DISTINCTIO X.
De communicatione idiomatum et proprietatem respicientium personam, prout sonant in nobilitatem : scilicet de personali conditione et filiali adoptione. Argumentatio de utraque parte quastionis.
A. An Christus secundum quod homo, sit persona vel aliquid ?
Solet etiam a quibusdam inquiri, Ut:um Christus secundum quod homo, sit persona vel etiam sit aliquid? Ex utraque parte hujus quaestionis argumenta concurrunt. Quod enim persona sit, his edisserunt rationibus : Si secundum quod homo aliquid est, vel persona, vel substantia, vel aliud est. Sed aliud non : ergo persona, vel substantia. Si substantia est : vel rationalis, vel irrationalis. Sed non est irrationalis substantia : ergo rationalis. Si vero secundum quod homo, est rationalis substantia : ergo persona : quia haec est diffiniti > personae, substantia rationalis individuae naturae : Si ergo secundum quod homo est aliquid, et secundum quod homo persona est. Sed e converso, si secundum quod homo persona est, vel tertia in Trinitate, vel alia : sed alia non : ergo tertia in Trinitate persona. At si secundum quod homo persona est tertia in Trinitate : ergo Deus. Propter haec inconvenientia et alia, quidam dicunt Christum secundum hominem non esse personam, nec aliquid, nisi forte secundum sit expressivum unitatis personae. Secundum enim habet multiplicem rationem. Aliquando enim exprimit conditionem vel proprietatem divinae naturae vel humanae, aliquando unitatem personae, aliquando notat habitum, aliquando causam. Cujus distinctionis rationem diligenter lector animadvertat, atque in sinu memorie recordat, nec 1 ejus confundantur sensus, cum de Christo sermo occurrerit.
<--- Page Split --->
DIVISIO TEXTUS.
ARTICULUS I.
« Solet etiam a quibusdam inquiri, etc. »
Hic incipit pars illa in qua Magister agit de proprietatibus consequentibus Christum unitum ex humana natura : et continet istam et consequentem distinctionem, et primum capitulum distinctionis duodecimæ.
An Christus secundum quod homo, sit persona ? et, An Christus secundum quod homo, sit individuum? et, An in eo quod homo, sit etiam suppositum ? et, An secundum quod homo, sit res naturae ?
Et dividitur in partes duas : in quarum prima determinatur de proprietatibus consequentibus Christum secundum quod homo est : et hæc incipit in principio distinctionis XI, ibi, « Solet etiam quærì, Utrum debeat simpliciter dici, etc. »
Et hæc distinctio quæ continet primam partem, dividitur in partes tres. In prima ostenditur, quod non consequitur Christum in eo quod homo est, esse personam. In secunda ostenditur, quod non sequitur eum in eo quod homo est, esse filium adoptivum, ibi scilicet, D, « Si vero quæritur, An Christus sit adoptivus filius, etc. ? » In tertia quæritur, Ad quid refertur prædestinatio sua, utrum ad naturam, vel ad personam? et hoc in eo quod homo est, quia sic est prædestinatus : in ultimo capitulo, ibi scilicet, F, « Deinde si quæritur, Utrum prædestinatio, etc. »
In prima harum sunt tria capitula quorum divisio per se patet.
Hic est dubium primo de illa quaestione quam ponit in primo capitulo, Utrum Christus secundum quod homo, sit persona ?
Videtur autem quod sic : quia
Christus secundum quod homo, aut est homo in specie, aut in individuo. Non in specie : quia sic aut esset simplex valde, quod esset in omni homine : aut esset omnis homo : quorum utrumque falsum est. Sicut etiam Damascenus dicit, quod naturam nostram non in specie, sed in atomo assumpsit : ergo Christus est unus homo : unum autem est quod in se est indivisum, et a quolibet alio divisum : ergo Christus est singularis homo in natura hominis : omnis autem singularis homo in natura hominis est persona : ergo Christus in quantum homo, est persona.
Item, Christus in quantum homo, est animal rationale mortale. et hic : ergo est et hoc animal rationale mortale : hoc autem de quocumque verum est dicere, quod est hoc animal rationale mortale, est persona : ergo Christus in quantum homo, est persona.
Item, Persona dicitur quasi per se una : sed Christus in quantum homo est per se unum : quod supra probatum est, quia Christus non est duo : ergo Christus in quantum homo, est persona.
Præterea, Quod inconveniens esset, cum diceretur Christum in quantum est homo, esse personam? Videtur quod
<--- Page Split --->
nullum : quia ex hoc non sequitur, quod Christus sit duæ personæ : sicut ego video, quod in quantum homo dormivit, et in quantum Deus stellas creavit : et tamen non sequitur, quod sit duo.
- Præterea, In quantum homo : aut est aliquid, aut nihil. Constat, quod aliquid : illud igitur quod ipse est in quantum homo, in recto prædicatur de ipso, et non potest non esse hoc aliquid in specie hominis : nihil autem est hoc aliquid perfectum in natura hominis nisi persona.
SED CONTRA :
Dicit Damascenus, quod in Domino Jesu non est communem speciem accipere : ergo nec suppositum speciei alicujus : ergo Christus secundum quod est homo, non est alicujus speciei suppositum.
Item, Boetius : « Species est totum esse individuorum : » sed species hominis non est totum esse Christi : ergo ipse non est suppositum hominis. PROBATIO minoris est : quia Christus est in divinitate et humanitate : ergo humanitas non est totum esse ejus.
ULTERIUS quæritur, Cum individuum sit minus quam esse personam, utrum secundum quod homo, sit individuum ?
Videtur autem quod sic : quia
Individuum est quod constat ex collectione accidentium, quæ impossibile est in alio inveniri : talia autem accidentia inveniuntur plura in Christo homine : ergo videtur, quod in eo quod homo sit individuum.
Item, Boetius : « Species est totum esse individuorum. » Et hoc ideo dicit, quia quidquid est post speciem, habet individuantia sibi soli convenientia : ergo ipse secundum quod homo, est individuum.
Item, Supra habitum est in expositione secundæ opinionis, quod hic homo supponitur tribus substantiis, et duabus naturis : nullum autem suppositum est nisi in una natura : ergo Christus in eo quod homo, vel secundum quod homo, non est suppositum hominis.
Item, Dicit Philosophus, quod eadem est ratio propositionis, et unius tantum propositionis : ergo a simili eadem est ratio suppositi, et unius tantum suppositi. Inde ulterius objicitur : Unum suppositum est unius naturæ suppositum : sed Christus non subjicitur uni naturæ : ergo ipse non est suppositum unum : quia quod non est unum, hoc non est aliquid, ut dicit Boetius.
Buest. 3. ULTERIUS quæritur, Utrum ipse in eo quod homo sit suppositum ?
Et videtur quod sic :
Omne enim quod est hoc aliquid sub aliqua natura communi, est suppositum illius naturae : Christus autem in eo quod homo, est hoc aliquid in hac natura communi quæ est homo : ergo est suppositum hominis.
Item, Communitas quæ est in ratione suppositi cum dicitur, Petrus est suppositum hominis, et Paulus est suppositum hominis, et sic de aliis, provenit ex proportione singulorum ad communitatem speciei : sed de Christo vere prædicatur homo : ergo ipse habet illam proportionem ad speciem quam alii : ergo ipse secundum quod homo, est suppositum hominis.
ULTERIUS quæritur, Si Christus secundum quod homo, sit res naturae humane?
Videtur quod sic : quia
Res naturae est id quod lit actu naturae illius qui est generatio : Christus autem factus est generatione et nativitate humana ex matre : ergo ipse est res naturae humanæ, ut videtur.
Item, Supra habitum est a Damasceno, quod ipse est 6μωσότιος, in explanatione secundæ opinionis : sed hoc non potest esse nisi sit res ejusdem naturae, cujus ipsa res est : et ipsa res est naturae humanæ : ergo et Christus est res naturae ejusdem.
SED CONTRA :
- Res alicujus naturae est hypostasis
<--- Page Split --->
incommunicabilis sub natura illa : Christus autem secundum quod homo, non est hypostasis incommunicabilis sub natura humana : ergo non est res naturae humana. Probatio minoris. Christus in eo quod homo, assumptus est in singularitatem divinae personae : ergo non est incommunicabilis sub natura humana : quia supra habitum est, quod incommunicabile non communicat alii assumptionem.
- Si dicas, quod in eo quod homo non est assumptus in singularitatem divinae personae. Contra : Christus est una persona singularis : aut in eo quod homo, aut in eo quod Deus. Constat, quod non in eo quod homo : quia ipse aeterna personalitate persona est, ut dicunt Sancti : ergo ipse persona est in quantum Deus. Si igitur hic homo est in eadem singularitate personae, hoc erit per assumptionem : ergo ipse in eo quod homo communicavit singularitati personae divinae.
Ad hæc et omnia hujusmodi sophismata posuit Magister distinctionem de consignificat ionibus ejus quod est secundum quod, vel in eo quod, ut patet in Lutera. Sed quia infra distinctionis illius reddemus rationem, ideo his respondemus de plano secundum supra habita in distinctione V. Et dicimus ad primo quæsitum, quod si ly secundum quod notat causam vel naturae conditionem, hoc est, quod humanitas sit causa, quare ipse sit persona : vel humana in ipso conditio sive proprietas sit causa, quod sit persona : tunc, inquam, dicimus quod ipse in eo quod homo, vel secundum quod homo, non est persona : quia personalitas qua ipse est persona, æterna personalitas est : et hoc sequitur divinitatem in ipso. Si autem cum dicitur, Christus secundum quod homo est persona, ly secundum quod notet unitatem vel identitatem suppositi hominis ad suppositum divinum : tunc ipse in eo quod vel secundum quod homo, est persona.
In hoc sensu distinguende sunt etiam omnes sequentes quaestiones de individuo, et supposito, et re naturae : præcipue secundum opinionem secundam, quam solam tenemus : quia illa ponit, quod cum dico hoc, demonstrato Christo, demonstratur in duabus naturis, et in tribus substantiis propter unionem. Faculus tamen conceduntur quæ ultimæ, scilicet quod Christus secundum quod homo sit suppositum et res naturae, quam duæ primæ. scilicet quod secundum quod homo sit persona vel individuum hominis.
DICENDUM ergo ad pr.mum, quod Christus secundum quod homo, est homo in individuo. Sed si vellemus vim facere in intentione ejus quod est unum, sicut facit objectio : tunc non sequitur ex hoc quod sit unus homo : quia non est divisus a persona Filii Dei, in cujus singularitatem est unitus.
Et si tu objicis, Christus secundum quod hono, aut est unus homo, aut plures homines : sed non plures : ergo unusDico, quod non valet, eo quod unum aliter et aliter accipitur. In prima enim accipitur unum, prout opponitur ad existens in conjunctione ad aliud : et in secunda accipitur, prout opponitur pluribus. Et est instantia, Pes Pauli non est unus. Probatio. Pes Pauli non est divisus ab aliis : ergo pes Pauli non est per se unus. Contra : Pes Pauli non est unus per se : ergo est plures. Unde patet, quod in proposito in quo est unio hujus hominis in Filium Dei, non valet hujusmodi processus. Si autem etiam concederetur, quod Christus esset unus homo, prout unum opponitur pluribus, non sequeretur ulterus, quod esset homo singularis, eo quod ipse communicavit persona divinae, et humana singularitate non est singularis, sed potius divina personalitate singularis est.
Ad aliud dicendum, quod hæc est falsa, Christus, in quantum homo, est per se unum, sicut jam ostensum est : quia persona interpretatur per hoc quod dico per se unum : unum autem oppositum
<--- Page Split --->
est communicabilitati et pluralitati. Sed objectio procedit ac si pluralitati tantum opponatur : sic enim secundum quod opponitur pluralitati, supra probatum est, quod est unum, et non duo : sed non ut existens : quia sic subsistit in divina persona.
Ad aliud dicendum, quod si concederetur, quod Christus secundum quod homo esset persona : et ly secundum quod notaret causam vel nature conditionem, sequeretur quod esset duae personae. Probatio. Christus enim secundum quod Deus, est persona, et secundum quod homo esset persona : et quod ipse est secundum quod Deus, non est ipse secundum quod homo. Probatio. Secundum quod homo creavit stellas, et est aeternus, falsum est : secundum quod Deus dormivit et concedit, falsum est : ergo quod ipso est secundum quod Deus, non est ipse secundum homo : igitur sequeretur quod ipse esset personae duae. Ita dico si ly secundum quod notaret causam vel nature conditionem. Et hoc est magnum inconveniens : quia haeresis est. Probatio. Sit Christus duae personae : scriptum est 1, quod Pater dedit illi homini nomen quod est supra omne nomen, et dicit Augustinus, ut scilicet Deus vocetur, et sit : ut omnis lingua confiteatur ei, quia Christus in gloria est Dei Patris. Ergo quatuor personae essent in gloria Dei : et sic sequeretur quaternitas in diviniis, quae est haeresis cujusdam Leporini monachi gallici, temporibus Leonis Papae reprobata. Alia haeresis sequitur secundum Boetium, scilicet quod si ipse est duae personae, non est unio facta in persona : nec iterum est unio facta in natura : ergo nulla unio facta est in Christo : et sic ille homo est nudus homo. Et haec fuit haerosis Nestorii et Eutychetis, ab Ambrosio et Cassiano confutata, et ab eodem Leone Papa tertio reprobata, et in concilio Nicaeno condemnata. Igitur
patet quantum inconveniens est concedere, quod Christus in eo quod homo, sit persona, ita quod ly secundum quod exprimat causam vel nature propretatem seu conditionem.
Ad aliud dicendum, quod Christus in eo quod homo est aliquid, quia hic homo : sed non sequitur, quod sit persona : quia hoc aliquid, id est, homo non habet personae incommunicabilitatem triplicem, quam supra in distinctione quinta notavimus in fine.
Ad 10 quod ulterius quaeritur, Utrum Adquest 2. Christus secundum quod homo sit individuum ? Dicendum in eodem sensu, quod non : quia individuum dicitur significare quod in se est unum, et sua singularitate est ab aliis divisum : et ita omnia individua incommunicabilitatem personae includunt in suo intellectu, licet non habeant in se quod sint supposita rationalis naturae.
Ad 10 quod contra objicitur, dicendum quod ipsa individuantia si vis fiat in individantibus, non habet in eo quod homo : principium enim individuantium est personae singularitas, hoc est, proprietas personalis, a qua persona persona est : et hoc non habet in eo quod homo, sed in eo quod Filius Dei : sed hoc est verum, quod ipse ens homo habet illam collectonem individuantium : et in eo quod homo habet aliqua quae non in alio inveniuntur : sed illa non complent singularitatem individuationis ejus.
Ad aliud dicendum, quod Christus in eo quod homo est aliquid post speciem et sub specie hominis : sed non est tantum hoc, imo etiam est Filius Dei : et ideo non sequitur, quod quidquid est post speciem in ipso, sit de individuantibus in specie illa.
Praeterea, Haec propositio Boetii, quod species est totum esse individuorum, non est vera nisi de his individuis qua
A4 5.
Adquest 2.
Ad 1.
Ad 2.
<--- Page Split --->
supponuntur speciei in natura una. Christus autem supponitur in duabus naturis et tribus substantiis, ut supra dictum est.
Adq.est.3. An m quod ulterius quaeritur, Utrum Christus in eo quod homo vel secundum quod homo, sit suppositum, potest concedi : etiamsi secundum quod dicit causam vel conditionem naturae. Tamen Magister videtur velle, quod non sit absolute concedendum : quia quaestio sua talis est, Si Christus secundum quod homo sit persona, vel etiam sit aliquid ? et videtur suam distinctionem retorquere ad utramque partem quaestionis. Si igitur concedatur, quod sine dubio suppositum et individuum et persona non convertuntur secundum intentiones nominum, licet suppositum et individuum secundum supposita convertantur.
Adobject. 1. S i , inquam, concedatur, respondentum est ad id quod contra objicitur, quod intellectus auctoritatis Damasceni non est ille qui ponitur : sed quod non sit communis species, prout species dicit formam totius prædicabilem de toto : quia ita non fit in Domino Jesu aliqua forma totius, in qua unitatur divinitas et humanitas, sicut corpus et anima in homine. Supra enim habitum est, quod inexplicablis est istius compositionis ratio, quæ non est partium unio. Sed non intendit Damascenus, quod Christus in eo quod homo, non sit vere in specie homo : quia hoc supra habitum est in verbis suis, quod ipse 6μoσδτο; matrix, ex eo quod illæ duæ naturae non compositæ sunt respectu tertiæ : quia si essent compositæ respectu tertiæ, tunc Christus nec homo esset, nec Deus : sicut homo nec corpus est, nec anima.
suppositum divinæ naturae ; quia Christus est unum suppositum quod vere subjicitur utrique naturae.
Ad aliiud dicendum, quod bene conceAdobii do, quod Christus est unum suppositum : sed non valet, si ulterius inferatur : ergo est unius naturae suppositum : et procedit ab insufiicienti : quia aut unum suppositum est unius naturae : vel plurium unitatum supposito.
Ad m quod ulterius quaeritur de re naAdquturae humanæ, concedo etiam hoc in omni sensu.
Ad m autem quod objicitur in contraAdobii rum, quod res naturae alicujus est hypostasis incommunicabilis, etc., bene concedo : quia res hujus naturae est incommunicabilis : sed non a propria singularitate, sed singularitate personæ divina. Et hoc non impedit quin vere sit res naturae istius : unio enim nihil aufert de inventis, sed confert multa bona.
Ad hoc autem quod ulterius proponiAdobii tur, Utrum secundum quod homo sit communicabilis et communicet ? Dicendum, quod si ly secundum quod notet causam vel conditionem naturae assumptibilis et umbilis, vera est locutio illa. Si autem exprimat unitatem personæ, falsa est. Si autem in verissimo sensu concedatur : non valet ulterius : ergo non est res naturae : quia res naturae de suo intellectu non habet incommunicabilitatem. Et est in argumento fallacia consequentis. E contrario enun valet, non est res naturae : ergo incommunicabile non est : quia res naturae sequitur ad incommunicabile : et non e contrario.
Ad object. 4. Ad aliiud dicendum, quod illa propositio in Christo non tenet, nec posita est a Boetio nisi de illis quæ sunt in natura tantum una.
Ad object. 3. Ad aliiud dicendum, quod cum dicitur Christus esse suppositum hominis, non excluditur natura divina, nec excluditur
<--- Page Split --->
homo, genitus est generatione temporali.
ARTICULUS II.
Quæ sunt de distinctione ejus quod est secundum quod.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit Magister, ibi, A, sub finem : « Secundum enim habet multiplicem rationem. »
Ilic ponit Magister quatuor quæ ponit ly secundum quod, scilicet conditionem sive proprietatem, unitatem personæ, habitum, et causam. Et quaeritur, Quæ sint exempla istius divisionis ?
Et dicendum, quod notat conditionem pro proprietate, quando ponitur cum dictione significante alteram naturarum in ipso, et sequitur aliquid quod est proprium illi naturae : ut cum dicitur, Christus secundum quod Deus est bonus, vel secundum quod Deus est increatus, et hujusmodi quæ denotant proprietates soli Deo convenientes. Et ab altera parte cum humana positum natura, infert proprietates consequentes illam : ut, Christus secundum quod homo est risibile, et animal discipulnæ perceptibile, et rationalis, et corporeus, et mortalis, et hujusmodi. Secundum hoc nota regulam, quod quidquid prædicatur de subjecto aliquo cui adjungitur hæc dictio secundum quod, vel in eo quod, in hoc sensu accepta, aut est diffinitio subjecti, aut pars diffinitionis, aut propria passio quæ vocatur accidens per se inhaerens, au effectus immediatus, aut causa illius immediata. Et exempla istius sunt hæc per ordinem enumerationis, Christus secundum quod homo est animal rationale, mortale, et est animal, et risibile : et Christus secundum quod interfectus est, interiit : et Christus secundum quod
Aliquando autem notat unitatem vel unionem naturae : et hoc specialiter in Christo, ut cum dicitur, Christus secundum quod homo, creavit stellas : Christus secundum quod Deus, mortuus est in cruce. Ibi enim non notat secundum quod, quod ex forma ejus cui adjungitur possit inferri illud prædicatum, sed potius quod virtute unionis factæ in hypostasi talia prædicata subjecto attribuantur.
Tertia significatio vel consignificatio ejus quod est secundum quod, est quod notat habitum : et hujus exemplum est ad Philippenses, ii, 8 : Habitu inventus est ut homo. Et est sensus, quod Christus ut homo, id est, secundum quod homo, est inventus habitu, id est, quod humana natura quamdam similitudinem habet in eo, sicut supra est expositum in distinctione sexta. Sed planius exemplum est, quod ut homo fuit calceatus, et secundum quod homo fuit vestitus : quia hujusmodi habitus convenit ei gratia hominis, et non gratia Dei : et in illa significatione habitus, Christus secundum quod homo est sanctus, pulcher, formosus præ filiis hominum : diffusa est gratia in labiis suis 1, et sic de aliis, quia habere multis modis dicitur secundum omnia illa quæ nobis adveniunt, ut habemus ea, ut supra, distinctione VI, dixit Augustinus.
In quarta significatione denotat causam : et quia quatuor sunt causæ, potest notare omnes illas : ut efficientem notat, cum dicitur, Christus secundum quod homo, meruit sibi et nobis. Formalem, ut Christus secundum quod homo, est rationalis. Materialem, ut Christus secundum quod homo, est ex corpore et anima. Finalem, ut Christus secundum quod homo, est finis omnium creaturarum, vel dignissima creaturarum : vel secundum quod homo, venit propter nos.
<--- Page Split --->
Ex parte autem Dei potest notare efficientem, ut Christus secundum quod Deus, potestatem habet ponendi animam suam, et iterum sumendi eam : et quasi formalem, ut Christus secundum quod Deus, est suppositum naturae divinae : materialem autem non notat umquam, nec quasi materialem : quia divinitas non est dicenda materia : et quod materia simile est, etiam imperfectum est. Finalem autem notat, ut cum dicitur, Christus
secundum quod Deus, est ad quem omnia referuntur, et propter quem sunt et fiunt omnia.
Ex ista distinctione facile est solvere ea quae quidam hic quaerunt, scilicet utrum Christus secundum quod homo sit Deus : et si secundum quod Deus, est iste homo : vel secundum quod iste homo est, sit Deus, vel Creator, vel aliquod hujusmodi ? quae quia leve est solvere, pertransimus.
B. Etsi Christus secundum quod homo dicatur substantia rationalis, non inde tamen sequitur, quod persona sit secundum quod homo.
Illud tamen non sequitur quod in argumentatione superiori indictum est, quod si Christus secundum quod homo, est substantia rationalis, ergo persona. Nam et modo anima Christi est substantia rationalis, non tamen persona, quia non est per se sonans : imo alii rei conjuncta. Illa ta men personae descriptio non est data pro illis tribus personis.
ARTICULUS III.
An instantia Magistri valeat in diffinitione personae ?
Deinde quaeritur de instantia quam fecit Magister in Littera, ibi, B, « Nam et modo anima Christi est substantia rationalis, etc. »
Non enim videtur valere : quia
- Substantia hinc inde æquivoce sumitur : quia anima Christi est substantia sicut forma, cum dicitur, persona est substantia rationalis naturae, et sumitur substantia pro substantia composita pri-
ma, quae proprie et principaliter, et maxime dicitur, ut aliquis homo. vel aliqua substantia rationalis naturae : ergo est persona : ex quo non valet instantia.
- Præterea, Magister non grammaticæ videtur interpretatus esse personam : quia si duceretur quasi per se sonans, deberet media corripi sive breviari in nomine quod est persona : quia in verbo sonans prima brevis est. PROBATIO hujus est in compositione consonum et absonum.
SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate instantia Magistri non constat quoad intellectum substantiae : sed intendit ostendere, quod ea quae posita sunt, non sufficiunt ad diffinitionem personae : quia persona non diffinitur sufficienter, cum dicitur, quod est substantia rationalis
<--- Page Split --->
naturæ, nisi addatur individua : et tunc non convenit huic homini, secundum quod homo, in illo sensu quo ly secundum quod notat causam vel naturæ conditionem : quia tunc individuum ponit triplicem incommunicabilitatem, quia dicit incommunicabile pluribus, et incommunicabile per oppositionem ad communicabilitatem partis in compositione, et incommunicabile per oppositionem communicabilitatis per assumptionem in singularitatem alterius, sicut supra expositum est.
Ad aliud dicendum, quod duplex est interpretatio nominis. Una quæ sequitur
sonum syllabarum positarum in dictione, vel etiam convenientiam litterarum : ut cum dicitur lapis ledens pedem, petra pede trita : et non oportet, quod in talibus interpretationibus interpretatum sequatur naturam interpretantium : et ita loquiturhic Magister. Alia est interpretatio secundum nominis significatum : sicut dicimus compositum significationem trahere a suis componentibus : et sic componitur persona a per se, et unum, quasi per se una. Unde patet, quod Christus in quantum homo non est per se unus : et ideo non est persona in quantum homo.
C. Alia probatio, quod Christus sit persona secundum quod homo.
Sed adhuc aliter nituntur probare Christum secundum hominem esse personam : quia Christus secundum quod homo prædestinatus est ut sit Dei Filius : sed illud est, quod ut sit prædestinatus est: ergo si prædestinatus est secundum quod homo ut sit Filius Dei, et secundum quod homo est Filius Dei. Ad quod dici potest Christum esse id quod ut sit prædestinatus est. Est enim prædestinatus ut sit Filius Dei, et ipse vere est Filius Dei : sed secundum hominem prædestinatus est ut sit Filius Dei, quia per gratiam habet hoc secundum hominem : nec tamen secundum hominem est Filius Dei, nisi forte secundum unitatis personæ sit expressivum : ut sit sensus, ipse qui est homo, est Dei Filius: ut autem ipse ens homo sit Dei Eilius, per gratiam habet: sed si causa notetur, falsum est. Non enim quo homo est, eo Dei Filius est.
<--- Page Split --->
conveniunt : prædestinari autem non connotat tempus : ergo videtur, quod multo magis debeat condedi, Filius Dei est prædestinatus, quam Filius Dei est missus.
ARTICULUS IV.
An Filius Dei sit prædestinatus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Christus secundum quod homo prædestinatus est ut sit Dei Filius, etc. »
Gratia hujus incidit hic quaestio de prædestinatione ut Filii Dei : de qua breviter quaeramus tria, scilicet utrum Filius Dei sit prædestinatus ?
Secundo, Utrum Filius Dei sit prædestinatus esse Filius Dei ?
Tertio, Utrum Filius Dei prædestinatus est esse homo ?
Item, In aliis prædestinatis video, quod non oportet addere secundum quod : dicimus enim simpliciter, quod Petrus prædestinatus sit et Paulus : ergo videtur, quod nec in Christo addere oportet : ergo simpliciter potest dici, Filius Dei est prædestinatus.
Item, Prædestinatio proprie personae est, et non naturae : non enim dicimus, quod corpus Petri prædestinatum sit, nec anima ejus, sed ipse Petrus : ergo cum secundum Sanctorum dicta Christus sit prædestinatus, prædestinatio convenit ei in quantum est persona : sed in quantum est persona, est Filius Dei : ergo videtur, quod Filius Dei est prædestinatus.
Ad PRIMUM obiiciitur sic :
Dicit Augustinus et supra habita est auctoritas, quod talis fuit illa unio, quae Deum faceret hominem, et hominem Deum : ut omnia quae vere dicuntur de homine, dicantur de Deo, et e converso : ergo cum haec sit vera, Filius Dei est homo, et homo est prædestinatus : videtur sequi propter regulam anteprædicamentalem Augustini, quod Filius Dei sit prædestinatus.
Item, Secundum opinionem secundam Christus non est nisi unum solum suppositum : sed de hoc supposito verum est dicere, quod est prædestinatum : ergo Filius Dei est prædestinatus.
Si dicatur, quod hoc non valet, quia Filius Dei non nominat aliquid nisi quod est æternum : prædestinatio autem passiva non est nisi temporalum rerum. CONTRA : Video quod hæc conceditur, Filius Dei mittitur, Filius Dei datur, sicut probatur in libro I Sententiarum 1 : sed mittitur et datur tempus connotant secundum actum, quia non ab æterno Deo
Item, Posito aliquo subjecto, non oportet quod prædicatum reddatur ei per se, nisi fiat reduplicatio circa subjectum illud : ut cum dico, homo, de ipso possum prædicare id quod per se convenit, et id quod convenit per aliud, et id quod convenit per accidens. Est enim homo animal rationale, mortale : et homo est corpus animatum, quod non convenit per se, sed in quantum animal : et homo est albus, quod convenit per accidens : ergo videtur similiter, quod cum Filius Dei sit quoddam subjectum, quod potest de ipso vere prædicari quod convenit ei per aliud : sed per hoc quod est homo, conuenit ei esse prædestinatum : ergo simpliciter possum concedere, Filius Dei est prædestinatus.
Item, Alia prædicata quæ conveniunt sibi in quantum homo, possum prædicare simpliciter de ipso, sicut natus, et passus, et mortuus : ergo videtur, quod illud simpliciter concedendum est, quod Filius Dei est prædestinatus.
<--- Page Split --->
led contra SED CONTRA :
Filius Dei est æternus . nullum æternum potest esse prædestinatum : ergo Filius Dei non potest esse prædestinatus.
Item, Filius Dei est prædestinans : prædestinans autem numquam potest esse prædestinatum : ergo Filius Dei non potest esse prædestinatus.
Soluto. Ad I.
Quod concedimus, dicentes ad primum, quod talis est unio, etc., hoc intelligitur in his quæ in suo intellectu non habent rationem oppositionis ad Filium Dei : sicut factus, creatus, creatura, prædestinatus, recens, et hujusmodi : hæc enim omnia etiam de homine illo non dicuntur gratia personæ vel suppositi, sed gratia naturae humanæ, sicut supra patuit in explanatione secundæ opinionis, ubi dicitur Christus prædestinatus, secundum quod est in natura humana.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod suppositum illud sicut nec persona, est prædestinatum nisi gratia naturae humanæ.
Ad 3. Ad id quod contra objicitur de missione, dicendum quod non est simile : quia missio in se habet æternum et temporale : et per temporale tamen determinatur, sicut dicit Augustinus, quod mitti est cognosci quod ab alio sit : sed prædestinatio non claudit in se æternum secundum quod est passiva, sed temporale tantum : unde missio Filii non præcedit mitti, sicut prædestinatio præcedit prædestinatum.
vel æterna. Unde in aliis in quibus utrumque temporale est, scilicet natura, et persona, non est oppositio formæ subjecti ad prædicatum : sed in Christo non convenit gratia personæ, sed gratia naturae temporalis : et ideo oportet addere determinationem.
Ad aliud dicendum, quod licet prædicatum non semper per se reddatur subjeclp, tamen numquam aptatur ei prædicatum quod oppositum est ei, nisi aliqua determinatio addatur, gratia cujus convenit ei. Sic autem est in proposito, quod prædicatum oppositionem habet ad subjectum : et ideo oportet apponere determinationem alterius naturae, gratia cujus ea quæ opposita sunt in se, conveniunt in Christo propter unionem duarum naturarum factam in persona æterna.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de quibusdam aliis prædicatis, quæ non habent oppositionem ad subjectum, ut dictum est : et de illis quæ ex se oppositionem exprimunt, puta, nasci, pati, mori, non conveniunt supposito nisi gratia naturae, et ideo sunt naturae per se et immediate, et personæ per consequens : creari autem, et esse recentem, et esse prædestinatum conveniunt personæ ratione suppositi : et ideo non est simile.
ARTICULUS V .
Ad aliud dicendum, quod in aliis non oportet addere : quia forma illorum nihil significat oppositum prædestinationi : quia forma illorum dicit illud quod non est ab æterno : et ideo determinatio clauditur in intellectu eorum. In Filiö autem Dei totum oppositum est : quia contrarium prædestinationi clauditur in intellectu Filii Dei.
Ad aliud dicendum, quod prædestinatio personæ est, sed non gratia personæ, quinimo est gratia naturae in persona : quia gratia illius temporalis est persona,
An Filius Dei sit prædestinatus esse Dei Filius ?
Secundo quæritur, Utrum Filius Dei sit prædestinatus esse Filius Dei ?
Videtur, quod sic : quia
Hic homo est prædestinatus ut sit Filius Dei : et hic homo est Filius Dei : ergo hic homo est prædestinatus ut sit Filius Dei : ergo Filius Dei est prædestinatus ut sit Filius Dei.
Item, Damascenus dicit, quod natu-
<--- Page Split --->
rae Christi sibi invicem sua communicant idiomata, id est, proprietates : sed una proprietatum est praedestinatio ut sit Filius Dei : ergo haec communicatur Filio Dei : ergo Filius Dei est praedestinatus ut sit Filius Dei.
paratur ei ut ipse homo sit æternus Filio Dei : sed tamen hoc non præparatur Filio Dei, quia ipse ab æterno fuit hoc.
Sed contra. SED CONTRA :
ARTICULUS VI.
Compositio importata per ly est, cum dicitur, Filius Dei est praedestinatus ut sit Filius Dei, ex utraque parte habet oppositionem, scilicet ex parte subjecti, et ex parte determinationis praedicari : ergo illa falsior est quam prima, haec scilicet, Filius Dei est praedestinatus.
Item, Nihil praedestinatur ad id quod est æternum : ergo nihil praedestinatur ad hoc. PROBATIO primæ (quia secunda patet se patet) : quia dicit Augustinus, quod praedestinatio est præparatio gratiae in præsenti, et gloriae in futuro : sed nec gratia ut præsens, nec gloria in futuro nobis est æterna : ergo cum omnis praedestinatio sit ad hoc, non praedestinatur aliquid ad æternum : ergo constat prima : et sic sequitur conclusio.
An concedendum sit, quod Filius Dei praedestinatus est esse homo ?
Tertio quaeritur, Utrum concedendum, quod Filius Dei est praedestinatus esse homo ?
Videtur quod non : quia
Praedestinatio virtute præpositionis præ notat ordinem antecessionis respectu praedestinati : si igitur Filius Dei sit prædestinatus, oporteret quod aliquid prius esset Filio Dei, quod falsum est.
Item, Nihil praedestinatur nisi ad gratiam, vel ad gloriam, vel ad alterum illorum : Filio autem Dei nulla gratia præparatur : non enim fit et gratia per unionem ad hominem, sed potius e converso : ergo videtur, quod Filius Dei non sit praedestinatus esse homo in tempore.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod haec est falsa, meo judicio, Filius Dei est praedestinatus ut sit Filius Dei, et falsior quam prior.
SED CONTRA :
Ad 1. Ad argumentum primum dicendum est (ut supra) quod licet hic homo sit praedestinatus, non sequitur hoc de Filio Dei : quia in significato nominis, cum dicitur, hic homo, clauditur illud, gratia cujus Filio Dei praedestinatio convenit : non autem cum dicitur, Filius Dei, etc.
Ad 2. Ad aliud dicendum, ut prius, quod illa idiomata quae non per se sunt hypostasis, sed per prius sunt naturae, et habent in se rationem oppositionis ad subjectum, non communicantur sine determinatione : tamen nota, quod in ratione quae ad oppositum ultimo est inducta, etiam peccatum est : quia non tenet nisi de his praedestinatis in quibus gratia præparata est habitus ipsos reddens bonos, et opera eorum faciens bona et meritoria : in Christo autem est gratia unionis ad esse, et præ-
In Littera supra habitum est, quod praedestinatum est quod Filius Dei esset homo in tempore : ergo videtur, quod Filius Dei praedestinatus est esse homo.
Præterea, Filius Dei est homo : aut ergo hoc ab æterno est verum, aut non. Si sic : ergo ab æterno verum est quod Filius Dei sit homo, quod falsum est. Si in tempore est verificatum : ergo ante fuit prævisum ut fieret : aut ergo ut fieret per gratiam, aut per naturam. Non per naturam : ergo per gratiam : sed nulla gratia datur in tempore, quae ante non præparetur : ergo prævisum est et præparatum per gratiam ut Filius Dei sit homo iste prædestinatus : ergo ante incarnationem Filius Dei prædestinatus est esse homo.
<--- Page Split --->
Solutio.
Solutio. Dicendum, quod haec est duplex, Filius Dei praedestinatus est esse homo, ex eo quod ly praedestinatus potest determinare compositionem ex parte subjecti, vel ex parte praedicati. Si determinat eam ex parte praedicati, vera est : quia Filium Dei esse hominem praedestinatum est. Si autem determinat ex parte subjecti, sic notabit antecessionem ad subjectum, et sic falsa est. Quidam tamen dicunt, quod alia de causa est duplex, scilicet ex eo quod ly praedestinatus potest esse nomen, vel participium : et si sit nomen, dicunt quod est adjectivum hujus quod dico, homo : et si sit participium, tunc dicunt eam esse falsam. Sed hoc nihil est : quia si sit nomen, tunc nihil est dictum, quod Filius Dei praedestinatus est esse homo : sicut nihil est dictum, Filius Dei est esse homo, quin incongrua est locutio : unde prima distinctio melior est.
Ad object. 1 et 2.
Ad id ergo quod objicitur contra, dicendum quod si ly praedestinatus determinet compositionem ante et post, tunc notabit antecessionem non respectu Filii Dei secundum se, sed potius respectu hominis esse.
Et per hoc patet etiam solutio ad secundum.
ARTICULUS VII.
An Christus sit praedestinatus ut sit hic homo ?
aeterno sit praedestinatum : si ergo haec est vera, Christus secundum hominem vel humanam naturam est praedestinatus, videtur quod ante incarnationem fuit vera : sicut etiam haec vera dicitur esse, Petrus ab aeterno praedestinatus est vel fuit praedestinatus.
Sed contra :
Cum dicitur, Hic homo ante incarnationem est praedestinatus, hic homo supponit eo quod supplet vicem verbi praeteriti temporis, sicut cum dicitur, Hic homo est amatus. Regula autem est, quod terminus supponens verbo praeteriti temporis, supponit pro praesenti vel pro praeterito si debeat locutio esse vera. Sequitur enim, Hic est amatus, vel homo est amatus : ergo homo qui est vel fuit, est amatus : ergo a simili, si Christus est praedestinatus, videtur quod aut homo qui est, aut qui fuit : et cum pro utroque falsa sit, videtur locutio simpliciter esse falsa. Et haec objectio generalis est de omnibus praedestinatis.
Solutio. Dicendum, quod hoc non sequitur cum verbis pertinentibus ad actum animæ, vel notantibus formam : quia illa habent vim ampliandi : non enim sequitur, cogitatum est de homine : ergo de homine qui est, vel qui fuit : nec sequitur, homo potest vel potuit esse : ergo homo qui est, vel qui fuit. Similiter est hoc quod dico, quod praedestinatus pertinet ad actum intellectus et voluntatis divinae : quia esse praedestinatum est esse praēvisum ad gratiam et gloriam : et ideo non sequitur, quod sit de eo qui est vel fuit : sed sufficit ei, quod futurus sit.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Christus secundum quod homo praedestinatus est ut sit Dei Filius, etc. »
Per hoc enim haec videtur a Magistro concedi, hic homo vel Christus ens homo praedestinatus est ut sit Filius Dei : et videtur haec falsa esse, hic homo vel homo praedestinatus est ut sit Filius Dei : nihil enim praedestinatum quod non ab
<--- Page Split --->
ARTICULUS VIII.
An Christus sit prædestinatus ad gratiam infinitam ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa finem : « Ut autem ipse ens homo sit Dei Filius, per gratiam habet. »
Ex hoc enim videtur, quod ad gratiam sit prædestinatus, et videtur quod ad gratiam infinitam.
Joan. II, 34 : Non enim ad mensuram dat Deus spiritum. Quod autem non est ad mensuram, hoc est infinitum : ergo videtur, quod ipse prædestinatus sit ad gratiam infinitam.
Item, Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis 4. Cum autem nulla gratia sit in ipso nisi præparata ab æterno, videtur esse prædestinatus ad plenitudinem gratiae, de cujus plenitudine nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia 5.
Item, Glossa super illud Apostoli, ad Roman. VIII, 23 : Adoptionem filiorum Dei exspectantes, etc. « Nullum majus donum posset Deus prædestinare homini, quam ut Verbum suum per quod omnia creavit, caput faceret illis, et ipsos tamquam membra capitis. » Ergo prædestinatus est ad hoc, quod sit caput Ecclesiæ : sed caput influit sensum et motum : ergo Christus dat plenitudinem gratiae : hoc autem non potest facer o nisi ex plenitudine divina, quia fides et gratia a nulla creatura possunt esse : ergo hic homo prædestinatus est ad gratiam infinitam.
Sed contra.
- Gratia infinita est gratia increata, quia nihil infinitum est nisi incrcatum : sed incrcatum est æternum : quod autem æternum est, nihil præcedit : ergo illam
gratiam nihil præcedit. Omne autem quod prædestinatione præparatur, præcedit prædestinatio : ergo prædestinatio non præparat huic homini gratiam infinitam vel increatam.
- Item, Prædestinatio est præparatio gratiae in præsenti, et gloriae in futuro : ergo et gratia et gloria præparata, ex prædestinatione habent conditionem ex differentia temporis consignata : æternum autem et infinitum nullam habent talem temporis conditionem : ergo prædestinatio non præparat gratiam æternam vel infinitam.
SOLUTIO. Dicendum, quod omnis gratia quae habetur a Christo homine secundum quod prædestinatus, prædestinata est secum et præparata sibi, et est creata in tempore : quia ipse non est prædestinatus nisi in quantum homo, ut prius probatum est : et haec gratia est duplex, scilicet unionis, et habitus. Unionis autem iterum est duplex, scilicet prima, et consequens. Prima est, ut vere sit Filius Dei, et unio creata sit quæ media est inter hominem et Filium Dei, et naturam humanam et naturam divinam, ut supra probatum est : quia est relatio se tenens secundum rem ex parte uniti quod creatum est. Et ad hanc gratiam sequitur multiplex alia gratia, scilicet quod sit caput, quod sit Deus, quod sit influens Ecclesiæ sensum et motum : quia licet infinita et æterna sint in se, tamen relatio hominis ad illa, non est nisi per unionem in tempore factam : et sic in quantum hujusmodi sunt hominis, præparata sunt et prædestinata, et non simpliciter : et hoc est quod intendit dicere Magister ex verbis Augustini : et per hoc patet solutio eorum quæ primo objiciuntur in contrarium.
Gratia autem habitualis est charitas Christi, et virtutes aliae : et ad has consequens gratia est meritum Christi, et hujusmodi.
<--- Page Split --->
Et per hanc distinctionem patet solutio ad omnia quaesita.
Sunt tamen qui hoc dicunt, quod nulla gratia infinita prædestinata est in Christo, et dicunt quod Christus est caput Ecclesiæ dupliciter, scilicet in conformitate naturae : et sic non influit nisi per meritum, scilicet quia meruit Ecclesiæ gratiam : et est unum caput cum Patre et Spiritu sancto, et sic influit : et hoc non prædestinatum esse Christo dicunt.
SED CONTRA : Hic homo habet influere sensum et motum, et non ab aeterno : ergo in tempore : et nihil habet in tem-
pore nisi quod est ei præparatum ab aeterno : ergo ab æterno est ei hoc prædestinatum.
Præterea, In Littera sæpe habetur quod prædestinatum est ut esset Deus naturaliter et vere, et ut esset Filius Dei : unde patet illam opinionem esse falsam. Licet enim æternum non incipiat in se, tamen iste incepit esse æternum, id est, id quod æternum et infinitum : unde etiam ista conceditur, quod iste puer creavit stellas : et hoc (quia gratiam habuit) sine dubio prædestinatum fuit antequam gratiam haberet.
D. An Christus sit adoptivus filius secundum quod homo, vel alio modo ?
Si vero quaeritur, an Christus sit adoptivus filius secundum quod homo, sive alio modo ? Respondemus Christum non esse adoptivum filium aliquo modo, sed tantum naturalem : quia natura Filius Dei est, non adoptionis gratia. Non autem sic dicitur Filius natura, ut dicitur Deus natura. Non enim eo Filius est quo Deus est : quia proprietate nativitatis filius, natura divinitatis Deus est : et tamen dicitur natura vel naturae Filius, quia naturaliter est Filius, eamdem scilicet habens naturam quam ille qui genuit. Adoptivus autem filius non est : quia prius non fuit, et postmodum adoptatus est in filium : sicut nos dicimur adoptivi filii, quia cum nati fuerimus iræ filii, per gratiam facti sumus filii Dei . Christus vero numquam fuit non Filius Dei, et ideo non est adoptivus filius.
<--- Page Split --->
Quæritur, Utrum utroque modo possit esse in divinis ?
Videtur quod sic : quia omnes adoptamur, sive simus nostri juris, sive non : ergo videtur, quod utroque modo sit in divinis.
ARTICULUS IX.
An Christus sit filius adoptivus ?
« Si vero quæritur, An Christus sit adoptivus filius, etc. »
Hic incipit illa pars quæ est de quæstione illa, Utrum Christus sit adoptivus filius.
Et dividitur in partes duas : in quarum prima ostendit, quod Christus non sit adoptivus, sed natura filius. In secunda objicit in contrarium et solvit, ibi, E, « Sed ad hoc opponitur, etc. »
Ante Litteram oportet hic duo quærere, scilicet quid sit adoptio in divinis ?
Et, Utrum Deo conveniat aliquid adoptare ?
Quæst.1
Ad PRIMUM proceditur sic :
Adoptio a viris perfecta sic describitur : Est extranæe personæ in filium, vel nepotem, vel deinceps assumptio legitima.
Sed juxta hanc diffinitionem videtur non esse adoptio in divinis : quia
Secundum Deum non est aliquis extraneus Deo : ergo videtur quod nullus adoptatur.
Item, Pater adoptivus non producit filium adoptivum ad esse : sed Deus nos omnes producit ad esse : ergo non potest esse pater adoptivus.
Quæst. 2.
PRÆTEREA, Cum adoptio duobus modis fiat per leges, scilicet quando aliquis qui sui juris est, adoptatur in filium, et transit in tutelam et dominium adoptatoris, et similiter filii si quos habet : quæ adoptio dicitur arrogatio. Alia fit adoptio ejus qui non est sui juris, sed adhuc sub gubernatione naturalis patris : et ille non transit ad dominium adoptatoris.
Sed contra :
Adoptatus simplici adoptione non transit in regimen patris adoptantis : sed omnes adoptati a Deo transeunt in disciplinam et gubernationem Dei : ergo non est in divinis adoptio. Probatio mediæ. Ad Hebr. xii, 7 et 8 : Quis filius quem non corripit pater ? Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes, ergo adulteri, et non filii estis.
Item, Ad Roman. VIII, 13 : Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater). Ergo videtur ex quo omnes transmius in dominium Dei per adoptionem, quod non sit ibi adoptio simplex : sed arrogatio tantum.
PRÆTEREA, Quæritur de hoc quod dicit, Quæ « Assumptio legitima. »
Videtur enim eo ipso assumere, quod creat nos : quia
Creat in nobis lumen vultus sui, quod est imago in anima nostra : ergo videtur, quod ex creatione sumit nos in filios.
Præterea, Sancti dicunt, quod sumus filii Dei ex creatione, et non naturales filii : ergo sumus filii adoptivi.
Sed contra :
Adoptio non fit nisi de consensu liheri arbitrii, non enim compellit nolentes, ut dicit Damascenus. Ex creatione autem non habemus usum liberi arbitrii : ergo videtur, quod non sumus filii adoptivi ex creatione.
Præterea, Spiritus adoptionis distinguitur a Spiritu servitutis, ut prius patuit in auctoritate inducta : sed Spiritus adoptionis est in gratia gratum faciente quam non habemus a natura : er-
<--- Page Split --->
go videtur, quod non a natura sumus filii adoptionis.
- Item, Apostolus, ad Roman. vn, 17, infert postquam locutus est de Spiritu adoptionis qui facit filios : Si autem filii, et hæredes : hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi. Constat autem, quod non ex creatione sumus hæredes : ergo videtur, quod non ex creatione sumus adoptati.
Duest. 4. Præterea, Quæ est legitima assumptio ?
Si illa est quæ fit secundum leges : illa fit de consensu principis, si est arrogatio : vel de consensu senatus, quando est adoptio simplex : nihil autem simile est in divinis : ergo videtur, quod quoad hoc non valet diffinitio.
tio mea in terra viventium. Et alibi, Psal. xv, 6 : Funes ceciderunt mihi in præclaris. Et, Baruch : O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus1 !
AD PRIMUM ergo dicendum, quod extraneus Deo nullus est : quia extraneus in sacra Scriptura notat in alienationem vitii, sicut dicitur in Psalmo xvii, 46 : Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, etc. Unde, Act. xvii, 28, dixit Paulus : Ipsius enim et genus sumus. Sed tamen non sumus filii per naturam : ideo adoptari possumus.
Ad aliud dicendum, quod licet nos Deus ad esse conducat, tamen non generando conducit ad esse : et ideo non sumus de sua substantia, et ideo possumus adoptari.
Ad 1
Ad 2.
Item, Augustinus dicit, quod per filium naturalem adoptantur filii gratiae : et hoc modo non fit adoptio legitima : imo adoptat pater sine filio : ergo videtur, quod adoptio in divinis non fit ad similitudinem legalis adoptionis.
SOLUTIO. Dicendum, quod in parte adoptio divina similis est legali, et in parte dissimilis. Quoad hoc enim, quod adoptio fit per favorem adoptantis specialem ad adoptatum, et quod adoptatus arrogatione transit in potestatem patris adoptivi, et quoad jus aliquod in hæreditate percipienda secundum filii portionem adoptivi simile est. Quoad hoc autem, quod pater adoptivus adoptivo filio non tenetur dare nisi quartam partem bonorum : et quoad hoc, quod est extraneus ab eo, ita quod ipse non conduxit eum ad esse, est aliquantulum dissimile.
DICENDUM ergo ad primum, quod omnes adoptamur in filios propter hæreditatis beatitudinem patris nostri adoptantis. Unde in Psalmo cxli, 6 : Clamavi ad te, Domine : dixi : tu. es spes mea, por-
Ad aliud dicendum, quod aliquid similie invenitur utrique adoptioni quoad hoc, quod quidam per adoptionis gratiam in specialiorem potestatem transeunt Dei adoptantis, sicut religiosi qui quasi arrogantur, eo quod faciunt se primo mancipatos per illud quod habetur, Deuteron. xxxiii, 9, de Levi : Qui dixit patri suo, et matri sue : Nescio vos : et fratribus suis : Ignoro vos. Alii vero remanentes in sæculo, in cura et sollicitudine hujus vitæ, magis habent aliquod simile adoptioni simplici.
Ad aliud dicendum, quod bene concedo, quod omnes illi adoptantur, qui per testimonium gratiae adoptantis et Spiritus sancti possunt dicere in conscientia, Abba : quia illud testimonium exigitur, sicut dicit Apostolus, ad Roman. vn, 16 et 17 : Ipse enim Spiritus testimonium reddet spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Si autem filii, et hæredes : hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi.
Ad hoc quod quæritur, Utrum eo quod creamur simus adoptati? Dicendum,
<--- Page Split --->
quod non : quia sola similitudo imaginis non facit nos tilios adoptivos, eo quod ex creatione nulla creatura habet unde posset jure transire in dominium patris : sed ex adoptione accipimus pignus spiritus, quo acquirimus jus in haereditatem et dominium patris. Nec tamen dico, quod exigatur usus liberi arbitrii : quia sic parvuli non haberent gratiam adoptionis.
Ad hoc autem quod objicitur, quod non compellit nolentem sive renitentem, dicendum quod compellere est vim inferre : et vis infertur, ubi est obstaculum resistens : sed in parvulis his etsi sit obstaculum originalis peccati, non tamen est resistens cum contrario conatu voluntatis : et ideo non est ibi compulsio.
communicat, et transfert in regnum hereditatis suae per jus adoptionis. Spiritus sanctus est quo ut pignore quodam adoptamur per charitatem quae filios facit.
Quod autem objicitur, quod secundum hoc non videtur esse legitima. Dicendum, quod legitima est adhuc : quia in humana adoptione aliud reformat pactum, ut dictum est, scilicet penuria quae contingit per divisionem haereditatis : sed hic quanto plures adoptantur, major singulorum efficitur haereditas.
ARTICULUS X.
An Deo conveniat adoptare ?
Secundo quaeritur, Utrum conveniat Deo adoptare ?
Videtur autem quod non : quia
Adoptare non potest qui multos habet filios.
Praeterea, Adoptio concessa est pro consolatione filiorum amissorum : unde etiam mulieri conceditur in solatium pro filiis defunctis : ergo videtur, quod Deo non conveniat.
SED CONTRA :
Sed er
Adoptare non potest qui generare non potest : sed Deus nos regenerat : ergo omnes adoptare potest, per locum a contrario sensu quo Jurisperiti in suis argumentis utuntur. Unde, Isa. lxv1, 9 : Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus : si ego qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero? ait Dominus Deus tuus.
Solutio. Illud quaesitum jam supra determinatum est : quia Deus adoptare larga manu omnes potest, propter divitias sui patrimonii.
Ad hoc autem quod objicitur, dicendum quod haec adoptio non fit propter
Adqucst. 4. Ad hoc quod ulterius quaeritur, Utrum sit de consensu principis? Dicendum, quod non : quia ista adoptio est principis : non enim oportet, quod princeps quaerat consensum alterius vel senatus : unde etiam largiori manu fit ista adoptio, quam humana : quia fit ad totam haereditatem : et non ab eo qui careat filio, sed ab eo qui habet Unigenitum, et qui multos filios in gloriam omus suae adducit : nec fit ab eo qui alios non adoptaverit, sed ab eo qui omnes adoptavit : in humanis enim legibus non potest adoptare habens liberos naturales propter penuriam quae contingit ex divisione haereditatis. Similiter non multos potest adoptare eadem de causa : et hoc obstaculum non est in divinis : et ideo omnes adoptari possumus singuli in haereditatem totam.
Adqucst. 5. Ad id quod quaeritur, Utrum fiat mediante filio per naturam? Dicendum quod sic : Pater enim adoptat a proprietate : sed Filius nomen filiationis nobis
<--- Page Split --->
distinctionem filiorum, nisi dicamus quod fit ad restaurandam ruinam in cœlo factam et in paradiso : sed hoc non erit conveniens nisi de illa adoptione qua adoptantur filii iræ, de qua infra determinabitur : quia gratia adoptionis ad hæreditatem competit omni creaturæ rationali : nec ista gratia proprie est in solatium filiorum amissorum per peccatum : quia esset, etiamsi peccatum non esset, nisi accipiatur secundum accidens hujus status peccati in quo sunus : sed potius ex magnificentia Imperatoris summi, et ex magnitudine hæreditatus : et hoc videtur in Evangelio significari, ubi dicitur : Exi cito in plateas et vicos civitatis : et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc,... ut impleatur domus mea1.
pullulans pullulat primum. Si autem Filius sit persona in duabus naturis et tribus substantiis, sicut dicit secunda opinio, tunc Filius natura : eo quod est Filius filiatione æterna quæ est secundum naturam divinam : ipse enim persona est æterna personalitate : et hoc innuit Magister cum dicit : « Et tamen dicitur « natura vel naturæ Filius, quia natura- « liter est Filius, eamdem scilicet habens « naturam quam ille qui genuit. » Sed in hoc est differentia, quod Christus homo habuit illam naturam per gratiam non adoptionis, sed unionis in esse hypostasis et personæ quæ per naturam Filius est : et ideo filiatio naturalis quasi transit ad hunc hominem, qui per se est in Filio Dei : transit autem per unionem factam in hypostasi.
ARTICULUS XI.
ARTICULUS XII.
Utrum Christus dicatur Filius natura, ut Deus ?
Qui sunt illi qui adoptantur, et an sint in peccato existentes ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, D, « Non autem sic dicitur Filius natura, ut dicitur Deus natura. »
Hoc enim videtur falsum : quia Deus dicitur natura secundum deitatem : ergo sic dicitur Filius natura, ut Deus natura.
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, D, sub finem : « Quia cum nati fuerimus uræ filii, per gratiam facti sumus filii Dei. »
Ex hoc enim videtur, quod non adoptantur nisi qui sunt in peccato existentes.
Ad hoc dicendum, quod Magister facit vim in modo : quia quando dicitur Deus natura, ablativus construitur in habitudine causæ formalis. Cum autem dicitur Filius natura, construitur in duplici habitudne. Si enim Filius dicitur persona simplex sine assumpta humanutate, tunc ly natura construitur quasi in habitudine causæ efficientis, secundum quod Philosophus dicit in quinto primæ philosophiæ, quod natura est ex qua
Hoc etiam videtur, quia
- Non adoptantur, nisi qui vocantur : non vocantur autem, nisi qui removentur a peccatis, ut dicit Glossa super illud Apostoli, ad Roman. vim, 30 : Quos prædestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit. Sed contra : Peccatum potus videtur esse causatuvum iræ, quam adoptionis : in humanis enim adoptionibus si aliquis offenderet
<--- Page Split --->
aliquem, non adoptaret illum, sed potius eum qui obsecutus est ei.
Præterea, Secundum hoc videtur, quod gratia adoptionis non competat Angelo in primo statu, nec etiam homini in statu innocentiæ. Quod enim Angelo non competat, videtur: quia non adoptatur, qui jam est in domo: sed Angelus semper fuit in cœlo, et ante confirmationem, et post: ergo videtur, quod per adoptionem non indigeat introduci.
Præterea, De homine etiam in statu innocentiæ videtur, quod non indiguerit gratia adoptionis: quia peccatum quod ipsum elongaverat ab hæreditate, nondum fecit. Sed contra: Ex nostro non possumus habere jus in hæreditatem Dei, sed oportet quod ex suo munere gratiæ acquiramus: sed hoc est adoptare, jus ex gratia nobis collata in Dei hæreditatem acquirere: ergo adoptio competit et Angelo ante confirmationem, et similiter homini in statu innocentiæ.
gratiam hominis adoptantis nos : quia non de suo obsequimur ei, sed de nostro : sed in Deo non est sic : quia non possumus ei obsequi nisi de suo : et ideo ipse gratia prævenit nos ut velimus : unde prius adoptat ipse, et nos adoptati incipimus obsequi.
Ad n d quod objicitur de Angelo et homine primo, jam patuit solutio.
Ad n d quod contra objicitur, dicendum quod non est idem esse in cœlo, ut in habitatione magis congrua secundum naturam, et habere jus in hæreditatem regni. Primum enim concessum est Angelo per creationem : quia dicit Beda super illud Genes. 1, 1 : In principio creavit Deus cælum et terram, quod per cœlum intelligitur angelica natura, vel cœlum empyreum quod statim ut est factum, sanctis Angelis est repletum. Secundum autem non datur nisi per gratiam adoptionis.
Et si objicitur, quod naturalia non dementerunt: ergo si cœlum empyreum est naturalis locus et datus ex creatione ipsis Angelis, diabolus debuit ibi remanere. Dicendum, quod naturalia quæ sunt partes substantiæ non amittimus, sicut partes animæ et corporis: de illis enim dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus: « Data dæmonibus naturalia dona nequaquam ea mutata esse dicimus: sed sunt integra splendidissima 4. » Sunt alia naturalia congrua secundum statum innocentiæ, vel gratiæ, vel culpa: et illa mutantur in melius, et in pejus: ut mundus datur homini in culpa existenti ad incolatum miseriæ, tamen in quo mereri possit: paradisus autem statui innocentiæ in locum deliciarum: et infernus damnatis: cœlum autem empyreum creaturis exaltatis per gloriam.
Solutio. Dicimus, quod gratia adoptionis quiddam habet per se, quiddam per accidens. Per se habet tria, scilicet statum non filii per naturam quem invenit in adoptato: habitum gratiæ gratum facientis, qui habitus substantia est istius gratiæ per quam fit adoptio: et tertium quod est effectus ejus, et hoc est collatio sive acquisitio juris in hæreditatem Patris adoptantis: et penes hæc tria sibi substantialia salvatur adoptio, tam in Angelo, quam in homine primo ante statum peccati: quartum habet per accidens, scilicet stati peccati, in quo nascuntur, qui post peccatum adoptantur.
DIGENDUM ergo ad primum, quod non est simile de Deo et homine adoptante: nos enim obsequiis possumus prævenire affectum et favorem sive amorem et
1 S. DIONYSIUS, Lib. de Divinis nominibus,
<--- Page Split --->
E. Oppositio, quod sit adoptivus filius.
Sed ad hoc opponitur sic, Christus filius hominis est, id est, Virginis : aut gratia, aut natura, vel utroque modo. Si vero natura : aut divina, aut humana : sed divina non : ergo aut humana natura, aut non natura est filius hominis. Si non natura : ergo gratia tantum : et si etiam natura humana, non ideo minus per gratiam. Si ergo gratia filius hominis est, adoptivus filius esse videtur : ut idem sit naturalis filius Patris, et adoptivus filius Virginis. Ad quod dici potest, Christum filium Virginis esse et natura vel naturaliter, et gratia : nec tamen adoptivus filius Virginis est, quia non per adoptionem, sed per unionem filius Virginis esse dicitur. Filius enim Virginis dicitur, eo quod in Virgine hominem accepit in unitatem personæ : et hoc fuit gratiae, et non naturae. Unde Augustinus super Joannem 1 ait : Quod Unigenitus est æqualis Patri, non est gratiae, sed naturae. Quod autem in unitatem 2 persone Unigeniti assumptus est homo, gratiae est, non naturae. Christus ergo nec Dei nec hominis est adoptivus filius : sed Dei naturaliter, et hominis naturaliter et gratia est filius. Quod vero naturaliter sit hominis filius, Augustinus ostendit in libro de Fide ad Petrum : Ille scilicet Deus factus est naturaliter hominis filius, qui est naturaliter filius unigenitus Dei Patris. Quod autem non sit adoptivus filius, et tamen gratia sit filius, ex subditis probatur testimoniis. Hieronymus super Epistolam ad Ephesios ait : De Christo Jesu scriptum est, quia semper cum Patre fuit, et numquam eum ut esset voluntas paterna præcessit : et ille quidem natura filius est, nos vero adoptione. Ille numquam non fuit filius : nos antequam essemus, prædestinati sumus, et tunc spiritum adoptionis accepimus quando credidimus in Filium Dei. Hilarius quoque in libro III de Trinitate ait : Dominus dicens, Clarifica Filium tuum 3 : non solo nomine contestatus est se esse Filium Dei, sed etiam proprietate. Nos sumus filii Dei : sed non talis hic Filius. Hic enim verus et proprius est Filius origine, non adoptione : veritate, non nuncupatione : nativitate,
<--- Page Split --->
non creatione. Augustinus etiam super Joannem ait : Nos sumus filii gratia non natura : unigenitus autem natura, non gratia : an hoc etiam in ipso filio ad hominem referendum est 1 ? Ita sane Ambrosius quoque in libro I de Trinitate 2, ait : Christus filius est non per adoptionem, sed per naturam : per adoptionem nos filii dicimur, ille per veritatem naturae est.
Ex his evidenter ostenditur, quod Christus non sit filius gratia adoptionis. Illa enim gratia intelligitur, cum Augustinus eum non esse gratia filium asserit : gratia enim, sed non adoptionis, imo unionis Filius Dei est filius hominis, et e converso.
ARTICULUS XIII.
An Christus fuerit filius adoptivus ?
cunt, adhuc est verum, quod gratia adoptionis sunt filii et Angeli et homines : ergo videtur, quod hoc etiam accidit gratiae adoptionis, quod inveniat non filium illum quem facit filium : ergo videtur, quod non impediat quin possit dici filius adoptivus.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, post pauca : « Filius Virginis dicitur, eo quod in Virgine hominem accepit in unitatem personae : et hoc fuit gratiae et non naturae. »
Ex hoc videtur sequi, quod Christus fuit filius adoptivus :
Gratia enim quae de non filio facit filium, est gratia adoptionis : sed gratia assumptionis de non filio facit filium : ergo est gratia adoptionis.
Praeterea, Quare non conceditur, quod Christus sit filius adoptivus? Ex hoc enim, ut habitum est, non sequitur, quod ipse fuerit filius irae : quia hoc accidit gratiae adoptionis. Si dicas, quod oporteret ipsum prius non fuisse filium, et postea adoptari ut filius fieret : ipse autem factus est Filius Dei : hoc iterum non videtur impedire : quia ponamus hanc opinionem esse veram, quod Angeli creati sint in gratia, et non confirmati : sicut etiam de homine quidam di-
SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate, sicut objectum est, illa accidunt gratiae adoptionis : sed quia est etiam in Christo homine existente ratio filiationis, et ideo non est dicendus adoptivus.
Ad hoc intelligendum nota, quod aliud est habere filiationem per se, et aliud habere ex dono. Qui habet filiationem Dei ex dono, cum illud donum non sit esse suum, non habet illam nisi ex adoptionis gratia quam dedit ei Deus. Per esse autem contingit habere duobus modis, scilicet per actum naturae qui est ad esse : sicut nos habemus naturalia nobis per generationem accipiendo a parentibus naturalia eorum : et ideo sumus filii eorum per naturam, et non per gratiam beneplaciti eorum : et hoc modo Filius Dei in quantum Filius Dei est Filius Dei Patris natura. Alio modo habetur per esse per identitatem et per unionem ad illum qui per naturam habet. Si enim ego sum unum tibi per esse persona tua, quidquid tu habes per naturam, hoc
in libro 1 de Fide.
<--- Page Split --->
etiam naturale est mihi : licet per unionem acceperimus, et non per actum naturæ qui est generatio. Sic hic homo in quantum hic homo : ita quod ly in quantum dicat unionem, habet quod est filius natura : et tamen hic homo non est genitus de Patre : et hoc est quod dicit Augustinus, quod hic homo habet hoc per gratiam : sed hæc gratia non est habitus animæ, ut gratia adoptionis, sed potius est unio ad esse unum cum persona, quæ naturaliter habet filiationem Dei Patris : et per hoc satis patet solutio ad quæsitum.
ditatis et non totum, hoc contingit ex defectu rerum temporalium, quae quanto per plura dividuntur, tanto magis diminuuntur. Sed in spirituali matrimonio e contrario est : quia quanto pluribus datur, tanto majus est : et ideo unicuique accrescit ex justorum adoptione, qua gaudebit de Deo in adoptatis pluribus. Unde dicit Dominus : Gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore pænitentiam agente1.
ARTICULUS XV.
ARTICULUS XIV.
An solus Pater adoptet vel tota Trinitas ?
Ad quid adoptavit nos Deus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, E, circa medium : « Ille quidem natura filius, nos vero adoptione. »
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, circa medium : « Non solo nomine contestatus est se esse Filium Dei, etc. »
Est enim dubium, Utrum solus Pater adoptet, vel tota Trinitas ?
Et quaeritur, Ad quid adoptaverit?
Videtur enim, quod
Magis desponsamur sicut patet in Canticis per totum. Adoptans autem pater filiam quam ndoptavit, desponsare non potest.
Præterea, Non dat partem hæreditatus, sed totum : ergo non est adoptio.
Videtur autem, quod solus Pater : quia dicit lex, quod ille potest adoptare, qui potest generare : sed solus Pater poiest generare in divinis : ergo solus Pater potest adoptare.
SED CONTRA :
Sed contra.
- Super Pater noster, qui es in cœlis, dicit Glossa, quod Pater noster Deus Trinitas est : ergo videtur, quod tota Trinitas adoptet.
Solutio. Hoc ex præcedentibus leve est determinare : quia in veritate adoptamur : et verius etiam quam fiat adopzio secundum leges. Licet autem affinitas legalis excludat matrimonium carnale, nulla tamen propinquitas excludit spirituale matrimonium : sed potius quanto sunt plures conjungendi rationes, tanto firmius est.
Item, Gratia æqualiter est a tota Trinitate : et per gratiam adoptamur : ergo videtur, quod tota Trinitas sit pater adoptionis.
Sed iterum contra hoc videtur esse quod in primo Sententiarum 2 determinatur, quod non dicitur, Filius noster : ergo videtur, quod non habeat respectum ad nos : nec dicitur, Spiritus sanctus noster : sed tantum dicitur, Pater
Ad aliud jam patuit solutio : quia quod secundum leges datur pars hære-
4 Luc. xv, 10. 2 Cf. I Sententiarum, Dst. XVIII. Tom. XXV
<--- Page Split --->
noster : et cum per gratiam adoptionis sit Pater noster, videtur solus Pater adoptare posse.
est, et filius a nativitate filius : sed non est unius rationis generatio, et unius rationis nativitas in naturali generatione et adoptione : ergo non est unius rationis pater vel filius utrobique.
SED CONTRA :
Solutio. Dicimus, quod tota Trinitas sit Pater adoptans : sed tamen solus Pater appropriate, non proprie : et ideo supra dictum est, quod Pater adoptet per Filium, et per Spiritum sanctum : quia accipimus nomen filiorum per testimonium Spiritus Filii.
Apostolus infert, Si filii, et hæredes : hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi 1. Quæ illatio non valeret, nisi haberet aliquid de ratione filiationis suæ.
- Item, ad Roman. viii, 29 : Quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui. Et ibidem, Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Ergo si conformes sumus imaginis Filii, non æquivocæ dicimur filii : et si ipse primogenitus dicitur, generationi nostræ connumeratur sua : et ita non est æquivocum. Similiter accipitur hoc ex illo verbo : Vade ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum 2. Non enim diceret, fratres, si omnino generatio esset æquivoca.
Ad aliud dicendum, quod tota Trinitas illa generatione generare potest. Et si tu objicias quædam in legibus, Ille non potest adoptare qui per naturam generare non potest : dicendum, quod hoc non cogit plus nisi quod adoptio appropriate, et non proprie convenit Patri.
Ad aliud dicendum, quod licet non dicatur noster sub illo nomine, nec Spiritus sanctus sub illo nomine : tamen uterque istorum dicitur noster sub nomine Patris adoptantis : quia Filius secundum nomen Filii, non ponit respectum ad nos, sed ad Patrem : et similiter Spiritus sanctus sub nomine Spiritus sancti, non ponit respectum nisi ad suum principium, quod sunt Pater et Filius.
ARTICULUS XVI.
An filius æquivoce dicatur filius origine et adoptione ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, E, circa finem : « Hic enim verus et proprius est Filius origine, non adoptione. »
Ex hoc enim videtur, quod æquivoce dicatur filius adoptione, et origine : et pater dicatur æquivoce de patre vero, et adoptivo. Quod etiam alia ratione probatur : pater enim a generatione pater
Solutio. Dicendum, quod ista non sunt unius rationis : sed per prius et posterius sunt dicta : Christus enim vere filius est, ad cujus similitudinem nos sumus filii : et non accipitur similitudo in actu generationis, ut procedit objectio prima, sed ad natum, et ad jus nati. Ad natum quia ipse est nobis exemplum, cui assimilamur in quantum possumus, ut simus ei conformes. Et hoc intendit Apostolus, quando dixit ad Romanos, viii, 17. Cum enim dixerat : Si autem filii, et hæredes : hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi : statim subjunxit : Si tamen compatimur, ut et conglorificemur. Quasi diceret : Si in vita similes fuerimus Filio. Ad jus autem nati sumitur similitudo in perceptione hæreditatis.
Et per hoc patet solutio ad totum.
Ad Roman. viii, 17.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XVII.
An sint aliqui filii nuncupatione tantum? et, An sit aliquod medium inter filium natura, et adoptionis gratia?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, E, circa finem : « Veritate, non nuncupatione. »
Ex hoc videntur tertii filii introduci : qui nec adoptivi, nec natura filii, sed nuncupatione sola.
Et si dicatur, quod illi sunt qui sola creatione sunt filii. CONTRA : Illi non sola nuncupatione sunt filii, sed habent actum Patris in conductione ad esse, et etiam similitudinem Patris in imagine.
peccati in quo est deturpavit : et ille dicitur nuncupatione filius, non quod non habeat actum et imaginem Patris, sed quia deficit ab imitatione patris et similitudine : sicut Abraham dixit diviti : Fili, recordare, etc. 1.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod nullo modo Christus homo medium debuit dici inter filium natura, et filium per adoptionem : quia non participat nisi unum extremorum : et hoc non per rationem medii, sed per rationem extremi : gratia enim qua ille homo filius est, non est gratia adoptionis, ut dictum est, sed unionis ad esse : et ideo non est ibi aliquid de ratione illius extremi quod est filiatio adoptionis. Aliud autem extremum est ibi in ratione et simplicitate extremi : quia Christus eadem numero filiatione filius est, qua Filius æternus Dei filius est. Extremi natura quæ medium constituit, mixta est, et non permanens in sua simplicitate et natura.
ULTERIUS quæritur juxta hoc, Utrum aliquid sit medium inter filium natura, et filium adoptionis gratia ?
Videtur, quod sic : quia medium participat naturam extremorum : sed filius natura est filius natura tantum : filius adoptivus tantum gratia : ergo qui gratia tantum habet quod est natura filius, ut Christus homo, ipse est medius inter filium natura pure, et filium adoptione pure.
1 et contra. Sed contra :
Medium non nominatur nomine extremi nisi ad extremum aliud comparetur. Si ergo hic homo medius est inter filium natura et filium adoptione, videtur quod nec adoptivus, nec naturaliter filius absolute debeat vocari.
Solutio. Solutio. Ad primum dico, quod est filius creatione sola : et est filius creatione, et adoptione : et est filius nuncupatione, qui imaginem creationis actu
ARTICULUS XVIII.
Quæ sit illa gratia per quam nos adoptamur ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, E, sub finem : « Per adoptionem nos filii dicimur, etc. »
Dubitari enim hic potest, Quæ sit illa gratia per quam adoptamur ?
Videtur autem, quod dilectio : quia
Dilectio movet patrem adoptantem ut adoptet filium.
Item, Ad Coloss. i, 13 : Transtulit nos in regnum filii dilectionis suæ. Cum ergo adoptonis gratia transfert in regnum, videtur quod illa gratia sit charitas.
<--- Page Split --->
Item, Spiritus sanctus diffundt charitatem in cordibus nostris, ut habetur, ad Roman. v, 3 : et ipse dicitur Spiritus adoptionis filiorum in quo clamamus : Abba (Pater) 1. Ergo videtur, quod adoptio fiat per charitatem.
Item, Augustinus dicit, quod sola charitas distinguit inter agnos et hedos, inter filios regni et perditionis : cum igitur ad regnum adoptemur, videtur quod hoc fuit mediante charitate.
Sed contra SED CONTRA :
Per assimilationem ad Filium adoptamur : sed Filius dicit, Matth. xi, 29 : Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Et, Joan. xii, 13 et seq. : Vos vocatis me : Magister, et Domine : et bene dicitis, sum etenim. Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.
Item, Id quod præcipue dat gratiam, præcipue operatur ad adoptionem : sed Deus superbis resistit, humilitus autem dat gratiam 2 : ergo humilitas adoptat.
Solutio . Inadoptionequiddamconsi - deraturexparteadoptantis , etquiddamexparteadoptati . Exparteadoptantisprimoestdilectioinclinansadgratiæcollationem , etconsequenssecundumrationemetnonsecundumtempusestcollatiogratiæ . Exparteautemadoptatiprimumestfides , velfideimotus , osten - denslatitudinemhæreditatisetbenigni - tatemadoptantis : accedentemenimadDeumprimumoportetcrederequiaest , etquodinquirentibusseremuneratorest 3 . Secundoesttimorpenæ . Tertio , speshæreditatisetadoptionisconsequen - d æ . Etquarto , appetitussecundumdi - lectionem . Etconsequenteripsaadoptio : ethocsecundumnaturam , licetnonse - cundumtempus . Etideogratiasimplici - teradoptat : charitasautemsicutperfe - cteuniensexparteadoptantisetadopta - t i : fidesautem , timor , ethumilitas , etcælcrævirtutessecundumquid : quiafidesutostendens , timorutimpellensacontrarioadoptioni , humilitasutcusto - diensgratiamadoptionis .
F. Utrum persona vel natura prædestinata sit ?
Deinde si quæritur, Utrum, prædestinatio illa quam commemorat 1postolus 4, sit de persona, an de natura? Sane dici potest et personam filii 5 quæ semper fuit, esse prædestinatam secundum hominem assumptum, ut ipsa scilicet ens homo esset Dei Filius : et naturam humanam esse prædestinatam, ut Verbo Patris personaliter uniretur.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XIX.
Utrum prædestinatio Filii Dei sit unius rationis cum nostra ?
Deinde quæritur de ultima parte istius distinctionis, quæ incipit ibi, F, « Deinde si quæritur, Utrum prædestinatio, etc. »
Et quæruntur duo. Utrum prædestinatio Filii Dei sit unius rationis cum nostra ?
Et, Utrum sit causa nostrae prædestinationis ?
Ad PRIMUM proceditur sic :
"Ad Roman. vim, 30 : « Quos prædestinavit, hos et vocavit. Sed vocatio est segregatio a massa perditionis per gratiam finalem, ut colligitur ex sensu Glossæ. Cum igitur Filius Dei prædestinatus, non sit vocatus : videtur, quod non sit sua prædestinatio unius rationis cum nostra.
Præterea, Videtur sibi per posterius convenire : quia nobis convenit prædestinatio quantum ad personam totam et naturam totam : sibi autem quoad personam absolute non convenit, sed gratia personæ in natura, vel gratia naturae : ergo videtur, quod nobis convenit per prius.
Præterea, Non prædestinatur (ut dicit Rabanus) nisi quod ante destinatur : nihil autem ante Filium est, sed ante nos æternitas est : ergo per prius convenit nobis, quam ei.
I contra. SED CONTRA :
Glossa super epistolam ad Roman. viii, 30 : « Prædestinatio Dei præclarissimum lumen est nostrae prædestinations : » non autem esset lumen si alterius esset rationis : quia neutrum æquivocorum illuminat ad alterum.
SOLUTIO. Dicendum, quod dicitur solutio. prædestinari per prius et posterius : et in prædestinatione tria sunt, scilicet terminus a quo, et terminus ad quem, et ille qui prædestinatur. Terminus a quo est natura vel culpa : natura pura dico : quia si numquam peccatum esset, adhuc esscnus prædestinati ad gratiam et gloriam : et quoad hoc per prius convenit nobis præparatio gratiae, quam Christo. Terminus ad quem est gloria : et illa per prius convenit Christo : quia ascendit pandens iter ante nos, et nos in gloriam adduxit : et ita per prius convenit ei præparatio gloriae. Est autem medium destinatus et antedestinatus : et hoc convenit Christo simpliciter gratia naturae, et gratia personae secundum quid et non simpliciter : et ideo nobis convenit per prius secundum nominis rationem : et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XX.
Utrum prædestinatio Filii Dei sit causa nostrae prædestinationis ?
Secundo quæritur, Si prædestinatio sua sit causa nostrae prædestinationis ? Et videtur, quod sic : quia
Ipse est causa nostrae salutis : et sua resurrectio dicitur esse causa nostrae resurrectionis. I ad Corinth. xv, 1 et seq. in Glossa.
Præterea, Mediatio mediatoris reducitur ad actum causæ efficientis : sed ipse r ediator Dei et hominis fuit : ergo ipse fuit causa nostrae salutis, et per consecquens nostrae prædestinationis.
Item, Prædestinatio, ut dicit Gregorius, juvatur orationibus Sanctorum : ergo multo magis a Christo juvatur : ergo ipse est causa.
Item, Nos non sumus salvandi nisi per Christum : et quidquid fieret, hoc
<--- Page Split --->
prævisum est : ergo nos esse salvandos per Christum est præparatum et prævisum : ergo est prædestinatum : ergo prædestinatio illa causat prædestinationem nostram.
- Item, Sicut se habet prædestinatus ad prædestinatum, sic prædestinatio ad prædestinationem : sed prædestinatus Christus causat nos : ergo sua prædestinatia causa nostram, ut videtur.
Sed contra. SED CONTRA :
Nihil est causa æterni : sed nostra prædestinatio est æterna : ergo nihil est causa illius.
Præterea, Videtur quod nec effectus nostræ prædestinationis est gratia in præsenti : prædestinatio enim non convenit Christo nisi gratia humanitatis : et ab humanitate sua non causatur gratia : ergo nulla natura potest esse causa nostræ prædestinationis.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod est causa dupliciter, scilicet exemplaris, et causans per influentiam super causatum. Similiter in prædestinatione nostra duo sunt,
scilicet æternum quod est propositum miserendi, et præparatio gratiae in præsenti et per consequens gloriæ in futuro. Si igitur quæraru, Utrum prædestinatio Christi sit causa ut influens super illud quod est æternum in prædestatione nostra ? Dico, quod non : sed nihil prohibet quod influat per modum meriti et mediationis super id quod est temporale : quia hoc est effectus prædestinationis, qui etiam orationibus Sanctorum juvatur. Causa autem exemplaris potest esse : quia nos ad conformitatem ipsius prædestinati sumus.
Per hoc patet solutio ad primas rationes, quae omnes probant, quod est causa influens per modum meriti et mediationis.
Ad m autem quod contra objicitur, di- Ad e cendum quod id quod est æternum non causatur ab aliquo : sed licet gratia quae est effectus prædestinationis non sit ab homine Christo in quantum est homo, tamen potest influere per modum merentis et satisfacientis pro nobis et mediantis, ut prius dictum est.
<--- Page Split --->