DISTINCTIO XXII.
De consequentibus mortem Christi.
A. Si Christus in morte fuit homo?
Hic quæritur, Utrum in illo triduo mortis Christus fuerit homo ? Quod non videtur quibusdam, quia mortuus erat, et homo mortuus non est homo. Addunt etiam, quod si tunc erat homo, vel mortalis vel immortalis : sed mortalis non, quia mortuus : nec immortalis, quia tantum post resurrectionem. Quibus respondemus, quia licet homo mortuus fuerit, erat tamen in morte Deus homo, nec mortalis quidem, nec immortalis, et tamen vere erat homo. Illæ enim et hujusmodi argutiæ in creaturis locum habent, sed fidei sacramentum a Philosophicis argumentis est liberum. Unde Ambrosius : Aufer argumenta, ubi fides quæritur. In ipsis gymnasiiis suis jam dialectica taceat, piscatoribus creditur, non dialecticis 1. Dicimus ergo in morte Christi Deum vere fuisse hominem, et tamen mortuum. Et hominem quidem, nec mortalem, nec immortalem, quia unitus erat animæ et carni sejunctis. Alia enim ratione dicitur Deus homo, vel homo Deus, quam Martinus vel Joannes. Homo enim dicitur Deus et e converso, propter susceptionem hominis, id est, animæ et carnis. Unde Augustinus 2 : Talis erat susceptio illa quæ Deum hominem faceret, et hominem Deum. Cum ergo illa susceptio per mortem non defecerit: sed Deus homini, et homo Deo sicut ante unitus erat vere, et tunc Deus erat homo, et e converso, quia unitus animæ et carni : et homo mortuus erat, quia anima a carne divisa erat. Propter separationem animæ a carne mortuus, sed propter utriusque semper secum unionem homo. Non homo, ut ex anima et carne simul junctis subsisteret. Ex qua ratione dicitur aliquis alius homo, et ipse forte ante mortem, hoc etiam modo erat ho-
<--- Page Split --->
mo, et post resurrectionem fuit. In morte vero homo erat tantum propter animae et carnis secum unionem, et mortuus propter inter illa duo divisionem.
DIVISIO TEXTUS.
- Item, Omne quod in se, ut partes suas, habet partes humanae naturae, illud est homo : sed Christus in triduo habuit partes humanae naturae : ergo Christus in triduo fuit homo.
« Hic quæritur, Utrum in illo triduo, etc. »
Hic incipit distinctio de quæstionibus consequentibus mortem Christi, vel Christitum mortuum.
Et sunt hic quatuor quæstiones, quarum prima est, Utrum ipse in triduo fuerit homo aut non ? Secunda, Utrum ipse secundum quod homo, sit ubique vel non ? et hæc incipit ibi, B, « Hic quæritur, Si Christus in morte, etc. » In tertio, quæritur de Christi sepultura et descensu ad inferos, ibi, C, « Et utique totus eodem tempore erat in inferno, etc. » In quarta, quæritur de ascensione ejus in cælum, ibi, D, « Solet etiam quæri, Si congruenter, etc. »
Ex his igitur patet sententia.
ARTICULUS I.
An Christus in triduo fuerit homo ?
Incidit autem quæstio prima, Utrum Christus in triduo fuerit homo, sicut Magister videtur dicere hic ?
Videtur autem, quod sic : quia
Christus in triduo habuit animam rationalem : sed quæcumque persona habet animam rationalem, illa est rationalis : ergo Christus in triduo fuit rationalis : omne autem rationale est homo : ergo Christus in triduo fuit homo.
Item, Omne suppositum in humana natura est homo : sed Christus in triduo est suppositum in humana natura existens : ergo Christus in triduo fuit homo, ut videtur.
Item, Magister Hugo de sancte Victore : « Quidstultiusestdicere , quamquodessehomotuncdesinit , cumveriusesseincipit ? » Etintendit , quodveriushomoesthomopostmortem , quaman - t e : ergoChristusveriusfuithomopostmortem , quamantemortem , utvidetur .
SED CONTRA :
Avicenna dicit, quod forma non hahet quod prædicetur de toto, quia forma est, sed quia est forma consequens totum conjunctum : igitur ubi non est conjunctum, ibi non est forma consequens conjunctum quæ prædicetur : sed in Christo non est conjunctum in triduo, quia anima non fuit conjuncta carni : cum ergo hoc quod dico homo, sit forma consequens conjunctum, ipse in triduo non fuit homo.
Item, Nihil conveniens toti ut toti, prædicatur non existente toto illo : ratio autem hominis est conveniens toti ut toti : ergo non convenit prædicari hominem ubi non est totum in ratione totius : sed anima et caro non fuerunt in ratione constituentium aliquod totum in illo triduo : ergo Christus non fuit homo in triduo. PRIMA probatur ex hoc quod ratio totius alia est a ratione partium, quia opponuntur relative. SECUNDA autem probatur ex hoc quod dicit Boetius, quod species est totum esse individuorum, et non partis.
<--- Page Split --->
ULTERIUS quaeritur de solutione Magistri : objicit enim, quod
Si ante mortem, carnem et animam non unita accepisset, quod homo non dceretur : ergo nec in morte dicitur homo propter horum separationem. Et solvit, quod in Christo aliud est quam in aliis hominibus, et aliud quam in seipso fuit ante mortem et post resurrectionem : quia tunc dicitur homo propter corpus et animam conjuncta, sed in triduo dicitur homo propter habitum illorum etiam separatorum. Et hoc non videtur tunc verum : quia nulla ratio speciei vel forma convenit secundum aliam et aliam rationem hypostasi uni et eidem secundum diversa tempora.
Item, Cum dicitur, homo mortuus, est oppositio in adjecto : ergo privat rationem hominis : ergo mortuus homo non est homo : sed Christus in triduo fuit mortuus homo : ergo non fuit homo, ut videtur.
Si forte tu dicas, ut quidam dicunt, quod rationalis anima de se dat homini quod sit homo, et corpori quod ipsum sit suppositum, et homini quod sit persona : separata autem retinet illud in se quod dedit alteri. CONTRA : Ergo secundum hoc si Christus solam animam rationalem assumpsisset, ipse vere homo diceretur, quod absurdum est.
- Item, Numquam potest esse compositum respectu alicujus tertii ab utroque componentium, quod in se habet perfectam rationem totius : ergo si anima habet perfectam rationem totius hominis, non componitur cum corpore respectu alicujus tertii : ergo non est vera et naturalis compositio inter animam et corpus, quod falsum est.
Ideo dicunt alii quidam, quod haec est duplex, Christus in triduo fuit homo, ex eo quod ly homo potest teneri materialiter, vel formaliter. Si materialiter : tunc Christus in triduo fuit homo, quia habuit materiam hominis. Si formaliter : tunc dicunt quod est falsa.
SED CONTRA : hoc est : quia
Materia de nullo prædicatur : ergo si homo stet pro materia hominis, non prædicabitur de Christo, nec de Filio Dei in triduo.
Item, Hominem accipere materialiter, est hominem accipere secundum quid tantum : ergo non est dicendum, quod in triduo Christus fuerit simpliciter homo, sed quod fuerit homo secundum quid.
Item, Materia hominis est natura hominis : natura autem hominis (ut supra probatum est) nec prædicatur de Christo homine, nec de Filio Dei : quia haec est falsa, Filius Dei est natura hominis. Haec etiam est falsa, Jesus Christus est natura hominis. Si ergo in triduo supponit ly homo tantum pro humana natura, haec erit falsa, Christus in triduo est homo : sicut et haec, Christus in triduo est natura humana.
SOLUTIO. Omnes fere moderni concordant in hoc quod falsa sit, et quod Magister hic deceptus fuerit ex quibusdam locutionibus quibus utimur dicentes, Christum jacuisse in sepulcro, quod non convenit nisi ratione humanæ naturae : et cum attribuatur supposito, videtur quod Christus ibi supponat suppositum humanæ naturae, et ita supponit hunc hominem. Sed dicendum, quod illæ locutiones synecdochicæ sunt : sicut etiam dicimus, Sancte Petre, ora pro nobis : ponentes animam Petri pro toto. Ita dicimus Christum jacuisse in sepulcro propter partem hominis quæ est corpus, et descendisse in infernum propter partem hominis quæ est anima.
AD 1. PRIMUM ergo dicendum, quod Christus in triduo habuit animam rationalem, sed ipse non fuit rationalis. Nec sequitur, quod quæcumque persona habet animam rationalem, sit rationalis : sed debet addi, quod habeat eam ut actum corporis influentem vitam secundum actum. Nec verum est hoc, quod a rationabilitate quæ est pars animæ, denominetur homo, quando dicitur rationalis, sed potius a
<--- Page Split --->
differentia hominis quae non est pars animæ, sed etiam forma totius ut totum est, sicut genus, et species.
Similiter non est verum quod quidam objiciunt, quod si denominetur homo a proprietate patris indignioris, ut dicitur corporeus a corporeitate corporis, quod tunc etiam possit denominari a proprietate partis dignioris, ut dicatur rationalis a rationabilitate animæ : quia quando dicitur homo corpus, vel corporeus, vel rationalis. vel animal, vel album, vel risibile, et in omni universali quodcumque accipiatur, numquam invenietur ratio prædicandi, nisi secundum quod est
Ad 2. forma consequens totum et non partem. Ad aliud dicendum, quod hæc est fal-
sa, Omne quod habet partes, etc., nisi addatur unitas illa unione in qua constituunt hominem.
Ad aliud dicendum, quod Christus in triduo bene fuit suppositum in humana natura existens, sed hoc non sufficit ad hoc quod fuit homo, sed oportet habere aliquam rationem suppositi a natura ipsa : et hoc non fuit ibi, quia non dat natura supposito esse suum suppositum, nec prout convenit in constituendo suppositum per compositionem.
Ad dictum Magistri Hugonis, dicendum, quod falsum dicit in hoc, salva sua pace, quia nec anima persona est, nec homo verius est post mortem, vel in morte, quam ante.
B. Si Christus in morte erat homo alicubi, et si ubicumque est 1, homo sit ?
Hic quæritur, Si Christus in morte alicubi erat homo, et si ubicumque est, homo sit ? Ad quod dicimus, quia non ubicumque erat, homo erat : nec modo ubicumque est, homo est : quia ubique est secundum deitatem, nec ubique homo, quia non ubique homini unitus : sed ubicumque est secundum hominem, ibi homo est. Tempore autem mortis, et ubique erat secundum Deum, et in sepulcro secundum hominem, et in inferno secundum hominem : sed in inferno secundum animam tantum, et in sepulcro secundum carnem tantum. In sepulcro ergo erat homo, quia humanitati unitus erat etsi non toti, quia carni tantum : et in inferno erat homo, quia humanitati unitus, sed non toti, quia animæ tantum. Sed si in inferno animæ tantum, et in sepulcro carni tantum unitus erat : ergo nec in inferno unitus erat animæ et carni, nec in sepulcro. Quomodo ergo ibi vel hic homo esse dicitur ? Quæ est ratio dicti ? Quia una eademque unione unitus erat animæ in inferno, et carni in sepulcro. Et sic erat illis duobus tunc separatis unitus, sicut ante separationem, id est, ante mortem.
<--- Page Split --->
Ad hoc autem opponitur, Si Christus animam tantum vel carnem tantum assumpsisset, non fuisset verus homo, sed propter utriusque assumptionem verus homo fuit. Sic ergo ubi carnem et animam sibi unitam non habebat, verus homo non erat. Sed tempore mortis nusquam illa duo vere unita habebat, quia nec in sepulcro, nec in inferno, nec alibi : nusquam ergo erat homo. Ad quod dicimus, quia Christus utique verus homo non fuisset, si carnem et animam non assumpsisset. Sed tamen quia ex quo assumpsit, neutrum deposuit, sed cum utroque eamdem unionem indesinenter tenuit quam assumendo contraxit : ideo non incongrue ubicumque animae vel carni, vel utrique unitus est, ibi homo esse dicitur, quia ibi humanatus est. Ergo et in sepulcro erat homo, et in inferno erat homo : quia utrobique humanatus erat Christus, et unam eamdemque cum anima et carne, licet separatis, habebat unionem : et uno eodem tempore in sepulcro jacuit Christus, et ad infernum descendit : sed in sepulcro jacuit secundum solam carnem, et in infernum descendit secundum solam animam. Unde Augustinus : Quis non est derelictus in inferno ? Christus, sed in anima sola. Quis jacuit in sepulcro ? Christus, sed in carne sola : quia in his singulis Christus est. Christum in his omnibus confitemur et singulis. Ex his evidenter ostenditur, quod carni jacenti in sepulcro unitus erat Christus, sicut animae in inferno. Alioquin si carni mortuae non esset unitus, non in ea diceretur jacuisse in sepulcro. Anima ergo ad infernum descendit, caro in sepulcro jacuit, sapientia cum utroque permansit, quae in inferno positis (ut ait Ambrosius) lunen vitae fundebat aeternae. Radiabat illic lux vera sapientiae, illuminabat infernum, sed in inferno non claudebatur. Quis enim locus est sapientiae ? de qua scriptum est : Nescit homo vias ejus, nec inventa est inter homines. De qua abyssus dicit, Non est in me : mare dicit, Non est mecum 1 : ergo nec in tempore, nec in loco sapientia est, cui nec mors tribuenda est. In ligno enim caro, non illa operatrix omnium substantia divina pendebat. Confitemur tamen Christum pependisse in ligno et jacuisse in sepulcro, sed in carne sola : et fuisse in inferno, sed in anima sola.
<--- Page Split --->
locis esse : ergo ubique secundum humanam naturam potest esse Christus, ut videtur.
ARTICULUS II.
Utrum ista sit vera, Christus est homo ubique ?
IN CONTRARIUM est, quod Christus est sed 0 circumscriptibilis in loco : quidquid autem circumscribitur, est in loco determinato, non in omnibus : ergo Christus in forma humana non potest esse in omnibus locis.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, « Hic quaeritur, Si Christus in morte, etc. »
Videtur enim, quod haec sit vera, Christistus est homo ubique.
Quaecumque enim duo idem sunt et unum in supposito, ubicumque est unum illorum, ibi est alterum. Filius autem Dei et homo unum sunt et idem in supposito : ergo ubicumque est Filius Dei, ibi est et homo : sed ubique est Filius Dei : ergo et hic homo est ubique.
Item, Hæc est vera, Hic homo est Filius Dei ubique : ergo simplici conversa, hæc est vera, Filius Dei est ubique homo.
Item, Detur, quod hæc est falsa, Filius Dei est homo ubique : ergo ejus contradictoria est vera : ergo hæc est vera, Filius Dei non est homo ubique : ergo Filius Dei alicubi non est homo, quod falsum est : quia nusquam est dare locum in quo Filius Dei non sit homo, eo quod hominem assumptum numquam et nusquam deposuit.
Item, Sequitur, Socrates est hic, et non est hic asinus : ergo Socrates non est asinus : ergo a simili, Filius Dei est hic, et non est hic homo : ergo non est homo, quod falsum est : ergo Filius Dei est hic homo, et eadem ratione ubique.
Quest. 1. ITEM quaeritur, Quid impediat, quod non conceditur, Ille homo secundum quod homo esse ubique ?
Videtur enim, quod nihil : Christi enim corpus et sanguis consecratur in multis locis : et in omnibus locis in quibus consecratur, est : ergo est in omnibus : ergo Christi corpus possible est in omnibus
Sed ulterius quaeritur, Cum duo sint Quaesuper modum extrinsecus mensurantium, scilicet tempus in inferioribus, et æternitas in Deo respondens tempori, et locus : quare huic homini communicatur æternitas, ut dicatur hic puer creasse stellas, et fuisse ab æterno : non autem communicatur ei prædicamentum ubi, ut dicatur ubique, sicut Filius Dei ?
Videtur enim, quod magis debeat communicari : qua æternitas dicit carentiam principii, quod repugnat humanæ naturae : ubique non dicit nisi extensionem secundum locum, quod creaturæ non repugnat, quia universale ens est ubique : ergo quod minus repugnat creato, videtur magis esse communicabile, quam quod omni creato repugnat : ergo videtur, quod esse ubique convenire debeat huic homini.
Solutio. Dicendum, quod Filius Dei non ubique est homo. Ut intelligatur composita. Est enim hæc duplex, Filius Dei ubique est homo, ex sensu compositionis, et divisionis. Si enim adverbium ubique determinat verbum gratia compositionis cum prædicalo, sicut proprie debet : tunc est falsa sub hoc sensu, Filius Dei secundum hominem ubique est. Si autem referatur ad subjectum cum compositione participii subintellecti : tunc est vera sub hoc sensu, Filius Dei ens ubique, est homo, et tuuc est divisa. In sensu autem compositionis negat eam Magister : quia sine dubio illum sensum prætendit locutio, et actu est conposita, potentialiter autem tantum est divisa.
DICENDUM autem ad primum, quod non
<--- Page Split --->
valet, quod si aliqua sint idem in supposito, quod quidquid convenit uni gratia naturae, quod hoc etiam conveniat alteri : quia naturae non sunt unum : et esse ubique convenit Filio Dei gratia naturae, et non persona nisi per consequens. Et est instantia : cum enim dicitur, Iste est Episcopus : non enim oportet, quod ubicumque est, quod ibidem sit Episcopus : quia quandoque est in alio Episcopatu in quo non est Episcopus : et tamen Episcopus et ipse sunt idem in supposito.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod non valet conversio : quia quando homo ponitur in subjecto, tunc gratia supposui illi bene convenit esse ubique : quando autem gratia praedicati, tunc respicitur gratia naturae ab adverbio, et tunc non convenit ei determinatio : unde cum termini non uniformiter sumuntur, non valet conversio : sed sic deberet converti, Hic homo est ubique Filius Dei : ergo Filius Dei ens ubique, est hic homo : et tunc utraquc est vera.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod in sensu compositionis haec est vera, Filius Dei non est ubique homo : quia in illo sensu negatio fertur ad compositionem, includendo adverbium quod determinat compositionem in comparatione ad praedicatum. Similiter conclusio ulterior, Filius Dei alicubi non est homo, duplex est, sicut et alia : et in sensu composito non sequitur ex illa, quia vera sub hoc sensu, Filius Dei non est alicubi homo, quia ubi, ubi non est in forma humana.
Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia nec Socrates nec asinus dicunt naturas excedentes se secundum locum : et hoc modo non habent se hic homo, et Filius Dei : sed simile est cum dicitur, iste est Episcopus : non enim sequitur, iste est hic, et non est hic Episcopus : ergo non est Episcopus.
Ad aliud dicendum, quod etiamsi detur hoc quod ubique consecratur corpus Christi (quod tamen impossibile est) adhuc non sequitur, quod corpus Christi sit ubique, sicut Filius Dei est ubique, ita quod ipse totus in omni loco, et in omni parte loci. Corpus autem Christi non in omnibus locis erit : quia in loco alterius corporis gloriosi non erit, nec totum corpus est in qualbet parte loci sui : quia non ubi est caput, ibi est totum corpus : ideo patet, quod illa ratio non procedit.
Ad ultimum dicendum, quod aeternitas aequaliter refertur ad naturam et ad personam, et etiam immediatius ad personam, secundum quod est interminabilis vitae possessio tota simul et perfecta : et ideo conceditur gratia suppositi quod hic homo est ab aeterno, ut supra habitum est 1. Sed ubi non convenit Deo nisi per translationem, et hoc secundum ea quae conveniunt naturae divinae in se : et ideo non refertur ita immediate ad suppositum, et ideo non convenit huic homini, secundum quod hujusmodi.
C. Quod Christus ubique totus est, sed non totum ubique : ut totus est homo vel Deus, sed non totum.
Et ulique totus eodem tempore erat in inferno, in cœlo totus, ubique totus. Persona enim illa æterna non major erat, ubi carnem et animam simul unitam sibi habebat, quam ubi alterum tantum : nec major erat ubi
<--- Page Split --->
utrumque simul, vel alterum tantum unitum habebat, quam ubi erat neutrum habens unitum. Totus ergo Christus et perfectus ubique erat. Unde Augustinus: Non dimisit Patrem Christus cum venit in Virginem, ubique totus, ubique perfectus. Uno ergo eodemque tempore totus erat in inferno, totus in cœlo. Erat apud inferos resurrectio mortuorum, erat. super cœlos vita viventium: vere mortuus, vere vivus, in quo et mortem susceptio mortalitatis excepit, et vitam divinitas non perdidit. Mortem ergo Dei Filius et in anima non pertulit, et in majestate non sensit: sed tamen participatione infirmitatis rex gloriæ crucifixus est 1. Ex his apparet, quod Christus eodem tempore totus erat in sepulcro, totus in inferno, totus ubique: sicut et modo totus est ubicumque est, sed non totum. Nec in sepulcro, nec in inferno totum erat, etsi totus: sicut Christus totus est Deus totus homo, sed non totum: quia non solum est Deus vel homo, sed et Deus et homo. Totum enim ad naturam refertur, totus autem ad hypostasim: sicut aliud et aliquid ad naturam, alius vero et aliquis ad personam referuntur. Unde Joannes Damascenus: Totus Christus est Deus perfectus, non autem totum Deus est. Non enim solum Deus est, sed et homo, et totus homo perfectus. Non autem totum homo, non solum enim homo, sed et Deus. Totum enim naturæ est repraesentativum. Totus autem hypostaseos, sicut aliud quidem est naturæ, alius hypostaseos, sic et hujusmodi 2.
ARTICULUS III.
An totus Christus fuit in sepulcro, in cœlo, et totus ubique ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit ibi, C, « Et utique totus eodem tempore, etc. »
Videtur enim ad idem referri totus et totum : quia
- Datur doctrina inter totum et omnis : quia omnis distribuit pro partibus
subjectivis, totus autem pro integralibus. Integrales autem partes Christi non omnes erant in inferno, nec omnes in sepulcro, nec omnes in cœlo.
Item, Supra 3 habitum est, quod inexplicabilis est ratio istius compositionis quae est in Christo, quae non est ratio partium, ut dictum est ibi : quia componitur ex tribus substantiis, et duabus naturis : Christus autem in duabus naturis et tribus substantiis, nec fuit in cœlo, nec fuit in sepulcro, nec in inferno : ergo non totus.
Item, Nihil videtur esse quod dicit, quod totus refertur ad personam : quia persona simplex est. Totus autem semper quaerit compositionem partium integra-
<--- Page Split --->
lium : ergo numquam convenit gratia personae, ut videtur.
Item, Totus et totum idem signant, licet sub diverso modo : ergo ad idem sunt referenda sub diverso modo : ergo si totum refertur ad naturam, et totus refertur ad eamdem.
Item, Videtur quod totum fuit in cœelo. PROBATIO. Ubicumque sum ego, illic necesse est esse quod essentialiter in me est : ergo ubicumque fuit Christus, illic necesse fuit esse quod essentialiter erat in Christo. Erat autem et adhuc est essentialiter in ipso natura humana : ergo ubicumque ipse fuit, ibi fuit et ipsa : sed in cœelo fuit : ergo et ipsa : ergo totum fuit in cœelo, quia ibi natura divina et humana. Eadem ratione sequitur, quod totum fuit in sepulcro, et totum in inferno.
6 Item, Nos invenimus tres personas in una natura, et diversa accidentia in uno supposito, et partes plurimas in uno toto : in omnibus his invenimus, quod virtute unionis sequitur, quod ubi est unum illorum, ibidem est alterum : ergo cum unio duarum naturarum, et trium substantiarum in una persona non sit minor omnibus his, videtur etiam, quod virtute unionis debet sequi, quod ubi est totus, ibi sit totum in natura.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod Magister bene dicit, quod totus est ubique, non autem totum : et hoc loquendo de tempore tridui quo fuit divisio inter animam et corpus : et ratio tangitur in Littera in auctoritate Joannis Damasceni, quod totus cum dicat ens formatum, pertinet ad ens distinctum, et hoc est persona perfecta. Totum autem cum neutrius generis sit, non nisi ens informe et indistinctum dicit, et attribuitur naturae cum suis partibus : ergo ubi natura cum suis partibus non est, ibi totum non est.
Ad 1. RESPONDEO igitur ad primum, quo totum sumitur duobus modis, scilicet distributione et perfecto, sicut dicit Philosophus in III Physicorum : « To-
tum autem et perfectum idem dico. » Et distributione proprie non dicitur de simplici : sed secundo modo potest dici de simplici. Et ita dicitur totus Christus, id est, perfectus in persona esse ubique : non enim habet personalitatem a natura humana, vel ab homine secundum quod homo, sed potius habuit eam ab aeterno.
Ad aliud dicendum, quod bene est verum, quod compositio est ibi eo modo quo supra expositum est, non propria : sed gratia modi significandi masculine, ly totus respicit perfectionem personae, et non integritatem naturae compositae.
Ad aliud dicendum, quod licet idem significatur, tamen alius et diversus modus facit unum referri ad personae integritatem. Unde illa ratio non cogit.
Ad aliud dicendum, quod illa ratio procedit in his quorum essentiae coextenduntur secundum locum : sed non sic est in omnibus, sicut supra patuit, sicut dicitur, Iste est hic, et iste est Episcopus, etc.
Ad aliud dicendum, quod in omnibus illis compositionibus, unum est tante compositionis secundum esse sicut alterum : et etiam tres personae unum in natura similiter se habent ad locum. In quibusdam autem accidentibus pertinentibus ad jurisdictionem et potestatem sive dignitatem non est ita, ut prius dictum est, ut Episcopus, Rex, Princeps. Et similiter non est ita in naturis Christi, quae non similiter se habent ad locum.
ARTICULUS IV.
An Christus in infernum descendit ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Totus... erat in inferno. »
Et quaeruntur hic tria : scilicet an Christus in infernum descendit? et, Utrum
<--- Page Split --->
eos qui ibi erant, lumine divinitatis illustrabat ? et, Quamdiu ibi mansit ?
Quod enim non descenderit in infernum, videtur ex incongruitate loci :
Optimo enim congruit optimus locus : Christus autem fuit optimus : ergo non congruit ei descendere in infernum.
Item, Augustinus dicit, quod infernus semper in malo accipitur : Christus autem in malum descendere non potuit : ergo nec in infernum.
Item, Luce, xvi, 26: Inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmean. Ergo multo magis est hoc chaos inter Christum et damnatorum locum.
Item, Si Christus descenderit, virtute cujus omnes ascendunt qui ascendunt, quomodo sperabit aliquis se ascensurum ?
Sed contra tamen est quod dicitur, ad Ss1 contra. Philip. n, 10 : In nomine Jesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium, et infernorum. Ergo videtur, quod venit ad inferna.
infernum descendent omnia mea. Putasne saltem ibi erit requies mea ? Constat autem, quod non per aliud petivit requiem nisi per Christi descensum : ergo Christus descendit ad profundissimum inferni.
- Item, Ita dixerat : Quis mihi hoc tribuat, ut in in ferno protegas me 1 ? Et infra, Et constituas mihi tempus in quo recorderis mei.
Item, Psal. lxxxv, 13 : Eruisti animam meam ex inferno inferiori.
- Item, Zachar. ix, 41, super illud : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua : dicit Glossa, quod eos qui tenebantur vincti carceribus, ubi nulla eos misericordia refrigeraverat, quam dives ille petebat 2, liberasti. Sed in inferno nulla est redemptio, et praecipue in profundissimo. Ergo frustra Christus illuc descendisset.
Item, Isaie, lxvi, 24 : Ignis eorum non exstinguetur. Ergo iterum frustra illuc Christus descendisset
Item, Psal. xxiii, 7, 9 : Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, etc.
Item, In Evangelio Nicodemi dicitur, quod David in inferno audiens hanc vocem, exsultans dixit : « Hanc vocem nosco me prædixisse. »
Item, Act. n, 24 : Quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.
Item, Eccli. xxiv, 43 : Penetrabo omnes inferiores partes terræ, et inspiciam omnes dormientes. In inferioribus autem partibus terræ (ut dicit Hieronymus) est infernus.
Item, Symbolum Apostolorum dicit : « Descendit ad inferos. »
Quesst.
Sed quæritur ulterius, Utrum descendit ad inferiorem infernum ? Videtur quod sic. 1. Job, xvii, 16 : In profundissimum
Solutio. Dicendum, quod absque dubio Christus descendit ad inferna. Sed infernus dicitur multipliciter, scilicet interior, sicut dicit Glossa super illud Jacobi, ut, 6 : Inflammata a gehenna, quod dæmones quocumque vadunt, infernum secum portant. Et exterior : et hic multiplex est, sicut locus pœnae tenebrosus et afflictivus damnatorum, et locus pœnae non omnino tenebrosus, propter lucem gratiae purgandorum : et locus sine pœna sensus et sine luce, ut limbus parvulorum in originali decedentium : et locus tenebrosus aliquid de luce habens propter magnam fidem et spem habitantium ibi, sicut limbus sanctorum patrum ante Christi descensum : et ad hunc locum descendit Christus, et non ad alium : quia de hoc dicit Hieronymus, quod ibi habitabant hi qui educti sunt per Christum.
<--- Page Split --->
Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod Christus sicut homo propter hominem, et non propter se factus est : ita propter hominem et non propter se descendit.
Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod infernus sonat malum pœenae damni vel sensus : et voco pœenam damni, quae consistit in ablutione alicujus boni, sicut est carentia lucis : pœenam autem sensus quae consistit in aliquo existente et affligente, ut ignis : sed Christus non descendit in pœenam damni vel sensus, sed ad locum tantum.
Ad 3. AD ALIUD dicendum, quod hoc non dictum est de habitantibus in limbo certa spe, sed habitantibus in loco damnatorum, quorum nulla erat spes : et ista certitudo liberationis, ct desperatio dicitur ibi chaos : et ideo nihil ad propositum.
Ad 4. AD ALIUD dicendum, quod ex hoc ipso elevamur ad spem ascendendi, quia ipse pro nobis descendendo satisfecit : ut sic in omnibus locis suos recolligeret, et mortem ab eis in omnibus locis effugaret.
mortali, scilicet adulterio, et homicidio.
Ad ALIUD dicendum, quod illa Glossa valde impropria est : et tamen potest exponi, quod non erat misericordia liberans in limbo, sed relaxans : quia non habebant pœenam sensus et damni. Et si dicas, quod dives non petebat nisi relaxantem, dicendum quod duplicem petiit : primo liberantem per reditum ad vitam. Dicunt enim expositores, quod prasumebat, quod Abraham non remitteret Lazarum ad mala, quæ in vita pertulerat, et ita ipse mitteretur : et ille non erat tunc in limbo, sed per Christum advenit. Postea petivit relaxantem aliquantulum de pçena quæ non dabatur ei, sed dabatur habitantibus in limbo propter meritum eorum.
Ea autem quæ objiciuntur in oppositum, dicuntur de inferno inferiori simpliciter.
Et per hoc patet solutio ad omnia.
ARTICULUS V.
Ad 10 quod ulterius quaeritur, Utrum Christus descenderit ad profundissimum Ad 1. infernum ? Dicendum cum beato Gregorio in Glossa ibidem super Job, quod non. Et dicitur ibi infernus profundissimus non simpliciter, sed quodammodo : quia est profundus carcer respectu amcnitatis cedi, et est aer iste caliginosus in quem detrusi sunt dæmones : profundior autem est habitatio terrena, obscura, et pçnalis : et profundissimus dicitur respectu istorum limbus, in quem anima Job et omnia bona sua descenderunt, donec liberatus fuit per Christum : et ideo non descendit in profundissimum simpliciter, sed quodammodo.
Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod inferior potest eodem modo appellari si loquitur in persona Christi. Si autem sequitur per se : tunc liberata est anima sua, quando liberata est a causa descendendi ad inferiorem infernum, sicut a peccato
An Christus illustravit eos qui in limbo tenebantur ?
Secundo quaeritur, Utrum illos illustravit qui erant ibi ?
Videtur autem, quod sic : quia
Ita habitum est in præcedenti capitulo B, in verbis Ambrosii : « In inferno positis lumen vitæ fundebat æternæ. Radiabat illic lux vera sapientiæ, illuminabat infernum, etc. »
Item, Augustinus: « Descendit ad infernum anima deificata : ut quemadmodum his qui in terra sunt, ita et his qui in inferno sunt in tenebris et in umbra mortis sedent, superlucescat. »
SED CONTRA :
- Lumen corporale non irradiat unum, nisi illuminet alterum : ergo videtur, quod cum potentius sit lumen
<--- Page Split --->
divinum, quod non illustravit unum nisi omnes viderint : non autem erant omnes digni qui erant in inferno : ergo videtur, quod nullus illuminatus fuerit.
telligit Christus loquens ad latronem : et exterior corporum, qui est locus in Eden : et exterior spirituum, qui est locus empyrei coeli.
Item, Locus perpetuis tenebris deputatus numquam debet habere lucis beneficium : talis autem locus est infernus : ergo numquam debuit illuminari.
Item, Ipse dixit latroni, Luc. xxiii, 43 : Hodie mecum eris in paradiso. Ergo videtur, quod in paradisum eduxit etiam alios, et non in inferno ostendit lucem deitatis : quia constat, quod latronem secum voluit esse, hoc est, ubi futura erat anima sua, non ubique ubi semper fuit deitas.
ARTICULUS VI.
Quamdiu fuit Christus in inferno ?
Tertio et ultimo quaeritur, Quamdiu fuit ibi ?
Videtur enim, quod statim recesserit : quia
Solutio. Solutio. Dicendum absque dubio secundum dicta Sanctorum, quod Christus in inferno sanctis suis deitatem ostendit, et eis locum horrendi carceris in paradisum convertit, quoad hoc quod facie ad faciem deitatem ejus videbant, soluto pretio redemptionis.
Adobject.1. Ad ut autem quod contra objicitur, dicendum quod stulta est objectio : quia nec illi habitabant in loco : et etiamsi habitassent cum aliis, lucem alii videre non potuissent : quia non recipitur nisi ab oculo glorificato gratia et gloria : sicut illi patres tunc secundum animam fuerunt beati statim Christo ad eos descendente : et hoc est magis in lucis potentia, quod ab omnibus percipitur lux corporalis : quia hoc accidit ei in quantum est forma situalis proportionata viribus, et agens immutando per necessitatem naturae : quae quia omnia ignobilitatis sunt, nullum illorum competit luci divinae.
Ita legitur in Evangelio Nicodemi, quod cum Sancti educti essent in paradisum, quod apparuit quidam despectu horribilis, crucem bajulans latronis : a quo cum quaereretur, quis esset, dixit se esse latronem cui Christus promiserat secum hodie futurum esse in paradiso : ergo statim exierunt, ut videtur.
Item, In quibusdam Ecclesiis cantatur : « Advenisti desiderabilis, quem exspectabamus in tenebris, ut educeres hac nocte vinculatos de claustris, etc. » Ergo videtur, quod eadem nocte educti sunt.
Item, Samson non tribus diebus vel noctibus dormivit in Gaza, sed una tantum, cum portas Gazæ in verticem montis portavit 1. Samson autem sol fortis (ut dicit Gregorius) Christum dormientem in nocte signat, et Gaza infernum, et portæ Gazæ portas mortis et inferni, quas portavit in culmen visionis et elevationis æternæ.
Adobject.2. Ad aliud dicendum, quod limbus non erat damnatus perpetuis tenebris, sed potius temporalibus usque ad redemptionem quae facta est per Christum.
Adobject.3. Ad aliud dicendum, quod paradisus dicitur tribus modis, scilicet interior qui est visio aperta deitatis, et de hac in-
- Praeterea, Ad quid ita diu fuisset ibi ?
Sed contra :
Tamdiu debuit esse anima in loco animarum defunctarum, quamdiu fuit corpus in loco corporum defunctorum. Fuit autem corpus tribus diebus in sepulcro :
<--- Page Split --->
ergo tamdiu debuit esse anima in inferno. Et hujus rationem reddit Augustinus, quia duabus noctibus jacuit, et una tantum die perfecta : ut sua una morte corporis, qua radiabat ut dies coram oculis Dei, nostram duplicem tetram et calignosam mortem destrueret, scilicet corporis et animae, et ut sua plena luce veritate tenebras legis et peccati tersisse significaret : ut sua luce duo loca tenebris repleta, illustrare ipsa qualitate mortis monstraret, scilicet locum corporum, et locum animarum, in sepulcro, et in inferno.
DICENDUM ergo ad primum, quod loquitur Nicodemus de exitu post resurrectionem : et etiam dicit ibi de Elia et Henoch qui congratulabantur liberatis, sicut etiam ante sermonem habuerant de
excessu quem complevit in inferno redimendo eos. Et quod dixit latro, quod esset ille cui dixit Christus : Hodie, etc., intelligitur materialiter signari dictum Christi.
Ad aliud dicendum, quod noctem vocant ibi Sancti tenebras carceris infernalis, a qua educti sunt, cum deitatem animae Christi viderunt.
Ad aliud dicendum, quod non in omnibus historia correspondet allegoriae : quia etiam Samson dormivit cum meretrice, quod non competit Christo : sed tantum sonnus et resurrectio et confraccio portarum referuntur ad allegoriam,
Ad ultimum patet solutio per ea quae dicta sunt in principio solutionis, ubi ostenditur, quare congregabat Christum tamdiu permanere in inferno.
D. Si ea quae dicuntur de Deo vel de Filio Dei possunt dici de homine illo vel de Filio hominis ?
Solet etiam quaeri, Si congruenter dici possit Filius hominis vel ille homo descendisse de cœlo, vel ubique esse : sicut dicitur Filius Dei vel Deus de cœlo venisse, et ubique esse ? Ad quod dicimus si ad unitatem personae referatur dicti intelligentia, sane dici potest : si vero ad distinctionem naturarum, nullatenus concedendum est. Unde Augustinus 4 : Una persona est Christus Deus et homo. Ideo dicitur, Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, etc. 5. Si ergo attendas distinctionem substantiarum, Filius Dei descendit, et Filius hominis crucifixus est : si vero unitatem personæ, et Filius hominis descendit, et Filius Dei est crucifixus. Propter hanc unitatem personæ non solum Filium hominis descendisse de cœlo, sed etiam dixit esse in cœlo, cum loqueretur in terra : propter hanc eamdem dicitur Deus gloriae crucifixus, qui tamen ex forma servi tantum
<--- Page Split --->
crucifixus est. Non tamen secundum hoc quod Deus gloriæ est, et secundum quod glorificat suos : et tamen dicitur Deus gloriæ crucifixus 1. Recte quidem non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate carnis. Quid ergo propter quid, et quid secundum quid dicatur, prudens et diligens et pius lector intelligat.
Hæc de corrigia calceamenti Dominici dicta sufficiant, ne ossa Regis Idumææ consumantur usque in cinerem 2.
ARTICULUS VII.
locum : deitas autem ubique est : ergo non mutat locum : ascensio autem et descensio dicunt mutationem loci : ergo videtur, quod non conveniant Christo ratione divinæ naturae.
An Christus ascendit ratione utriusque naturae, vel alterius tantum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, « Solet etiam quaeri, Si congruenter dici possit, etc. »
Et quaestio est hic de ascensione Christi.
Et quaeritur primo hic in Littera, utrum ratione utriusque vel alterius naturae ascendit et descendit ?
Secundo potest quaeri, Utrum ascensio sit ad locum, vel ad dignitatem ?
Tertio potest etiam dici, Utrum ascensio dicit motum localem ? et, Utrum ille sit in tempore, vel in nunc ?
Ultimo potest quaeri de tempore ascensionis.
AD PRIMUM proceditur sic :
Dicit Damascenus, quod ascensio et descensio motus corporum sunt : ergo videtur, quod ascendit et descendit gratia naturae humanæ.
Item, Quod ubique est, non mutat
SED CONTRA :
Ante incarnationem non habuit humanam naturam, et tamen ante descendit in uterum Virginis, in quo naturam humanam accepit : ergo videtur, quod descendit ratione divinæ naturae : quia dicit Hieronymus, quod humanæ naturae non est propria virtute ascendere, sed virtute alia : et ideo Angeli mirantur dicentes : Quis est iste, qui venit de Edom. Et infra : Gradiens in multitudine fortudinis suæ 3.
SOLUTIO. Dicendum, quod ascendere et descendere dicuntur proprie, et per translationem. Proprie sunt motus corporum, et sic non competunt Christo, nisi ratione humanæ naturae : et in illa tamen non descendit : ideo dicitur secundum divinam naturam descendisse, secundum humanam autem ascendisse : quia in divina tantum ens descendit, et in humana ascendit : secundum personam autem semper in cœlo, et ubique fuit. Per translationem autem tunc illud dicitur descendere, ubi fuit quidem prius, sed non adfuit ibi prius, sicut ad unionem
<--- Page Split --->
nostræ substantiæ, quando semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 4 : et hoc modo loquitur hic Magister.
Ad aliud dicendum, quod deitas per se non mutat locum, sed per aliquem effectum apparet in aliquo loco per quem prius non apparuit in illo, et non apparet per eumdem in alio.
Ad ultimum quod objicitur, dicendum quod ascendere non attribuitur humanæ naturae ut virtute cujus fuit motus, sed ut subjecto proprio motus illius.
Item, Locus datur corpori propter continentiam : ergo videtur, quod corpus quod existendi habet necessitatem ex seipso, et nullam in partibus defluentiam, non debet habere locum : ergo corpus illud non debet moveri ad locum.
Item, In corporibus physicis corpora nobilissima non moventur ad locum, licet in eo moveantur : ergo cum in infinitum nobilius sit corpus Christi, ipsum non movetur ad locum.
GRATIA hujus quæritur, Utrum Christi ascensio fuerit ad locum cœli crystallini tantum, ut quidam dixerunt ?
Videtur autem quod sic : quia
ARTICULUS VIII.
An ascensio sit ad locum vel dignitatem ? et, Utrum ad locum cœli crystallini ?
Secundo quæritur, Utrum ascensio sit ad locum, vel ad dignitatem ?
Videtur autem, quod ad locum : quia 1. Onnis motus rectus localis ad aliquem est locum : ascensio autem est motus localis rectus : ergo est ad aliquem locum.
Item, Angelo contemplanti et beato debetur locus congruens contemplationi suæ : ergo multo fortius corpori glorioso : ergo videtur, quod ascensio est ad illum.
Per genus differunt corpus et spiritus : ergo proprius locus beatorum spirituum debet differre a proprio loco corporum : cum ergo proximus locus sub illo sit locus crystallini cœli, videtur quod ad illud fuerit corporis Christi ascensio.
Item, Alius est locus per rationem, scilicet ejus quod numquam subjacuit mutationi quæ causatur a motu cœli, et alius est ejus quod quandoque subjacuit : sed Angelus et spirilus numquam motui subjacuit et variationi temporis et cœli : corpus autem Christi et beatae Virginis quandoque subjacuit : ergo spiritus debent esse in loco cœli stantus, et non moti : et corpora, scilicet Christi et matris, debent esse in loco cœli mobilis primi : hoc autem est cœlum crystallinum, ut fere omnium dicit opinio : ergo videtur, quod ascensio Christi non fuerit localiter nisi ad cœlum crystallinum.
Sed contra.
Sed contra : 1. Ad Coloss. iii, 1 et 2, super, illud : Quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens : quæ sursum sunt sapute : dicit Glossa, quod sursum sunt virtutes : ergo videtur, quod ascensio in qua Christus residet, est dignitatis in virtute, non exaltatio loci.
- Item, Principium est apud Philosophos, quod nihil movetur ad vilius se : sed omnis locus corporeus vilior est corpore Christi : ergo videtur, quod non movebatur ad aliquem locum corporeum.
Sed contra :
Ei quod est dignius omni loco, si datur locus, per consequens datur locus dignissimus. Corpus autem Christi et sacrosanctus uterus matris sunt digniora omni loco : ergo si datur ei locus, dabitur eis locus dignissimus : hoc autem est cœlum empyreum : ergo sunt in cœlo empyreo.
Solutio. Dicendum, quod ascensio Christi, est ad locum, et ad dignitatem : ad locum secundum corpus, et sic est ad
uæst.
Solutio.
<--- Page Split --->
locum dignissimum omnium locorum, in supremum scilicet cæli empyrei. Secundum divinam autem personam est ad dignitatem æqualitatis Patris, quæ vocatur dextera : non quod ante ibi non fuerit, sed quia per ascensionem ibi in humanitate sedens, apparuit fidelibus per fidem, et Angelis per cognitionem. Quoad animam autem et corpus est ad dignitatem, quæ consistit in bonis potioribus Patris, quæ ibi dextera dicuntur, si ascensio refertur ad humanitatem.
Ad cibj e t 1 : Ad i n autem quod contra hoc objicitur, dicendum ad primum, quod Glossa illa ponendo ascensionem esse ad potiora bona quæ sursum sunt dignitate, non propter hoc excludit ascensionem esse ad locum, sed potius includit per consequens : quia potiora bona Patris apparent magis in loco digniori.
Ad objeet 2. Ad aliud dicendum, quod aliud est moveri ad locum, et aliud moveri ad locum propter locum, scilicet quia indigent loco propter esse et conservationem. Corpora autem gloriosa mota sunt ad locum qui sibi magis congruit, sed non propter locum, quia eo ad esse indigeant : quia si illo loco ad esse indigerent, corrumperentur extra loca illa, sicut ignis egrediens extra locum suum, corrumpitur.
Ad objeet.3. Ad aliud dicendum, quod in illa ratione corpori glorioso, præcipue corpori Christi, non debetur locus, sed potius ratione congruentiae tantum, hoc est, quia non est congruum ipsum esse nisi in loco nobilissimo.
Ad objeet. 4. Ad aliud dicendum, quod corpora cœelestia moventur in loco ad generationem elementorum, et non sunt in loco omnibus illis modis quibus corpora generabilia sunt in loco, sicut dictum est in libro I Sententiarum 1 : tamen aliquo modo sunt in loco. Ita etiam corpora gloriosa non omni illo modo sunt in loco, quia non dependet eorum esse a loco : sed sunt in loco ratione congruentiae se-
cundum modum qui magis accedit ad nobilitatem eorum, quoniam nullus accedit ad æqualitatem.
Ad illud autem quod ulterius quæritur, dicendum, quod phantasia fatua est dicere, quod corpus Christi et beatae Virginis sint in cœlo crystallino, vel etiam quod Sancti sint in crystallino : et solus Christus et beata Virgo sint in empyreo : quia empyreum locus beatitudinis est, cœlum autem crystallinum cum omnibus inferioribus ordinatum est ad generationem et corruptionem : et ideo dicunt Sancti, quod Philosophi cœlum empyreum non cognoverunt : et hoc ideo, quia principia eorum de cœlo sumuntur ex motu. Unde quod per motum non potest investigari, vel per proprietatem motus, non est Philosophorum, et agnitum ab eis
Ad m autem quod objicitur, dicendum ad primum, quod hoc esset verum, si spiritus et corpus glorificatum per naturam suam determinarentur ad locum generationis et salutis suæ : sed hoc non est verum : et ideo cum nulla dignitas loci secundum veritatem sufficiat gloriæ, sunt omnia gloriosa per unam rationem in uno loco, secundum quod referuntur ad gloriam illam distantius vel propinquius.
Ad aliud dicendum quod corpus Christi quoad generationem numquam motui cœli subjacuit, quia effectum est a Spiritu sancto : sed forte quoad alterationem frigoris, et caloris, et famis, et sitis, et hujusmodi : sed ab his omne corpus gloriosum liberatur per glorificationem : et ideo non potest locari sub mobili aliquo, sed super omne mobile.
<--- Page Split --->
ARTICULUS IX.
An ascensio dicat motum localem ? et, An fuerit in tempore vel in nunc ?
Tertio quaeritur, Utrum ascensio dicat motum localem ? et, Utrum ille motus sit in tempore vel in nunc ?
Videtur, quod dicat motum localem : quia
Act. 1, 9, dicitur, quod videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
Item, Ibidem, y. 10 : Cumque intuerentur in caelum euntem illum, etc. Ista omnia ponunt motum localem.
1d contra.
SED CONTRA :
Motus localis est per spatium : ergo in medio spatii per quod est motus, id quod movetur partum est in termino a quo, et partim in termino ad quem : ergo divisibile : ergo gloriosum corpus aliqua divisione divisum est, quod videtur falsum.
Item, Omnis motus (ut dicit Avicenna) exitus est de potentia ad actum. Corpus autem glorificatum in nulla potentia est : quia non potest aliquid suscipere plus quam habet. Ergo videtur, quod non moveatur.
Præterea, Aut est cum alio per quod transit in eodem loco, aut excludit ipsum. Si est in eodem loco, ut Sancti videntur dicere : ergo eadem est dimensio quantitatis illius et corporis cum quo est in eodem loco : quorumcumque autem corporum est eadem quantitas, illa sunt corpus unum, ut dicit Avicenna : ergo corpus Christi cum eo per quod movetur, est corpus unum : quod falsum est : ergo non movetur.
Si forte dicas, quod excludit ipsum per
quod movetur, a loco per quem transit. Contra : Quædam transit quæ non cedunt, ut ligna, et lapides : intravit enim ostiiis clausis 1 : ergo cum illis quandoque fuit in eodem loco, non excludendo ea.
Si forte dicas, quod non est verum quod dicit Avicenna, quod si duo corpora sunt in eodem loco, quod sit corpus unum : probatur verum esse dictum Avicennae sic, Sit locus unius cubiti, in quo sunt duo corpora, et sit centrum illius loci, A, extrema autem sursum et deorsum, dextrum et sinistrum, B C D E, et sint corpora æqualia : et ducatur linea ab A in B sursum utriusque corporis, a centro sursum mensurans. Quæro igitur, an sit linea una, vel duæ ? Si dicas mihi, quod una : ergo subjectum illius linea est unum : quia unius forma æ est subjectum unum : aliter enim idem numero accidens esset in diversis subjectis, quod est impossibile : ergo corpus locatum est unum. Si autem dicas mihi, quod sint duæ linea, ad hoc sequuntur duo inconvenientia : unum geometrice, aliud naturaliter. Cum enim B sit sursum in loco utriusque acceptum, B punctum est unum numero. Siniliter centrum est unum numero. Sed inter quaslbet duas linea s est superficies. Ergo duæ rectæ de uno termino in unum terminum protractæ, claudunt et continent superficiem : quod est contra positionem Euclidis in libro I, ubi dicit duas rectas lineas superficiem nullian continere. Alud inconveniens est : quia una linea recta est inter duo puncta. Si ergo ponantur duæ esse, erunt duæ linea sine aliqua superficie media contiguæ, quod est contra naturam, et improbatum est in VI Physicorum. Ergo duo corpora in uno simul esse non possunt.
Si autem tu dicas, quod corpus in quantum corpus est quantum, non replet locum, sed in quantum est grossum et materiale : hoc falsum scit omnis qui aliquis novit in Philosophia : quia contrarium dicitur ab omnibus Philosophis, et
<--- Page Split --->
de necessitate improbatur per jam dictam demonstrationem. Ergo videtur, quod corpus gloriosum non movetur : ex quo excludit corpus, nec cum corpore per quod transit, potest esse in eodem loco.
quia sic dividitur solis motus motu diurno, et circulo declivi : et tamen ab omnibus incorruptibilis ponitur.
Ad aliud dicendum, quod est exitus Adobue de potentia ad actum qui recipitur in mobili ipso, sicut forma, et ille est imperfectionis : et est actus non receptus intra, sed extra : et hic non repugnat perfectioni. Sic corpus Christi existens in terra, non est actu in cœlo, sed in potentia : sed cum haec potentia venit ad actum, nihil est receptum in ipso, sed potius aliter se habet ad locum, quam prius : et iste exitus secundum Philosophos tota de fit in corporibus incorruptibilibus : ut sol existens in angulo Orientis, potentia est in angulo medii cœli : et cum potentia reducitur ad actum, nihil melius est sol quam prius, sed aliter se habet secundum situm.
Ulterius quaeritur, Si movetur in nunc, vel in tempore ?
Videtur autem, quod in tempore.
Onne enim loco communicabile per quantitatem, movetur in tempore, et non in nunc, ut probat Philosophus : tale mobile est corpus gloriosum Christi : ergo movetur in tempore, et non in nunc.
Item, Spiritus creati moventur in nunc, ut dictum est in libro primo Sententiarum : ergo corporum est moveri in tempore, et non in nunc, ut videtur.
Sed contra. Sed contra :
Philosophus dicit, quod motus luminis in diaphano, et motus coloris ad visum est in nunc, ideo quod sunt in medio secundum esse spirituale : sed magis spiritualia sunt corpora gloriosa, et præcipue corpus Christi : ergo videtur, quod movetur in nunc.
Solutio. Absque dubio credendum est, quod Christus localiter motus est ascendendo, et quod adhuc localiter potest moveri secundum suam voluntatem : et mugis placet Deo hic fidelis ignorantia, quam temeraria scientia, vel mendacii figmentum. Quidam enim dixerunt non debere esse motum corporum gloriosorum. Alii finxerunt mendacia ad solvendum inconvenientia, scilicet quod corpori debeatur locus, non ex quantitate, sed ex grossitie et repletione loci : quod absurdum est dicere.
Ad object.1. Unde dicendum ad primum, quod est divisio secundum rem, et haec repugnat corpori incorruptibili : et est divisio secundum rationem, scilicet habere rationem termini a quo, et termini ad quem : sicut habet omne quod est in medio, secundum quod est motum : et haec non repugnat : quod de facili probari potest :
Ad aliud dicendum, quod secundum Adobue dicta Sanctorum, quibus absque dubio consentiendum est, corpus gloriosum est cum quolibet alio corpore in eodem loco, nec excludit ipsum : sed hoc non est in quantum est corpus, sed in quantum gloriosum : et hoc reputo esse miraculum, et de his quibus dat nobis gloriam Dominus : sicut in multis aliis facit in corpore, scilicet quod corpus elementatum sit immortale et impassibile, fulgens septies plus quam sol. Unde Deus qui potest facere plus quam possumus intelligere, dat ei hoc quod cum alio corpore sit in eodem loco.
Ad inductam autem demonstrationem, dicendum quod non sunt lineæ proportionabiles in natura corporis : et ideo non tenent hujusmodi rationes physicae.
Ad in quod ulterius quaeritur de tempore : dico quod movetur sicut vult : et bene puto, quod habet in potestate in nunc et in tempore moveri.
Ad in autem quod objicitur, quod sit Ad objet motus divisibilis secundum medium : dicendum quod hoc non impedit quin possit moveri in nunc : quia vincit virtus movens. Sicut etiam probat Philoso-
<--- Page Split --->
phus, quod omnis virtus infinita, sicut magnitudo aut multitudo, excellit omne finitum : et ita moveret in nunc, si talis virtus esset, sicut ipse probat ibidem. Ita dicendum, quod virtus movens in corpore Christi, non est proportionata alicui potentiae, quantumcumque veloci : et ideo vincit spatium ut faciat transitum in nunc si vult, et in tempore si vult. Tamen talia sunt occulta nobis : et ideo nihil de dictis assero, nisi quod Sanctorum auctoritates tradunt, scilicet quod moventur corpora illa, et quod non obstant eis alia corpora.
ARTICULUS X.
An post resurrectionem Christus cum fideiibus mansit quadraginta dies in terris ?
Ultimo quaeritur de tempore ascensionis.
Conversatus est enim cum discipulis, ut habetur in principio Actuum 1, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. Cum igitur ala corpora statim ad locum sibi connaturalem moveantur, videtur quod violenter detinuerit sui corporis evolutionem.
Praeterea, Cum liberati de inferno secum de inferno exierunt, numquid ipsi ante eum ascenderunt? Videtur, quod non : quia Michaëas prophetavit dicens, quod ipse ascendet pandens iter ante eos 2.
SED AD HOC et hujusmodi dicendum est, quod ipse per quadraginta dies fuit in terris, ut apparitionibus doceret fidem Apostolos, et probaret resurrectionem
gloriosam ejusdem corporis, quod oculis suis mortuum viderant: et hoc probari habet in fine libri quarti Sententiarum, ubi erit sermo de argumentis resurrectionis factis per apparitiones decem, quae colliguntur ex quatuor Evangelii. Et sequitur illud solum de suo corpore quod movere quo vult habet in sua potestate, et non debetur ei locus propter necessitatem sui, sed ex congruentia tantum: et ideo secundum ordinem redemptioni debitum et utilem debebat differri ascensio.
Ad aliud dicendum, quod omnium opinio dicit, quod nullus ascendit ante Christum : et hoc verum est. Utrum autem cum Christo fuerint, ubicumque ipse apparuit Apostolis (quod ego credo esse verius propter jucunditatem quam habebant in praesentia illius corporis quo redempti erant) aut in paradiso fuerint per quadraginta dies illos, quod quidam alii dicunt, non est temerarie assciendum, sed opinari sine periculo utrumque potest.
ARTICULUS XI.
Corrigia calceamenti et ossa regus Idumææ quid significent ?
Deinde quaeritur de ultimo verbo quod dicit Magister quasi per modum epilogi, ibi, D, § 2 : « Hæc de corrigia calceamenti, etc. »
Quid enim hic dicatur corrigia ? quid calceamentum ? quid rex Idumææ ? et, Quæ ossa ejus ? et, Quomodo incenduntur usque ad cineres ?
SOLUTIO. Dicendum, quod calceamensolutio.
1 Act. 1, 3 : Quibus, scilicet discipulis, præbuit sepsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens
eis, et loquens de regno Dei.
- Mich. II, 13.
<--- Page Split --->
tum est humanitas regens pedem divinitatis, qui solus stans, omnia sustentat sacco hujus morticine et animalis pellis. Corrigia autem ligans, est unio duarum naturarum in singularitatem personae. Rex autem Idumae, Christus rex mundi per conformitatem sanguinis : quia carni et sanguini communicavit. Et Idumaea sanguinea interpretatur, sicut Psalmista
dicit : In Idumæam extendam calceamentum meum 1. Ossa autem sunt ea quae fortiora sunt ad intelligendum inter sacramenta humanitatis ejus. Ad cinerem autem incendi, est igne fervoris studii per rationes usque ad minima velle investigare. Et hoc non est faciendum, ut dicit Magister.
Et sic patet distinctio XXII.
1 Psal. LIX, 10.
<--- Page Split --->