DISTINCTIO XX.
De redemptione nostra facta per passionem Christi quantum ad congruentiam et necessitatem.
A. Quod alio modo potuit Deus liberare hominem : et quare potius isto ?
Si vero quæritur, Utrum alio modo posset Deus hominem liberare quam per mortem Christi? Dicimus et alium modum fuisse possibilem Deo, cujus potestati cuncta subjacent: sed nostrae miseriae sanandæ convenientiorem modum alium non fuisse, nec esse oportuisse. Quid enim mentes nostras tantum erigit et ab immortalitatis desperatione liberat, quam quod tanti nos fecit Deus, ut Dei Filius immutabiliter bonus, in se manens quod erat, et a nobis accipiens quod non erat, dignatus nostrum inire consortium, mala nostra moriendo perferret? Est et alia ratio 1, quare isto potius modo quam alio liberare voluit: quia sic justitia superatur diabolus, non potentia. Et quomodo id factum sit explicabo ut potero. Quadam justitia Dei in potestatem diaboli traditum est genus humanum, peccato primi hominis in omnes originaliter transeunte, et illius debito omnes obligante. Unde omnes homines ab origine sunt sub principe diabolo. Unde Apostolus, Eramus natura filii iræ 2 : natura scilicet, ut est depravata a peccato, non ut est recta creata ab initio. Modus autem ille quo traditus est homo in diaboli potestatem, non ita debet intelligi tamquam Deus hoc fecerit aut fieri jusserit, sed quod tantum permiserit, juste tamen. Illo enim deserente peccantem, peccati auctor illico invasit: nec tamen Deus continuit in ira sua miserationes suas 3, nec hominem a lege suæ potestatis amisit, cum in diaboli potestate esss permisit: quia nec dia-
<--- Page Split --->
bolus a potestate Dei est alienus, sicut nec a bonitate. Nam qualicumque vita diabolus vel homo, non subsisteret nisi per eum qui vivificat omnia. Non ergo Deus hominem deseruit, ut non se illi exhiberet Deum : sed inter mala pœenalia etiam malis multa praestitit bona, et tandem hominem quem commissio peccatorum diabolo subdidit, remissio peccatorum per sanguinem Christi data a diabolo eruit 1, ut sic justitia vinceretur diabolus, non potentia. Sed qua justitia? Jesu Christi. Et quomodo victus est ea? Quia in eo nihil dignum morte inveniens, occidit eum tamen. Et utique justum est ut debitores quos tenebat, liberi dimittantur, in eum credentes, quem sine ullo debito occidit. Ideo autem potentia vincere noluit, quia diabolus vitio perversitatis suae amator est potentiae, et desertor oppugnatorque justitiae : in quo homines magis eum imitantur, qui neglecta vel etiam persoa justitia, potentiae magis student, ejusque vel adeptione latentur, vel cupiditate inflammantur. Ideoque placuit Deo ut non potentia, sed justitia vincens, hominem erueret, in quo homo eum imitari disceret. Post vero in resurrectione secuta est potentia, quia revixit mortuus, numquam postea moriturus. Sed nonne jure æquissimo vinceretur diabolus, si potentia tantum Christus cum illo agere voluisset? Utique : sed postposuit Christus quod potuit, ut prius ageret quod oportuit. Justitia ergo humilitatis hominem liberavit, quem sola potentia æquissime liberare potuit.
B. De causa inter Deum, et hominem, et diabolum.
Si enim tres illi in causa 2 venirent, scilicet Deus, diabolus, et homo, diabolus et homo quid adversus Deum dicerent, non haberent. Diabolus enim de injuria Dei convinceretur : quia servum ejus, scilicet hominem, et fraudulenter abduxit, et violenter tenuit. Homo etiam injurius Deo convinceretur : quia praecepta ejus contempsit, et se alieno dominio mancipavit. De hominis etiam injuria convinceretur diabolus : quia et illum prius fallaci promissione decepit, et post mala inferendo læsit. Injuste ergo diabolus, quantum ad se, tenebat hominem : sed homo juste tenebalur, quia diabolus numquam meruit potestatem habere super hominem,
<--- Page Split --->
sed homo meruit per culpam pati diaboli tyrannidem 1. Si ergo Deus qui utrique præerat, potentia hominem liberare vellet, sola jussionis virtute hominem potuit rectissime liberare : sed ob causam præmissam justitia humilitatis uti voluit. Qui dum in carne mortali crucifixus est, justificati sumus, id est, per remissionem peccatorum eruti de potestate diaboli : et ita a Christo justitia diabolus victus est, non potentia. Quomodo autem in ejus sanguine nobis peccata sunt 2 dimissa, supra expositum est.
DIVISIO TEXTUS.
ARTICULUS I.
Si vero quæritur, Utrum alio modo posset Deus hominem liberare, etc. »
Hic incipit quarta pars illius divisionis quae in principio distinctionis XVIII posita est. Et agitur hic, Utrum Deus alias quam per mortem poterat liberare : et durat usque ad illum locum, ubi dicitur in hac eadem distinctione, ibi, C, « Christus ergo est sacerdos, idemque hostia, etc. »
Et dividitur in parte duas : in quarum prima ostendit rationes congruentiae, quare isto modo voluit redimere, cum alius modus esset possibilis ? In secunda, exsequitur causam inter Deum, et hominem, et diabolum, ibi, B, « Si enim tres illi in causam venissent, etc. »
In prima parte tria facit. Primo quaestionem proponit : et secundo, causam solutionis unam dat ex juvantibus ad spem immortalitatis. Tertio, dat aliam ex ratione justitiae. Et haec tria facit in uno capitulo : et ex hoc patet sententia.
An alius modus liberationis est possibilis præter illum quo liberatum est genus humanum ?
Incidit autem hic dubium primo, Si est alius modus possibilis, ut dicit, vel non ?
Et si hoc est verum, quod alius est possibilis : tunc quæritur secundo, Qua possibilitate sit ille possibilis ?
PROCEDITUR autem ad primum hoc modo :
- Dicit Anselmus, quod minimum inconveniens decentissimae justitiae Dei est impossibile : est autem maximum inconveniens injustitia judicii, et præcipue coram judice illo a quo non est ad alium appellare : ergo sustinere injustitiam impossibilis est Deo : sed peccatum sine condigna satisfactione remittere, injustum judicium est : ergo hoc impossibile est Deo. Probatum autem est supra, et adhuc probabitur amplius, non posse facere condignam satisfactionem pro peccato nisi Deum et hominem : hoc enim dixit Ambrosius in præcedentia distinctione : ergo videtur alius modus non fuisse possibilis.
<--- Page Split --->
Item, Congruentia et incongruentia opponuntur : aut igitur in genere naturæ, aut in generis moris. Constat, prout hic loquitur de eis, quod non opponuntur in genere naturæ : quia non loquitur de naturis, sed de opere volurtatis, quod est liberatio : ergo opponuntur in genere moris : ergo si congruum est bonum, oportet quod incongruum sit malum, quia bonum bono non opponutur : sed Deus vel Filius Dei non potest facere malum : ergo non potest facere incongruum. Si igitur alius modus non fuit congruus nostrae miseriae sanandæ, alius modus non fuit Deo possibilis.
Item, Cum quæritur, ut dicit Anselmus, Utrum alio modo liberare poterat genus humanum ? non quæritur modus ex parte Dei qui omnia potest, sed quæritur modus ex parte nostra : ergo hoc est quærere, Si alio modo exire poteramus nos de reatu peccati ? Constat autem, quod non nisi per Deum satisfacientem, qui etiam esset homo, ut probat Anselmus : ergo alius modus non fuit Deo possibilis.
Item, Hoc videntur expresse dicere quædam auctoritates, quarum una est, ad Titum, ii, 11, Glossa super illud, Apparuit gratia, etc., dicit sic : « Non essemus participes deitatis ejus, nisi ipse particeps esset nostrae mortalitatis. » Cum igitur non sumus participes, nisi per gratiam reconciliationis, non essemus reconciliati, nisi in nostra humanitate mortuus esset pro nobis.
Item, ad Roman. v, 19, super illud, Sicut enim per inobedientiam unius, etc., Glossa : « Illa fides sana est, qua credimus nullum hominem sive parvulæ ætatis, sive majoris, liberari a contagio mortis antiquæ, et obligatione peccati, quam prima nativitas contraxit, nisi per mediatorem unum Dei et hominum, hominem Jesum Christum, cujus saluberrima fide illi facti sunt salvi. »
Item, Anselmus in libro Cur Deus homo : « Non poterat transire calicem nisi biberet, non quia non posset vitare mortem si vellet, sed (sicut dictum est) inpossibile erat aliter salvare mundum.
Item, ad Hebr. ii, 10, super illud, Auctorem salutis eorum per passionem consummare, etc., Glossa : « Nisi Christus moreretur, homo non redmeretur : et non redemptus periret, et frustra essent omnia facta. »
Ex his et multis aliis videtur concludi, quod non erat alius modus possibilis ad liberandum genus humanum.
Item quidam objiciunt sic : Deus illum modum præviderat et prædestinaverat, quia prædestinatio est de omnibus bonis salutaribus : sed quod prædestinatum est, impossibile est non esse : et necesse esse, et possibile non esse, sunt contradictoriae in quarto et secundo modo modalium.
Item, Fides Patriarcharum credidit hunc modum : fidei autem non potest subesse falsum : ergo necesse fuit esse hunc modum liberationis : ergo non fuit possibile esse alium.
SED CONTRA :
Gregorius in Moralibus : « Qui nos existere fecit de nihilo, revocare etiam sine morte sua et passione potuit '. »
Item, Leo Papa in legenda in ramis palmarum : « Omnipotentia Filii Dei quæ propter eamdem essentiam est æqualis Patri, potuisset genus humanum a diaboli dominio solo imperio suæ voluntatis exuere, nisi in divinis operibus maxime congruisset ut nequitiae hostilis adversitas de eo quod vicerat vinceretur. »
Item, Augustinus in libro XIII de Trinitate : « Eos itaque qui dicunt, Itane defuit Deo modus alius quo liberaret homines a miseria mortalitatis hujus, ut unigenitum Filium Deum sibi coæternum, hominem fieri vellet, induendo humanam animam et carnem, morta-
<--- Page Split --->
lemque factum, mortem perpeti : parum est sic refellere, ut istum modum asseramus bonum et divinae congruum dignitatis : verum etiam ut ostendamus non alium modum possibilem Deo defuisse, cujus potestati cuncta aequaliter subjacent, sed sanandae nostrae miseriae convenientiorem modum alium non fuisse '. »
Item, Super illud Psalmi xxi, 3 : Et non ad insipientiam mihi, dicit Glossa : « Ut sapienter genus humanum meo sangune liberetur : nullus enim convenientior modus nostrae liberationis, quam ut homo qui per superbiam cecidit, per humilitatem resurgat. »
Ad hoc sunt etiam rationes non solum probantes, quod alius fuit possibilis, sed etiam quod alius fuit magis congruus.
Dignum enim honore non congruit pati pœenas et exsilium. Filius autem fuit omni honore dignus : ergo non debebat sibi hoc ad injuriam facere, ut pœenas et exsilium subiret.
Item, Sine satisfactione remittere peccatum fuisset majoris perfectionis : ergo fuisset Deo perfectissimo magis congruus ille modus. Probatio prime est, quod ad hoc nos invitat, ut diligamus inimicos, et ut dimittamus omnibus debentibus nobis, etiam praeter hoc quod exigamus satisfactionem. Si ergo bonum suadet nobis, primo debuit hoc facere in seipso.
Si dicas, quod seipsum negare non potuit : negasset autem seipsum, si faceret contra justitiam suam. Contra : Sicut ipse sua justitia est, ita est ipse sua misericordia quae superexaltat judicium : ergo exigendo tam gravem emendam, videtur venire contra suam misericordiam.
- Item, Impius judex est qui plus exigit in emenda, quam posset reus facere : quia ille non quaerit emendationem rei, sed stit sanguinem ejus, cum
omnis justitia non quaerat nisi emendare hominem et salvare : ergo si Deus exigit talem emendam quam non posset praestare purus homo vel homo in statu in quem ceciderat, videtur quod non decenter illud exegit, sed impie, sitiendo mortem hominis : ergo cum hoc non sit fas credere de Deo, videtur quod homo purus per se satisfacere potuit : et sic alius fuit modus Deo possibilis.
Vel si tu dicas, quod homo non fuit in gratia, et ita nihil gratum facere potuit. Contra hoc est, quod cum homo facit quod potest, statim dat ei Deus gratiam : sed multi fuerunt qui fecerunt quod potuerunt, et gratiam habuerunt, et sic possibile fuit de omnibus si se praeparassent : ergo videtur, quod Deus id quod potuerunt facere, acceptare debuit.
Item, I Joan. v, 3, dicitur, quod mandata ejus gravia non sunt. Et Hieronymus dicit, quod anathema sit qui dicit Deum praecepisse impossibilia. Ergo numquam exigit ab homine talem emendationis modum, quem non posset explere nisi Deus esset homo, ut videtur.
Solutio. Sine praejudicio dico, quod alius fuit modus possibilis, considerata potestate Dei cui nihil injustum est, ut dicit Anselmus, et nihil impossibile : sed tamen ex parte nostra impossibile fuit nos redimi nisi per Deum et hominem : non quod hoc intendam dicere, quod si Deus nos liberasset quin essemus liberati : sed est considerare potentiam liberationis ex parte Dei, et ex parte nostra, et ex parte utriusque simul, scilicet Dei et hominis. Ex parte Dei quidem fuit alius modus possibilis : ex parte hominis autem videtur mihi alius modus impossibilis. Si vero ex parte utriusque consideretur, id est, nostra possibilitas ad Dei potentiam relata in qua fit quidquid ipse vult, fuit alius quidem modus possibilis, sed nullus ita conveniens. Si
<--- Page Split --->
enim quaeratur, Utrum de trunco potest fieri vitulus ? dicimus quod non. Si autem quaeratur, Utrum Deus de trunco potest facere vitulum ? dicimus quod sic.
His habitis, planum est respondere objectis.
Ad 1. AD PRIMUM enim dicendum, quod dimittere culpam impunitam dicitur dupliciter, scilicet impunitam, hoc est, sine omni poena : et hoc est impossibile coram judicio Dei : qua, sicut dicit Anselmus, esset coram Deo impius sicut justus, et placeret Deo peccatum sicut et virtus, quod est impossibile. Vel dimittere peccatum sine condigna poena : et hoc est judicis quaerentis emendam rei, et hoc modo fuisset, si Deus homini sine morte Filii peccatum indulsisset : puniverat enim hominem in hac vita, et in purgatorio amplius punire potuit : et ita nihil indecens ex parte sua ex hoc sequeretur.
Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod congruum et incongruum ex parte nostra sumuntur, et non ex parte judicii Dei, cui congruum est omne quod facit : quia etiam illud quod videtur incongruum ex contrario usu, si Deus faceret, congruissimum esset : unde si parceret a poena condigna, clementiae deputaretur, dummodo justitia pro tanto salvaretur. quod remaneret peccatum ultum poena emendante, non suffocante reum.
Ad 3. AD ALIUD dicendum, quod bene concedo, quod si possibiltas ex parte nostra attendatur, ut dicit Anselmus, quod non erit justitia nisi restituens ablatum, et satisfaciens offensae : et hoc non potuit esse nisi per Deum et hominem, ut dicunt Anselmus et Ambrosius.
Ad 4. AD ALIUD dicendum, quod omnes illae auctoritates loquuntur de possibilitate congruentiae, et non de potestate Dei in se.
Ad 5. AD ALIUD dicendum, quod praedestinatio non imponit necessitatem, sed immutabilitatem facit : et ideo nihil prohibet quin adhuc alius modus sit possibilis. si liberatio in generc et in se consideretur.
Ad ALIUD dicendum, quod fides est de eo quod non erit aliter quam creditur, sed tamen possibile est esse aliter : fides enim et praedestinatio bene tollunt actum immutabilitatis in contrarium, vel in aliud quam sit hoc de quo sunt, sed non tollunt potentiam mutabilitatis : et ideo illa argumenta non cogunt.
Oportet etiam solvere ea quae sunt ad Ad object, oppositum : quia secundum meam opiauctor. nionem ex parte nostra attendendo potentiam satisfaciendi, non fuit possibilis alius modus.
Dico ergo ad primum, quod omnes illae auctoritates loquuntur de potentia Dei liberantis, et non de potentia hominis debentis satisfacere.
Ad 10 autem quod objicitur per ratioAd object 1 nes, dicendum quod Filium Dei ex bonitate decuit omne signum dilectionis homini exhibere, quod pertinebat ad salutem, nisi hoc cederet in injuriam justitiae vel deitatis : sed non in injuriam fuit deitatis : quia deitas nec passa, nec compassa fuit : sed in humana natura passus est Filius Dei : et in hac deitatem decuit exsilium et mortalitas.
Ad ALIUD dicendum, quod alio modo Ad object,2. remittere injuriam potuit Deus, sed ex parte hominis remansisset verecundia, scilicet quod homo abstulisset quod non reddidisset. Et si quaeras, Utrum Deus hanc verecundiam auferre potuisset ? Dico sine praejudicio, quod opprobrium quidem auferre potuit : sed tamen veritatem mutare non potuisset : quia contra se fecisset. De praeterito enim verum fuit, quod homo rapuit quae per se exsolvere non potuit : et ideo congruissimum fuit judici clementissimo, ut tale faceret judicium, ut destrueretur peccatum, et homo tantum vel plus dando quam rapuit, ab opprobrio simul et peccato liberaretur.
Ad ALIUD dicendum, quod plus exiAd object,3. gere quam homo possit, dicitur duobus modis, scilicet simpliciter, et sic sonat extorsionem . vel de expensis judicis, ut
<--- Page Split --->
reus pristinam recipiat dignitatem : et sic exigere plus quam purus homo possit, souat misericordiam et bonitatem judicis erga nos : et hoc est quod dicit Psalmus cx, 9 : Redemptionem misit Dominus populo suo. Quod enim ultra vires nostras exegit, ad gloriæ nostræ cumulum fuit : quia aliter semper conscientia testis veritatis, diceret nos rapuisse, et non solvisse Dei honorem.
ARTICULUS III.
Quæ sit illa possibilitas, de qua dicitur, quod alius modus fuit Deo possibilis ?
Secundo quæritur, Quæ sit illa possibilitas de qua dicitur, quod alius modus fuit Deo possibilis ?
Videtur autem, quod nulla : quia
Potentia Dei non potest esse nisi secundum congruentiam decentissimam : ergo Deus nihil potest, quod congruenter non potest.
Item, Potentia Dei non refertur ad opus nisi secundum ordinem sapientiæ præordinantis, quia aliter Deus ageret præcipitanter : sed sapientia Dei præordinaverat istum modum : ergo non fuit possibilis apud Deum alius modus, ut videtur.
Item, Dctur, quod potentia Dei sit respectu istius, ut patuit in effectu, ipsa mutaretur de opere in opus : cum igitur hoc sit aliqua mutatio, et Deus penitus sit immutabilis : videtur, quod si potentia Dei fuit de isto modo, quod non potuit esse de alio.
Sed contra :
Deus non agit per necessitatem naturæ, sicut facit potentia et virtus naturalis, sed agit per voluntatis libertatem : quidquid autem agit libertas voluntatis potest facere, et non facere, et alio modo facere : ergo videtur, quod Deus potuit hoc modo liberare, et non liberare, et alio modo liberare : quia aliter ipse minus esset liber in agendo, quam nos, quod absurdum est.
SOLUTIO. Dicendum, quod una et simplex est Dei potentia : sed tamen potest
Ad aliquid dicendum, quod homo in quantacumque gratia sit, dummodo sit purus homo, non potest satisfacere pro peccato quod in omnem mundum redundavit : et hoc sufficienter in præmissis probatum est : nec tamen secundum dicta Sanctorum credo, quod umquam alicui post primum peccatum gratia salutis data sit, nisi in dilectione unigeniti et fide, qui omnes reconciliavit. Non dico, quod non dari potuerit quantum est de potentia Dei. Et sic patet, quod nihil est quod objicit.
Ad aliquid dicendum, quod mandata non sunt gravia habenti charitatem : et hoc ideo quia Filius Dei nobis ea alleviavit, sustinendo pro nobis quod nos sustinere debebamus : quia Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum 1 : et ideo modo facile est nobis. Unde potest dici, ut prius, quod sic a nobis ad injuriam nostram non exegit impossibile nobis, sed ad gloriam, cum ipse daret Unigenitum per quem factum est possibile, quod ante erat nobis impossibile, licet non Deo cui nihil est difficile.
Et per hoc patet solutio ad totum.
<--- Page Split --->
dupliciter considerari, scilicet ut exsequens sapientiae praevisionem et ordinationem, et sic videtur, quod non fuit alius modus possibilis nostrae liberationis, quam praevisus est a sapientia ordinante : sed tamen potuit esse alius modus praevisus, et tunc potentia operans alium exsequeretur. Aliter consideratur secundum quod antecedent se habet ad sapientiam : potest enim Deus facere quae per sapientiam omnia ordinantem, non ordinavit se facturum : et de hac potentia loquendo, alius fuit modus possibilis : et de hac possibilitate loquuntur Sancti plerumque.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod quidquid faceret Deus, eo ipso esset decentissimum quoad operantem, quod ipse faceret, ut prius dictum est. Et si objicias, quod Aristoteles dicit, quod potest Deus prava agere : dicendum, quod accepit ibi prava materialiter, id est, potest agere id quod est pravum, quod tamen non esset pravum, sed optimum eo ipso quod Deus faceret illud.
AD ALIUD dicendum, quod illa ratio procedit de potentia exsequente ordinem sapientiae praevidentis : et de hac non loquimur, cum dicimus, quod alius modus liberationis fuit Deo possibilis.
AD ALIUD dicendum, quod potentia Dei immutabilis est : quia si daretur quod fuit de alio modo, sequeretur quod numquam fuit de isto : licet enim utraque istarum possibilis sit divisim, potentia Dei est de isto modo, et potentia Dei est de alio modo : tamen non sunt composibiles secundum relationem ad potentiam operantem : quia aliter Deus mutaret opus suum, quod esse non potest.
ARTICULUS III.
Si fuerit possibilis alius modus liberationis, an etiam fuit possibilis alius modus redemptionis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : « Sed nostra miservi sanandae convenientiorem modum alium non fuisse, etc. »
Potest enim esse dubium, quamvis fuit alius modus possibilis liberationis nostrae, quod tamen alius modus quo redimeremur non fuit possibilis. Hoc enim probatur sic :
Redimere est rem suam justo pretio vel bello recuperare : sed justum pretium esse non potuit nisi æquivalens offensæ et damno : sed, sicut probatum est, damnum est tota humana natura perdita, et quidquid defluxit in ipsa in pejorem statum, et hoc omne quod inferioris naturæ est quam homo, sicut dicit Glossa, ad Roman. vn, 22, super illud : Omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc. Offensa autem fuit infinita, quia contra Deum. Ergo justum pretium oportuit esse infinitum bonum · et ad hoc non nisi Deus et homo, qui deberet ut homo, et posset ut Deus : ergo redemptio non potuit lieri nisi per Deum et hominem.
Item, Si de redemptione belli loquamur et jure : tunc sicut patet in Littera, justum est ut idem vincat qui victus est, et in eodem, scilicet in ligno. Unde Ambrosius in hymno de passione :
« Ipse lignum tunc notavit, Damna ligni ut solveret 1. »
Hoc igitur iterum non poterat fieri juste,
<--- Page Split --->
nisi per Deum et hominem : et ita alius modus non fuit possibilis nostræ redemptionis.
Item, Detur, quod redimamur ab alio quam a Deo, sive sit homo de novo ex non depravata natura factus, sive Angelus incarnatus : illi ergo tenemur tanquam redemptori : ergo erimus inferiores illo semper : homo autem creatura est, et in tanta dignitate, ut nulli nisi soli Deo subesset : ergo per redemptionem illius pristinæ dignitati non erit restitutus : ergo redemptio perfecta non est facta per illum.
Item, Deus prævidit hominem futurum in dignitate æqualì Angelorum : si ergo Angelus redemisset, non esset in æqualì dignitate : ergo Deus frustraretur præordinatione sua : quæ quia omnia impossibilia sunt, videtur quod alius modus non fuit possibilis nostræ redemptionis.
SED CONTRA :
Ab injuste possidente non oportet redimere pignus, sed vindicare in potestatem : sed diabolus injuste possederat nos, ut infra dicetur in hac eadem distinctione : ergo ab ipso non oportuit tali pretio redimere hominem.
Item, Impium est dicere, quod pretium sæculi, Christi scilicet sanguis, et anima, oblata sint diabolo ad redemptionem hominis : cum igitur non tenuerit nos nisi diabolus, videtur quod non simus redempti a diabolo, nec hoc modo, nec alio modo.
SOLUTIO. Sine præjudicio loquendo, concedo primas rationes : et non fuit alius modus possibilis nostræ redemptionis, nisi per pretii talis solutionem, nisi redemptio large pro liberatione accipiatur : quia non est nisi duplex redemptio, scilicet jure belli, et ita redempti sumus a servitute diaboli per victoriam Christi : et solutione pretii, et sic non sumus redempti a diabolo : quia absit ut Christus
diabolo sit oblatus pro nobis, sed Patri : et nos soluti sumus a decreto Patris obligante nos ad non intrandum paradisum, nisi tanta appareret in uno justitia humilitatis quæ omnibus sufficeret, ut supra dictum est 1.
Et per hoc patet solutio ad ultimum.
ÀD P RÆCÈDENS dicendum, quod licet diabolus nos injuste possideret, nec pretium solutum sit diabolo, tamen nos juste possidebamur, tenente nos in obligatione illa justa sententia justitiæ judicis, cui etiam pretium solvebatur in nostra redemptione.
ARTICULUS IV.
An si homo non peccasset, Filius Dei incarnatus fuisset ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : « Quid enim mentes nostras tantum erigit, scilicet ad amorem, etc. »
Secundum hoc enim si homo non peccasset, videtur quod non tantum ad amorem suum nos provocasset. Unde in quadam sequentia cantatur : « O culpa nimium beata, qua redempta est natura. Deus qui creavit omnia, nascitur ex femina. » Quasi diceret : Hoc ipso quod culpa peracta est, Deus homo factus est. Igitur si homo non peccasset, Deus non fuisset incarnatus.
Item, In quibusdam Ecclesiis in benedictione cerei paschalis cantatur : « O felix culpa, quæ tantum ac talem meruit habere redemptorem. » Ergo videtur, quod si culpa non esset, Filius Dei non fuisset incarnatus.
Item, Super illud Apostoli, ad Roman. VIII, 28 : Scimus quoniam diligen-
<--- Page Split --->
tibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti, dicit Glossa, « Etiam peccata. » Ergo peccatum universitatis in idem bonum debuit cooperari universitati : hoc autem peccatum originale est quod omnes trahunt ab Adam : ergo aliquod bonum potest elici ex illo : hoc autem non de facili invenitur nisi incarnato Christo : ergo videtur, quod Christus non fuisset incarnatus, si peccatum non fuisset.
- Item, Ad quid fuisset incarnatus ? non enim tunc indiguisse mus doctore, vel liberatore, vel redemptore : ergo videtur, quod si peccatum non fuisset, non ita excitasset ad charitatem ejus, sicut fecit peracto peccato.
SED CONTRA :
Bonum est diffusivum sui et esse : ergo optimi erit optimo modo quo potest, se diffundere : non autem melius potest esse in nobis diffundere, quam incarnando : ergo videtur, quod incarnatus etiam esset si peccatum non esset.
Item, Anselmus dicit, quod quatuor sunt generationes de perfectione naturae, sine quibus generatio est imperfecta, scilicet de terra virgine vir virgo, de viro virgine femina virgo, de viro et muliere corruptis infans virgo. Restabat ergo quartus modus, de femina virgine virginem producere, vel ordo generationis non fuisset perfectus : ergo cum Dei perfecta sunt opera, ipse replevisset hunc ordinem, etiamsi homo non peccasset : sed de virgine non potest nasci nisi Filius Dei, ut dicit Cassianus : ergo Filius Dei fuisset incarnatus, etiamsi non peccasset homo.
Item, Supra per verba Sanctorum probatum est Angelum non esse unibilem, sed hominem : cum igitur nulla aptitudo frustra sit creata a Deo, necesse fuit hanc aptitudinem impleri : ergo necesse fuit Deum incarnari.
Item, Peccatum non fecit similiorem et unibiliorem nostram naturam cum Deo, quam esset ante peccatum : cum ergo similior Deo sit sine peccato, quam
post peccatum, videtur etiam unibilior : et sic Deo magis conveniebat ei uniri, ut videtur.
Item, Perfectio universi consistit in dimensione circulari, ut probat Philosophus : et quia circulo mihi est addibile : ergo maxima perfectione naturae mundus est perfectus : ergo cum similiter Dei perfecta sunt opera, ultimum debet concludi in primum ut fiat circulus : primum autem est Deus, et ultimum homo : ergo Deus et homo debent uniri : et hoc contingeret, etiamsi homo non peccaret.
Item, Amor maximus se communicat maximo modo : non autem potest magis, quam ut se uniat : ergo cum talis amor sit ei ad hominem, ipse uniet se ei : ergo videtur etiam, quod uniet se ei, si non peccasset.
SOLUTIO. Dicendum, quod in hac quaestionc solutio incerta est. Sed quantum possum opinari, credo quod Filius Dei factus fuisset homo, etiamsi numquani fuisset peccatum : nec tamen factus fuisset Angelus, quia Angelus non est unibilis ex natura sicut homo, ut supra ostendimus : tamen nihil de hoc asserendo dico : sed credo hoc quod dixi, magis concordare pietati fidei.
Dico igitur ad primum, quod tales loAd I et 2. cutiones valde impropriae sunt, ut dicatur culpa beata et felix : quia non dicitur beata et felix in se, sed ex consequentii. Et licet forte Christi incarnatio non sit sequens ad culpam, tamen magnalia opera redemptionis per laborem, passionem, et mortem secuta sunt ex culpa.
Per hoc etiam patet solutio ad secundum.
Ad ALIUD dicendum, quod peccatum Ad 3 non cooperatur in bonum nisi per accidens, scilicet quia ferventior et magis gratus aliquis quandoque resurgit, quam cecidit, et magis efficitur humilis et cautus : si autem et Christi incarnatio secuta est, nescio : sed hoc certum est, quod redemptio per mortem est secuta.
<--- Page Split --->
Ad 4. Ao aliud dicendum, quod incarnatus fuisset ad ostensionem eximii amoris sui, et ut multiplices delicias præpararet homini, cum contemplarctur eum in carne fratrem, quem habet universitatis Deum.
destinatione habet solutionem specialem, scilicet quod prædestinatio supponit ordinem sapientiæ : et illa prævidit culpam futuram, et ideo præordinavit redemptorem. Sed tamen primum probabilius mihi videtur.
Ad object 1. Si autem velimus contrarium sustinere, quod tamen mihi non videtur : dicemus ad primum contra objectum, quod bonum non diffundit se secundum ordinem naturae, sed capacitatem eorum qui capiunt illud : non autem cadit in capacitatem aliquam naturae vel meriti unio deitatis ad carnem : et ideo non oporteret, quod se illo modo diffunderet.
ARTICULUS V.
Quæ sit justitia qua superatus est diabolus, utrum redemptoris, vel redemptorum ?
Ad object 2. Ad aliud dicendum, quod natura completa esset sine ultimo modo in esse naturae, licet non in optimo esse gratiae : nec oportet hoc quod Deus faciat unumquodque in optimo esse quo posset ipsum facere si vellet : sed sufficit ut faciat sicut vult, dummodo nihil neget eis de naturalibus.
Ad obj e t. 3. Ad aliud dicendum, quod illa aptitudo non est ex natura, sed ex gratia electionis, ut supra saepe habitum est : quia homo ille ut in unitatem Filii Dei assumeretur, non meritis, vel natura, sed gratia habuit.
Ad object. i. Ad aliud dicendum, quod licet peccatum non fecerit deiformem naturam, tamen fecit necessarium redemptorem : et hæc necessitas coegit misericordem Deum incarnari.
Ad object 5. Ad aliud dicendum, quod talis ratio circuli non est necessaria ad perfectionem, sed potius circulus ordinis, scilicet ut ordinentur ad Deum tamquam ad finem, quæ exiverunt ab ipso tamquam a principio.
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : « Sic justitia superatur diabolus, etc. »
Potest enim hic esse dubium, quæ sit justitia qua superatur diabolus? Aut enim hæc est justitia redemptorum, aut justitia redimentis. Si est primo modo : cum illi justitiam fecerunt etiam ante incarnationem Christi, videtur quod debuissent esse redempti : sicut de Abraham dicitur, ad Roman. iv, 11, quod signaculum justitiæ fidei circumcisionem accepit Abraham 1, Noe vir justus atque perfectus in generatione sua 2 : et sic de aliis. Si autem est justitia redemptoris, ut videtur dici in Littera : tunc videtur, quod non fiat justitia : quia non est æquum, quod liberetur per justitiam alterius, qui justitiam non fecit.
Ulterius quæritur, Si esset alius modus, vel fuisset, utrum esset injustus? Videtur quod non : quia Deus nihil potest facere injustum.
Ad object. 6. Ad aliud dicendum, quod sufficiebat ostensio amoris in glorificatione : quia non oportuit Deum omnem modum amoris ostendere, sicut nec modo facit.
Ad hoc autem quod objicitur de præ-
Sed contra :
- Potentiae modus hic dividitur contra justitiae modum : igitur si usus fuisset Christus potentiae modo, non fuisset justus modus.
1 Ad Roman. iv, 11 : Et signum accepit (Abraham) circumcisionis, signaculum justitiae fidei quæ est in præputio, etc.
2 Genes. vi, 9 : Noe vir justus atque perfectus fuit in generationibus sus.
<--- Page Split --->
Item, Ponatur, quod Deus nostram carnem accepisset, et tamen nos potestate eripuisset : tunc videtur modus convenientior fuisse : quia tunc teneremur ad gratiarum actionem de suscepta natura, et tamen ipse et nos simili labore veniremus ad regnum : ergo ille fuisset modus magis conveniens, et magis obligans nos Deo.
Item, In judicio hominis fraus nulli patrocinatur : ergo non debet acquirere jus aliquod in judicio Dei. Constat autem, quod diabolus fraudulenter decepit hominem : ergo nullum jus fuit ei acquisitum in homine : ergo videtur magis fuisse injustus modus, quod hominem quasi adjudicatum dimisit ei, et per justitiam liberare voluit, quam si condemnando daemonem propter fraudem, hominem in potestatem suam retraxisset.
SOLUTIO. Dicendum, quod nullus modus potest esse justus ex parte Dei : sed ex parte hominis justitia est redemptio pro meritis : et ideo poena satisfactoria pro culpa debet infligi. Unde dico, quod primum intelligitur de justitia redemptoris, quam solvit pro redemptis.
Ad iLLUD quod contra objicitur, dicendum quod justitia redemptoris exigebatur ad hoc ne esset obex apud eos : quia gratia capitis non profluit super membra nisi dispositio sit in membris, quasi receptibilia sint gratiae : et ita utraque exigitur : una ut praeparans subjectum, altera ut liberans.
justitiam liberatoris contra injustitiam hominis poni.
ARTICULUS VI.
An solum originale vel actuale sit causa quare indigemus redemptore ? et, Utrum quilibet per se potuit satisfacere de actuali ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit. ibi, A, circa medium : « Quadam justitia Dei in potestatem diaboli traditum est genus humanum, etc. »
Et hoc enim videtur, quod solum originale sit causa quare indigenus redemptore : et ita videtur, quod quilibet pro se satisfacere potuit pro actuali.
Sed hoc non videtur : quia
- Majus peccatum est commissum per seipsum, quam contractum ab alio : ergo ab ipso exigitur major satisfactio Si ergo pro reliquo peccato oportuit intervenire justitiam redemptoris, multo magis oportuit hoc fieri pro peccato proprio : ergo gravius peccatum est, quod graviori poena punitur in delinquente : sed actuale punitur in delinquente carentia visionis Dei, et igne urente, originale autem tantum carentia visionis Dei : ergo si originale exigit redemptorem, multo magis actuale.
Ad aLLUD dicendum, quod omnis modus fuisset Deo justus, sed non adeo conveniens ex parte hominis redempti.
Ad aLLUD dicendum, quod potentiae modus non dividitur contra justitiae modum, ut ei oppositus, sed non adeo congruus, non ex parte Dei, sed ex parte nostra, ut prius expositum est.
Ad aLLUD dicendum, quod fraus demonum non fuit sine culpa hominis decepti : et ideo licet daemonibus patrocinari non debuit, tamen homini nocere debuit : et ideo ex parte illa oportuit
Item, Hoc videtur ex auctoritate Sanctorum supra posita, qui dicunt, quod nulli umquam remissum est neque parvulo neque adulto, nisi in fide mediatoris : constat autem, quod fides mediatoris conjungit justitiam Christi cum justificatis : ergo sine justitia Christi nullum remittitur peccatum.
Item, Si verum est quod dicunt omnes Sancti et Doctores communiter, quod passio Christi operetur in omnibus sacramentis : tunc oportet dicere, quod etiam operetur in poenitentia : cum igi-
<--- Page Split --->
tur sine sacramento pœenitentiae nulli umquam sit remissum peccatum : sine justitia mediatoris in passione nulli umquam remissum peccatum est.
Item, Isa. lii, 6 : Omnes nos quasi oves erravimus... : et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum. Ergo posuit in eo etiam iniquitatem actualem.
Item, Glossa, ad Roman. vi, 6, dicit, quod peccata praecedentium fuerunt in sustentatione Dei, donec venirent ad ostensionem justitiae redimentis per Christum.
Item, Expresse in praecedenti distinctione scribitur sic : « In pœenitentia pœenap per Christum minoratur : non enim sufficeret illa pœenua qua pœenitentes ligat Ecclesia, nisi meritum Christi cooperarretur, qui pro nobis solvit. » Constat autem, quod Ecclesia nullum temporali pœenap obligat pro originali. Ergo pro actuali non possemus satisfacere, nisi esset justitia Christi.
Item, Ratio Anselmi est, quod indiguimus redemptore : quia offendere Deum facit offensam infinitam, sicut ipse est infinitum bonum : ergo cum in actuali mortali offendatur Deus, videtur eadem ratione exigere redemptorem.
Sed contra.
Alius modus fuit possibilis : ergo non necessario exigitur justitia redimentis.
Item, Antiqui patres fidem, spem, et charitatem habuissent, etiamsi Christus non fuisset incarnatus : cum igitur cum talibus virtutibus non possit stare peccatum actuale, merito fidei, et aliarum virtutum fuisset deletum, etiam praeter justitiam redemptoris.
Item, Potentia gratiae ad vincendum peccatum major est quam potentia peccati : ergo si peccatum sine alterius adjutorio valet inficere animam, potentia gratiae virtutum sine alterius adjutorio expellere peccatum valebit : ergo sine gratia et justitia redimentis.
dum est rationibus primis : quia hoc dicunt Sancti innitentes illi verbo Joannis, i, 16 : Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Marc. xi, 9 : Et qui praebant et qui sequebantur clamabant, dicentes : Hosanna in excelsis ! non pro originali tantum, sed etiam pro omnibus actualibus.
Ad PRIMUM autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod alius modus fuit possibilis : sed tamen impossibilis omnis ille modus qui non conferret gratiam adjuvatem contra peccatum ex justitia aliena : sive illa fuisset Dei justitia, sive alicujus satisfaciensis.
Ad aliud dicendum, quod fides antiquorum, et spes, et alia bona, efficaciam traxissent tunc ab illo alio modo quicumque fuisset : sed quia alius non fuit, ideo trahebant efficaciam ab isto : sicut si sol non esset causa diei, esset aliud luminare quod faceret diem : non tamen esset umquam possibile, quod mundus illuminaretur ex seipso, sed quod haberet sufficiens lumen ex quibusdam partibus suis, micantibus ut sunt gemmae, vel quaedam partes ignis : et hoc modo justitia meritorum Christi fulget in virtutibus Sanctorum, sicut sol in gemmis, quae magis rutilant in praesentia solis, in absentia autem obtenebrantur.
Ad aliud dicendum, quod gratia est Adobiet potentior : sed non habet potentiam illam, quod destruat quod secundum aliquam rationem est infinitum, nisi conjuncta illi quod secundum aliquam rationem est infinitum, ut merito Christi, quod est meritum Dei et hominis : et quod peccatum dicitur posse inficere sine adjutorio, hoc non est posse, sed potius deficere : deficere enim potest quodlibet per se corruptione principiorum conservantium, sed non ex se ita proficere.
<--- Page Split --->
melius nullus Angelus pro omnibus hominibus posset offerri.
Item, Cum sit finitæ bonitatis, ipse infinitam offensam non posset recompensare, nec debitum honorem Deo pro peccato exhibere.
Alia etiam sunt rationes ad hoc quas supra posuimus.
Si autem dicas, quod est composita creatura ex Angelo et homine corporali, prorsus sequuntur eadem inconvenientia.
Si vero dicas, quod potuit esse Deus purus. CONTRA : Deus mereri non potest : qua mereri est apud alium, et inferioris est mereri : ergo Deus merendo non potest satisfacere.
Item, Deus nulli debet, nec pro se, nec pro alio : ergo debitum pro alio non restituet.
Item, Deus non est medium inter hominem et Deum : ergo ut mediator non est reconcilians et satisfaciens.
Item, Deus in causa hominis est judex : ergo non potest esse reus, vel loco rei exhibere satisfactionem.
Ex his ergo concluditur, quod necesse sit, quod sit Deus et creatura : ergo aut homo, aut alius quam homo. Si homo, habeo propositum. Si alius quam homo : ergo satisfaciet qui non debet satisfacere : sed hoc non est justum : ergo non potest fieri coram summe justo Deo : ergo necesse est, quod sit Deus et homo.
Item, Mediatorem necesse est habere naturam utriusque extremorum, licet mediet tantum in altera, ut habitum est in praecedenti distinctione : satisfaciens autem pro nobis mediator est : ergo necesse est quod habeat naturam utriusque, Dei scilicet, et hominis : et hoc est quod intendimus.
SED CONTRA :
- Originale peccatum per alterum est contractum : ergo per alterum potest fieri satisfactio : non est autem per alterum contractum qui fuit Deus : ergo per alium non Deum potest fieri satisfactio, ut videtur.
ARTICULUS VII.
An non remittatur peccatum nisi Deo
homine satisfaciente pro nobis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : « Eranus natura filii iræ : natura scilicet, ut est depravata, etc. »
Ex hoc enim videtur, quod si natura alcuius non fuisset depravata, quod illud potuisset satisfacere pro nobis : et hoc supra saepe improbatum est : quia hoc esset creatura pura, aut corporalis, aut spiritualis. Si corporalis : tunc esset vilior homine : et tunc homo redimeretur, et per consequens subderetur viliori se : ergo per repenptionem non recuperaret dignitatem quam amiserat.
Item, Secundum hoc Dei praescientia, quae praeordinaverat hominem coequandum fore Angelis, frustraretur.
Item, Secundum hoc justo pretio non essemus redempti, sed viliori quam fuit ablatum : quia totum genus hunanum Deo fuit ablatum, et offerretur Deo corpus unum tantum.
Item, Secundum hoc infinita offensa Dei non esset recompensata : ergo in opere redemptionis non servaretur justitia.
Si autem fuisset creatura pure spiritualis, ut Angelus. CONTRA : Maximum operum quoad difficultatem est offerre se ad pretium per mortem : Angelus autem est immortalis : ergo redimere non posset.
Item, Nullus Angelus est adeo altus, cui praeferri unus purus homo non posset, et æquari plures : quoniam beata Virgo prælata est omnibus, et alii assumi possunt secundum sortes Angelorum : ergo Angelus cum tota gratia non valet unum hominem, et æquivalent alii : ergo ut
<--- Page Split --->
Item, Videtur quod Deus debuit creare alium Adam, qui in omnes justitiam redemptoris transfunderet, sicut ille injustitiam transfudit : quia aliter non omnibus videtur prcedesse justitia, sicut omnibus nocuit culpa.
Praeterea, Quæ justitia est illa ut pro peccato cui numquam communicamus in operando, nec volendo, tanta exigatur satisfactio quam non posset exsolvere nisi Deus et homo?
Item, Ubi est probatum originale esse in homine, ut talem oporteat eum habere redemptorem ?
Solutio. Solutio. Dicendum, quod primis rationibus standum est, quod non remittitur peccatum nisi Deo et homine satisfaciente pro nobis, licet alius modus fuerit possibilis.
Ad object. 1. Ad in ergo quod contra objicitur, dicendum quod originale per alterum contrahitur qui principium est omnium : et ideo per alterum non solvitur, nisi et ille principium sit omnium : sed non potest eodem modo esse, quia monstruosa natura est quae unius rationis habet duo principia, sed Christus principium efficiens secundum deitatem, et secundum humanitatem influens per modum meriti : et ab alio non posset fieri, quia ille non posset influere membris, cum nullo modo esset caput corporis mystici, ut alibi dictum est.
stitian. Ad hoc dico, quod hoc non fuisset ex Adam, sed ex hoc quod conjunctio humanæ naturæ ad Deum nullo fuisset interrupta peccato : et ideo a Deo semper fuisset influentia utriusque vitæ, scilicet naturalis, et gratiae, in anim. am et ab anima in corpus. Sed postquam facta est interruptio, non potuit fieri influentia gratiae hoc modo : sed oportuit, quod esset per meritum satisfactionis : et illud meritum non influeret omnibus qui rationem membri tantum, et non capitis vel principii haberet.
Ad alud dicendum, quod licet voluntate actuali et proprio opere non communicaverimus peccato Adæ, in materia tamen corrupta communicamus ex hoc quod nati sumus ex ipso, et materia corrupta corrumpit animam secundum infectionem culpæ, ut probatur in libro II Sententiarum, de transfusione peccati originalis.
Ad alud dicendum, quod signa exAd object. 1. pressa probant nos esse in peccato : hæc autem signa sunt pœnæ non decentes dignitatem humanæ naturæ, ut irrationabilitas in infantia, naturæ debilitas, pugna carnis contra spiritum, concupiscentia, ignorantia, error, et hujusmodi, quibus nulla ratio dicit Deum punivisse hominem nisi in peccato.
Ad object. 1. Ad alud dicendum, quod si fecisset alium Adam, essent duo principia secundum unum modum generationis materialis : et tamen ille non influeret gratiam : quia gratia non influi potest nisi ab eo qui est Deus et virtutis infinitæ, et secundum quod homo habet gratiam non ad mensuram, quod non conveniret alicui qui purus homo esset.
Si autem objicias, quod secundum hoc Adam si non peccasset, non influxisset gratiam innocentiae posteris, quod est contra Anselmum qui dicit, quod sicut transfundit originale peccatum, ita si stetisset, transfudisset originalem ju-
ARTICULUS VIII.
Utrum sicut homo meruit invadi pro consensu, ita diabolus pro fraude et mendacio ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : « Illo enim deserente peccantem, peccati auctor illico invasit, etc.
Videtur, quod ambo debebant invadi a tertio : sicut enim meruit invadi homo pro consensu, ita diabolus pro fraude et mendacio, et multo magis.
<--- Page Split --->
Ad hoc dicendum, quod ambos invasit sententia judicis condemnantis : sed tamen debebat eo jure homo in potestatei. diaboli transire : quia se illi sponte tradidit, permittens se decipi ubi de facili deceptionem cavere potuit : et hoc est quod intendit.
ARTICULUS IX.
Utrum modus liberationis humanae fundetur super utilitate, vel necessitate ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, A, circa finem. « Ideo autem potentia vincere noluit, etc. »
Hic enim innuit, quod talis liberationis modus non fuit necessarius, sed utilis homini quod videtur esse contra dicta Anselmi, et etiam contra superius prohata.
Ad quod dicendum, quod sicut dicit Solutio. Tullius in libro de Amicitia, licet vera amicitia fundetur super amorem, et non super uti:ttatem, habet tamen plurimas utilitates adjunc'as. Ita dico hi:3, quod licet necessitas liberatoris non fundetur super utilitatem, sed super necessitatem, vel hoc, vel alio modo, tamen plurimas habet utilitates adjunctas, quarum Magister partem tangit hic ex verbis Augustini, et quasdam alias non tangit. Impossibile autem est tangere omnes : praecipue cum sint utilitates adjunctae circa quatuor, scilicet ut amorem habeamus justitiae, non potestatis : ut exemplum humilitatis suae accipiamus, ut doetrinam fidei et prudentiae praedicationum ejus observemus, ut miraculis plusquam demonstrationibus in fide roboremur.
Utilitates autem passionis infra in sequenti parte Magister exsequitur.
C. De traditione Christi quae facta dicitur a Patre, et a Filio, a Juda, et a Judæis.
Christus ergo est sacerdos , idemque hostia et pretium nostrae redemptionis 2 : qui se in ara crucis non diabolo, sed Deo Trinitati obtulit pro omnibus 3, quantum ad pretii sufficientiam : sed pro electis tantum, quantum ad efficaciam : quia prædestinatis tantum salutem effecit. De quo et legilur, quod sit traditus a Patre 4, et quod seipsum tradidit 5, et quod Judas
<--- Page Split --->
eum tradidit 1, et Judæi 2. Ipse se tradidit, quia sponte ad passionem accessit. Et Pater eum tradidit, quia voluntate Patris, imo totius Trinitatis passus est. Judas tradidit prodendo, et Judæi instigando : et fuit actus Judæ et Judæorum malus, et actus Christi et Patris bonus 3. Opus Christi et Patris bonum, quia bona Patris et Filii voluntas : malum fuit opus Judæ et Judæorum, quia mala fuit intentio. Diversa fuerunt ibi facta sive opera, id est, diversi actus, et una res, sive factum, scilicet passio ipsa. Ideoque Doctores aliquando uniunt in facto illo Patrem, Filium, Judam, Judæum, aliquando disjungunt 4. Respicientes enim ad passionem, unum opus illorum dicunt : attendentes intentiones et actus, facta diversa discernunt. Unde Augustinus : Facta est, inquit 5, traditio a Patre, facta est traditio a Filio, facta est traditio a Juda, una res facta est. Quid ergo discernit inter eos ? Quia hoc fecit Filius et Pater in charitate, Judas vero in proditione. Videtis quia non quid faciat homo, sed qua voluntate considerandum est. In eodem facto invenimus Deum, quo Judam : Deum benedicimus, Judam detestamur : quia Deus cogitavit salutem nostram, Judas cogitavit pretium quo vendidit Dominum, Filius pretium quod dedit pro nobis. Diversa ergo intentio diversa facta facit, cum tamen sit una res ex diversis. Ecce unam rem dicit ibi fuisse et diversa facta : quia una ibi fuit passio, sed diversi actus. Et actus quidem Judæ ac Judæorum mali, quibus operati sunt Christi passionem : quæ bonum est et opus Dei est.
ma Magister determinat oblationem et traditionem Christi, qualiter facta est ab ipso Patre, a Juda, a Judæis, et a Gentibus.
In secunda autem ostendit, utrum fuerit bona, an non, ibi, D, « Passio ergo Christi et opus dicitur Judæorum, etc. »
« Christus ergo sacerdos, idemque hostia, etc. »
Hic incipit pars illa quæ est de opere passionis, in quo consistit principale meritum Christi.
Et habet duas partes : in quarum pri-
1 Matth. xxvii 3 : Tunc videns Judas, qui eum tradidit, etc. Cf. Matth. xxvi, 14 et seq., et 47 et seq.
2 Cf. Luc xxiv, 20 : Quomodo eum tradiderunt
summi sacerdotes et principes nostri, etc. 3 Cf de hoc S. Augustinum, in Psal. xcii. 4 Edit. J. Alleaume, distinguant 5 S AUGUSTINUS, Super Ep. IJoannis, Homil. 7.
<--- Page Split --->
ARTICULUS X.
ARTICULUS XI.
Utrum passio Christi prædestinatis tantum salutem effecit ?
An et quomodo Christus sit traditus in mortem a Patre, et ab aliis qu in mortem ejus consenserunt ?
Incidit autem dubium primo de hoc quod dicit, ibi, C, circa initium : « Prædestinatis tantum salutem effecit. »
Prædestinati enim habuissent salutem, etiamsi ipse non fuisset passus : ergo videtur, quod frustra patiebatur pro illis.
Item, Videtur falsum : quia multi sunt non prædestinati qui accipiunt præsentem justitiam ad remissionem peccatorum : et hoc non possunt facere sine virtute sacramentorum, in quibus operatur virtus passionis Christi : ergo etiam non prædestinatis valet efficienter passio sua, ut videtur.
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « De quo etiam legitur, quod sit traditus a Patre, etc. »
Si enim tradere est in mortem dare : tunc videtur, quod tradere sonat in actionem ocessionis Christi : et ita Patri et Christo non convenit. Si autem tradere est pretium per mortem Patri exsolvere : tunc videtur, quod soli Christo, et non Patri convenit : et ita videtur falsum quod hic dicit.
Item, Apostolus, ad Roman vim, 32 : Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Ergo Pater tradidit Filium in mortem : quod videtur sonare crudelitatem Patris in Filium. Redit igitur quaestio adhuc, ut dicatur, secundum quem modum differentem traditio ista conveniat omnibus illis, qui in Littera dicuntur Christum tradere.
Solutio. Dicendum, quod non nisi prædestinatis valet efficienter, omnibus autem sufficienter : ita quod efficienter dicat adeptionem gratia et gloriae, propter quaefuit gratia : non enim fuit tantum propter gratiam, sed etiam propter gloriam : et ideo non totum effectum efficit in his in quibus valet ad gratiam in præsenti tantum : et per hoc patet solutio ad secundum.
Ad primum autem dicendum, quod prædestinatum etiam erat hoc ut non alio modo quam per passionem Christi liberarentur : et ideo necessaria fuit passio. Vel potest dici, quod etiam his quaefiunt in tempore, ut orationibus fidelium, prædestinatio juvatur, non ex parte prædestinantis, sed ex parte effectus prædestinationis, qui est positio gratiae.
Ad quod dicendum, quod tradere est solutio. dare in mortem prout hic accipitur. Est autem tradere dupliciter, scilicet ut munus datur : et ut datur exhibitio ad aliud quod non est munus, quia non est dantis, sed datur alio modo. Primo modo Pater tradidit Filium in mortem, ut donum in quo homo reconciliatur : et Christus tradidit se in mortem. Sed Deus Pater tradidit Filium homini in pretium quod pro se offerat : Filius autem pro homme tradidit se Patri per mortem satisfaciendo pro homine. Traditio autem quaexhibitio est ad interficiendum, competit Judae ut proditori, Judaeo ut instigatori et accusatori, Gentibus autem ut exsecutori ministerii iniquitatis.
<--- Page Split --->
Ad primum ergo dicendum, quod Pater tradidit Filium in passionem, sed non in actionem interficiendum : et hoc faciunt actus animae, quod separant ea quae secundum naturam non sunt separabilia. Unde cum tradere sit velle mori Filium, voluit Pater Filii passionem : sed numquam voluit actionem : sed permisit volentibus iniquis : et hoc non est crudelitas, sed misericordia summa, eo quod mors Filium nec auferre sibi, nec inglorium coram eo Filium facere poterat, et alios poterat etiam ablatos restituere.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XII.
Utrum passio Christi potest dici bona et mala ex diversis circumstantiis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa medium : « Respicientes enim ad passionem, unum opus illorum dicunt, etc. »
Videtur esse impossibile : quia
In natura non potest una materia simul habere diversas formas et contrarias : ergo et in motibus unum opus non potest informari diversis et contrariis circumstantiis.
Item, Secundum hoc unum et idem esset optimum et pessimum : opus enim Patris et Christi non potest esse nisi optimum, opus autem Judae et Judaeorum non potuit esse nisi pessimum in hoc facto.
Solutio. Distinguendum est, quod est opus operans quod est operatio ipsa, actio scilicet prout est ab agente, et in ipso ut in subjecto : et est opus operatum, scilicet res constituta et effecta per operationem et actionem : et quod dicit Magister, intelligitur de opere operato, et non de opere operante quod pessimum fuit. Circa idem autem operatum possunt concurrere diversae voluntates et operationes bonae et malae : hoc enim non est inconveniens, quia circumstantiae non referuntur ad opus operatum, sed ad opus operans : et ideo non ponuntur contrariae formae in eodem.
Et per hoc patet solutio ad totum.
D. Quod Christi passio dicitur opus Dei et Judaeorum, et quomodo ?
Passio ergo Christi et opus dicitur Judaeorum, quia ex actibus eorum provenit : et opus Dei, quia eo auctore, id est, eo volente fuit. Unde Augustinus 1 : Nemo aufert animam Christi ab eo, qui potestatem habet ponendi et sumendi eam. Ecce habes auctorem operis. Ponet animam. Ecce habes opus auctoris. Et ut generaliter concludam, quoties in carne Christus aliquid patitur, opus auctoris est : quia enim sua voluntate, non alio
<--- Page Split --->
cogente perpetitur, ipse auctor est operis. Cum autem passio Christi opus Dei sit, et ideo bonum, eamque operati sint Judas et Judæi, quæritur au concedendum sit eos operatos ibi esse bonum ? Hic distinguendum est. Potest enim dici, quod operati sunt bonum, quia ex actibus eorum bonum provenit, id est, passio Christi : et item, quod operati non sunt bonum, sed malum : quia actio eorum non fuit bona, sed mala.
erat : ergo ejus mors erat pessima : ergo dicenda est mala absolute sine distincione.
ARTICULUS XIII.
An passio Christi sit dicenda bona ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit circa finem, An concedendum sit eos operatos esse ibi bonum ?
Videtur enim, quod Christi passio simpliciter sit dicenda bona : quia omne opus virtutis est bonum : mors autem Christi fuit opus fortudinis et charitatis Christi : ergo simpliciter passio illa dicenda est esse bonum quoddam.
Item, Quid dïcetur simpliciter bonum, si passio Christi secundum aliquid bona, non simpliciter bona diceretur, a qua omne bonum nostrum emanavit ? Ergo videtur, quod non sit distinguendum, ut Magister dicit.
Sed contra. Sed contra :
Passio est illata ab alio : omne autem laudabile a nobis est, non ab alio : ergo passio Christi ex se non est laudabilis, ut videtur.
Item, Et opus Judæorum est passio, et opus Judæ, et Gentilium : ergo est pessima.
Item, Boetius in Topicis : « Cujus generatio bona, ejus corruptio mæla : » sed generatio Christi in vita optima
SOLUTIO. Dicendum, quod mors Christi absolute et sine distinctione optima dicenda est quatuor rationibus. Quarum una est, quia præcipuæ virtutis erat summum, ut fortitudinis, quæ per Philosophum præcipua est virtus : et maxime in Christo illius virtutis summum quod attingere potest, mors est : sicut etiam ipse dicit : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis 1.
Alia ratio fuit, quia si pretiosa est in conspectu Domini mors Sanctorum ejus 2, pretiosissima est mors Christi et pretio plena, sicut dicit Psalmista : Non dabis sanctum tuum videre corruptonem Notas mihi fecistis vias vitæ : adimplebis me lætitia cum vultu tuo : delectationes in dextera tua, id est, in æquitate tua secundum deitatem, et in potioribus bonis secundum humanitatem, usque in finem 3.
Tertia causa est utilitas totius redemptionis in genere humano, sicut dicitur, Osee, XIII, 14 : Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne !
Quarta causa est honesta causa moriendi : posuerunt enim super caput ejus causam illius scriptam : Jesus Nazarenus, rex Judæorum 4, id est, hæc est mihi causa moriendi, quod sum salvator florens gra-
<--- Page Split --->
tia et virtute redemptionis, rex confitentium et glorificantium Deum.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Magister non jubet distinguere in ista, utrum mors Christi sit bona vel mala : sed in hac, utrum Judæi operati sint aliquid boni vel mali Et in hoc distinguem dum est secundum prædictum modum de operante opere, et sic nihil boni sunt operati : et de bono operato, et sic aliquid præter intentionem operati sunt boni.
Ad object. 1. Ad in quod contra objicitur, dicendum quod passio in eo quod ab alio, non est opus virtutis, sed in eo quod suscepta
cum voluntate sustinendi gratia boni : et sic sustinere est a nobis, et non ab interficiente.
Ad aliud dicendum, quod solutio patet Ad objecit per antedicta de opere operante, et de opere operato.
Ad aliud dicendum, quod Boetius non Ad objecit, intendit, quod mors in se sit mala, sed secundum quod privat bonum quod acquiritur in generatione ad esse et vitam : et sic refertur ad intentionem Judæorum qui vitam Christo auferre et exstinguere cupiebant : in se tamen bona est quæ tantorum bonorum causa fuit.
<--- Page Split --->