DISTINCTIO XVIII.

Quomodo Verbi seu Christi incarnatio ordinatur ad nostram redemptionem quantum ad usum voluntatis, prout respicit exercitium merendi ?

A. Si Christus meruit sibi et nobis, et quid sibi, et quid nobis?

De merito etiam Christi prætermittendum non est, de quo quidam dicere solent, quod non sibi, sed membris tantum meruerit. Meruit quidem membris redemptionem a diabolo, a peccato, a pœna, et regni reserationem : ut amota ignea romphæa, libere pateret introitus : sed et sibi meruit impassibilitatis et immortalitatis gloriam, sicut ait Apostolus :Christus humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen 1. Aperte dicit Apostolus, Christum propterea exaltatum per impassibilitatis gloriam, quia est humiliatus per passionis obedientiam. Humilitas ergo passionis, meritum fuit exaltationis : et exaltatio, præmium humilitatis. Unde Augustinus exponens præmissum capitulum, ait : Ut Christus resurrectione clarificaretur, prius humiliatus est passione. Humilitas claritatis est meritum : claritas humilitatis est præmium. Sed hoc totum factum est in forma servi. In forma enim Dei semper fuit, et erit claritas 2. Item, Ambrosius idem, capitulum tractans ait : Quid et quantum humilitas mereatur, hic ostenditur 3.

His testimoniis evidens fit, quod Christus per humilitatem et obedientiam passionis meruit clarificationem corporis : nec id solum, sed etiam impassibilitatem animæ. Anima enim ipsius ante mortem erat passibilis, sicut

<--- Page Split --->

caro mortalis : sed post mortem inerito humilitatis, et anima impassibilis facta est, et caro immortalis. Utrum autem anima sit facta impassibilis, quando caro facta est immortalis, scilicet ipso resurrectionis momento, de auctoritate nobis certum non est. Sed vel mox post carnis separationem anima impassibilitate donata est, aut in resurrectione quando caro refloruit.

DIVISIO TEXTUS.

« De merito etiam Christi prætermittendum non est, etc. » Hic incipit pars illa quae est de operibus Christi.

Et dividitur in tres partes : in quarum prima agit de merito Christi generaliter : et qua præcipuum ejus fuit passio, ideo primo quaeritur de merito passionis. In secunda autem de opere passionis, et eorum quae erant in passione, sicut traditio, et hujusmodi : quae incipit circa medium distinctionis XX, in illo capite C, « Christus ergo est sacerdos, idemque hostia, et pretium nostrae reconciliationis. etc. » In tertia autem tractat quaestiones consequentes mortem Christi : sicut si homo fuerit in triduo, et hujusmodi : et qua ratione dicatu mortuus : et haec incipit distinct. XXI, ibi, A, « Post prædieta considerandum est. Utrum in morte, etc. »

quam alio modo voluit liberare? ibi, Distinct. XX. A, « Si vero quaeritur, Utrum alio modo, etc. : » et est ibi principium distinctionis vicesimae.

In prima parte Magister quaerit quatuor problemata et determinat : quorum primum est bimmebre, scilicet an meruerit, et quid meruit ? et hoc esi in capite A. Secundo, Quando mereri incepit? ibi, B, « Nec hoc solum meruit Christus, quando Patri obediens, etc. » Tertio, Quid sit nominis datio quam meruit ? ibi, C. « Nec tantum gloriam impassibilitatis et immortalitatis meruit, etc. » Quartum est, Si hoc sine merito habere potuit ? ibi, D, « Si vero quaeritur, Utrum Christus illam immortalitatem et impassibilitatem. etc. »

Sententia Littere patet per se.

ARTICULUS I.

An Christus aliquid mereri potuit ?

Prima harum partium subdividutu in quatuor partes : in quarum prima Magister quaerit de effectu meriti Christi in se. In secunda autem de effectu meriti ex parte nostra : et haec incipit in ultimo et capitulo istius distinctionis, ibi, E, « Ad quid ergo voluit pati et mori, etc. » In tertia autem determinat ex hoc, qualiter ipse solus est redemptor et mediator, ibi. Distinct. XIX, E, « Unde ipse vere dicitur mundi redemptor, etc. » In quarta quaerit, Si alius fuit modus possibilis ? et quare potius hoc modo

Incidit autem hic dubitatio. An Christus aliquid mereri potuit ?

Videtur autem, quod non :

  1. Quod enim perfecte plenum est, nuhil amplius suscipere potest . sed Christus ab instanti conceptionis habuit spiritum non ad mensuram : : et vidimus non tantum gratiam ejus, sed etiam gloriam quasi unigeniti a Patre 2, qui (sicut dicit Basilius) cum alio gloriam paternam non divisit . ergo nullius boni receptibilis

<--- Page Split --->

fuit : ergo nihil meruit : quia id quod meretur aliquis, recipere debet, vel injuste ageretur secum.

  1. Item, Non indigens fuit aliquo : meritum autem est quo indigemus vel ad vitam, vel ad beatitudinem : ergo ipse non meruit.

  2. Item, Status comprehensionis tollit rationem meriti : ipse autem verissime fuit comprehen sor : ergo non meruit.

  3. Item, Quicumque meretur, in bonis animae, scilicet gratiae et gloriae proficit : supra autem negatum est Christum profecisse in anima1 : ergo Christus non meruit.

Item, Non venit ad hoc ut sibi mereretur, sed nobis, sicut dicit Apostolus : Quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis2. Cum igitur non fecerit nisi propter quod venit, videtur quod nihil sibi meruit.

  1. Item, Mereri est ejus qui est inferior in persona : Christus autem numquam inferior Patre fuit in persona: ergo Christus numquam meruit. PROBATIO. Meritum est opus et actus : actus autem omnium sunt particularium, ut dicit Philosophus : ergo meritum respicit personam, et non naturam : ergo. PRIMA constat.

Item, Mereri est de non suo per opus et obsequium facere suum : omnia autem erant Filii, ut ipse dixit : Mea cmnia tua sunt, et tua mea sunt : et clarificantus sum in eis 3. Ergo videtur, quod ipse non meruit.

iid contra.

IN CONTRARUM autem est

  1. Quod dicitur in Littera, multis aucotritatibus probatum.

  2. Item, Christi opera non fucrunt minus efficacia, quam opera Sanctorum : sed opera Sanctorum valent sibi et aliis : ergo et opera Christi : non ergo meruit tantum nobis, sed etiam sibi.

SOLCTIO. Magister hic (ut videtur) satis bene distinguit, quod mereri dicitur multis modis: uno scilicet abusive, quo aliquis dicitur mereri per opus bonum male et in malo statu, hoc est, in statu mortalis peccati factum : sicut legitur in vita beati Joannis Eleemosynarii, quod quidam Petrus miles iratus pane quem projecerat in pauperem, meruit in judicio Domini ad quod raptus fuit, prolongationem vitae in pcnitentiam.

Alio modo iterum improprie, sed minus improprie dicitur mereri aliquis per bona facta in mortali peccato : ille enim ex debito non potest mereri : sed tamen a Magistris dicitur, quod de congruo meretur gratiam : et verius diceretur, quod mereretur eam de minus incongruo : quia scilicet magis se disponit ad gratiam per opera quae facit, quam ille qui non facit.

Tertio modo proprie dicitur aliquis mereri, quando aliquis actibus dignis vita aeterna facit vitam aeternam sibi debitam : et sic non meretur nisi habens gratiam gratum facientem et charitatem. Et hoc dicitur quinque modis. Uno modo proprie, scilicet quando causa meritorum cum merito alieno facit debitum : sicut in parvulis qui non habent nisi causam meritorum, quae est gratia, cum merito alieno, scilicet Christi : et propter hoc debetur eis vita aeterna. Secundo modo propriissime, quando ex causa meriti et actu proprii meriti de non debita sibi vita aeterna facit debitam sibi, ut quilibet justificatus primo actu suo meretur vitam aeternam. Tertio modo, quando debitum sibi facit pluribus rationibus debitum sibi : et sic meretur quilibet secundo, et tertio, et sic deinceps actibus meritoriis. Quarto modo, quando meretur augmentum gratiae et gloriae prius habitae et debita : et hoc fit crescente charitate. Quinto et ultimo modo, quando meretur per multa opera aliquid

<--- Page Split --->

conjunctum gratiae, sicut est acceleratio resurrectionis, vel glorificatio nominis, et hujusmodi : et hoc modo Christus meruit sibi quod non habuit prius : licet hominis honor deberetur sibi etiam per naturam suam, tamen id quod per naturam habere debuit, fecit suum ratione meritorum per opera.

Christi qui est persona æqualis, sed secundum naturam in qua est inferior : et hoc bene convenit Christo, quia ipse agit secundum proprietatem utriusque naturæ.

DICENDUM igitur ad primum, quod dives per naturam, licet omnia habuit et possit : potuit enim accelerare resurrectionem, et clarificare nomen suum : tamen non habuit omnia in omni ratione : voluit enim Pater Christi eum habere hæc etiam in ratione meriti, ut sic magis gloriosus ostenderetur non in pluribus bonis, sed in pluribus rationibus justæ possessionis bonorum.

Ad ALIUD dicendum, quod licet ipse non indiquerit, tamen nos indiguimus, ut sibi sic mereretur, nobis formam dando.

Ad ALIUD dicendum, quod status comprehensoris non abstulit a Christo statum viatoris : et ideo competebat ei mereri : sed si fuisset comprehensor tantum, tunc procederet objectio.

Ad ALIUD dicendum, quod profectus iste non est contrarius perfectioni : quia non ponitur in numero bonorum animæ secundum scientiam, vel gratiam, vel gloriam : sed potius in bonis corporis, ut acceleratio resurrectionis, et manifestatio nominis, quæ ponitur in aliis cognitionem ipsius accipientibus : et ponitur in rationibus habendi, et non habitis in anima, sed in corpore, vel in aliis, ut dictum est.

Ad ALIUD dicendum, quod licet actus singularium sint, et personarum si agentia sint rationalis naturæ, non tamen semper referuntur ad ipsa agentia, secundum quod sunt distinctæ personæ, sed etiam quandoque gratia naturæ : ut intelligere actus hominis est, et tamen refertur ad hominem gratia animæ. Ita possumus dicere, quod mereri est actus

ARTICULUS II.

An Christus meruit sibi impassibilitatis et immortalitatis gloriam ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit in Littera, ibi A, § 1 : Sed etiam sibi meruit impassibilitatis et immortalitatis gloriam, etc. »

Videtur enim hoc impossibile esse : quia

  1. Si meruit, aliqua potentia meruit : sed hoc non est nisi liberi arbitrii. Sed probatur, quod hoc inpossi b. le fuit, quod per suum liberum arbitrium meruerit : liberum enim arbitrium certi fica teum, non est in statu merendi.

  2. Item, Nulla potentia dete. minata ad unum, laudem habet in actu ipsius. Hæc probatur in omnibus potentiis naturalibus. Sed liberum arbitrium Christi determinatum fuit ad unum : ergo non habuit laudem in illo. Nihil autem meritorium nisi laudabile : ergo Christus non potuit mereri suo libero arb. trio.

  3. Item, Liberum arbitrium Christi non aliter tunc se habuit quam modo : ergo si modo non meretur, nec etiam tunc merebatur.

  4. Item, Laudatur, vir sanctus, quod potuit transgredi et non est transgressus, facere mala et non fecit : ergo si hoc est de substantia meriti, si Christus numquam transgressus fuerit, nec transgredi potuerit, numquam meruit.

SED CONTRA :

Liberum arbitrium nostrum non ha-

<--- Page Split --->

buit potentiam merendi ex hoc quod potest facere malum, quia hoc est defectus, ut supra probatum est, sed potius ex hoc quod cum gratia sponte 'facit bonum. Cum igitur Christus sine comparatione liberius fecit justitiam quam nos, potest ipse plus meruisse quam nos.

Solutio. Dicendum, quod ipse habuit liberum arbitrium quod mereri potuit.

Ad primum dicendum, quod tripliciter potest dici liberum arbitrium confirmatum. Uno modo in fine secundum genus, hoc est, in bono, non tamen hoc vel illo bono : et haec confirmatio non tollit nisi defectum illum in quo flexibile est in malum : potest tamen adhuc in quodlabet bonum. Alia est confirmatio liberi arbitrii in eo quod est simpliciter ultimum, et confirmatur in illo per adhæsionem, sicut confirmati in patria : et haec non tollit voluntatem faciendi quod vult, sed ponit necessitatem non coactionis in eo, sed immutabilitatis in fine illo : et cum ille præmium sit, collocatur immutabiliter in præmio : et ideo jam tollit rationem meriti, quia meritum quaerit amplius, et sic adhærens non potest cogitare amplius quod haberet, præter id quod habet. Haec fuit quidem in Christo, sed non abstulit ei rationem merendi : quia cum illa adhæsione etiam viator fuit : et hoc accidit in Christo propter duplicem conjunctionem suæ animæ, scilicet ad carnem, et ad deitatem : conjunctio enim ad sensus animalis carnis quæ præcedit id quod spirituale est, fecit viam et viatorem : conjunctio ad id quod spirituale est, quod nihil habet post se quod inquiratur, fecit comprehensorem. Tertia est confirmatio potentiae ad actum hunc per necessitatem naturae, ita quod oportet hunc operari, et non posset non operari hunc, nec posset alium operari : et haec confirmatio tollit naturam totam liberi arbitrii : quia omnis potentia rationalis est

ad opposita : et nullus in patria est confirmatus, ita quod ipsum semper oporteat idem numero velle, et non posset hoc non velle : et hujus oppositum ponitur per naturam liberi arbitrii in omnibus, scilicet posse hoc, et posse cessare ab hoc, et posse al.ud ab hoc. Et ideo patet ex hoc quod non est diffinitio libertatis arbitrii, posse velle bonum, vel malum : sed potius accidit ei posse velle malum ex defectu : sed libertas ejus consistit in hoc quod possit velle hoc, et non velle hoc, et posse velle diversum ab hoc. In hoc enim cognoscitur liberum, quod non agit per necessitatem naturae, et hoc modo flexibile habuit Christus liberum arbitrium, et hoc sufficit merito cum statu viatoris : et ideo non procedit objectio prima.

Ad aliud dicendum, quod potentia determinata ad unum numero per necessitatem naturae, non habet laudem : jam autem ostensum est, quod hoc non convenit alicui libero arbitrio nec confirmato, neque non confirmato.

Ad aliud dicendum, quod prima est falsa : aliter enim se habuit tunc, quia tunc fuit in statu viatoris : modo autem non est status viatoris cum libertate, quae facit meritum secundum statum merendi.

Ad aliud dicendum, quod hoc de laude viri justi non est per se, sed prout est indicativum libertatis per se : qui enim potest bonum et malum, potest facere quod vult, sed non convertitur : et quia illud est per accidens, non facit statum merendi nisi per accidens : et hoc etiam supra determinatum est, ubi quaeritur, Utrum Christus peccare potuit ?

<--- Page Split --->

ARTICULUS III.

Utrum humilitas passionis Christi fuit meritum exaltationis ?

Deinde quaeritur de hoc quod ibi dicit, A, § 1 : « Humilitas ergo passionis meritum fuit exaltationis, etc. »

Videtur enim, quod humilitate passionis non meruit aliquid Christus.

  1. Passio enim (ut dicit Philosophus) est illatio effectusque actionis : ergo est ab alio : quidquid autem ab alio est secundum quod ab alio est, non est meritorium : ergo nullo passio est meritoria : ergo nec passio Christi.

  2. Item, Nihil est meritorium, nisi actus elicitus ab aliqua virtute : sed virtus non est in corpore, sed in anima : ergo quod tantum est in corpore et non in anima, non habet rationem meriti : passio autem tota fuit in corpore, non in anima : ergo non fuit meritoria.

  3. Item, Nihil est meritorium nisi id quod est voluntarium : passio autem nulla est voluntaria : ergo non est meritoria. PRIMA patet per se : quia dicit Augustinus : « Nemo invitus bene facit, etsi bonum est quod facit. » SECUNDA patet per diffinitionem voluntarii quam ponit Philosophus et Sanctus, quod voluntarium est, cujus principium est in nobis, vel in eo qui agit : passionis autem principium semper est in alio.

  4. Si dicas, quod aliter est in Christo, et aliter est in aliis : quia Christus fuit Deus, et ideo illi nihil in eo potuerunt facere nisi quod ipse voluit, et ideo quod illi fecerunt sibi, facit voluntarium. CONTRA : Versus proponitur ab omnibus,

Præterea, Infra probabitur, quod hoc non est verum : quia secundum hoc illi non peccassent, si actus illorum gratus et voluntarius fuisset : quia secundum hoc fuisset bonum, cum Christus nihil voluerit nisi bonum.

SOLUTIO. Dicendum, quod Christus 8o1a meruit passione sua : et maximum meritum consistit in passione Christi, et passionibus aliorum Sanctorum.

Et est ad omnia solutio una, quod Ad licet sit illata, tamen susceptio et sustimentia passionis est voluntaria, gratia boni pro quo est passio : et ideo præcipua virtutum quæ est fortitudo, consistit in passionibus illatis.

Ad ALIUD dicendum, quod materialiter Ad passio est in corpore, sed sustinentia æquani mis est in anima, et illa est quæ facit virtutem.

Ad ALIUD patet solutio per ante dicta. Ad3

Ad ID quod ulterius objicitur contra Ad solutionem aliquorum, bene concedo, quod si quaeratur, Qualter hoc esse potuit, quod passio est effectus actionis, et non posset esse sine actione, tamen voluntas sit de uno, et non sit de alio ?

Ista quaestio debilis est : quia voluntas separat ea qua secundum naturam conjuncta sunt, sicut et alii actus animae : sicut volo esse albus, et non volo esse monachus, et volo supercestiri a gloriu, ut obsorbeatur quod mortale est a vita 1, et non volo mori : et, ut breviter dicam, voluntas etiam impossibilium est, ut dicit Philosophus.

Per hoc patet igitur solutio ad totum.

Actio displicuit, passio grata fuit.

<--- Page Split --->

ARTICULUS IV.

Ain hwn'ii:as Ch'isti sit claritatis 2:eritun ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, A, § 1 : « Humilitas claritatis est meritum, claritas humilitatis est premium, etc. »

Ex hoc enim videtur, quod ut habitu meruit per humilitatem.

  1. Hoc etiam videtur alia ratione. Ad Philip. ii, 8 : Humiliavi semetipsum, factus obediens, Patri scilicet, usque ad mortem, mortem autem crucis. Et sequitur, 9 : Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen.

  2. Item, Si exaltatio est praemium Christi, cum haec proprie debetur humilitati, quia qui se humiliat, exaltabitur': tunc humilitas proprie videtur esse merit. in ejus

  3. Iconra. SED CONTRA :

  4. Omne meritum est in charitate : ergo si meruit, in charitate meruit.

  5. Sed videtur iterum, quod non meruit Christus aliqua suarum virtutum sic, Ille enim qui meretur virtutibus, virtutes ejus ad aliquid nilius possunt transferri, quam ipse sint : virtutes autem Christi crescere non potuerunt, cum essent infinitae: ergo videtur, quod virtutibus mercari non poterat.

Item, Charitas quae est in merente proiicit continuo per meritum, quia aliter incongrure ageretur secum : sed chaitas Christi proficere non poterat : ergo charitas Christi mereri non poterat.

Solutio. Dicendum, quod Christus omni virtute sua meruit, humilitate, obedientia, charitate, et sic de aliis, et meruit et sibi et nobis. Et dicunt quidam.

quod etiam meruit praemium substantiale humanitatis in dotibus animae et dotibas corporis : licet enim prius habuerit, dicunt quod hoc non repugnat : sicut Angelus beatitudinem a Deo, et modo meretur eam quam accepit : sicut etiam apud homines videmus, quod quandoque confertur merces fideli operario, quam postea debet deservire et mereri : et haec sententia non videtur milii improbabilis. Si tamen voluerimus sequi communem viam, quae non habet calumniam. tunc dicemus quod sibi meruit multis rationibus, faciendo suum quod paucioribus ante suum fuit : et meruit etiam in corpore ea quae in corpore non habuit, et meruit apud homines habere quod apud homines non habuit, ut accelerationem resurrectionis, et dotes corporis in corpore, et manifestationem nominis apud homines.

Ad primum ergo bene concedo, quod humilitati respondet exaltatio ut proprium praemium : sed haec exaltatio est in corpore, et apud homines . quia in se et in anima ante altus fuit, nisi hoc modo quo pluribus actibus exaltationem animae sibi debitam.

Ad alii dicendum, quod meritum Adobject 1. consistit in charitate sicut in radice : non tamen ita consistit, quod ipsa sola mereatur, sed potius quaelibet virtus, sed potius vim mertii trahendo a quantitate dilectionis : sicut est in naturis, ubi sol movet ad omnium generabilium pullulationem et maturationem, et non excluditur motor specialis illius et istus : et illud quod generatur, in forma et ratione magis sequitur motorem specialem suum quam generalem. Item, Charitas calore suo inflammans totum affectum, omnibus dat vim merendi : sed tamen meritum est speciale apud virtutes speciales, et huic respondet, praemium secundum rationem ut humilitati exaltatio. obedientiae libertas, et fidei visio, et spei comprehensio, et hujusmodi.

<--- Page Split --->

Adobjet. 2. Ad id quod ulterius quæritur, jam solutum est per id quod dictum est in principio solutionis : quia mereri non uno modo dicitur, sed multis.

ARTICULUS V.

An anima separata a corpore, statim sit facta impassibilis ?

a corpore Christi anima, et animæ Sanctorum sunt impassibiles.

SED CONTRA :

Ponamus, quod iterum incorporentur corpori animalis : aut patientur, aut non. Si sic : tunc non fuerunt factæ impassibiles per absolutionem a corpore, quia impassibile pati non potest. Si autem non patiuntur : ergo non erunt unitæ, quia anima unita corpori, compatitur necessario, cum doleat de separantibus, ut habitum est in præcedenti distinctione.

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2 : « Utrum anima sit facta impassibilis, etc. »

Hic tangit Magister unum eorum quæ meruit, scilicet immortalitatem et impassibilitatem.

  1. Cum autem impassibilitas sit animæ et corporis, videtur quod non accidit animæ nisi gratia corporis : ergo separatione facta a corpore, videbitur statim impassibilis facta anima.

  2. Item, Anima de se non habet contrarium : si ergo passio est sensus contrarii agentis contra naturam, de se non habet passibilitatem, nisi forte ex peccato vel corpore : ergo separatione facta a corpore, nisi subjaceat peccato, passibilitatem non habet : ergo est impassibilis.

  3. Item, Omne quod habet passibilitatem per accidens tantum, non erit passibile nisi conjuncto illi accidenti : sed hoc accidens est incorporatio : ergo erit passibilis incorporata, secluso peccato quod facit eam passibilem : ergo mox separata

SOLUTIO. Illa sententia quæ ponit animas nostras impassibiles post separationem, videtur mihi probabilior, sicut probant primo inductæ rationes.

Ad id quod objicitur in contrarium, Ad 01 dici potest quod animæ separantur a corporibus dupliciter, scilicet sicut finem accipientes vitæ et temporis sibi attributi a præfinitione Dei, sicut dicitur : Constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt 1 : et illæ si ponantur iterum in corpore, meo judicio pati non poterunt, nisi Deus qui omnia potest, iterum primum affectum carnis in eis faciat. Quædam autem separantur, non ut terminum vitæ habeant, sed ut gloria Dei in eis per miraculum futurum manifestetur, sicut dicit Christus de Lazaro : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum 2. Et de cæco nato dixit : Neque hic peccavit, neque parentes ejus, scilicet ut cæcus nasceretur : sed ut manifestentur opera Dei in illo 3. Et illæ non sunt separatæ nisi secundum quid, et ideo impassibiles non efficiuntur.

1 Job, xiv, 5. 2 Joan. xi, 41.

8 Joan. ix, 3.

<--- Page Split --->

B. Quod a conceptu meruit sub Christus hoc quod per passionem.

Nec solum hoc meruit Christus, quando Patri ohediens crucem subiit, sed etiam ab ipsa conceptione ex quo homo factus est, per charitatem et justitiam et alias virtutes, in quarum plenitudine fuit secundum hominem conditus, sibi tantum meruit, quantum post per martyrii tolerantiam. Tanta enim plenitudo spiritualium charismatum in eo fuit, quod in eis proficere non potuit: et ideo melior ipsius anima fieri non potuit, quam ab initio suae conditionis exstitit, quia proficere in meritis non valuit. Unde Gregorius ait 1 : Non habuit omnino Christus juxta animae meritum, quo potuisset proficere: in membris autem quae nos sumus, quotidie proficit. Non ergo plus meruit sibi per crucis patibulum, quam a conceptione meruit per gratiam virtutum. Non ergo profecit secundum animae meritum, quantum ad virtutem meriti: profecit tamen, quantum ad numerum meritorum. Plura enim habuit merita in passione, quam in conceptione: sed majoris virtutis non exstiterunt in merendo plura, quam ante fuerant pauciora. Meruit ergo a conceptione non modo gloriam impassibilitatis et immortalitatis corporis, sed etiam impassibilitatem animae. Per quid? Per obedientiam et voluntatem perfectam, quam non tunc primo habuit, nec majorem cum pati ccepit et mori. Obediens enim, perfectus, et bonus exstitit secundum hominem, ex quo fuit homo. Habuit ergo anima illa aliquod bonum in se post mortem, quod non habuit ante. Num ergo beator vel melior fuit quam ante? Absit quod melior fuerit: quia nec sanctior, nec gratia cumulatior: nec etiam beatior fuit in Dei contemplatione, in quo praecipue beatitudo consistit. Potest tamen dici in hoc beatior fuisse, quia ab omni miseria immunis. Ex quo nequit inferri simpliciter, quod beatior fuerit.

<--- Page Split --->

ARTICULUS VI.

An Christus meruit in primo instanti suae conceptionis?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Nec solum hoc meruit Christus, quando Patri, etc. »

Videtur enim hoc esse falsum : quia 1. Prius est esse, quam agere. In instanti autem conceptionis primum accepit esse : ergo in illo non potuit mereri.

  1. Item, Sancti Patres et alii dicunt, quod nullus potest regenerari nisi prius sit natus : ergo multo minus mereri, cum importat renatum esse, et postea agere secundum gratiam acceptam in regeneratione : ergo videtur, quod in Christo prius oportuit nasci ad minus in utero, antequam mereretur : ergo non meruit in instanti conceptionis.

  2. Item, In angelo malo prius oportuit ponere esse per naturam, quam averti per malitiam : ergo ab oppositis, in quocumque bono prius oportuit esse per naturam, quam converti ad Deum per gratiam : cum ad hoc multo plura exigantur, quam ad averti : quia averti potest aliquis per se, et converti non potest nisi per gratiam.

Si forte dicas, quod aliter est de Christo, et aliter de aliis : quia Christus fuit persona ante conceptum et in conceptu, et ideo mereri potuit : hoc nihil est : quia tunc mereri esset personae ut personae, et hoc falsum est, cum mereri sit liberi arbitrii inferioris : ergo non videtur esse unum instans liberi arbitrii, et actus ejus in merito.

SOLUTIO. Dicendum, quod circa illud sunt duae opiniones, quarum illa videtur mihi probabilior, quae concedit rationes

inductas, et dicit quod Christus non meruit ab instanti conceptionis, sed post instans illud continuo meruit : sicut etiam exponitur illud Joannis, viii, 44 : Ille homicida erat ab initio, id est, post initium. Alii dicunt, quod meruit in instanti conceptionis, et solvunt rationes inductas : quia illud instans est medietas quaedam praeteriti, et futuri : et secundum quod est finis praeteriti, sic in eo accepit Christus esse : et secundum quod est principium futuri, sic meruit in eodem : unde in eodem instanti incepit esse, et egit opus meriti, non tamen secundum eamdem rationem instantis.

Et per hoc patet solutio ad totum, praeterquam ad id quod objectum est de angelo malo : quia ille etiam, ut puto, spatio divisibili stetit in veritate, et postea cecidit : non autem sic est de Christo.

ARTICULUS VII.

An Christus habuit juxta animae meritum, quo proficere potuit ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, « Non habuit omnino Christus juxta animae meritum, quo potuit proficere, etc. »

Hoc enim falsum videtur : cum supra sit habitum, quod mereri dicitur multis modis, et piuribus modis potest aliquis mereri id quod jam habet : ergo Christus.

ITEM si quaeratur, Quid dicatur sub- Qua- stantiale praemium ?

Si hoc dicatur visio Dei quae est tota merces, illam Christus multis mod's habuit ab instanti conceptionis : sed uihil prohibet quin potuerit facere, quod aliqua ratione fuerit sibi debita, quam prius fuerat.

<--- Page Split --->

ITEM quaeritur, Quid dicatur animæ meritum ?

Si hoc est meritum quo mereri potuit aliquod præmium in anima, videtur falsum : quia animæ meruit impassibilitatem quam prius non habuit : ergo habuit unde proficere potuit juxta animæ meritum.

Item, Actio Christi non fuit minus grata actione alorum Sanctorum : sed nulla actio aliorum Sanctorum est, quæ non sit meritoria vitæ æternæ, quod est animæ meritum et præmium : ergo Christus meruit sibi præmium animæ, ut videtur.

Solutio. 1. Solutio. Dicendum, quod Magister non intelligit, quod Christus mereri non potuerit substantiale præmium aliqua ratione : sed intentio sua est dicere, quod per meritum illud nihil adjiciebatur ei secundum animam, quod prius non habuisset, nec aliquid plenius accepit per meritum, quam prius habuit.

Ad hoc autem quod objicitur de impassibilitate, dicendum quod passibiiitas animæ attribuitur ei per accidens, in quantum est in corpore vel in peccato, ut prius habitum est : et ideo penes impassibilitatem non consistit dos animæ nec præmium substantiale.

ARTICULUS VIII.

An impassibilitas et immortalitas sunt animæ vel corporis?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, versus medium : « Meruit ergo a conceptione non modo gloriam impassibilitatis et immortalitatis corporis, sed etiam impassibilitatem animæ. »

Potest enim esse dubium, Cujus proprie sit immortalitas et impassibilitas ?

Videtur esse animæ : quia

  1. Ejus est vita per se. Cum igitur opposita ut privatio et habitus habent fieri circa idem, videtur quod ejusdem sit mortalitas et immortalitas.

  2. Et eodem modo objicitur de passibilitate : non enim quaeritur hic de omni passibilitate, sed de ea solum quæ consistit in dolore : et cum dolor sit sensus contrarii, et cum sensus per se referatur ad animam, videtur etiam quod passibilitas proprie sit animæ.

PRÆTEREA quaeritur, Qualiter ista cadunt sub merito ?

Videtur enim, quod directe : quia immortalitas est dos corporis : dotes autem directe cadunt sub merito : ergo videtur, quod illa directe cadunt sub merito.

Solutio. Dicendum, quod impassibilitas et immortalitas proprie sunt conjuncti, et non solum corporis.

Ad primum ergo dicendum, quod est vita ut causa vitæ, hæc autem est anima : et vita ut habitus vitæ, et hæc est conjuncti, et adhæret corpori ut habitus.

Ad aliud dicendum, quod passibilità convenit animæ per accidens ut prius est habitum : sed si conveniret per se, tunc procederet objectio.

Ad aliud dicendum, quod dotes corporis non cadunt adeo directe sub merito, sicut dotes animæ : quia dotes corporis causantur ex anima : gloria enim Dei influitur animæ, et redundat in corpore in dotibus corporis : et ideo non ita directe cadunt sub merito, sicut dotes animæ. Unde Christus meruit hæc ex congruo et condigno, sed ex condigno sunt quasi adjecta præmio substantiali : ex congruo autem ei qui in corpore duros dolores pertulit, debetur immortalitas et impassibilità.

<--- Page Split --->

C. De eo quod scriptum est, Donavit illi nomen quod est super omne nomen 1.

Nec tantum gloriam impassibilitatis et immortalitatis meruit, sed etiam donari sibi nomen quod est super omne nomen, scilicet honoriticentiam, quod vocatur Deus: hoc tamen nomen ante mortem habuit. Habuit enim hoc nomen Dei Filius, in quantum Deus est, ab aeterno per naturam: in quantum vero homo factus est, habuit ex tempore per gratiam. Verumtamen Augustinus 2 dicit homini donatum esse illud nomen, non Deo: quia illud nomen habuit, cum in forma Dei tantum erat. Sed cum dicitur: Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, satis apparet propter quid exaltaverit, id est, propter obedientiam, et in qua forma exaltatus sit. In qua enim forma crucifixus est, in ea exaltatus est, et in ea donatum est ei nomen, ut cum ipsa forma servi nominetur unigenitus Filius Dei, hoc illi donatum est ut homini, quod jam habebat idem ipse Deus. Hoc ergo per gratiam accepit, ut ipse ens homo vel subsistens in forma servi, id est, in anima et carne, nominetur et sit Deus. Sed numquid hoc tunc meruit? Supra enim dictum est, quia hoc tantum bonum homo ille non meruit. Quomodo ergo hic dicitur, Propter obedientiam donatum est ei hoc nomen? Secundum tropum illum in Scriptura creberimum hoc capiendum est, quo dicitur res fieri quando innotescit. Post resurrectionem vero, quod ante erat, in evidenti positum est, ut scient homines et daemones. Manifestationem ergo illius nominis donavit ei Deus post resurrectionem: sed illam meruit per obedientiam passionis, qui eo quod obeditv patiendo, exaltatus est resurgendo: et per hoc manifestatum est nomen. Hoc eodem tropo usus est etiam Dominus post resurrectionem, dicens: Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra 3 : non quod tunc primo acceperit: sed quam ante habebat, tunc manifestata est potestas. Caeterum Ambrosius dicit nomen illud donatum esse Deo, non homini: et videtur secundum verborum superficiem,

<--- Page Split --->

oppositus Augustino : sed intelligentia non obviat, licet diversum sapiat. Nam Ambrosius de naturali donatione id dictum intelligit, qua æternaliter Pater generando dedit Filio nomen quod est super omne nomen, scilicet esse Deum per naturam : quia genuit ab æterno Filium plenum et sibi æqualem Deum. Quod tamen nomen Apostolus propter passionis obedientiam Christo donatum dicit. Sed præmisso locutionis modo accipiendum est.

ARTICULUS IX.

An Christus meruit donari sibi nomen quod est super omne nomen ?

Deinde quæritur, de hoc quod dicit, ibi, « Sed oportet donari sibi nomen quod est super omne nomen, etc. »

Hoc enim nomen ab æterno habuit : ergo hoc tunc sibi datum non fuit.

Si dicis, quod manifestationem nominis non habuit, sed rem : sed ipsa manifestatio data est ei per meritum. Contra : Matth. viii, 29, super illud, Quid nobis et tibi, Jesu, Fili Dei. Glossa : « Fatum innotuit, quantum oportuit : sed non sicut Angelis vita et lux, sed eis terrendis per quædam divinitatis effecta. » Ergo demones cognoverunt eum etiam ante passionem esse Filium Dei.

Item, Luce, iv, 34. Scuo te quis sis, Sanctus Dei, etc. Glossa ibidem, « In terra videntes Filium Dei, continuo se judicandos putabant. »

pientiores sciverunt, quod esset venturus in mundum ad redemptionem.

Item, Etiam pueri clamabant hoc per plateas : Hosanna filio David ! benedietus qui vent in nomine Domini 1. Ergo videtur, quod hoc nomen manifestum erat etiam ante passionem.

Sed contra :

I ad Corinth. ii, 8 : Si cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent. Et exponitur ibi de dæmonibus et principibus Judæorum. De dæmonibus : quia numquam crucifigi persuasissent, eo quod scient se sic amissuros potestalem. De principibus autem : quia non fecissent tradendo eum Gentibus.

Item, Anselmus in libro Cur Deus homo, dicit quod tantum scelus sicut est occisio Dei, numquam per pœnitentiam expiari posset, nisi ignorantia excusasst.

Sed contra hoc iterum esse videtur ex altera parte, quod omnis ignorantia particularis sive facti excuset a toto : et de Christo non potuit esse nisi particularis ignorantia et facti : ergo videtur excusare a toto, quod falsum est : ergo non ignoraverunt.

Item, In lege promissus erat Filius Dei et Deus : ergo cum tempus et opera attestarentur, videtur quod Deus cognoscebatur ab eis. Si dicatur, quod in lege non vocatur Deus, hoc plane falsum est. Isa. ix, 6 : Vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, etc.

Item. Communiter dicitur, quod sa-

SOLUTIO. Dicendum, quod nomen quod est super omne nomen, est quod vere sit Deus et vocetur ab omni lingua cœlestium, terrestrium. et infernorum. Et bene concedo, quod hoc nomen ei ab æferno Pater generando dedit, sicut dicit Ambrosus : sed tamen ut passus et incarnatus Deus vocetur et innotescat, hoc

<--- Page Split --->

dedit ei Pater per meritum passionis. Justum enim fuit ut qui propter peccatum et nos, in tantum divinitatis suae notitiam occultaverat, ut omnes relicto eo ab eo fugerent, per passionem mortis gloria et honore sic coronaretur, ut omnis lingua Deum eum esse confiteretur.

Ad omnia autem objecta est solutio una, quod est scientia per conjecturas, et hanc habuerunt de eo quod esset Filius Dei, et daemones et homines. Est etiam scientia per certitudinem, et hanc non habebant : quia etsi viderunt facta et alia testificantia, iterum in dubium venit eis propter infirmitatis indicia quae apparebant in ipso : et de scientia conjecturali procedunt primae rationes. De ignorantia autem certitudinis procedunt rationes secundae. Sed post resurrectionem cum amplius non erat in eo indicium infirmitatis, tunc congregebat nomen manifestari.

  1. Item, Illi debetur exaltatio, cui flectitur omne genu cœelestium, terrestrium, et infernorum : sed hoc est deitas : ergo exaltatio illa de qua loquitur Apostolus, est deitatis.

  2. Item, In verbis Apostoli ' ista se consequuntur : Exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur ei : ergo videtur, quod ad idem in Christo referantur : nomen autem refertur ad deitatem : ergo et exaltatio.

Sed contra :

  1. Humilitati debetur exaltatio : deitas autem humiliari non potest : ergo non exaltabitur.

  2. Praeterea, In Littera dicitur oppositum in verbis Sanctorum, ut patet inspicienti.

Ad object.

Ad in quod ultimo objicitur de excusatione ignorantiae, dicendum quod non in toto excusavit : quia credulitas etiam per conjecturas admixta fuit : sed si fuisset omnino ignorantia, tunc excusasset.

ARTICULUS X.

An Christus in eadem forma qua crucifixus est, sit exaltatus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, « In qua enim forma crucifixus est, in ea exaltatus est. »

Videtur, quod humanitati non debeatur exaltatio : quia

  1. Exaltatio est ad sedem Dei ad aquælitatem Patris : hæc autem non competit formæ secundum quam minor est Patre : et hæc est humanitas : ergo humanitati non debetur exaltatio.

Solutio. Dicendum, quod exaltatio debetur personæ in natura humana, et etiam naturae humanæ : sed personæ in natura humana debetur ad sedem Patris ad æqualitatem, quam licet ab æterno habuit, non tamen habuit in natura inferiori existens : naturae autem debetur ad potiora Patris bona. Et per hoc patet solutio ad primum, et ad secundum.

Ad tertium dicendum, quod non oportet, quod ideo referantur ad idem, quia Apostolus illa quatuor conjungit : sed referuntur ad eumdem in persona, gratia diversorum quæ sunt in ipso.

Et si quaeritur, Grata quorum hæc quatuor ei attribuuntur ?

Dico, quod persona est in Christo, et utraque natura, et opus redemptionis, et effectus. Et personæ quidem omnia debentur, tamen gratia naturae humanæ, in qua et cujus acceptione semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 1, debetur ei per oppositum exaltatio. Gratia

1 Ad Philip II, 9. 10 et 11. 2 Luc XIV, II . Qui se humulat exaltabitur.

etc. 4 Ad Philip II, 7.

<--- Page Split --->

autem naturae divinae debetur ei nomen quod est super omne nomen : sed gratia redemptionis qua ipse judicatus et blasphematus est et derisus, debetur ei per oppositum praeconium omnis linguae, ut omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Sed gratia effectus liberationis eorum qui sunt in terra et in limbo, et restaurationis ruinae cœelestis, in gratiarum actionem debetur ei, ut in nomine Jesu omne genu flectatur cœelestium, terrestrium, et infernorum . cœelestium, quia ruinam restauravit : terrestrum. quia redemit a reatu originalis : infernorum, quia inde eos qui ibi erant extraxit.

Quest

Si FORTE aliquis quaerat, Cum hoc nomen quod debetur ei ex gratia divinitatis sit Deus et manifestatio deitatis suae, quare dicat Apostolus, Ut in nomine Jesu omne genu flectatur ?

Dicendum, quod Jesus Christus sunt Solutio. nomina exprimentia personam incarnatam : et ideo non sunt super omne nomen, sed nobis sunt veneranda per genuflexionem . quia ostendunt nobis naturari in qua factum est opus redemptionis pro nobis. Et Jesus quidem nominat personam secundum comparationem in carnem . quia Jesus dicitur Salvator, et salvare convenit Christo per divinam naturam : unde Angelus dixit : Vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccalis eorum . Quod licet secundum habitum ei ab aterno conveniat, tamen secundum actum salvandi, non convenit ei, nisi in natura humana assumpta. Christus autem dicitur unctus, quod sonat passive unctionem : et ideo nomina! humanam naturam sociatam in divinam : quia humanae est ungi, et illius est ungere.

D. Si Christus sine omni merito illam 1 habere potuit?

Si vero quaeritur, Utrum Christus illam immortalitatis et inpassibilitatis gloriam, et nominis Dei manifestationem, sine omni merito habere potuerit? sane dici potest quia humanam naturam ita gloriosam suscipere potuit, sicut in resurrectione exstitit. Nomenque suum etiam aliter hominibus manifestare potuit : sed homo passibilis esse non potuit sicut fuit, et ad illam gloriam sine merito pervenire. Potuit quidem pervenire ad illam sine merito passionis, quia potuit consumpta mortalitate immortalitatis gloria vestiri : sed non sine merito justitiae et charitatis, aliarumque virtutum. Non enim Christus homo esse potuit, in quo plenitudo virtutum et gratiae non fuerit. Nec virtutes ei inesse potuerunt cilicio mortalitatis induto, quin per eas mereretur. Habens ergo has virtutes secundum hominem passibi-

<--- Page Split --->

lem ac mortalem, non potuit non mereri gloriam immortalitatis. Non ergo potuit factus mortalis, sine merito gloriam impassibilitatis et immortalitatis ac manifestationem Dei nominis consequi. Potuit tamen hoc assequi sine merito passionis : quia per passionem nil sibi meruit, quod non ante per virtutes meruerit.

ARTICULUS XI.

An Christus sine merito gloriam immortalitatis habere debuit ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, « Si vero quaeritur, Utrum Christus illam immortalitatis... gloriam, etc. »

Videtur enim, quod sine merito habere debuit : quia

  1. Quod conceditur minus grato, conceditur multo magis Filio unigenito : sed parvulis minus gratis conceditur hujusmodi immortalitas : ergo sine merito magis debet concedi magis grato Filio Dei.

  2. Item, Alia est conditio servi, et alia est conditio filii : filius enim natus est in haereditatem patris, servus autem non participat de bonis patris, nisi merendo per obsequium : ergo cum Christus fuerit et sit unigenitus Patris, pro nullo suo actu exhaeredandus, videtur esse natus ad perceptionem immortalitatis : et ideo non debuit venire ad ipsam per meritum.

  3. Item, Ipse est secundum hoc is qui meretur, et is qui remunerat : quod non convenit, quia nullus meretur apud seipsum, nec remunerat apud seipsum.

Sed contra

  1. Omne melius reponendum est in

Filio. Cum igitur melius et jucundius et magis proprium habeatur, quod aliqua ratione propter nostrum debetur nobis, quam id quod quasi datur pœnitentibus : ergo dandus ille modus : habere autem per meritum est habere tamquam id in quo jus habemus per nostrum : ergo mereri debuit.

  1. Item, Nullus actuum Christi potuit esse vacuus a gratitudine Patris : ergo nec evacuatur a merito, quia omnis gratus Deo actus, remuneratur a Deo.

SOLUTIO. Dicendum, quod Christus meruit : et hoc nobilitatis suæ fuit, ut probant ultimæ rationes.

Ad PRIMUM dicendum, quod parvuli sicut habent peccatum alienum, ita sufficit eis meritum alienum, quod est meritum Christi et matris Ecclesiæ, sicut dicit Augustinus.

Ad ALIUD dicendum, quod filius meretur apud patrem, et servus apud dominum, ala et alia ratione. Servus enim de non debito sibi per naturam, faciendo debitum propter obsequium : filius de debito sibi per naturam, faciendo alia et alia ratione debitum, ut jucundior sit possessio.

Ad ALIUD dicendum, quod illa objec tio nihil concludit inconveniens : quia in Christo sunt duæ naturae : et ideo ipse in natura divina est remunerans se in natura humana merentem. Sic autem non est in aliis : et ideo illi vel tantum merentur, vel tantum remunerantur.

<--- Page Split --->

E. De causa mortus et passionus Christi.

Ad quid ergo voluit pati et mori, si ei virtutes ad merendum illa sufficiebant ? Pro te, non pro se. Quomodo pro me ? Ut ipsius passio et mors tibi esset forma et causa : forma, virtutis et humilitatis : causa, gloriae et libertatis. Forna Deo usque ad mortem obediendi : et causa tua liberationis ac beatitudinis. Meruit enim nobis per mortis ac passionis tolerantiam, quod per praecedentia non meruerat, scilicet aditum paradisi, et redemptionem a peccato, a poena, a diabolo : et per mortem ejus haec nos adepti sumus, scilicet redemptionem, et filiorum gloriae adoptionem. Ipse enim moriendo factus est hostia nostrae liberationis.

Sed quomodo per mortem nos a diabolo et a peccato redemit, et aditum gloriae aperuit ? Decreverat Deus in mysterio, ut ait Ambrosius, propter primum peccatum non intromitti hominem in paradisum, id est, ad Dei contemplationem non admitti, nisi in uno homine tanta existeret humilitas, quae omnibus suis proficere posset : sicut in primo homine tanta fuit superbia, quae omnibus suis nocuit. Non est autem inventus inter homines aliquis quo id posset impleri, nisi leo de tribu Juda, qui aperuit librum, et solvit signacula ejus 1, implendo in se omnem justitiam, id est, consummatissimam humilitatem, qua major esse non potest. Nam omnes alii homines debitores erant, et vix unicuique sua virtus sufficiebat et humilitas. Nullus ergo eorum hostiam poterat offerre sufficientem reconciliationi nostrae. Sed Christus homo sufficiens et perfecta fuit hostia : qui multo amplius est humiliatus, amaritudinem mortis gustando, quam ille Adam superbii, per esum ligni veliti noxia delectatione perfruendo. Si ergo illius superbia omnium exstitit ruina, ipsum de paradiso mittens foras, aliisque occludens januam : multo magis Christi humilitas, qua mortem gustavit, ingressum regni coelestis omnibus suis impleto Dei decreto aperire valuit, atque decreti delere chirographum. Ut enim ait Ambrosius 2, Tantum fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus, nisi unigenitus Dei Filius pro nobis moreretur, debitoribus mortis : et sic dignos nos fecit testamenti, et

<--- Page Split --->

promissæ hæreditatis. Quod non ita est intelligendum, quasi non alio modo salvare nos potuerit, quam per mortem suam : sed quia per aliam hostiam non potuit nobis aperiri regni aditus, et fieri salus, nisi per mortem unigeniti : cujus tanta fuit (ut dictum est) humilitas et patientia, ut ejus merito pateret credentibus in eum aditus regni. Magna ergo in morte unigeniti præstita sunt nobis, ut liceat nobis redire in patriam : sicut olim in morte summi Pontificis, his qui ad civitatem refugii confugerant, secure ad propria remeare 1. Ecce aliquatenus ostensum est, qualiter per Christi mortem aditus regni sit nobis paratus.

DIVISIO TEXTUS.

ARTICULUS XII.

Deinde accipienda est illa pars in qua incipit alia divisio, ibi, E, « Ad quid ergo voluit pati et mori? etc. »

In qua Magister inquirit effectum passionis Christi in nobis. Et dividitur in duas partes : in quarum prima Magister tangit quatuor in genere, ad quae valuit nobis sua passio in genere, non exsequendo in speciali de aliquo. In secunda autem ponit specialem exsecutionem de singulis : et hæc incipit in principio distinctionis XIX, ibi, A, « Nunc ergo quæramus, Quomodo per mortem ipsius a diabolo, etc. »

In primo autem horum sunt duo : in quorum primo ponit quatuor, ut dictum est. In secundo probat primum, ibi, E, § 2 : « Sed quomodo per mortem nos a diabolo et peccato redemit, etc. »

Per hæc patet sententia.

An pati et mori Christu valuit nobis aditum paradisi?

Quatuor quæ tangit in Littera, sunt ista : Aditus paradisi, redemptio a diabolo, a peccato, et a pæna.

Quæratur autem per ordinem de singulis. Primo de aditu ad paradisum. Alia enim in sequenti distinctione locum habebunt.

  1. Aditus ille non videtur esse passionis, sed ascensionis. Unde in Psalmo lxvri, 19 : Ascendit in altum, captivam duxit captivitatem. dedit dona, etc. 2.

  2. Item, Michææ, ii, 13 : Ascendet pandens iter ante eos.

  3. Item, Quid ante passionem impedivit aditum paradisi ? Videtur, quod nihil : quia meritum Sanctorum fuit gratum : ergo Deo placuit, et remunerari debuit in vita æterna : ergo Christus sive pateretur, sive non pateretur, aditum regni Patres habuissent : ergo passio non fuit causa.

<--- Page Split --->

ta, videtur quod martyres pro Christo moriendo, non gratum fecerunt pro Christo obsequium.

  1. Alio modo : quia si vix cuilibet sufficit propria justitia, videtur quod nullus posset pro alio satisfacere, quod est contra Apostolum dicentem, ad Galat. VI, 2 : Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Et contra Jacobum dicentem, Jacob. v, 16 : Orate pro invicem, ut salvemini.

  2. Tertio : quia si quilibet est debitor ad omne quod est et potest, et etiam debitor mortis : tunc videtur, quod quidquid facit, careat remuneratione, quia non potest respondere umquam etiam pro eo quod accepit.

  3. Præterea, De qua morte intelligitur hoc quod omnes debitores sunt mortis ? aut naturali, aut violenta. Si de naturali, hoc videtur falsum : quia tunc intelligitur de debito naturæ quod non omnes solverunt

Præterea, Si omnes dicuntur mori, hoc est, conditio naturæ, et non debitum proprie loquendo.

Pretærea, Secundum hoc nihil est ad propositum : quia hic loquitur de debito quod satisfacit pro peccato : morientes autem secundum naturam. non solvunt per mortem necessario aliquod peccatum. Si autem intelligatur de morte violenta : hoc iterum falsum est : quia non omnes tenemur ad hoc quod interficiamur : ergo videtur, quod falsum sit quod dicit de debito isto.

SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate sic intelligendus est textus ut jacet : et quod plus est, nulla creatura etiam sine offensa Dei quam fecit, sufficit toto esse et toto opere ad posse respondere pro uno minimo quod accepit a Deo. Sed aliud est quod tenemur de jure creationis, et aliud quod tenemur de jure offensæ, et aliud quod tenemur de jure misericordiæ. De jure conditionis nostræ plus te-

mur, quam scimus : de jure offensæ plus tenetur quilibet homo, quam facere posset usque in finem mundi : de jure autem misericordiæ tenemur minus, quam etiam quilibet infirmus posset facere : dicentes, Domine, vim patior, responde pro me ' : statim invenimus ipsum totum remittentem, et parum exigentem, scilicet voluntatem faciendi quod bono moderamine possumus.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod martyres pro Christo passi sunt gratissime : quia illud quod conditione debebant, gratissime offerebant : quia debitum conditionis non tollit libertatem obsequi.

Ad ALIUD dicendum, quod non sufficit justitia cuilibet : sed tamen quia non exigitur ab eo quod debet, ideo potest aliquid facere pro altero nullus autem pro tota natura, nisi Deus et homo, ut supra habitum est.

Ad ALIUD dicendum, quod remunerabile est ex misericordia Dei non exigente totum hoc quod ex stricto jure debemus.

Ad ALIUD dicendum, quod intelligit de morte in genere : ex quo enim necessitati mortis addicti sententia Domini pro reatu peccati, illam omnes solvent. etsi ad tempus differantur. ut Elias, et Hanoch : et illam martyres ultro libera voluntate offerebant : et ideo magis grata fuit : non tamen exigitur a nobis nisi in casu. scilicet in persecutione fidei vel justitiae, si tenti a judice cogamur negare fidem, vel justitiam.

Ad ALIUD dicendum, quod manentes secundum naturam corruptam, moriuntur, et ideo debitum reatus primo persolvunt.

<--- Page Split --->

ARTICULUS XIV.

An tantum fuit peccatum nostrum, quod persolvere non possemus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, § 2 : « Tantum fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus, etc. »

  1. Crudele enim videtur non dimittere peccatum nisi in morte innocentis : Deus autem Pater non est crudelis contra Filium : ergo videtur, quod facilius debuit peccatum remittere, quam moreretur Filius.

  2. Item, Non minus est peccatum judcis si permittit affligi innocentem ut evadat nocens, quam quod remittit nocenti peccatum impunitum. Cum igitur sic Pater fecit in Filio, videtur quod non morte Filii debeamus redimi.

justitia salvaretur, magis congrue non potuit satisfieri nisi per mortem Filii Dei : et hoc ideo quia homo non solvit peccatum per hoc quod solvitur damnum : quando enim latro restituit ablatum, adhuc debet vitam judici pro laesione justitiae : ergo multo magis adhuc soluto damno, deberet quoque vitam si esset reus criminis laesae majestatus : ergo in infinitum plus si esset reus criminis laesae majestatis in Deum qui in infinitum omnem creatam majestatem excedit : nec dico hoc quod homo posset solvere damnum, sed sub hypothesis loquendi : quia etiamsi posset, adhuc nihilominus reatum non delevisset. Supra autem in principio libri ostensum est 4, quoniam hoc non potuit fieri per aliquam puram creaturam, nec per Deum purum : quia licet in illo sit posse, non tamen est in eodem debitum : sed conveniens fuit per Deum hominem, et hominem Deum, qui deberet in quantum homo obligatione charitatis et conformitatis naturae, et posset in quantum Deus.

  1. Item, Filius Dei melior est toto mundo, et mille mundis si essent : ergo videtur, quod Pater exegit vitam Filii qui melior erat, pro peccato mundi qui erat vilior, et ita ultra condignum aggravat poenam, cum suum sit citra condignum punire.

  2. Item, Videtur, quod aliter potuerit satisfieri pro mundo, quam illo modo : si enim Adam et Heva in quibus fuit totus mundus materialiter, satisfecissent : tunc totus mundus materialiter satisfecisset, sicut totus materialiter peccavit : ergo tanta fusset satisfactio, quanta culpa : et hoc debuit sufficere.

  3. Item, Si ponamus quamlibet personam satisfacere pro se, constat quod tandem pro toto mundo esset satisfactum : et sic iterum non oportebat Filium mori, ut videtur.

DICENDUM e r g o adprimumsceundum Anselmum , quodPaternonstivitFilii sanguinem , neccrudelisfuitineum : sedcumjustitamsuaannegarenonpos - s e t , etvincereturmisericordiahumanae redemptonis , Filiumvoluntarieseoffe - rentemadsatisfaciendumdedithomini , utsatisfaceretproipso , sicutdicitur , J o a n . u n , 1 6 : SicDeusdilexitmundum , utFiliumsuumunigenitumdaret : u t omnisquicreditineumnonpereat . s e d habeatvitamaternam . Quodautcm Filiussicpropriavoluntateseobtult , probalurexPsal . xxxix , 7 etseq . , u b i dicitur : Holocaustumetpropeccatonon postulast : tuncdixi : Eccevenio . H n c a - pitelibriscriptumestdeme , utfacerem voluntatemtuam . Deusmeus , volui , e t e .

Adaluddicendum, quod hoc esset peccatum judicis, si ex crudelitate faceret et perversitate : sed tamen forte ut

<--- Page Split --->

stet justitia, et corrigatur et juvetur reus, tunc probatur ille judex justus simul et misericors.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod hoc exegit justitia : quia non tenebatur tantum exsolvere damnum, sed etiam satisfacere pro reatu qui infinitus erat, ut probatum est in principio solutionis illius.

Ad 4 et 5. Ad aliud dicendum, quod illud argumentum nihil omnino valet : quia statim ut peccaverant, ingrati fuerunt : et sic

gratum facere non poterant nisi adjutorio illius qui juvare solus poterat. secundum quod Augustinus dicit, quod « omnes quicumque salvati sunt, salvati sunt in fide mediatoris : » etiamsi concedamus, quod hoc est satisfacere, quod est ablatum solum restituere : quod tamen ostensum est esse falsum.

Per hoc etiam patet solutio ad ultimum.

<--- Page Split --->