DISTINCTIO XXV.

De sufficientiia fidet.

A. De fide antiquorum.

Prædictis adjiciendum est de sufficientia fidei ad salutem. Illis enim qui præcesserunt adventum Christi et qui sequuntur, videtur profecisse fides secundum temporis processum, sicut profecit cognitio. Fides quippe magna dicitur cognitione, et articulorum quantitate, vel constantia, et devotione. Est autem quædam fidei mensura, sine qua numquam potuit esse salus. Unde Apostolus, Oportet accedentem credere quia Deus est, et quod renunerator est sperantium in se 1. Sed quæritur, Utrum hoc credere ante adventum et ante legem, ad salutem sufficerit? Nam tempore gratiae constat certissime hoc non sufficere: oportet enim universa credi, quæ in symbolis continentur. Sed nec ante adventum, nec ante legem videtur hoc sufficisse: quia sine fide mediatoris nullum hominem vel ante vel post fuisse salvum, Sanctorum auctoritates contestantur. Unde Augustinus ad Optatum 2 : Illa fides sana est, qua credimus nullum hominem sive majoris sive minoris ætatis, liberari a contagione mortis et obligatione peccati, quod prima nativitate contraxit, nisi per unum mediatorem Dei et hominum Jesum Christum : cujus hominis ejusdemque Dei saluberrima fide etiara illi justi salvi facti sunt, qui priusquam veniret in carnem, crediderunt in carnem venturum. Eadem enim fides est et illorum, et nostra. Proinde cum omnes justi sive ante incarnationem sive post, nec vixerint nec vivant, nisi ex fide incarnationis Christi : profecto quod scriptum est, non esse aliud nomen sub cœlo, in quo oporteat salvari nos3 : ex illo tem-

<--- Page Split --->

pore valet ad salvandum genus humanum, ex quo in Adam vitiatum est. Idem, Nemo liberatur a damnatione quae per Adam facta est, nisi per fidem Jesu Christi1. Idem, Eadem fides mediatoris quae nos salvat, salvos justos faciebat antiquos, pusillos cum magnis : quia sicut credimus Christum in carne venisse, ita illi venturum: et sicut nos mortuum, ita illi moriturum: et sicut nos resurrexisse, ita illi resurrecturum: et nos et illi ad judicium vivorum et mortuorum venturum2. Gregorius super Ezechielern: Et qui praebiant, et qui sequebantur, clamabant dicentes: Hosanna filio David3: quia omnes electi qui in Judaea esse potuerunt, sive qui nunc in Ecclesia sunt, in mediatorem Dei et hominem crediderunt et credunt. His aliisque pluribus testimoniis perspicue docetur, nulli umquam salutem esse factam, nisi per fidem mediatoris. Oportet ergo accedentem credere quae supra dixit Apostolus 4, sed non sufficit.

B. De fide simplicium.

Quid ergo dicetur de illis simplicibus, quibus non erat revelatum mysterium Incarnationis, qui pie credebant quod eis traditum fuit? Dici potest nullum fuisse justum vel salvum cui non esset facta revelatio vel distincta, vel velata, vel in aperto, vel in mysterio. Distincta, ut Abrahæ et Moysi, aliisque majoribus qui distinctionem articulorum fidei habebant. Velata, ut simplicibus quibus revelatum erat ea esse credenda, quæ credebant illi majores et docebant, sed eorum distinctionem aptam non habebant: sicut et in Ecclesia aliqui minus capaces sunt, qui articulos symboli distinguere et assignare non valent, omnia tamen credunt quæ in Symbolo continentur: credunt enim quæ ignorant, habentes fidem velatam in mysterio: ita et tunc minus capaces ex revelatione sibi facta majoribus credendo inhærebant, quibus fidem suam quasi committebant: unde Job, Boves arabant,

<--- Page Split --->

et asinæ paseebantur juxta eos 1. Simplices et minores sunt asinæ pascentes juxta boves : quia humilitate majoribus adhærendo, in mysterio credebant, quæ et illi in mysterio docebant : qualis forte fuit vidua Sareptana 2.

DIVISIO TEXTUS.

ARTICULUS I.

« Præductis adjiciendum est de sufficientia fidei, etc. »

Hic incipit pars illa in qua agitur de fide secundum comparationem ad credentes.

Et habet duas partes : in quarum prima tangitur status fidei secundum temporis diversitatem. In secunda, æqualitas ejus in credente ad spem et charitatem, quæ incipit, ibi, E, « Illud etiam non est prætermittendum, quod fides, spes, charitas, etc. »

In prima autem tria sunt : primo enim ponit de fide Patrum : secundo, tangit de fide simplicium, ibi, B, « Quid ergo dicetur de illis simplicibus, etc. » In tertia, adjungitur de fide Cornelii, ibi, D, « Solet etiam quæri de Cornelio, etc. »

Incidunt autem circa primum quatuor dubia. Primum scilicet, Utrum fides crescere potest ?

Secundum, Utrum umquam suffecerit credere de Deo, quod est, et quod inquirentibus se remunerator sit ?

Tertium, Utrum fidei possit subesse falsum ?

Quartum, Cum articulus dicatur arctare ad credendum, Utrum arctet ad credendum explicite, vel implicite ?

An fides potest crescere ?

Ad PRIMUM objicitur sic :

  1. Magister Hugo de sancto Victore in libro de Sacramentis, parte decima, dicit sic : « Duo sunt secundum quæ fides crescere dicitur : cogitatio, et affectus, id est, constantia, vel firmitas credendi, et secundum cognitionem, quando eruditur ad scientiam : secundum affectum, quando ad devotionem excitatur, et roboratur ad constantiam. » Ex hoc accipitur, quod fides potest crescere.

  2. Si forte dicas, quod non crescit in numero articulorum, sed in illuminatione credentium : quia clarius ea quæ credunt, intelligunt quidam ex studio, quam alii. CONTRA : Hugo, ibidem, « Crevit pro tempore fides in omnibus, ut major esset : sed mutata non est, ut alia esset ante legem, quando Deus creator credebatur, et ab eo salus et redemptio exspectabatur. Per quem autem et quomodo eadem salus implenda et perficienda foret, exceptis paucis quibus hoc scire singulariter in munere datum erat, a cæteris etiam fidelibus non cognoscebatur » Ergo videtur, quod nec incarnationis tunc erat articulus, nec passionis, nec alicujus articuli expressio erat tunc de fide : eorum, dico, articulorum qui sunt de humanitate Christi. Ergo crevit fides secundum numerum articulorum, ut videtur.

  3. Item, Exod. vi, 3 : Nomen meum

<--- Page Split --->

Adonai non indicavi eis. Constat autem, quod postea indicavit. Ergo fides crevit.

  1. Item, Psal. cxviii, 100 : Super senes intellexi. Ergo videtur, quod seniores non tot crediderunt articulos, sicut ipse qui post eos fuit.

Item, Act. ii, 17 : Effundam de spiritu meo super omnem carnem : et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ, et juvenes vestri visiones videbunt, et senes vestri somnia somniabunt 4 . Ergo aliquid vident juvenes de credibilibus, quod non viderunt seniores. Ergo crevit fides.

Item, Gregorius in Homilia quadam super illud Evangelii : Beati oculi qui vident quæ vos videtis 2 , dicit sic : « Secundum incrementa temporum crevit scientia sanctorum spiritualium Patrum : et quanto adventui Salvatoris viciniores exstiterunt, tanto mysterium salutis plenius perceperunt. » Ergo videtur, quod creverit fides.

  1. Item, Supra 3 habitum est in divisione symbolorum, quod de duodecim articulis facti sunt quatuordecim : et eadem causa existente, possent adhuc amplus distngui : ergo videtur, quod potuit crescere fides in numero articulorum, et adhuc potest crescere, ut videtur.

Sed contra.

  1. Fides est simplex lumen, illuminans ad æternam veritatem : veritas autem æterna crescere non potest : ergo nec fides.

  2. Item, In omni articulo divina veritas supponitur et explicatur per ea quæ faciunt ad salutem nostram, vel per ea quæ ab æterno sunt in Deo : et ex parte æternorum constat, quod crescere non potest : ex parte autem temporalium est dispositio ab æterno ordinata, quæ etiam augeri non potest : ergo fides penes articulos crescere non potest.

  3. Item, Si cresceret fides in numero articulorum, cum articuli sint de substantia fidei, fides mutaretur secundum substantiam : et hoc negatur in Littera :

ergo videtur, quod non crescit numerus articulorum.

  1. Item, Implicita fides est de tot de quot est explicita : quia implicatio vel explicatio sunt ex parte nostra, et non a parte articulorum : cum igitur fides antiquorum et nostra non differant nisi per explicitum et implicitum, non videtur quod creverit in numero articulorum.

  2. Item, Si propter implicationem et explicationem diceretur crescere fides, cum continue per studium Doctorum magis explicentur articuli, videretur continue crescere : et hoc a nullo dicitur : ergo non crevit fides, ut videtur.

Solutio. Dicendum cum Magistro Hugone, quod fides duobus modis crescit ex parte credentis : in se autem nullo modo, sive quoad creditum. Ex parte credentis crescit quoad intellectum, et quoad affectum. Quoad autem intellectum quatuor modis, scilicet revelatione desuper illuminante, doctrina explicante, re credita eveniente, et studio veritatis intellectum aperiente. Revelatione quidem : quia qui amplores revelationes accipit, lucidius creditum videt, et melius percipit. Doctrina explicante : quia quanto articulus pluribus proprietatibus exprimitur, vel plures articuli exprimuntur, tanto melius intelliguntur, sicut diximus supra : quia circa articulum generationis æternæ, et processionis Spiritus sancti, plures expressiones fecerunt Patres in Nicaena synodo : et ideo fideles melius intelligentes, magis caverunt sensum hæreticum de articulis. Plures etiam articulos docuerunt quidam Patres, quosdam magis explicite, quam alios : et ideo illius melius scientiam fidei habuerunt. Re credita etiam eveniente, crescit scientia fidei : quia sicut dicit Hieronymus, « Quod oculis videtur, melius intelligitur, quam id quod futurum prædicitur. » Studio vero aperitur etiam ratio intelligendi creditum,

<--- Page Split --->

secundum quod fidei servit meditatio et cogitatus, ut dicit Anselmus in Prosoloquo : quia fides ipsa quandoque per studum quaerit intellectum. Ex parte autem affectus crescit tripliciter, scilicet quia depurat affectum plus et plus, secundum quod docet magis elongari a peccatis. Secundo etiam, quia removet a phantasmatibus rationum naturalium : quia non ita incipiunt sapere ut prius, propter devotonem et fervorem affectus circa creditum, Tertio etiam dat constantiam, ut in quibusdam operibus, ut est martyrium : et sic audet fidelis confiteri fidem coram regibus et principibus. Ex parte autem articulorum in se bene concedo, quod non profecit, nec proficit : quia illi innituntur primea veritati : et ab illa et non ab homine determinatus est numerus eorum.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Magister Hugo intelligit de profectu, qui est potius fidelis in fide, quam fidei in fideli.

Ad ALIUD dicendum, quod non creverunt articuli in se, sed crevit articulorum explanatio et revelatio : et hoc non est articulum crescere, nisi per accidens : licet enim passio forte tunc alicui determinate non innotuerit, tamen erat articulus, et credebatur implicite ab eis, quando aliquis quicumque modus liberationis ab eis futuris credebatur.

Ad ALIUD dicendum, quod non intelligitur de manifestatione articuli, sed potius Dei, in qua crescit homo de die in diem : et semper mirabilis fit scientia Dei in profectu hominis in ipsa, nec potest perfecte in illam, propter quod dicit Psalmus civ, 4 : Quærite Dominum, et confirmamini. Quærite faciem ejus semper.

Ad TRES sequentes auctoritates, dicendum quod non probant nisi profectum hominis in notitia articulorum secundum numerum.

Ad ALIUD dicendum, quod divisio arti-

culorum multiplex fit : tamen res manet una, quae diversis considerationibus diversimode dividitur, non tamen res augetur : sicut si conceptio et nativitas referantur ad unum articulum, sive ad duas res, una manet, sed diversimode considerantur.

ARTICULUS II.

An umquam suffecerit de Deo credere, quia est, et quia inquirentibus se remunerator est ?

Secundo quaeritur, Utrum umquam suffecerit de Deo credere, quia est, et quia inquirentibus se remunerator est ?

Videtur autem quod sic : quia

  1. Hoc dicit Apostolus 4.

  2. Item, Hoc sufficit ad tendendum in Deum per cognitionem primea veritatis : sed credere quia est, ostendit quo tendit : et credere quia remunerator est, movet ex spe et amore praemii, ut tendamus : ergo haec duo suffecerunt et sufficiunt.

  3. Item, Ad hoc quod fiat motus per appetitum in nobis ad aliquid, non exiguntur nisi duo, scilicet quod fiat apprehensio delectabilis, et sit appetitus illius : sed credere quia est, facit apprehensionem : credere autem quia remunerator, facit appetitum : ergo illa duo sufficiunt ad fidei motum : ergo sufficit illa duo credere.

  4. Item, In statu innocentiae Adam non præscivit, nec præcredidit, ut ita dicam, suum casum : sed si non cecidisset, non fuisset opus redemptore nec mediatore : ergo nihil tenebatur credere de mediatore : ergo sufficiebat credere quod Deus est, et quod remunerator est quærentium se : quia eadem ratio est de articulis qui sunt de mediatere et de aliis.

<--- Page Split --->

  1. Item, In statu post peccatum non erat prophetia aperta, nec revelatio quam nos sciamus : ergo cum articulus sit supra rationem, non tenebatur in illum moveri ratio sine revelatione : ergo videtur, quod sufficiebat tunc credere ea quae dictabat natura sola, ut videtur.

  2. Item, Ponamus, quod alicui nulla facta sit revelatio : et faciat ea quae dictat jus naturale, et simus in tempore legis Moysi vel naturalis : constat, quod ille salvabitur : quia dicit Apostolus, quod judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per literam et circumcisionem prævaricator legis es 1.

Cum igitur tunc nihil diclet aliquid de mediatore, non oportet credere, nisi illa duo quae dictat ratio.

Sed contra.

  1. Quod dicitur in Littera per plures auctoritates, ubi probatur, quod oportuit habere fidem mediatoris.

  2. Item, Ad salvationem ægri oportuit præcognoscere morbum, et morbi qualitatem : morbi autem qualitas talis fuit, ut probat Anselmus, quod non potuit satisfacere pro ipso, nisi Deus et homo : ergo oportuit credere liberatorem et mediatorem.

  3. Item, Omnes qui salvabantur a principio, cognoscebant se non propriis meritis, sed gratia Dei salvandos : cum ergo nulla gratia sit nisi per Jesum Christum, sicut dicitur, Joan. 1, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est : oportuit credere salvatorem esse venturum, et pro homine satisfacturum.

Soluto.

SOLUTIO. Bene videtur mihi hoc necessarium et verum, quod a principio status peccati non fuit umquam aliquis salvus per gratiam, nisi per fidem mediatoris. Sed est mediatorem considerare dupliciter, scilicet in particulari secundum sacramenta quibus mediavit, vel universaliter secundum quæcumque mediare vel-

let : et primo modo videtur mihi secundum Magistrum Hugonem, qui hoc expresse dicit, quod non tenebantur explicite credere antiqui, sed modo secundo omnes. Primo autem modo soli illi quibus facta est revelatio, et alii qui ab illis fuerunt instructi, dummodo instructionem illorum intelligere potuerunt. In statu autem innocentiae videtur mihi, quod Adam notitiam clariorem habuit, quam nos, sed de deitate tantum, et quae pertinent ad æternam distinctionem personarum : sed non in his quae pertinent ad reconciliationem factam per Christum.

DICENDUM ergo ad primum, quod hoc sufficit accedenti ad Deum : sed cum dicitur quia est, non credo quod supponatur, quia est in universali tantum, quia hoc investigatur ratione tantum vel naturali cognitione, sed quia est determinatum in quibusdam articulis determinatis a revelatione : et cum dicitur quod inquirentibus se remunerator est, hoc facit ad spem et amorem.

Ad aliud dicendum, quod quia est in universali simpliciter, non sufficit ostendere finem hoc modo quo tenditur in ipsum per fidem : sed oportet, quod in aliquibus distinctionibus articulorum specifietur : etenim quia est non movet ad aliquid, quia non movet cognitio in universali, sed in particulari distinctio cujus cognoscitur proprietas.

Per hoc etiam patet responsio ad sequens.

Ad aliud prius responsum est : quia quod Adæ sufficiebat, non sufficit ei qui scit se in peccato esse, et non posse curari per seipsum : tamen ego non credo, quod Adam in primo statu tantum credidert, quia est in universali : sed potius credidit quosdam articulos, licet non crederet actu illos qui pertinebant ad mediatorem.

Ad aliud dicendum, quod supponebat falsum : quia dicit Magister Hugo, quoniam statim signa curationis per oblatio-

<--- Page Split --->

nem Christi a principio mundi coeperunt manifestari, et per consequens revelatio fieri, ut in hostia Abel, et deinceps in omnibus : et hoc tangit Apostolus, ad Hebr. xi, 4, dicens : Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo :... et per illam defunctus adhuc loquitur.

Ad 6. Ad alund dicunt communiter, quod impossibile est, quod aliquis fuerit qui quod in se erat sufficienter ad praeparandum se fecerit, et revelationem a Deo, vel doctrinam ab hominibus inspiratis, vel signum mediatoris non accepit : et puto, quod hoc verum est propter Dei providentiam omnibus bona providentem aequaliter, et omnibus exhibentem, dummodo parati sumus recipere.

ARTICULUS III.

An fidei posset subesse falsum ? et, Utrum fidei subest verum necessarium ?

Tertio quaeritur, Utrum fidei posset subesse falsum ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Fides fuit de mediatore : et dicit Augustinus, quod alius modus fuit possibilis nostre miserie sanandae, sed nullus convenientior. Detur autem quod alius evenerit, tunc fidei falsum subfuit : ergo nec est necessarium evenire quod creditur.

  2. Item, Communiter objicitur de Abraham, qui credidit se immolaturum filium, et non fecit : ergo credidit falsum : ergo fidei sua falsum subfuit.

  3. Item, Voluntati potest subesse falsum : sicut Apostolus voluit ire ad Hispanos, et non fecit : ergo et fidei potest falsum subesse.

aeternam, et tamen numquam habebunt : ergo fidei etiam poterit subesse falsum.

  1. Item, Ponamus, quod aliquis sacerdos in Missa elevet hostiam aliquam non consecratam in tempore et loco quando consecrata elevari debet : tunc adstantes credunt esse consecratam, et falsum est : ergo fidei potest subesse falsum.

Sed Contra :

  1. Dicit Philosophus, quod virtus est arte certior : sed arti non subest falsum : ergo nec virtuti : ergo nec fidei.

  2. Item, Fides in via est de his de quibus est visio in patria : et visioni non potest subesse falsum : ergo nec fidei.

  3. Item, Fides est assimilatio ad primam veritatem : et prime veritati non potest subesse falsum : ergo nec fidei.

  4. Item, Veritas divina est super omnem veritatem omnis scientiae : sed adhaerens veritati scite numquam incidit in falsum, quia falsum non scitur : ergo multo minus adhaerens fidei.

  5. Item, Fides est argumentum et convictio rerum non apparentium verissimarum : tamen ipsa est certior nobis, quam divina natura quae supponitur in articulis : sed in scientiis saecularibus argumenti ratio et principium numquam est de falso : ergo multo minus fides : ergo fidei non potest subesse falsum.

Sed Tunc ulterius quaeritur, Utrum fidei subsit verum necessarium, vel contingens ?

Videtur autem, quod contingens : quia

  1. In libro I Sententiarum, tractatu de omnipotentia, probatur quoniam contingens sequitur causas inferiores, et necessarium similiter, quia aliter omnia essent necessaria : remitti autem peccata quod creditur in articulo uno, dependet a voluntate ejus cui remittuntur : ergo non est necessarium : ergo fidei subjacet contingens.

  2. Item, Alius modus fuit possibilis nostrae liberationi : ergo iste non fuit

Quaest.

<--- Page Split --->

necessarius, sed potuit non esse : ergo fidei subest contingens.

Sed contra. SED CONTRA :

Si contingens subjacet fidei : et quod contingit esse, contingit non esse, ut dicit Philosophus : contingit ergo aliter quam creditur : ergo fidei suberit falsum, quod est impossibile : ergo fidei non subest, nisi verum necessarium. ut videtur.

Solutio Solutio. Dicendum, quod fidei non subest nisi immutabulter verum, non tamen necessarium : et hoc ideo quia, sicut diximus in quaestione de praedestinationis necessitate, alia est necesstas ordinis, quae est immutabilis eventus consequentis si antecedens supponitur : et si consequens mutatur, tunc numquam fuit antecedens, licet consequens in se sit contingens : ita dicimus hic, quod fides est de immutabiliter vero : si enim fides est de aliquo, illud immutabiliter eveniet : sed tamen non erit in se necessarium : et si non eveniet, tunc fides numquam fuit de illo.

Ad primum ergo dicendum, quod fides fuit de mediatore : et hoc dato, quod fides fuit de hoc, immutabilter evenit mediatorem fieri. Et quod Augustinus dicit, intelligit de hoc dicto mediatorem fore in se considerato. Aliter solvunt quidam ad hominem, non ad rationem.

Objicitur enim sic : Abraham creddit mediatorem fore : hoc est dictum de praeterito verum : est ergo necessarium : ergo contingens est necessarium, scilicet mediatorem fore. Dicunt ergo, quod dictum illud dependebat de futuro : et ideo non sequitur regulam et necessitatem praeteritorum : et hoc nihil est : quia non fit in praeterito, sed in ordine fidei ad creditum. Unde alii aliter dicunt, quod scilicet Abraham non credidit mediatorem fore, sed mediatorem esse futurum. Aliud enim est rem esse futuram, et aliud rem fore : quia cum dicitur

res esse futura, non notatur nisi ordo in dispositione causæ materialis ad exitum quemdam qui exspectatur in futuro : et ille ordo est, sive res fuerit, sive non : dicit enim Philosophus in libro de Generatione et corruptione, quod futurus quis incedere, non incedet. Cum autem dicitur, Mediator erit : tunc notantur extrema illius ordinis poni in futurum, et ita possunt non evenire ordine ipso manente. Hæc autem solutio tenet bene in contingentibus de futuro, in quibus non notatur ordo virtute locutionis nisi ad causas inferiores : sed in fide et prædestatione notatur ordo illuminationis divina æ ad futura, quæ illuminatio certa est, et in extremis ordinis exitus futurorum, et in ordinatione ipsa : unde etiam non credidit Abraham tantum, quod Christus esset futurus, sed quod Christus incarnabitur et de semine suo : unde patet, quod solutio illa non tenet. Sed prius dicta solutio est rata et communis.

Per hoc etiam patet solutio ad omnia similia si objiciantur.

Ad aliud dicendum, quod non fuit illud credere fidei quod credidit se Abraham immolaturum filium, sed potius opinionis obediendi, et illi bene potest subesse falsum.

Ad aliud sequens dicendum, quod illa non faciunt ad propositum : quia voluntatis et spei non est objectum proprium, et verum, nec oppositum falsum, sicut fidei : et ideo voluntas Apostoli quae causabatur ex humana opinione, frustrari poterat in volito, eo quod opimo non event.

Similiter spes quae dicit exspectationem future beatitudinis, non habet objectum verum, nec oppositum falsum : sed potest frustrari a beatitudine exspecata, non a defectu spei, sed a defectu sperantis, qui non continuat vitam bonam usque ad mortem, sicut Judas.

Ad aliud dicendum, quod ad hoc supra fuit responsum 1 : quia conditio vel

<--- Page Split --->

supponitur vel apponitur ex parte adorantis, quia sit rite celebratum, et tunc semper est verum : tamen nihil est ad propositum, quia hoc credere quo credere dicor hanc hostiam consecratam, non est actus fidei, sed opinionis.

ARTICULUS IV.

An articulus arctat ad credendum explicite vel implicite ?

Quarto quaeritur, cum articulus dicatur eo quod arctat ad credendum, utrum arctat ad explicite credendum vel implicite?

Videtur autem, quod ad implicite credendum,

  1. Per auctoritatem : non enim tenetur homo credere quod nullo modo innotuit intellectui quid est quod dicitur per sermonem, de quo supra habitum est, qui praecedit omne credibile : sed quod ignorant etiam Angeli, nullo modo innotescit homini : sed, Isa. LXIII, 1 : super illud, Quus est iste qui venit de Edom ? dicit sic Glossa Hieronymi : « Aperte declaratur, quod quidam Angeli donec perficeretur mysterium incarnationis, ad plenum non cognoverunt. »

  2. Item, Ad Ephes. III, 10: Ut imotescat principibus et potestatibus in calestibus, etc. Igitur videtur, quod nec homo tenebatur illud scire explicite.

  3. Item, Chrysostomus in Homilia III super Joannem : « Multum honorati sumus, quod nobiscum Angeli per Joannis vocem didicerunt. »

  4. Item, Super illud : Colligite quæ superaverunt fragmenta ne pereant 1, dicit Glossa : « Fragmenta sunt sacra mysteria, quæ communis populus capere non potest : » ergo videtur, quod non expli-

cite arctatur quilibet ad credendos articulos.

  1. Item, Ad Ephes. III, 9, super illud : Quae sit dispensatio mysterii absconditi a sæculis in Deo, dicit Glossa : « Id est, celati ab omnium sæculorum creaturis, et existentis in sola notitia Dei. »

  2. Item, Per rationem sic : In demonstratione scibilium contingit aliquid scire implicite in universali, quod tamen dubium est in particulari : sicut scimus in universali omnem triangulum habere duobus rectis æquos tres angulos : et tamen possum dubitare de hoc ligneo triangulo, utrum habeat tres duobus rectis æquales : ergo multo magis hoc fieri potest in fide, quæ tota est supra rationem.

  3. Item, Si diceretur articulus ideo arctaread credendum, quia arctat explicite, jam multi damnati essent et damnarentur adhuc hodie, qui nesciunt articularum distinctionem.

  4. Præterea, Secundum hoc etiam alia quam articuli arctarent ad credendum : quia ita dicitur, ad Hebr. xi, 3 : Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent.

  5. Item, Fide Moyses, natus, occultatus est tribus mensibus, etc. Et, Fide Rahab meretrix non perit cum incredulis 2, et hujusmodi multa quæ non sunt articuli, et tamen sub fide tanquam consequentia fidem accipiuntur. Ergo videtur, quod non arctetur aliquis ad explicite credendum.

  6. Præterea, Hoc dicitur in Littera in secunda parte istius distinctionis.

Sed contra :

  1. Dicit Boetius, quod malum non evitatur nisi cognitum : sed quilibet tenetur vitare infidelttatem contra quemlibet articulum : ergo tenetur explicite scire quemlibet.

  2. Item, Ad Galat. v, 3 : Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae

<--- Page Split --->

legis faciendae. Ergo a simili suscipienti fidem necessarium est credere universos articulos explicite.

  1. Item, Si sufficeret implicite credere omnipotentem et redimentem quocumque vellet modo, tunc omnes Philosophi et multi haeretici habuissent fidem implicitam : sed hoc falsum est : ergo exigitur fides explicita.

  2. Item, Levit. xiv, 12, de emundatione leprosi dicitur : Offeret, scilicet pro emundatione sua olei sextarium : et dicit Glossa, quod sextarium olei est mensura fidei, in qua si plus est, effunditur : si minus, deficit : ergo tenetur offerre totam mensuram articulorum.

  3. Item, Deuter. xxvii, 8, praecipitur Moysi, quod lucide et aperte legem scribat super lapides 1 : et dicit Glossa, quod lapides sunt laici : ergo lucide et distincte tenentur credere articulos.

  4. Item, Fides est ex auditu : auditus autem per verbum Christi, ut dicitur, ad Roman. x, 17. Auditus autem omnia explicat, et similiter verbum Dei nihil implicite proponit : ergo videtur, quod fideles etiam explicite debent credere.

  5. Item, Nos videmus, quod laici capiuntur et examinantur de articulis fidei occultissimis : et si inveniuntur aberrare et nescire, relinquuntur pro haereticis : ergo videtur, quod tenentur explicite scire et credere.

  6. Item, Ponamus aliquam vetulam simplicem et piam habentem reverentiam ad suum pastorem de quo nihil mali scit, audire ab ipso suo pastore haeresim, et credere, ideo quia putat esse credendum quidquid ille dicit : numquid dicemus eam damnari si moritur in tali statu : vel si comprehenditur, numquid erit cremanda pro haeretica ? Videtur, quod non : quia ignorantia excusat a toto. Si autem dicas, quod sic : ergo ipsa tenebitur scire articulos explicite, etiam indocta ab alio : quia si doceri debet, a proprio pastore doceri eam oportebit.

  7. Item, Charitas est de diligendo Deo et proximo : et oportet cognoscere distincte utrumque : ergo cum similiter se habeat fides ad articulos, videtur quod fides distincte debet scire articulos.

Solutio . Sinepræjudiciodico , quodnequeanteadventum , nequepost , sinerevelationedivinaetdoctrinateneturexplicitescirearticulos , sedimplicite , sedhocsuppositocertissimenihildubi - tandum , quodrevelatiositEcclesiæ , etsemperfactaestEcclesiæ : etquicumquetalessuntillivocanturmajores , quiaabillisaliisuntinstruendi : ethocaliterfitmodo , alterantiquitus . Antiquitusenimfiebatadmanifestationemarticulorumillarevelatio , sedmodofitadexpositio - nemeorum , quiaomnessuntdeclaratiquosoportetcredi . Simplicesigituranteadventumetsimplicespostadventum , nontenenturscireexplicte , sednecim - plicite , nisiinquantumdoctisuntama - jorbus , etintellectuperdoctrinamper - ciperepotuerunt : sedilliquipræcesse - r u n t , minustenebanturpropterdoctri - namumbrosamquætuncerat : istiau - templuspropterdoctrinamveritatisapertam .

Dicendumergoadprimumquodcon - Adobjettrahocobjicitur , quodBoetiusdicitverum : sedestcognitioduplex , scillectexplicita , etimplicita : nonenimoportetmecognoscereomnemaluminparticu - l a r i , sedtantumipsunsubconsiliosapientis , scilicetsialiquodoccurratincertumansitmalum , recurramadsa - pientem , etjudicioilliusvitabo . Itainfidesinovadoctrinaproponatur , recur - ramadsacerdotem , etjudicioilliuscre - d a m , velnoncredam .

Adaliuddicendum , quoddebitorestAdobjettuniversæfideiimplicite , itaquodnihilomniumdiscredat .

Adaliuddicendum , ' quodPhilosophiAdobjettiethæreticinoncredideruntimplicite , quiadiscrediderunt : impliciteautemcredens ,

<--- Page Split --->

nullum discredit articulum, licet explicite nesciat.

Ad object. 1. Ad aliud dicendum, quod mensura impletur non discredendo aliquem, ut dictum est.

Ad obje t 1. Ad aliud dicendum, quod hoc cautum est ut saepe et lucide explanetur laicis : sed hoc potest fieri modo in tempore gratiae : et tamen quia hebetem sensum habent, non tenentur ita explicite intelligere sicut explanatur eis : quia ipsi recipiunt explanatone m secundum suam potestatem intelligendi, et non secundum voluntatem explanantis. Ante adventum autem non poterat fieri nisi prout tempus tunc permisit, scilicet in umbra et typo : et illi minus tenebantur, quam :sti.

Ad object 6 Ad aliud dicendum, quod licet fides distincte in auditu recipiatur, tamen a simplici id quod auditur, non intelligitur, nisi sub involuto, et non distincte, sicut prius dictum est.

Ad object 7 Ad aliud dicendum, quod non relinquentur laici pro haereticis, propter illud quod non distinguere sciunt quosdam articulos : sed quia pertinaciter eis contradicunt, quando exponuntur eis : hoc enim fieri non posset nisi jam infidelitatem ab haereticis recepissent contra articulum : si enim ideo comburerentur, quia nesciunt distinguere articulos vel explicare, ipsi inquisitores comburendi essent, quia nec ipsi multum bene sciunt.

Ad object 8. Ad aliud dicendum, quod ibi dubie in casu illo respondent Doctores : sed tamen omnes concordant, quod mortaliter peccent discredendo articulum pertinaciter. Si autem dubitat parata emendare, dicunt quod est tentatio humana. Unde quidam dicunt, quod si fecerit pietatis operibus insistendo, quidquid poterit, Deus illam illuminabit, quod non sit illi sacerdoti credendum in tali doctrina. Si autem non fecerit quidquid potest, tunc sibi causam suae cæcitatis imputet. Sed quia hæc responsio super incertum fundatur, cujus nullam possumus invenire rationem : ideo alii aliter dicunt, quod

si est de aperto articulo qui in Ecclesia solemnizatur, tunc debet examinare apud alios, utrum ita dicatur communiter : quia fides non est unius, sed communis : et tunc instrui potest : si autem est de occulto aliquo, ut fornicationem non esse peccatum, vel corpus Christi non esse in altari, sed significari : non debet hoc recipere quod supra vires suas est, nisi sub conditione, si hoc credat universalis Ecclesia, et debet remanere in fide implicita, præcipue cum est de corpore Christi, quia de fornicatione etiam turpitudo actus satis ostendit ei, quod mortale peccatum est. Tamen iste casus sæpius in confessionibus occurrit propter libidinem sacerdotum, hoc quibusdam mulieribus persuadentium.

Ad ultimum dicendum, quod non est Ad object. 9. simile de charitate : quia charitas non quaerit rationem, sed objectum tantum : et non distinguit, quia non diligit proximum nisi materialiter : fides autem permixta est cuidam cognitioni et intellectui : et ad illum non omnes sufficiunt.

ARTICULUS V.

An et quomodo fides potest crescere ?

Deinde quaeritur de his quae dicuntur in Littera, ibi, A, in initio : « Fides quidem magna dicitur cognitione, etc. »

  1. Hoc enim videtur esse contra pradeterminata, ubi dictum est, quod non crescit quantitate articulorum.

  2. Præterea, Penes quid attenditur numerus istius quantitatis fidei ?

  3. Item, Numquid concedendum est æqualiter esse magnam fidem in omnibus articulis, vel non ? Videtur, quod non : quia quidam articulus est de deitate, et quidam de humanitate : et major est deitas, quam humanitas : ergo major

<--- Page Split --->

est articulus de deitate, quam de humanitate.

Item, Videtur quod aliquid traditum sit quod non est articulus, quod maximum et difficillimum est ad credendum, ut corpus Christi esse ex transubstantiatione panis et vini. Ergo videtur, quod fides non tantum magna sit articulorum quantitate, sed etiam aliorum, quae non sunt articuli, sed adjuncta articulis.

Quæst. ULTERIUS quæritur hic, Si corpus Christi esse in altari non est articulus, sub quo continetur sicut adjunctum principali ?

  1. Videtur, quod sub omnipotentia faciente omnia : quia dicit Ambrosius quasi rationem reddens : « Quomodo esse possit, quod magnum non est si srmo Christi naturam panis in corpus suum convertit, qui de nihilo omnia creavit ? »

Item, Videtur quod adjungitur articulo passionis : quia ita dixit Apostolus, I ad Corinth. xi, 26 : Quoticcumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntia bitis, donec veniat. Et ipse Dominus, Luc. xxii, 19 : Hoc facite in meam commemorationem.

  1. Sed videtur adhuc, quod reducatur ad illum, « Sanctam Ecclesiam Catholicam, Sanctorum communionem : » quia ille panis collectus de multis granis purissimis, signat unitatem Ecclesiae collectam de personis fidelium, ut dicit Apostolus et Augustinus. Item, Hoc videtur ostendere nomen : quia latine communio, Græce synaxis vocatur, eo quod communicat in pane vitæ fidelis.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod quantitas articuli non dicitur hic quoad numerum, qui crescat, vel decrescat : sed potius quoad quantitatem dignitatis, quam quilabet habet, per hoc quod subjicitur ei prima veritas : nec Magister hic enume-

rat, quod in omnibus his crescat : sed ad ostendendum in quibus crescit, et in quibus non crescit.

Ad aliud dicendum, quod ista sumuntur penes qualior quae sunt in fide. Est enim fides considerata in se : et sic dicitur magna articulorum quantitate : quia magni sunt, qui nihil habent nisi honestum, verum, et divinum : et sic non est de legibus aliarum nationum quae credunt turpia, falsa, et demoniaca. Ex parte autem credentis fides est in corde, et in confessione oris, sicut dicit Apostolus : Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem 1. Ex parte cordis quoad intellectum et affectum. Secundum intellectum crescit cognitione, et secundum affectum devotione : penes confessionem autem constantia prædicationis et audacia confitendi coram regibus et principibus.

Ad aliud dicendum, quod quoad subjectum articulorum, quod est prima veritas : et quoad movens ad credendum, quod iterum est prima veritas : et quoad finem, qui iterum est eadem veritas : æqualis est fides in omnibus articulis : sed quoad hoc penes quod attenditur articularum diversitas, quod est quasi connotatum in quo veritas hoc modo et non alio exprimitur, meo judicio non est æqualis : et hoc dupliciter. Quidam enim dignioribus exprimuntur quam alii, ut probat objectio. Quidam autem minus repugnant rationi, quam alii, et ideo in illis fides minor est : sicut major est fides in Deum esse trinum et unum, quam in unum Deum esse.

Ad aliud dicendum, quod corpus ChriAti sti esse in altari, et fieri de pane et vino, meo judicio adjungitur passioni : quia eadem hostia nunc immolatur, quæ tunc immolabatur : et ibi ejus memoria iteratur, quod semel pro omnibus factum est.

Ad id autem quod objicitur de omnipoAd 1

<--- Page Split --->

tentia, dicendum quod omnipotentia quodammodo est probatio omnium articulorum : unde etiam Angelus articulum incarnationis ad beaiam Virginem sic probavit dicens : Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum 1 : et ideo illa objectio non concludit.

Ad aliud dicendum, quod communio Sanctorum est effectus illius sacramenti, et non reducitur ad ipsum ut adjunctum sibi, et ideo dicitur communio, sed quia sacramentum est similitudo ejus cujus est causa : ideo etiam habet simile aliquid cum ille.

C. Quæ ante adventum Christi de mediatore credere sufficient.

Sed quæritur, Cum sine fide mediatoris antiquis non fuerit salus, sicut nec modernis : utrum oportuerit illos credere omnia illa de mediatore, quæ nunc credimus? Quibusdam videtur, quod suffecerit illis quatuor tantum credere, scilicet nativitatem, mortem, resurrectionem, adventum ad juâicium : quod ex praemissis verbis Augustini colligunt, ubi ista quatuor posuit. Aliis autem videtur habita fide Trinitatis, id de mysterio incarnationis fidei suffecisse, ut Dei Filius crederetur nasciturus de homine, eâ judicaturus : qui de Joanne Baptista documenturâ hujus roi assumunt, qui de morte Christi et descensu ad inferos in Evangelio dubitasse videtur, secundum expositionem Gregorii 2, quando interrogavit per discipulos : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus 3 ? Quasi diceret : Es tu per teipsum descensurus ad infernum, an alium ad hæc sacramenta missurus es ? Quidam tamen dicunt eum non dubitasse de ignorantia, sed de pietate, id est, dubitare se ostendisse : non quia ignoraverit, sed pietatis affectu compassum esse Christo, et ejus humilitatem admirando insinuasse.

<--- Page Split --->

sequenter se habent circa redemptionem : ideo istos quatuor amplius credere oportuit.

Et per hoc patet solutio ad primum et tertium.

ARTICULUS VI.

An antiqui tenebantur de mediatore credere omnia quae nunc credimus, aut sufficiente eis credere quatuor tantum, scilicet nativitatem, mortem, resurrectionem, et adventum ad judicium ?

Ad secundum dicendum, quod etiam Admodo, quia ista solemnizantur et frequentius praedicantur, meo judicio, in eo qui fuit aliquo tempore Christianus, exigitur ut isti quatuor explicite credantur, et non sufficit fides implicite, nisi forte in aliquo adulto noviter converso.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa initium : « Quibusdam videtur, quod sufficeret illis quatuor credere, scilicet nativitatem, mortem, resurrectionem, et adventum ad judicium, etc. »

ARTICULUS VII.

Quæst. 1. Videtur enim una ratio de omnibus esse : ergo secundum omnes poterant credere implicite vel secundum nullum.

An verum sit Joannem dubitasse de descenu Christi ad inferos secundum expositionem Gregorii.

Quæst 2. 2. ITEM quaeritur, Utrum nunc etiam isti quatuor debent magis explicite credi a simplicibus, quam alii ?

Quæst 3. 3. Item quaeritur, Quare illi potius, quam alii ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa medium : « Qui de Joanne Baptista documentum hujus rei assumunt, etc. »

Hæc enim opinio videtur esse hæretica :

Solutio. Ad quest. 1 et 3

Ad hoc dicendum, quod ex quo fuit morbus, ad salutem exigebatur morbi cognitio, et per consequens liberatoris nativitas : et ideo exigebatur credulitas adventus liberatoris, meo judicio, implicite sine specificatione modi, nisi in illis quibus data fuit de speciali modo revelatio : vel qui doctrinam ab illis receperunt. Præsentia autem liberatoris non poterat esse liberatio, ut supra probatum est, nisi per satisfactionem pro nobis : et ideo implicite exigebatur credulitas mortis implicita. Satisfactione autem credita, exigebatur necessario, ut consequens per effectum, restitutio beatitudinis perdite quae fit, implicite credendo resurrectionem, et pœnam tantam salutem contemnentium, quae fit ulterius per adventum ad judicium. Quia igitur isti quatuor con-

  1. Quoad hoc quod in symbolo exprimatur in parte articuli quem posuit Thomas, « Descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis. »

  2. Item, Anselmus in libro de Processione Spritus sancti dicit, quod « necessarium ad salutem est credere descensum ad inferos. »

  3. Item, Omnes expositores, præter solum Gregorium, concorditer dicunt, quod Joannes de hoc non dubitavit pro se, sed gessit morem discipulis invidentibus Christo, et dubitantibus. Et hoc apparet : quia de hoc Dominus nihil respondit, si per se, vel per alium descensurus esset ad inferos : sed potius ostendit discipulis argumenta suæ deitatis. Et hoc accipitur etiam ex Joanne, ubi multis persuasionibus ostendit Joannes discipulis, qualiter ipse minui deberet, Chri-

<--- Page Split --->

stus autem crescere: quia qui de caelo vent, super omnes est 1.

souit.

SOLUTIO. Ego puto, quod temeritas sit dicere Joannem dubitasse, et initium hæresis Manichæorum, qui dicunt eum dubitasse, et ideo eum esse damnatum :

unde excuso Gregorium dicentem hoc quod potuit dubitare de modo descensus propter discipulos, qui non potuit dubitare de hoc propter seipsum : et ideo misit moriturus discipulos æmulos Christi, ut visu confunderentur, et Christo adhærerent.

D. De fide Cornelii.

Solet etiam quæri de Cornelio, Utrum fidem incarnationis habuerit, cum dictum est ei per Angelum : Acceptæ sunt eleemosynæ tuæ, et exauditæ sunt orationes tuæ 2 ? Si enim fidem incarnationis non habebat, tunc ergo sine fide incarnationis erat ei justitia : quia de illo scriptum est, quod justus erat et timens Deum 3. Si vero fidem incarnationis habebat, ad quid ergo missus est ad eum Petrus ? Sane dici potest eum sicut fidem unitatis, ita et incarnationis habuisse de revelatione, sed incarnatum jam esse Dei Filium ignorasse : et ideo missus est ad eum Petrus, ut jam natum Dei Filium ei annuntiaret, et sacramentum regenerationis ei conferret. Habebat ergo fidem incarnationis, sed an facta, vel futura esset, non noverat : et ita per fidem venit ad opera, et per opera amplius solidatus est in fide. Per fidem enim, ut ait Gregorius, venitur ad opera 4. Cornelius etiam per fidem venit ad opera. Deum enim unum credebat, sed Filium ejus nesciebat incarnatum. Per fidem placuerunt Deo opera ejus. Sine fide enim impossibile est aliquem placere Deo 5. Augustinus vero dicit Cornelio dictum esse per Angelum : Acceptæ sunt eleemosynæ tuæ, et orationes tuæ, antequam in Christum crederet : nec tamen sine aliqua fide donabat et orabat. Nam quomodo invocabat, in quem non credebat ? Sed si posset sine fide Christi esse salus, non ad eum mitteretur architectus Ecclesiæ Petrus. Attende quid ait, sine fide Christi non posse esse salutem : et tamen Corne-

<--- Page Split --->

lium exauditum antequam crederet in Christum. Quod ita potest intelligi, scilicet antequam sciret Christum incarnatum, in quem credebat in mysterio.

citam, sed Petrus explicuit: et hoc nihil esse videtur, cum Cornelius fuerit de majoribus, et explicitam debuerit habere fidem.

ARTICULUS VIII.

An Cornelius Centurio ante adventum ad Petrum habuit fidem incarnationis?

Deinde quæritur de Cornelio ubi dicit : « Solet etiam quæri de Cornelio, etc. »

Hoc præcipue propter verba Augustini quæ habentur in Littera.

  1. Videtur enim fides esse prima veritas, ut supra habitum est 1 : ergo non per misericordiam venit ad fidem, sed potius per fidem ad misericordiam.

  2. Item, Non oraret in quem nullo modo crederet, ut ibidem dicit Augustinus : ergo videtur falsum, quod Petrus missus fuit, ut doceret eum fidem. Si forte tu dicas, quod habuit fidem impli-

Solutio. Puto, quod Cornelius habuerit fidem explicitam : sed tamen implicita suffecisset ei : quia non erat de majoribus nisi secundum dignitatem personatus, non de majoribus in revelatione. Fides autem explicita quam habuit, fuit de Christi incarnatione relata ad quodcumque tempus, ut supra diximus, et ideo missus est Petrus Ecclesiæ architectus, ut determinaret ei articulum quem explicite credidit, ad certam temporis differentiam ne amplius expectaret venturum quem ipse Petrus doceret venisse. Et ita intelligo Augustinum, qui dicit missum Petrum qui instrueret ad fidem, id est, ad fidei determinationem, non articuli explicationem : et hæc determinatio, ut supra diximus, accidit fidei in illa parte in qua est per auditum.

E. De æqualitate fidei, spei, charitatis, et operis, quæ secundum aliquid sunt æqualia.

Illud etiam non est prætermittendum, quod fides, spes, charitas, et operatio, secundum aliquid æqualia sunt in præsenti. Unde Gregorius 2 : Fidem, spem, charitatem, atque operationem dum in hac vita vivimus, æquales sibi esse apud nos invenimus: quia quantum credimus, tantum

<--- Page Split --->

amamus : et quantum amamus, tantum de spe præsumimus. Quisque enim fidelis tantum credit, quantum sperat, et amat : et tantum operatur, quantum credit, et amat, et sperat. Sed tamen major spe et fide charitas dicitur : quia cum ad Dei speciem pervenitur, spes et fides transit, sed charitas permanet : et quia charitas mater est omnium virtutum, quæ non ideo post fidem et spem ponitur, quod ex eis oriatur, sed quia post illa remanebit aucta. Charitas enim numquam excidit 1. Præmissa autem æqualitas proprie secundum interiorum actuum intensionem consideranda est. Huic vero quod hic et superius dictum est, scilicet quod charitas non est ex fide et spe, sed e converso, videtur obviare quod ait Apostolus : Finis præcepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta 2. Quod exponens Augustinus 3, cor accipit pro intellectu, et conscientiam pro spe. Qualis, inquit, charitas est finis præcepti procedens de corde puro, id est, de puro intellectu, ut nihil nisi Deus diligatur : et conscientia, id est, de spe bona, et fide non ficta, id est, simulata 4. Non ergo charitas fidem et spem, sed fides et spes charitatem præcedere videntur. Hoc ergo ea ratione traditum intellige : non quod fides et spes causa vel tempore charitatem omnium bonorum matrem præcedant : sed quia charitas sine illis in aliquo esse non potest, sed illa sine charitate possunt esse, quamvis non sit pia fides vel spes sine charitate. Ideo ergo ex fide et spe procedere dicitur charitas, quia nulli provenit sine istis.

ARTICULUS IX.

An fides, spes, et charitas, in præsenti sunt æqualia ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ulimo capitulo, ibi, « Illud etiam non est prætermittendum, quod fides, spes, charitas, et operatio, etc. »

Hoc enim non videtur : quia

  1. Multo plus credimus, quam amemus : quia nihil est quod non credimus, et tamen amor deficit.

  2. Item, In naturalibus motibus non est necesse, quod semper amemus quod amandum esse cognoscimus : ergo nec in spiritualibus est necesse, quod hoc amemus quod credimus esse diligendum.

  3. Si forte tu dicas, quod hoc quod dicitur hic, intelligitur de ipsis habitibus, qui simul infunduntur, et continentur in gratia gratum faciente : hoc nihil esse videtur : quia operatio non simul infunditur cum illis, sed sequitur ea sicut causatum ex illis.

  4. Item, In Littera etiam dicitur, quod præmissa æqualitas proprie secundum actuum interiorum intensionem considerata est : ergo videtur, quod omnium fere solutio nulla est dicentium, quod

<--- Page Split --->

hoc intelligitur penes habituum spiritualem quantitatem.

Sed contra. SI PROPTER hoc diceretur, quod non esset verum quod dicitur hic:

  1. Hoc est contra dicta Sanctorum, et hic, et Apocal. xxi, 16, ubi dicit, quod latera civitatis æqualia sunt : et dicit Glossa quod latera sunt fides, spes, et charitas, et operatio.

  2. Item, Infusa una virtute, infunduntur omnes propter gratiam a qua nulla separatur, quia quælibet est pars illius virtualis : ergo per eamdem causam aucta una, augentur omnes : ergo sunt æquales.

  3. Item, Si omnibus accidit ista æqualitas, quare magis ponitur hic de tribus illis, quam de aliis ?

  4. Item, Gregorius in Homil. Pentecostes dicit, quod « charitas magna operatur, si est : si autem desinit operari, charitas non est : » ergo videtur, quod etiam operatio sequitur quantitatem charitatis.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod ista æqualitas dupliciter attenditur, scilicet secundum habitus : et tunc est inter tres virtutes : et secundum actus, et sic excedit quartum quod est operatio. Sed dupliciter potest attendi operatio, scilicet secundum relationem ad id quod informat eam, et elicit. Si primo modo consideretur actus, non puto esse verum, quod operatio unius virtutis æqualis sit operationi alterius, nec quod operatio ejusdem virtutis semper sit secundum totum posse ejusdem virtutis : quæ contingit ferventius diligere, quam charitas magna sit in corde : et contingit minus ferventer diligere, quam sit charitas in corde. Si autem consideratur relata ope-

ratio ad id quod informat eam, cum hoc sit gratia. tunc dico quod æqualis est : quia minor operatio un genere operationis majori gratia et charitate informata plus valet ad substantiale meritum vitæ æternæ, quam major cum minori charitate informante et eliciente.

DICENDUM ergo ad primum, quod illa objectio procedit de operatione comparabili ad liberum arbitrium, quod ministrat actum : quod quia diversimode se habet in devotione et tristitia, sicut homo numquam in eodem statu permanet, ideo etiam actus differentes sunt, sed in comparatione ad gratiam elicientem et informantem sunt æquales.

Ad aliud dicendum, quod non est ita in naturalibus affectionibus : quia ille non uniuntur in uno, sicut virtutes in gratia : et ex illa unione est, quod aucta una, augentur omnes, et quod æquales sunt omnes.

Ad aliud dicendum, quod bene concedo, quod non intelligitur de habitibus tantum, et quod hoc accidit omnibus virtutibus : sed specialiter attribuitur istis : quia ista sola theologicae sunt : et immediate in Deum tendunt, et omnes alias quasi conducendo in Deum dirigunt, ad quem refertur omne nostrum opus.

Ad aliud dicendum, quod intelligitur dictum Gregorii secundum comparationem actus ad habitum informantem, et non ad liberum arbitrium agens. Notandum tamen, quod quidam de facili se expediunt, dicentes quod non intelligitur æqualis in specie, sed tantum in genere : ut si una sit magna, et alia sit magna, et e contrario : sed non quod tanta per æqualitatem. Sed non stat solutio : quia æqualitas exprimitur in Littera per tantum et quantum, ut patet inspicienti.

<--- Page Split --->