DISTINCTIO XXI.
De morte quæ consecuta est passionem Christi.
A. Si in Christo divisio in morte fuit animæ vel carnis a Verbo ?
Post prædicta considerandum est, Utrum in morte Christi a Verbo sit separata anima vel caro? Quidam putaverunt tunc carnem, sicut ab anima, ita a divinitate in morte fuisse divisam. Si enim, inquiunt, anima media divinitas sibi carnem univit, sicut superius prætaxatum est: ergo quando divisa est caro ab anima, divisa est etiam a divinitate: quia non potuit ab anima sejungi, per quam Verbo erat unita, quin a Verbo divideretur. Fuit autem divisa ab anima in morte, alioquin vera mors ibi non fuisset: quia, ut ait Augustinus 1 : Mors quam timent homines, separatio est animæ a carne. Mors autem quam non timent, separatio est animæ a Deo. Utraque vero diaboli suasu homini propinata est. Si ergo in Christo homine vera mors fuit, divisa est ibi anima, ac per hoc divinitas, a carne. Hic suæ prohabilitati addunt auctoritatis testimonium. Ambrosius enim tractans de Christi derelictione 2, qui in cruce voce magna clamans, dixit: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me 3? ait: Clamat homo separatione divinitalis moriturus. Nam cum divinitas mortis libera sit, utique mors ibi esse non poterat, nisi vita discederet: quia vita divinitas est. Hic videtur tradi, quod divinitas separata sit in morte ab homine, quæ nisi discessisset, homo ille mori non posset. Quod illi ad carnem referunt, quam dicunt a Deo separatam. Quibus respondemus illam separationem sic esse accipiendam, sicut intelligitur derelictio, quæ illis Verbis significatur: Ut quid dereliquisti me ? Quomodo ergo Christus derelictus erat a Patre, cum in cruce
<--- Page Split --->
derelictum se clamabat? Non recesserat Deus ab homine, ita quod esset soluta unio Dei et hominis. Alioquin fuit quoddam tempus quando Christus adhuc vivus homo erat, et non Deus: quia adhuc vivus se derelictum clamabat, non derelinquendum. Si ergo illa derelictio unionis intelligatur solutio, ante facta fuit solutio Dei et hominis, quam Christus mortuus esset. Sed quis hoc dicat? Fateamur ergo Deum quodammodo illum hominem in morte deseruisse, quia potestati persequentium eum exposuit ad tempus, non suam potentiam exercendo illum defendit ut non moreretur. Separavit se divinitas, quia subtraxit protectionem, sed non solvit unionem. Separavit se foris, ut non adesset ad defensionem, sed non intus defuit ad unionem. Si non ibi cohibuisset potentiam, sed exercuisset, non moreretur Christus. Mortuus est Christus divinitate recedente, id est, affectum potentie defendendo, non exhibente. Hic est hircus ἀποπομπαῖος, qui altero hircο immunato, in solitudinem mittebatur, ut legitur in Levitico1. Duo enim hirci, humanitas et divinitas Christi intelliguntur. Humanitate ergo immolata, divinitas Christi in solitudinem abiit, id est, in caelum. Unde Hesychius 2 : In solitudine, id est, in caelum, tempore passionis divinitas abiisse dicitur, non locum mutans, sed quodam modo virtutem cohibens, ut possent impii consummare passionem. Abiit ergo, id est, virtutem cohibuit, et portavit iniquitates nostras 3, non ut haberet, sed ut consumeret, Deus enim ignis consumens est 4. Ex his satis ostenditur præmissa verba Ambrosii sic esse accipienda, ut prædiximus.
B. Aliam ad idem inducunt auctoritaem.
Alii quoque auctoritati innituntur, qui asserunt divinitatem in morte recessisse ab homine secundum carnem. Ait enim Athanasius 5 : Maledictus qui totum hominem quem assumpsit Dei Filius, denuo assumptum, vel liberatum, tertia die a mortuis resurrexisse non confitetur. Fiat, fiat. Si, inquiunt, denuo assumptus est homo in resurrectione, quem assumpserat
<--- Page Split --->
in incarnatione, deposuit ergo eum in morte : separata ergo fuit divinitas in morte ab humanitate. Quibus respondemus, quod si in his verbis assumptio talis intelligatur, quæ sit secundum unionem, non carnem lantum, sed totum hominem, id est, animam et carnem denuo sibi univit in resurrectione : quia non simpliciter hominem, sed totum hominem assumptum dicit. Totum ergo hominem in morte deposuit, id est, animum et carnem. Sed quis, nisi hostis veritatis, dicat animam a Verbo depositam ? Et tamen nisi hoc fateantur, quod totus homo sit assumptus, non pro eis facit illa auctoritas, quæ totum dicit assumptum. Sciendum est ergo Athanasium id dixisse contra illorum perfidiam, qui resurrectionem Christi negabant, putantes in morte detineri eum, qui solus inter mortuos liber est. Ideo illum maledicit, qui non confitetur totum hominem denuo assumptum resurrexisse, id est, Christum animam denuo corpori conjunxisse : et illis duobus denuo conjunctis in resurrectione, vere secundum hominem vixisse sicut ante mortem. Nam in morte separata est anima a carne. Unde vere dicitur Christus mortuus : sed neutrum separatum est a Verbo Dei.
DIVISIO TEXTUS.
inuituntur, etc. » Tertium est, qualiter Christus animam suam posuit et assumpsit : et hæc incipit ibi, C, « Sicut Augustinus super Joannem docet, etc. »
« Post prædieta considerandum est, Utrum in morte Christi a Verbo sit separata anima, etc. »
ARTICULUS I.
Hic incipit pars illa quæ est de quæstionibus consequentibus passionem : et sunt duæ secundum duas distinctiones hic introductas. Prima est de modo mortis : et secunda est, Utrum in triduo mortis fuerit homo, vel alicubi, vel ubique? et hæc incipit ibi, Dist. XXII, A, « Hic quæritur, Utrum in illo triduo mortis Christus fuerit homo ?
In prima parte sunt tria, scilicet soluto cujusdam objectionis probantis, quod separatione deitatis et animæ Christus fuerit mortuus : et ad hoc inducitur prinum capitulum. Secundum est solutio auctoritatum Augustini et Athanasii. Et ad hoc inducuntur duo sequentia capitula, ibi, B, « Alii quoque auctoritati
Utrum deitas separata fuit a corpore in triduo ?
Incidit autem dubium de prima objectione, utrum concludat an non ?
Est autem ista : Anima est medium quo deitas carni conjungitur : soluto autem medio, non conjunguntur extrema, qui deest causa conjunctionis : ergo separata anima a carne, separatur etiam deitas.
Videtur autem, quod ista argumentatio teneat :
1 Aut enim Deus est unibilis creaturæ irrationali, aut non. Si non : tunc
<--- Page Split --->
habeo propositum, quod rationali non existente non fuit unita, et quod anima rationalis non tantum est medium congruentiae, sed medium causae. Si autem est unibilis irrationali creaturae : hoc supra improbatum est multis rationibus in quaestione de unibili. Ergo videtur, quod ista conclusio sequatur.
Item, Infra in hac eadem distinctione dicitur, quod si Filius Dei mortuus fuisset, fons vitae aruisset. Ex hoc infero duas conclusiones : quarum prima est, quod Filius Dei non fuit mortuus : sed si fuisset unitus carni, propter unionem diceretur mortuus, sicut etiam dicitur natus : ergo tunc unitus carni non fuit.
Item, Omnis unio facit aliquid unum : si ergo deitas fuit unita carni, oporteret quod faceret aliquod unum : non autem facit unum personae, quia caro illa numquam fuit Filius Dei : ergo relinquitur, quod faciat unum naturae : et sic caro et deitas essent unum, quod falsum est.
Secunda conclusio est, quod si deitas est vitae fons, et efficacior quam anima, tunc influxisset vitam : ergo corpus Christi in triduo illo vixisset, quod falsum est : ergo videtur, quod deitas corpori non fuit unita.
Item, Minor est unio per gloriam ad Deum in beatis, quam sit unio naturarum in Christo : si ergo Sanctos propter unionem ad gloriam impossibile est separari a vita, multo magis impossibile fuit separari corpus a vita, si deitati fuit unitum : fuit autem separatum a vita : ergo non fuit deitati unitum.
Item, Inferiori unione quam illa qua unitur homini Christo, deitas non est conjungibilis nisi rationali creaturae, et non secundum corpus, sed secundum animam solum : hoc autem est unio per gratiam : ergo multo minus digniori unione conjungibilis erat corpori sine anima.
Item, Tripliciter Deus esse in rebus dicitur ab Innocentio, scilicet essentialiter, praesentialiter, potentialiter in om-
nibus : per gratiam autem in rationalibus, non in omnibus : per unionem in homine Christo. Cum igitur corpus cadat in numero irrationalium, videtur deitas non fuisse in corpore nisi praesentialiter, potentialiter, et essentialiter.
IN CONTRARIUM autem est quod dicit Magister in Littera.
SOLUTIO. Dicendum, quod nullo modo separata fuit a corpore deitas in triduo : vinculum enim gratiae unionis inseparabiliter fortius fuit vinculo naturalis conjunctionis animae et corporis : et ideo soluto vinculo naturali, remansit vinculum gratiae.
DICENDUM ergo ad primum, quod anima etsi faciat assumptibilitatem in corpore scilicet, ut supra est determinatum, et quoad hoc sit medium causans proprietatem assumptibilitatis, non tamen est medium nisi per congruentiam : et ideo soluta ipsa, non oportet solvere deitatem a carne.
Ad aliud dicendum, quod deitas est fons vitae efficienter, non ut forma conjuncta : et licet ipsa unita fuerit, et Filius Dei corpori, non tamen dicitur deitas passa vel mortua : quia proprietates unius naturae non referuntur ad naturam aliam : sed bene concedo, quod Filius Dei dicitur passus et mortuus propter unionem : cujus ratio saepe supra determinata est.
Ad aliud dicendum, quod unio facit unum non naturae, sed personae : sed unius unio non facit hoc unum, sed potius unius unio cum altero sibi debito unito. Unde unio corporis cum unione animae sibi uniendae facit unum suppositi et personae : et in triduo remansit ordo ad illud unum, licet tunc illud unum non esset : quia tunc Christus homo non fuit.
Ad aliam conclusionem dicendum, quod deitas est fons vitae effective, non formaliter, nec in corpore fuit sicut forma in materia, nec sicut anima in animato, sed per unionem dignitativam, ut
<--- Page Split --->
dicit beatus Bernardus : et deitas hoc modo ens in aliquo, non est necessaria causa vitæ, non ex defectu suo, sed ex defectu suscipientis.
Ad aliud dicendum, quod minor est unio beatorum ad Deum, quam hujus corporis fuit ad Deum : sed tamen magis est contraria morti illa, quam ista : quia illa ex ratione beatitudinis contrarietatem habet ad miseriam, et per consecquens ad mortem : hæc autem non tollit a corpore miseriam, nec contrariatur defectui tali, ut supra ostensum est 1 : et ideo illa minor facit aliquid, quod non facere potest ista.
Ad aliud dicendum, quod unio quæ est per gratiam virtutum et donorum, est per habitum qui quærit proprium sibi subjectum in quo sit sicut in materia : et quia illud subjectum non potest esse nisi rationalis substantia, ideo Deus hoc
modo non est nisi in rationali substantia, quæ est homo, vel Angelus, vel anima rationalis : sed alia unio quæ est ad esse, licet major sit, non tamen est habitus, nec quærit hujusmodi subjectum proprium : quia quod illa unione unitur, assumitur ad deitatem virtute deitatis quæ est infinita : et hoc potest esse corpus habens ordinem ad animam rationalem : unde omnes illæ rationes sumunt propositiones, tamquam hoc per se conveniret uni nobiliori, quia uniretur nobiliori : et hoc non est verum.
Ad aliud dicendum, quod tripliciter Deus est in his quæ nullum habent ordinem ad creaturam rationalem : sed corpus licet in se non sit rationale, est tamen pars et materia rationalis : et ideo corpora Sanctorum dicuntur templum Spiritus sancti 2 : et ideo in Christo specialem habuit relationem ad unionem.
C. Auctoritatibus adstruit a Verbo carnem in morte non esse divisam.
Sicut Augustinus super Joannem 3 docet, tractans illud Domini verbum : Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam 4. Hic animam dicit emissam. A quo emissa est? A seipsa non est emissa, quia seipsam non posuit : nec Verbum animam posuit, nec carnem. Caro ergo animam posuit, sed potestate in se manentis deitatis. Potentia ergo deitatis anima divisa est a carne, sed neutrum a Verbo Dei. Unde Augustinus : Verbum ex quo suscepit hominem, id est, carnem et animam, numquam deposuit animam ut esset anima a Verbo separata : sed caro posuit animam quando exspiravit, qua redeunte resurrexit. Mors ergo ad tempus carnem et animam separavit, sed neutrum a
<--- Page Split --->
Verbo Dei. Caro ergo ponit et sumit animam, non potestate sua, sed potestate inhabitantis carnem deitatis 1. His 2 evidenter traditur, nec animam nec carnem a Verbo Dei in morte esse divisam, ut aliquo modo soluta fuerit unio. Unde Augustinus contra Felicianum : Absit ut Christus sic senserit mortem, ut quantum in se est, vita vitam perdiderit : si enim hoc ita esset, vitæ fons aruisset. Sensit ergo mortem participatione humani defectus 3, quem sponte susceperat : non naturæ suæ perdidit potentiam, per quam cuncta vivificat. Sic in sepulcro Christus carnem suam commoriendo non deseruit, sicut in utero Virginis connascendo formavit. Mortuus est ergo non discedente vita, sicut passus est non pereunte potentia. Nemo tollit animam ejus ab eo, quia potestatem habet ponendi et sumendi 4. Ecce et hic habes, Christum non deseruisse carnem in morte, et vitam non discessisse a mortuo : et quod sponte tradidit spiritum, non alius extorsit. Unde Ambrosius : Emisit Christus spiritum, et tamen quasi arbiter exuendi suscipiendique corporis, emisit spiritum, non amisit : pendebat in cruce, et omnia commovebat. Sed unde emisit ? Ex carne. Quo emisit ? Ad Patrem 5.
ARTICULUS II.
Quomodo debet intelligi quod dicit Christus, Ego pono animam meam ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, C, « Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. »
- Quid enim est ponere ? Si ponere est deponere : cum hoc pronomen, ego, significet quemlibet suum prolatorem, et prolator hujus verbi fuit Christus secundum quod persona, tunc persona in eo quod persona posuit et deposuit animam : quod falsum est, quia sic non fuisset unitus animæ in triduo. Si au-
tem ponere est in aliquo loco collocare, cum multa locare possint seipsa, videbitur quod anima potuit ponere seipsam. Contrarium autem hujus dicit Augustinus in Littera.
Item, Ponere dicit potestatem efficiendi aliquid : nulla autem potestas efficiendi aliquid est in corpore, sed tantum in anima vel deitate : ergo videtur, quod alterius illorum fuit ponere animam, et non carnis, ut videtur dicere in Littera ?
Item, Si ponere est separare : tunc eadem ratione caro ponebatur, qua anima posita dicitur esse : quare ergo non dixit, Nemo tollit carnem meam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam ?
Item, Videtur falsum esse, quia cum unio naturalis solubilis sit, et cum inter Christi animam et corpus non fuit
<--- Page Split --->
nisi unio naturalis, ipsa fuit solubilis. Dupliciter autem omnis talis unio solubilis est, scilicet per violentiam, et naturalem separationem : ergo Christi anima poterat extorqueri per violentiam : ergo tolli poterat ab eo : ergo falsum videtur quod dicitur, Nemo tollit eam, scilicet animam meam, a me.
tamen habebat fortius potens agere in contrarium, scilicet deitatem : et ideo tyranni persecutio ab eo nihil extorqueret si ipse non vellet : in aliis autem non est resistens violentiae, et ideo in aliis bene anima extorquetur.
Soltio. Ad 1.
SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod ponere est deponere ab eo cui naturaliter est unita anima, et hoc est caro : et non est ponere simpliciter ab eo removere cui unita est quocumque modo. Et bene concedo, quod persona ponit animam : sed quia omne quod agit persona, in natura agit, necesse est quod ponat animam in natura, vel parte naturae. Cum igitur non sit idem secundum naturam depositum, et in quo sit depositio sive deponens, patet quod nec anima animam, nec Filius Dei animam in anima deponere potuit : ergo Filius Dei posuit in corpore animam. Et hoc vult dicere Augustinus, quod corpus animam posuit virtute latentis in se divinitatis : quia corpori convenit separatio quae est in morte, non Filio Dei, vel deitati.
Ad ALIUD dicendum, quod licet in corpore mortuo non unito potenti naturae, nulla sit potestas efficiendi aliquid : tamen in corpore Christi sic non fuit, quia deitas summe potens adhuc latebat in corpore.
Ad ALIUD dicendum, quod Dominus loquitur respondendo ad intentionem Judaeorum : quia persecutor et tyrannus insequitur causam vitae : et ideo etiam separata causa vitae, quiescit a persecutione corporis : et ei quod ipsi extorquere cupiebant, Dominus respondit, quod a potestate sua persecutione alienanare non potuerunt, scilicet animam : quia anima semper in sua potestate manebat.
Ad ALIUD dicendum, quod aliud est in Christo, et in aliis hominibus : quia licet Christus habuit naturalem unionem animae et corporis quae dissolubilia erant,
ARTICULUS III.
An deitas dicitur fons vitae efficienter vel formaliter?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa medium : « Si enim hoc ita esset, vitae fons aruisset. »
Aut enim deitas dicitur fons vitae a fundendo vitam ei cui conjungitur sufficienter, aut deficienter. Si primo modo : cum nullus fons fluat nisi aliquid recipiat fluxum, oportet quod tunc aliquid recipiat vitae fluxum : non nisi corpus : ergo corpus tunc recepit vitae fluxum : ergo vivebat.
Item, Quod sufficit ad continens, necesse est quod hoc faciat prius antecedens sine quo non est illud continens : esse autem hominem Deum, sequitur ad esse hominem secundum ordinem naturae : esse autem hominem secundum naturam consequitur ad esse unum : ergo si unio fecit hominem Deum, oportuit prius facere hominem et esse unum : ergo videtur, quod unio illa fecerit vitam.
Si forte dicas, quod deitas non fecit illa sine medio quod est anima rationalis. CONTRA : Imperfecta est potentia quae indiget alio mediante quo faciat : cum autem deitas ad omnia per se sit potens, videtur deitas per seipsum influxisse vitam.
SED CONTRA :
Si deitas per se dedit vitam, aut vitam divinam dedit ei, aut creatam. Si divinam, illa non potest mortem subire : ergo Christus numquam fuisset vero mor-
<--- Page Split --->
tuus, quod falsum est et hæreticum. Si autem dedit creatam : aut rationalem, aut irrationalem. Si irrationalem : ergo superfluit anima, quia potuit Christo esse deitas pro anima. Si rationalem : ergo deitas minus potens est influere nobilem vitam, quam rationalis anima quæ influit vitam rationalem, quod falsum est.
SOLUTIO. Dicendum ut prius, quod deitas dicitur fons vitæ efficienter, non formaliter : quia efficit vitam omnium ipsa vivens per seipsam.
Ad illud autem quod primo objicitur, dicendum, quod non influit corpori : quia sine anima non est receptibile vitæ, et hoc dicit naturalem impotentiam in corpore, non in deitate. Nec illa impo-
tentia dicit defectum proprie : quia defectus eorum est, quæ secundum naturam debent inesse et non insunt : numquam autem fuit natura corporis ut sine anima viveret.
Ad aliud dicendum, quod deitas univit sibi corpus et animam unita : et ex hac unione consequitur, quod Deus sit homo, et homo Deus : sed esse hominem et esse unum, non ordinantur ad hoc nisi materialiter ex parte suscepti : et ideo non fecit hoc deitas, quod formaliter influeret vitam vel humanitatem, sed potius effective tantum, et vitam fecit per animam, et hominem fecit per formam hominis quæ dicitur humanitas.
Ad ultimum patet solutio per antedicta.
D. Qua ratione Christus dicitur mortuus et passus ?
Recedente vero anima, mortua est Christi caro : et quia caro mortua est, mortuus est Christus. Sicut enim mortuus dicitur Deus, quando mortuus est homo : ita mortuus homo dicitur, quando mortua est caro. Separatio animæ mors carnis fuit. Propter carnem ergo unitam Verbo, quæ mortua est, dicitur Deus mortuus : et propter carnem et animam quæ utraque dolorem sensit, dicitur Deus passus, cum divinitas omnis doloris exors existeret. Unde Augustinus 1 : Verbum caro factum est 2, ut per carnem panis cœlestis ad infantes transiret. Et secundum hoc ipsum Verbum crucifixum est, sed non est mutatum in hominem : homo in illo mutatus est, ut melior fieret quam erat. Per illud ergo quod homo erat, mortuus est Deus : et per illud quod Deus erat, homo excitatus est et resurrexit. Quidquid passus est homo, non potest dici non passus Deus : quoniam Deus erat homo. Quomodo 3 potes dicere te non passum injuriam, si vestis tua conscindatur, quamvis vestis tua non sit tu ? Multo magis ergo quidquid patitur caro
<--- Page Split --->
unita Verbo, debet dici Deus pati : licet Verbum nec mori, nec corrumpi, nec mutari potuerit. Sed quidquid horum passus est, in carne passus est. De hoc etiam Ambrosius in libro IV de Incarnationis Dominicae sacramento 1, ait : Quod Verbi caro patiebatur, manens in carne Verbum, in se pro corporis assumptione referebat, ut pati diceretur, quia caro patiebatur, sicut scriptum est : Christo igitur passo in carne 2. Hic docetur, qua ratione Deus vel Dei Filius passus vel mortuus dicitur, non quia mortem senserit in quantum Deus est, sed quia caro ei unita mortua est. Secundum quam rationem dicit Augustinus : Si quis dixerit atque crediderit Filium Dei Deum passum, anathema sit 3. Cujus dicti causam ex qua intelligentia sumenda sit, aperiens in eodem subdit : Si quis dixerit, quod in passione dolorem sentiebat Filius Dei Deus, et non caro tantum cum anima quam sibi acceperat, anathema sit. Sane ergo dici potest, quod mortuus est Deus, et non mortuus : passus est Dei Filius, et non passus : passa est tertia persona, et non passa : crucifixum est Verbum, et non crucifixum : sed secundum alteram naturam passus est, secundum alteram impassibilis. Unde Ambrosius : Generalis ista est fides, quia Christus est Dei Filius, et natus ex Virgine, quem quasi gigantem Propheta describit 4 : eo quod biformis geminaeque naturae unus sit, consors divinitatis et corporis 5. Idem ergo patiebatur et non patiebatur, moriebatur et non moriebatur, sepeliebatur et non sepeliebatur, resurgebat et non resurgebat. Resurgebat secundum carnem qua mortua erat 6, non secundum Verbum quod apud Deum semper manebat.
ARTICULUS IV.
An potest dici, quod Christus sit passus, et non passus : mortuus, et non mortuus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa finem : « Sane ergo dici
potest, quod mortuus est Deus, et non mortuus, etc. »
Hoc enim videtur falsum : quia sic contradictoria verificantur de eodem, quod numquam potest esse, eo quod dicit Philosophus : De quolibet affirmatio vel negatio est vera : de nullo vero simul.
Item, Augustinus : « Talis illa fuit susceptio, quae Deum faceret hominem, et hominem Deum : et omnia quae vera sunt de homine, esse vera de Deo : » sed de homine verum est eum esse mortuum :
<--- Page Split --->
ergo de Deo verum est eum esse mortuum : ergo Deus et homo mortuus est.
Sed contra.
Christum esse mortuum est articulus fidei : ergo oppositum illius est Christum non esse mortuum : ergo id est haeresis.
Solutio. Dicendum, quod in veritate hujusmodi locutiones non sunt concedenda sine determinatione : licet enim concedam, quod Æthiops sit albus secundum dentes, et non est albus secundum maxillam : tamen non concedo absolute, quod est albus, et non albus : et praeci-
pue in Christo : quia esse mortuum, vel passum, vel natum, quando absolute dicuntur, referuntur ad personam, et personæ non conveniunt. Et ideo licet Magister ponat hujusmodi locutiones sine determinatione, tamen non sunt intelligendæ, nec sumendæ sine determinatione : quæ determinatio si apponatur, ut est mortuus secundum humanitatem, et non est mortuus secundum divinitatem, patet quod non sunt contradictoriae, nec contra fidem.
Et per hoc patet solutio ad omnia.
<--- Page Split --->