DISTINCTIO VI.
De modo uniendi divinam et humanam naturam secundum varias Doctorum opiniones.
A. De intelligentia harum locutionum, Deus factus est homo, Deus est homo : an his locutionibus dicatur Deus factus esse aliquid, vel esse aliquid, vel non esse aliquid ?
Ex praemissis autem emergit quaestio plurimum continens utilitatis, sed nimium difficultatis atque perplexitatis. Cum enim constet ex praedictis et aliis pluribus testimoniis, omnesque Catholici unanimiter fateantur Deum factum esse hominem, et Christum verum Deum esse et verum hominem : quaeritur, an his locutionibus, Deus factus est homo, Filius Dei factus est filius hominis, Deus est homo, et homo est Deus, dicatur Deus factus esse aliquid, vel esse aliquid, vel aliquid dicatur esse Deus : et an ita conveniat dici, Homo factus est Deus, et filius hominis factus est Filius Dei : sicut e converso dicitur : et si ex his locutionibus non dicitur Deus factus esse aliquid, vel esse aliquid, quae sit intelligentia harum locutionum et similium ? In hujus profunditatis reseratione, et scrupulosae quaestionis expositione plurimum differre inveniuntur sapientes.
DIVISIO TEXTUS.
« Ex praemissis autem emergit quaestio, etc. »
Hic incipit pars illa in qua Magister incipit agere de consequentibus unionem.
Sunt autem consequentia quae consequuntur unionem, ut termini ipsius unionis, sicut Deum esse hominem, et e converso : et hominem et Deum esse duo, vel unum : et unionem factam esse in natura, vel supposito, vel persona. Et de his consequentibus agit Magister primo.
Sunt etiam consequentia non ut termini, sed ut proprietates sic uniti, sicut
<--- Page Split --->
est omniscientia, et esse caput Ecclesiae, et esse timentem timore naturali, et de merito, et hujusmodi, de quibus agit Magister postea.
Dividitur igitur in duas partes : in quarum prima agit de consequentibus unionem primo modo : et haec continet duas distinctiones. In secunda, agit de consequentibus unionem secundo modo : et haec incipit in distinctione VIII, ibi, A, « Post prædicta inquiri debet, etc. »
In prima harum sunt partes duæ : quarum prima continet quæstionem hanc, Utrum debeat concedi, Homo vel hic homo factus est Deus, sicut e converso conceditur? et, Quid prædicetur, cum dicitur, Deus est homo, vel factus homo? Et insuper in secunda parte continet distinctionem trium opinionum in hac quæstione, ibi, B, « Alii enim dicunt in ipsa Verbi incarnatione, etc. »
Et haec ulterius dividitur in tres opiniones distinctas, quas facile est in Littera distinguere.
In secunda autem ponit Magister responsiones harum opinionum ad quæstionem factam : et haec incipit in distinctione VII, ibi, A, « Secundum primam vero dicitur, etc. »
ARTICULUS I.
An ista sit concedenda, Filius Dei factus est homo?
ctus est homo : quam tamen Magister dicit ab omnibus concessam.
- Omne enim factum terminus est alicujus fieri quod ponitur circa hoc quod factum est, vel circa aliquam partem naturae ejus. Cum igitur dicitur, Filius Dei factus est homo, factus dicit terminum alicujus fieri quod virtute locutionis ponitur circa Filium Dei vel Deum : nullum autem fieri potest poni circa Deum vel Filium Dei : ergo locutio est falsa.
Si dicatur, quod non est inconveniens, quod aliquid fieri notetur poni circa Filium Dei. CONTRA : Omne quod fit, mutatur et est imperfectum : Deus autem non mutatur, nec est imperfectus ad aliquid : ergo non potest poni circa ipsum fieri. Item, Quod fit non est in permanentibus : ergo si Filius Dei fit, ipse non est, quod falsum est.
Item, Cum dicitur, Ferrum factum est cultellus, notatur ferrum fuisse subjectum fieri cultelli, sicut materia : ergo similiter cum dico, Filius Dei factus est homo, notatur virtute locutionis Filius Dei subjici ipsi fieri, sicut materia : et sic sequeretur, quod Filius Dei in homine Christo esset materialis, et homo formalis, quod absurdum est : ergo illa proposito est falsa.
Item, Omne factum est complementum ejus quod fit, et nullius alterius : igitur si Filius Dei factus est homo, ly homo vocabitur virtute locutionis complementum respectu Filii Dei fientis, quod falsum est : ergo illa proposito non est concedenda, ut videtur.
Incidit autem dubium hic circa primam partem primae distinctionis circa propositionem illam quam Magister dicit ab omnibus concessam, scilicet Deus factus est homo, vel Filius Dei factus est homo, vel Deus est homo, vel Filius Dei est homo : quia in omnibus illis est eadem ratio dubitationis.
Videtur autem, quod haec sit falsa, Deus factus est homo, vel Filius Dei fa-
ULTERIUS quaeritur de hac, Deus est hoquo, quam dicit ab omni opinione concessam.
Videtur enim esse falsa :
- Nihil enim prædicatur univoce de Deo et creatura : sed cum dicitur, Petrus est homo, Joannes est homo, prædicatur homo univoce. Non debet ergo hac ratione de Deo prædicari : ergo hæc est falsa, Deus est homo.
<--- Page Split --->
Item, Si aliquid inest alicui, vel prædicatur de aliquo, et non semper infuit, notat factam esse mutationem circa illud : Deus est homo, et non semper fuit homo : ergo ipse mutatus est ex hoc quod ipse homo est : hoc autem falsum est, quia Deus est incommutabilis : ergo Deus non est homo.
Item, Cum dicitur, Deus est homo : aut prædicatur ly homo essentialiter de ly Deus, aut accidentaliter. Si accidentaliter. CONTRA : Dicit Avicenna, Quod in se est substantia, respectu nullius potest esse accidens : ergo a destructione consequentis, si respectu alicujus prædicatur ut accidens, in se non est substantia, quod falsum est : quia homo substantia est : ergo non potest accidentaliter prædicari. Si autem prædicatur essentialiter de Deo, de necessitate convenit essentialiter omni supposito subjecti, sicut cum dicitur, homo est animal : quia animal prædicatur essentialiter de omni supposito hominis : ergo quodlibet suppositum Dei esset homo : sed Pater est suppositum Dei : ergo Pater est homo. Item, Spiritus sanctus est suppositum Dei : igitur Spiritus sanctus est homo, quod falsum est : ergo haec est falsa, Deus est homo, ex qua illa sequitur, ut videtur.
Item, In Topicis quatuor genera prædicatorum distinguuntur, scilicet accidentale conversum, et accidentale non conversum, substantiale conversum, et substantiale non conversum. Prædication autem speciei et differentiæ reducuntur ad substantiale non conversum.
Quæratur igitur, in quo istorum prædicatorum sit prædicatum istius propositionis, Deus est homo ? Si dicatur, quod in accidentali, aut in non converso, aut in converso. Si primo modo, tunc homo non debet prædicari de Deo nisi denominative vel per inesse. Si autem posset fieri denominatio, tunc aut posset dici Deus non esse homo, sed humanatus, quod falsum est : aut deberet dici Deo inesse ut accidens, et non deberet
dici homo, quod iterum falsum est. Si autem est prædicatum accidentale conversum. CONTRA : Illud convertitur cum subjecto cum signo distributivo : sicut homo est risibile, possum dicere, omnis homo est risibilis, et omne risibile est homo. Si igitur dicimus sic, Deus est homo, et erit, Omnis homo Deus, quod falsum est : ergo non erit tale prædicatum. Præterea, De tali prædicato dicit Boetius, quod manat de ipsis principiis essentialibus subjecti : ergo secundum hoc homo manat de principiis sicut passio Dei, quod absurdissimum est. Si autem est substantiale : aut conversum, aut non conversum. Si conversum : igitur erit homo diffinitio Dei, quod absurddum est. Si autem non est conversum, tunc erit genus, vel differentia, vel species. SED CONTRA : In omnibus talibus prædicatis forma subjecti et forma prædicati ponunt et dicunt cohærentiam necessariam et naturalem et inferiorum et superiorum : deitas autem quæ est forma subjecti, non ponit talem cohærentiam cum forma prædicati, sed potius disparationem : ergo non est tale prædicatum : ergo hæc locutio, Deus est homo, et Deus /actus est homo, est falsa, ut videtur.
- Item, Cum dicitur, Deus est homo, et cum dicitur, Petrus est homo, quæcumque universaliter gratia suppositorum hominis de homine prædicantur, omnia de subjecto dici possunt, ut homo est risibilis, et substantia, et hujusmodi, omnia dicuntur de Petro : ergo a simili cum dicitur, Deus est homo, omne quod de prædicato universaliter prædicatur, de subjecto dici potest : sed homo est creatus : ergo Deus est creatus. Item, homo est creatura : ergo Deus est creatura. Nec potest dici, quod hic incidit fallacia accidentis : quia creatura et creatus licet dicant accidens, tamen dicunt accidens inseparabile et propriam passionem universaliter consequentem hominem : et in talibus non incidit extraneum nec fallacia. Si dicatur, quod pas-
<--- Page Split --->
sio quidem est exeuntis de nihilo, sed non hominis in quantum homo : hoc non impedit processum : quia cum dico, Petrus est homo, possum ulterius inferre, et homo est vitale, ergo Petrus : et homo est corporeum, ergo Petrus : et tamen ista non consequuntur hominem in quantum homo est, licet sequantur hominem universaliter, licet non solum hominem sequantui. Si forte dicatur, quod haec est vera, Deus est creatus, et Deus est creatura : hoc nihil est : quia Magister negat eam infra, et dicit esse perfidiam Arii 1. Praeterea, Si esset creatus : vel esset creatus a se, vel ab alio. Si a se. Contra : Omne creans est : omne quod creatur, non est : ergo idem est et non est, quod falsum est. Si autem est creatus ab alio : ergo alius Deus creans est quam ipse, quod improbatum est in primo libro Sententiarum 2.
ergo nihil est dictum, quod prædicatum restringat subjectum.
ITEM, Cum dicitur, Deus est homo, in Quest. qua materia est ista propositio ?
Aut enim erit in naturali, aut impossibili sive remota, aut contingenti. Si in naturali : ergo prædicatum semper convenit cum subjecto, subjecto existente : ergo ab æterno fuit hæc vera, Deus est homo, quia Deus fuit ab æterno, quod falsum est. Si autem in materia remota : ergo prædicatum non potest cohærere subjecto : et significatur cohærere : ergo locutio est falsa. Si autem in contingenti, tunc potest separari prædicatum a subjecto, et idem Deus in persona qui est homo, potest esse non homo : sicut idem in persona Petrus, potest esse albus, et potest non esse albus, quod falsum est : igitur illa locutio simpliciter debet negari.
Quest. 2. ITEM, Cum dicitur, Deus est homo, quanta est illa propositio ?
Si dicitur, quod indefinita : tunc recipiet signum universale, vel particulare. Si universale, tunc sequitur, quod omnis Deus est incarnatus, quod falsum est, quia Pater incarnatus non est. Si autem non verificatur cum signo universali, tunc verificabitur cum signo particulari, et subcontraria erit secum vera : quia tunc erit in materia contingenti : ergo ista due erunt simul verae, quidam Deus est homo, quidam Deus non est homo : ergo et ista, Deus est homo, et Deus non est homo, per locum ab æquipollenti a particulari ad indefinitam.
Si forte dicatur, quod subjectum restringitur a prædicato ad supponendum pro Filio tantum : hoc erit contra artem restrictionum, ubi probatur quod prædicata non restringunt sua subjecta : quia aliter uno solo currente vel duobus, vel tribus tantum, hæc esset vera, omnis homo currit : quia sensus esset, omnis homo currens currit, quod falsum est :
ITEM, Duo sunt modi prædicandi, Quest. scilicet per causam, et per cohærentiam prædicati cum subjecto. Per causam, sicut cum dicitur, sol calidus. Per cohærentiam sicut dicitur, homo albus.
Et quæratur quis istorum modorum sit in hac, cum dicitur, Deus est homo ? Si per causam, tunc sensus est, Deus est homo, id est, causa hominis : ergo secundum hoc potest dici leo et Angelus : quia est causa Angeli. Si secundo modo, tunc humanitas cohæret Deo : sed humanitas non est deitas : ergo forma extranea deitati est in Deo : quod esse non potest : quia sic esset compositus ex disparibus formis : quod est contra Hilarium dicentem : « Non ex disparibus est Deus qui spiritus est. »
ULTERIUS quæritur de conversis isQuest. tarum propositionum, scilicet, homo factus est Deus, et, homo est Deus : has enim conversas concedunt etiam ista opiniones : et ideo de ipsis oportet quæ-
<--- Page Split --->
rere, antequam ad distinguendum opiniones descendamus.
Quæritur enim de hac primo, Homo factus est Deus. Videtur enim, quod sit falsa : quando enim aliquid fit, non est sub eadem forma in suo fieri et in suo facto esse : igitur cum sit in fieri, id est, in unione cum forma hominis, perfecta unione non est sub illa : et sic Christus non fuit homo quando unitus est, quod hæresis est, quia hodie est verus homo, et semper fuit ex quo humanam naturam assumpsit.
Item, Cum dicitur, Homo factus est Deus, notatur homo præexistere ante ipsum fieri, cujus terminus est factum esse : sicut dico, ferrum factus est cultellus : sed non fuit homo ante unionem : ergo cum hoc notatur, virtute locutionis illius, illa locutio erit falsa.
Quæritur etiam de hac, Homo est Deus : aut hoc est virtute unionis, aut virtute cohærentiæ unionis. Si primo modo. Contra : Plus distant Deus et homo, quam affirmatio et negatio circa idem : si igitur nulla virtute conjungibilia sunt affirmatio et negatio circa idem, et secundum idem, nulla virtute erunt Deus et homo in eodem, et secundum eamdem hypostasis.
Si autem dicatur, quod verificatur propositio propter cohærentiam terminorum, est ridiculum : quia deitas et humanitas sunt disparata.
Solutio. Solutio. Sine præjudicio propter errores hic se ingerentes oportet respondere ad argumentationes prædictas caute, ut omnino teneatur veritas fidei potius quam Aristoteles princeps Philosophorum : quia non est mirum si aliquid contra artem in se habeat incarnatio, quæ etiam ingenio per gratiam suffulto investigari non poterat : unde Joannes Baptista dicit : Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens sol-
vere corrigiam calceamentorum ejus 1. Sslvabimus tamen artem quantum fieri possibile est.
Dico ergo, quod hæc absque dubitatione concedenda est, ut dicit Magister, Deus factus est homo, et Filius Dei factus est homo : eo quod illa duos sensus habet veritatis. Si enim ly factus determinet ly homo, vera est sub hoc sensu, Deus factus est homo, id est, Deus factus est homo, qui factus est : et hæc omnibus statim apparet vera. Si igitur ly factus referatur extra propositionem ad fieri cujus terminus est factus, ut sit sensus, Deus factus est homo, id est, aliquid factum est quo Deus est homo, quia unio facta est qua Deus est homo : tunc iterum vera est, et factum ponit suum fieri circa id quod in unione subjiciebatur Spiritui sancto, et hoc fuit humana natura. Si autem ly factus poneret suum fieri circa Deum, vel Filium Dei, sic non concederetur, et in illo sensu procedit objectio. In medio autem sensu videtur explanari in Littera sic : Deus factus est homo, vel cœpit esse homo, et non cœpit esse homo, nisi per hoc quod aliquid factum est per quod ipse tunc fuit homo, et ante hoc non fuit homo. Unde illa locutio cum in duplici sensu verificetur, conceditur ab omni opinione.
Ad aliud dicendum, quod hoc non est simile de hac, ferrum fit cultellus : quia ferrum est materia cultelli : quia materia de sui natura subjicitur ipsi fieri : ideo videtur de natura sua fieri poni circa ipsum : hoc autem non est ita in ista, Deus factus est homo, vel Filius Dei.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod factum est complementum ejus quod fit, quando fieri notatur poni circa ipsum, ut in generatione naturali, vel motu : hic autem non est ita.
Ad id quod ulterius quæritur de ista, Deus est homo, dicendum quod nihil prædicatur univoce de Deo ut Deus est,
<--- Page Split --->
et de creatura ut de creatura : quia bene concedo hoc, quod homo in eadem ratone prædicatur de Christo ut de aliis. Et si objici tur per Joannem Damascenum, quod in Domino Jesu non est communem speciem invenire, supra solutum est 1, ubi illa auctoritas est explanata.
Ad aliud dicendum, quod illa ratio non procedit : quia non sequitur, si aliquid prædicatur de Deo quod non semper prædicabatur, quod ipse sit mutatus. Hæc enim propositio, Aliquid convenit Deo quod non semper convenit, duas causas veritatis habet : quarum una est, si Deus mutatus est, vera est propositio. Secunda est, si aliquid mutatum est ad ipsum, iterum vera est : et tunc non sequitur, quod ipse sit mutatus, sed quod aliquid sit mutatum ad ipsum. Unde in argumentatione illa est peccatum consequentis, et est instantia, Deus est in hac anima creata modo essentialiter, præsentialiter, et potentialiter : et non semper infuit : ergo est mutatus : ita est etiam hic. Præter hoc sequitur, quod est cum homine Christo per unionem.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Deus est homo, ly homo prædicatur essentialiter. Et ad hoc intelligendum est quiddam, quod cum dicitur, Deus est homo, vel Filius Dei est homo, subjicitur iste terminus, Deus, gratia suppositi, et non gratia significati per terminum : et hoc cogente prædicato, ut infra probatur : sicut cum dicitur, homo currit, virtute prædicati iste terminus, homo, stat pro supposito cui convenit cursus : ita cum dicitur, Deus est homo, virtute prædicati stat iste terminus, homo, pro supposito.
Et si objici tur, quod est contra artem, quod prædicatum essentiale cogat terminum stare pro supposito : quia prædicatum essentiale notat cohærentiam ad significatum primo, et ad suppositum per consequens : cum enim dico, Socrates
est animal, non dicitur, Socrates est animal, nisi per hoc quod est homo. Si, inquam, sic objiciatur, respondeo, quod hoc verum est in illis prædicatis quæ sumuntur a forma totius, quæ est genus, vel species, vel differentia respectu subjecti : hoc autem prædicatum homo, cum dicitur, Deus est homo, non est tale prædicatum quod sit essentiale subjecto, eo quod sit genus, species, vel differentia : sed est essentiale ut factum essentiale per aliud : et ideo cogit subjectum stare pro eo in quo facta est unio, quæ facit ipsum prædicatum essentiale. Et sic patet quod non sequitur, quod potest stare pro quolibet supposito : imo non appellabit nisi suppositum illud, in quo unio essentialis facta fuit : et tunc non sequitur, ergo Pater est homo, vel Spiritus sanctus est homo.
Ad aliud dicendum, quod ipsum reducitur ad prædicatum essentiale non conversum, sed ratione jam dicta non potest inferri, Omnis Deus est homo, etiamsi grammatica admitteret hanc, omnis Deus : quia in secunda distinctione libri primi Sententiarum probatum est, quod ly Deus non recipit signum distributivum, vel particularem vel pluralem numerum.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa simpliciter dicenda, Deus est creatus, et Deus est creatura, nisi addatur determinatio, ut infra docebit Magister 2. Nec est simile, cum dicitur, Deus est homo : et, Homo est creatura : ergo Deus est creatura. Licet enim homo est creatura, tamen homo de intellectu suo non importat aliquod contrarium significato hujus termini, Deus : quinimo importat de intellectu suo nubile divinae naturae et deitati, et per hoc cogit hunc terminum, Deus, appellare suppositum Filii, ut dictum est prius : sed iste terminus, creatus, vel factus, vel creatura, de suo intellectu importat hoc quod est commune Trinitati : quia facere, et creare sunt
<--- Page Split --->
opera essentiae : et ideo respiciunt hunc terminum, Deus, gratia significati : undo opposita ponuntur circa idem : ideo locutio est falsa. Nec valet si creaturam esse sequitur universaliter ad hominem esse, quod propter hoc de quo in aliquo casu praedicatur homo, praedicetur etiam creatura pro factura simpliciter. Et hoc ideo, quia homo non praedicatur gratia sui, sed gratia unionis factae : non enim habet iste terminus, homo, a suo significato quod sit Deus, sed potius ab unione facta in hypostasi.
Adquest. 2. Ad aliud dicendum, quod cum dicitur. Deus est homo, non est propositio alicujus quantitatis : et hoc contingit propter naturam hujus termini, Deus, qui nec dicit universale nec singulare. Quod autem universale non dicat, patet : quia universale est in multis per intentionem, et divisum ab illis per esse : Deus autem habet significatum quidem communicabile pluribus, sed singulare in esse : quia tres personae secundum deitatem habent idem esse. Quod non sit singularis, patet : quia nullum singulare est communicabile pluribus, nec re, nec ratione : ergo non potest dici, quod sit alicujus quantitatis propositio : nec indefinita est, et ideo non procedunt rationes de particuiari ad infinitam. Ne tamen videamur fugere rationem, dicendum quod haec est vera, Deus est homo : et haec est falsa, Deus non est homo. Sicut enim dicit Boetius, « Talia sunt subjecta, qualia praedicta permiserint : » et hoc tenet semper quoad hoc quod subjectum cogitur a praedicto stare vel pro subjecto, vel pro supposito, vel pro utroque. Cum enim dicitur, homo currit, semper praedictum cogit subjectum stare pro supposito. Et similiter in negativa, quando dicitur, homo non currit. Ergo similiter cum dicitur, Deus est homo : cum praedictum non sit essentiale subjecto per naturam, sed per unionem quae facta est in hypostasi, cogit subjectum stare pro supposito in quo facta est illa unio : igi-
tur si negetur, negabitur ratione ejusdem hypostasis : quia non respicit aliam nisi illam in qua facta est unio : ergo est illa due, Deus est homo, et Deus non est homo, non opponuntur nisi sicut afirmatio et negatio circa idem : cum igitur haec sit vera, Deus est homo, haec erit falsa, Deus non est homo.
Ad hoc autem quod objicitur, quod praedicta non restringunt subjecta, Dicendum, quod licet non restringant in numero suppositorum, restringunt tamen gratia significati vel suppositi, et cogunt stare pro significato vel supposito, sicut patet in his, homo est dignissima creaturarum, et homo est animal, et homo currit : in quibus omnibus subjectum respicitur a praedicto, et propter hujusmodi respectum cogitur habere personalom vel non personalem suppositionem : et ita est in hac locutione, Deus est homo, preter hoc solum quod ex natura significati hoc non habet praedicatum istius locutionis, sed ex unione quae facta est in hypostasi una tantum : et ideo non respicit subjectum nisi tantum gratia illius, et in negativa similiter. Et est simile, sicut si ponamus unum solum esse simum : sicut cum dicitur, homo est simus, vera est locutio, et respicitur subjectum gratia unius illius, et appellat illum, et pro illo reddit locutionem veram. Quod verificatur haec, homo non est simus, hoc contingit ideo, quia non restringitur homo, et in alio est secundum aliud esse : quod non est in Deo, vel in significato hujus termini, Deus.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Deus est homo, propositio est in materia naturali : sed dupliciter est aliquid in materia naturali, scilicet ex cohaerentia naturali terminorum quam habent ex ordine suorum significatorum ad invicem, et ex alio faciente cohaerere substantialiter quae per naturam sunt ab invicem separata, et sic est hic : unde etiam hujus simile in natura inveniri non potest.
<--- Page Split --->
Ad quest. 4. Ad aliud dicendum, quod non est praedicatio per causam, sed per essentiam, ut dictum est.
Ad quest. 5. Ad id quod ulterius quaeritur de conversis, scilicet hac, Homo factus est Deus : videtur quibusdam non esse concedenda, eo quod sequi videtur, homo factus est Deus, ergo aliquis homo factus est Deus, vel ergo unus factus est Deus, et ita ambae improbate sunt in distinctione praecedenti.
Sed videtur mihi sine praejudicio loquendo, quod Magister concedit eas, et etiam Augustinus ponit eas : et ideo sub distinctione recipi possunt : homo factus est Deus, ita quod ly factus determinet ly homo, ut sit sensus, homo factus est Deus, id est, homo qui factus est : et in hoc sensu non oportet quod homo praeexstiterit, quia suum factum esse cum suo unitum esse fuit simul, et suum fieri cum suo uniri fuit simul. Similiter si ly factus referatur ad aliquod subintellectum extra propositionem, ut sit sensus, factum est quod homo est Deus, id est, aliquid factum est, id est, unio qua homo Deus est, vera erit.
Ad PRIMUM ergo quod contra objicitur, dicendum quod hoc verum est, quando fieri est successivum : quia tunc factum esse est in termino mutatio : sed non fuit ita in Christo, imo simul factum est totum virtute infinita Spiritus sancti. Vel dicatur, quod si fieri distinguatur per in-
tellectum a factum esse, tunc fieri non ponit hominem esse, sed potentiam hominis solum quae mutatur ad formam hominis, sed simul habetur unio et homo ad Deum, et ideo utrumque remanet : quia non est unio in terminum, sed potius in singularitatem persona praeexistentis.
Ad aliud dicendum, quod hoc non est verum : quia ly homo non dicitur factus sicut materia, sed potius sicut terminus illius fieri quod importatur per terminum unionis : et illi ex parte assumptionis subjiciebatur natura, et terminata est unio in homine perfecto unito : non ita quod successive factum sit ibi tempore, sed ex parte ordinis naturalis prius est assumere corpus et animam, quam habere hominem unitum perfectum.
Ad id quod ulterius quaeritur de ista, Ad quem Homo est Deus, dicendum quod illa absolute vera est.
Ad objectum autem contra, dicendum quod in aliquo magis distant affirmatio et negatio, in aliquo magis Deus et homo. Si enim attendatur natura oppositionis inter ens et non ens, simpliciter magis opponuntur affirmatio et negatio quam Deus et homo, et ideo non verificantur simul, nec possunt coujungi : Deus autem et homo bene possunt conjungi. Si autem attendatur proportio dignitatis inter extrema, tunc magis distat Deus a quolibet creato, quam affirmatio et negatio.
B. Quorumdam sententiam refert.
Alii enim dicunt in ipsa Verbi incarnatione hominem quemdam ex anima rationali et humana carne constitutum : ex quibus duobus omnis verus homo constituitur : et ille homo cœpit esse Deus, non quidem natura Dei, sed persona Verbi : et Deus cœpit esse homo ille. Concedunt etiam ho-
<--- Page Split --->
minem illum assumptum a Verbo et unitum Verbo, et tamen esse Verbum: et ea ratione tradunt dictum esse, Deum factum hominem, vel esse hominem, quia Deus factus est, id est, cœpit esse quœdam substantia ex anima rationali et humana caunis subsistens : et illa substantia facta est, id est, cœpit esse Deus : non tamen deniigratione naturae in naturam, sed utriusque naturae servata proprietate factum est, ut Deus esset illa substantia, et illa substantia esset Deus. Unde vere dicitur, Deus factus est homo, et homo factus est Deus : et Deus est homo, et homo Deus : et Filius Dei filius hominis, et e converso. Cumque dicunt illum hominem ex anima rationali et humana carne subsistere : non tamen fatentur ex duabus naturis esse compositum, divina scilicet, et humana : nec illius partes esse duas naturas, sed animam tantum et carnem.
C. Auctoritates ponit quibus muniunt suam sententiam.
Et ne dê suo sensu tantum loqui putentur, hanc sententiam pluribus muniunt testimoniis. Ait enim Augustinus in libro de Trinitate : Cum legitur, Verbum caro factum est 1, in Verbo intelligo verum Dei Filium, in carne agnosco verum hominis Filium, et utrumque simul unam personam, Deum et homincm ineffabilis gratiae largitate conjunctum 2. Idem, in Enchiridion : Christus Jesus Deus de Deo est : homo autem natus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine. Utraque substantia, divina et humana, Filius est unicus Dei Patris Omnipotentis, de quo procedit Spiritus sanctus, utrumque unus : sed aliud propter Verbum, et aliud propter hominem : non duo filii Deus et homo, sed unus Dei Filius. Deus sine initio, homo a certo initio 3. Idem, in eodem : Quid natura humana in Christo homine meruit, ut in unitatem personæ unici Filii Dei singulariter assumpta esset ? Quæ bona voluntas, quæ bona opera præcesserunt quibus mereretur iste homo una fieri persona cum Deo ? Numquid antea fuit homo, et hoc ei singulare beneficium præstitum est, ut singulariter promereretur Deum ? Nempe ex quo homo esse cœpit, non aliud cœpit esse homo quam Dei Filius, et hic
<--- Page Split --->
unicus : et propterea Dei Verbum, quia est ab illo suscepta caro, facta est utique Deus : ut quemadmodum una est persona quilibet homo, anima scilicet rationalis et caro : ita sit Christus una persona, Verbum et homo. Idem, super Joannem : Agnoscamus geminam substantiam Christi, divinam scilicet qua æqualis est Patri, et humanam qua minor est Patre : utrumque autem simul non duo, sed unus est Christus : ne sit quaternitas, non trinitas Deus. Ac per hoc Christus est Deus, anima rationalis et caro . Idem quoque in libro de Prædestinatione sanctorum : Ille homo ut a Verbo Patri coæterno in unitatem personæ assumptus, Filius Dei unigenitus esset, unde hoc meruit : quod bonum ejus præcessit, ut ad hanc ineffabilem excellentiam perveniret ? Faciente ac suscipiente Deo Verbo, ipse homo ex quo esse cœpit, Filius Dei unicus esse cœpit 2. Item, Homo quicumque ita gratia fit Christianus, sicut gratia homo ille ab initio factus est Christus. Idem, in libro XIII de Trinitate 3 : Gratia Dei nobis in homine Christo commendatur. Quia nec ipse ut tanta unitate Deo vero conjunctus, una cum illo persona Filius Dei fieret, ullis est præcedentibus meritis assecutus : sed ex quo homo esse cœpit, ex illo est et Deus. Unde dictum est, Verbum caro factum est 4. Hilarius quoque in libro X de Trinitate ait : Christum non ambigimus esse Deum Verbum, neque rursus Filium hominis ex anima et corpore constitisse ignoramus.
His aliisque auctoritatibus utuntur, qui hominem quemdam ex anima rationali et carne compositum dicunt Deum factum, sed gratia, non natura. Sola enim gratia habuit ille homo, non meritis vel natura, ut esse Deus sive Dei Filius, ut haberet omnem scientiam et potentiam quam habet Verbum cum quo est una persona. Nec tantum 5 in superioribus legitur, quod homo ille sit una persona cum Verbo, et sit ipsum Verbum, sed etiam quod anima rationalis et caro eadem persona sit, et Christus sit, et Deus.
Expositio textus.
« Alii enim dicunt in ipsa Verbi incarnatione, etc. »
Hic Magister aggreditur primam opi-
nionem : et sicut mihi videtur, hæc opinio dividitur in duas partes : in quarum prima ponuntur suæ positiones, in secunda suarum positionum confirmationes, ibi scilicet, C, « Et ne de suo sensu tantum loqui putentur, etc. »
Nota, quod quatuor positiones hujus opinionis possunt extrahi de Littera ex priori capitulo, in quo positiones ponun-
<--- Page Split --->
tur : quarum prima est, quod homo sit assumptus : et hæc extrahitur ex hoc quod dicit Magister, ibi, B, « Concedunt etiam illum hominem assumptum a Verbo, etc. » Secunda est ibi, quod utraque illarum propositionum vera sit, Deus factus est homo, et e converso : et hæc extrahitur, ibi, B, « Et ea ratione tradunt dictum esse, Deum hominem factum, etc. » Tertia, quod Christus sit duo supposita, et non tantum duæ personæ : et hæc extrahitur de hoc quod dicit in principio capituli B, « Hominem quemdam ex anima rationali, etc. » Et confirmatur per auctoritatem Augustini : « Utrumque unus : sed aliud propter Verbum, scilicet assumentem Deum, et aliud propter assumptum hominem 1. » Quarta est, quod cum dicitur, Deus est homo vel hic homo, suppositum illud non habet nisi duas substantias in se, scilicet corporis et animæ, et non est subsistens ex tribus : et illa extrahitur in fine capituli, ibi, B, « Cumque dicunt illum hominem, etc. » Hæc enim positio quarta, causa est tertiæ, quare dicunt Christum esse duo supposita : et ideo etiam eas hic conjunxi, licet tertia de principio primi capituli sumatur. Ex his autem sequitur quinta positio, qua respondent quaestioni factæ illi qui sunt de ista opnione, scilicet quod cum dicitur, Filius Dei est homo, quod prædicatur ibi aliquid, quia suppositum hominis unitum Verbo sive Filio Dei : quia suppositum est in duabus substantiis, scilicet animæ et corporis.
Hæc est ergo sententia duorum capitulorum, quæ ponuntur in prima parte distinctionis.
ARTICULUS II.
Res naturae, suppositum, substantia, hypostasis, individuum, et persona, quomodo differunt ?
Sed hic incidit quaestio de tribus : quorum primum est, quae differentia sit inter rem naturae, suppositum, hypostasim, substantiam, et individuum, et personam ?
Secundum est, In quo illorum facta est unio, et in quo non ?
Tertium est, Utrum hoc verum est, quod Christus est duo vel unum? et, Quæ duo sit ipse Christus, si duo est?
Ad PRIMUM proceditur sic :
Cum dicitur res naturae, intelligitur dupliciter, hoc est, res intenta a natura, et constituta a naturae actu : ergo res naturae est illa quae propinquior et immediator est generationi : cum ergo generet per se hic et nunc, non est res natura nisi aliquid constitutum per actum generationis in natura illa, scilicet hoc aliquid, et hoc est concedendum.
ULTERIUS cum dicitur, Petrus est homo, Joannes est homo, et Thomas est homo : commune est eis quod est homo, et una ratione est eis commune : ergo quilibet illorum similem alii habet respectum ad naturam communem quae significatur in homine. Ex ista ergo similitudine respectus causatur alia communitas proportionis ad unum, scilicet quod sicut unus supponitur naturae communi, ita et alius : et ex isto accipiunt communitatem suppositi : ita quod unusquisque est suppositum hominis : ergo suppostum dicitur stans sub natura communi : et hoc est etiam concedendum.
1 Cf. Supra, Litt. C, auctoritatem S. Augu-
<--- Page Split --->
ITEM, Quod stat sub natura communi, distinctum quidem est per materiam : sed cum sit suppositum, distinguibile est per accidentia individuaria : cum igitur substantia sit proprie quae substat personae et accidentibus, substantia erit distincta per materiam hanc, distinguibilis autem per accidentia et non distincta per ea : et hoc etiam concedendum est.
Hypostasis idem est in greco quod apud nos talis substantia.
ULTERIUS, Individuum secundum Philosophum est distinctum collectione accidentium quae in alio non possunt inveniri : non tamen necessario est persona : quia individuum licet sit distinctum, non necessario est rationalis naturae.
Et ideo persona adhuc est majoris concretionis, scilicet quod sit in dignitate naturali quae est rationalis naturae, distinctum proprietate faciente ipsum incommunicabile tribus modis, scilicet quod non sit communicabile ut pars, sicut est anima et corpus : et quod non sit communicabile ut universale, sicut quod praedicatur de multis : et quod non sit communicabile per unionem in singularitatem alterius, sicut diximus in praecedenti distinctione : et hoc est concedendum.
Igitur ex hoc patet, quod ista sunt ordinata, quod primum est res naturae constituta, secundum autem suppositum, tertium vero hypostasis, quartum autem individuum, quintum persona.
Et per haec patet solutio primi.
ARTICULUS III.
In quo prædictorum facta est unio ?
AD SECUNDUM dubium, scilicet in quo illorum facta sit unio ? proceditur sic :
- Res naturae non repugnat communicabilitati alicui : ergo videtur, quod
non in illo necesse sit unio. PROBATIO. In natura enim eo quod non repugnat communicabilitati, ideo in ea non fit unio : ergo nec in re naturae, ut videtur.
Quod autem res naturae communicabilitati non repugnet, patet. Res naturae videtur esse compositum : sed compositum est unitum et assumptum. PROBATIO. Supra saepe habuimus, quod assumpsit corpus et animam, et haec conjuncta. Cum igitur illa composita sint res naturae, ut videtur, videtur quod unio non sit facta in re naturae sicut nec in natura.
Eodem modo videtur, quod nec in supposito : quia suppositum dicit positum sub natura communi : sed aliquid positum est sub natura communi, quae est hominis natura in Christo : et illud non eodem ordine positum est sub natura divina : sicut enim se habent naturae quibus substant supposita, ita se habent supposita quae ponuntur sub illis : sed naturae sunt diversae : ergo et supposita diversa erunt, ut videtur.
Item, Diversarum naturarum et non subalternatim positarum necessario diversa sunt supposita : ergo licet unitae sunt naturae in Christo, tamen quia diversitatem suam retinent, diversa supposita habebunt : et sic non erit unio in supposito.
Item, Quaecumque sunt unum in supposito, istorum necessario est respectus unus ad naturam cui substat illud suppositum : ergo a destructione consequentis, quibus non est respectus unus ad naturam superiorem, illorum non est suppositum unum : sed hujus hominis et hujus Dei non est respectus unus ad naturam, sicut nec una natura est : ergo illorum non est unum suppositum : ergo non est unio in supposito.
Praeterea, Natura suppositi et ratio non repugnat communicabilitati per modum partis : si enim dicam, haec manus, pronomen, scilicet haec, dicit mihi suppositum manus : et tamen est pars hominis : ergo ratio suppositi non est ratio incommunicabilis : ergo videtur, quod
<--- Page Split --->
tenet se ex parte naturae, et non ex parte personae. Cum igitur unio facta sit in persona, videtur Christus esse duo supposita.
Quæst. ULTERIUS quæritur de individuo. Individuum enim videtur distingui collectione accidentium quæ in alio inveniri non possunt : illa autem accidentia aut sunt naturae, aut advenientia per accidens. Si naturae sive naturalia sunt, sequitur (ut videtur) quod Christus non sit unum individuum. Proprietates enim naturales ejus quod est homo, non sunt proprietates ejus quod est Filius Dei : ergo non communicant in individuantibus : ergo non sunt unum individuum.
De unione autem in persona in præcedenti distinctione est habitum.
Solutio. Solutio. Doctores moderni quasi omnes sunt de opinione secunda, et non de prima : quia absque dubio rationabiliter sustineri non potest : tamen inductis jam utitur rationibus supponens, quod hic homo non in quantum homo, sed demonstratus Christus, non constituitur ex duabus naturis et tribus substantiis, sed tantum ex duabus substantiis et una natura hominis, ita quod non fiat vis in ly ex : quia nulla opinio dicit, quod ibi fit compositio respectu alicujus tertii : sed exegitivam compositionem ponit in Christo homine haec secunda opinio : quia exegitiva tot habet in se substantias, quot exigit redemptor : redemptor autem et debet et potest : unde exigitur, quod habeat naturam qua debet, et haec est humana : et naturam qua potest, et haec est divina : et talem compositionem in Dei Filio ponere non est inconveniens : et ideo nolo solvere pro prima opinione. quia puto, quod falsa est.
Responsio ad primum, quod unio est in re naturae hominis, et suppositi, et hypostasis, et individui, et personæ. Si enim tantum esset in persona et non in aliis, oporteret, quod hic homo et hic Deus non essent unum, nisi tantum in
personali proprietate : et hoc ridiculum est, scilicet quod non convenirent nisi in accidente quodam. Eodem modo si in ratione individui tantum unirentur, non essent unum per naturam, sed in accidentium collectione tantum. Eodem modo si conveniant in hypostasi, et non re naturae, convenientia erit in actu substandi naturae : et hoc non est intelligibile, quod id quod est aliquid, non sit idem et unum cum illo hoc aliquid, cum supposita non sint diversa. Similiter non est intelligibile quomodo supposita sint diversa, et tamen hypostasis una. Et ulterius non potest intelligi, qualiter hypostasis sit diversa, et non individua. Et si individua ponantur diversa, non intelligitur qualiter persona una esse possit. Et ideo dico, quod Christus non assumpsit hominem nec suppositum, etc., sed omnia haec univit sibi in singularitatem personæ. Et dico, quod res naturae non est distincta per esse a Filio Dei, et est incommunicabilis incommunicabilitate Filii Dei, et non alia in Christo. In aliis autem est res naturae incommunicabilis per hanc materiam, sicut et suppositum, et individuum, et persona.
Ad aliud dicendum, quod supposita sunt unita : licet enim respectus non sit unus hujus hominis in quantum hic homo, et hujus Dei in quantum hic Deus, ad naturam hominis et ad naturam Dei, non propter hoc minus suppositum hoc est illud suppositum : et ex hoc sequitur, quod ratione duplicis naturae substet utrique naturae : respectus enim est in supposito non unde est hoc aliquid, sed etiam ex hoc quod est hoc aliquid hujus naturae : et ideo variatur terminus ad naturam propter diversitatem naturam in Christo : unde cum respectus ille suppositionis sit consequens suppositum, ex natura remanet diversitas in respectu, sicut in aliis accidentibus naturamum : sed tamen unio erit in hoc quod est suppositum.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, in Christo, quod sicut se habent na-
<--- Page Split --->
turæ, etc. : quia in Christo diversæ et distinctæ sunt naturæ, non tamen supposita : et hoc causatur aliunde, scilicet ab unione. Sed vera est propositio in illis in quibus esse suppositi totum est natura una : sed hoc non est in Christo : imo in hoc errat ista opinio : quia esse hujus vel hujus suppositi non est a natura una, sed a duabus : quia iste homo habet esse hominis unite, et non confuse et permixte.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod non est verum, nisi illæ naturae remaneant a se invicem separatæ, ita quod non in unam hypostasism vel suppositum uniantur : hoc non est verum in Christo, ut jam dictum est.
cit Augustinus) quæ Deum faceret hominem, et hominem Deum : et proprietates unius de altero dici, et e converso : unde dicitur, Deus est natus, passus, lassus, dolens, et hujusmodi : et homo est creator, gubernator mundi, et omnia hujusmodi. Et ideo non est dicendum, quod Christus umquam fuerit hoc aliquid vel suppositum unum, vel individuum unitate et singularitate propria, quæ esset naturæ humanæ : sed semper fuit hoc aliquid et unitate et singularitate personæ divinæ.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod non oportet, quod quorum suppositum unum est, sit unus respectus ad naturam communem : quia si unum suppositum est per esse proprium in duabus naturis, tunc duplici respectu subjicitur, et tamen unum remanet.
Ad 6. Ad aliud dicendum, quod suppositi ratio communicabilitati repugnat : quia illud est suppositum quod habet formam naturae particulatam super hanc materiam : et hoc est unum constitutum in se et divisum ab aliis. Cum igitur talia duo non sunt in Christo, oportet quod illud sit unum per esse Filii Dei : quia ipsum non est de natura, sed potius stans sub ipsa. Aliter enim vere prædicaretur aliquid de hoc homine, quod non prædicaretur de Filio Dei, quod est contra Augustinum. Est enim hæc vera, hic homo est suppositum humanæ naturæ et res naturae : unde oportet quod hæc sit vera, Filius Dei est suppositum humanæ naturæ et res naturæ humanæ.
ARTICULUS IV.
An Christus aliquo modo sit duo ? et, An habuit tantum unum esse ?
Tertio quæritur, Utrum Christus aliquo modo sit duo, sicut ista opinio dicit ?
Et videtur, quod sic :
Dicit enim Damascenus, quod differentia est causa numeri : ergo ad multitudinem differentiarum sequitur multitudo numeri : sed in Christo sunt duæ differentiæ secundum esse et facientes esse : ergo faciunt duo esse : sed a pluralitate esse est aliquid duo, vel plura : ergo Christus est duo.
Item, Cassianus in sexto contra Nestorium dicit sic : « Quod 3μωοσίσιον parenti dicis nativitatem esse debere : ego Dominum nostrum Jesum Christum 3μωοσίσιον dico fuisse, et Patri pariter, et matri : » personarum enim diversitate reddit unicuique similitudinem suam parenti. Ex hoc etiam videtur, quod non tantum sint duo, sed etiam diversæ personæ.
Ad 10 quod ulterius quæritur de individuo, dico eodem modo, quod individua duo non sunt in Christo : licet enim proprietates non sint eaedem, sicut nec naturæ, tamen denominative prædicantur de hoc homine, et de Filio Dei proprietates utriusque. Talis enim est illa unio (ut di-
ULTERIUS quæritur, Utrum Christus habuerit tantum unum esse ?
Et videtur quod sic : quia esse est
<--- Page Split --->
hypostasis : et tantum una est hypostasis : ergo tantum unum esse.
Item, Esse est completi et distincti : non autem est ibi nisi unus completus et distinctus : igitur tantum unum esse.
Sed contra
Non est intelligibile, qualiter duae sunt essentiae facientes esse, et non nisi esse unum.
Praeterea, In hypostasi non est essentia nisi per esse : si ergo unum est esse, videtur tantum una esse essentia secundum naturam, quod falsum est.
DICENDUM ergo ad primum, quod differentia causa numeri est : sed in esse in eo quod esse est hypostasis, non est differentia nisi per naturam, eo quod unitur unum alteri, vel potius unum in alterum unitur.
Ad DICTUM Cassiani dicendum, quod ipse non intendit, quod Christus sit duae personae, sed quod per duas naturas ad duas personas referatur, quae sunt pater, et mater. Unde Christus non est duo, sed unum : quia nec duae personae, nec duae hypostases, ut jam patet ex praedictis.
Solutio. Solutio. Ad hoc sine praejudicio dicendum, quod Christi esse in hypostas non est nisi unum quod fit a duabus naturis inconfuse unitis in hypostasi illa : eo quod nos ponimus secundum opinionem secundam, quod hic demonstratus constituitur ex tribus substantiis et duabus naturis : et hoc confirmatur auctoritate Boetii et Cassiani.
Dicit enim Boetius sic in libro de Duabus naturis in una persona Christi : « Ejus qui solus est Deus, natura, cum humana quae ab eo erat dissimilis, convenit : atque ita ex distantibus naturis una fiebat divinitatis et humanitatis copulatione persona Christi. » Ex hoc accipitur, quod suppositum personae Christi supponitur in duabus naturis essentialiter in Christo existentibus.
Cassianus autem in sexto contra Nestorium dicit sic : « Idem Dominus noster Jesus Christus homo nascens et Deus, utriusque in se parentis habuit proprietatem, dum et in eo quod homo est, humanae matri reddidit similitudinem : et in eo quod Deus, Dei Patris habuit veritatem. »
Sic igitur secundum praedicta dico, quod unum est esse in Christo secundum comparationem ad hypostasisin cujus est esse, licet hoc esse sit duarum essentiarum quae distinctae manent, eo quod hoc esse istius est hoc esse alterius : et est mirabile ut unio fiat in esse, et non essentis.
Ad hoc quod objicitur, quod non sit Ad quest. intelligibile, qualiter duarum essentiarum sit unum esse hypostasis, dicendum, quod hoc non est intelligibile, nisi intelligantur illae essentiae uniri, ita quod esse unius terminetur in esse quod facit altera, sicut est in Christo. Unde in natura huic non invenitur simile.
Ad ALIUD dicendum, quod in hypostaAd object. 2 si est essentia, et esse ipsius essentiae, id est, esse quod dat essentiam hypostasi, et differunt sicut effectus et causa, unde ilia non est natura. Tamen quidam dicunt, quod esse est unum, et duo. Duo numero essentiarum a quibus est, et unum numero hypostasis in qua est. Primum autem verius est : quia esse est singulare : nihil autem conveniens personae est singulare, nisi singulari tate personae divine.
ARTICULUS V.
An in Christo sit unum esse simpliciter ?
Sed adhuc objicitur contra hoc : quia i. Petrus non est esse Petri : ergo Christus etiam non est esse Christi : ergo videtur, quod esse est naturae : ergo non est esse id quod est hypostasis, et in hypostasi tantum est unio : ergo non est unum esse.
<--- Page Split --->
- Item, Filius Dei est suum esse : hic homo non est suum esse : ergo aliud est esse hujus hominis in quantum hic homo, et aliud est esse Filii Dei in quantum hujusmodi : ergo non est unum esse, sed duo : non ergo factum est unum in esse.
unum esse : sed Christus non est nisi hypostasis una : ergo Christus non habet nisi unum esse simpliciter : quia esse rei naturae sive hypostasis, est esse totius : et hoc est simpliciter esse.
Esse autem secundum naturam hanc vel illam, est esse acceptum in comparatione ad naturam facientem esse in hypostasi, et a parte illa geminatur esse in Christo. Est enim in eo esse naturae humanitatis, et esse naturae deitatis. Et si vellemus proprie dicere, tunc diceremus, quod haberet tali consideratione non duo esse, sed unum duplex in constituente esse.
Quæcumque duo sunt in esse simpliciter, ipsa sunt duo simpliciter : et quæcumque sunt duo simpliciter, ipsa non sunt tantum unum : ergo Filius Dei non est tantum unum, quod falsum est : et hoc est improbatum in præcedenti distinctione.
Esse naturae est esse quod habet natura in se : omnis enim res habet suum esse. Esse naturae humanæ in Christo non est esse naturae Dei, neque illa esse sunt duo sicut naturae.
Solutio. Solutio. Tenendo veritatem unionis factam esse in hypostasi, sicut est veritas, et secunda opinio dicit unum tantum esse, simpliciter est unum esse Christi : sed aliud est esse hujus simpliciter, et aliud est esse hujus secundum naturam hanc vel illam, et aliud est esse naturae hujus vel illius. Esse enim hujus simpliciter est esse personæ vel hypostasis, secundum quod est hypostasis : et hoc non est nisi unum in Christo. Et hoc patere potest ex hoc quod fides Catholica dicit unionem illam faclam in esse. Si enim in esse facta est, erit ipsa facta in esse aliquo, et non nisi in esse hypostasis : ergo esse hujus hypostasis ex unione illa est unum : quæcumque enim uniuntur, sunt unum.
Ad id ergo quod contra objicitur, dicendum, quod Christus non est suum esse : hoc accidit, non secundum quod est hypostasis naturae divinae, sed quia simplicitas est ibi omnimoda : haec autem non est in hypostasi hominis, quia illa hypostasis supponitur esse in duabus naturis et tribus substantiis.
Tamen sciendum, quod salvando istam opinionem, esset ibi duplex esse : quia ista dicit, quod supposito hoc homine non supponitur in eo nisi duplex substantia, carnis scilicet, et animæ, et una natura.
Item, Unius hypostasis non est nisi
Sunt autem et alii qui istis in parte consentiunt, sed dicunt hominem illum non ex anima rationali et carne tantum, sed ex humana et divina natura, id est, ex tribus substantiis, carne, et anima constare : et hunc Jesum Christum fatentur, et unam personam tantum esse: ante incarnationem
<--- Page Split --->
vero solummodo simplicem, sed in incarnatione factam compositam ex di- vinitate et humanitate. Nec est ideo alia persona quam prius: sed cum prius esset Dei tantum persona, in incarnatione facta est etiam hominis persona: non ut duæ essent personæ, sed ut una et eadem esset persona Dei et hominis. Persona ergo quæ prius erat simplex, et in una tantum na- tura existens, in duabus et ex duabus subsistit naturis : et persona quæ tantum Deus erat, facta est etiam verus homo subsistens non tantum ex anima et carne, sed etiam ex divinitate : nec tamen persona illa debet dici facta persona, quamvis dicatur facta persona hominis. Facta est igitur illa persona (ut quibusdam placet, quiddam subsistens ex anima et carne : sed non est facta persona vel substantia, vel natura, et in quantum est illa sub- sistens, composita est : in quantum autem Verbum est, simplex est.
E. Auctoritates etiam ponit, quæ hanc probant sententiam.
De hoc Augustinus in libro Sententiarum Prosperi ait: Modis omnibus approbare contendimus sacrificium Ecclesiæ duobus constare, et duobus confici: visibili elementorum specie, et invisibili Domini nostri Jesu Christi carne et sanguine, sacramento et re sacramenti, id est, corpore Christi: sicut Christi persona constat et conficitur ex Deo et homine, cum ipse Christus verus sit Deus et verus homo. Quia omnis res illarum rerum naturam et veritatem in se continet, ex quibus conficitur. De hoc eodem Joannes Damascenus: In Domino nostro Jesu Christo duas quidem naturas cognoscimus, unam autem hypostasism ex utrisqne compositam. Incarnatus est ergo Christus, ex Virgine assumens primitiam nostrae masse, ut ipsa exstiterit in carne hypostasis, quæ Dei Verbi hypostasis composita et facta fuerit, quæ prius simplex erat Verbi hypostasis. Composita vero ex duabus perfectis naturis, dietate et humanitate: ut et fecerat ipsa divina Verbi Dei filiationis characteristicum et determinativum idioma, secundum quod divisa esta Patre et Spiritu sancto, et carnis characteristica et determinativa idiomata, secundum quæ differat a matre et reliquis hominibus. 1 Item, Unam hypostasism Filii Dei confitemur in duabus naturis perfecte se habentibus, deitatis et humanitatis: et incarnatam esse eamdem hypostasism,
<--- Page Split --->
et has duas naturas custodiri et manere in ipso post unionem, non seorsum et secundum partes ponentes singulam, sed unitas invicem in unam compositam hypostasim : substantialem enim inquimus unionem, scilicet veram, et non secundum phantasiam : substantialem autem non duabus naturis perficientibus alteram, scilicet unam compositam naturam, sed unitas invicem in unam hypostasim compositam Filii Dei : et manere eamdem substantialem differentiam determinamus. Quod creabile mansit creabile, et quod increabile increabile, et mortale mortale, et immortale immortale, et circumscriptibile circumscriptibile, et incircumscriptibile incircumscriptibile : et hoc quidem refulget miraculis 1. De hoc etiam Augustinus in libro XIII de Trinitate ait : Quemadmodum secundum deitatem una est Patris Filiique natura, ita etiam juxta humanitatem eadem est matris et filii una natura. Ex utraque ergo substantia et divinitatis et humanitatis unus atque idem est Deus, Dei et hominis filius Jesus Christus : ut verus Deus, ita etiam homo verus 2. Idem etiam in libro XIII de Trinitate : Sic Deo conjungi potuit humana natura, ut ex duabus substantiis fieret una persona. Ac per hoc jam est ex tribus Deo, anima, et carne 3.
His aliisque pluribus auctoritatibus se muniunt, qui dicunt personam Christi compositam esse vel factam sive constantem ex duabus naturis, sive ex tribus substantiis.
DIVISIO TEXTUS.
« Sunt autem et alii qui istis in parte consentiunt, etc. »
Hic incipit secunda opinio quam fere omnes moderni defendunt : eo quod in ipsa magis exprimitur sacramentum unionis. Et habet duas partes : in quarum prima ponuntur suae positiones : et in secunda, probationes suarum positionum, ibi, E, « De hoc Augustinus in libro Sententiarum Prosperi, etc. »
Sicut autem ex Littera prioris capituli colligi potest, quatuor sunt positiones
istius, scilicet quod cum dicitur, hic homo, supponitur Christus in duabus naturis compositus ex tribus substantiis, scilicet carne, anima, et deitate : et extrahitur in principio capituli, ubi dicit : « Dicunt hominem illum non ex anima, etc » Secunda est, quod Christus sit unum tantum, et non duo : et accipitur, ibi, « Non ut duae essent personae, etc., » quia in veritate, sicut supra patuit, ad duo supposita esse, sequitur duas personas esse, cum nihil sit dictum, quod unio facta fuerit in proprietate personali tantum, et non in eo quod est persona. Tertia est, quod homo non sit assumptus, nec hic homo, nec persona : et haec accipitur, ibi, « Persona ergo quae prius erat simplex, etc., » quia non dicunt
<--- Page Split --->
assumptum, id est, compositum ei nisi naturam. Quarta vero est, quod non dicitur absolute persona illa facta nisi addatur secundum hominis naturam, vel facta est composita, vei hujusmodi : et hæc extrahitur inde : « Nec tamen persona illa debet dici facta persona, etc. »
nulla una pars facit totum : unde humanitas non potest esse pars.
Et sic patet solutio ad objectiones quae procedunt, ac si compositio proprie secundum naturam compositi acciperetur. Hanc autem compositionem quidam vocant exegitivam, sicut diximus in expositione praecedentis opinionis.
ARTICULUS VI.
ARTICULUS VII.
An Christus possit dici compositus ?
Sunt autem pauca dubia contra hanc opinionem, ideo quod liquide contineat veritatem. Sed tamen dubium potest esse de prima sui positione, quod dicit Christum esse compositum.
Omne enim compositum componentia sua unit in tertio : hæc autem unio facta est in personam æternam : ergo non est compositus Christus.
Item, In omni composito utrumque componentium est pars : deitas autem non potest dici pars : quia cum omnis pars minus aliquid sit suo toto, jam deitas haberet aliquid majus et melius, quod inconvenientissimum est.
Item, Cum omnis pars sit imperfecta respectu totius, jam deitas esset imperfecta, quod iterum falsum est.
Solutio. Ad hoc dicendum, quod ista opinio non accipit compositionem secundum naturam, sed secundum nomen tantum, ut sit compositum idem quod cum alio positum in eodem quod fuit ante : licet hoc modo non omnino fuerit sicut nunc est : et ita persona Christi est composita, quia modo est in duabus naturis, et tribus substantiis : .unde hæc opinio neutram naturamum dicit esse partem : quia deitas pars esse non potest, ut probant objectiones : humanitas autem licet habeat partes, non tamen est pars : quia omnis pars habet compartem, eo quod
Quid demonstrat pronomen, hic, quando dicitur, Hic homo, de Christo.
Dubitatur etiam de hoc quod opinio hæc ponit, quod cum dicitur, Hic homo, demonstrato Christo, supponitur suppositum ejus in tribus substantiis et duabus naturis, et non in humana natura tantum : hoc enim videtur falsum : non enim hoc habetur ex intellectu ejus quod dicitur hic homo. Si enim consideremus substantiam pronominis, id est, quam supponit pronomen, non dicit nisi suppositum, ly homo autem quod sequitur, dicit naturam cui supponitur : ergo videtur, quod virtute termini sic complexi ex supposito et natura, non supponatur Christus nisi in una natura, sicut dixit precedens opinio, et in duplici substantia, scilicet in carne, et anima.
Solutio. Dicendum, quod aliud est in Christo, et aliud in aliis hominibus. Cum enim dicitur hic in Christo, non potest demonstrari suppositum nisi unitum, vel potius unum : et ideo duplicem naturam vel respectum importat demonstratio, quorum tantum alterum determinamus per ly homo quod sequitu", et alterum significatur determinari per nomen significans illam naturam quae etiam est in ipso : et ideo utrumque importatur cum dicitur, Hic homo
<--- Page Split --->
est hic Deus : in illa enim locutione bis in pronominibus hic et hic, significatur unum suppositum, et per terminos sequentes significantes naturam communem cui supponitur, significatur duplex respectus illius suppositi ad naturas illas : per compositionem autem mediam
significatur identitas suppositi in utraque natura. Et ex hoc patet, quod ista opinio sola tetigit veritatem.
Ex his quae dicta sunt, facile est intelligere auctoritates quae inducuntur ab ista opinione.
F. Tertia aliorum sententia.
Sunt etiam alii, qui in incarnatione Verbi non solum personam ex naturis compositam negant, verum etiam hominem aliquem sive etiam aliquam substantiam ibi ex anima et carne compositam vel factam diffitentur. Sed sic illa duo, scilicet animam et carnem, Verbi personæ vel naturæ unita esse aiunt, ut non ex illis duobus vel ex his tribus aliqua natura vel persona fieret sive componeretur, sed illis duobus velut indumento Verbum Dei vestiretur, ut mortalium oculis congruenter appareret. Qui ideo dicitur verus factus homo, quia veritatem carnis et animæ accepit. Quæ duo etiam in singularitatem vel unitatem suæ personæ accepisse legitur : non quia illa duo, vel aliqua res ex illis composita sit una persona cum Verbo, vel sit Verbum : sed quia illis duobus accedentibus Verbo, non est personarum numerus auctus, ut fieret quaternitas in Trinitate : et quia ipsa persona Verbi quæ prius erat sine indumento, assumptione indumenti non est divisa vel mutata, sed una eademque immutata permansit. Qui secundum habitum, Deum et hominem factum dicunt '· Accipiendo enim hominem dictus est Deus, factus est homo : et propter acceptum hominem, dicitur Deus vere esse homo : et propter assumentem Deum, dicitur homo esse Deus. Nam si essentialiter, inquiunt illi, Deus esse homo, vel homo esse Deus intelligeretur : tunc si Deus assumpsisset hominem in sexu muliebri, et nulier essentialiter Deus esset, et e converso. At potuit Deus assumpsisse hominem in sexu muliebri : potuit ergo mulier esse Deus, et e converso.
<--- Page Split --->
Ne autem et isti de suo sensu influere videantur, testimoniis in medium productis quod dicunt confirmant. Ait enim Augustinus in libro de Gratia Novi Testamenti : Sicut non augetur numerus personarum, cum caro accedit animæ ut sit unus homo : sic non augetur munerus personarum, cum homo accedit Verbo, ut sit unus homo Christus. Legitur itaque Deus homo, ut intelligamus hujus personæ singularitatem, non ut suspicemur in carnem mutatam divinitatem 1. Idem quoque tractans illud verbum Apostoli, Habitu inventus est ut homo 2 : manifeste ostendit Deum dici factum esse hominem, vel esse hominem secundum habitum, in libro LXIII Quæstionum ita inquiens : Multis modis habitum dicimus : vel habitum animi, sicut disciplinæ perceptionem usu firmatam : vel habitum corporis, sicut dicimus alium alio validiorem : vel habitum eorum quæ membris accommodantur extrinsecus, ut cum dicimus aliquem vestitum, vel calceatum, et hujusmodi. In quibus omnibus generibus manifestum est in ea re dici habitum, quæ accidit vel accedit alicui, ita ut eam possit etiam non habere. Hoc autem nomen ductum est ab illo verbo quod est habere. Habitus ergo in ea re dicitur, quæ nobis ut habeatur vel accidit vel accedit. Verumtamen hoc interest, quia quædam eorum quæ accidunt vel accedunt, ut habitum faciant non mutantur, sed ipsa mutant in se integra et inconcussa manentia : sicut sapientia accedens homini, non ipsa mutatur, sed hominem mutat, quem de stulto sapientem facit. Quædam vero sic accedunt vel accidunt, ut mutent, et mutentur : ut cibus qui amittens speciem suam in corpus veritur, et nos cibo refecti, ab exilitate atque languore in robur atque valentiam mutamur. Tertium genus est, cum ea quæ accidunt vel accedunt, nec mutant ea quibus accedunt 3, nec ab eis ipsa mutantur : sicut annulus positus in digito : quod genus rarissime reperitur. Quartum genus est, cum ea quæ accidunt vel accedunt, mutantur non sua natura 4, sed aliam speciem et formam accipiunt : ut est vestis quæ dejecta
<--- Page Split --->
alque deposita, non habet eam formam quam sumit induta. Induta enim membris accipit formam quam nou habebat exuta : quod genus congruit huic comparationi. Deus enim Filius semetipsum exinanivit, non formam suam mutans, sed formam servi accipiens : neque conversus aut transmutatatus in hominem amissa incommutabili stabilitate, sed in similitudine hominum factus est ipse susceptor, verum hominem suscipiendo, habitu inventus est ut homo, id est, habendo hominem inventus est ut homo, non sibi, sed eis quibus in homine apparuit 1. Quod autem dicit, ut homo, veritatem exprimit. Nomine ergo habitus satis significavit Apostolus, qualiter dixerit in similitudinem hominum factus : quia non transfiguratione in hominem, sed habitu factus est, cum indutus est hominem, quem sibi uniens quodammodo alque conformans immortalitati aeternitatique sociaret. Non ergo oportet intelligi mutatum esse Verbum susceptione hominis, sicut nec membra veste induta mutantur, quamvis illa susceptio ineffabiliter susceptum suscipienti copularet. His verbis aperte innuere videtur Augustinus Deum dici factum hominem secundum habitum. Qui etiam ipsius incarnationis modum volens exprimere quaerentibus in quarto libro de Trinitate ait : Si quaeritur, incarnatio quomodo facta sit, ipsum Verbum Dei dico carnem factum, id est, hominem factum : non tamen in hoc quod factum est, conversum atque mutatum, sed carne ut carnibus congruenter appareret, indutum. Ita sane factum, ut ibi sit non tantum Verbum Dei et hominis caro, sed etiam rationalis hominis anima. Atque hoc totum et Deus dicatur propter Deum, et homo propter hominem. Quod si difficile intelligitur, mens fide purgetur a peccatis abstinendo, et bona operando : difficilia enim sunt haec 2. Idem, in libro de Fide ad Petrum : Dei Filius cum sit Deus aeternus et verus, pro nobis factus est homo verus et plenus. In eo verus, quia veram habet Deus ille humanam naturam : in eo vero 3 plenus, quia et carnem humanam suscepit et animam rationalem. Item, Non aliud fuit illa Dei summi susceptio vel exinanitio, nisi formae servilis, id est, naturae humanae susceptio : utraque ergo est in Christo forma, quia utraque vera et plena est in Christo substantia, divina scilicet, et humana natura 4. Item, in libro contra Maximinum : Cum esset per seipsum invisibilis, visibilis in homine apparuit : quem de femina susci-
<--- Page Split --->
pere dignatus est. Item, in eodem : Nos Christum Dominum verum hominem suscepisse credimus, et in ipso visibiliter invisibilem hominibus apparuisse : in ipso inter homines conversatum fuisse, in ipso ab hominibus humana pertulisse, in ipso homines docuisse. Hilarius quoque in libro de Trinitate ait : Quomodo Dei Filius natus est ex Maria, nisi quod Verbum caro factum est, scilicet quod Filius Dei cum in forma Dei esset, formam servi accepit ? Unum tamen eumdemque non Dei defectione, sed hominis assumptione profitemur : et in forma Dei propter naturam divinam, et in forma servi ex conceptione Spiritus sancti secundum hominis habitum repertum fuisse. Non fuit habitus ille tantum hominis, sed ut hominis : neque caro illa caro peccati, sed in similitudine carnis peccati 4.
Audistis tres secundum diversos positas sententias, et pro singulis inducta testimonia.
Expositio Textus.
« Sunt etiam alii, qui in incarnatione, etc. »
Hæc est tertia opinio, quæ jam non est opinio, sed error manifestus et condemnatus per Papam Alexandrum.
Et dividitur tractatus illius erroris in duas partes, sicut et præcedentium opinionum. Primo enim ponit capitulum in quo sunt duæ positiones. Secundo, inducuntur auctoritates quæ videntur hoc dicere, licet non dicant.
Ex primo capitulo trahunt septem positiones hujus erroris, quæ omnes falsæ sunt. Prima est, quod cum duplex sit unio naturalis, scilicet animæ ad carnem, et carnis et animæ cum deitate, quod in Christo neutra illarum fecit unum aliquod : nec enim anima et caro fecerunt unum hominem unita, nec natura hominis et Filius Dei fecerunt unam personam unita : et hoc est in principio capituli, ibi, F, « Sunt etiam alii, qui in incarnatione Verbi, etc. »
Secunda positio est, quod his duobus secundum veritatem acceptis non est usus Christus ut unum sibi faceret, sed potius ut indumento, ut mortalium oculis visibilis in eis appareret : et hæc accipitur, ibi, « Illa duo, scilicet animam et carnem, Verbi personæ vel naturae unita esse aiunt. »
Tertia est, quod non est unum factus cum homine in veritate : sed ideo vere factus dicitur, licet non sit vere homo : quia veram carnem et animam pro indumento accepit : et hæc extrahitur ab illo : « Qui ideo dicitur factus verus homo, etc. »
Quarta est, quod hæc non in singularitatem vel aliquid ex eis constitutum accepit : sed dicitur accepisse, qua illis duobus pro indumento acceptis non est auctus numerus personarum : et hæc trahitur inde : « Quæ duo etiam in singularitatem, etc. »
Quinta est, quod persona nulla compositione facta est composita : non enim hæc sibi univit : sed dicitur facta composita, quia usum hujus indumenti accepit : et hæc accipitur, ibi. « Et quia ipsa persona Verbi, quæ prius erat sine indumento, etc. »
<--- Page Split --->
Sexta est, quod Deus non essentialiter, hoc est, secundum esse, factus est homo, vel Filius Dei homo dicitur, sed secundum habitum hominis : et hæc inde elicitur : « Accipiendo enim hominem dictus est Deus, etc., » et vocant esse hominem habere humanam naturam, non quod unione animæ et carnis factus sit ex illa natura homo, sicut patet in secunda opinione.
Septima et ultima est causa dicti sui : quia videtur eis inconveniens ut Deus secundum esse creaturae possit uniri : quia si esset infirmiori creaturae unitus, tunc sequeretur, quod ipse secundum esse esset illa creatura : et dant exemplum de sexu muliebri : et hæc accipitur in fine capituli, ibi, « Nam si essentialiter, inquiunt illi, Deus est homo, etc. »
Ex his dictis ulterius duæ positiones aliae sequuntur : quarum prima est, quod hoc sit dici Christum esse hominem, quod est habere humanam naturam non unitam. Da enim, quod unitam : hoc erit contra positionem primam. Similiter da, quod essentialiter : hoc erit contra positionem septimam. Ergo relinquitur ipsum dici hominem, eo quod veram naturam humanam non unitam unione naturali haberet. Secunda est, quod quia in triduo hæc non unita habuit, quod in triduo fuerit homo : et propter hoc ultimum, quia Magister hoc infra concedit, inculpatur Magister, quod fuerit de hac opinione.
Quia vero iste error novellus est, et nullus contra eum disputavit : nos ponemus aliquas rationes contra positiones istas.
Sunt autem tres contra primam : quia corpus hominis non sentit nec vivit vita naturae, per hoc quod conjungitur animæ quacumque conjunctione : sed per hoc quod conjungitur ei ut perfectioni et actui : aut igitur Christi corpus nec sentiit, nec vixit vita naturali et naturali sensu : aut oportuit, quod corpori esset
unita anima ut actus potentiae vel materiæ propriæ.
Inde sic proceditur : Quæcumque duo naturali conjunctione conjunguntur ut materia et forma, constituunt tertium quod neutrum illorum est : anima Christi et corpus, ut probatum est, sic conjunguntur : ergo constituunt tertium quod neutrum illorum est : hoc autem non est nisi homo : ergo constituunt hunc hominem. quod prima positio nøgat.
Item, Hæc positio est expresse hæresis Pelagii. Unde Cassianus in sexto contra Nestorium : « Pelagianæ hæresis scelus solitarium hominem ex Virgine natum asserens, eruditorem tamen dixit humani generis magis quam redemptorem fuisse : quia non redemptionem hominibus, sed vivendi dedit exemplum. Si igitur nulla unio facta est ad Verbum, sed tantum oculis sic apparuit, necesse est quod Virgo solum hominem genuerit vel minus quam hominem, si tantum genuit partem hominis quæ est corpus. »
Item, tertio : quia ex hoc sequitur, quod Christus numquam fuerit homo, sicut natura humana quæ est corpus numquam fuit, nec est, nec erit homo. Filius Dei numquam habuit nisi naturam sine duplici unione de qua dictum est : ergo Christus numquam vere fuit homo : patet ergo, quod prima positio falsa est.
SECUNDA probatur falsa hoc modo : Si his duobus secundum veritatem acceptis usus est tantum, ut mortalium oculis appareret : tunc et hoc quod oculis mortalium non appareret superflue utebatur : sed anima mortalium oculis non apparet : ergo ipsam superflue assumpsit.
Item, Quidquid assumitur sine unione ad assumentem, peracto officio propter quod assumitur, deponitur : et hæc probatur et de columba in qua apparuit Spiritus sanctus, et per vocem in qua apparuit Pater, et per omnes creaturas assumptas in apparitionibus Veteris Testamenti : ergo si Filius Dei manens naturam talem assumpsit tantum
<--- Page Split --->
ad apparitionem, peracta apparitione deposuit : ergo in eadem natura quam assumpsit non resurrexit : hoc autem qui dicit et sentit, ab Augustino in expositione concilii anathematizatur : ergo hoc etiam est haeresis.
CONTRA TERTIAM SIC :
Christus non est natus nec passus nisi ex unione. Aut ex unione cum natura, aut cum hypostasi naturae humanae. Non ex unione cum natura : quia natura manet distincta, et natura divina nec nata est, nec passa est. Si ergo essentialiter non est unitus in hypostasi, ipse nullo modo essentialiter vere est passus, nec natus, nec aliquid aliorum.
CONTRA QUARTAM :
Dei Filius non accepit naturam hanc in singularitatem naturae nec personae, ut dicit ista positio : ergo assumptum nullam habuit singularitatem cum assumente : ergo nullo modo cum eo fuit unum : ergo quod dicitur de uno, non dicitur de alio : et hoc est contra Augustinum. Et eodem modo leve est contra alios disputare qui cum illis conveniunt.
Auctoritates autem inductae pro hac opinione etiam non videntur aliquid facere
nisi in duobus locis, scilicet ubi adaptat Augustinus quartum genus habitus, et dicit quod accidit vel accedit, quod inventus est ut homo non sibi, sed ab hominibus : sed haec explanat Augustinus, quia facit vim in hoc quod est inventus : non enim se invenit, licet vere homo fuerit, quia semper sibi notus fuit : sed alii cognoscentes eum invenerunt in humanis conversari. Et dicit Augustinus, quod accidit hoc in simili inducto : non tamen accidit Christo humana natura, licet quidam dicant eam vergi in accidens : sed haec ego non praesumo dicere de veritate incarnationis. Secundum est in medio ejusdem capituli G, ubi dicit, « Non ergo oportet intelligi mutatum esse Verbum, etc. » Sed etiam omnis homo confitetur, quod Verbum non est mutatum, sicut supra dictum est : sed hoc quod dicit ut habitum assumpsisse, Augustinus corrigit id in quo simile non sufficiens est, cum dicit : « Quamvis illa susceptio ineffabiliter susceptum suscipienti copularet, id est, uniret. »
Ex his possunt etiam alia plane glossari.
<--- Page Split --->