DISTINCTIO VII.

Ostendit qualiter secundum varias opiniones recitatas in distinctione praecedenti de modo uniendi divinam et humanam naturam determinetur praedestinatio Christi ut Filius Dei.

A. Positis sententiis prolatisque testimoniis, intelligentias propositarum locutionum exsequitur secundum singulas sententias : et prius secundum primam.

Secundum primam vero dicitur, Deus factus homo, et homo factus Deus : quia Deus coepit esse quaedam substantia rationalis quae ante non fuerat : et illa substantia coepit esse Deus : et hoc gratia, non natura, vel meritis habuit. Unde recte dicitur Christus, in quantum homo, praedestinatus esse Filius Dei.

Huic autem sententiæ opponitur : Si illa substantia coepit esse Deus, et Deus illa : quaedam ergo substantia est Deus quæ non semper fuit Deus, et quaedam substantia est Deus, quæ non est divina substantia, et Deus est aliquid quod non semper fuit. Quod et illi concedunt, Origenis testimonio innitentes, qui ait : « Factus est sine dubio id quod prius non erat. » Sed addidit, secundum carnem. Secundum Deum vero erat prius, et non erat quando non erat. Aliis quoque pluribus modis illi sententiæ potest opponi : quibus supersedemus, exercitationis studium lectori relinquentes, et ad aliam properantes.

B. Hic explanat secundam sententiam et earumdem locutionum sensus.

In secunda vero sententia hujus distinctionis talis videtur ratio, ut cum dicitur, Deus factus est homo, intelligatur coepisse esse subsistens ex duabus naturis vel tribus substantiis : et e converso, homo factus est Deus,

<--- Page Split --->

quia subsistens in duabus naturis cœpit esse Deus : vel potius homo factus est Deus, et e converso dicitur, quia Deus assumpsit hominem, et homo assumptus est a Deo. Unde Augustinus dicit in libro I de Trinitate : Talis fuit illa susceptio quæ hominem faceret Deum, et Deum hominem1 . Variatur autem intelligentia cum dicitur, Deus est homo, et homo est Deus. Dicitur enim Deus esse persona subsistens in duabus, et ex duabus naturis, et persona subsistens in duabus et ex duabus naturis dicitur esse Deus, id est, Verbum vel natura divina. Potest enim prædicari persona simplex vel natura de persona composita. Non est autem, ut ait Joannes Damascenus, idem dicere naturam vel personam.

C. Ex quo sensu dicunt Christum prædestinatum ?

Isti dicunt Christum prædestinatum in quantum est homo, id est, in quantum est subsistens ex duabus substantiis, scilicet anima et carne. Nam quantum ad naturam divinitatis, non est ipse prædestinatus. Non ergo in quantum in ea vel ea subsistit, prædestinatus est, sed in quantum subsistit in aliis duabus substantiis, id est, in anima et carne, hoc est in quantum est homo.

D. Qualiter exponuntur auctoritates primæ, quæ isti videntur obviare sententiæ ?

Determinant etiam auctoritates quæ primæ conveniunt sententiæ, et huic videntur contradicere : ut cum legitur, homo ille assumptus est a Verbo in singularitate personæ, vel factus una persona cum Verbo, de natura humana intelligatur, quæ Verbo unita est in singularitate personæ, id est, ita quod eadem persona quæ prius erat et simplex erat, sine incremento numeri personarum etiam immutata permansit, licet composita. Compositionis vero hujus aliam dicunt esse rationem quam sit in aliis homini-

<--- Page Split --->

bus : quia hujus ex tribus, aliorum ex duabus substantiis est compositio. Negant quoque naturam humanam esse personam vel Dei Filium : et sicut unum eumdemque dicunt esse hominem et Deum, et filium hominis et Filium Dei : ita unum et idem, non aliud et aliud, sicut nec alium et alium.

E. Quædam ponit quæ præmissis videntur adversari.

Sed his videntur adversari quæ subditis continentur capitulis. Ait enim Augustinus super Joannem : Aliud est Verbum Dei, aliud homo : sed Verbum caro factum est, id est, homo : non itaque alia Verbi, alia est hominis persona, quoniam utrumque Christus, et una persona 1. Idem ad Felicianum : Aliud Dei Filius, aliud hominis filius, sed non alius 2. Item, Dei Filius, aliud de Patre, aliud de matre 3. Idem in libro I de Trinitate : Cum Filius sit et Deus et homo, alia substantia Deus, et alia homo.

DIVISIO TEXTUS.

autem ponit objectionem, et solvit, ibi, A, § 2: Huic autem sententiae opponitur, etc. »

Et per hoc patet sententia primae partis.

« Secundum primam vero dicitur, Deus factus homo, etc. »

Ista distinctio septima correspondet praecedenti. Ostenditur enim hic, qualiter secundum tres istas opiniones supraedicta quaestioni respondetur, scilicet cum dicitur, Deus factus est homo, vel Deus est homo, quid praedietur in illis locutionibus. Et ideo habet tres partes : in quarum prima tangit responsionem primae. In secunda, responsionem secundae, ibi, B, « In secunda vero sententia hujus distinctionis, etc. »

Prima dividitur in duo capitula, in quorum primo ponit responsionem secundum opinionem primam. In secundo

ARTICULUS I.

An illa sit concedenda, Homo cœpit esse Deus?

Objicitur autem de hoc quod dicit in primo capitulo A, § 1: « Illa substantia cœpit esse Deus : » et de illo, Deus cœpit esse quaedam substantia.

  1. Vult enim per hoc dicere, quod Deus cœpit esse homo, et homo cœpit esse Deus: sed quod incipit, est novum :

<--- Page Split --->

si ergo homo incipit esse Deus, incipit esse novum: ergo homo tunc fuit novus Deus: sed novum est recens: ergo incipit esse recens Deus, quod erit contra Psalmum dicentem: Non erit in te Deus recens 1.

  1. Item, Quod incipit esse, nunc primo est, et ante hoc non fuit in permanentibus: quia in successivis incipit et desinit aliter habet exponi. Si igitur homo incipit esse Deus, nunc primo est Deus, et ante hoc non fuit, quod est contra Augustinum et Cassianum dicentes, quod ille homo ab aeterno est Deus, et quod creavit stellas.

solutio.

Solutio. Dicendum, quod primum argumentum non convenit huic opinioni, sed secundae necessario, ut infra dicetur.

Ad 1. Unbe dicendum ad primum, quod homo incipit esse Deus, ista est conce- denda secundum hanc opinionem quae ponit quod cum dicitur, homo, non sup- ponitur nisi natura una et duae substan- tie, sicut supra explanatum est: et bene sequitur ulterius, ergo nunc primum est Deus, et ante hoc non fuit, si simus in in- stanti unionis: sed non sequitur ulterius, ergo incipit esse novus Deus, vel no- vum aliquid, vel recens aliquid: quia cum ista concedebatur, Homo incipit esse Deus, ly incipit ponebat inceptio- nem suam circa subjecti naturam in comparatione ad praedicatum: et ideo inceptio ponebatur circa formam ho- minis et unionem ipsius. In conclusione autem notatur ponere inceptionem circa formam praedicati in comparatione ad subjectum: et ideo tunc denotatur Deus incepisse, et nunc primum esse, quod falsum est. Ita oportet respondere secun- dum hanc opinionem. Sed aliter erit res- pondendum secundum opinionem secun- dam, quae sola vera est inter opiniones, ut patebit infra.

Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod argumen-

tum convenit huic opinioni, eo quod ponit, quod nihil supponitur cum dici- tur, hic homo, nisi suppositum hominis in quantum est ex natura humana, et duplici substantia quae est caro et ani- ma: et sic ipse non fuit ab aeterno: et ideo ista opinio Sanctis contrariatur, scilicet Augustino et Cassiano. Sed se- cundum opinionem veram, quae secun- da est, supponit personam divinam in humana natura et triplici substantia: et tunc oportet aliter respondere utrique argumento sic, quod cum dicitur, Homo ccapit esse Deus, quod ly Deus ccapit vel incepit, potest notare inceptionem circa rem subjecti, vel praedicati. Si praedi- cati, falsa est: si subjecti, adhuc duplex est, scilicet quod inceptio potest poni circa suppositum in comparatione ad for- mam quae significatur nomine subjecti, et sic est vera sub hoc sensu, iste qui est homo in quantum homo incipit esse Deus. Cum enim suppositum hominis sit divina persona, ut supra probatum est, forma tamen significata per homi- nem non est nisi humanitas: et in hoc sensu ponitur inceptio circa personam gratia humanitatis: et ideo vera est. Si autem ly incipit ponit inceptionem circa suppositum absolute, falsa est locutio: quia tunc sensus est, ille qui est homo incipit esse Deus: et hoc est falsum, cum ab aeterno fuerit Deus.

ARTICULUS II.

An Christus in quantum homo est praedestinatus ?

Deinde quaeritur de hoc quod habetur in eodem capite A, infra, § 1: « Recte dicitur Christus, in quantum homo, praedestinatus, etc. »

<--- Page Split --->

Videtur, quod Christo non conveniat prædestinatum esse : quia

  1. Non eidem, scilicet Christo, convenit prædestinare, et prædestinari. PRIMA probatur ex hoc quod activum convenit Deo tantum : aliud autem non nisi creaturae, quae futura est in gratia et gloria. SECUNDA probatur ex hoc quod indivisibilia sunt opera Trinitatis.

  2. Item, Christus est ars Patris plena rationibus omnium viventium, ut dicit Augustinus : ergo in Christo sunt omnes prædestinati et gratiae eorum : ergo si Christus est prædestinatus, Christus est in Christo, et ars in arte, quod videtur inconveniens.

  3. Item, Dicit Apostolus, ad Ephes. 1, 4 : Elegit nos in ipso, scilicet in Christo, ante mundi constitutionem. Ergo in Christo sumus electi : ergo prædestinati. Si igitur ipse est prædestinatus, ipse non est prædestinatus nisi in seipso : et hoc iterum nihil est dicere, quod idem in seipso eligatur et prædestinetur.

SED CONTRA : Ad Roman. I, 4 : Qui prædestinatus est Filius Dei in virtute, secundum spiritum sanctificationis.

est inconveniens eligere aliquid in seipso : ipsa enim eadem persona secundum suppositum divinum fuit eligens in quo elegit Pater : et ipse secundum suppositum et naturam humanam fuit electus, quia fuit duo supposita, non unum.

SED QUIA hæc opinio falsa est, ideo oportet respondere.

Dicendum ergo ad primum, quod licet idem sit Christus Filius Dei in quantum hujusmodi, et Christus in utraque natura et triplici substantia, tamen secundum considerationem differt : quia primo supponitur persona simplex, secundo autem persona composita. Personæ autem ut est simplex, convenit prædestinare : personæ autem ut est composita, convenit prædestinari : non autem ut persona sit vel in natura divina, sed ut persona composita in humana natura et substantia carnis et animæ : et non fiat vis in compositione : sicut etiam secunda opinio in Littera explanat per quem modum est composita : et sic patet, quod etsi eidem conveniunt prædestinare et prædestinari, non tamen secundum idem.

Solutio. Solutio. Secundum istam opinionem facile est respondere objectis : quia objecta non contingunt ei, sed potius opinioni secundæ : quia ista opinio dicit hominem non supponere nisi suppositum hominis in una natura et duabus substantiis.

Ad 1. Et ideo dicunt ad primum, quod Christus in supposito et natura divina prædestinat : et homo ille in supposito et natura hominis prædestinatur : et sic non est inconveniens, quod uni in persona secundum diversa supposita et naturas conveniat prædestinare et prædestinari, et æternum esse et temporale.

Ad aliud eodem modo dicendum, quod persona ut simplex est ars Patris per appropriationem, et nihil prohibet eamdem in se contineri quoad hoc quod futura esset in natura humana.

Ad tertium dicendum, quod nihil est inconveniens hoc modo ipsum eligi in seipso diversimode consideratum.

Expositio textus.

Deinde quaeritur de hac propositione Origenis quam inducunt in capitulo eodem, A, § 2 : « Factus est sine dubio illud quod prius non erat. »

Aut enim hoc est hypostasis : aut natura humana. Si hypostasis : ergo Christus factus est aliqua hypostasis quæ non

Ad aliud dicunt similiter, quod Christus in æterno supposito et natura est ars Patris : sed in hominis supposito est artificiatum quod per idealem causam continetur in arte, et tamen est persona una.

Ad aliud dicunt hoc modo, quod non

<--- Page Split --->

semper erat: sed aliqua hypostasis est aliquis homo: ergo ipse factus est aliquis homo: et hoc supra improbatum est.

Et DICENDUM, quod Origenes addit secundum carnem : et hæc determinatio verificat locutionem. Quia non est concedendum secundum veritatem, licet ista opinio sic dicat, quod Christus sit aliqua substantia quæ non semper erat : quia una est hypostasis hujus hominis et Filii Dei. Si autem intelligitur natura : ipse hoc die non est natura sua : sicut numquam nec fuit, nec erit : et ideo nec de hypostasi nec de natura potest verificari : et ideo excluditur, quod hæc opinio absolute falsa sit.

« In secunda vero sententia, etc. »

Hic ponitur secundæ opinionis responsio quæ, ut tenetur communiter, in sex capitulis continetur, in quorum primo ponitur responsio. In secundo, auctoritatum pro prima inductarum determinatio, ibi, D, « Determinant etiam auctoritates, etc. » In tertio, quædam objecta in contrarium, ibi, E, « Sed his videntur adversari, etc. » In quarto, solutio illorum, ibi, F, « Hæc autem in hunc modum, etc. » In quinto, determinatur qualiter Christus dicitur utrumque, ibi, H, « Quod etiam dictum est, utrumque Christus est. » In sexto et ultimo, objicit quoddam quod magis videtur contrarium, et solvit, ibi, I, « Est autem et aliud quod huic sententia, etc. »

ARTICULUS III.

An Christus sit unum vel duo supposita ?

Circa auctoritates in quinto capitulo E inductas dubium oritur : quia illæ videntur probare, quod Christus sit duo : et hoc est contra positionem illius opinionis supra dictam quæ est, quod Christus

non sit nisi unum : cum ipse nec sit duo supposita, nec duæ naturae.

OBJICITUR autem :

  1. Sicut Augustinus dicit : « Aliud est verbum Dei, aliud homo. »

Item, ibidem, « Aliud Filius hominis, aliud Filius Dei : » et cæteræ auctoritates ibi inductæ.

  1. Ad idem per rationem : Christus est unum unitate creata, et est unum unitate increata : et unitas creata non est unitas increata : ergo Christus est duo. PROBATIO primæ. Omnis res est una unitate formæ : Christus autem est in forma increata : ergo ipse non est unum. PROBATIO secundæ : quia creatum et increatum opponuntur : ergo unum non est aliud.

  2. Item, Christus est aliquid in quo convenit cum matre, et Christus est aliquid in quo convenit cum Patre : et id in quo convenit cum matre, non est id in quo convenit cum Patre : ergo Christus est duo. Et probantur propositiones eodem modo.

  3. Item, Christus est aliquid passibile et mortale, quia homo qui est passibilis et mortalis : et est aliquid quod est impassibile et immortale, quia natura divina Christi : ergo Christus est duo. Si dicatur, quod non sequitur, Est passibile et mortale : ergo non est impassibile et immortale. CONTRA : Impassibile et immortale est, quod non est mortale nec passibile : passibile et mortale est, quod est passibile et mortale : ergo si sunt idem, id quod non est mortale et passibile, est mortale et passibile : hæc contradictorie opponuntur : ergo contradictoria simul verificantur de eodem, quod non potest esse.

SOLUTIO. Ad hæc et omnia hujusmodi sophismata dicendum, quod Christus vere est unum suppositum in duabus naturis subsistens, et ex tribus substantiis : quia hæc est confessio Catholica fidei. Notanter autem dicitur, quod Christus est suppositum in duabus natu-

<--- Page Split --->

ris. Unde suppositum prædicatur de Christo in recto, natura autem in obliquo. Sic Filius Dei est homo, et Filius Dei est humanæ naturae. Et ex parte alterius naturae similiter est sic: hichomo est Filius Dei, et hic homo est divinæ naturae: etsi dicatur, quod hoc non est divina natura, sed accidit ei, et non per se: non enim hoc est ex natura secundum quod natura est, sed ex eo quod non differt in divinis persona et natura: et hoc patet ex eo quod licet in divinis natura sit suppositum, et e converso, non tamen quidquid convenit supposito, convenit naturae: et hoc ideo est quia natura in eo quod natura est, non est suppositum in eo quod suppositum est: sed hoc contingit propter simplicitatem quæ est inter naturam et suppositum: et licet in divinis non incidit per accidens aliquod prædicatum, tamen non est immediata propositio, quando dicitur, Suppositum est natura: et minus est adhuc immediata propositio, quando dicitur, Hic homo est natura divina, demonstrato Christo: quia ibi sunt duo media, scilicet quod hic homo est Filius Dei, et Filius Dei differentiam ad naturam æternam non habet.

His visis, respondendum est ad objecta.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod cum dicit Augustinus, quod « aliud est Verbum, » intelligit aliud secundum quod recte prædicatum accipitur in conjunctione ad oblique prædicatum in forma illius recti significatum : unde aliud est Verbum, id est, Verbum in natura divina in quantum hujusmodi. Et ex hoc non sequitur, quod Christus sit simpliciter duo : sed sequitur, quod sit aliud et aliud secundum aliquid quod est in ipso : et hoc verum est, et non est contra hanc opinionem.

Eodem modo patet solutio ad omnes auctoritates in illo capitulo inductas.

Ad 19 quod objicitur per rationem, dicendum quod haec est vera, quod Christus est unum unitate creata : et est

vera, quod unitas ista non est illa unitas si accipiatur in abstracto, sicut procedit objectio : quia unitas erit natura quæ facit unum unum vel forma : sed non sequitur ulterius : ergo Christus est duo : quia licet haec unitas vel forma non sit illa, tamen unum unius idem est cum uno alterius : quia unum dicit hypostasim, unitas autem formam dicit naturalem : et formæ illæ in Christo duæ fuerunt, et tamen unum tantum.

AD ALIUD dicendum, quod Christus est aliquid in quo convenit cum matre, haec est vera, si debite intelligatur. Sensus autem est, quod Christus est unum in quo gratia natura convenit cum matre, et non gratia suppositi : quia suppositum Filii non est suppositum matris. Similiter haec est vera, Christus est aliquid in quo convenit cum Patre : et in eodem sensu, quia hypostasis Filii non est hypostasis Patris : sed natura Filii natura Patris est : sed ex hoc non sequitur. quod Christus sit duæ hypostases, sed quod una hypostasis existens in duabus naturis, in quarum altera convenit cum matre, et in altera cum Patre convenit.

AD ULTIMUM dicendum, quod cum dicitur, Christus est aliquid passibile et aliquid impassibile, non accipitur aliquid eodem modo in utraque. Cum enim dicitur aliquid passibile, dicit ly aliquid suppositum, et non naturam nisi oblique. Cum autem dicitur aliquid impassibile, dicit naturam in recto : et non dicit suppositum, nec oblique, nec recte : et ideo non sequitur, quod sit duo, sed quod sit unum in duabus naturis. Ex hoc patet, quod non sunt contradictoria, esse aliquid passibile, et esse aliquid impassibile. Tamen licet haec negetur, divina natura est passibilis propter simplices, et quia composita falsa est : tamen distinguiblis est ex eo quod passibile potest esse adjectivum, et rem suam ponere circa divinam naturam, et tunc est falsa et composita : si autem sit substantivum et non ponit rem suam circa divi-

<--- Page Split --->

nam naturam, sed circa ly aliquid quod subintelligitur : tunc est vera, divina natura est passibile, id est, aliquid quod est passibile : quia ipsa est suppositum Filii Dei, quod suppositum est passibile Sed tunc non valet, si ex hoc inferatur sic : Divina natura est passibile : ergo divina natura est passibilis : quia passibilis dicit formatum genus, scilicet masculinum vel femininum, et illud non claudit in

se finitum subjectum quemadmodum neutrum, quod claudit in se finitam essentiam rei, quia finitati nullius sufficit res generalis subjecta : quod non est in formato genere quod quaerit rem suam ponere circa ens speciale : et ideo passibilis est adjectivum secundum Grammaticos : et non ita potest substantivari sicut passibile.

F. Qualiter his respondeant ?

Hæc autem in hunc modum determinant : quia cum dicitur, Aliud Verbum Dei, aliud homo : sive alia substantia Deus, alia homo : alterius naturæ significatur Christus esse in quantum est homo, et alterius in quantum est Deus : et aliud natura qua est homo, aliud natura qua est Deus. Ut enim ait Joannes Damascenus : Inconverse et inalterabiliter unitæ sunt ad invicem naturæ : neque divina distante a propria simplicitate, neque humana aut conversa in deitatis naturam, aut in non existentiam divisa : neque ex duabus una facta composita natura. Composita enim natura neutri earum ex quibus componitur naturis, homousia (ἡμοσύσα) id est, consubstantialis esse potest, ex alteris perficiens alteram : ut corpus ex quatuor elementis compositum, nec ignis nominatur, nec aër, nec terra, nec aqua, nec horum alicui homousion (ἡμοσύσιον) dicitur. Si ergo secundum hæreticos Christus unius compositæ naturæ post unionem exstitit, ex simplici natura conversus est in compositam : et neque Patri simplicis naturæ existenti, neque matri est homousios (ἡμοσύσιος) : et neque Deus neque homo denominabitur, sed Christus solum : et erit hoc nomen, scilicet Christus, non personæ ipsius natura, sed unius secundum ipsos compositæ naturæ : nos autem Christum non unius compositæ naturæ dogmatizamus, et hoc nomen, scilicet Christus, personæ dicimus non monotropos (μονότροπος), id est, uno modo dictum : sed duarum naturarum esse significativum, scilicet deitalis, et humanitatis. Ex deitate autem et humanitate Deum perfectum, et hominem perfectum eumdem et esse et dici, ex duabus et in duabus naturis confitemur 1. Sic ergo dicitur aliud esse Filius Dei, aliud filius

<--- Page Split --->

hominis : quia alterius est substantiæ vel naturæ in quantum est Filius Dei, et alterius in quantum est filius hominis : non quod ipse Filius Dei et hominis sit duo illa diversa, id est, duæ diversæ naturæ.

G. Auctoritate confirmat determinationem.

Aperte enim Hilarius in libro IX de Trinitate ait: Cum non aliud sit filius hominis, neque aliud Filius Dei, Verbum enim caro factum est: et cum ille qui Filius Dei est, ipse et hominis sit filius, requiro quis in hoc filio hominis glorificatus sit? Evidenter dicit non aliud esse Filium Dei, et aliud filium hominis. Ex quo praemissa roboratur et approbatur determinatio.

H. Alia etiam verba auctoritatum annotat ut determinet.

Quod etiam dictum est, utrumque Christus est, et una persona, monere potest lectorem, sicut et illud quod Augustinus dicit in libro I de Trinitate : Quia forma Dei formam servi accepit, utrumque Deus, utrumque homo. Sed utrumque Deus propter accipientem Deum, et utrumque homo propter acceptum hominem 4. Et illud quod idem ait in libro de Bono perseverantiæ : Qui fidelis est, in eo veram naturam humanam credit suscipiente Deo Verbo ita sublimatam, ut qui suscepit et quod suscepit una esset in Trinitate persona, assumptione illa ineffabiliter faciente personæ unius in Deo et homine veritatem 5. Si autem qui suscepit et quod suscepit una est persona, ergo natura humana cum Verbo est una persona. Sed hæc omnia ex tali sensu dicta forte tradunt, ut utrumque dicatur esse Christus et una persona : quia in utroque unus Christus et una persona subsistit. Ita etiam susceptum cum suscipiente dicitur una persona : quia susceptum suscipienti est sociatum in unitate personæ, id est, ita quod

<--- Page Split --->

unitas personæ permansit, non ita ut caro et anima sint unus Deus : quia, ut ait Hieronymus : Verbum est Deus, non caro assumpta. Et Ambrosius in libro III de Spiritu sancto ait : Aliud est quod assumpsit, et aliud quod assumptum est.

I. Hic quamdam ponit auctoritatem, quæ multum videtur huic sententiæ opposita.

Est autem et aliud quod huic sententiæ plurimum videtur obviare. Ait enim Augustinus in libro I contra Maximinum : Christus una persona est geminæ substantiæ : quia et Deus est, et homo est 1 : nec tamen Deus vel homo, pars hujus substantiæ dici potest : alioquin Filius Dei Deus antequam susciperet formam servi, non erat totus, et crevit cum homo divinitati ejus accessit. Ecce Deum dicit non esse partem illius personæ. Unde videtur illa persona non constare ex 2 Deo et homine. Ad quod etiam illi dicunt, illam personam non ita constare ex Deo et homine, quasi totum ex partibus. Ita enim partes alicujus totius conveniunt, ut ex illis quod non erat constituatur. Non autem sic humana et divina natura in Christo uniuntur. Inexplicabilis enim est istius unionis quæ 3 non est partium ratio. Quidam tamen nomine Dei ibi personam significari putant : quia de tribus agebat personis, quarum nullam Trinitatis partem esse dicebat, sicut pars istius personæ non est Deus. Quod si de persona intelligatur, manifestum est, quia persona non est pars personæ.

Posita est diligenter sententia secunda, et ejus explanatio : cui in nullo vel in, modico obviant auctoritates in tertia sententia inductæ, quæ jam consideranda est.

<--- Page Split --->

ARTICULUS IV.

Quale unum est Christus ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit circa finem capituli sequentis F, « Non quod ipse Filius Dei et Filius hominis sit duo illa diversa, etc. »

Ex hoc enim supponitur, quod Christus est unum tantum.

Sed quærendum est, quale unum : et habito quale unum sit, quæritur utrum ipse magis unum quam alia una naturalia ?

Ad PRIMUM proceditur sic :

Beatus Bernardus in libro V de Consideratione distinguit novem modos unius sic dicens : « Est unitas quæ collectiva potest dici, verbi causa, multi lapides faciunt acervum unum : et est unitas constitutiva cum multa membra unum corpus vel multæ partes unumquodque totum constituunt. Est et conjugativa qua fit ut duo non duo sint, sed una caro. Est et natura qua anima et caro nascitur homo. Est iterum unitas potestativa, qua homo virtutis non instabilis, non divisibilis : sed unus sibimet nititur inveniri. Est consentanea cum per charitatem multorum hominum est cor unum, et anima una. Est et votiva cum anima votis omnibus adhæret Deo, et unus spiritus est. Et est dignativa unitas qua limus noster Dei Verbo in unam assumptus est personam. Nonam autem dixerat unionem trium personarum in una natura deitatis 4. » Ex hoc patet, quod Bernardus unum istud reducit quod est Christus ad unitatem dignativam.

Sed videtur, quod reduci debet ad unitatem conjugativam : quia

  1. Ita dicit Apostolus ad Ephes. v, 32 : Sacramentum hoc magnum est : ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Ecclesia autem immediata sponsatione sponsatur in capite : ergo videtur, quod reducitur ad conjugativam.

  2. Item, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea 2, exponunt Sancti de carne assumpta per Filium Dei.

  3. Item, Apostolus, I ad Corinth. xi, 3 : Volo vos scire quod omnis viri caput Christus est : caput autem mulieris, vir : caput viro Christi, Deus : videtur eamdem unionem innuere.

SOLUTIO. Dicendum in veritate, quod unitas dignativa est, et vocatur dignativa, quia per gratiam dignationis Dei ad nostram naturam hæc unitas facta est, sicut supra habitum est . et hic habetur, quod homo ille ut in tantam singularitatem Filii Dei assumeretur, gratia, et non natura, nec meritis habuit.

Sed ex objectis in contrarium, non probatur nisi quod aliquid simile habeat cum matrimoniali, sive conjugativa unitate : quia scilicet individuaè vita consuetudinem habent in Christo dua natura, et altera est regens et altera recta.

ARTICULUS V.

An Christus sit magis unum, quam alia una naturalia ?

Secundo, Quæritur de comparatione illius unionis ad ea quæ per naturam uniuntur, quæ multipliciter a Philosophis sunt distincta : sed breviter tangamus summam, et ad ordinem reducendo.

<--- Page Split --->

Distinguit autem Philosophus unum in unum per se, et unum per accidens. Per accidens autem dicitur quatuor modis, scilicet duo accidentia, quorum unum accidit reliquo, ut navigator et musicus sunt unum : duae substantiae sub uno accidente, ut Socrates et Plato sunt unum in musicum esse : unum accidens in duabus substantiis, et hoc dupliciter, vel sicut subjectum continetur sub alio subjecto, et tunc accidens potest comparari utrique, licet uni magis proprie, ut homo et homo musicus sunt unum : vel potest attribui accidens subjecto sine comparatione ad superius, ut iste homo est musicus. Primum et tertium et quartum modum ponit Philosophus in quarto Metaphysicorum. Secundum autem licet non ponat, tamen innuit per exempla, per simile, per totum a minori, cum dicit quia musicus accidens utrique homini, et quia in uno per se ponit unum in genere, ut isosceles et isopleurus sunt una figura, licet non sint unus triangulus.

Unum autem per se novem habet modos, scilicet indivisibile, ut punctum vel unitas.

Continuatio, et hoc tripliciter, scilicet cujus partes copulantur ad eumdem terminum, vel cujus partes diversae conglutinantur per artificium : vel cujus partes colliguntur ad unum quod est origo eorum per naturam, sicut corpus organicum est unum colligatione partium ad principium, scilicet ad cor, quod (ut dicit Basilius) fundamentum est totus corporis. Signum autem unius est, quia motus ejus sit unus. Quia dicit Boetius, quod signum continui est, quod mota una parte, moveatur totum : et hoc intelligitur de motu locali : et hoc modo etiam dicuntur partes corporis unum, ut manus una, vel pes unus quod facile videtur, quia motus manus unus etiam immoto brachio, et sic de aliis.

Tertius modus unius est, cujus subjectum non dividitur secundum formam. Illa autem non dividuntur secundum

forman, quorum formae non dividuntur secundum situm, et subjectum, aut primum, aut ultimum : sicut dicitur unum vinum, et unum aqua Item, Homogenea qua si dividantur, remanet eadem forma in toto et in parte : et ideo non dividuntur secundum formam. Sed simplica, ut aqua non dividitur secundum formam subjecti primi quod est materia simplex : quia elementa non sunt mixta, nec habent naturam mixtam : et ideo sunt homogenea in toto et in partibus in sub-jecto primo in ordine naturae. Vinum autem et plumbum et oleum sunt unum secundum formam subjecti ultimi, quod est proximum formae speciei, sicut est mixtura quae una est in toto et in partibus : licet non sint unum in forma subjecti primi quod est miscibilia media vini vel olei, quia illius primi subjecti quaedam pars est aqua, quaedam aer, quaedam terra, et quaedam ignis.

Quarto modo est unum in forma generis tantum quae non est totum esse : licet sit pars esse ipsorum, ct, licet differentias habeat diversas, quibus species eorum constituuntur, sicut homo, equus, canis : et juxta istum modum dicuntur unum materia, quorum species diversae sunt in natura : sed sunt transmutabilia ad invicem, sicut generalbia et corruptibilia sunt unum, ut dicit Boetius, eo quod eorum est materia una, et species diversae.

Quinto modo est unum, quod diffinitione est unum : et hoc respectu superioris, sicut augmentum et diminutio sunt unum, quia utrumque eorum est motus in quantitate : vel respectu inferioris, sicut diffinitio et diffinitum sunt unum.

Sexto modo est unum : quia nec tempore nec loco nec diffinitione dividitur : et praecipue tale unum est substantia quae in divisione suorum substantialium est una.

Septimo modo est unum, quod non dividitur secundum formam, licet materiales partes habeat : ut unus homo unum est animal, et unum ens est unum :

<--- Page Split --->

licet per materiam dividatur utrumque.

Octavo dicitur unum, sicut diversa in agere et pati uniuntur in ordine ad formam unam : ut membra corporis organici ad actum vitæ, qui est anima, dicuntur unum.

Nono modo dicuntur unum, quorum substantia est una : et quia substantia dicitur tripliciter, scilicet materia et forma et compositum, ideo dicitur ille tribus modis.

Quæratur igitur, Utrum Christus magis sit unum quam aliquid istorum unorum, ut ita dicam ?

Videtur quod sic : quia præcipue unum inter ista est unum indivisibile, et unum forma naturali sicut compositum est unum : et tamen in illis quod convenit uni, non convenit alii : quia quod convenil puncto, non convenit unitati : vel quod convenit formæ, non convenit materiæ : ergo cum quidquid quod convenit homini, conveniat Filio Dei, et e converso, videtur quod Christus sit magis unum quam illa.

Sed contda.

Sed contra videtur, quod sit minus unum : quia

  1. In natura est unitas compositi in materia et forma unitis. Et est unitas individui in individuantibus, quæ plus distant, quam materia et forma : plus enim distant substantia et accidens, quam substantia et substantia : ergo minor est unio individui, quam unio materiae et formæ.

  2. Item, Magis distant accidens et accidens ad dignitatem pertinens, quam accidens et accidens absolute : ergo minor est unio personæ quam individui : quia individuum fit collectione accidentium, persona autem proprietate ad dignitatem pertinente : ergo videtur, quod minima sit unio personæ.

Sed contra.

Sed hoc est contra beatum Bernardum, qui in libro V de Consideratione dicit sic : « Inter omnia quæ recte unum dicuntur, arcem tenet unitas Trinitatis :

quia tres personæ una substantia sunt. Secundo loco illa præcællit, qua e converso tres substantiæ una in Christo persona sunt 4. »

Item, ibidem, « Dico in Christo Verbum, animam, et carnem, sine confusione essentiarum unam esse personam, et item absque præjudicio personalis unitatis in sua numerositate manere. 5 »

Videtur autem, quod ista unitas colligat duo simul, scilicet unionem animæ et corporis, et unionem trium personarum in natura divina : quia ita dicit Bernardus : « Nec negaverim hanc ad illud quoque genus unitatis pertinere, qua anima et caro unus est homo. Decuit enim familiarius similiusque cum hominis convenire constitutione, quod pro homine constitutum est sacramentum. Decuit et cum summa quæ in Deo est unitate congruere : ut quomodo ibi tres personæ una essentia, ita hic convenientissima quadam contrarietate tres essentie sunt persona una. »

Solutio. Dicendum, quod unum quo Solutio Solutio Solutio Solutio Solutio Solutio Solutio Soluti Soluti Soluti Soluti Soluti Soluti Soluti Soluti Soluti Soluti Solutio Soluti Soluti Soluti Soluti Soluti Soluti Soluti Soluti

Et ideo dico, quod tripliciter potest attendi unitas. Uno modo scilicet in proportione conjunctorum : et sic maxima est unitas Trinitatis, et post hoc unitas naturae indivisibilis, et postea unitas naturæ per formam, et magis est in homogeneis, et minus in heterogeneis, et adhuc minus in conjunctis ex spirituali et corporali natura. Et præcipue considerandum, quod secundum distantiam unitorum minor est unio. Potest etiam attendi virtus uniens : et sic maxima est unitas Trinitatis, et post hoc unitas trium substantiarum in Christo, et minor est unio naturalis : quia forma in naturalibus

<--- Page Split --->

uniens est debilior, quam natura uniens personas, vel persona uniens naturas. Tertio modo potest attendi unio quantum ad ea quae consequuntur unitum : et sic maxima adhuc est unitas Trinitatis : quia ex illa quidquid substantialiter convenit uni, convenit et alteri, et e converso Adhuc minor est unitas naturalis quae est formae et materiae : non enim ex unione illarum, quidquid formae convenit, materiae convenit : et e converso.

Ad in ergo quod objicitur, quod minima est unio personalis, dico quod hoc sequeretur si non esset unio nisi in proprietate personali : sed sicut id in distinctione quinta determinatum est 1, unio haec est secundum esse hypostasis, quod es tesse hoc, vel quod est hic : et ideo uno est in re naturae, licet naturae maneant distinctae. Objectio autem procedit, ac si unio individui et personae non essent nisi in accidentibus, sive proprietatibus individui et personae.

Ad hoc autem quod objicitur de Bernardo, quod videtur esse media inter unitatem Trinitatis, et unionem animae cum

corpore, dicendum quod hoc verum est quoad ultimas duas considerationes, et non quoad primam. Et quod hoc intendat, patet : quia sic in originali subjuncti : « Ita haec unitas duarum consistens media unitatum, alteri succumbere, alteri praeeminere cognoscitur, quantum superiore inferior, tantum superior inferiore. Tantam denique tamque expressam unionis vim in se praefert ea persona in qua Deus et homo unus est Christus, ut si duo illa de se invicem praedices, erraveris, Deum videlicct hominem, et non hominem Deum vere catholiceque pronuntians. Non autem similiter vel carnem de anima, vel animam de carne, nisi absurdissime praedicas, etsi similiter anima et caro unus sit homo. » Quod autem non sit per virtutem unientis, patet ibidem, ubi dicit sic : « Nec mirum si non aeque potens sit anima sua illa vitali etsi valida intentione connectere atque suis effectibus constringere sibi carnem, ut sibi deitas hominem illum qui praedestinatus est esse Filius Dei in virtute. »

Et per hoc patet solutio ad totum.

K. Tertia sententia, quae sit praemissarum propositionum intelligentia ?

In hac ergo sententia sic dicitur, Deus factus 1 homo, quia hominem accepit : sic dicitur esse homo, quia hominem habet, vel quia est habens hominem : et homo factus Deus, quia assumptus est a Deo : et homo esse Deus, quia habens hominem est Deus. Cum ergo dicitur, Deus est homo, vel habitus prædicatur, vel persona, sed humanata. Et quod persona hunanata prædicetur, Cassiodorus ostendere videtur, dicens : Factus est, ut ita dixerim, humanatus Deus, qui etiam in assumptione carnis Deus esse non destilit. Quod ta ven varie accipi potest, ut dicatur Deus factus humanatus, vel Christus factus Deus humanatus, utrumque enim sane dici pot-

<--- Page Split --->

est. Cum ergo dicitur, Factus est Deus homo, multiplex secundum istos fit intelligentia : ut naturam humanam accepisse, vel humanatum Verbum esse incepisse intelligatur. Nec tamen si incepit esse humanatum Verbum, ideo sequitur quod inceperit esse Verbum : nec si Deus factus est humanatum Verbum, sequitur quod factus sit Verbum : sicut de aliquo dicitur, Hodie iste cœpit esse bonus homo, vel factus est bonus homo : nec tamen hodie cœpit esse homo, vel factus est homo.

L. Quo sensu secundum illos dicatur prædestinatus Christus ?

Secundum istos dicitur Christus, secundum quod homo, prædestinatus esse Filius Dei : quia est prædestinatum a Deo ab æterno, et in tempore collatum est ei per gratiam, ut ipse ens homo sit Filius Dei : hoc enim non semper habuit, sed in tempore per gratiam accepit. Quod videtur Augustinus notasse in libro ad Prosperum et Hilarium ' dicens : Prædestinatus est Jesus : ut qui futurus erat secundum carnem filius David, esset in virtute Filius Dei. Hi etiam cum dicitur Christus minor Patre secundum quod homo, secundum habitum hoc intelligunt dictum, id est, in quantum habet sibi hominem unitum. Unde Augustinus in libro I de Trinitate : Deus Filius Deo Patri natura est æqualis, habitu minor. In forma enim servi, minor est Patre. In forma Dei, æqualis est Patri : et quia secundum habitum accipienda est incarnationis ratio, ideo Deum humanatum, non hominem deificatum dici tradunt *. Unde Joannes Damascenus : Non hominem deificatum dicimus, sed Deum hominem factum.

ARTICULUS VI.

An verum sit humanam naturam in Christo deyenerare in accidens ?

Deinde quaeritur de tertia opinione quae error est, quae tangitur, ibi, K, « In hac ergo sententia, etc. »

Quidam enim, qui volunt esse de ista opinione, non dicunt quidem, quod accepit humanam naturam ut habitum : sed tamen dicunt, quod in Christo degenerat in accidens : et hoc sic probatur :

  1. Accidens est quod adest et abest præter subjecti corruptionem : humana autem natura adest et abest Filio Dei, qui non minus est Filius Dei : ergo humana natura Filio Dei est accidens.

  2. Item, Accidens est quod advenit

<--- Page Split --->

nature jam completa : sed humana natura advenit Filio Dei jam completo in natura et persona : ergo humana natura in ipso est accidens.

divina, tunc persona divina esset humana natura, quod falsum est. Nec tertio modo : quia Filius Dei non dicit causam humanae naturae.

  1. Item, Accidens est quod prædicatur denominative, et non substantia : non enim Socrates dicitur humanatus, sed dicitur homo : sed dicitur albatus, si albedo significatur inesse sibi ut in termino motus ad albedinem : cum igitur hic Christus dicitur humanatus, videtur quod humana natura insit per accidens.

  2. Item, Accidens unitum alicui, non variat ipsum a natura propria : humana natura adveniens Filio Dei, non eum variavit : ergo est accidens, vel degenerat in accidens.

1 contra. SED CONTRA :

  1. Dicit Philosophus, Quod in se est substantia, nulli est accidens : sed humana natura in se est substantia : ergo nulli est accidens.

SOLUTIO. Ultimis rationibus est consentiendum, quod humana natura nullo modo est accidens, nec degenerat in accidens : nec antiqui dixerunt quod degenerat in accidens, sed quod vergit in accidens : et novelli vergi mutaverunt in degenerat, cum illa valde diversa sint. Videtur enim vergere in accidens propter convenientiam cum accidentis proprietate quadam, non propter accidentis naturam, scilicet quod potest abesse Filio Dei sine diminutione persona, et advenit ei sine augmento : quia bonitas naturae humanae nihil adjicit divinae personae, sicut nec punctum lineae vel quantitati : sed absit quod degeneret, quia potius generosa fit.

  1. Item, Accidens aut est speciei, aut individui : speciei, ut propria passio : individui autem aut comparatur ad subjectum ut subjectum tantum, aut ad subjectum ut ad causam. Si igitur humana natura degenerat in accidens, erit accidens uno istorum modorum. Non primo modo : quia sic converteretur humana natura cum Filio Dei semper et ubique, quod falsum est. Nec secundo modo : quia Filius non est subjectum humanae naturae. Unde si natura humana esset in persona

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod hoc facit communicare in quadam accidentis proprietate, et non accidentis esse secundum naturam. Eo modo dicendum est ad sequens.

Ad ALIUD dicendum, cum dicitur Deus humanatus, quod in modo prædicationis non intelligitur, quod sit habitus accidentalis secundum naturam, sed secundum proprietatem quae dicta est. Per hæc etiam patet solutio ad ultimum.

M. Quod non debet dici homo dominicus.

Et licet dicatur homo Deus, non tamen congrue dicitur homo dominicus. Unde Augustinus in libro Retractationum : Non video utrum recte dicatur homo dominicus, qui est mediator Dei et hominum Christus Jesus 1, cum

<--- Page Split --->

sit utique dominus : et hoc quidem ut dicerem, apud quosdam legi Catholicos tractatores. Sed ubicunque hoc dixi, dixisse me nollem. Postea quippe vidi non esse dicendum, quamvis nonnulla posset idem ratione defendi 1. Secundum istos etiam dicitur persona filii in duabus et ex duabus existere naturis, secundum adhaerentiam vel inhaerentiam. Altera enim inhaeret ei, altera inest.

N. Quod prædieta non sufficiunt ad cognoscendam hanc quæstionem.

Satis diligenter juxta diversorum sententiam supra positam absque assertione et præjudicio tractavimus quæstionem. Verumtamen nolo in tanta re tamque ad cognoscendum difficili, putare lectorem istam sibi nostram debere sufficere disputationem. Sed legat et alia forte melius considerata atque tractata : et ea quæ hic movere possunt, vigilantiore atque intelligentiore, si potest, mente discutiat : hoc firmiter tenens, quod Deus hominem assumpsit, homo in Deum transivit, non naturae verisibilitate, sed Dei dignatione : ut nec Deus mutaretur in humanam substantiam assumendo hominem, nec homo in divinam glorificatus in Deum : quia mutatio vel versibilitas naturae diminutionem et abolitionem substantiae facit.

ARTICULUS VII.

An Christus congrue dicatur homo dominicus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, M, « Non tamen congrue dicitur homo dominicus. »

Contrarium enim videtur quod

  1. I Reg. n, 19, super illud : Cognovit Elcana, dicit Glossa : « Quus hic nisi ho-

mo dominicus, Dominus scilicet Jesus Christus. »

  1. Item. Augustinus in Sermone Domini in monte : « Nulli licet ignorare regnum Dei, cum ejus unigenitus non solum intelligibiliter, sed etiam sensibiliter et visibiliter in homine dominico de cœelo venerit. »

  2. Item, Cassianus in sexto contra Nestorium : « Quamvis ergo cum ipsa confessione nostra ante Virginis partum atque conceptum dominicus homo non fuerit Christus : tamen qui a te solitarius dicitur, homo Deus in Scripturis sacris sine exordio prædicatur : et tanta hominis ac Dei unitas legitur, ut et homo

<--- Page Split --->

Dco semper antea coæternus. et postea homini Deus compassus esse videatur. »

  1. Praeterea, Damascenus saepe dicit hominem de ficalum : ergo et potest dici homo dominicus.

Si forte dicatur, quod dominicus nomen possessivum est, et ita signat rem nominis cui adjungitur esse possessam. Contra : Formam servilem accepit Christus, et servus Domini dicitur, Isa. LII, 13 : Ecce intelliget servus meus.

Solutio. Solutio. Non debet dici homo dominicus : sed debet dici, quod Christus homo dicit personam : et illa non fuit um-

quam serva, licet servilem accepit naturam.

Quod autem ipse dicitur servus, non convenit ei gratia personae simpliciter, sed gratia naturae quae est in persona : et ideo quia dominicus sonat servilem esse personam Christi, ideo retractat se Augustinus.

Dicitur tamen dominicus quandoque non possessivum, sed pro habente dominium, ut logicus qui habet logicam : et sic quidam dicunt eum dominicum, sed non debet extendi, quia magis proprie sonat personam servilem.

<--- Page Split --->