DISTINCTIO XXVI.

De spe.

A. De spe, quid sit ?

Est autem spes virtus qua spiritualia et æterna bona sperantur, id est, cum fiducia exspectantur. Est enim spes certa exspectatio futuræ beatitudinis, veniens ex Dei gratia et meritis præcedentibus, vel ipsam spem quam natura præit charitas, vel rem speratam, id est, beatitudinem æternam. Sine meritis enim aliquid sperare, non spes, sed præsumptio dici potest.

DIVISIO TEXTUS.

ARTICULUS I.

« Est autem spes virtus qua spiritualia et æterna bona sperantur, etc. »

Habito tractatu de fide, tangit hic in una distinctione de spe, de qua determinat dupliciter, scilicet in se, et ex parte sperantis, ibi, C, « Post hoc superest investigare, etc. »

In se autem tangit tria de spe, primo, scilicet quid sit? Et secundo, in quo convenit cum fide, ibi, B, « Et sicut fides, ita et spes, etc. » Tertio, in quo differt a fide, ibi, B, § 2 : « Distinguitur tamen fides a spe, etc. »

Et ex hoc patet divisio. Sententia plana est in Littera.

An spes sit in genere virtutis ?

Incidunt autem ante Litteram tres questiones, quarum prima est, an spes sit in genere virtutis ?

Secundo, supposito quod sit virtus, quaeritur utrum virtus separata ab aliis quibusdam virtutibus, vel conjuncta illis ?

Tertio quaeritur, in qua vi animæ sit spes, et quis sit actus ejus, et objectum, et finis ?

AD PRIMUM sic proceditur : Videtur quod spes non sit virtus sic :

<--- Page Split --->

  1. Ab Horatio et Tullio et quibusdam aliis Philosophis ponitur spes una quatuor naturalium passionum : nulla autem passio est virtus : ergo spes non est virtus.

  2. Item, Omnis virtus determinatum habet actum et objectum : spes autem non habet haec determinata : ergo spes non est virtus. PRIMA probatur inducendo in singulis. SECUNDA probatur per hoc, quod exspectare non dicit actum secundum operationem, sed immobilitatem potius secundum locum : objectum autem spei est quodcumque bonum exspectatum in futurum : ergo sequitur conclusio, quod non sit virtus.

  3. Item, Philosophus in VII Physicorum ponit rememorationem de praeterito, sicut spes de futuro est : constat autem, quod rememoratio non est virtus : ergo nec spes.

Item, In numero passionum naturalium non opponuntur penes differentiam temporis, sed penes objectum spes et timor de futuro malo : constat autem, quod timor non est virtus : ergo nec spes, ut videtur.

4, Item, Augustinus dicit, quod « anima secundum mentem est imago Dei habens imaginem secundum potentiam intellgendi, et similitudinem in potentia diligendi : » ergo videtur, quod mentis non sint nisi duae vires : ergo duae virtutes tantum perficientes : sed in potentia cognoscendi Deum perficitur a fide, in potentia autem diligendi a charitate : ergo videtur, quod spes non perficiat secundum ordinem in Deum : ergo non est virtus theologica : et constat quod non cardinalis : ergo nullo modo est virtus.

Si forte dicas, quod potentia affectiva est bifurcata, et una pars ejus afficit bonum, et illam perficit charitas quae dicitur concupiscibilis : alia autem pars detestatur malum, et illam perficit spes. Hoc nihil omnino videtur esse : quia quælibet vis est sui objecti appetitiva, et detestativa contrarii : ergo penes haec non accipiuntur duæ vires, nec duæ virtutes.

  1. Item, Omnis virtus est de difficili et bono : spes autem non est sic : ergo non est virtus. PROBATIO mediæ est : quia nihil difficultatis habet exspectare.

  2. Item, Virtus est bona qualitas mentus qua recte vivitur, qua nemo male utitur, quam Deus operatur in nobis sine nobis : haec autem quæ dicitur spes non operatur in nobis sine nobis : ergo non est virtus. PROBATIO mediæ est, quod spes est ex meritis, ut dicit Magister in Littera.

  3. Item, Si aliquid est spes in anima, videtur esse mercenaria, et ita carens ratione meriti, quia exspectat retributionem : cum igitur omnis virtus sit meritoria, spes autem non, videtur non esse virtus.

  4. ULTERIUS videtur non esse virtus theologica. Virtus enim theologica non est medium inter superfluum et diminutum : spes autem est medium inter superfluum et diminutum : ergo non est virtus theologica. PROBATUR autem prima per hoc quod supra habitum est de fide, quod fides innititur primæ veritati propter se, et super omnia : et supra hoc non est cogitare aliquem excessum. Item, De charitate dicit Bernardus in libro de Diligendo Deo : « Causa diligendi Deum Deus est, et modus sine modo diligere : ultra quod etiam non est excessus. » MEDIA autem probatur ex hoc, quod extremum spei in nimis est præsumptio, et est vitium : et extremum in defectum est desperatio, et est etiam vitium : ergo spes non est virtus theologica, ut videtur.

SED CONTRA :

  1. I ad Corinth. xm, 13 : Nunc autem manent fides, spes, et charitas, tria haec : major autem horum est charitas. Quidquid autem connumeratur virtuti, virtus est : hic autem spes ab Apostolo connumeratur : ergo est virtus.

  2. Item, Theologicae virtutes consummant aedificium spirituale : in illo autem fides fundat, ut supra habitum est : charitas autem consummat, ut infra habe-

<--- Page Split --->

bitur : ergo spes exigitur ad erigendum : ergo cum in ædificio nihil ædificet, nisi virtus, spes est virtus.

  1. Item, Nihil salvat nisi virtus : spes salvat : ergo spes est virtus. PRIMA probatur ex hoc, quod nihil salvat nisi quod est in ratione boni meritorii : et tale est virtus. SECUNDA scribitur, ad Roman. VIII, 24, ubi dicitur : Spe salvi facti sumus.

SOLUTIO. Dicendum, quod spes est virtus theologica, quae perficit secundum ordinem in Deum immediate. In hoc enim differunt theologicae a cardinalibus: quia theologicae rectitudinis actus terminum habent in Deo et finem, ut fides tendit in primam veritatem, spes autem in beatitudinem gloriae increatae indedicentus, charitas in bonitatem. Cardinales autem actus terminant in medio, et finem ponunt in Deo : ut temperantia terminat actum in passionibus innatis inter nimis et parum, et finem ponit in Deo, quia facit hoc propter Deum.

Ut igitur intelligantur solutiones objectorum, sciendum quod spes æquivoce dicitur multipliciter, et ex hoc a diversis in diversis ponitur generibus, et diversa ponuntur ei opposita. Quandoque enim est in genere passionis, et hoc modo consideratur a Philosophis : et quia passio est illata animæ sensibili : quia sicut dicit Philosophus, « Omnis delectatio est generatio in sensibilem animam : » ideo tunc ponitur ei oppositum in genere passionis, eo quod oppositorum sit idem genus : hoc autem oppositum, aut accipitur penes objectum solum, et tunc erit timor secundum quod ipse passio est futuri mal : aut penes differentiam temporis quam consignat, et sic opponitur delectatio, quæ est ex rememoratione, ut dicit Philosophus. Quandoque autem ponitur in genere motus vel actus, ut, ad Roman. VIII, 24, ubi dicit Apostolus : Spe salvi facti sumus. Quandoque autem ponitur pro effectu spei, quem habet in anima, tutatur enim animam et certificat de fu-

turis habendis et consequendis, non entibus tantum, ut fides quæ dicit etiam esse futura quædam, sed spes dicit consequi debere : sicut dicit Apostolus, ad Hebr. VI, 18 et 19 : Configimus ad tenendam propositam spem : quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam. Et, ad Roman. v, 4 : Scientes quod tribulatio patientiam operatur, patentia autem probationem, probatio vero spem. Ibi Glossa : « Id est, certitudinem spei : » quia, sicut dicit Gregorius : « Tanto fortior quisquis in Deum surgit, quanto majora pro nomine illius pertulit. » Quandoque etiam ponitur pro re sperata, ut ad Titum, II, 13 : Exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, id est, rem speratam, quæ est adventus gloriae. Sumitur autem quandoque pro virtute theologica, perficiente animam ad sperandum, et sic de ea quæritur hic : sicut dicit Glossa, ad Titum, II, 13, « Exspectamus beatitudinem, quæ subest spei virtuti. »

SECUNDUM hoc igitur dicendum ad primum, quod æquivocatio impedit conclusionem.

Ad aliud dicendum, quod exspectare non dicit totum actum spei, ut infra patebit, sed sperare dicit eum, sicut diligre actum dilectionis, et credere actum fidei.

Ad aliud dicendum, quod in illo processu atiam decipit æquivocatio, ut prus habitum est in distinctione.

Ad aliud dicendum, quod prout Augustinus accipit mentem sub potentia affectiva vel diligendi, multæ vires comprehenduntur, scilicet liberum arbitrium, voluntas, concupiscibilis, et irascibilis. Et tunc ad objectum dicendum, quod detestari malum non est irascibilis, secundum quod irascibilis est, sed potius cujuslibet potentiae est fugere malum suum : sed irascibilis est excludere malum pugnans, quod est arduum et difficillimum, et illatum est extrinsecus, et est suum insurgere in altum finis, et in altum illud quod est ad finem : et secundum quod surgit

<--- Page Split --->

in altum finis, sic perficitur spe, ut infra patebit : secundum autem quod surgit in altum quod est ad finem, sic perficitur fortitudine. Et sic patet solutio ad argumentum. Tamen sciendum, quod ratio illa fundatur super falsum : quia quando dicit Augustinus de imagine, loquitur de parte animae suprema, quae per naturales habitus ordinatur in Deum secundum quod est trinus et unus : et haec non perficitur habitibus ordinatis ad opus, nisi accipiatur imago improprie, scilicet prout resultat in viribus inferioribus, et libero arbitrio, et ratione, et voluntate, et in hujusmodi.

Ad ALIUD dicendum, quod difficile et bonum circa quod est virtus, differenter determinatur in virtute theologica et consuetudinali : in consuetudinali enim determinatur secundum difficultatem et rationem medii, quod est per æquidistantiam in passionibus, vel per rectam rationem sumptam in rationalibus virtutibus, ut sunt prudentia, et justitia : sed in virtute theologica est difficultas penes elevare animam extra se, et supra se : sicut fides elevat rationem ut abneget se, et supra se tendat in verum quod non scit probare : et spes elevet animam, ut speret ea de quibus rationis non est persuasio, et ab his quae videt, elevetur ad quærendum quae non videt : et charitas elevet, ut postposito amore privati boni, tendat in summum bonum, quod quæritur fide : et hoc est magis difficile, quam difficile virtutis civilis : et bonum virtutis theologica est finis, bonum autem civilis est honestum relatum ad finem increatum. Unde patet, quod illa objectio falsum supponit.

Ad ALIUD dicendum, quod Deus in nobis sine nobis operatur spei habitum, licet non spei actum : et de actu spei intelligitur quando dicitur, quod provenit ex meritis.

Ad ALIUD dicendum, quod bona merces est Deus, et non vituperabilis, et hanc

mercedem sperat spes : sed temporalis merces pro spirituali, est Jezeatica et leprosa mercimonia 1 : et de hac non curat spes.

Ad ALIUD dicendum, quod spes est virtus theologica : et illa quae videntur circumstare, dicendum quod non circumstant, sed sunt corruptiones conditionum spei : sicut cum spes fit ex largitate Dei, illam negligit desperans : et cum fit ex meritis, illam negligit præsumens. Omnis enim mediatio et excessus attenditur secundum eamdem materiam quae non est hic : quia non habet materiam hujusmodi, in qua secundum rationem materiae sit abundare, et deficere, sicut est in quibusdam aliis virtutibus consuetudinalibus : sed potius sicut fides habet oppositam infidelitatem multiplicem ex corruptione diversorum quae exiguntur ad fidem, et charitas similiter habet oppositum odium et inimicitiam, non tamen determinatur ad medium aliquid : ita et spes : et hoc patet ex quo ex parte rei speratae numquam est nimis : innititur enim super omnia spes bonitati et largitati increatae : et ideo præsumens non excedit in spe, sed potius uterque corrumpit secundum aliquid, quod exigitur ad substantiam spei.

Iterum patet hoc alia ratione : quia medium habet compositionem ex utroque extremo, sicut largitas ex prodigaltate et avaritia : non autem dicitur sperans qui sperat speranda et non speranda, et desperans qui nec speranda nec non speranda sperat, quod falsum est, quia omnes illi sunt circa id quod omnino super omnia sperandum est : sed sperans prout debet, alii autem corrumpendo.

Iterum alia ratione patet illud : quia si spes esset medium, jam comparata extremis acciperet aliquid de ratione extremorum, sicut fortis secundum Philosophum ad audacem est timidus, et audax ad timidum : sed non spes dicetur sic desperatio ad præsumptionem, et præsumptio ad desperationem.

<--- Page Split --->

Et hoc sit dictum contra quosdam, qui dicunt spem esse medium inter desperationem et præsumptionem, eo quod ipsi putant in omni virtute esse medium per unam rationem, quod absurdum est, quia nec etiam in consuetudinali (ut dicit Philosophus in V Ethicorum) est per unam rationem.

ARTICULUS II.

An spes sit virtus separata ab aliis quibusdam virtutibus, vel conjuncta illis?

Secundo quaeritur, Utrum sit virtus separata ab aliis quibusdam virtutibus vel conjuncta illis?

Videtur autem, quod conjuncta.

  1. Quorum enim una proprietas est, horum etiam subjectum est unum, vel non separatum ad minus : sustinere autem et exspectare est longanimitatis et patientiæ quæ sunt partes fortitudinis : et hæc sunt etiam spei : ergo videtur, quod spes sit virtus conjuncta illis.

  2. Item, Ea quæ perficiunt animam contra affligentia, videntur esse partes fortitudinis, vel conjuncta partibus ejus : spes autem sic perficit animam : ergo aut est pars fortitudinis, aut conjuncta illis. PRIMA probatur per hoc quod fortitudo est perfectio animæ contra insurgentia et affligentia adversa, ut dîcunt Sancti. Secunda autem scribitur in Proverbìis, xm, 12 : Spes quæ differtur, affligit animam, id est, res sperata : ergo indiget spe ad sustinendum.

  3. Item, Communiter objicitur, quod sit conjuncta virtus timori sic : In naturis idem est movens ad recessum a termino a quo, et accessum ad terminum ad quem, sicut a sursum, et in deorsum : ergo similiter erit in moribus : sed spes est mo-

vens ad terminum ad quem, timor autem a termino a quo : quia ad bonum spes, et a malo movet timor : ergo spes et timor sunt idem.

  1. Item, Aversio et conversio in peccato non faciunt diversum peccatum : ergo in opposito aversio a malo et conversio ad bonum non faciunt diversam virtutem : sed timor avertit a malo, et spes convertit ad bonum : ergo sunt eadem virtus.

  2. Item, Eadem est fides de pœnis et præmiis : ergo et eadem virtus fugiens pœnas ut timor, et sperans præmia ut spes.

  3. Item, Contrariorum eadem est disciplina : fugere autem et prosequi habenda sunt opposita : ergo ipsorum una scientia et una virtus erit, ut videtur.

  4. Item, Una virtus numero media est duarum malitiarum : timor autem est inter desperationem et præsumptionem, et similiter spes : ergo spes et timor sunt una et eadem virtus.

  5. Ulterius videtur, quod spes sit continuatio omnium virtutum : quia spei est exspectare : hoc autem nihil aliud est nisi permanere immobiliter in virtute : ergo videtur, quod spes non sit nisi mansio in continuatione virtutis : ergo non est virtus separata ab omnibus aliis.

SED CONTRA :

  1. Enumeratur singulariter ab Apostolo : ergo est una virtus singularis.

  2. Item, Super illud : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, etc. 2, dicit Augustinus quod « imago recreationis est gratia secundum fidem, spem, et charitatem. » Job, 1, 2, dicit Gregorius, quod tres virtutes theologicae significantur per tres filias Job : ergo est virtus singularis.

SOLUTIO. Dicendum, quod spes est virtus separata ab aliis, et habet actum singularem, ut infra patebit, et objectum in ratione speciali.

<--- Page Split --->

Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod exspectatio et longanimitas et sustinentia æquivocè dicunt conditiones sperantis et fortis. Sunt enim conditiones sperantis secundum processionem in rem speratam quæ non affligit ex se, sed per accidens, scilicet quod differtur : sed secundum quod sunt conditiones fortis, dicunt confortationem animi in sustinentia ejus quod per se affligit ex confidentia victoriæ et finis, quia non semper injacebit passio.

Ad 2. Ad 10 autem quod dicit, quod fortitudo est contra affligentia, etc., dicendum, quod hoc intelligitur de affligentibus per se, et non per accidens ex dilatione.

Ad 3. Ad ALIUD dicendum, quod illæ rationes omnino nihil valent : quia spes non accipitur in ratione moventis a malo in bonum, sed potius in ratione elicientis actum : timor enim per se sufficit movere a malo in bonum : si enim servilis est, movet a malo actu : si autem initialis, tunc movet a malo habitu in consideratione pœnæ et amoris Dei. Non enim sic dicitur spes movens, quod perficiat id quod incepit timor. Unde patet quod nihil omnino faciunt ad propositum rationes illæ.

Ad 4 Ad ALIUD dicendum, quod in peccato unum est ratione alterius : non enim averterc, si non converteret ad illicita : sed hoc non est hic : imo spes nullo minus fulcitur quam timore, non enim respicit pœnam, sed largitatem dantis tantum.

Ad 5 Ad ALIUD dicendum, quod fides est de illis ut sunt veritatis increatae articuli, et sic conveniunt : non autem in eo quod pœnae sunt, et in eo quod præmia, conveniunt, et ideo diversis habitibus respiciuntur.

Ad 6 Ad ALIUD dicendum, quod spes et timor non sunt contraria : informis enim salvatur cum servili, et formata cum casto timore : nec sunt contrariorum quia spes est gloriosi consequendi, timor autem habet actum ad pœnam : et hæc non opponuntur : pœna enim et præmium non opponuntur, secundum quod unum est

objectum, et alterum ut consequendum.

Ad ALIUD dicendum, quod sicut supra diximus, spes non est virtus determinans sibi medium ex ratione materiae : et si desperatio et præsumptio opponantur in ratione corruptionis, tunc timor non erit medium illorum, quia timor timet separari, et desperatio supponit culpam irremediabilem : unde nihil est quod objicitur.

Ad 10 quod ulterius objicitur, dicendum, quod spes non dicit exspectationem, sed sperationem, et hæc dicit plus, quoniam sperans extendit se, sicut credens et amans, suo modo in rem speratam, et habeat eam suo modo, sicut credens et amans.

ARTICULUS III.

In qua vi animæ sit spes ?

Tertio quæritur, In qua vi animæ sit spes? et, Quid sit actus ejus, et objectum, et finis ?

Videtur autem non esse in irascibili : quia

  1. Omnis virtutis animæ est exspectare id quod appetit, et habere cum habet, et rejicere contrarium : spes autem dicit exspectationem ejus quod appetitur : ergo non est irascibilis solius, sed omnium virium.

  2. Item, Spes diffinitur in Littera, quod est certitudo expectationis : sed certitudo dicit cognitionem : ergo spes est rationis vel intellectus : non ergo irascibilis.

  3. Item, Avicenna et Damascenus (et accipitur etiam ab Aristotele in fine primi Ethicorum) dicunt, quod irascibilis est pars animæ sensibilis. Cum igitur sensibilis animæ non sit immediate ferri in Deum, videtur quod spes quæ immediate in Deum fertur, non sit in irascibili.

<--- Page Split --->

Quest 1. PRÆTEREA quæritur de actu ejus.

  1. Actus enim potentiae animæ consuevit denominari secundum nomen ejus, ut intellectus actus intelligere, et voluntatis velle, et sic de aliis : sperare autem non nominat actum irascibilis : ergo videtur, quod non sit actus spei, vel spes non est in irascibili.

  2. Item, Quid dicit sperare ultra exspectare ? Videtur, quod nihil : quia ita dicit Apostolus, ad Roman. iv, 18, de Abraham : Contra spem in spem credidit. Et addit sic, Longanimiter ferens, adeptus est repromissionem 1. Ergo videtur, quod nihil dicat nisi exspectationem solam.

  3. Item, Per solam exspectationem diffinitur, cum dicitur, spes est certa exspectatio futurae beatitudinis, etc.

  4. Item, Quid dicit exspectatio ? Si dicit tantum immobilitatem in loco virtutis vel vitæ : tunc nihil adderet supra virtutes alias nisi continuitatem : et hoc non dicit actum specialem : ergo spes secundum hoc nullum haberet actum specialem.

Quest. 2.

Item quæritur de objecto ejus et fine. Si enim dicatur, quod objectum ejus est beatitudo, sicut videntur Sancti communiter dicere, et in diffinitione supponitur : tunc videtur, quod spes sit omnis virtus : quia beatitudo est finis omnis virtutis.

Solutio. Ad 1.

Solutio. Dicendum ad primum, quod spes est virtus separata et divisa ab aliis virtutibus, et est in irascibili potentia animæ : nec exspectare tantum est actus ejus, licet plus conveniat ei quam alii virtuti, ut infra dicetur : sed potius extendere se in rem speratam amplitudine quadam animi, et hæc amplitudo quia est respectu magni et alti in eo quod hujusmodi, irascibilis est secundum quod est humana.

Ad 2. Ad Alud dicendum, quod duplex est

certitudo : una quæ est in modum argumenti in cognitione, et hæc competit fidei. Alia est quæ est per modum nature, et hæc competit cuilibet virtuti : est enim natura certior arte in operibus et fine, ut supra diximus : et quia virtus consentit rationi in modum nature, ut dicit Tullius, ideo virtus etiam certior est arte. Sed hæc certitudo quæ est in modum nature, est duplex : scilicet certitudo et efficacia habitus meliorantis ad opus directe et ad finem, et hæc est omnis virtutis secundum quod virtus est. Alia est ex efficacia inclinationis habitus et causæ adjunctæ ad habitum, et hæc est major : sicut si ignis generatus conjunctum secum haberet generans, quod daret motum qui consequitur formam, tunc certius ascenderet, quia tunc motus in ipso esset ut consequens formam propriam, et ut consequens impulsum generantis : et talem certitudinem habet spes, scilicet ex habitus natura et causa, quia ex meritis et gratia proveniens quæ sunt causa certitudinis : et ideo etiam inter virtutes specialiter per certitudinem diffinitur : et non, ut quidam male dicunt, quod accipiat certitudinem a fide : et certitudinem a causa tangit Apostolus, II ad Timoth. i, 12 : Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.

Ad alud dicendum, quod bene puto hoc esse verum, quod irascibilis sit pars animæ sensibilis : sed, ut dicit Philosophus, participat quasi ratione, et ideo efficitur elevata super naturam sensibilis secundum se consideratæ. et tunc potest in id in quod non poterat ex seipsa. Tamen sunt quidam modernorum, qui dicunt duplicem esse concupiscibilem et irascibilem in nobis, scilicet sensibiles, et humanas : et in humanis ponunt charitatem et spem, in sensibilibus autem temperantiam et fortitudinem. Sed hæc opinio non habet radicem alicujus auctoritatis, nec Philosophi, nec Sancti.

<--- Page Split --->

Ad quest. 1. Ad in quod ulterius quaeritur de actu, dicendum quod tria concurrunt ad actum spei qui est sperare, scilicet dispositio ex parte agentis, et haec est fixio in loco protensionis, et haec dicitur exspectatio : sicut enim qui movetur secundum locum, non potest protendi in aliquid quod est uni loco proprium, ita nec motus in vita potest consequi rem speratam : haec autem exspectatio est permansio in vita, et accidit spei ex illa parte qua fulcitur in meritis quia immobilem in meritoria vita oportet esse qui expectat ex meritis. Aliud est quod exigitur, quod 'est substantia actus interius in anima, licet non extra, scilicet ut magno animo extendatur in aeterna. Tertium est ratio objecti : quia omnis actus per suum objectum habet diffiniri et specificari : et objectum est amplexio aeternitatis et beatitudinis, secundum quod ponit in gloria, quia gloriosum dicit magnum et honoratum : et haec proprie est irascibilis. Est igitur sperare actus ejus qui complectitur haec tria, scilicet exspectando in meritis, protendi in amplitudinem et magnitudinem aeternae gloriae : quia aeternitas etiam dicit amplum per hoc quod sonat indeficiens.

hoc quod dicit, futuræ beatitudinis : si enim futurum est, tunc non est in illo sperans, sed oportet protendi usque ad illud : et beatitudo accipitur in ratione magni et gloriosi, ut postea dicetur. Et sic intelligitur totum quod est de actu spei.

Ad aliud dicendum, quod non dicit immobilitatem vitæ ut est continuitas virtutis, sed potius ut motiva in actu sperandi : et hoc motivum sive rationem motivi addit super immobilitatem a vita, sive a meritis.

Ad aliud dicendum, quod beatitudo addiffinitur a Boetio, quod est status omnium bonorum congregatione perfectus : et tunc ly omnium bonorum potest venire distributive et collective. Si distributive, tunc verum est quod concludit objectio : quia tunc respondet cuilibet virtuti ratione sui boni. Si autem veniat collective et formaliter, sonat quoddam amplum et magnum in gloria, ambiens statum omnis boni : et iste status est altus in ratione alti, et sic proprie respicitur a sola spe : et haec est causa, quod Sancti semper dicunt, quod fidei succedit visio, et spei beatitudo : et alii, quod succedit ei comprehensio, quia comprehensio etiam dicit conclusionem ampli et contentionem. Et alii dicunt, quod succedit ei aeternitas : quia illa etiam, ut dicit Commentator super libros Dionysii de Coelesti Hierarchia, dicit protensionem in perpetuam vitam.

Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS IV.

Quid sit spes diffinitione ? et, An diffinitiones spei sint bonæ ?

Deinde veniendum est ad Litteram in principio cap. A, ubi dicit : « Est autem

Ad quest. 1. Ad in quod ulterius quaeritur de actu, dicendum quod tria concurrunt ad actum spei qui est sperare, scilicet dispositio ex parte agentis, et haec est fixio in loco protensionis, et haec dicitur exspectatio : sicut enim qui movetur secundum locum, non potest protendi in aliquid quod est uni loco proprium, ita nec motus in vita potest consequi rem speratam : haec autem exspectatio est permansio in vita, et accidit spei ex illa parte qua fulcitur in meritis quia immobilem in meritoria vita oportet esse qui expectat ex meritis. Aliud est quod exigitur, quod 'est substantia actus interius in anima, licet non extra, scilicet ut magno animo extendatur in aeterna. Tertium est ratio objecti : quia omnis actus per suum objectum habet diffiniri et specificari : et objectum est amplexio aeternitatis et beatitudinis, secundum quod ponit in gloria, quia gloriosum dicit magnum et honoratum : et haec proprie est irascibilis. Est igitur sperare actus ejus qui complectitur haec tria, scilicet exspectando in meritis, protendi in amplitudinem et magnitudinem aeternae gloriae : quia aeternitas etiam dicit amplum per hoc quod sonat indeficiens.

Ad OBJECTUM autem dicendum, quod hoc non est verum in omnibus actibus, sed in illis tantum, qui sunt ipsarum virium secundum se, ut intelligere, et hujusmodi. Sunt autem alii qui sunt virium, secundum quod conjunguntur aliis potentiis, sicut est frui concupiscibilis et voluntatis, et scire rationis, et credere intellectus secundum quod conjunctus est cum affectu, et sperare irascibilis secundum quod conjungitur intellectui credenti, et de his non est verum quod objicitur. Et de hoc notatum invenies supra primam distinctionem primi libri Sententiarum, in quaestione de actu fruitionis.

Ad SEQUENS patet solutio per ante dicta. Ad aliud dicendum, quod exspectatio ponitur in diffinitione spei, et ratio hujus dicta est : sed protensio intelligitur per

<--- Page Split --->

spes virtus qua spirituala et aeterna bona sperantur, etc. »

Et quaerendum est, Quid sit spes diffinitione ? Quoniam jam habitum est in quo genere sit, et in quo ut in subjecto proximo.

Sunt hic a Magistro duae diffinitiones data : et objicitur de prima sic :

  1. Spiritualia et aeterna bona qualibet virtute meritoria sperantur : ergo videtur, quod male diffiniatur per illa.

  2. Item, De expositione Magistri quam apponit, id est, cum fiducia expectantur : aut enim est fiducia a fide certitudine dicta : aut .illa quam dicit Tullius esse partem fortitudinis, et vocat fiduciam. Si primo modo : hoc videtur inconveniens, quia tunc spes aliquid de sibi essentialibus traheret a fide : quod non contingit, cum sint diversae species virtutis. Si autem secundo modo : tunc esset pars fortitudinis : et hoc etiam videtur per hoc quod ita diffinit Tullius fiduciam dicens, « Fiducia est per quam magnis et honestis in rebus multum ipse animus in se fiducia certa cum spe collocavit. »

Objicitur etiam de secunda diffinitione quam ponit Magister dicens, quod « spes est certa exspectatio futurae beatitudinis veniens ex Dei gratia et meritis praecodentibus, vel ipsam spem, quam natura praeit charitas, vel rem speratam, id est, beatitudinem aeternam. »

Et quaeritur primo, Qua certitudine certa sit spes ?

Videtur autem, quod fidei : quia

  1. Ita dicit Augustinus in libro de Civitate Dei : « Spes est virtus, qua quis se ad id quod credit perventurum praesumit. » Ergo videtur, quod certitudinem accipiat a tide, quod supra negatum est.

  2. Item, Videtur non esse certa : quia saepe amittitur beatitudo sperata, sicut accedit in Juda, qui secundum statum præsentis justitiae sperabat beatitudinem, quam tamen nulla certitudine est consecutus.

  3. Si forte tu dicas, quod haec certitudo conditionis scilicet spei immobilis permansit in vita meritoria, ex qua procedlt spes. CONTRA : Conditio dubietatis est : ergo contrariatur certitudini, ut videtur. Si ergo spes habet conditionem, non debet diffiniri secundum certitudinem. Item, Conditio rationis est quae confert : sed spes est in irascibili : ergo videtur, quod non sit suum apponere conditionem.

  4. Item, Ponamus aliquem esse praesectum, et tamen esse in statu præsentis justitiae, ille habet spem : et tamen sua exspectatio frustrabitur : ergo est incerta.

ITEM quaeratur, Quis habet certiorem expectationem inter duos, quorum unus est præsectus, et exspectat spe formata : alter prædestinatus, et exspectat spe informi ? Videtur, quod prædestinatus : quia ille certissime beatitudinem consecquitur.

SED CONTRA :

Spes formata exspectat ex meritis actu existentibus : spes autem informis non : ergo videtur si merita sunt causa certitudinis, ut supra dictum est. quod certior sit spes præsecti quam prædestinati.

ITEM quaeritur, Quae sit gratia cui innititurspes ?

Non enim videtur hoc sibi speciale, cum

  1. Omnis virtus sit gratia quaedam : ergo non specialiter per gratiam debet diffiniri.

  2. Item, Ex hoc videtur, quod non

1 Vide cap. A. Prima diffinito : « Est autem spes virtus qua spirituala et aeterna bona sperantur, id est, cum fiducia exspectantur. » Secunda diffinito : « Est enim spes certa ex-

spectatio futurae beatitudinis, veniens ex Dei gratia et meritus praecedentibus, vel ipsam spem quam natura praeit charitas, vel rem speratam. id est, beatitudinem aeternam. »

<--- Page Split --->

possit esse informis, ex quo semper est cum gratia : et hoc falsum est, ut infra patebit. Ergo non semper est cum gratia.

  1. Item, Ex quibus meritis provenit spes ? merita enim omnia proveniunt ex virtutibus : virtutes autem simul infunduntur : ergo spes praecedit omne meritum : ergo non provenit ex meritis. Si forte tu dicas, quod intelligitur de actu spei. CONTRA : Actus spei primus quicumque est ille qui statim est post infusam virtutem, non provenit ex meritis, quia ipse est de primis meritis : ergo videtur, quod nec de actu sit verum.

  2. Si forte dicas, quod hoc est propter charitatem, quia charitas (ut dicit Magister) omnium bonorum est mater et natura præit eam : et ideo merita charitatis præcedunt actum spei : hoc nihil est : quia Magister de charitate intelligit increata, et non creata : quia spes natura præcedit charitatem, sicut dicit Glossa super principium Matthæi, 1, 2, super illud : Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Jacob, id est, fides spem, spes charitatem.

Si forte tu dicas, quod necesse sit moveri actibus aliarum virtutum ante spem, et tunc merita quæ sunt actus boni alarum virtutum, præcedunt : hoc est figmentum : quia dicit Augustinus in libro de Bono conjugali, quod « habitus est quo quis potest agere cum vult. » Et ita dicunt etiam omnes Philosophi. Si ergo habet aliquis habitum spei, ipse potest moveri spe, quando vult, vel ante alios actus, vel post ipsos : et ita nihil est quod dicis.

Præterea, A quibusdam Philosophis aliter diffinitur spes, scilicet quod spes sit suspicio boni futuri.

Item, Glossa, ad Roman. vn, 24, dicit, quod « spes est certa exspectatio futurae gloriae. « Et in nulla illarum diffinitionum ponitur, quod proveniat ex gratia et meritis.

Præterea, Cum unius rei unica sit diffinitio, Penes quid dantur tot diffinitiones spei ?

Solutio . Adhocultimumprimodico , solutquod spes est in diversis generibus, ut prius habitum est : et ideo a Philosophis diffinitur ut est in genere passionis, et tunc est suspicio futuri boni, et ideo ipsa suspicio animam afficit et alterat. Secundum autem quod est in genere virtutis, sic consistit in difficili et bono virtutis theologicae, de quo supra determinatum est, et sic diffinitur tribus diffinitionibus, quarum duæ sunt in Littera, et tertia posita est in objiciendo ab Augustino in libro de Civitate Dei 1 . Prima autem datur per genus et objectum in genere, non specificatum propriis differentiis, quod objectum est spiritualia et æterna bona. Secunda autem datur per actum et causam actus in parte, quæ est certa exspectatio, etc. Tertia vero datur per relationem spei ad fidem, ex qua generatur secundum naturam : quia fides fundamentum est, et spes proxime est superædificata.

Adpnimumautem quod objicitur conAddititra primam diffinitionem, dicendum quod pro qualibet virtute exspectantur spiritualia, sicut esse meriti, sed non sicut eliciente actum spei formaliter : et ita intelligitur quando dicitur, Qua spiritualia et bona æterna.

Adalluddicendum, quod fiducia nec ad a fide, nec a fidentia (quæ pars est fortitudinis) accipitur, sed potius dicitur ibi fiducia securitas ex efficacia spei et causa securitatis, quæ est conscientia meriti, et præsumptio gratiae divinæ, sicut supra diximus. Sunt tamen qui dicunt, quod accipitur ibi a fide secundum quod generat spem : sed hoc non placet mihi, quod ponatur aliqua virtus aliquid de sibi substantialibus ab alia accipere : quia jam sequeretur, quod esset pars ejus, vel ad-

<--- Page Split --->

juncta illi inseparabiliter, sicut proprietatas subjecto.

Ad 10 quod objicitur de diffinitione Tullii, dicendum quod spes et fiducia requivoce sumuntur ibi, scilicet pro praesumptione victoriae ex magnitudine constantis animi: et ideo non facit ad propositum.

ad temporalem rem, certior est praedestinatus : sed tunc illa certitudo non erit propria spei, ordinat enim spes temporaliter : et quod frustratur, non est de defectu suo, ut dictum est. Praedestinatio autem est ordo aeternus ad salutem, qui frustrari non potest.

Ad 10 quod objicitur contra secundam 1. diffinitionem, dicendum quod certitudo propria est spei, illa ratione quae dicta est.

Ad 1. dicendum, quod ipse loquitur de certitudine sperantis magis quam spei, et ideo dicit, quod est virtus qua quis, etc. : sperans enim habet conjunctas virtutes, et secundum quod in ipso spes fundatur supra fidem, aliquid recipit a fide, sicut omnis virtus : et hoc non facit ad esse, sed ab bene esse. Et sic intelligitur quod dicit Augustnus, quod « spes est virtus, qua quis se in id quod credit perventurum praesumit : » et sic etiam charitas amat id quod credit, et sic de aliis.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod est certitudo actus et ordinis in finem, et illam habet spes plus quam alia virtus, ut prus patuit : et est certitudo consequendi finem secundum effectum, et illam nulla virtus habet, quia illa non datur nusi post istam vitam : et per illam non diffinitur spes.

Ad 3 Ad aliud dicendum, quod spes nullam apponit conditionem : quia ordo ad finem per actum semper certus est quantum est de se.

h.quest. 1. Ad aliud dicendum, quod si fiat comparatio secundum certitudinem uniformiter sumptam, quae propria est spei : tunc praescitus in spe formata existens, habet certiorem spem quam praedestinatus quod enim frustratur, non est ex incertitudine spei : sed potius ex flexibilitate voluntatis : alius autem non habet certitudinem causae meritorum in actu. Si autem fiat comparatio ordinis aeterni

Ad aliud dicendum, quod, ut puto, Adquest 2. gratia dicitur hic liberalitas dantis maxima et affluenter et sine improperatione : et, ut puto, non dicit hic gratia habitum in sperante, sed potius proprietatem, cui innititur spes ex parte dantis res speratas. Si autem aliquis vult dicere, quod est habitus : tunc dicendum est, quod spes specialiter oritur ex gratia, secundum quod ipsa est causa rei sperata, et motus, ut supra dictum est : aliae autem virtutes referuntur ad gratiam, ut partes ad totum tantum, et non ad motum actus.

Ad aliud dicendum, quod hoc sequeretur, si semper spes esset conjuncta gratiae in subjecto : sed hoc non est verum, imo quandoque fulcitur gratia, quae est in proposito conversionis tantum, ut infra patebit, et tunc est informis.

Ad aliud dicendum, quod spes sumitur ibi pro actu spei, et hunc actum praecedunt merita secundum propositum sperantis : quia ipse exspectat beatitudinem, et movetur jam ad sperandum ex meritis quae habet in proposito. Et hoc potest esse quinque modis, scilicet quod meritum praecedit actum spei in causa meriti tantum, et hoc est quod gratiam jam habet, sed non merita, et tunc sperat ex meritis quae jam insunt per causan. Secundo modo potest esse ex meritis praecedentibus causa et effectu : et tunc non potest intelligi de omni actu spei, sed de vero primo sicut probat ob-jectio. Tertio modo potest esse, quod praeedit meritum in causa et proposito merendi : et sic iterum de omni actu spei verum erit. Quarto modo potest esse, quod praeedit causa cum merito alieno, ut est Christi, et sanctorum : et

<--- Page Split --->

sic iterum de omni actu spei verum erit. Quinto modo potest esse, quod nec præcedit in causa nec in effectu, sed in proposito tantum : et sic est verum quod dicit de actu spei informis tantum.

ret, haberet se ad illud quod remanet ? non enim potest dici, quod sicut materiale, sicut dictum est de fide : quia non est de duplici essentia, scilicet affectiva et intellectiva spes, sicut fides.

Ad 4. Ad alud dicendum, quod charitas non præit spem natura, nisi increata, vel in proposito, vel in causa, ut jam dictum est, si spes sumatur in actu : habitus enim si considerantur ut partes gratiae, sunt simul : si autem considerantur secundum ordinem spiritualis ædificii, tunc natura præit spes charitatem, ut dicit Glossa super principium Matthæi.

Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS V.

An spes potest esse informis sicut fides ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, in fine : « Sine meritis enim aliquid sperare non spes, sed præsumptio dici potest.

Ex hoc enim videtur, quod numquam sit spes informis : quod quidam etiam aliis modis nituntur probare sic :

  1. Quod fides potest esse informis, hoc habet ex hoc quod aliquid ejus est in cognitione, quod remanet, ablato eo quod est affectionis : ergo ubi non est illa causa, non est informitas : sed spes tota est in affectu, et nihil habet in parte cognitiva : ergo aut tota manet, aut tota tollitur : ergo informis non potest esse, ut videtur.

  2. Item, Spes non potest tendere sine amore, et si non tendit, non manet : ergo videtur, quod sine charitate non manet aliquid de spe.

  3. Item, Si maneret, tunc postea eadem fieret formata, quando adveniret gratia : qualiter ergo illud quod adveni-

Sed contra : 1. Fides generat spem : fides ergo informis generabit spem informem, et fides formata spem formatam.

  1. Item, Sic se habet fides ad timorem, quod informis generat timorem informem, qui servils est : formata autem timorem formatum, qui est initialis vel castus : ergo similiter facet secundum ordinem in bonum de spe.

  2. Item, Si spes esset semper formata, jam nobilior esset effectus quam causa : quia secundum naturam fides est causa spei, et potest esse informis et formata fides, ut supra habitum est.

  3. Item, Spes est ex parte, sicut et fides : ergo videtur, quod accidit eadem imperfectio quæ et illi : hæc autem est informitas : ergo et potest esse informis.

  4. Item, Augustinus vult, quod sola charitas dividat inter filios regni, et filios perditionis : ergo spes sicut et fides non dividet : ergo erit bonis et malis communis : non autem potest inesse malis nisi informis : ergo potest esse informis.

Sed si hoc datur, tunc quæritur, Quæ sit differentia inter spem quæ non habet merita et est informis, et præsumptionem quæ etiam non habet merita et exspectat beatitudinem ?

Solutio. Dicendum, quod spes potest Sed quæ esse informis sicut et fides. Et ad ultimum respondeo primo, quod spes informis non est sine meritis, sed non habet ea nisi in proposito : et ille fuit quintus modus quo merita præcedunt actum spei, ut prus diximus 1 : sed præsumptio quæ dicitur spes stultorum, est ex gratia largitatis Dei sine omnibus meritis : ex-

<--- Page Split --->

spectat enim præsumptuosus beatitudinem etiam continuando in peccatis, eo quod reputat Dei misericordiam dare beatitudinem sine conversione, et non attendere peccata. Et per hoc patet differentia.

Ad primum dicendum, quod in argumento illo est suppositio falsi : quia etiam fides informis habet aliquid affectionis, ut supra ostendimus : et ideo non est causa quam ponit pro causa.

concedo, sicut supra de fide, quod adveniente gratia formatur id quod informe fuit, et est imperfectum respectu ipsius et materiale, sicut et in fide, sicut dispostio materialis est respectu speciei : non tamen ita differt, sicut dispositio a specie, sed sicut imperfectum a perfecto in eodem genere qualitatis, et sicut imperfectum ad actum sperandi quem bene spes informis elicit, sed sicut imperfectum ad tendendum.

Ad aliud dicendum, quod omnis virtus theologica de se habet ut tendat, et non ab amore, nisi quodammodo : et quod spes informis non tendit, hoc est a contrarietate quam habet in subjecto, et non de se.

Ad hoc autem quod posset objici, quod due qualitates ejusdem speciei non sunt in eodem secundum idem : quia simplex non unitur simplici, et hujusmodi, supra in quaestione de fide responsum est.

Ad aliud dicendum, quod hoc bene

B. De quibus sit spes ?

Et sicut fides, ita et spes est de invisibilibus. Unde Augustinus1 : Fidem appellamus earum rerum quae non videntur. De spe quoque dicitur, Spes quae videtur non est spes : nam quod videt quis, quid sperat 2 ? Quod attinet ad non videre vel quae creduntur, vel quae sperantur, fidei speique commune est.

Distinguitur tamen fides a spe, sicut vocabulo, ita rationabili differentia. Est enim fides malarum rerum et bonarum : quia et bona creduntur et mala, et hoc fide bona, non mala. Est etiam fides et praeteritarum rerum, et praesentium, et futurarum. Credimus enim mortem Christi, quae jam praeteriit: credimus sessionem, quae nunc est: credimus venturum ad judicandum, quod futurum est. Item, fides et futurarum rerum est, et alienarum. Nam et se quisque credit esse, cœpisse, nec fuisse utique sempiternum : et alia atque alia non modo de aliis hominibus multa, quae

<--- Page Split --->

ad religionem pertinent, verum etiam de Angelis credimus. Spes autem non nisi bonarum rerum est, nec nisi futurarum, et ad eum pertinentium qui earum spem gerere prohibetur 1.

ARTICULUS VI.

ARTICULUS VII.

An spes sit invisibilium ? et, An fides et spes sunt ab invicem distinctæ ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Et sicut fides, ita et spes est de invisibi- « libus, etc.

  1. Quoniam virtutes quarum est objectum unum, sunt virtus una : ergo si fides et spes habent unum objectum, tunc sunt una virtus.

  2. Item, Spes non videtur tantum esse de invisibilibus, sed etiam de his quae hic habentur, ut spes gratiae et veniae : istae enim species inveniuntur poni a Sanctis.

Solutio. Ad 1.

Solutio. Spes de invisibilibus, non prout sunt invisibilia, sed prout sunt futura absentia : et ideo in objecto fides et spes non conveniunt nisi materialiter : et ideo non oportet, quod virtus una sint.

Ad aliud dicendum, quod omnis diffinitio datur ex fine, et denominatio fit a fine eodem modo : et ideo spes proprie est de gloria : et si est veniae et gratiae, hoc est secundum ordinem ad gloriam.

An spes sit futuri boni et proprii ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 2, in fine : « Spes autem non nisi bonarum rerum est, nec nisi futurarum, et ad Deum pertinentium, etc. »

  1. Contra hoc videtur esse quod dicit Poeta :

Hunc ego si potui tantum sperare dolorem

Ex hoc videtur quod spes etiam sit malarum rerum.

  1. Item, Videtur quod sit communis boni. Luc. xxiv, 21 : Nos sperabamus quia ipse esset redempturus Israel.

  2. Item, Augustinus : « De nemine desperandum est, dum in via est. » Ergo spes est de salute omnium.

  3. Item, Fides communiter habet se ad se et ad alios, et similiter charitas : ergo videtur, quod et spes.

Solutio. Dicendum, quod si spes proAd 1,21 spie sumatur, tunc non est alicujus, nisi in quo concurrent haec tria, quae ponit Magister, scilicet boni, futuri, et proprii. Si autem improprie sumatur loco generis sui quod est suspicio futuri quaecumque, tunc posset esse mali : et sic accipit Poeta. Et per hoc patet solutio ad primum.

Si vero large sumatur, tunc erit etiam boni communis. Et per hoc patet solutio ad secundum et tertium.

<--- Page Split --->

Ad ultimum dicendum, quod non est simile de fide, et charitate, et spe. Quia spes respicit merita, et illa sunt propria. Charitas autem et fides non fundantur in aliquo proprio : et ideo possunt esse respectu communis. Tamen sciendum est,

quod non est fidei actus quo credo homini etam bonum, eo quod fides non est nisi simpliciter et universaliter super primam veritatem : sed potest esse actus opinionis.

C. Redit ad præmissam quæstionem, scilicet an fides et spes in Christo fuerint ?

Post hoc superest investigare, utrum fides et spes in Christo fuerint : unde tractatus iste sumpsit exordium 1. Quibusdam non indocte videtur fidem virtutum et spem in eo non fuisse, sicut in Sanctis jam beatificatis, vel in Angelis non sunt : et tamen Sancti credunt et sperant resurrectionem futuram, et Angeli eamdem credunt : nec tamen in eis fides vel spes virtus est : quia et Deo per speciem contemplando fruuntur, et in Dei verbo resurrectionem futuram sive judicium, non per speculum in ænigmate, sed præclarissime inspiciunt. Si enim quia credunt resurrectionem futuram, ideo verum est eos fidem habere : ergo ea consummata post judicium similiter et fidem habere dicentur, quia 2 credent eam præteritam. Sed sicut tunc credent, nec tamen fidem quæ fideles facit, habebunt : quia non credunt 3 absque scientia, quæ non erit ænigmatica, sed per speciem : ita et modo credunt et sperant resurrectionem, nec tamen fidem habent, quia credendo cognoscunt. Venit enim eis quod perfectum est, et evacuatum est quod est parte est 4. Venit enim cognitio, et evacuata est fides. Venit species, et desiit spes. Ita et Christus in quo fuerunt bona patriæ, credidit quidem et speravit resurrectionem tertia die futuram : pro qua et Patrem oravit : nec tamen fidem virtutem et spem habuit : quia non ænigmaticam et specularem, sed clarissimam de ea cognitionem habuit, quia non perfectius eam cognovit præteritam, quam intellexit futuram. Speravit tamen Christus, sicut in Psalmo ait : In te, Domine, speravi 5 :

<--- Page Split --->

nec tamen fidem vel spem virtutem habuit, quia per speciem videbat ea quae credebat. De antiquis vero patribus qui apud inferos usque ad passionem tenebantur, non incongruo dici potest, quod fidem et spem virtutem habuerint 1 : quia credebant et sperabant se visuros Deum per speciem, qualiter eum tunc non videbant : quia non patuit eis cognitio Dei per speciem ante passionem Christi : qua consummata, a fide transierunt ad speciem.

ARTICULUS VIII.

An Christus, Angeli, et animæ beatae spem habeant ?

secundum animam præter solam passibilitatem : fides autem et spes dicunt imperfectionem : quia fides est cognitio in ænigmate, et spes est exspectatio ejus quod non est comprehensum : cum ergo Christus aperte viderit, et perfecte comprehenderit, ut puta unitus deitati, numquam habuit fidem vel spem.

Deinde quæritur de hoc quod dicit in secunda parte, ibi, « Post hoc superest investigare, etc. »

Ibi enim Magister dicit, quod nec Christus, nec Angeli, nec animæ beatae spem habeant vel habuerunt. Et de his tribus objicitur per ordinem.

Videtur enim, quod Christus habuit spem : quia

  1. Ilabuit plenitudinem gratiarum : fides autem et spes partes gratiae sunt : ergo habuit eas.

  2. Item, Psal. xxx, 2 : In te, Domine, speravi. Item, Quoniam in me speravit, liberabo eum 2. Et infinitis aliis locis.

  3. Item, Quiddam beatitudinis defuit ei, scilicet gloria corporis : ergo videtur, quod illam sperare potuit.

  4. Item, Sicut fuit comprehensor, ita fuit viator : ergo sicut non defuerunt ei quae fuerunt comprehensoris, ita nec debuerunt deesse quae fuerunt viatoris : spes autem viatoris est : ergo spem habuit.

Sed contra. SED CONTRA : Nihil imperfectionis Christus habuit

ULTERIUS quæritur, Utrum Angeli spem habuerunt, vel habeant ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Exspectant adhuc præmium quod accedit post diem judicii ex ministerio custodiae, quo obsequuntur nobis : ergo cum spes sit certa exspectatio præmii, videtur quod spem habeant.

  2. Item, I Petr. i, 12 : In quem desiderant Angeli prospicere. Desiderium autem non est nisi ejus quod non habetur in præsenti : ergo videtur, quod illius absentis posset esse spes in eis.

SED CONTRA :

Omnia pertinentia ad suam beatitudinem habent in Verbo, et vident : ergo nihil sperant in futurum, quod non videant præsentialiter : visio autem non est spes, ut dicit Apostolus 3 : ergo spem non habent.

Item, Fidem non habent quae gignit spem : ergo nec spem.

ULTERIUS quæritur, Utrum animæ beatæ modo existentes in cœlo, habeant spem ?

4 Edit. J. Alleaume, habuerunt. 2 Psal. xc, 14.

3 Ad Roman. VIII, 24 : Nam quod videt quis, quid sperat ?

<--- Page Split --->

tem jam fuerunt securi : ergo non fuerunt in via.

  1. Item, Spes datur ad merendum : illi autem non fuerunt in statu merendi : ergo spem non habuerunt.

Sed contra.

SED CONTRA :

Dicit Beda, et ponitur in libro quarto Sententiarum, distinctione prima, quod Patres in limbo felici spe ingressum januae coelestis exspectaverunt. Ergo spem habuerunt.

Praeterea, hoc dicitur hic in Littera.

QUEST. 1. ULTERIUS quaeritur, Utrum animae in purgatorio spem habeant?

Et videtur quod sic : quia adhuc non habent apertam visionem per speciem : ergo ænigmaticam : illam autem concomitatur spes, ut dicit Magister : ergo habent spem.

Sed contra. SED CONTRA :

Secundum hoc damnati etiam haberent spem : quia habent ænigmaticam cognitionem de Deo : si ergo spes talem cognitionem concomitatur, damnati habet spem, ut videtur : quod falsum est, cum ipsi penitus sint et sciant se esse damnatos.

QUEST. 2. ULTERIUS quaeritur de daemonibus utrum ipsi habeant spem ?

Videtur autem, quod sic : quia, Job, XL, 28, dicitur de Behemoth : Ecce spes ejus frustrabitur eum.

Sed contra. SED CONTRA :

Scit peccatum suum esse irremediabile : ergo habet desperationem : ergo non habet spem salutis.

Solutio. SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod Patres spem habebant, sicut Magister bene probat in Littera.

AD PRIMUM dicendum, quod quodammodo fuerunt in via : non enim mansio distinguitur, ut dicit Augustinus, nisi in loca perpetuae permanentiae, scilicet in coelo, vel in inferno damnatorum : et ideo quoad securitatem dicunt quidam eos fuisse in termino, et quoad statum merendi : sed quoad transitum ulterioris gloriae fuerunt adhuc in via, non in termino.

AD ALIUD dicendum, quod hoc accidit spei ratione status, quod mercetur, vel non meretur : et ideo hoc non per se est spei, quod non sit nisi in statu merendi : quia potest esse praeter illum.

Ad aliud quod ulterius quaeritur, Ad etiam bene concedo, quod qui sunt in purgatorio, habent spem et fidem : qua exspectant salutem in cognitione ænigmata visam.

Ad illud quod contra objicitur, dicendum quod nihil est simile : quia nec habent fidem quae tendat in veritatem, vel quae virtus sit, sed talem, qualis est demonum, de qua supra dictum est 1 : et etiamsi haberent fidem, non habent salutis exspectationem, et ideo non habent spem.

ET PER HOC patet solutio ad id quod Ad ulterius quaeritur de daemonibus : concedimus enim, quod nullam habent spem.

Et ad id quod contra objicitur, dicendum quod spes ibi impropriissime accipitur pro exspectatione dilationis judicii, in qua acrius quam modo punientur : illa enim frustrabitur, quia citius quam vellent judicabuntur.

Et per hoc patet solutio eorum quae quaeruntur de spe.

<--- Page Split --->