DISTINCTIO XXIV.

De fide quantum ad ejus objectum sive materiam ?

A. Quomodo intelligitur quod scriptum est : Ut cum factum fuerit, credatis ?

Hic quaeritur, Si fides tantum de non visis est, quomodo veritas Apostolis ait : Nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis 1 : ubi innui videtur, quod fides illis fuerit de factis et visis ? Super quo Augustinus movet quaestionem et absolvit, ita inquiens : Quid sibi vult, Ut cum factum fuerit, credatis? Haec est laus fidei, si quod creditur, non videtur. Nam et Thomas, cui dictum est : Quia vidisti me, credidisti 2 : non hoc credidit, quod vidit. Cernebat enim et tangebat carnem viventem, quam viderat morientem, et credebat Deum in carne ipsa latentem. Credebat ergo mente quod non videbat per hoc quod sensibus corporis apparebat. Si vero dicuntur credi quae videntur, sicut dicit unusquisque oculis suis credidisse : non ipsa est quae in nobis aedificatur fides : sed ex rebus quae videntur, agitur in nobis, ut ea credantur quae non videntur 3. Ex his aperte intelligitur, quod proprie fides non apparentium est. Nec illa est fides qua in Christo aedificamur, qua dicimus usitata locutione, nos ea credere quae videmus. Alibi tamen dicit Augustinus fidem esse de rebus praesentibus : quod erit in futuro, cum per speciem Deum praesentem contemplabimur : quae tamen non proprie dicitur fides, sed veritas. Est, inquit, fides qua creduntur ea quae non videntur. Sed tamen est etiam fides rerum, quando non verbis, sed rebus ipsis praesentibus creditur : quod erit, cum per speciem manifestam se contemplandam Sanctis prae-

<--- Page Split --->

bebit Dei sapientia. Sod non proprie haec dicitur fides, imo fidei merces ad quam credendo pervenitur 1 : ut ex fide verborum transeat justus in fidem rerum.

DIVISIO TEXTUS.

« Hic quæritur, Si fides tantum de non visis est, quomodo veritas Apostolis ait, etc.

In hac parte agitur de quibusdam quae objici possunt contra ultimam partem diffinitionis Apostoli, quae exposita est in praecedenti distinctione.

Et dividitur in partes duas : in quarum prima quærit Magister, Utrum idem posset esse visum et creditum ? In secunda autem, Utrum idem posset esse agnitum et creditum ? ibi, C, « Post haec quæri solet, etc. »

Prima harum dividitur in duas : in quarum prima ostendit generaliter, quod fides non est de visis, nec de probatis. In secunda autem, solvit specialiter difficultatem, quae est de articulo passionis : quia Apostoli viderunt Christum pati, et tamen crediderunt, ibi, B, « Si vero quæritur, Utrum Petrus, etc. »

ARTICULUS I.

An creditum possit habere testimonium rationis ?

Incidit autem dubium circa primum, Utrum creditum possit habere testimonium rationis ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Dicit Petrus : Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est fide et spe, scilicet reddere 2. Ergo reddenda est ratio.

  2. Item, Non enim doctas fabulas secuti,... sed speculatores facti, etc., voce delapsa ad eum hujusmodi a magnifica gloria 3. Ergo videtur, quod contemplatio illius gloriae fuerit eis ratio credendi.

  3. Item, I Joan. 1, 1 et seq. : Quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitæ, ... hoc annuntiamus vobis. Ergo visus et auditus et tactus probant fidem.

  4. Item, In Actibus, Paulus ad Agripam : Unde, rex Agrippa, non fui incredulus cælesti visioni 4 : ergo visus fuit sibi ratio fidei.

  5. Item, Damascenus dicit : « Discipuli Domini et Apostoli omnifariam illuminati Spiritu sancto, et ejus virtute et gratia, divina signa operantes, miraculorum sagena ad lumen divina cognitionis de profundo ignorantia infideles piscantes reduxerunt 5. »

  6. Item, ad Hebr. II, 3 et 4 : Quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem : quæ cum initium accepisset enarvari per Dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, etc.

  7. Item, Videtur quod habeat rationem. Chrysostomus super Joannem, 1, 46, super illud : A Nazareth potest aliquid boni esse? dicit : « Nathanael, in non suscipiendo a Nazareth Christum esse, eam quæ illi erat circa Scripturam, dili-

<--- Page Split --->

gentiam ostendit 1. » Ergo videtur, quod antequam credatur articulus, scrutandum sit Scripturae testimonium. Ergo habet rationem.

  1. Item, ad Roman. x, 17 : Fides autem ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Quod exponens Gregorius in Moralibus dicit : « Intellectum dat, dum de auditis mentem illustrat. » Ergo necessarium est audiri, et illustrari mentem, antequam credatur.

  2. Item, Petrus Ravennas Archiepiscopus : « Non est tutum credere sine ratione. »

  3. Item, Augustinus ad Paulinum : « Credimus illa qua? absunt : sed videtur idoneum quod eis testimonium perhibetur. »

  4. Item, ibidem, « In his qua? vidimus, vel videmus, nos ipsi testes sumus : in his autem qua? credimus, aliis juvamur testantibus ad fidem.» Ergo videtur ex his omnibus, quod fides accipiet rationem.

SED CONTRA :

  1. Chrysostomus super Joan. iii, 12, super illud : Si terrena dixi vobis, et non creditis, etc., dicit sic : « Nam cum quidem quis gravetur qua? per intellectum suscipere est, et non facile recipiat, decenter utique incusatur amentia?. Cum autem non suscipiat qua? excogitatione quidem non est suscipere, fide vero solum, infidelitatis est accusatio 2. » Ergo fides non est per excogitationem, id est, per rationem : quia hoc vocat excogitationem per totum librum.

  2. Item, In Homilia eadem, infra, « Vides quia fide ubique opus est : crucem enim fontem vitae esse ait, quod excogitatio quidem nequaquam facile susciperet, et testantur adhuc Gentiles deridentes : sed fides excogitationum imbecillitatem supergrediens, facile utique id et suscipit et retinet. »

fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Tamen distinguendum est hic duplici distinctione : quarum unam ponit Damascenus 3, scilicet quod quaedam fides est ex auditu, et quaedam est charisma Spiritus sancti : illa qua? est ex auditu, potest habere rationem inductivam, non probativam : non ut quis consentiat, sed ut facilius consentiat ei, cui tamen per affectum est inclinatus et paratus consentire. Charisma autem est lumen infusum tendens in primam veritatem, et haec non habet rationem inducentem, ut ita dicam.

Et ut hoc melius intelligatur, resumendum est quod habitum est in praecedenti distinctione, ubi diffinitur credere ab Augustino, quod credere est cum assensione cogitare. Unde ex parte cogitationis admittit rationem : quia ex parte illa est ex auditu : et haec ratio quam admittit, non est probans, sed quasi alludens credito ad jucunditatem, non ad consensum : ex parte autem consensus non innititur nisi lumini infuso.

Aliam etiam distinctionem ponit Petrus in Itinerario Clementis, scilicet quod fides non exigit probationem, nisi ut probetur verus esse Propheta qui tradidit eam : si enim ille verus exstiterit, absque dubio omnia qua? docet, vera erunt, quamvis quaedam earum propter sui altitudinem non intelligantur.

SECUNDUM haec igitur dicendum ad priAd 1e mum, quod loquitur Petrus de ratione fidem defendente et inducente, non fidem faciente, in eo qui est fidelis.

Per hoc patet solutio ad omnia, praeterquam ad tres ultimas auctoritates.

Ad PRIMAM illarum dicendum est, quod Petrus Ravennas non loquitur ibi de credere judicis in causis.

Ad ALIAS duas dicendum, quod credere Ad 1al etiam non sic ibi sumitur sicut in fide, sed potius secundum quod dicit consensum improbabilem, quod plures testantur.

Solutio. Dicendum ut supra, quoniam

3 S. J. DAMASCENUS, Lib. IV de Fide orthodoxa, cap. 1.

<--- Page Split --->

ARTICULUS II.

An sit laus fidei assentire ei quod non videtur ? Et, An sit de rebus non praesentibus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : « Hæc est laus fidei, si quod creditur, non videtur. »

Sed contra :

  1. Rationem abnegare est abnegare lumen quod Deus posuit in nobis. Unde, Psal. iv, 7 : Signatum est super nos lumen vultus lui, Domine. Item, Homo, cum in honore esset, non intellexit : comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est ulis 1. Ergo videtur, quod abnegando rationem, magis avertimur a lumine Dei, quam convertamur ad ipsum.

  2. Item, Duorum ordinatorum ad idem, neutrum contrariatur alteri : sed ratio et fides sunt lumina ordinata ad idem, scilicet ad primam veritatem : ergo neutrum contrariatur alteri : ergo non est laus fidei non videre per rationem, sed potius hoc esset fidei vituperium, ut videtur.

  3. Item, Fides est cognitio ænigmatica et specularis : ergo secundum hoc est imperfecta : ergo indiget juvamine : ergo non debet esse laus fidei credere quod non videtur, sed potius fidei vituperium.

  4. Item, Secundum hoc possemus credere quælibet irrationabilia, et postea dicere, quod hoc esset laus fidei, quia irrationabilia sunt.

Videtur enim, quod nullo modo : cum enim omne arguens mentem, per se lumine suo convincat mentem ; et tamen fides habeat lumen obumbratum, non videtur mentem posse arguere de incognitis.

Si forte dicas, quod fides est argumentum de non visis : et hæc est laus ejus, quia facit ea videri non modo, sed quando in futuro per speciem contemplabimur. Contra : Minor cognitio non est argumentum majoris cognitionis : fides autem est infra intelligentiam et visionem veritatis, ut dicit Hugo de Sancto Victore : ergo non est argumentum illius.

Ad hoc quidam dicunt, quod inferior cognitio potest bene argumentum esse superioris, sicut videmus, quod experimentum est cognitio in singularibus accepta, et tamen arguit juvando ad cognitionem principiorum : et quod in sensu cognoscitur, quia hoc in intellectu percipitur propter quid, quia principium est notum propter seipsum.

Sed contra : Ista acceptio propter quid in principiis : aut est vi sensus, aut vi intelligentiae separantis principia ab appendiciis materiae, in quibus sensibilis cognitio accipit solum. Si dicas, quod vi sensus. Contra : Propter quod unumquodque est tale, idem magis tale : ergo si propter quid scitur in intellectu propter cognitionem sensibilem, illa magis scietur propter quid : et hoc absurdum est, quia non relucet propter quid in non separata plene a materia. Si autem vi inintelligentiae : tunc falsa est similitudo : quia tunc non juvat ad cognitionem propter quid sensibilium experimentum, nisi inducendo et non manifestando lucem ipsam.

Item quaeritur, Qualiter fides possit esse argumentum non visorum, cum deficiat apparentia in fide, secundum quod est ex parte, quia est in ænigmate et in speculo ?

SOLUTIO. Dicendum sine præjudicio, solutio. quod laus fidei est assentire ei quod non videtur : non tamen contra rationem. Aliud est enim esse supra rationem, et aliud est esse contra rationem. Auctori-

<--- Page Split --->

tas enim revelationis cui innititur cogitatus fidei, secundum quod est ex auditu, est supra rationem, sed non contra rationem : et secundum illum cogitatum est articulus : et ideo non audemus aliquid dicere, aut cogitare (ut dicit Dionysius) piaeter ea quae nobis in sacris eloquiis sunt expressa.

Ad 1. DICENDUM igitur ad primum, quod non abnegamus rationem, secundum quod lumen est : non autem est lumen nisi juvata revelatione et auctoritate : sed abnegamus eam, secundum quod est cæca, et sensibus et phantasiiis obumbrata.

Ad aliud dicendum, quod fides et ratio ordinantur ad idem : sed in omnibus ubi duo ordinantur ad idem, tertius corrigit errorem incertioris. Ita fides corrigit rationem : et ideo hoc modo non abnegatur ratio secundum quod procedit in primam veritatem, quia tunc supponit principia fidei, et non deflectitur per phantasias erroris.

Ad aliud dicendum, quod fides est cognitio ænigmatica : sed ænigma et speculum habent in se duo, scilicet lumen, et umbram : et ex parte luminis est argumentum, fides autem ex parte umbræ facit ad meritum status istius : sed si esset adeo umbrosa, quod non sufficienter ostenderet creditum secundum statum meriti, tunc esset verum, quod indigeret juvamine.

rentia illa qua arguit ex informatione per tensionem in veritatem : imo sic est certior omni arte : et ideo licet apparentia rationis deficiat, non tamen deficit certitudine major cum ratione.

Ad aliud quod objicitur contra solutionem, dicendum quod minor cognitio bene potest esse argumentum majoris : non quid sit, sed quia sit : et hoc modo arguit fides cognitionem æternorum, ut Magister exposuit in fine præcedentis distinctionis. Quid enim illa visio sit, oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit1 : unde per fidem non cognoscitur quid sit nisi imperfecte, scilicet quia est inexplicabilis, et inenarrabilis, et hujusmodi.

Ad in quod objicitur de alia solutione, videtur mihi stare, quod sensibilis cognitio (ut mihi videtur) non facit apparere propter quid in principiis, sed potius abstrahens intellectus, non probans, quia probari non possunt, quae priora non habent.

ARTICULUS III.

An fides potest esse de rebus præsentibus, cum tamen visio evacuat fidem?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, sub finem : « Alibi dicit Augustinus fidem esse de rebus præsentibus, etc. »

Ergo videtur, quod visio non evacuabit fidem : quod est contra Apostolum, I ad Corinth. xm, 10 : Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Constat autem, quod fides sit ex parte, cum sit speculum in ænigmatæ2.

Ad quest, Ad aliud dicendum, quod supra in explanatione diffinitionis Apostoli responsum est: quia non deficit fidei appa-

SOLUTIO. Dicendum, quod vocat fidem sol*

<--- Page Split --->

hic genus sive substantiam fidei, quæ est visio veritatis : hæc enim contrahitur ad speculum et ænigma, ut ad differentiam constitutivam, et tunc facit visio-

nem quæ est tota merces, eo quod non est sola visio extrinsecus se spargens super rem, sed potius visio amati et habiti.

B. Si Petrus habuit fidem passionis, quando vidit hominem illum pati?

Si vero quæritur, Utrum Petrus fidem passionis habuerit, cum hominem Christum oculis pati cernebat? Dicimus eum fidem passionis habuisse, non in eo quod credebat hominem pati, quia hoc videbat: sed in eo quod credebat Deum esse, qui patiebatur. Non enim virtus fidei erat, quod credebatur homo pati et mori, quod Judæus cernens credebat: sed quod credebatur Deus esse qui patiebatur. Unde Augustinus super illum Psalmi locum: Respondit ei in via virtutis suæ' : Laus fidei est, non quia credit hominem illum mortuum, quod et Paganus credit, sed quia credit eum gloriîcatum, et verum Deum. Credit ergo fides Deum mortuum, et hominem glorificatum. Non ergo fuit Petro fides credere hominem illum mori, quod oculis cernebat: sed credere Deum esse, qui moriebatur. Nec nobis etiam fides in hoc meretur, quod credimus hominem illum mortuum, quod et Judæus credit, sed quia credimus hominem Deum mortuum esse.

problemata, scilicet, quid sit articulus diffinitione?

Secundo, Quid sit re?

Tertio, de numero articulorum secundum utrumque symbolum.

ARTICULUS IV.

Quid sit articulus fidei secundum diffinitionem ?

Quarto, de differentiis symbolorum.

Quinto autem et ultimo, Si aliqua teneamur credere quæ non sunt articuli : et si sic, qualiter se illa habeant ad articulos fidei ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Si vero quæritur, Utrum Petrus fidem passionis habuerit ? etc. »

Ratione eum hujus est hic quæstio magna de articulis fidei, circa quam propter compendium quæremus quinque

An PRIMUM proceditur sic :

Dicit Richardus de sancto Victore, quod « articulus est indivisibilis veritas de Deo arctans nos ad credendum. »

Isidorus autem dicitur sic diffinire :

<--- Page Split --->

« Articulus est perceptio divinae veritatis, tendens in ipsam. »

Quidam etiam Magistrorum Hugoni attribuunt istam : « Articulus est natura cum gratia : » quæ tamen ut proponitur in libro suo non invenitur.

  1. Articulus enim non est perceptio veritatis, sed potius perceptio umbræ veritatis et speculi.

Item, Philosophi quidam habebant quamdam perceptionem veritatis tendentem in ipsam veritatem : ergo videtur, quod ipsi habebant articulos.

ObjiciTur autem contra primam sic : 1. Quia cum dicitur indivisibilis veritas, sensus est, in quo stat divisio symboli. Sunt autem secundum diversa symbola diversæ divisiones : et unum quandoque dividitur in uno, quod non dividitur in alio : ergo videtur, quod non sit simpliciter indivisibile : ergo videtur, quod per aliquam causam in plura possit dividi articulus.

  1. Præterea, Articulus est junctura membri cum membro : ergo videtur potius dicere id in quo nectuntur credibilia, quam id in quod resolvuntur per divisionem.

  2. Præterea, Dicit Augustinus, quod sequens membrum vim sui motus habet in articulo : cum igitur ab habitu sit motus in credibile, videtur potius fides qua credimus habere rationem articuli, quam fides quæ est id quod credimus.

  3. Præterea, Non videtur generaliter verum esse quod dicitur, De Deo. Carnis resurrectionem enim est articulus : et non est de Deo, ut videtur. Item, Sanctam Ecclesiam Catholicam, et hujusmodi.

  4. Item, Falsum videtur quod dicit, Arctans nos ad credendum. Si enim dicatur arctatio per modum inclinationis naturae, sicut virtus arctatur ad actum et objectum : tunc potius convenit fidei qua creditur, quam fidei quæ creditur.

  5. Si autem dicatur arctatio per modum veritatis aperte, quæ convincit intellectum, iterum falsum est : quia potiores articuli cum sint contra principia rationis, magis videntur arcere a credendo, quam ad credendum.

  6. Si autem dicas, quod intelligitur de tensione amoris : hoc non potest stare : quia sic existens in peccato mortali, qui credit fide informi omnes articulos, non haberet fidem, quod falsum est.

De diffinitione Magistri Hugonis nolo objicere : quia sunt verba ficta, et sibi false imposita, ut postea patebit, cum ponemus sua verba quæ dicit de hoc.

Solutio. Dicendum, quod Richardus Stotia diffinit fidem quæ creditur, id est, articulos, per formam, et materiam propriam, et actum. Forma enim quæ est ut genus, est veritas : quæ autem est ut differentia contrahens, est indivisibilis : materia autem est de Deo : quia nisi sit veritas indivisibilis in tali objecto quod est Deus, non est articulus : quod patet per diffinitionem ejus quod est credere, quæ communiter ponitur, quod credere est assentire primeæ veritati propter se, et super omnia : nulli autem veritati assentitur absolute propter se, nisi veritati divinæ, ita scilicet quod ly propter se dicat causam efficientem, et finalem, et formalem. Efficientem : quia ipsa efficiente, et non aliqua nostra ratione credimus ei : et propter ipsam, non propter aliquid aliud, quia nulla veritas est post eam potior ea. Formalem autem dicit : quia non propter aliud credimus, nec per aliud : sicut in metaphysicis principiis credimus veritati principiorum propter divinam lucem in eis, quæ facit ea vera effective : sed prima veritas non est facta ab alia. Effectivum autem tangit dicens, Arctans nos ad credendum.

Eodem modo objicitur de secunda quæ est Isidori.

Illa autem quæ est Isidori, tangit formam, et actum, et non ita nominis proprietatem, quia non ponit id quod est

<--- Page Split --->

proprium nominis diffiniti, ut arctare , et esse indivisibilem, quod tamen sonat articulus.

Ad difin. 1. Ad primum igitur dicendum, quod divisio sumitur duobus modis, scilicet secundum actum dividentis, et secundum actum divisibilis. Secundum actum dividents multiplicantur articuli in symbolo Apostolorum : et ideo remanent quaedam indivisa, quae dividi possunt secundum aptitudinem rei, ut infra patebit : et utroque modo communiter quoad diversa symbola datur diffinitio, scilicet ut praepositio privativa in quibusdam privet actum divisionis solum, et in quibusdam actum cum potentia : et quaro hoc flat, infra explicabitur, cum tractabitur do differentiis symbolorum.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod articulus habet duplicem acceptionem, scilicet materialem, et sic articulus est membrum colligatum : et formalem, et sic articulus est membrorum colligatio : et utrumque couvenit, sed primum respectu partium, et sic accipitur a Richardo arliculus. Secundum autem convenit respectu totius symboli, et sic non accipitur ab ipso : quia in symbolo tota colligatio est articulorum materialium, et junctura unius cum alio.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod motus fidci incipit a veritate articuli, et non ab habitu : veritas enim articuli facit habitum sui similitudine in anima, et facit illum habitum tendere in eamdem veritatem : ut sic sit motus mobilis a prima veritate incipiens, et per articulum prime veritatis in eamdem tendens, ut concludatur circulus egredientis radii ab aeterno in temporalem animam justi, et per veritatem articuli in aeternam veritatem : sicut dicit Dionysius in libro primo de Casteli hierarchia : « Omnis Patre moto manifestationis luminum processio in nos optime ac large proveniens. » Iterum, « Ut vivifica virtus nos replet, et convertit ad congregantis Patris unitatem, et deificam super simplicitatem. »

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod omnis arii-

culus est de Deo : non enim credimus (ut dicit Damascenus) resurrectionem futuram, nisi divina veritate et jussu : et ideo promissa resurrectio divinae veritatis est effectus. Et similiter Ecclesiæ non unitur, nec peccata remittuntur, nec baptisna valet, nec cætera sacramenta, nisi divina veritate hoc operante per Spiritum sanctum : et sic facile est omnes in divinam veritatem reducere.

Ad aliud dicendum, quod arctatio ista est per medium luminis simplicis, a quo procedit lumen faci quod est habitus : et ideo articuli veritas secundum naturam prior arctat.

Ad aliud dicendum, quod hoc argumentum procederet si arctaret secundum complexionis habitudinem : dictum est autem supra, quod non, sed potius in modum naturae convincentis ex vi luminis simplicis doni ipsum intellectum, ut tendat in id quod credit.

Ad m quod objicitu: contra, dicendum Ad diffin 2. secundum aliam diffinitionem, quod non habuerunt perceptionem civinae veritatis Philosophi, nisi materialiter : sed humena erat, quia per naturae rationes : nec tendebat in veritatem in modum naturae rationi consentarese, sed potius per modum consensus ex ratione.

Ad aliud quod objicitur de falso Christiano, supra responsum est, quod fides informis quantum est de se tendit, sed non sequitur eam subjecum.

Ad diffinitioem Hugonis, dicendum, Ad diffin. 3. quod sua verba ponit in parte decima librorum sacrorum, tamen quidam signant illam diffinitionem. Dicit enim sic: « Duo sunt fidei proposita credenda : creator, et salvator. Creator, et quae pertinent ad Creatorem : haec est una pars fidei. Salvator, et quae pertinent ad Salvatorem : haec est altera. » In prima discernit fides in Creatorem et opera sua. In secunda parte discernit fides inter Salvatorem et sacramentalia. Ad Creatorem pertinent opera conditionis, quae sex diebus facta sunt. Ad Salvatorem pertinent operarestaurations, quae complentur sex aeta-

<--- Page Split --->

tibus. Prima pars fidei spectat ad debitum naturae. Secunda pars fidei spectat ad debitum gratiae. Illa credere debemus, quia per naturam conditi sumus : ista credere debemus, quia per gratiam reparati sumus. Ex hoc accipitur, quod ipse intendit, quod in symbolo quidam articuli exprimunt opus instaurans naturam, et quidam opus instaurans gratiam : et non intendit articulum diffinire : et tunc planum est quod quaerebatur.

ARTICULUS V.

An articulus sit quid complexum vel incomplexum?

Secundo quaeritur, Quid sit articulus re ? Utrum scilicet complexum, vel incomplexum ?

Videtur autem, quod sit incomplexum ut passio, et resurrectio, et hujusmodi :

  1. Fides enim est simplex lumen, ut probatum est supra secundum Dionyssium : ergo est simplicis, et non complexi.

  2. Item, In Deo nulla est complexio : cum igitur articulus sit de Deo, videtur quod non sit complexus.

  3. Item, Articulus diffinitus est esse indivisibilis veritas de Deo : ergo non potest esse complexus : quia nihil complexum potest esse indivisibile.

  4. Item, Si esset complexus articulus, ita quod enuntiabilia essent articuli, tunc tempus esset de essentia articuli. Sit ergo Christus passus in A instanti : ergo aliud tempus faceret aliud enuntiabile : et si passus esset in B, non esset idem articulus, scilicet Christum passum esse in B.

Præterea, Cum tempus sub certa diffe-

rentia sit de essentia articuli, non esset verum quod dicit Augustinus in sequenti distinctione, quod tempora variatè sunt, fides autem immutata permansit : et sic moderni et antiqui non haberent eamdem fidem quoad articulos.

SED CONTRA :

  1. Consensus non est nisi in complexum : in articulum autem est rationis consensus et fidei : ergo ipse non est incomplexus, sed complexus. Quod autem fides sit consensus, supra habitum est a Damascono.

  2. Item, Secundum hoc videtur, quod Judæi qui credunt Christi incarnationem, crederent articulum, licet credant eam futuram, nos autem præteritam.

  3. Item, Secundum hoc si articulus esset simplex, non deberet relinqui pro hæretico, qui crederet Christi incarnationem, non autem Christum incarnatum : quæ cum falsa sint, videtur quod articulus sit enuntiabile, et non res.

  4. SED ADHUC objicitur contra hoc pro prima parte, quod si articulus esset enuntiable, Cornelius qui non credidit Christum incarnatum, non erat justificatus per fidem 1 : quia charitatem non p )- tuit habere sine fide : et eleemosynæ et orationes ejus exaudiri non potuerunt sine fide, quia sine fide impossibile est placere Deo 2. Si autem dicas, quod habuit fidem de Christo jam incarnato et passo, tunc frustra missus est Petrus ad evangelizandum ei.

SOLUTIO. Sine præjudicio dico, quod 5ol tempus determinatum non est de essentia fidei quoad articulos : tamen bene concedo, quod complexio quædam est de essentia articuli : et hoc potest patere hoc modo. In omni enim articulo subjicitur divina veritas, quæ determinatur secundum diversa convenientia essentiae et personis, et quoad diversos effectus ad instaurationem naturae et restaurationem gratiae pertinentes. Hæc autem determi-

<--- Page Split --->

natio veritatis divinae non potest a nobis significari nisi per compositionem, licet sine compositione media sit in se ad illa determinata: sicut si debeat significari album in superficie, est quidem album in superficie sine medio aliquo, in superficic tamen a nobis non significatur inesse sine nota compositionis. Dico ergo, quod unum in alio determinans, scilicet in determinato supponitur in articulo: sed nota compositionis quam apponit actus animae signantis, cujus essentialiter est certa differentia temporis, meo judicio non est de essentia articuli.

Ad 1. DICENDUM ergo ad primum, quod licet lumen simplex sit fidei, tamen quia est per modum inclinantis ad consensum, ideo exigit complexionem in articulo, sed non illam quae facit enuntia bile in certa differentia temporis.

Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod licet in Deo nulla sit complexio secundum rem, est tamen secundum modum significandi quorumdam articulorum, ut cum dicitur, Deus trinus et unus : et gratia quorumdam etiam propter effectus diversos, et gratia aliquorum propter naturam unitam Christo.

Ad 3. AD ALIUD dicendum, quod articulus dicitur veritas indivisibilis, quia stat divisio in eo credibilium, non quia sit incomplexum omnino.

Ad 4 AD ALIUD dicendum, quod enuntia bile meo judicio non est articulus, sed res complexa ordinata ad omne tempus.

dobject 1. Adinquodcontraobjicituretiamre - spondereoportet , quodconsensusnonquæritnisicomplexamrem : etcircaillamipseponitmodumcompositionis , quædeterminaturilloverocuiconsentitratiocomponens : quodlicetverumsitinreipsa , tamensicutincompositionemfacienteestinanima , utdicitPhiloso - phusinfinesextiprimæphilosophiæ .

Ad ALIUD dicendum, quod nos non tenemur tantum credere articulum, sed ea quae determinata sunt circa articulos ex

prædicatione Apostolorum : et hæc respiciunt fidem ex parte illa quæ est ex auditu : multa enim ex determinatione temporis et prædicatione auditui fidei accedunt et accesserunt, licet non sint de substantia articulorum.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad i n quod objicitur de Cornelio, diAdobject . 4. cendum quod in illo tempore quando tempus non erat determinatum, nec secundum statum ætatum mundi, nec secundum statum prophetiæ, nec ex prædicatione Apostolorum, potuerunt se quidam habere ad omnem differentiam temporis sub distinctione. Sed modo non est ita : quia tempus est determinatum secundum cursum ætatum et numerum prophetiæ Danielis, et in omnem ierrarn exivit sonus eorum 1.

ARTICULUS VI.

De numero articulorum secundum utrumque symbolorum.

Tertio, Quæritur de numero articulorum secundum utrumque symbolum, scilicet Nicænum et Apostolorum.

Videtur autem primo esse diminutus numerus a numero articulorum symboli Athanasii : quia

  1. Sicut omnipotentia exprimit articulum, ita etiam de proprietatibus divinis est omniscientia, et Dei bonitas, et tamen non ponuntur pro articulis.

  2. Item, In symbolo Athanasii dicitur, « Omnipotens Pater, omnipotens Filius, etc., » et, « Immensus Pater, etc., » et, « Increatus Pater, etc. : » et nihil illorum exprimitur inter articulos, nisi tantum omnipotentia : ergo numerus videtur esse diminutus.

  3. Item, Dicitur, « Dominus Pater, Dominus Filius, etc. »

<--- Page Split --->

  1. Item, Similiter, cum proprietates sint in personis divinis, quibus personae distinguuntur, videtur quod de illis debuerit esse aliquis articulus: et cum nullus ponatur in altero symbolorum, videtur esse numerus diminutus.

  2. Item, Circa unionem naturarum in Christo multiplex fuit error, aliis dicentibus naturas esse confusas, aliis autem permixtas, aliis quod transiverunt in se invicem: et cum articulus fidei sit ad excludendos errores, debuimus multo plures habere articulos circa modum unionis, quam habemus.

  3. Item, Praeterea quaeritur de divisione quam fere omnes communiter ponunt Magistri, duorum scilicet symbolorum : nam in uno symbolo, scilicet Apostolorum, ponitur pro uno articulo, « Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem cœli et terræ. » Si ergo hæc est indivisibilis veritas, tunc non debet dividi : et tamen dividitur in symbolo Nicæno, et ponitur pro duobus : in illo enim symbolo primus articulus est, « Credo in unum Deum. » Secundus est, « Patrem omnipotentem, factorem cœli et terræ, visibilium omnium et invisibilium. » Ergo videtur, quod alterum erret.

  4. Item, In symbolo Apostolorum unus indivisus articulus est, « Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine. » Et hoc iterum in symbolo Nicæno ponitur pro duobus, ita quod unus sit de Christi conceptione, alter de Christi nativitate.

  5. Praeterea, Videtur si dividitur in Nicæno symbolo articulus de nativitate in duos propter duas nativitates, scilicet in utero, et ex utero, quod eadem ratione debeat dividi articulus passionis in quinque, scilicet quod captus, exprobratus, passus, mortuus, et sepultus sit : et tamen hæc omnia referuntur ad eumdem articulum in utroque symbolo.

  6. Item, In symbolo Nicæno nihil ponitur de descensu ad inferos. Unde etiam dicit Anselmus, quod fidem integre non

continet. Ergo videtur, quod sit diminutum : præcipue cum descensus ad inferos secundum utramque divisionem ponatur esse unus articulus.

  1. Item, In symbolo Nicæno pro duobus articulis ponuntur descensio ad inferna, et resurrectio a mortuis : in symbolo Apostolorum pro uno : ergo videtur, quod altera divisio non valeat.

  2. Item, In symbolo Apostolorum pro duobus articulis ponitur, « Sanctam Ecclesiam, » et « Sanctorum communionem : » et in Nicæno ponuntur hæc duo pro uno, scilicet « Et in unam sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum : » hoc enim totum pro uno ponitur articulo in Nicæno : et quæritur, quo jure eum Apostoli diviserunt ?

  3. Praeterea, Cum nos habeamus unum articulum de vita æterna, et credamus etiam pœnas æternas, videtur quod debeamus etiam habere unum de pœnis æternis.

  4. Item, Videtur a Cassiano et Leone adhuc tertium poni symbolum, in quo inveniuntur quædam quæ in neutro illorum continentur : et est Antiochenæ synodi, et dicit sic : « Credo in unum et « solum verum Deum, Patrem omnipo- « tentem, visibilium et invisibilium « creaturarum creatorem : et in Domi- « num nostrum Jesum Christum Filium « ejus unigenitum, et primogenitum om- « nis creaturæ : ex eo natum ante om- « nia sæcula, et non factum, Deum ve- « rum ex Deo vero, homousion, per « quem et sæcula compaginata sunt et « omnia facta : qui propter nos venit, et « natus est ex Maria Virgine, et cruci- « fixus sub Pontio Pilato, et sepultus : « tertia die resurrexit secundum Scrip- « turas, et ascendit in cœlos, et iterum « veniet judicare vivos et mortuos, etc., » quia alia non mutantur a symbolo Nicæno.

  5. Item, Additur in tertio articulo, « Primogenitum omnis creaturæ : » et iste articulus in neutro aliorum inveni-

<--- Page Split --->

tur : ergo videtur esse diminutio in utroque.

  1. Item, Cum symbolum Apostolorum sit editum ab ipsis Apostolis, videtur quod quilibet fidei prædicator addere debuerit suam sententiam : nulla autem invenitur de Paulo et Barnaba, qui tamen ab ipso Spiritu sancto electi sunt : ergo videtur symbolum primum esse diminutum.

  2. Item, Objicitur de singulis articulis : non enim videtur necessarius articulus, « Credo in unum Deum : » cum hoc sit etiam a Philosophis probatum necessariis rationibus, sicut patet in prima Philosophia Aristotelis, Avicennæ, et aliorum Philosophorum.

  3. Præterea, Quare non ponitur ibi, Unum simplicem Deum : cum tamen simplicitas magis sit propria Deo, quam unitas ?

  4. Item, Objicitur secundo de hoc quod dicit, « Patrem omnipotentem, etc. » Non enim omnipotentia solius Patris est, sed communiter trium : ergo videtur, quod iste articulus quibusdam posset esse occasio erroris : ergo male est positus.

  5. Item, Cum in symbolo Antiocheno dicatur, « Creatorem visibilium, etc., » quare in Nicæno dicitur, « Factorem : » cum tamen magis creare conveniens sit omnipotentiae, quam facere ?

  6. Item, Objicitur de tertio, « Et in unum Dominum, etc. » Non enim ipse solus Dominus est, ut dicit symbolum Athanasii, sed « Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus sanctus. »

  7. Præterea, Multæ expositiones ponuntur specialiter circa hunc articulum. Dicitur enim, « In unum Dominum no- « strum Jesum Christum Filium Dei uni- « genitum, et ex Patre natum ante om- « nia sæcula, Deum de Deo, lumen de « lumine, Deum verum de Deo vero, ge- « nitum, non factum, consubstantialem

« Patri, per quem omnia facta sunt : » et videtur, quod omnia sequentia superlue addita sunt : quia cum dictum est, Filium Dei, intelligebatur esse unigenitus et omnia alia : et hoc probatum est in primo libro Sententiarum 1 : ergo videtur esse superfluitas.

  1. Item, Cum sequitur, « Qui propter « nos homines et propter nostram salu- « tem descendit de coelis, et incarnatus « est de Spiritu sancto ex Maria Virgine, « et homo factus est, etc., » videtur multas habere expressiones superfluas : quia cum dixit, Propter nos homines, superfluum erat addere, Et propter nostram salutem : quia idem videtur secundum intellectum.

  2. Item, Idem videtur descendisse, et incarnatum esse : quia constat, quod non localiter motus descendit, sicut supra probatum est 2, quia descendit in natura divina, et descendere fuit visibilem apparere in carne.

  3. Præterea, Quod sequitur, « Et homo factus est, » non videtur exprimere articulum specialem alium ab isto : quia idem est incarnari, et hominem fieri.

Si forte tu dicas, quod non est articulus specialis. CONTRA hoc est : quia tunc in Nicæno symbolo deficiet articulus qui est de Christi nativitate, qui tamen ab omnibus ponitur unus de septem quæ Filio attribuuntur.

  1. De eo autem quod sequitur, « Crucifixus etiam pro nobis, etc., » prius objectum est usque ibi, « Et sepultus est : » ubi quæritur, quare diminutum est sic symbolum Nicænum in descensu ad inferos, et similiter symbolum Antiochenum, non autem symbolum Apostolorum ?

  2. Item, De illo, « Et resurrexit, » prius objectum est. Sed quæritur, cum inter resurrectionem et ascensionem fuerit apparitio multiformis, quare non

<--- Page Split --->

ponitur aliquid de illa inter articulos? quia Apostolus, I ad Corinth. xv, 4 et seq., videtur tangere inter credenda quae ipse fidelibus tradidit, sic dicens : Quia resurrexit tertia die, secundum scripturas : et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim: deinde visus est plusquam quingentis fratribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt : deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus : novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi.

  1. Item, De hoc quod sequitur in sequenti articulo, « Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos. » Quia hic videtur nec ad naturam, nec ad gloriam pertinere, sed ad severitatem, cum judicium tunc fiat districtum : ergo secundum hoc non debet esse articulus.

  2. Similiter, Objicitur de hoc quod sequitur, « Et in Spiritum sanctum Dominum, etc. » Et quaeritur, quare tanta expressio facta est circa illum, ut dicatur Dominus, et vivificans, et modus processionis, et aequalitas dignitatis ejus, et inspiratio ipsius in Prophetis ?

  3. Similiter, Quæ est causa quod in sequenti articulo duo symbola Apostolorum, scilicet Matthæi qui posuit, « Sanctam Ecclesiam : » et Simonis qui posuit, « Sanctorum communionem, » ponuntur in Nicæno symbolo loco unius articuli : et additur ibi, « Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum ? » Hoc enim a Patribus non sine causa factum est.

Solutio.

Solutio. Dicendum videtur ad primum, quod symbolum Apostolorum habet divisionem in duodecim articulos secundum numerum conferentium credenda : quia duodecim illud symbolum ediderunt, qui significabantur per duodecim boves mundi sulcos confringentes, qui sustinebant mare æneum 1, hoc est, mare propter mundum, æneum autem

propter resonantiam confessionis fidei in toto orbe futuram. Isti sunt lapides de quibus legitur, Josue, iv, 20, qui electi sunt de Jordane, ubi mansit arca Domini, et sacerdotum pedes steterunt. Lapides, inquam, articuli propter fidei soliditatem. Arca autem Christus est in humanitate et deitate. Jordanis autem scriptura Veteris Testamenti, quæ tunc stetit. Sacerdotes autem stantes super articulos, Legiferi, et Prophetae, et Patriarchæ, qui omnes fidei articulis innixi fuerunt. De campo autem latissimæ prædicationis Gentium in duodecim repositi sunt : quia in Scriptura Veteris Testamenti retorti sunt per confirmationem, ut esset rota in rota, et exhibitio in promissione, et benedictio filiorum in Patribus.

Distribuuntur autem articuli secundum Symbo illam divisionem ab antiquis sic : ut Aposi unus et primus attribuatur Patri, quem posuit Petrus, et est iste, « Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem, etc. »

Sex autem attribuuntur Filio.

Primus secundum generationem divinam, quem posuit Andreas, et est iste, « Et in Jesum Christium Filium ejus unicum Dominum nostrum. »

Secundus autem pertinet ad utramque nativitatem ejus humanam, tam in utero quam ex utero : et hunc posuit Joannes custos Matris generantis : et est iste, « Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine. »

Tertius autem pertinet ad sacramentum passionis ejus secundum omnia quæ circumstabant mortem ejus, sicut est passio antecedens, et mors sequens, et sepultura quæ est officium quod mortuis exhibertur : et hunc posuit Jacobus, frater Joannis : et est iste, « Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus. »

Quartus autem pertinet ad sacramentorum redemptionis eorum qui erant in inferni limbo conclusi, secundum quam

<--- Page Split --->

prophetaverat Zacharias, Zachar. ix, 11 : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua : et hunc posuit Thomas : et est iste, « Descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis. » Et conjungitur hic resurrectio mortuorum cum descensu ad inferos : quia iste articulus dicit totum quod Christus meruit per mortem suam : hoc autem fuit redemptio in anima quae completa fuit per fracturam inferri in descensu ad inferos, et redempti o in corpore quae completa est in resurrectione per gloriam corporis. Primum prophetaverat David, dicens : Contrivit portas æreas, et vectes ferveos confregit. Suscepit eos de via iniquitatis eorum 1. Secundum autem dicit Apostolus : Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suæ 2. Non enim est homo perfecte redemptus, nisi salvetur in corpore et anima. Hunc autem articulum convenienter Thomas posuit, qui cicatrices resurgentis tetigit, et ideo certus de resurrectione : et potentiam deitatis confessus est in fractura inferni, cum dixit : Dominus meus, et Deus meus 3.

Quintus autem pertinet ad aperlionem loci beatitudinis, ubi præcursor pro nobis introivit Jesus ascendens, et pandens iter ante nos, sicut prædixit Michæas 4 : et hunc posuit Jacobus minor, dictus frater Domini propter similitudinem corporis et religionis : et est iste, « Ascendit ad cœlos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. » Et dicit tria, scilicet ad cœlos, ut ostendat ad quid est ascensio secundum locum : et sedet ad dexteram, ut notet eum esse in potioribus bonis secundum humanitatem : et addit, Dei Patris omnipotentis, ut notetur esse æqualis secundum deitatem :

sicut prædixerat David: A summo cælo egressio ejus 5.

Sextus et ultimus est de reditu ad judicium : quoniam Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Fluo 6 : ut is qui legem posuit, secundum legem judicet : et qui judicatus est pro vivis et mortuis, judicet de vivis et mortuis : et hunc posuit Philippus : et est iste, « Inde venturus est judicare vivos et mortuos. »

Quinque autem residui pertinent ad Spiritum sanctum, tam in se, quam in donis suis. In se quidem quo exprimitur personalitas ipsius : et hunc posuit Bartholomæus dicens, « Credo in Spiritum sanctum. »

In donis autem primum est quo sanctificat et unit generaliter Ecclesiam : et hunc secundum articulum posuit Matthæus Evangelista et Apostolus, qui donum hoc specialiter fuit expertus, quando de publicano publicum fecit Evangelistam et Doctorem : et est iste, « Sanctam Ecclesiam Catholicam : » et est sensus, Credo in Spiritum sanctum, sanctificantem Ecclesiam Catholicam, id est, universalem Ecclesiam : K a 0 2 kavnenim in Græco, in Latino sonat universale. Et dicit universalis (ut dicit Boctius in libro de Trinitate) duabus de causis, scilicet quia est universaliter prædicata per quatuor quartas terræ : et quia articulos habet universaliter veros, quibus nihil falsum subesse potest.

Tertius autem est secundum effectum gratiae contra peccatum : et hunc posuit Simon Chananæus : et est iste, « Sanctorum communionem, remissionem peccatorum : » non enim potest fieri communio Sanctorum in bonis, nisi per Spiritum sanctum totum corpus mysticum unientem et vivificantem, et facientem pro invicem sollicita membra esse : nec potest fieri communio, nisi ablato eo

<--- Page Split --->

quod proprium est solum : et hoc est uniuscujusque peccato. Unde sensus est : Credo in Spiritum sanctum communicantem bona Sanctorum, ut unusquisque habeat in alio, quod deest ei in seipso : et remittentem peccata. Haec autem duo in unum conjunguntur articulum : quoniam unum sequitur ad aliud, quia ablato proprio quod est peccatum, non relinquitur nisi communio Sanctorum.

Quartus est de Spiritu insufflante super infectos veneno primi serpentis, sicut praedixit etiam Ezechiel : et hunc posuit Judas Thaddæus : et est iste, « Carnis resurrectionem : » et est sensus, Credo in Spiritum sanctum per immissionem spiritus creati ad corpus, sua virtute facientem carnis resurrectionem.

Quintus et ultimus est, « Vitam æternam, amen : » qui positus est a Matthia, qui ultimus est electus : et est sensus, Credo in bonitatem Spiritus sancti præmiantem Sanctos in via æterna, eo quod ipse Spiritus sanctus sit vivificator.

Alia autem est divisio Doctorum secundum symbolum Nicænum, quam fere omnes sequuntur, licet quidam nitantur alia dicere quæ nullius sunt valoris, et per quatuordecim : sed duo non nisi implicite et ex causa, ut infra patebit in responsione objectorum, continentur in articulis illis, scilicet articulus nativitatis ex utero, et descensus ad inferna. Et secundum hoc dicta Doctorum revertuntur ad hoc quod septem pertineant deitati, et septem pertineant deitati in humanitate. Dicitur enim, Apocal. r, 16, quod Joannes vidit septem stellas in dextera Angeli sibi apparentis : et istae signant septem articulos qui sunt de deitate : et, ibidem, y. 13, vidit similem Filio hominis in medio septem candelabrorum aureorum, quæ signant septem alios de deitate in humanitate.

Septem autem pertinentes ad deitatem, sunt isti. Deitas enim cognoscitur tribus modis, scilicet, per essentiam, et

in personis, et in effectu. Si in essentia : tunc est articulus primus, quia sic non est cognoscere nisi unam : et est iste, « Credo in unum Deum. » Si in personis : aut persona Patris, aut Filii, aut Spiritus sancti. Si Patris : tunc secundum quod fides est ex auditu, et Pater numquam est missus, ut probatum est in libro I Sententiarum 1, non possumus in ipsum nisi per opus appropriatum sua persona : et hoc est omnipotentia, et actus ejus proprius qui est creare de nihilo : et tunc inducitur articulus secundus qui est, « Patrem omnipotentem, « factorem cœli et terrae, visibilium om- « nium et invisibilium. » Aut in persona Filii qui missus est, et ideo per se cognoscibilis in effectu : et ideo utrumque cognoscitur ibi, « Et in unum « Dominum Jesum Christum Filium « Dei unigenitum, et ex Patre natum « ante omnia sæcula, Deum de Deo, « lumen de lumine, Deum verum de « Deo vero, genitum, non factum, con- « substantialem Patri, per quem omnia « facta sunt : » et iste est tertius. Aut est cognoscibilis in Spiritu sancto : et tunc est quartus iste, « Et in Spiritum « sanctum Dominum et vivificantem, « qui ex Patre Filioque procedit, qui « cum Patre et Filio simul adoratur et « conglorificatur, qui locutus est per Pro- « phetas. » Si autem cognoscitur deitas in effectu specialiter pertinente ad hominis reformationem, quia de aliis effectibus habitum est cum articulis personarum : tunc hoc non potest esse nisi tribus modis, scilicet in effectu pertinente ad recreationem, aut effectu pertinente ad gloriam carnis, aut ad vitam æternam, quæ sequitur utrumque. Primum enim pertinet ad animam, secundum ad corpus, tertium ad utrumque. Si primo modo : tunc est quintus positus a Patribus, qui est, « Et unam sanctam « Apostolicam Ecclesiam. Confiteor « unum baptisma in remissionem pec-

<--- Page Split --->

« catorum. » Hæc enim omnia ad eumdem effectum respiciunt, qui est animæ recreatio per gratiam gratum facientem. Si autem sit secundo modo : tunc est sextus a Patribus positus, qui est, « Ex- « specto resurrectionem mortuorum. » Et si est tertio modo : tunc est septimus, qui est. « Et vitam venturi sæculi, Amen. »

Septem autem alii respiciunt sacramentum incarnationis, in quo cognoscitur deitas in persona Filii unita carni : et illi multiplicari possunt per hunc modum, quod quidam pertinent ad meritum redemptionis factæ per Christum : quidam autem ad effectum redemptionis ejus et meriti. Si respiciunt meritum : hoc non potest esse nisi duobus modis, scilicet secundum ingressum in statum merendi, et secundum nobilissimum actum quo satisfecit pro nobis. Si est primo modo : hoc adhuc est dupliciter, scilicet secundum unionem naturarum in Christo : et quoad hoc ponitur articulus primus his verbis, « Qui propter nos homi- « nes et propter nostram salutem de- « scendit de cœlis, et incarnatus est de « Spiritu sancto ex Maria Virgine. » Aut secundum nativitatem ex utero, postquam cum hominibus conversatus est, et humana pertulit per totos triginta annos, et dimidium : et credo, quod hoc totum exprimitur per hoc quod sequitur, « Et homo factus est : » et est articulus secundus qui vocatur a Magistris, « Natus ex Maria Virgine : » sed hæc verba in symbolo non habentur. Si autem secundum nobilissimum actum nostrae redemptionis : tunc est tertius his verbis expressus, « Crucifixus etiam pro nobis « sub Pontio Pilato, passus, et sepultus « est. » Si autem est exprimens redemptionis effectum : hoc est duobus modis : aut secundum stolam gloriæ, aut secundum judiciariam potestatem, quam meruit per hoc quod judicari se permisit. Si primo modo : hoc est tripliciter, scilicet secundum terminum a quo redemit, et secundum terminum in quem induxit,

et secundum loci recuperationem quem amiseramus. Prima duo intellecta sunt a Patribus in hoc quod dixerunt, « Et « resurrexit tertia die secundum Scriptu- « ras : » hoc enim erat resurgere per effectum in membris ab utraque morte, scilicet inferni in quod descendit : et quoad hoc inducitur articulus quartus. Et vitæ terminum, in quem caput erexit : in quo etiam membra securitatem resurgendi acceperunt : et iste est quintus. Si autem est secundum loci recuperationem : tunc est sextus qui est, « As- « cendit in cœlum, sedet ad dexteram « Dei Patris. » Si vero est exprimens judiciariam potestatem : tunc est septinus et ultimus, « Et iterum venturus « est cum gloria judicare vivos et mortu- « os : cujus regni non erit finis : » in bonis per præmia, et in malis per justitiam vindicantem.

His habitis respondendum ad objecta per ordinem.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Patri attribuitur appropriatum suæ personæ, et actus ejus : quia ipse aliter non erat cognoscibilis, eo quod non est missus, ut cognoscatur per effectum specialem in nobis, vel per unionem : sed omniscientia et omnibonitas non ita exprimunt quid divinum : quia omniscientia data est animæ Christi, sed non omnipotentia. Similiter omnibonitas nihil est dictum : quia bonitas et voluntas sua non est rospectu omnium, sicut scientia, vel potentia. Vel potest dici, quod omnipotentia actu uno declaratur, qui est creatio : non autem omniscientia, vel omnibonitas, et ideo non poterat poni pro articulo. Sed hæc solutio nulla est : quia nec omnipotentia est articulus nisi sub ratione attributi Patris.

Ad ALUD dicendum, quod immersus, increatus, et hujusmodi omnia sunt explanativa unitatis personarum in essentia : et hoc etiam intendit Athanasius explanare, scilicet quod Patres dixerunt : et hæc explanatio articulum non facit, quia explanatio tota supponitur in explanato.

<--- Page Split --->

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod Dominus non dicitur de solo Filio, sed etiam de Spiritu sancto in Nicæno concilio : et hoc contra duas hæreses providerunt Patres, scilicet contra hæresim Arii, qui volebat Filium esse creaturam, et ideo non esse Dominum : et contra hæresim Nestorii et cujusdam Theodori Græci, qui volebant Spiritum sanctum esse servvum Patris et Filii. Quia vero de persona Patris nullus hoc suspicabatur, ideo in articulo de persona Patris, hoc non apposerunt, sed intellexerunt : et explanavit Athanasius.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod proprietates in divinis non distinguuntur a personis, sed sunt persone ipsæ : nec est ulterior realis distinctio, quam distinctio personarum : et ideo non debuit esse articulus specialis de proprietatibus : quia jam alias significarentur personæ esse compositæ et substantialiter differre, si aliud esset subjectum proprietatis et aliud proprietas.

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod circa modum unionis non est nisi unus articulus : quia unio non erat nisi uno modo, scilicet salvatis naturis in unitate personæ : et hoc exprimitur per hoc quod est incarnatus. Unde sicut una virtus per hoc quod est in medio tantum uno modo, excludit omnem multigenam multitudinem vitiorum, ita fides una confessione excludit omnem hæresim : quia sicut dicit Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, « fides est media hæresum, sicut virtus media vitiorum : » et hoc dicit ipse quoad articulum de unione naturarum in Christo. Tamen hoc late exposuit Athanasius in symbolo suo.

doque diviserunt : et ista est solutio communis. Vel potest dici, quod in Patre est duplex ratio principii, scilicet ad creandum, et qua ipse est principium totius divinitatis : et ideo etiam subi attribuitur unitas, ut habitum est in libro Sententiarum 1 : et ideo suus articulus a Petro Apostolo conjungitur cum essentiali principio et essentiali unitate.

Ad aliud dicendum, quod quaedam conjungebantur in symbolo Apostolorum quae postea propter hæreses oportebat dividi. Dicebat enim Manichæus postea, Christum non esse vere natum, nec hominem vere factum, sed in phantasmate apparuisse. Alii quidam dixerunt, vere quidem natum, sed non vere conceptum, qui corpus (ut ipsi dicebant) secum tulit de cœlo, et non in Virgine accepit : et ideo congregati Patres diviserunt, ut unus articulus de concepto vero esset et alter de hoc quod homo verus factus est : ut sic esset utraque hæresis exclusa : et hoc non erat necessarium temporibus Apostolorum, quando hæreses adhuc non fuerunt.

Ad aliud dicendum, quod non oportuit sic fieri de passione : quia omnia illa quinque ordinantur ad passionem mortis, et continuum fuit tempus inter ea et brcve : sed non sic erat in conceptu, et nativitate : nec etiam (quod potiorem causam puto) urgebat hæresis, sicut in illo : de morte enim Christi non fuit hæresis nisi una, scilicet Manichæi, qui dicebat eum nec passum esse, nec mortuum, nisi secundum apparentiam hominum tantum : nulla autem fuit, quod esset quidem passus, et non mortuus : vel quod esset quidem mortuus et passus, sed non sepultus.

Ad 6. Ad aliud dicendum, quod Apostoli conferentes symbolum, proportionati sunt ad numerum Apostolorum, et non ad numerum rerum credibilium : et ideo quandoque quaedam conjunxerunt, quae secundum rem divisibilia erant, et quan-

Ad aliud dicendum, quod Innocentius reddit rationem de hoc quare implicite et non explicite ponebatur descensus ad inferos in symbolo Nicæno : quia scilicet in populo tunc pullubabat error quidam, quod Christus descendisset ad inferos,

<--- Page Split --->

et non rediisset, nec fuisset inter mortuos liber : et ideo placuit Patribus quasi exsuflare ullam hæresim, per hoc quod do hoc tacerent et includerent in resurrectione : si enim resurrexit, oportebat animam redire ab inferis, sicut corpus a sepultura. Aliter dicunt quidam, quod secundum Gregorium, adhuc dubium crat, utrum esset articulus aliquis per se : eo quod Joannes dubitaverat, utrum per se descendere vellet, vel alium mittere, qui educeret animas Sanctorum post factam redemptionem : sed hoc reputo non esse tutum ad dicendum.

Ad diclum autem Anselmi dicendum, quod intelligitur non continere sufficienter explicite, licet implicite contineat, ut clicit Magister in libro I Sententiarum 1.

Ad aliud dicendum, quod utrumque potest salvari secundum duplicem considerationem resurrectionis : si enim accipiatur resurrectio ut motus quidam, tunc habet terminum a quo et in quem, et tunc ejusdem motus sunt descensus ad inferos et resurrectio : quia descensus ad inferos dicit terminum a quo ratione loci. Si autem considerentur ista ut res factæ circa Christum : tunc sunt duæ res, et ita considerant Doctores facientes inde duos articulos.

Ad aliud dicendum, quod Apostoli dividendo in duos articulos, consideraverunt actum gratiae : alius est enim actus gratiae sanctificans Ecclesiam, et alius communicans bona remittendo peccata: sed Patres considerantes unitatem gratiae Spiritus sancti in substantia, licet differentes iabeat actus, conjunxerunt in unum : et ideo utrumque habet rationem.

Ad aliud dicendum, quod de poenis creditur per oppositum : quia si praemia dabit, insunt per consequens, ut per eandem justitiam puniat malos : tamen specialis articulus fidei non est de hoc, quod lides non movet in hoc, sed ab ipso potius.

Ad aliud quod objicitur de symbolo

Antiocheno, dicendum quod non est vulgatum ut ista duo : et hoc ideo, quia est occasio dubitandi : cum enim dicebatur, « Solum verum Deum, » poterat intelligi, ut solitudo inplicaretur circa Deum, et ita pluralitas personarum excluderetur : et ideo hoc ablatum fuit in Nicaeno.

Ad aliud dicendum, quod illud quod dicebatur, « Primogenitus omnis creaturae, » licet verum sit sane intellectum, ut dicit Basilius, quod accipere Filio cum omni creatura commune est, habere autem per naturam proprium : tamen non debuit poni : quia apud simplices innuebat hæresim Arii, qui dicebat eum esse primogenitum inter creaturas, et ita creaturam : et ideo hoc etiam in Nicæno fuit ablatum.

Ad aliud dicendum, quod Paulus et Barnabas post editionem symboli sunt electi : et ideo in symbolo nihil apposuerunt, sicut legitur, Actuum, xiii, 2 : Segregate mihi Paulum et Barnabam, in opus ad quod assumpsi eos.

Ad aliud dicendum, quod in unum Deum ponitur articulus, non secundum quod probatur, sed secundum quod supponitur a fidelibus : et hoc est quodammodo dicere qualiter unus, scilicet cui non repugnat trinitas personarum : et hoc numquam aliquis Philosophus intellexit, sed unitatem probaverunt per modum scientiæ, quia, et non quid sit illud unum.

Ad aliud dicendum, quod simplicitas includitur in uno, sicut dicit Boetius in libro de Trinitate, quod hoc vere unum est in quo nullus numerus, quod nulli innititur : et hoc modo non est unum nisi simplex.

Ad aliud patet solutio per antedicta : quia omnipotentia est appropriatum Patris, et creatio actus per quem manifestatur, cum alias non legatur missus. Per hoc autem nullus error inducitur, quia ex quo Pater est substantialiter

<--- Page Split --->

et spirat Spiritum in eadem substantia, constat communicare ei eamdem potentiam, sicut supponit symbolum, quando dicit, et consubstantialem, et Spiritum sanctum coadoratum et conglorificatum.

Ad 19. Ad aliud dicendum, quod hoc sapientissime factum est. Quidam enim hæretici philosophi dixerunt Deum primo mundum in principalibus principiis creasse, et postea faciendum Angelis vel naturae commisisse : et ideo dixerunt, « Factorem cæli et terrae : » quia cælum non potest fieri nisi ex nihilo, cum non habeat materiam ex qua fiat, quæ sit ante ipsum : et ideo per naturam ejus quod fit, suponitur actus creationis, quia cælum nullo modo potest fieri secundum Philosophos nisi creando de nihilo : et per rationem verbi supponitur, quod non tantum creat, sed etiam facit omnia quæ fiunt in materia quam ipse creavit.

Ad 20. Ad aliud dictum est supra in tertio argumento.

Ad 21. Ad aliud dicendum, quod omnes illæ expressiones fiebant contra hæresim Arii : quia enim dixit ipsum esse creatum, et non Deum, ideo dixerunt, « In unum Dominum. » Quia vero dixit eum non coetermum, ideo dixerunt, « Unigenitum, lumen de lumine : » quia illud est coævum generanti. Quia vero dixit acceptione tantum Deum, ideo dixerunt, « Deum verum de Deo vero.» Et quia dixit factum, ideo dixerunt, « Genitum, non factum. » Et quia dixit non esse ejusdem substantiæ, ideo dixerunt, « Consubstantialem Patri. » Et quia dixit non omnia esse facta per eum, quia non operaretur ab æterno cum Patre : ideo dixerunt, « Per quem omnia facta sunt. » Et hoc propter populum, ne in aliquo illorum posset decipi ab Arianis.

Ad 22. Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, « Propter nos homines : » ibi notatur amor conformitatis naturae nobiscum, contra Manichæum. Cum autem dicitur, « Et propter nostram salutem, etc. » notatur effectus redemptionis nostrae fa-

ctæ per ipsum : et ideo neutrum superfluit.

Ad aliud dicendum, quod descendere non importat incarnari, nisi catholice intellectum : sed hoc non sufficit ad expressionem contra hæreticos. Quidam enim dixerunt, quod non descendit, sicut Paulus Samosetanus quidam hæreticus Græcorum, sed tantum incarnatus est, et simplex homo fuit. Quidam autem, ut Manichæus, quod descendit, sed non nostram carnem suscepit : et ideo ut utraque hæresis excluderetur, oportuit exprimi utrumque.

Ad aliud dicendum, quod « homo factus est » ad expressionem articuli de nativitate ex utero, fuit positum : quia tunc incipit esse per se homo, quando separatun ab utero matris : dicitur tamen, « Homo factus est, » ut omnia quæ usque ad passionem gessit, in homine intelligantur. Quidam tamen dixerunt, quod ea quæ gessit in vita, non pertinent ad articulum : quia uno sacramento non possunt exprimi. Sed hoc nihil est : quia dummodo sint de articulis, sic oporteret quod exprimerentur pluribus, et essent plures articuli. Et ideo puto, quod baptismus et omnia illa quibus fundavit et docuit fidem, et plantavit Ecclesiam in Apostolis, reducuntur a Patribus per id quod dicitur, « Et homo factus est. » Ideo etiam non dixerunt de nativitate ex utero, quia illa non exprimit nisi sacramentum unum.

Ad 19 quod sequitur, patet responsio per dicta Innocentii supra habita.

Ad aliud dicendum, quod apparitio est resurrectionis probatio : et ideo credibile speciale non facit, sed cum resurrectione Christi supponitur probans eam.

Ad aliud dicendum, quod pertinet ad gratiam adventus ad judicium : quia ibi praemiabuntur justi, quod est omnis gratiae finis : et per oppositum punientur mali, quia omnem gratiam neglexerunt. Sicut enim oppositorum est eadem disciplina, ita etiam unum intelligitur in alio per disciplinam fidei.

<--- Page Split --->

Ad 28. Ad aliud dicendum, quod hoc factum est contra impiissimos Nestorium et Eutycheten, qui dixerunt Spiritum sancium esse servum Patris et Filii, et ei obedire, sicut virtus quaedam aliena ab essentia eorum, et non dare vitam gratie nec inspirationem : et ideo dictum est, « Et in Spiritum sanctum Dominum et vivificantem. » Et ut coessentialitas significaretur, apposuerunt, « Qui ex Patre Filioque procedit : qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur. » Montanus autem haereticus quidam et Porphyrius postea discipulis suis dixerunt Prophetas phanatico spiritu locutos fuisse : sicut loquuntur energumeni, et arrepitii : et ut illorum haeresis excluderetur, apposuerunt, « Qui locutus est per Prophetas. »

Ad 29. Ad ultimum dicendum, quod sicut supra dictum est, hoc fit propter diversas gratiae considerationes, scilicet secundum substantiam, et sic redeunt ad unum articulum : vel secundum actus, et sic sunt diversi.

ARTICULUS VII.

De diversitate et differentia symbolorum.

Quarto, quaeritur de differentiis symbolorum.

  1. Et quaeritur primo, Unde dicatur symbolum ?

  2. Et secundo quaeritur, Quare haec duo symbola specialiter sint approbata?

  3. Tertio, Quare symbolum Apostolorum dicatur majus, cum tamen pauciora contineat verba ?

  4. Quarto, Quare symbolum Apostolorum dicatur bis in die, in Prima, et in

Completorio : et symbolum Patrum in Dominica tantum in Missa post Evangelium ante communionem.

  1. Quinto, Quare sub silentio dicatur symbolum Apostolorum, clamanter autem symbolum Patrum ?

  2. Sexto, Quare symbolum Athanasii secundum usum quorumdam dicatur semel in septimana, et hoc in Prima?

  3. Septimo quaeritur, Utrum adhuc plura possint fieri symbola, et articuli exprimi, si fuerit eadem causa quae prius fuit ?

SOLUTIO. Dicendum ad primum per Solutio. Verba Cassiani ad Leonem Papam 1, ubi Ad 1. sit dicit : « Symbolum ex collatione nomen accepit. Quod enim Graece σάμασ. λον dicitur, Latine collatio nominatur : collatio autem ideo, quia collata in unum ab Apostolis Domini totius Catholicae legis fide, quidquid per universum divinorum voluminum corpus immensa funditur copia, totum in symbolum colligitur brevitate perfecta : secundum illud Apostoli ad Romanos : Quia verbum brevitatum faciet Dominus super terram 2. Hoc ergo abbreviatum verbum quod fecit Dominus, fidem scilicet duplicis testimonii sui in pauca colligens, et sensus omnium Scripturarum in brevia concludens, sua de suis condens, et vim totius legis brevitate perficiens. » Magistri autem nostri temporis dicunt, quod in idem revertitur, scilicet quod dicitur a σιν quod est cum, et δάι, sententia, quasi sint sententiae divinae veritatis in unum congestae 3.

Ad aliud respondendum est per dicta Ad 2. Ambrosii in libro de Spiritu sancto, quod symbolum Apostolorum est exemplar omnium propter auctoritatem condentium. Alii autem symbolo quod est Nicenum, consonat figura in numero Patrum condentium ipsum. Fuerunt enim trecenti decem et octo, sicut ver-

<--- Page Split --->

naculi Abraham cum hostes insequeretur 1 : ita enim ut ille, ita illi hostes fidei comprehenderunt, et spolia fidelium reduxerunt, et Lot, id est, fidelem populum captum astutiis haereticorum. Alia ratio potest esse : quia pauciora dubia continebat illud symbolum Nicenum, quam Antiochenum.

Ad aliiu dicendum, quod majus dicitur symbolum Apostolorum propter aucotritatem condentium : et quia hoc est quod interpretantur omnia alia symbola : et nihil addunt, sed quod inerat prius explanant.

Ad QUARTUM dicendum, quod symbolum majus dicitur bis in die, ad signandum quod recordato sua bis est necessaria in Ecclesia, scilicet in primitiva, et in fine contra Antichrstum : et bis in vita hominus, in principio cum recipit sacramenta, et in fine quando egreditur de corpore. Et bis in die, in prima hora diei ut muniat per totum diem. Unde etiam tunc cantatur :

Jam lucis orto -idere, etc.

Et in prima quasi hora noctis, in Completorio : et ideo tunc cantatur :

Te lucis ante terminum Rerum creator poscimus, etc.

Symbolum autem Patrum, quod est explanatio contra haereses, sufficit quandoque dicere ad intellectum : et hoc in die Dominica, quando cessatur ab operibus servilibus, et populus potest convenire ad audiendum : et ideo etiam in quibusdam terris singulis Dominicis exponitur vulgariter symbolum illud. Post Evangelium autem dicitur : quia per Evangelium confirmatur. Ante communionem vero : ut qui non credit, non accedat : quia illud est sacramentum in quo fides est in summo, eo quod per rationem probari non potest.

Ad QUINTUM dicendum, quod symbolum Apostolorum sub silentio dicitur duabus de causis : quarum una est ex parte credentium : quia cum illud symbolum non contineat nisi simplicem fidei confessionem, et haec cuilibet sufficit in se, ideo sufficit sub silentio dicere. Secunda est ex parte illorum qui ediderunt, qui erant tunc in timore positi januis clausis, nec aperte audebant Christum confiteri. Sed symbolum Patrum dicitur in publico, propter duas causas illis oppositas, scilicet quia continet fidei explanationem disputando contra haereticorum clamorem : et ideo reboat sic Ecclesia contra eos : et quia est editum jam libertate Ecclesiae praevalente, cum aperte Christum confitebantur.

Ad SEXTUM dicendum, quod symbolum Athanasii praecipue continet explanationem, vel potus exstirpationem Ariane perfidiae, et prolixe omnia quae in Niceano posita sunt : et ideo in Prima cantatur, ut sequens in Missa possit intelligi ex ipso.

Ad ALIUD dicendum, quod si urgeret necessitas, adhuc posset Papa convocato concilio peritorum, et invocato Spiritu sancto, aliquid quod implicite continetur in symbolo Apostolorum, explanare et ponere inter articulos explicitos : quia hoc non esset novum articulum invenire, sed eum qui semper erat explicare : et hoc dicit Anselmus in libro de Processione Spiritus sancti.

ARTICULUS VIII.

An nos teneamur aliqua credere qua non sint articuli ?

Quinto quaeritur, Si aliqua teneamur credere quae non sunt articuli ?

Videtur autem, quod sic : quia

<--- Page Split --->

  1. Qui non credit fornicationem esse mortale peccatum, ipse habetur pro haeretico : si ergo hoc est infidelitas : ergo oppositum ejus est fides : ergo fornicationem esse mortale peccatum est articulus. Et eadem objectio est de omnibus aliis.

  2. Item, Quædam videntur esse de articulis quæ creduntur ante fidem, ut dictum est : quia dicit Apostolus, quod credere oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit 1. Si ergo oportet credere hoc accedentem ad Deum : videtur, quod hoc sit credibile ante fidem.

Si propter hoc dicatur, quod fornicationem esse peccatum mortale est articulus fidei, et Deum esse non. CONTRA : Fornicationem esse mortale peccatum, non est veritas de Deo : ergo non est articulus.

  1. Item, Deum esse aut in symbolo ponitur esse ut articulus, vel ut pars articuli : ergo videtur, quod falsum sit, quod sit antecedens fidem, ut videtur.

  2. Item, Arctat ad credendum : ergo est articulus.

  3. Item, Est indivisibilis veritas de Deo : ergo est articulus.

  4. Item, Qui non credit, est infidelis : ergo per oppositum fides est de ipso ut articulo.

SOLUTIO. Dicendum, quod sicut in aliis scientiis quædam sunt principalia et quædam substantialia, ut principales

conclusiones artis : quædam autem consequentia, ut conclusiones secundariæ : ex quibus tamen ulterius potest aliquid inferri in opere artis, sicut in geometria, suppositiones, et theoremata, et corollaria : sic etiam est in fide. Et primo oportet meo judicio supponere hoc quod exigit credere Deum et Deo : et hoc est Deum esse, et verba sua in Scriptura esse vera : et illa sunt suppositiones, et dignitates. Articuli autem ipsi, ut conclusiones principales scientiæ : et ea quæ pertinent ad bonos mores, ut corollaria consequentia. Et hæc omnia oportet credere et accipere per fidem, secundum quod large accipitur. Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod hoc est de fide, secundum quod est credere Deum et Deo : illa enim fides quæ credit in Deum, accedit primo per tensionem in Deum : et licet hæc quandoque tempore sint simul, tamen natura sunt prius et posterius.

Ad aliud dicendum, quod ut dictum est, multa fide credimus ut consequuntur, quæ non sunt articuli, scilicet non principaliter.

Ad aliud quod objicitur de credere Deum, dicendum quod articuli ponuntur secundum quod referuntur ad credere Deum et in Deum : sed non ad credere Deo, quia hoc pertinet ad intellectum Scripturae, ut auditus.

Et per hoc patet solutio ad totum.

<--- Page Split --->

C. Si aliqua sciuntur quæ creduntur ?

Post hoc quæri solet, Cum fides sit de non apparentibus et non visis, utrum etiam sit de incognitis tantum ? Si enim de incognitis tantum est, de his videtur esse tantum quæ ignorantur. Sed sciendum est, quod cum visio alia est interior, alia exterior, non est fides de subjectis exteriori visioni : est tamen de his quæ visu interiori utcumque capiuntur. Et quædam sic capiuntur, ut intelligantur, etsi non ut in futuro : quædam autem non, quia cum fides sit ex auditu non modo exteriori, sed etiam interiori 1, non potest esse de eo quod omnino ignoratur, quæ ipsa ad sensum corporis non pertinet, ut ait Augustinus dicens : Quamvis ex auditu fides in nobis sit, non tamen ad eum sensum corporis pertinet, qui dicitur auditus, quia non est sonus : nec ad ullum sensum corporis, quoniam cordis est res ista, non corporis . Quædam ergo fide creduntur, quæ intelliguntur naturali ratione : quædam vero, quæ non intelliguntur. Unde Propheta : Nisi credideritis, non intelligetis 2. Quod Augustinus aperte distinguit : Alia sunt, inquit, quæ nisi intelligamus non credimus : alia quæ nisi credamus, non intelligemus. Nemo tamen potest credere in Deum, nisi aliquid intelligat, cum fides sit ex auditu prædicationis 3. Idem in libro IX de Trinitate : Certa fides utcumque inchoat cognitionem : cognitio vero certa non perficitur, nisi post hanc vitam . Ambrosius quoque ait : Ubi fides, non statim cognitio : ubi cognitio est, fides præcedit. Ex his apparet, aliqua credi quæ non intelliguntur vel sciuntur, nisi prius credantur : quædam vero intelligi aliquando, etiam antequam credantur. Nec tamen sic intelliguntur modo, ut in futuro sciantur : et nunc etiam per fidem qua mundantur corda, amplius intelliguntur : quia nisi per fidem diligatur Deus, non mundatur cor ad sciendum eum. Unde Augustinus : Quid est Deum scire, nisi eum mente conspicere, firmeque percipere ? Sed et priusquam valeamus perspicere et percipere Deum, sicut percipitur a mundis cordibus, nisi per fidem diligatur

<--- Page Split --->

non poterit cor mundari, quo, id est, ut ad eum videndum sit aptum1. Ecce hic aperte habes, quia non polest sciri Deus nisi prius credendo diligatur. Supra autem dictum est, quod nemo potest credere in Deum, nisi aliquid intelligatur. Unde colligitur, non posse sciri et intelligi credenda quœdam, nisi prius credantur: et quœdam non credi nisi prius intelligantur, et ipsa per fidem amplius intelligi. Nec ea quœ prius creduntur quam intelligantur, penitus ignorantur, cum fides sit ex auditu. Ignorantur tamen ex parte, quia non sciuntur. Creditur ergo quod ignorantur, sed non penitus, sicut etiam amatur quod ignoratur. Unde Augustinus: Sciri aliquid, et non diligi potest. Diligi vero quod nescitur, quœro utrum possit? Si non potest, nemo diligit Deum antequam sciat. Ubi autem sunt illa tria, fides, spes, charitas, nisi in anima 2 credente quod nondum scit, et sperante et amante quod credit? Amatur ergo et quod ignoratur, sed tamen creditur3.

ARTICULUS IX.

An idem possit simul esse scitum et creditum ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit in illo capitulo C, « Post hæc quæri solet, Cum fides sit de non apparentibus, etc. »

Videtur enim, quod idem possit esse simul scitum et creditum.

  1. Sensibilis enim cognitio inferior est, quam intellectiva : et tamen intellectiva non excludit eam, nec e converso : imo juvat eam in multis : ergo videtur, cum fides et scientia sic se habeant, quod una non excludat aliam.

  2. Item, Minus lumen non tollit majus, licet minus videatur quam prius : ergo videtur, quod nec fides scientiam, nec e converso.

  3. Item, Aliquis Philosophus venit ad

fidem sicut Justinus, Dionysius, Apollo phanes, et alii multi, qui sciverunt per rationes naturales unum Deum esse : si ergo fides evacuat scientiam, oporteret quod obliviscerentur illarum rationum, quod falsum est : ergo scientia et fides possunt esse de eodem.

  1. Item, Nos quotidie quærimus rationes naturales, et non fundatas super principalia fidei, et invenimus multas quibus defendi potest fides: constat autem, quod ille jenerare possunt habitum scientiae : ergo idem potest esse scitum et creditum.

  2. Item, Job, xii, 7, dicit : Interroga jumenta, et docebunt te. Et, Psal. xviii, 2 : Cœli enarrant gloriam Dei. Ergo videtur, quod ab ipsis creaturis possint haberi rationes naturales quibus aliquid probatur de Deo.

  3. Item, Exemplum consuevit poni de beata et gloriosa Virgine : quia ipsa experimento scivit se concepisse sine virili semine de Spiritu sancto, et idem credidit : ergo idem est creditum et scitum.

Sed contra. 1. Per illud Joan. xiv, 2 : Vado parare

<--- Page Split --->

vobis locum, ubi dicit Glossa : « Eat Dominus, ne videatur : lateat, ut credatur. Tunc enim paratur locus, si ex fide juvatur creditus. Desideretur, ut desideratus habeatur. » Ergo videtur, quod latere rationem facit credere.

  1. Item, Supra est habitum, quod fides est de non apparentibus : ergo non est de scitis, quia scita sunt valde apparentia

  2. Item, Magister Hugo dicit, et habitum est supra, quod « scientia est supra fidem : » ergo evacuat eam : quia inutilis est imperfection habitus, cum habetur perfectus : quia dicit Apostolus, I ad Corinth. xiii, 10 : Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.

  3. Item, In rebus quæ sunt sub opinione, scientia evacuat opinionem : ergo et fidem.

  4. Item, Objiciunt sæculari objectione, quod dilectio Dei propter se cum in cor venerit, evacuat dilectionem Dei propter temporalia : ergo similiter fides cum venerit, evacuat consensum propter rationem.

  5. Item, Joan. iv, 40 : Et mulieri dicebant, scilicet Samaritani : Quia jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere salvator mundi. Mulier autem ibi obtinet vicem scientiae quæ est per rationem : ergo scientia per rationem accepta in credibili aliquo, evacuatur per fidem advenientem.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod fides et scientia sunt de eodem, non secundum idem : et ideo unum non evacuat aliud : et ideo concedo rationes primo inductas hoc modo intelligendo : fides autem non assentit propter rationem, sed ratio ibi est sub fide, et similiter scientia.

jus meritum, quanto ratio præbet ei minus experimentum.

Ad aliud dicendum, quod hoc modo Adobjc quo fides est de articulo illo, non potest esse scientia vel ratio de eodem : et qualiter hoc sit, sæpius jam supra explanatum est.

Ad aliud dicendum, quod Hugo loquiAdobjt tur de scientia quæ est intellectiva veritatis, quæ est visione faciei ad faciem, non de scientia quæ est in via ex ratione : quia illa est multo minus certa, quam fides sit : licet de hoc etiam supra aliam dedimus rationem.

Ad aliud dicendum, quod ut puto falAdobjt sum est : de hoc enim potest esse opinio et scientia : et præcipue apud diversos, et etiam apud eumdem, licet ipse plus innitatur scientiæ.

Ad aliud dicendum, quod non credo Adobjt eum esse sine mortali peccato, qui Deum diligit tantum propter temporalia. Si autem diligit Deum propter se, et cum eo temporalia non nisi ad usum, non ad fructum : tunc non oportet illam dilectionem evacuari.

Si autem dicas, quod diligit Deum quidem super omnia, sed tamen temporalia diligit immoderate citra Deum : tunc nihil valet simile quod inducitur : quia hæc dilectio est tunc veniale peccatum, cujus appetitus absorbetur a charitate perfecta. Scientia autem meritoria est, et nullum omnino peccatum.

Ad aliud dicendum, quod illa allegoria Adobj non probat, nisi quod fides non assentit nisi propter rationem : et verum est, et concessum a nobis.

<--- Page Split --->

tionem, ut Deum esse trium et unum, et hujusmodi. Sed Magister non intendit hic nisi de duobus postremis : et ideo omittit primum.

ARTICULUS X.

Utrum Magister sufficienter ponit numerum credibilium ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, ibi, C, circa medium : « Alia sunt, quae nisi intelligamus, non credimus, etc. »

Hic enim videtur Magister diminute introducere credibilia : quia

  1. In originali, scilicet in libro LXXXIII Quæstionum, ponitur adhuc unum credibile, quod scilicet semper creditur et numquam intelligitur, ut omnium rerum gestarum historiae : et hoc non inducit hic.

  2. Item, Hic in Littera innuit, et in originali dicit, quod in divinis oportet credere prius, et postea intelligere : et hoc non videtur in omnibus divinis, sicut Deum esse unum.

  3. Item, Non est assensus in aliquid nisi intelligatur prius quid est quod dicitur per nomen ad minus : ergo intellectus quidem praeedit omne credere : et hoc negat in Littera.

  4. Item, II ad Corinth. m, 3 : Non quod sufficientes simus : ubi Glossa : « Non creditur, nisi prius cogitetur. »

Et ideo patet solutio ad primum, et secundum.

Ad aliud dicundum, quod bene concedendum videtur mihi, quod omne creditum praeedit intellectus quid est quod dicitur per sermonem : sed de hoc non loquitur Magister hic, sed potius de intellectu rei.

Ad aliud dicendum, quod Glossa illa loquitur de fide secundum quod est ex auditu, vel de intellectu qui est scire quid est quod dicitur per sermonem.

ARTICULUS XI.

An Deum scire, est eum mente conspicere firmiterque percipere ?

Deinde quaeritur de illa diffinitione quam dat Augustinus, ibi, C, circa medium : « Quid est Deum scire, nisi eum mente conspicere, firmeque percipere ? »

Qualiter enim intelligitur hic mente conspicere ? Aut enim per speculum intelligit, et in ænigmate : aut per speciem. Si primo modo : tunc non est scire, sed potius credere. Si autem secundo modo : hoc non videtur verum : quia sic tantum in patria videbitur : ergo videtur, quod Deus non scitur.

Solutio. Dicendum, quod si nos loquamur de assensu prout respicit antecedentia et consequentia ad ipsos articulos, tunc esse credibile est in fide : quia tunc semper creditur, et numquam intelligitur quod erit in historia canonicorum librorum : et credere quod antecedit intelligere, erit in credibilibus in qua potest ratio naturalis : et credere quod praeedit intelligentia veritatis, erit respectu credibilium qua non apprehenduntur per ra-

SED CONTRA :

Damascenus : « Cognitio existendi Deum omnibus naturaliter inserta est 1. » Ergo videtur, quod Deus sciatur.

Solutio. Augustinus loquitur de scientia approbationis qua maxima est affectui : sic enim conspicitur mente, dum gustatur per experientiam in donis : et

1 S. JOANNES DAMASCENUS, Lib. I de Fida ortho-

doxa, cap. 1.

<--- Page Split --->

hoc est aliquid ultra fidem et citra visionem.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod speculum non est unum in quo videtur : quandoque enim est creatura exterior habens vestigium : et quandoque cum imagine gratia, quae similis est beatitudini : et ita loquitur hic : unde etiam firmitas perceptionis hujus est ex fide adhaerente per visum, et charitate penetrante per affectum.

ARTICULUS XII.

An fides sit potius per visum, quam per auditum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, sub finem : « Nec ea quae prius creduntur quam intelligantur, penitus ignorantur, cum fides sit ex auditu, etc. »

Cum enim fides sit cogitatio quaedam : et cogitatio fit inventione et doctrina, potius videtur esse per visum, quam per auditum : quia

  1. Visus deservit inventioni, et auditus doctrinae : et inventio potior est quam doctrina.

  2. Item, Visus nobilior est sensus, quam auditus, et plurium doctrinarum, et magis certiticans ea quae sunt omnis sensus : ergo videtur, quod potius debeat esse ex visu, quam ex auditu.

SOLUTIO. Dicendum, quod auditus semper accipit ab alio disciplinam : et quia fides est ab alio superiore lumine, et non a nostra inventione : ideo magis competit ei auditus, quam visus : et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod visus nobilior est, quando referuntur ad propria objecta : sed hic non est sic : sed potius dicitur auditus interior, qui est acceptio notitiae primae veritatis ab alio : et ideo illa objectio nihil facit ad propositum.

Solutio

Ad

Ad t

<--- Page Split --->