DISTINCTIO V.

De modo uniendo divinam et humanam naturam in Christo.

A. Si persona vel natura personam vel naturam assumpsit, et si natura Dei incarnata sit ?

Præterea inquiri oportet, cum ex præmissis constet Verbum Dei carnem et animam simul assumpsisse in unitatem personæ, quid horum potius concedendum sit, scilicet quod persona personam, vel natura naturam, vel persona naturam, vel natura personam assumpserit : et an ita conveniat dici divinam naturam esse incarnatam, sicut Deus incarnatus, et Verbum incarnatum sane dicitur. Hæc inquisitio sive quærendi ratio, juxta sacrarum auctoritatum testimonia partim implicita atque perplexa, partim vero explicita est et aperta. Certum est enim et sine ambiguitate verum, quod non natura personam, nec persona personam, sed persona naturam assumpsit : quod Sanctorum subditis comprobatur testimoniis, et adstruitur documentis. Ait enim Augustinus in libro de Fide ad Petrum : Deus unigenitus dum conciperetur, veritatem carnis accepit ex Virgine : et cum nasecretur, integritatem virginitatis servavit in malre 1. Et paulo post : Sic Deus humanam naturam in unitatem personæ suscepit, quod se humilians per maximam incorruptæ Virginis uterum ex ea nasciturus implevit. Formam ergo servi, id est, naturam servi in suam accepit ille Deus personam 2. Item, Deus Verbum non accepit personam hominis, sed naturam. Item, Dei Filius unigenitus, ut carnem hominis animamque mundaret, susceptione carnis animæque rationalis incarnatus est.

His aliisque pluribus auctoritatibus evidenter ostenditur, non naturam

<--- Page Split --->

personam, nec personam personam, sed personam naturam accepisse. De quarto vero questionis articulo, utrum scilicet natura naturam assumpserit, scrupulosa etiam inter doctos quaestio est. Quia et in hoc plurimum dissentire videntur, qui auctoritate praeclari, aliis doctiores in sacra pagina exstiterunt : nec tantum alii ab aliis, verum etiam iidem a seipsis dissonare videntur, sicut subjecta capitula docent. Legitur enim in Concilio Toletano VIII traditum sic : Solum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Et cum tota Trinitas operata sit formationem suscepti hominis, quoniam inseparabilia sunt opera Trinitatis, solus tamen Filius accepit hominem in singularitatem personae, non in unitatem divinae naturæ, id est, quod est proprium Filii, non quod commune est Trinitati. Idem in Concilio Toletano II : Unius substantiae credimus Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum : non tamen dicimus ut hujus Trinitatis unitatem Maria Virgo generit, sed tantum Filium, qui solus naturam nostram in unitatem suæ personæ assumpsit. Incarnationem quoque hujus Filii ' Dei tota Trinitas operata esse credenda est. Solus tamen Filius formam servi accepit in singularitatem personæ. His insinuari videtur, quod persona tantum naturam, non natura naturam assumpserit. Si enim quod commune est Trinitati, non accepit hominem : ergo non natura divina, quæ communis est tribus personis. Cui videtur obviare quod Augustinus ait in libro de Fide ad Petrum : Nec divinitas, inquit, Christi aliena est a natura Patris, secundum illud, In principio erat Verbum 2 : nec humanitas ejus aliena est a natura matris, secundum id, quod Verbum caro factum est 3 . Illa enim natura quæ semper genita manet ex Patre, naturam nostram sine peccato suscepit, ut nasceretur ex Virgine 4 . Hac auctoritate videtur tradi, quod divina natura humanam suscepit. Ubi vehementer moveri possumus, quod eam genitam æternaliter ex Patre dicit, nisi forte natura pro persona hic accipiatur : alioquin si dixerimus naturam tribus personis communem genitam esse, occurrunt nobis ex adverso quæ in tractatu de Trinitate disseruimus, ubi diximus non naturam naturam, sed personam personam genuisse 5 . Quia si natura genuisset naturam, cum una eademque sit natura Trinitatis, eadem res scipsam genuisset, quod Augustinus fieri posse negat 6 . Sed alibi certum reperimus documentum : quo natura naturam as-

<--- Page Split --->

sumpsisse monstratur. Ait enim Augustinus in primo libro de Trinitate 1 : Etiam seipso Christus factus est minor, formam servi accipiens. Neque enim sic accepit formam servi, ut amitteret formam Dei, in qua erat aequalis Patri : ut et in forma servi, et in forma Dei idem ipse sit unigenitus Filius Patris : quia forma Dei accepit formam servi. Si autem forma Dei formam servi accepit, sine dubio natura naturam accepit. Formæ enim nomine natura significatur, ut Augustinus evidenter docet in libro de Fide ad Petrum : Cum, inquit, de Christo audis quia in forma Dei erat, oportet te agnoscere firmissimeque tenere, in illo formæ nomine naturalem plenitudinem debere intelligi 2. In forma Dei ergo erat, quia in natura Dei Patris semper erat, de qua natus erat. Hilarius quoque in libro XII de Trinitate 3 ita ait : Esse in forma Dei non alia intelligentia est, quam in Dei manere natura. Didicisti nomine formæ intelligentiam fieri naturae, at audisti quod forma Dei formam servi suscepit. Unde consequens est, quod natura divina naturam humanam suscepit. Quod etiam Hieronymus in Explanatione fidei evidenter insinuat, inquiens : Passus est Filius Dei, non putative, sed vere : secundum illud passus est quod pati poterat, id est, non secundum illam substantiam quæ assumpsit, sed secundum illam quæ assumpta est 4. Ex quo apparet divinam substantiam assumpsisse humanam. Ex verbis autem Augustini superius positis, adhibita diligentia innui videtur solum Verbum carnem factum, et naturam solum suscepisse humanam : et divinam naturam, eamdem accepisse. Ait enim : Trinitas nos sibi reconciliavit per hoc quod solum Verbum carnem ipsa Trinitas fecit. In quo sic veritas incommutabilis manet divinæ humanæque naturae, ut sicut vera semper est ejus divinitas quam de Patre habet, ita vere semper et incommutabilis ejus sit humanitas quam sibi unitam summa divinitas gerit. Ecce et solum Verbum dixit carnem factum, et humanitatem divinitali unitam. Idem quoque superius dixit 5 servilem formam a solo Filio susceptam, quam tota Trinitas fecit. Jam facile est agnoscere, quam diversa et multiplicia super quaestione proposita Auctores tradiderunt. Ideoque posteriores ea legentes, varias atque contrarias, ex prædictus occasionem sumentes, promunt sententias.

<--- Page Split --->

DIVISIO TEXTUS.

ARTICULUS I.

« Præterea inquiri oportet, » etc.

Hic incipit tertia pars et ultima istius quaestionis in qua agitur de unione assumentis et assumpti in hypostasi et persona.

Dividitur autem in partes duas : in quarum prima agitur de unione facta in hypostasi. In secunda autem opponitur contra determinata, ibi, E, « Hic a quibusdam opponitur, quod persona, etc. »

Adhuc prior dividitur in partes duas : in quarum prima determinatur, quod persona assumpsit naturam, et quod natura naturam. In secunda autem ulterius quaeritur, Utrum hæc concedi debeat, natura est caro facta ?, ibi C, « Sed quæritur, Utrum eadem divina natura debeat, etc. »

Prima harum adhuc subdividitur in duas: in quarum prima probat, quod non natura personam, nec persona personam, sed persona naturam assumpsit. In secunda, movet quaestionem, Utrum natura naturam assumpsit? ibi, A, § 2 : « His aliisque pluribus auctoritatibus, etc. »

In primo paragrapho primi capituli tangit primo quaestionem quatuor problematum, silicet utrum natura personam, vel persona personam, vel persona naturam, vel natura naturam assumpserit? et determinat tria istorum problematum, scilicet quod non natura personam, nec persona personam, sed persona naturam assumpsit.

An idem sit assumere quod unire in incarnatione Filii Dei ?

Incidit hic quaestio ante Lutteram quadruplicis membri : quorum primum est, Utrum idem sit assumere quod unire in incarnatione Filii Dei ?

Secundum, Utrum divina natura, abstracta personalitate, sit assumens vel uniens sibi, vel possit esse.

Tertio, Utrum divina persona possit aliquid assumere sibi vel unire ?

Quarto, Utrum assumptio per prius conveniat naturae vel persona ?

AD PRIMUM horum proceditur sic :

Multipliciter assumitur aliquid : ad adjutorium, sicut uxor in generatione filii : ad naturam, sicut semen assumit sibi attrahendo unde capiat augmentum, et unit sibi illud : et etiam assumptio in amicitiam et societatem. Et in omnibus illis modis semper est diversitas assumpti et assumentis. Ergo videtur, quod cum uniens sit unitum, quod hæc sit differentia quam fere omnes faciunt, quod unitum est uniens, sed assumptum non est assumens : et hæc differentia inter assumere et unire attribuitur Boctio, licet in libris suis non inveniatur, quod ego sciam.

Si forte dicatur, quod non est verum, quod uniens est unitum. CONTRA : Unitum facit unum cum eo quod est unitum quia aliter non esset unitum : ergo unitum post unionem est unum ei cui unitum est : sed unitum est unibili : ergo hæc est vera, Uniens est unitum.

SED CONTRA :

  1. Assumptio idem est quod ad se sumptio. Cum autem dico ad se : aut intelligitur quod unitum sit, aut intelligitur

<--- Page Split --->

quod juxta sit ad aliquid aliud quam quod constituat unum. Si primo modo, tunc ejusdem erit assumptio cujus unio est in incarnatione. Si secundo modo, tunc videtur natura esse assumpta ad aliud quam ad unionem, quod iterum falsum est.

  1. Si forte dicatur, quod ista duo, scilicet assumere et unire se consequuntur secundum naturam : prius enim aliquid assumitur quam unitur : et hoc patet : quia nihil unitur, nisi prius assumptum quod propter hoc unitatur. CONTRA : In incarnatione omnia simul facta sunt, scilicet separatio, conversio, unio in persona : ergo non est ponere unum prius alio, et ita nihil est quod dictum est.

Solutio.

SOLUTIO. Dicendum, quod differunt re et ratione in incarnatione assumere et unire, et assumptio et unio.

Et est eorum differentia in quatuor, quorum primum est secundum nomen : quia assumptio non est nisi diversi in substantia, et ratione, vel in numero : non enim dicitur, Assumo me cappatum : sed, Assumo cappam, vel vestimentum, vel assumo socium, vel anicum. Unio autem secundum suum nomen dicit unum vel subjecto vel identitate, sicut dicimus album unum vel unitum Socrati, si Socrates albus est, et dicimus esse idem illi.

Secunda differentia est in actu assumptionis, vel unionis : quoniam non omne quod assumitur, efficitur prope vel juxta : sed omne quod unitur, efficitur unum.

Tertia differentia est in assumptis et unitis : quoniam natura proprie erat assumpta : et cum natura humana semper maneat sub proprietatibus quae nulli alii conveniunt naturae, distincta, non proprie est unita nisi forte in altero quod est hypostasis : sed hypostasis est unitum in se : et ita unio immediate respicit hypostasim, assumptio autem per se respicit naturam.

Quarta differentia sumitur ratione or-

dinis inter duos actus, scilicet assumere, et unire : quia secundum rationem prius est assumere, quam unire assumptum. Sic ergo concedimus differentiam quae communiter assignatur, quod assumitur diversum, et unitur id quod est idem in persona.

Ad iLLUD autem quod contra obiicitur, Adobject.1. quod non sumitur hic natura nisi ad unionem, dicendum quod si vis fiat in hoc quod dicit ad unionem, ut intelligatur uniri in se et per se, falsum est, eo quod assumpta remaneat in se et per se distincta : quia natura humana non est natura divina, nec persona divina, nec est homo. Si autem large intelligatur ad unionem, id est, ad unionem tamquam ad finem, et in alio unitur licet non in se, tunc verum est quod assumptio naturae est ad unionem hypostasis cujus est natura illa.

Ad ALIUD dicendum, quod licet non sit Adobject.2. consequentia secundum tempus inter assumere et unire, consequuntur se tamen necessario ordine rei assumpta et unita : et illa consequentia sufficit ad demonstrandum differentiam assumptionis, et unionis. Assumptio enim dicit attractionem ab alio ad se : unde assumptio secundum perfectam sui rationem vel terminum a quo, salvatur in actu illo quo Spiritus sanctus separavit a reliquo sanguine gloriosa Virginis quod in materiam cederet Christi corpori : non tamen in illo actu aliquo modo salvatur ratio unionis.

ARTICULUS II.

An abstracta personalitate, divina natura possit sibi aliquid unire ?

Secundo quaeritur, Utrum abstracta personalitate, divina natura possit sibi aliquid unire, vel assumere ?

<--- Page Split --->

Videtur autem quod sic.

  1. Natura dicit aliquod unibile alteri, eo quod omnis natura alicujus natura est in quo est: persona autem non dicit quid alii unibile, sed potius ens perfectum in seipso: ergo natura magis videtur convenire alii, et sibi aliud unire quam persona.

  2. Item, Naturæ convenit operari incarnationem, ut dicunt Sancti: ergo etiam convenit sibi ut se uniat operato et facto.

  3. Præterea, Intelligatur per impossibile non esse personas, sicut Judæi et Pagani Deum intelligunt, adhuc erit Deus omnipotens: ergo ratione omnipotentiæ adhuc conveniet ei se unire. Si forte dicatur, quod unio non est opus omnipotentiæ. Contra: Angelus probat posse fieri quod dicit Beate Virgini, qua non erit impossibile apud Deum omne verbum 1 : igitur hoc erit omnipotentiæ proprium: et sic sequitur cum omnipotentia non abstrahatur a natura, etiam positis personis non esse, quod adhuc convenit ei incarnari.

mo est separatio a persona, et e converso, videtur quod natura non secundum rem sit extra personam: sed numquam convenit ei assumere nisi ubi est secundum rem: ergo numquam convenit ei assumere nisi in persona: ergo nihil assumet circumscripta personalitate.

  1. Item, Natura ut in se considerata, non agit, nec patitur : quia actiones et passiones singularium perfectorum sunt : sed ad assumere exigitur agere : ergo non assumet secundum quod abstrahitur a personis.

  2. Item, Assumere est post perfectum esse assumentis: quia nullus assumit sibi aliquid, nisi postquam est completus : cum igitur natura dicat quid incompletum quod completur in supposito vel re naturæ, natura non potest assumere.

  3. Præterea, Nihil assumit aliquid sibi nisi per modum per quem est: sed natura numquam est nisi in re naturae: ergo non assumit nisi in re naturae: hoc autem in divinis est persona: ergo tunc non assumit nisi in persona.

  4. Præterea, Adhuc convenit ei diligére facturam suam : ergo adhuc movebitur dilectione ad redemptionem hominis : ergo adhuc incarnabitur. Adhuc prædeterminabit numerum electorum, et adhuc intelliget quod conveniens sit illum numerum debere impleri : et quod ille qui per alium peccavit, per alium satisfacere poterit et hujusmodi. Cum igitur ista causæ a Sanctis assignentur, quare incarnatus est Filius, et omnes salventur eiam non intellectis personis, videtur, quod circumscriptis personis, adhuc natura conveniat incarnari.

Sed contra:

  1. Natura considerata est tripliciter, ut dicit Damascenus, aut nuda contemplatione, et sic est in anima tantum, vel in potentia, vel in specie, aut in atomo. In specie autem universali est in omnibus atomis suis. Si igitur separatio ab ato-

SOLUTIO. Dicendum, quod aliud est circuituscribere a natura omnem personalitatem, et circumscribere personalitatem hanc quam determinat fides, scilicet Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Si enim primo modo fiat circumscriptio personalitatis in natura divina, erit ipsa in intellectu tantum, et nihil aget necessumet, et intelligetur per modum alicujus ordinabilis in alterum in quo sit secundum esse, quia intelligetur ordinabilis ad personam : et sic procedunt omnes objectiones ad hoc inductæ, quod natura abstracta a personis non possit assumere. Si autem fiat abstractio a personalitate quam determinat fides in divinis, tunc adhuc remanet secundum intellectum Deus, ens unus in se rationalis naturae, et discretus suis attribuìis ab omnibus aliis : et ita manebit in ratione personæ, licet non manebit in ratione hujus personæ vel

<--- Page Split --->

illius : et illi convenit assumere, vel operari, et unire sibi ex sui omnipotentia quidquid voluerit. Sed verum est, quod ita non conveniens erit ordo redemptionis. Et hujus ratio est : quia abstracta personalitate quam distinguit fides in divinis, non remaneret personarum distinctio, licet remaneat persona una secundum substantiam perfectam et unam, et tales persona plures in divinis esse non possunt : quia pluribus talibus personis positis, sequeretur plures deos esse, quod non verum. Et ideo cum ad redemptionem exigatur distinctio personalis inter mittentem et missum, et inter satisfacientem et cui satisfit, non possunt tunc salvari hujusmodi convenientiae : quia idem personaliter esset mittens et missus, et satisfaciens et ille cui satisfactio exhiberetur. Unde dicendum, quod circumscripta personalitate fidei, in Deo salvatur adhuc potentia incarnandi, sed non convenientia.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod natura dicitur ut quid unibile alteri quod est res sua sicut individuum sua naturae : sed non dicit alteri naturae vel personaunibile alterius naturae.

Ad ALIUD dicendum, quod naturae non convenit operari nisi assumpta persona, licet non oporteat supponere eam in persona hac vel illa distincta, ut fides supponit.

Ad ALIUD dicendum, quod non intellectis his personis, adhuc remanet ratio personalitatis in Deo : sed verum est, quod non est eadem ratio personalitatis : quia relationibus non distingueretur a re ejusdem naturae, sed attributis distingueretur a rebus aliarum naturarum : et ideo non est mirum si remanet omnipotens.

Ad ALIUD dicendum, quod diliget et præcipiet : eo quod supponitur ut persona substans in se perfecta, et indistincta ab aliis : sed tamen quia una sola tunc ponitur, peribit convenientia incarnationis et redemptionis.

ARTICULUS III.

An assumere convenit personæ divinæ ?

Tertio quaeritur, Utrum assumere convenit personæ divinæ ?

Videtur, quod non : quia

  1. Persona dicit quid distinctum incommunicabile : in assumptione autem unum dicitur ad alterum et communicato : ergo intellectus personæ contrariatur assumptioni et unioni.

2· Item, Omnis unio quam facit natura est ad hoc ut unita stet in uno, quod ulterius alii non uniatur, sicut unit elementa in humoribus, humores autem in complexione, et complexionem in membris similibus, similia in dissimilibus, et dissimilia in corporis organici physic compositione, et corpus organicum cum anima habente diversitatem virium, et ibi stat : ergo hoc est ultimum quod repugnat unbilitati : cum ergo hoc sit individuum naturae vel personae : persona secundum rationem personae non est unibilis alii : cum igitur in divinis personis verissima sit ratio personæ, videtur quod non sit unibilis secundum intellectum personæ.

  1. Item, Boetius dicit, quod « persona est individua substantia rationalis naturae : » igitur cum individuum sit divisum ab aliis, sequitur quod de intellectu suo ponat ab aliis separationem : cum igitur separatio contraretur unioni, quae est ad alterum, persona secundum intellectum repugnat unbilitati. Et hoc est contra omnes Sanctos et Doctores, dicentes personam magis posse assumere quam naturam.

  2. Si forte diceretur, quod ista rationes probant, quod non debet fieri congruenter uno personæ quantum est ex parte assumentis, sed tamen Deus potest

<--- Page Split --->

hoc facere ex omnipotentia sua : hoc nihil est dictum : quia Sancti multi assignant rationes, quare magis congruenter sit persona assumens quam natura.

  1. Praeterea, Secundum hoc Deus posset aliquid contra rationem suae personae: et hoc non expediret ei : quia sic posset aliquid contra seipsum : dicit enim Anselmus, quod « qui potest quod sibi non prodest et sibi non expedit, quanto magis potest illud, tanto magis adversitas et perversitas possunt in illum. »

  2. Si propter hoc dicatur, quod istae rationes bene procederent, si persona ex parte sua personalitatis amitteret incommunicabilitatem per unionem : sed hoc non est ita, ideo sunt incommunicabiles sicut prius. Contra : Omnis unio sive unibilitas dicit communicationem vel communicabilitatem : sed unio non est nisi in persona, ut dicunt Sancti : ergo communio et communicabilitas sunt in persona, et sic nihil est quod dicitur.

Sed contra. SED CONTRA :

  1. Unio est ad redemptionem : ergo unio erit per modum illum qui convenientissimus est redemptioni : redemptioni autem congruit, quod satisfaciens sit idem in persona eum debente, et non in natura : ergo unio debet fieri convenientissime in persona.

  2. Item, Augustinus : « Mittitur qui ab alio est : » ergo mittitur in carnem qui ab alio est : sed non est ab alio nisi persona : ergo incarnatio praecipue convenit personae.

Solutio. Solutio. Dicimus cum sanctis Patribus, quod persona unibilis est ex parte assumentis.

Ad 1. Ad hoc autem quod contra objicitur, dicendum quod hoc verum est quia singularitas et incommunicabilitas sunt de intellectu personae : sed non omnis singularitas nec omnis incommunicabilitas, sed singularitas quae contrariatur ad in pluribus esse, et incommunicabilitas quae contrariatur unibilitati ad tertium consti-

tuendum : et sic non amisit singularitatem divina persona : quia adhuc remansit una singularis persona non prædicabilis de pluribus in quibus esset, nec mutata in aliquod tertium, quin potius assumptum assumpsit in sui incommunicabilitatem et personalitatem æternam, ut idem esset in persona Deus et homo, et non quaternitas in divinis in numero hypostasium constitueretur, si utriusque naturae hypostasis suam propriam haberet personalitatem, vel nova in Trinitate fieret, cum hypostasis æterna cum hominis hypostasi tertiam constitueret personam.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, quod natura in omnibus unitis intendit unum ultimum, non unibile alii ad tertium constituendum, sicut factum fuit in omnibus quæ ipsa ad personam unit : sed non intendit ut nihil illi in suam singularitatem et personalitatem uniatur : quia sic non assumeret potum, et cibum, et hujusmodi. Unde patet quod non contrariatur personalitati, quod aliquid uniatur sibi in personalitatem suam.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, individua substantia, ly individua dicit ab aliis separationem quæ est contraria unioni et communicabilitati potentiae ad actum, et e contra : quia talis communicabilitas est ad tertium constituendum : sed non contrariatur unioni alicujus in eamdem singularitatem personæ, ut prius habitum est.

Ad aliud dicendum, quod unio a Sanctis ponitur facta esse in persona : sed non talis quæ singularitati contrariotur, vel novam inducat personalitatem.

Ad aliud dicendum, quod Deus posset aliquid contra rationem suæ personæ, si ita fieret unio, ut destrueretur personalilas : sic autem non fit, ut patet ex dictis.

Ad in quod objicitur, quod omnis unio dicit communicabilitatem, dicendum quod hoc falsum est si fiat vis in communicabilitate. Dupliciter enim aliquid dicitur communicabile proprie, tertio au-

<--- Page Split --->

tem modo improprie. Communicabile enim dicitur per modum materiae communicatum ad alterum constituendum, sicut corpus communicabile est animae : et hoc communicabile ut pars communicabilis est. Secundo modo dicitur communicabile de pluribus quantum est de se, in quibus est vel potest esse, sicut natura communis. Et illi duo contrariantur personalitati sive singularitati. Tertio modo dicitur communicabile unibile gratia cujus communio fit ad proprietates alterius : et sic uniuntur et communicant hypostasis Dei et hominis : et haec hypostasis est illa : et quidquid convenit uni gratia hypostasis, convenit et alii. Unde dicimus, quod hic Deus est hic homo, et hic homo creavit stellas, et fuit ab aeterno, et hic Deus natus est de Virgine et passus sub Pontio Pilato.

ARTICULUS IV.

An assumptio per prius convenit personae vel naturae ?

Quarto, Quæritur cui convenit per prius, utrum scilicet personæ vel naturæ ?

Videtur autem, quod naturae : quia

  1. Gratia cujus convenit creatio, gratia ejusdem convenit recreatio : sed creatio est gratia naturae, ergo et recreatio. Si dicatur, quod PRIMA est falsa. Probatur per simile ex superioribus, ubi dixit Augustinus, ,quod quia in sapientia creaverat, in sapientia conveniebat fieri redemptionem.

  2. Item, Incarnatio est opus communiter trium personarum, ut habitum est in anteriori distinctione : ergo videtur, quod etiam assumptio convenit naturae per prius : quia quidquid est commune tribus, convenit eis gratia naturae.

  3. Item, Damascenus dicit, quod tota natura divina in una substantiarum hypostasium humanam naturam assumpsit: ergo hoc per prius convenit naturae.

SED CONTRA : Sed contra. 1. Quidquid convenit alicui personæ gratia naturae, communiter convenit omnibus personis : si ergo incarnatio convenit personæ gratia naturae, convenit omnibus personis, quod falsum est : non ergo convenit gratia naturae.

  1. Praeterea, Omnes convenientes rationes Sanctorum assignantur penes propria vel appropriata personæ : ergo videtur, quod opus incarnationis per prius convenit personæ quam naturae.

  2. Item, Illi per prius convenit aliquid cui convenit in se et per se : sed naturae non convenit incarnatio in se et per se, sed personæ, ut ex prioribus probatum est : ergo naturae convenit per posterius, et personæ per prius.

  3. Item, Unio magis proprie attingit illud quod efficitur, quam quod non efficitur : natura autem non efficitur unum cum natura, sed hypostasis cum hypostasi : ergo videtur, quod unio per prius secundum rationem intelligentiae conveniat personæ, quam naturae.

SED CONTRA : Quæcumque sunt indifsed contra. ferentia omnino secundum rem, quidquid convenit uni, convenit alteri, et æque primo si omnino secundum rem indifferentia sunt et eadem : sed natura divina et persona omnino secundum rem sunt indifferentia : ergo si incarnari convenit uni, æque primo etiam convenit alteri.

SOLUTIO. Dicendum, quod per prius solutio. secundum rationem intelligendi incarnari convenit personæ quam naturae : nec convenit naturae in eo quod natura est, sed potius naturae secundum quod est in persona hac, quæ convenientiam ex sua relatione qua filius est, ponit ad missionem in carnem : aliter enim vel impossibile vel difficile esset solvere, quare Pater et Spiritus sanctus carnem non

<--- Page Split --->

assumpserunt : et ideo dximus supra, quod incarnatio per hoc quod est missio in carnem, claudit in se relationem Filii per quam excluditur Pater et Spiritus sanctus ab incarnatione. Nec dicimus hic prius tempore, vel ex hoc quod natura secundum rem sit prior persona vel simplicior: sed quia in modo attribuendi sic est : et ex illo modo attribuendi informatur ratio intelligendi : quia attributa naturae sunt in divinis, licet re non differant : et ideo ratio intelligendi sic informata dicit per prius convenire persona quam essentiae vel naturae.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod creare non dicit missionem sicut recreare hoc modo missionem dicit : et ideo quod est hic de opere, commune est, quia hoc missionem non importat : sed unio includit in se relationem, et ideo communis non potest esse. Cum autem dicit Augustinus, quod in sapientia creavit, attenditur utrobique proprium Filii in suo appropriato quod est sapientia : sed hoc appropriatum non importat creatio secundum intellectum nominis.

Ad ALIUD dicendum, quod opus operans actum quod est actio ipsa, et opus operatum quod est conjunctum ex corpore et anima, communia sunt : sed incarnation non dicit hoc, sed potius carnis assumptionem in se, et illa non est communis propter relationem inclusam ipsius Filii.

Ad ALIUD dicendum, quod auctoritas Damasceni magis facit ad oppositum : quia dicit, quod in persona assumpsit, quasi significet ex modo loquendi quod hoc convenit ei gratia personae hujus, non gratia sui.

essentia non generatur in talibus : ergo aliquid potest convenire per prius personae sicut incarnatio propter relationem inclusam, et per posterius essentiae, et propter hoc quod non separatur a persona, nec distinguitur ab ipsa.

ARTICULUS V.

An natura assumpta sit secundum omnem modum naturae qui est quadruplex ?

Deinde, quaeritur de his quae dicuntur in Littera, et primo de hoc quod dicit, ibi, A, § 1 : « Formam ergo servi, id est, naturam servi, in suam accepit ille Deus personam. »

Quaeritur enim hic, Secundum quam rationem naturae dicatur natura assumpta ?

Ponit enim Boetius naturae quatuor diffinitiones, quarum prima est haec : « Natura est earum rerum quae sunt, cum quoquomodo in intellectu capi possunt. » Quoquomodo dicit propter Deum qui sua excellentia non perfecte capitur intellectu, et propter permixtam privationem in materia quam etiam ponit pro exemplo, et de his sunt etiam tempus et motus secundum Avicennam. Secundum hunc modum natura quidem est quidquid est : sed hoc modo non sumitur natura, cum dicitur assumpta natura : quia si assumpsisset solum corpus hoc modo, naturam assumpsisset.

Ad OLTIMUM dicendum, quod licet nulla differentia realis sit essentiae et persona, tamen differunt in modo attribuendi eis ea quae naturae sunt in divinis : quia essentia est communicabilis, persona incommunicabilis : essentia non generatur, persona verissime generatur : essentia enim non distinguitur, et personae naturae verissime distinguuntur, et

Secunda diffinitio : « Natura est vel quod facere vel quidem pati possit : » et haec convenit omnibus substantiis quibus agere et pati est proprium, et tales sunt tam corporales quam spirituales : et si in hac ratione naturam assumpisset, iterum sufficeret solius corporis vel solus animae assumptio ad naturae nostrae sumptionem.

<--- Page Split --->

Tertia diffinito est : « Natura est principium motus per se et non per accidens : » hæc enim non convenit nisi corporalibus substantiis. Christus autem non tantum corpus acceperat : ergo non accepit in hac ratione naturae.

Quarta est : « Natura est unamquamque rem informans differentia specifica, aut differentia communis : » si ergo accepisset naturam humanam secundum hanc acceptionem, videtur quod in omnibus hominibus accepisset, quod est contra Damascenum, qui dicit, quod non in specie consideratam accepit naturam, sed in atomo.

Si dicas, quod ipse accepit differentiam secundum quod est in hoc constituens esse. ADHUC CONTRA est : quia licet differentia facit esse formale, non tamen facit totum esse naturale. Christus autem et materiam nostram accepit : ergo videtur, quod nullo modo intellecto accepit naturam nostram.

Si forte dicatur, quod natura nostra est forma, tunc sequitur quod non assumpsisset corpus : quia idem Philosophus dicit, quod corpus non est forma, sed materia : ergo nec hoc modo accepit.

Si forte dicatur, quodnatura sumitur pro conjunctione duarum significationum naturae, scilicet forma et materiae, quemadmodum Magister dixit supra, quod nomine naturae corpus et anima intelligitur, et haec conjuncta, ut Magister dixit. CONTRA hoc est, quod compositum dicitur magis res naturae a Sanctis et Philosophis secundum naturam vel naturale.

ULTERIUS quaeritur, Utrum concedendum sit, quod Filius assumpsit nostranessentiam ?

Videtur, quod sic : quia essentia nostra est corpus et anima : et illa assumpsit : ergo essentiam nostram assumpsit. SED CONTRA : Essentia est a qua est esse : sed omne compositum est : cum igitur compositum sit singulare hoc vel illud, et non assumpserit singulare, ut infra probabitur : videtur, quod non assumpserit nostrum esse : ergo nec essentiam nostram, ut videtur.

PRAETEREA QUÆREBATUR, UTRUM ASSUMPsit nostram humanitatem ?

Videtur, quod sic : quia humanitas est quae facit verum hominem : cum igitur Christus sit verus homo, et hoc ex assumptione humanæ naturae : videtur, quod ipse assumpserit nostram humanitatem. SED CONTRA : Humanitas non est nisi in hoc homine vel illo : sed nec hunc vel illum assumpsit : ergo humanitatem non assumpsit.

SOLUTIO. Dicendum sine præjudicio, quod Christus nostram naturam accepit secundum omnem diffinitionem quam ponit Boetius.

Si enim natura dicatur esse earum rerum quae quo quomodo intellectu capi possunt, tunc sicut ipse assumpsit omnem rem nostrae naturae : quia et substantiam, et accidentia naturalia, ut somnum et pœnalitatem. Nec valet ratio quae objicitur in contrarium : quia non tantum dicitur Christus naturam nostram assumpsisse, sed etiam totam.

PRAETEREA quaeritur circa hoc, Utrum concedendum sit, quod assumpsit naturale nostrum, vel quod est secundum naturam. Naturale autem est id quod sequitur naturam in composito. Si igitur non assumpsit praecedens secundum intellectum, videtur quod nec consequens assumpsit.

Si autem dicatur natura, quod agere et pati potest, iterum accepit : et licet aliquid de nostra natura scilicet carnem tantum, vel animam tantum accepisset : tamen cum dicitur natura hominis, aliud est quam natura absolute dicta : quia natura hominis est tota natura hominis. Et per hoc patet solutio ad id quod objicitur in contrarium.

Similiter si accipiatur natura tertio

<--- Page Split --->

modoprout est principium motus et status per se et non per accidens, hoc modo iterum accepit eam : quia prout est principium nuturalium motuum et operationum.

Si quarto modo accipiatur, dicit Boetius, quod tam Catholici quam Nestorius in Christo duas dicunt esse naturas.

Sed male et contra intentionem accipitur differentia pro universali et specifica in communi : sed debet accipi pro differentia in isto particulari, et tunc debet distingui : quoniam sicut est in generatione quod quoddam generatur per se, quoddam per consequens, et per consequens consequitur ex generatione, sicut hic ab hoc generatur per se : sed quia hic suppositum est hominis, consequitur ex generatione hujus quod hoc sit homo, et ulterius quod hic habeat humanitatem, et quod sit animal disciplinae perceptibile, et hujusmodi. Ita dico de assumptione, quod assumptum proprie et per se est natura humana materialiter accepta, id est, in partibus quae sunt materiales ad formam totius, hoc est, ad esse hominis in ipso. Sed quia illud assumptum assumendo unitur, consequitur assumptionem sicut consequens quod sit specifica differentia in isto assumpto, id est, per assumptionem habita, et hoc modo potest concedi quod natura illo modo non tantum est in Christo, sed etiam assumpta : sicut ego dico non tantum hunc, sed etiam hominem generari, cum hic generatur : eo quod se habet sicut necessarium consequens ad generationem hujus, et est in hoc.

Ad hoc quod quaeritur de divisione Philosophi, dicendum quod licet materia sit natura, et forma sit natura : neutra tamen illarum est tota natura hominis. Nec potest dici, quod corpus quod est materia hominis, et natura humana : nec etiam potest dici, Anima quae est forma corporis, et natura humana : quia cum dicitur, natura humana, intelligitur tota : et ideo corpus et anima sicut

turam humanam : et ideo ambae significationes conjunguntur in intellectu nature humanae quam assumpsit Christus, quod probatur sic : Christus vero homo est in natura quam assumpsit : sed non est verus homo tantum in corpore, vel tantum in anima : igitur per intellectum naturae humanae comprehenditur utrumque.

Ad hoc quod quaeritur de natura et Adqu naturali, dicendum quod secundum naturam dicitur multis modis, et similiter naturale.

Dicitur enim secundum naturam esse, quod convenit secundum aliquod principiorum naturae, et quod convenit per potentiam naturalem : et sic secundum naturam hominis est rationalem esse, et secundum naturam hominis est intelligere. Et dicitur etiam secundum naturam esse, quod secundum viam quae est in naturam, est, sicut est per generationem vel secundum generationem. Et omnia haec assumpsit Christus, quae sic sunt secundum naturam, hoc modo quo diximus supra, quod assumere large sumptum dicitur de assumpto et de eo quod assequitur assumptum in quantum est in natura humana.

Naturale autem dicitur, vel a natura prima, vel a natura corrupta. Et si dicatur naturale a natura prima, id est, secundum primam institutionem, tunc omnia assumpsit naturalia : quia immortalitas non fuit de naturalibus, sed de gratuitis, ut dicit Augustinus. Si autem dicatur naturale a natura corrupta, tunc non assumpsit omnia nobis naturalia : quia naturale est nobis, quod nascimur filii irae : et hoc ipse non assumpsit, sed tantum assumpsit poenam ex culpa consequentem, licet non fuerit in ipso ex culpa consequens : quae tamen non fuisset nec in ipso nec in alio, nisi culpa praecessisset. Hoc modo dicitur pœnalitas nobis naturalis ab ipso assumpta, et non contracta.

<--- Page Split --->

  1. Ad quest. 2. 2. Ad m quod ulterius quæritur, Utrum assumpsit essentiam nostram ?

Dicendum, quod essentia potest sumi ab eo quod est in natura nostra, vel natura nostra : et sic sumendo naturam nostram, sumpsit essentiam. Si autem sumatur essentia pro eo a quo formaliter est esse hominis in quantum homo : tunc dicendum videtur, quod essentia est consequens assumptionem sicut et homo, et non dicetur assumpta sicut præexistens ante assumptionem, sed sicut consequens assumptum, ut diximus prius.

hominis, id est, humanæ naturæ. Vel potest dici secundum prædicta, quod licet homo non susceptus sit, tamen id quod suscipitur, consequitur esse hominis eo quod suscipiendo unit corpus et animam et format et perficit : et ita licet non primo, tamen consequenter homo per susceptionem habetur a Filio Dei, et ipse est ille homo, eo quod unio facta est in hypostasi.

  1. Ad m quod quæritur de humanitate, dicendum quo! Magister dixit supra 1, quod nomine humanitatis accipitur corpus et anima, et bene conceditur, quod hæc humanitas est assumpta principalter et primo. Si autem nomine humanitatis intelligitur forma hominis in quantum homo est, non erit assumpta nisi eo modo quo totum dicitur assumptum, quod habetur in assumpto. Quia enim assumendo corpus et animam univit, consequitur ut id quod assumptum est per consequens sit homo, et homo habens est humanitatem, consequitur humanitas in assumpto : et aliter non video esse concedendum.

ARTICULUS VI.

Utrum tota Trinitas sit operata susceptionem humanæ naturæ ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2 : « Cum tota Trinitas operata sit formationem suscepti hominis, etc. » Hoc infra negabit magister.

Solutio. Solutio. Dicendum secundum communiter glossantes hujus verbi, suscepti

ARTICULUS VII.

Per formam Dei quid intelligitur ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit Augustinus, ibi, A, § 2 : « Cum, inquit, de Christo audis qua forma Dei erat, etc. »

Formam enim vocat tam naturam humanam quam naturam divinam. Et quæritur ratio hujus.

  1. Dicit enim Boetius in libro de Trinitate : « Forma quæ sine materia est, non poterit esse subjectum, nec vere inesse materiae : neque enim esset forma, sed imago. Ex his enim formis quæ præter materiam sunt, istæ formæ venerunt quæ sunt in materia, et corpus afficiunt : nam cæteras quæ in corporibus sunt, abutimur, formas vocantes dum imagines sunt : assimilantur enim formis his quæ non sunt in materia constitutæ. » Ex hoc accipitur, quod divina natura quæ non est in materia, nec est subjectum alicujus, potest dici forma : humana autem natura non nisi abusive.

  2. Præterea, Humana natura dicitur in hoc libro a Magistro corpus et anima : corpus autem et anima nec forma est in materia, nec extra materiam : ergo videtur, quod non debeat dici forma.

<--- Page Split --->

Soluto.

SOLUTIO. Quidam dixerunt, quod humana natura in Christo dicitur forma, quasi foris manens. Sed quidquid sit de hoc, hoc modo non potest dici divina natura forma. Unde cum Augustnus videatur utrobique uno modo accipere nomen forma, Dicendum, quod actus forma multi sunt, sed principalis est facere esse illius forma proprium. Unde cum Christus verissime habeat esse Dei, dicitur in forma Dei manere : et cum verissime habeat esse hominis, dicitur manere in forma hominis.

Ad m autem quod de Boetio objicitur, dicendum quod ipse loquitur ibi de formis, secundum quod descendunt a datoribus formarum qui sunt intelligentiae secundum Philosophos, et praecipue ab intelligentia prima. Unde forma illae theologice loquendo sunt idea, quarum imagines sunt forma quae sunt in materia. Humana autem natura in Christo non sic dicitur forma, sed ab actu forma, qui est dare esse verum secundum naturam : et hoc esse utraque natura dedit in Christo: unde vere dicimus, quod ipse est homo, et quod ipse est Deus.

ARTICULUS VIII.

ponitur caro pro toto, quam anima, vel aliud ?

SOLUTIO. Dicendum, quod pars ponisol tur pro toto : sed hanc partem duabus de causis specialiter posuit, quarum una est, ut excluderet errorem. Dixerunt enim quidam haeretici Deum non unibilem carni propter passibilitatem carnis. Ideo ut Evangelista 1 ostenderet hoc esse erroneum, non posuit partem nobiliorem, sed defectibiliorem. Alia ratio est, ut sciremus eum defectus pœenarum nostrarum quae ipsum decent assumpsisse : quia maximus defectus noster quoad mortalitatem, et pœenam, et dolorem, in carne est.

ARTICULUS IX.

Quæ sit veritas humanæ naturae ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2, circa finem : « In quo sic veritas incommutabilis manet divinae humanæque, etc. »

Potest enim esse dubium, quae sit veritas illa.

Quare dicit, Solum Verbum carnem Trinitas fecit ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, ibi, A, § 2, sub finem : « Per hoc quod solum Verbum carnem Trinitas fecit. »

Caro enim dicit partem hominis, vel etiam partem partis : cum igitur ille homo non sit caro sua, nec cum Verbo potest dici vere caro sua.

Si autem dicitur, quod pars pro toto ponitur : tunc quaero, Quare ibi potus

SOLUTIO. Dicendum ad hoc breviter, Solutio solutio solutio solutio solutio solutio solutio solutia solutia solutia solutia solutia solutia solutia soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluti solutio soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluitio soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluti

<--- Page Split --->

vera est humana natura, sicut fuit in primo statu, et sicut erit in gloria : et ideo pœna est assumpta cum natura de statu secundo, non primo, tamquam aliquid conjunctum naturae : et hoc fuit

conveniens propter modum redemptionis. Non est tamen pœna contra veritatem sicut peccatum : quia causatur ex naturali quod est commixtio contrariorum pugnantium et dissolubilium.

B. Quid de hoc tenendum sit ?

Nos autem omnis mendacii et contradictionis notam a sacris paginis secludere cupientes, Orthodoxis Patribus atque Catholicis Doctoribus nulla prave intelligenti e suspicione notatis, consentimus dicentes, et personam Filii assumpsisse naturam humanam, et naturam divinam human e nature in Filio unitam, eamque sibi unisse vel assumpsisse. Unde et vere incarnata dicitur. Quod dicitur solus Filius formam servi accepisse, per hoc non excluditur divina natura ab acceptance servilis form e : sed alie due person e, Paier scilicet, et Spiritus sanctus. Item et illud aliud, scilicet id quod est proprium Filii, non quod commune est Trinitati, hominem accepit, sic oportet intelligi, id est, proprie in hypostasi Filii, non in tribus communiter personis, divina natura humanam naturam sibi univit. Qui sensus ex verbis Joannis Damasceni confirmatur, qui totam divinam naturam in unam hypostasim incarnatam esse evidenter asserit, dicens : In humanatione Dei Verbi aimus omnem et perfectam naturam deitatis in una ejus hypostaseon 1 incarnatam esse, id est, unitam human e nature, et non partem parti. Omni enim human e nature aimus esse unitam omnem deitatis naturam vel substantiam 2. Item, Eadem est natura in sirgula hypostaseon, id est, personarum : et quando dicimus naturam Verbi incarnatam esse, secundum beatos, scilicet secundum Athanasium et Cyrillum, deitatem dicimus esse unitam carni, et unam naturam Dei Verbi incarnatam confitemur. Verbum autem et quod commune est substanti e possidet, et quod proprietatis est habens hypostaseos, id est, person e . Ex his manifeste ostenditur, quod natura divina incarnata est. Unde et eadem vere dicitur suscepisse humanam naturam.

<--- Page Split --->

ARTICULUS X.

An assumptum necessario fuit natura, vel persona ?

« Nos autem omnis mendacii et contradictionis notam, etc. »

Hic incidit quaestio de assumpto hoc, Utrum hoc necessario fuerit natura, vel persona ? Et si natura, Utrum aliquo modo assumptus est homo, et sic hic homo sit assumptus vel non? et, Quod inconveniens sequitur si dicatur, Persona est assumpta ?

Ad primum sic proceditur :

Videtur enim, quod natura non sit assumpta :

  1. Nihil enim assumitur nisi quod est ante assumptionem : natura autem Christi non fuit ante assumptionem : ergo non est assumpta. Prima patet per se. Secunda probatur ex hoc, quod Spiritus sanctus separando naturam et faciendo formavit et animavit et univit eam Filio, ut prius habitum est : ergo numquam fuit natura ante assumptionem.

  2. Item, Assumptio fit ad uniendum sibi : natura autem nec unita fuit Filio, nec nature divinae : ergo non fuit assumpta. Prima patet ex scriptis in Littera : quia assumptione Christus factus est unus : et ideo saepe assumptio in translatione ponitur loco unionis. Secunda autem probatur per hoc quod omne unitum est unum ei cui unitum est : humana autem natura nec est filius hominis, nec Filius Dei nec divina natura : ergo nulla unio est in ipsa. Cum igitur assumptio sit propter unionem, natura non videtur assumpta.

  3. Item, Quæcumque ejusdem separationis semper manent, uno tempore non sunt magis unita quam alio : natura

divina et humana ejusdem separationis semper manent : ergo uno tempore non sunt magis unita quam alio. Probatio mediæ : quia prima per se patet. Quia ab initio divina natura numquam fuit humana, nec divina persona fuit humana natura, nec modo etiam sicut nec tunc : ergo constat, quod semper est eadem separatio inter illa : ergo numquam assumitur vel unitur nec naturae divinæ nec personæ divinæ natura humana.

  1. Item, Omne unitum alteri vel assumptum in unionem, acquirit proprietates illius cui unitur et a quo assumitur : humana natura numquam acquirit aliquam proprietatem naturae divinæ nec personæ divinæ : ergo neutri umquam unitur, et a neutro umquam assumitur. Probatio mediæ : prima enim constat. Proprietates enim naturae divinæ et divinæ personæ sunt increatum, immortale, impassibile, et hujusmodi : et harum nulla participatur a natura humana.

Si hoc concedatur, contra hoc plused rime sunt auctoritates quas adducit Littera.

  1. Prima autem ratio est in contrarium sic : Quod nec assumptione nec unione est in Filio Dei, nullo modo est in ipso : igitur si una humana natura nec unione nec assumptione est in Filio Dei : ergo nullo modo est in ipso : sed est in ipso : ergo id quod est, ratione consequentis, unione vel assumptione erit in eo : non autem unione proprie, ut patet ex prius disputatis in principio istius distinctionis : ergo assumptione erit in ipso : ergo humana natura est assumpta.

  2. Item, Assumptum est ad se sumptum : constat autem, quod humana natura est ad personam sumpta, quia est in persona : ergo humana natura est assumpta.

Et quia hoc omnes dicunt, sufficiunt rationes adductæ.

SOLUTIO. Dicendum, quod humana natura est assumptum proprie et per se, et

<--- Page Split --->

etiam unita aliquo modo : sed assumpta est primo et per se, unita autem in hypostasi sua ad hypostasis divinam.

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

AD PAIMUM ergo dicendum, quod humanam naturam in potentia naturali ccncedimus fuisse etiam antequam a Christo assumeretur : sed Christi natura non fuit antequam erat assumpta a Verbo. Nec valet hoc argumentum, Non fuit antequam assumeretur : ergo non potuit assumi : quia licet assumendo fecerit, tamen assumptio non privat naturam factam : sicut si ego vestem ad me trahendo facerem, nihilominus factam attraherem : per hoc enim quod utrumque est cum alio, scilicet facere et assumere, unum non destruitur ab alio.

Per hoc patet etiam solutio ad secundum.

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

AD ALIUD dicendum, quod hæc est falsa, quod humana natura cum Deo vel Filio Dei semper sit ejusdem separationis : quia licet numquam fuerit unum in se cum ipsa hypostasi vel natura, tamen postquam assumpta est, 'consecrata et conjuncta fuit novo modo Filio Dei, et naturae divinae in persona una : et hæc est conjunctio quae potest esse in assumptione naturae.

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

AD ALIUD dicendum, quod verum est quod divina natura non communicat proprietates suas humanae naturae in se : sed hoc non sufficit ad hoc quod non sit ibi assumptio : sufficit enim assumptioni, ut hypostasis humanae naturae participet proprietates Filii Dei et naturae divinae, et e converso hypostasis divina accipiat proprietates hypostasis humanae, sicut ante dictum est.

ARTICULUS XI.

An homo, vel hic homo, vel aliquis homo, sit assumptus ?

Secundo quaeritur, Utrum homo, vel hic homo, vel aliquis homo, sit assumptus ?

Videtur autem, quod hic homo sit assumptus.

  1. Hæc enim conceditur, quod Christus assumpsit corpus et animam : aut ergo assumpsit ea unita, aut non unita. Si non unita : ergo erunt ibi duæ assumptiones, una corporis, altera animæ.

  2. Præterea, Hoc supra scriptum in Littera jacet 1, quod hæc assumpsit unita: modus autem unionis naturae est sicut potentia et actus : ergo faciunt unum completum in genere hominum : nihil autem est completum in genere hominum, nisi hoc aliquid, et hic homo : ergo assumpsit Filius Dei hunc hominem vel hominem aliquem.

  3. Præterea, Quare non conceditur hæc, Assumpsit hunc hominem ? Si propter hoc quod oporteret hominem hunc præexistitisse ante assumptionem, quod non est verum : ergo etiam non debet concedi, quod assumpsit naturam humanam : quia natura humana quae assumpta est a Verbo, non præexistitit ante assumptionem. Sed ista conceditur. Ergo et illa debet concedi.

  4. Item, Omnium conjungibilium per naturam conjunctio constituit aliquod unum : sed corpus et anima conjungibilia sunt : ergo conjunctio istorum constituet aliquod unum quod est ex utroque : Christus autem assumpsit ea conjuncta : ergo conjunctio istorum constituerat jam aliquod unum ante assumptionem per

<--- Page Split --->

intellectum. Quæratur ergo, Quid sit illud unum ex corpore et anima constitutum ? et non potest inveniri nisi hic homo : ergo assumpsit hunc hominem, ut videtur.

Sæd contra. Si AUTEM hoc conceditur, contrarium multis Sanctorum auctoritatibus probatur in Littera : et dicit etiam Magister, quod indubitabiliter constat, quod persona non est assumpta : cum igitur hoc homo non est nisi persona, hic homo non erit assumptus.

Solutio. Dicendum, quod Filius Dei nec assumpsit hominem, nec hunc hominem, sicut dicit Magister. Jesus autem numquam fuit hic homo nisi postquam assumpsit humanam naturam quæ est in ipso. Unde numquam fuit hic homo, nec erit, nec est propria singularitate hominis : quinimo in singularitatem non hominis, sed in personam divinam assumptio est terminata.

Ad 1 et 2. UNDE dicendum ad primum, quod hæc conceditur, Christus assumpsit corpus et animam unita, sub hoc modo quod assumendo fecit corpus et univit, non quod ante assumptionem fuerint, vel unita fuerint : sed hæc unio non fecit singulare hominis ut hominis. Cum enim unum dicatur indivisum in se, et divisum ab aliis : et hæc assumptio non prius conjunxerit corpus et animam in unum aliquod naturae hominis, quod univerit naturae divinae et personae divinae in personalitatem divinam, patet quod numquam fecit unum ex corpore et anima, ut unum naturae humanae in quantum hujusmodi : imo fecit simul conjunctionem et unum personae divinae. Unde cum unum ex corpore et anima faciat hunc hominem in quantum hic homo, patet quod tale unum numquam fuit assumptum in Christo : ergo non assumpsit hunc hominem.

Et hæc solutio est notabilis : quia solvit omnia fere quæ quæri possunt de hac materia ex parte assumpti.

Ad 3 Ad ALIUD dicendum, quod causa quare

non conceditur, jam dicta est : quia scilicet unio corporis et animæ non facit unum divisum ab alio antequam assumeretur vel in ipsa assumptione in quo terminetur assumptio : sed assumptio bene facit unam naturam salvata m ut humanam : quia proprietates suas non amisit natura ex assumptione, sicut amittit illud unum quod constituitur ex corpore et anima.

Ad ALIUD dicendum, quod hoc verum est in conjungibilibus tantum per naturam : sed in Christo conjunctio animæ et corporis a conjungente non fuit sola : imo cum hoc fuit ibi unio alia in aliud, in qua complebatur unio assumentis et assumpti : et hoc est unum personæ in cujus singularitatem assumptio facta est : nec aliquod unum umquam præexstiterat, nec in ipsa assumptione fuit, nec post ex corpore et anima secundum quod unum dicitur singulare divisum ab alio et in se indivisum : et ideo hæc simpliciter est falsa, quod Filius Dei assumpserit unum, vel aliquem hominem, vel hunc : eadem enim est ratio hominis, et unius hominis : unde si non assumpsit unum hominem, etiam non assumpsit hominem.

ARTICULUS XII.

Quale inconveniens sequeretur, quod Christus assumpsisset personam ?

Tertio quæritur, Quod inconveniens sequatur, quod Christus assumpsisset personam ?

Videtur, quod nullum : quia

  1. Statim in conjunctione humanæ personæ ad divinam destrueretur personalitas humana, et ita non erunt duæ personæ, sed una : sicut etiam dicebant quidam antiqui, quod persona non assumpsit personam, sed consumpsit eam. Si

<--- Page Split --->

ergo sic est, non oportet hoc inconveniens tenere, quod sequatur duas esse personas.

  1. Praeterea, « Persona est rationalis naturae individua substantia, » ut dicit Boetius : sed Christus homo, in quantum homo, est rationalis naturae indvidua substantia : ergo Christus homo, in quantum homo, est persona. Similiter est persona divina : ergo aut persona consumit personam, aut sunt duae persona.

  2. Praeterea, Ponamus, quod Christus deponat humanitatem nostram : id quod deponet, erit conjunctum ex anima rational et ex corpore : ergo erit homo : et erit etiam hic homo : ergo erit substantia rationalis naturae individua : ergo erit persona.

Quæratur ergo, Quid ei contulit illam personalitatem quam Deus non habuit ? Videtur, quod nihil : quia nihil accidit circa ipsum nisi divisio : divisio autem nihil dedit ei, sed potius abstulit : ergo ex quo nihil fecit in eo personalitatem, videtur, quod habuit eam, et sic Christus videtur assumpsisse personalitatem hominis et personam.

  1. Item, Ponamus ulterius, quod resumat depositum hominem, aut ipsa resumptio destruit in eo aliquid dignitatis, aut non. Si destruit, tunc videtur, quod unio deitatis ad hominem secundum aliquid dignitatis nocet, quod absurdum est. Si non destruit, tunc videtur, quod post sit persona sicut ante : et sic erit duae persona : ergo non est inconveniens filium Dei assumere personam.

d contra.

  1. Quæcumque duo sunt, in eo quod duo sunt, non sunt unum. PROBATIO. Damascenus dicit, quod differentia est causa numeri : ergo cum eo in quo differunt aliqua, non conveniunt. Patet ergo, quod quæcumque duo sunt in eo quod duo sunt, non conveniunt, nec ununtur. Detur ergo, quod Christus sit duæ persona : ergo non unitur persona persona, nec etiam unita est natura naturae, quia naturae manent distinctæ, ut

prius est habitum : ergo nulla unio est in Christo, quod falsum est : ergo in Christo non sunt duæ persona, sed una.

  1. Item, Supra habitum est, quod formando et conjungendo univit sibi : ergo numquam corpus et anima habuerunt vel habere poterant propriam singularitalem. Et propria singularitas facit personam in rationali natura : ergo numquam assumpsit personam, nec habuit, nec habebit.

SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate Solutio. multa absurda sequerentur, si Christus assumpsisset personam, scilicet quod singularitate propria aliquando fuisset distincta, et aliquid dignitatis humanæ sua assumptione comsumpsisset, vel quod nulla unio in Christo esset : et ideo negata est ab omnibus, eo quod hoc erat error Eutychetis. Nestorius enim et Eutyches invenerunt duos errores circa incarnationem. Unus enim videns, quod semper ad numerum naturarum sequitur numerus personarum, et videns Christum esse unam personam tantum, dixit Christum etiam esse unius naturae : et iste fuit Nestorius. Alius autem considerans in Christo esse duas naturas, et idem supponens cum ipso. dixit etiam ibi esse duas personas. Et utriusque error provenit ex hoc quod nesciebant distinguere inter personam et naturam : distinctio autem inferius patebit.

DICENDUM ergo ad primum, quod haec Ad 1. est absurditas magna, quod ponatur quod Christus aliquid destruat in nobis quod pertinet ad dignitatem. Similiter contra intellectum est, quod manente singulari tollatur singularitas ab ipso : quia hoc non potest intelligi : et ideo non assumpsit personam. Et ideo dicimus, quod non est opinio, sed error, quod Christus assumpserit vel consumpserit personam. Non enim consumitur nisi quod est : jam autem probatum est, quod nusquam fuit ille homo propria singularitate unus, nec erit.

Ad aliud dicendum, quod Christus Ad 2.

<--- Page Split --->

homo, in quantumhomo, non est substantia individua rationalis naturae : nec etiam Socrates in quantum homo, sed in quantum homo est animal rationale mortale : sed in quantum hic homo est ipse persona. Et Christus in quantum hic homo est persona : sed quod sit hic homo, habet a singularitate persona divinae, in cujus singularitatem, ut in Littera habetur, est assumptus.

Ad alud dicendum, quod si ponatur illa positio, bene concedo, quod depositum erit hic homo, et persona.

Ad hoc autem quod quaeritur, Quid conferat ei personalitatem quam prius non habuit? Dicendum, quod singularitas quam prius non habuit sive incommunicabilitas, ut alii dicunt.

Si autem quaeritur iterum, Quid confert ei illam singularitatem ? Dicendum, quod divisio per accidens confert ei. Et si dicatur, quod divisio potius tollit quam aufert. Dicendum, quod per se aufert, et per accidens confert divisum esse unum, et ab alio divisum : et haec est singularitas. Et hujus exemplum est in animalibus annulosi corporis, in quibus est similis vel prope similis complexio partium in toto corpore. In illis enim est anima una sensibilis, ut dicit Philosophus : et si dividatur, erit anima in utraque partium per sensum et motum, et utraque pars habebit singularem animam, et hoc partibus confert divisio per accidens, sicut aliquid per consequens confert ex alio per aliud. Nec tamen in illo exemplo diffinio, utrum sint una, vel dua, propter verbum Augustini : sed secundum intentionem Philosophi datum

est exemplum, qui hoc vult quod sint dua animae. Et si non convalescit utraque pars, hoc dicit esse propter defectum organorum necessariorum ad vitam, sicut organum quo capitur cibus, et quo digeritur, et ex quo oritur spiritus, et hujusmodi.

Ad hoc autem quod ulterius ponit, quod iterum resumat, non nisi uniendo sibi, unde cum unio nihil destruit, etc. Dico, quod ille homo non erit assumptus, sed tamen virtute infinita posset assumi, et tunc per accidens destrueretur personalitas, sicut per accidens fiebat divisio.

Et istae positiones sunt vana et secundum intellectum phantasticum tantum

ARTICULUS XIII.

An ista sit concedenda, Divina natura est incarnata ?

Deinde, Quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, B, circa medium : « Omni enim humana naturae aimus esse unitam omnem deitatis naturam vel substantiam. »

Quod enim simplex est, non videtur habere partes. Quid est ergo quod dicit, omnem deitatis naturam ?

SOLUTIO. Dicit, omnis, propter modos significandi per attributa, ut sapientia, potentia, et hujusmodi.

C. An divina natura debeat dici caro facta ?

Sed quaeritur, Utrum eadem divina natura debeat dici caro facta, sicut Verbum dicitur caro factum ? Si enim idem est incarnari quod est carnem

<--- Page Split --->

fieri, videri potest ita debere dici, quod sit caro facta, sicut dicitur incarnata. Ad quod dicimus, quia si illud dictum in sacra Scriptura reperiretur, ex eadem intelligentia acciperetur, qua cum dicitur incarnata. Sed quia illud auctoritas subiicuit, atque locutionis modus nimiam videretur facere expressionem si natura divina diceretur caro facta, melius silere hoc puto vel negare, quam temere asserere : ne si illud dicatur, convertibilitas nature in naturam significari putetur. Ex praemissis indubitabiliter constat, quod persona Verbi sive natura, hominis naturam, scilicet carnem et animam assumpsit, sed non personam hominis. Si autem natura divina naturam hominis accepit, quare non dicitur facta homo vel esse homo, sicut Verbum Dei ? Ad quod dici potest, quod Dei Filius dicitur factus homo vel esse homo : non solum quia hominem assumpsit, sed quia ipsum in unitatem et singularitatem sui et personae accepit. Natura autem divina hominem quidem accepit, id est, hominis formam sibi univit, sed non in singularitatem et unitatem sui. Servata enim proprietate ac diversitate duarum naturarum, personae singularitas exstitit. Ideoque non sic dicitur divina natura esse homo vel facta homo, sicut Dei Filius. Quidam tamen indifferenter utrumque concedunt.

ARTICULUS XIV.

. Utrum divina natura debeai dici caro facta ?

QUARITUR, Utrum eadem natura divina debeat dici caro facta ?

Videtur autem quod sic : quia

  1. Fere ab omnibus modernis conceditur divina natura esse incarnata : quia sic assumpsit ut in carne ipsa esset : ergo est incarnata. Et similiter etiam Filius Dei assumpsit carnem ut in carne esset : ergo est incarnatus.

SED EX HOC ulterius sequitur, quod Filius Dei sit caro factus, quia Verbum caro factum est 1 : ergo videtur similiter se-

qui debere ex altera parte, Natura divina incarnata est : ergo est caro facta.

  1. PRASTERZA, Si haec ab aliquibus admittatur, quare haec similiter non admittitur, Divina natura est nata, passa, et mortua : sicut Filius Dei est natus, passus, et mortuus ?

Videtur enim, quoc se quitur. Divina enim natura realiter et non per accidens est Filius Dei : et Filius Dei non per accidens, sed vere et realiter est natus, passus, et mortuus : ergo divina natura est nata, passa, et mortua, ut videtur : in processu enim nusquam videtur intercibere assumptio extranei sive accidentis in praedicamento.

SOLUTIO. Dico sine praejudicio, quod puto hanc esse concedendam, Divina natura est incarnata, eo quod haec scripta est a Damasceno, et ponitur auctoritas hic in Littera 1 : habet enim duos

<--- Page Split --->

sensus, et in altero est vera, et hoc sufficit ad veritatem propositionis. Incarnatum enim non dicit aliud nisi assumptionem carnis, in qua carne sit assumens, sive sibi in se assumat, sive sumat sibi non per se, sed in sua hypostasi in qua plena et perfecta est natura : et pro altera parte verificatur de natura : quia sibi non in se, sed in hypostasi univit carnem et assumpsit.

Sed hæc videtur mihi esse neganda, Divina natura est facta caro. Cum enim hæc non possit habere nisi duos sensus, in utroque falsa est de natura et de persona. Duo autem sensus sunt isti. Primus, ut notetur fieri cujus secundun intellectum est facta, poni circa divina, ut circa subjectum ejus : et sic falsa est de natura et persona : sic enim nec divina natura est caro facta, nec Filius Dei est caro factus. Secundus sensus est, quod factus ponit suum fieri circa aliam naturam quæ est assumpta, ut sit sensus, Divina natura est caro facta, id est, caro facta est divina natura, vel factum est quod divina natura est caro : tunc falsum est de divina natura propter nimiam expressionem, ut dicit Magister, sed vera est de persona : Filius enim est homo factus, et factum est quod Filius Dei est caro vel homo. Sunt vero qui concedunt eam in sensu secundo : quia divina natura est homo qui factus est : licet magis neganda sit propter expressionem et propter simplices qui accipe-

rent illam in sensu illo, quod factio ponatur circa ipsam.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod non est simile de Verbo et natura : quia Verbum sibi et in se univit naturam : natura autem sibi, non in se, sed in persona. Si autem objiciatur, quod natura idem est quod persona, ridiculum est : cum hoc saepius solutum sit in primo libro Sententiarum, quod differunt plurimum in modo attribuendi, licet re idem sint.

Ad ALIUD dicendum, quod licet hæc a quibusdam concedatur, Divina natura est caro facta, sub uno sensu : non tamen conceditur, quod sit nata : quia nativitas est proprietas hujus hominis secundum naturam humanam, et similiter passus, et mortuus : unde cum nature discretæ et disparatæ sint, excluditur divina natura ab hujusmodi prædicatis.

Ad ID quod contra objicitur, dicendum quod extraneum sumitur dupliciter, scilicet gratia personæ, et gratia naturae quæ est in persona. Cum igitur dicitur, Natura divina est Filius Dei, hic est prædicatum gratia rei naturae : et cum dicitur, Filius Dei est natus, hic prædicatum licet non sit extraneum Filio ex parte personæ, tamen est contrarium gratia naturae in qua persona in priori propositione prædicabatur de natura divina : et ideo incidit accidens in processu illius argumentationis.

D. Quare non accepit personam hominis, cum hominem acceperit ?

Ideo vero non personam hominis assumpsit, quia caro illa et anima illa non erant unita in unam personam, quam assumpserit : quia non ex illis 1 constabat persona, quando illis unitum Verbum est. Nam invicem 2 sunt

<--- Page Split --->

unita simul cum Verbo. Altera tamen unione invicem unita sunt illa duo, scilicet anima et caro : alia unione Verbo unita sunt. Quia alia est unio animae illius ad carnem, et alia est unio Verbi ad animam illam et ad carnem. Non ergo accepit Verbum Dei personam hominis, sed naturam : quia non erat ex carne illa et anima illa una composita persona quam Verbum accepit, sed accipiendo univit, et uniendo accepit.

ARTICULUS XV.

Quare persona repugnat nubilitati ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Ideo vero non personam hominis assumpsit, etc. »

Ratio Magistri est eadem cum nostra supra, quod numquam corpus et anima fecerunt unum singularitate propria.

Si quaeritur, Quare persona repugnat sic unibilitati ?

Ad hoc dicendum, quod persona de n tellectu suo ponit per se unum : po-

nit etiam per se incommunicabilitatem ad alterum : quia non est alterius in potentia, nec alterius ut predicatum, ut supra dictum est. Similiter ponit de se singularitatem. Et ista sunt tria, scilicet unitas, singularitas, et incommunicabilitas. Et unitas est a materia : quia idem est unum numero et materia, ut dicit Philosophus. Singularitas autem est ab individuantibus. Incommunicabilitas autem a distinctione ultimo complente et perficiente. Unde cum conjunctum illud ex corpore et anima non sit unum nec fuerit unum per se, nec distinctum per se, sed unitum alii in singularitatem alterius et distinctionem personalem, patet quod persona assumi non potuit, et quod intellectus personae ontraratur assumptioni expresse.

E. Contra hoc oppositio, qua probare quidam volunt personam accepisse personam.

Hic a quibusdam opponitur, quod persona assumpsit personam. Persona enim est substantia rationalis individua nature. Hoc autem est anima. Ergo si animam assumpsit, et personam : quod ideo non sequitur, quia anima non est persona, quando alii rei unita est personaliter, sed quando per se est : absoluta enim a corpore persona est, sicuti Angelus. Illa autem anima numquam fuit, quin esset alii rei conjuncta. Ideoque non ea assumpta, persona est assumpta. Aliter quoque nituntur probare t'Verbum Dei

<--- Page Split --->

assumpsisse personam, quia assumpsit aliquem hominem. Assumpsit enim 1 Jesum Christum : ergo aliquem hominem. Quod autem hominem Jesum Christum assumpserit, Augustinus in expositione symboli sub anathemate tradit, dicens : Si quis dixerit atque crediderit hominem Jesum Christum a Filio Dei assumptum non fuisse, anathema sit. Qui etiam in pluribus Scripturæ locis hujusmodi utitur locutionibus. Ille homo a Verbo Dei est assumptus. Ille homo factus est Christus. Et Propheta de homine Christo loquens, Deo ait : Beatus quem elegisti et assumpsisti, etc. 2. Ex quibus consequi videtur, quod aliquis homo assumptus sit a Verbo, et ita persona a persona sit assumpta. Sed quia hoc nefas est dicere aut sentire, præmissæ locutiones eisque similes secundum hanc intelligentiam sane accipi debent, ut homo Christus sive homo ille, sive quidam homo dicatur assumptus a Verbo sive unitus Verbo, non quia hominis persona sit assumpta vel unita Verbo : sed quia illa anima et caro illa assumpta sunt et unita Verbo, in quibus subsistit persona Dei et hominis : ut ad hominis naturam non ad personam respicias, cum assumptum vel unitum, vel quemdam vel aliquem in hujusmodi locutionibus Scriptura commemorat. Quocirca cum quæritur sine proposita auctoritate, an aliquis vel quidam sit assumptus a Verbo vel unitus Verbo ? sine distinctione intelligentiæ non est hic reddenda responsio, quoniam multiplex præmissa est quæstio : sed instantiam quærentis ita determino : Si de hominis persona quæris, respondeo, Non : si de hominis natura, dico, Est.

ARTICULUS XVI.

An anima absoluta a corpore persona sit ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Absoluta enim a corpore persona est, sicuti Angelus. »

Absolute enim anima adhuc secundum suam diffinitivam substantiam est endelechia corporis organici physici vitam habentis in potentia : ergo videtur

quod essentialis sit dependentia ei ad corpus : igitur non potest esse incommunicabilis alteri incommunicabilitati : ergo anima non est persona : et hoc concedunt omnes.

Si autem volumus sustinere Magistrum, tunc dicendum est, quod absoluta a corpore dicitur duobus modis, scilicet absoluta, id est, divisa a corpore : et sic non est verum. Vel, absoluta a corpore, id est, ab ordine ad corpus : et tunc loquitur Magister per hypothesism, scilicet si ponatur absolvi a dependentia quam habet ad corpus : quia tunc erit intelligentia quaedam de natura simili Angelorum.

<--- Page Split --->