunt penes volita, non per materiam tantum, sed per speciem differentia. Et hoc non est hic. Unde illa objectio non concludit.

Ad 6. Ad id quod contra solutionem objicitur, dicendum quod hoc bene verum est, quod virtutes differunt secundum fines proximos, qui sunt rationes actuum in suis materis et suis objectis : sed in charitate idem est finis proximus et ultimus omnium, scilicet summa bonitas : et ideo in eo ratio actus est et finis : bonitas enim movet dilectionem, et eadem est finis omnium operationum et virtutum : quia omnia quae facimus, ideo facimus, ut bonitate perfruanur, ut dicit Augustinus, et ponitur in libro I Sententiarum 1, ubi ostenditur, quod aliter homo utitur homine diligendo, et aliter Deus homine : et ideo non est simile de aliis virtutibus et de dilectione Dei et proximi.

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, C, in medio : « Pro quo etiam duo sunt mandata, etc. »

Videtur enim non debere esse nisi unum mandatum : quia

  1. Unius rationis operis unum est mandatum.

  2. Item, Duo sunt mandata de hoc, « Non concupisces uxorem, et, Non concupisces rem : » quia alia est ratio concupiscentiæ in libidine carnis, et in avaritia oculorum : ergo ab opposito ubi una ratio movens, ibi idem mandatum : sed concessum est ante in Deo et proximo unam esse rationem moventem : ergo unum et idem debet esse mandatum, ut videtur.

Sed contra :

Præcepta multiplicantur secundum rationes operum : quod patet, quia multa sunt negativa propter multas rationes corruptionum. Cum igitur non sit una ratio operandi circa dilectum quod est Deus, et circa dilectum quod est proximus, licet propter Deum diligatur, non erit unum mandatum.

SOLUTIO. Dicendum, quod concedimus solutio. ultimam rationem : et ideo etiam dicimus ulterius, quod licet sint tantum duo mandata dilectionis, qualitas eorum exprimitur penes ea circa quæ operari præcipimur : quoniam si consideretur ulterius ratio operis circa Deum, et ratio diversa operis circa proximum, explicabitur illa ratio quæ est circa Deum per

<--- Page Split --->

tria præcepta, et illa ratio quæ est circa proximum explicabitur per septem : et ideo sunt duo modo prædicto, quæ specificari habent per decem, ut infra patebit.

pum : » ergo et dilectio imaginis refertur ad exemplar : sed proximus diligitur ut imago : ergo motus pertingit usque ad Deum.

DICENDUM ergo ad primum, quod falsum supponit : quia ratio operis non sumitur ex universitate et multitudine habitus, sed potius ex rationibus quibus sumitur vel peccatur circa id quod operamur : et hoc est Deus et proximus.

  1. Item, Proximus non diligitur nisi usus dilectione : ad aliud autem refertur hujusmodi dilectum, scilicet ad id quo fruendum : ergo videtur, quod motus non quiescat nisi in Deo.

SED CONTRA :

Sed te

Ad aliud dicendum, quod duo sunt illa mandata : quia diversis modis peccatur circa id quod est proximi per concupiscentiam : est enim uxor ordinata ad conservationem speciei, et bona fortunae ad continuationem individui : et ita etiam diversæ rationes operandi circa dilectum, quod est Deus, et dilectum quod est proximus.

  1. Tria sunt quæ exiguntur ad motum unum, scilicet unitas spatii, temporis, et moblis : hoc autem tempore quo quis diligit proximum, non cogitat actu de Deo : ergo non est necesse, quod sit unus. Si dicas, quod habitualiter refertur : hoc nihil est : quia nos quærimus de identitate motus, cui non sufficit habitualis relatio, sed actualem oportet adesse.

ARTICULUS VII.

An idem sit motus quo diligitur Deus et proximus ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit in eodem capitulo C, ibi, sub finem : « Vel propter duos motus qui in mente gignuntur, dum Deus diligitur et proximus, etc. »

Videtur enim hoc esse falsum : quia 1. Licet sint duo præcepta, tamen unum est in alio : ergo unus motus videtur esse in unum per aliud.

  1. Item, In naturis idem motus est ad medium, et ad extremum : proximus autem est medium, et Deus finis dilectionis : ergo idem motus est quo diligo proximum, et diligo Deum.

  2. Item, Augustinus dicit hic, quod « in proximo nihil diligitur nisi Deus : » et hoc idem dicit in multis locis de Trinitate : ergo idem motus est in proximum, et in Deum, ut videtur.

  3. Item, Damascenus dicit, quod « adoratio imaginis refertur ad prototy-

  4. Item, Motus numeratur a materia circa quam est in numero : sed hic sunt diversæ materiæ numero : ergo et diversi motus.

  5. Item, Si propter finem esset unus motus, tunc etiam esset unus motus, cum diligo Petrum, cum diligo Paulum, utrumque propter Deum, quod est absurdum.

  6. Item, Unus est intensior alio : quia ex toto corde diligimus Deum, proximun autem sicut nosipsos : sed non potest esse unus motus sic intensior et remissior : ergo non potest esse unus motus numero.

SOLUTIO. Dicendum, quod potest esse solus unus, et possunt esse plures. Unus quando proximus non sumitur nisi ut imago divinae bonitatis, in quam actualiter tendit dilectio : et hoc modo procedunt rationes primo inductæ. Diversi autem quando actualiter non proceditur ulterius, nisi intentione habituali : et hoc modo concludunt sequentes rationes.

Solutio tamen ad rationes inductas de facili patet unicuique : quia illæ quæ in contrarium inducuntur, sunt solutiones præcedentium.

<--- Page Split --->

D. De modo diligendi.

Consequenter modum utriusque dilectionis advertamus. Hæc regula (ut ait Augustinus 1) dilectionis divinitus constituta est, ut Deum propter se ex toto corde, et proximum diligas sicut teipsum, id est, ad quod, et propter quod teipsum diligere debes. In bono ergo 2 et propter Deum teipsum diligere debes. In bono ergo diligendus est proximus non in malo, et propter Deum. Proximum vero omnem hominem oportet intelligi, quia nemo est cum quo sit operandum male. Qui ergo amat homines, vel quia justi sunt, vel ut sint justi amare debet, hoc est, in Deo vel propter Deum. Sic enim et seipsum amare debet, scilicet in Deo vel propter Deum, id est, quia justus est, vel ut justus sit. Qui enim aliter se diligit, injuste se diligit: quia ad hoc se diligit ut sit injustus: ad hoc ergo ut sit malus: non ergo jam se diligit. Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam 3. Modus ergo diligendi præcipiendus est homini, id est, quomodo se diligat, ut prosit sibi. Quin autem se diligat, et prodesse sibi velit, dubitare dementis est 4. Modus autem præcipitur cum ait, Sicut teipsum: ut proximum diligas ad quod teipsum. Si ergo te non propter te diligere debes, sed propter illum ubi dilectionis tuæ rectissimus finis est, non succenseat alius aliquis homo, si et ipsum propter Deum diligis. Hujus dilectionis modum veritas insinuat dicens: Man. latum novum do vobis, ut diliyatis invicem, sicut dilexi vos 5, id est, ad quod dilexi vos, scilicet ut filii sitis, ut vitam habeatis 6.

<--- Page Split --->

ARTICULUS VIII.

ARTICULUS IX.

An modus diligendi quo præcipitur, Diliges proximum tuum sicut teipsum, sit modus ordinatæ chartatis ?

An qui diligit iniquitatem, odit animam suam ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, « Consequenter modum utriusque dilectionis advertamus, etc. »

Modus enim quo diligam proximum sicut meipsum, non videtur esse ordinate chartatis : si enim ordinata charitate plus diligo magis mihi conjunctum, videtur quod præcipue meipsum debeam diligere : ergo non tantum proximum quantum meipsum.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod sicut dacet infra, principalitas relinquitur materia : nec similitudo sumitur a quantitate affecctus vel effectus in diligendo, sed potius a modo qui sumitur ex parte finis : et ideo exponit Augustinus, id est, « ad quod teipsum, in quo teipsum : » quia in gratia diligis te, et ad beatitudinem diligis te : si diligis te in charitate, et in eodem et ad idem diligis alium ex charitate : aut si aliter diligis, non diligis ex charitate.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, in medio : « Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. »

  1. Hoc enim videtur esse contra Augustinum in libro de Civitate Dei, ubi dicit, quod « nullus odit se, vel vitam suam : » sed illi qui occidunt se, oderunt miseriam suam, et non esse, vel vivere suum : et magis volunt non esse, quam in tali miseria esse.

  2. Item, De daemonc qui minus videtur, videtur esse falsum . qua dicit Dionysius, quod « bonum et optimum concupiscunt, esse, vivere, et intelligere. »

Solutio. Est odium affectus : et hoc modo nemo odit seipsum Et est odium effectus, scilicet quando facit aliquis ad quod sequitur malum suum : et hoc modo intelligitur quod dicitur hic.

Ad id quod objicitur de Augustino, dicendum quod esse, vivere, et intelligere dupliciter consideratur, scilicet absolute, et in relatione ad poenam. Primo modo consideratum ab omnibus appetitur quae sunt et vivunt et intelligunt. Secundo modo non : quia malunt non esse, quam sic esse : sicut dicit Dominus de Juda, Matth. xxvi, 24 : Bonum erat ei, si na tus non fuisset homo ille.

E. De modo diligendi Deum.

Dilectionis autem Dei modus insinuatur cum dicitur, Ex toto corde, id est, ex toto intellectu : ex tota anima, id est, ex tota voluntate : ex tota mente, id est, memoria : ut omnes cogitationes, et omnem vitam, et omnem intel-

<--- Page Split --->

lectum in illum conferas, a quo habes ea quae conferas. Hæc dicens, nullam partem vitæ nostræ reliquit quæ vacare debeat : sed quidquid venerit in animum, illuc rapiatur quo dilectionis impetus currit. Et diligere Deum propter se, modus est diligendi Deum : et sunt isti duo modi diligendi Deum, ut quibusdam placet.

F. De impletione illius mandati.

Illud autem præceptum non penitus impletur ab homine in hac mortali vita, sed ex parte, non ex toto : quia ex parte diligimus, sicut ex parte cogroscopicus 1. In futuro autem implebitur ex toto. Unde Augustinus : Cum adhuc est aliquid carnalis concupiscentiæ, non omni modo ex tota anima diligitur Deus. Caro autem non dicitur concupiscere, nisi quia anima carnaliter concupiscit. Cum autem venerit quod perfectum est, ut destruatur quod ex parte est, id est, ut jam non ex parte sit, sed ex toto : charitas non auferetur, sed augebitur et implebitur. In qua plenitudine illud præceptum charitatis implebitur, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde, etc. 2. Tunc erit justus sine peccato : quia nulla erit lex repugnans menti. Tunc prorsus toto corde, tota anima, tota mente diliges Deum, quod est summum præceptum 3.

G. Quæstio de præcepti ratione.

Sed cur præcipitur homini ista perfectio, cum in hac vita eam nemo habeat ? Quia non recte curritur, si quo currendum est nesciatur. Quomodo autem scircitur, si nullis præceptis ostenderetur ? Ecce habes cur illud præceptum est, quod hic penitus impleri non potest. Impletur tamen ex

<--- Page Split --->

parte, scilicet secundum perfectionem viæ. Alia est enim perfectio currentis, alia pervenientis. Facit hoc mandatum ut cursor, qui Deum ante om. nia et præ omnibus diligit, nec tamen omnino perficit '.

H. Quod alterum mandatum in altero est.

Cum autem duo sint 2 præcepta charitatis, pro utroque sæpe unum ponitur, nec immerito : quia nec Deus sine proximo, nec proximus sine Deo diligi potest. Unde Apostolus omne mandatum legis dicit instaurari, id est, contineri et impleri in hoc verbo, Diliges proximum tuum sicut te. ipsum 3. Et Christus dilectionem proximi specialius commemorat dicens : Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos 4 : ubi illud majus mandatum dilectionis Dei videtur prætermissum : sed bene intelligentibus, utrumque invenitur in singulis : quia qui diligit Deum, non potest eum contemnere, quem Deus præcipit 5 diligi : et qui diligit proximum, quid in eo diligit nisi Deum ? Ipsa est dilectio ab omni mundana dilectione discreta : quam distinguens Dominus ait, sicut dilexi vos. Quid enim nisi Deum dilexit in nobis, non quem habebamus, sed ut haberemus ? sicut medicus ægrotos : et quid in eis diligit nisi salutem, quam cupit revocare, non morbum quem venit expellere ? Sic et nos invicem diligamus, ut quantum possumus invicem ad habendum in nobis Deum ex dilectione attrahamus 6.

<--- Page Split --->

I. Quæ charitate diligenda sint ?

Sed quæ hac dilectione diligenda sint, jam inquiramus. Non enim omnia, ut ait Augustinus, quibus utendum est, diligenda sunt: sed ea sola, quæ vel nobiscum societate quadam referuntur in Deum, sicut est homo vel Angelus: vel ad nos relata, beneficio Dei per nos indigent, ut corpus: quod ita præcipiendum est diligi, ut ei ordinate prudenterque consulatur 1.

ARTICULUS X.

An in amore sit habendus modus ? et, Quis sit ille modus ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, E, « Dilectionis autem Dei modus insinuatur, etc. »

Iste enim modus est, non habere modum, ut dicit Bernardus in libro de Diligendo Deo : « Causa dilectionis Dei Deus est, modus est sine modo diligere. »

  1. Item, Modus charitatis deberet assumi totus ex affectu, sicut ipsa charitas tota est in affectu.

  2. Item, Duplicem modum charitatis ponit in cognitiva parte, quod videtur esse inconveniens, cum ipsa charitas tota sit in affectu.

  3. Item, Bernardus aliter exponit, scilicet sapienter, dulciter, fortiter : sed fortiter non convenit memoriae : ergo videtur, quod mens pro memoria non ponatur.

ULTERIUS quæritur, Si impossibile est Quæst. 2. impleri in via hoc præceptum ?

Bæst I. ULTERIUS quæritur de expositione quam facit ex toto corde, id est, ex toto intelleclu sine errore : et ex tota anima, id est, ex tota voluntate : et ex tota mente, id est, ex tota memoria.

  1. Aut enim intelligitur secundum actum, aut secundum habitum. Si secundum actum : tunc videtur impossibile : quia quando aliud intelligimus, tunc non est actualiter intellectus conjunctus divinis : et hoc sæpe etiam facit Christus, et alii Sancti.

V idetur quod sic :

Dicit enim Hieronymus : « Maledictus qui dicit Deum præcepisse impossibile. »

Item, Hieronymus : « O temeritas hominum ! o insanorum insania Deum omnis scientiæ duplici ignorantia accusans, scilicet quod nescit quid fecerit, et quod nescit quid jusserit, quasi imposuerit mandatum quod impleri non possit ! »

Item, Augustinus in libro de Verbis Domini : « Servum pigrum non damnaret, si ea quæ nullo modo fieri possunt, imperaret. »

<--- Page Split --->

Item, « Ad quid præciperetur, si impleri non posset? »

Item, Matth. xix, 17 : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Et dicit ibi, quod primum mandatum est quod hic ponitur. Ergo necesse est servari, si velmus ad vitam ingredi.

illa quæ ponuntur in Evangelio : quia sine dubio mens propinquior est memoriæ, quam aliæ potentæ, sicut innuit Magister in verbis Augustini 1.

Ad id quod ulterius quæritur, Utrum Ad impleatur in via ?

Sed contra.

SED CONTRA :

  1. Bernardus dicit, quod impossibile est impleri in via : et quod impossibilitas præcepti non facit transgressorem, sed humilem.

  2. Item, Unum est in negativis quod non potest impleri, scilicet, Non concupisces : quamdiu enim est pugna carnis contra spiritum, necesse est aliquid incidere de illicito motu concupiscentiæ : et impossibile est omnem cogitatum et vitam et intentionem semper ad Deum referri.

Soluto, Ad 1.

SOLUTIO. Dicendum est ad primum, quod iste est in amore modus, non habere modum, ut dicit Bernardus : et sic est in omnibus virtutibus theologicis.

Ad quest. 1. Ad 2.

Ad aliud dicendum, quod nihil prohibet, quod charitas modum habeat ex parte intellectus et memorie : quia voluntas est ex illis duabus, secundum quod dilecrio est in ipsa, sicut supra ostendimus : quia dilectio ponit amorem rationalem, et ille proprie charitas est, secundum quod est de bono increato quod inestimabilis est pretii.

Ad 1

Ad aliud dicendum, quod intelligitur secundum actum, sed non obligat ad semper, ut infra patebit : non enim puto, quod aliquod præceptum sit de habitu.

Ad 3.

Ad aliud patet solutio per ante dicta in his quæ dicta sunt ad quæstiu nculam secundam.

Ad 4.

Ad aliud dicendum, quod Bernardus magis attendit id quod dicitur, Deut er. vi, 3, ubi dicitur : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua, quam attendit

Dicendum videtur mihi, quod est totalitas via, et totalitas patria : sive totalitas simpliciter, et totalitas possibilis nobis. Totalitas via sive possibilis nobis, est ut nihil contrarium habeamus in intellectu, vel memoria, vel voluntate : et hoc modo intelliguntur autoritates inductæ : et similiter intelligitur aliud præceptum quod est, Non concupiscæ : quantum enim ad id quod directe prohibetur in præcepto, quod est concupiscentia mortalis, potest in via impleri : quo autem ad id quod indirecte cadit in præcepto, non impletur : nec etiam directe hoc modo præcipitur. Totalitas autem patria est in toto actualiter ferri in Deum et semper : et hoc modo intelligitur ductum Bernardi : et hoc quod dicitur in Littera, quod præcipitur ad ostensionem gloriæ futuræ in nobis, non ut impleamus : hoc enim erit gloria nostra, quod Deus sit omnia in intellectu, voluntate, et mente nostra.

Et alia patent per ea quæ ponuntur in Littera, scilicet quare præcipiuntur.

Ad omnia autem objecta per distinctionem istam patet solutio.

Notandum tamen, quod non est simile dc hoc, Non concupiscæ : et de mandato : quia illud negativum est, et obligat semper et ad semper : et non oportet dicere, quod non obligat nisi quantum ad ea quæ directe cadunt sub prohibitione. Hoc autem, Diliges Dominum Deum tuum, etc., affirmativum est : et ideo obligat semper, sed non ad semper : et ideo totalitas quædam non est in præcepto : sed non impletur secundum totalitatem, nisi quandoque.

<--- Page Split --->