DISTINCTIO XXXIX.

Quare voluntas magis depravetur in suo actu quam aliqua alia potentia ?

A. Cum voluntas sit de his quae homo naturaliter habet, quare peccatum fore dicatur, cum nullum aliud naturale peccatum sit ?

Hic autem oritur quaestio satis necessaria, ex superioribus causam trahens. Dictum est enim supra, voluntatem inesse naturaliter homini, sicut intellectus et memoria. Quae autem homini naturalia sunt, quantumcumque vitientur, bona tamen esse non desinunt : quia non valet vitium bonitatem in qua Deus eam fecit, penitus consumere : ut verbi gratia, intellectus, vel ratio, et ingenium, ac memoria, etsi vitiis ac peccatis obnubilentur et corrumpantur, bona tamen sunt, nec peccata nominantur : sicut Augustinus de ratione quae est imago Dei, in qua facti sumus, evidenter ostendit in libro XV de Trinitate : Haec est, inquit, imago in qua homines sunt creati, qua caeteris animalibus praesunt : quae creatura in rebus creatis excellentissima, cum a Deo justificatur, a deformi forma in formosam mutatur formam. Erat enim etiam inter vitia natura bona. Haec autem imago, ratio est vel intellectus. Cum ergo voluntas de naturalibus sit, quare ipsa non semper bonum est, etsi aliquando vitiis subjaceat 1 ? Ad hoc facile respondent qui dicunt omnia quae sunt in quantum sunt, bona esse : quia et ipsam voluntatem in quantum est, vel in quantum voluntas est, ut supra posuimus 2, bonum esse asserunt : sed in quantum inordinata est, mala est et peccatum. Ubi potest ab eis rationabiliter quaeri, Si voluntas in quantum inordinata est, peccatum est : quare ergo intellectus, ratio, et ingenium, et hujusmodi, cum inordinata sunt, peccata non sunt ? Inordinata

<--- Page Split --->

vero sunt sicut voluntas, cum ad rectum finem non tendunt, eorumque actus prævaricationes existunt. Ad quod illi dicunt voluntatis nomine aliquando vim, scilicet naturalem potentiam volendi, aliquando actum ipsius vis significari. Vis autem ipsa naturaliter animæ insita, numquam peccatum est, sicut nec vis memorandi vel intelligendi : sed actus hujus vis qui et voluntas dicitur, tunc peccatum est, quando inordinatus est.

DIVISIO TEXTUS.

« Hic oritur quaestio satis necessaria, etc. »

Hæc distinctio continet tria capitula : in quorum primo Magister tangit, quare

voluntas aliquando sit bona, aliquando mala. In secundo, quare hujus naturalis potentiae actus potius susceptibilis sit malitiæ et bonitatis, quam actus alterius, ibi, C, « Sed adhuc quæritur, etc. » In tertio, tangit de voluntate naturali imperfecta ad bonum, ibi, C, « Præterea quæri solet, etc. »

Per hoc patet sententia.

B. Quare actus voluntatis sit peccatum, si actus aliarum potentiarum non sunt peccata ?

Sed adhuc quæritur, Quare hujus naturalis potentiae actus peccatum sit, si aliarum potentiarum actus peccata non sunt, scilicet potentiae memorandi, cujus actus est memorare : et potentiae intelligendi, cujus actus est intelligere ? Ad quod et ipsi dicunt, quia alterius generis est actus ille voluntatis, quam actus memorie vel intellectus. Hic enim actus est ad aliquid adipiscendum vel non admittendum : qui non potest esse de malis, quin sit malus. Velle enim mala malum est, sed intelligere vel memorare mala malum non est : quamvis eorum quidam etiam hos actus malos esse interdum non improbe asserant. Memorat enim interdum quis malum ut faciat, et quærit intelligere verum ut sciat impugnare. Ecce qualiter solvitur præmissa quaestio ab his qui tradunt omnia esse bona in quantum sunt.

Qui vero dicunt voluntates malas peccata esse, et nullo modo bona, brevius respondent, dicentes actum voluntatis non esse de naturalibus : sed vim ipsam et potentiam volendi, quæ semper bonum est, et in omnibus est, etiam in parvulis, in quibus nondum est ejus actus.

<--- Page Split --->

ARTICULUS I.

Quare actus voluntatis magis est peccatum quam actus aliarum virium ?

Circa primam partem incidit dubium, Quare actus voluntatis peccatum sit magis, quam actus aliarum virium ?

Videntur enim actus aliarum esse peccata, sicut et voluntatis :

  1. Opposita enim nata 'sunt fieri circa idem : sed virtutes sunt in ratione : ergo et peccata. PRIMA patet per se. SEGUNDA patet per quamdam Glossam super illud quod dicitur in Matthaeo, xiii, 33 : Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus. Dicit enim Glossa, quod per tria sata tres vires animae intelliguntur, ut in ratione possideamus prudentiam, in concupiscibili desiderium virtutum, in irascibili odium vitiorum.

  2. Item, Supra habitum est 1, quod peccatum est in ratione quoad inferiorem et superiorem partem, et est etiam in sensualitate : non ergo solius voluntatis actus peccatum est.

  3. Item, Habitum est quod peccatum est in libero arbitrio, ubi dicebatur, quod liberum arbitrium flexibile est in bonum et malum : liberum autem arbitrium est facultas rationis et voluntatis : ergo inest peccatum etiam secundum actum aliarum virium.

  4. Item, Peccatum maculat imaginem : imago autem complectitur memoriam, intelligentiam, et voluntatem : ergo inest peccatum secundum partem cognitivam animae.

  5. Si dicas, quod inest cognitivae secundum quod extendit se in praxim vel operationem. CONTRA : Videtur enim,

quod etiam in cognitivis quae pure cognitivae sunt, peccatum sit : scire enimcujus finis est verum, in quibusdam est prohibitum, ut in scientiis divinationum et nigromantia : non autem esset rationabilis prohibitio nisi scire illud esset malum. Cum igitur hoc sit in speculatione sola, in speculativis in quantum speculativae sunt, incidit peccatum actu.

  1. Praeterea, Videtur quod plus peccatum sit secundum rationem, quam secundum voluntatem. Philosophus enim in fine primi Ethicorum dicit alias vires susceptibiles esse virtutis, secundum quod participant aliqualiter rationem. Ergo secundum idem etiam erunt susceptibiles peccati : ergo ratio multo magis : sed ex participatione voluntatis nulla ponitur in aliis virtutis vel peccati susceptibilitas : ergo peccatum plus est secundum rationem, quam secundum voluntatem.

  2. Item, Videtur quod insit secundum omnem vim : quia pro peccato totus homo damnatur : sed non punitur nisi in eo in quo deliquit : ergo totus deliquit : ergo deliquit quoad omnem vim animae.

Sed contra :

  1. Peccatum est voluntarium, adeo quod si non sit voluntarium, non est peccatum, ut dicit Augustinus : ergo non est peccatum, nisi id quod est sub actu voluntatis.

  2. Item, Supra ostensum est, quod homo non est omnis causa sui actus, nisi in illa parte qua omnino liber est : non autem omnino liber est nisi secundum voluntatem : ibi autem peccatum est, ubi homo causa actus est : ergo peccatum est secundum voluntatem tantum.

SOLUTIO. Dicendum, quod sicut supra Ad 1, 1 distinctum est, peccatum tripliciter est in anima : aut enim est sicut in discernente primo et volente et eligente : aut sicut in obediente : aut sicut in non obediente quidem, sed in ordinato ad rationem et voluntatem. Primo modo est in anima

<--- Page Split --->

quoad rationem et liberum arbitrium et voluntatem, secundo modo quoad irascibilem et concupiscibilem, tertio modo quoad sensualitatem quæ subjicitur peccato mortali et veniali. Primus autem modus subdividitur in tres, ut patet : quia tria exiguntur ad actus voluntarios, scilicet decretum ut fiant, et electio quæ mixta est voluntati, et tertio completus consensus in opus. Quoad primum horum omne peccatum est in ratione, et quoad secundum est in libero arbitrio, et quoad tertium est in voluntate : et idcirco complementum est in voluntate et ratione, et etiam liberum arbitrium est potentia ordinata ad complementum. Et similiter est de bono : et per hoc patet solutio ad tria prima.

Ad aliud dicendum, quod imago accipitur dupliciter, scilicet per se : et sic est in simplicissimis potentiis animæ, quæ tantum natæ sunt ferri in Deum per connaturales sibi habitus : et hoc modo non est peccatum in imagine. Secundo modo sumitur pro illa parte quæ imitatur quoad actus, id est, quæ scit et potest et vult libere agere : et hoc modo peccatum est in imagine : et hæc imago inest secundum rationem et liberum arbitrium : et tunc redit in eamdem distinctionem : quia idem est peccatum esse in imagine, quod est esse in ratione, libero arbitrio, et voluntate.

Ad aliud dicendum, quod in speculativis non est peccatum.

Ad objectum contra, dicendum quod

non prohibentur hujusmodi propter scire, quia scire bonum est, sed propter prompitudinem ad actum experientiae in opere in ipso sciente : qui actus malus est, et ad perversiouem cultus fidei ordinatus.

Ad aliud dicendum, quod ibi loquitur Philosophus de ratione practica, quæ habet aliquid voluntatis : et per hoc ipsum, quod ordinabiles sunt a ratione, efficiuntur magis liberæ in opere voluntatis. Unde quæcumque ordinem accipiunt, accipiunt etiam imperium liberum a voluntate : et ideo non probatur per hoc, quod magis sit peccatum in ratione quam voluntate : quia Philosophus supponit unum in alio.

Ad aliud dicendum, quod totus homo damnatur : quia actus est totius hominis, licet non secundum totum hominem : sicut dixit supra Augustinus de viro et muliere, quando sola inferior portio comedit : damnatio enim debetur agenti, sicut et opus : vires autem secundum quas non peccat, licet totus peccet, damnantur in eo propter conjunctionem et unionem ad agentem damnatum.

Ad in quod contra objicitur, dicendum quod voluntas communicat libertatem agendi etiam aliis potentiis, in quantum est motor virium aliarum, sicut supra notatum est : et per hoc efficiuntur peccati susceptibiles sicut voluntas, licet diverso modo, sicut patuit per distinctionem supra inductam.

C. Quomodo intelligendum sit illud, Et homo etiam qui servus est peccati, naturaliter vult bonum ?

<--- Page Split --->

nolo, illud facio 4. Dicit enim 5, quod homo subjectus peccato facit quod non vult, quia naturaliter vult bonum. Sed voluntas haec semper caret effectu, nisi gratia Dei adjuvet et liberet. Si homo subjectus peccato est, vult quidem malum et operatur, quia servus est peccati, et ejus voluntatem (sicut supra dixit Augustinus) libenter facit : quomodo ergo naturaliter vult bonum ? An est eadem voluntas, id est, idem motus, quo libenter peccato servit, et quo naturaliter vult bonum ? Si non est eadem voluntas : quae ergo istarum est, qua cum homo justificatur, a servitute peccati liberatur? Ut enim disseruimus superius, gratia Dei voluntatem hominis liberat et adjuvat, quae voluntatem hominis praeparat adjuvandam, et adjuvat praeparatam. Sed quae est illa voluntas ? an illa quae naturaliter vult bonum ? an illa quae libenter servit peccato, si tamen duae sunt voluntates ? Proposita est quaestio profunda, quae varia a diversis expositione determinatur. Alii enim dicunt duos esse motus : unum quo vult bonum naturaliter. Quare naturaliter, et quare naturalis dicitur ? Quia talis fuit motus naturae humanae in prima conditione, in qua creati sine vitio sumus, quae proprie natura dicitur. Fuit enim homo creatus in voluntate rectus. Unde in libro de Fide ad Petrum scriptum est : Firmissime tene primos homines bonos et rectos esse creatos cum libero arbitrio, quo possent si vellent propria voluntate peccare : eosque non necessitate, sed propria voluntate 6. Recte ergo dicitur homo naturaliter velle bonum, quia in recta et bona voluntate conditus est. Superior enim scintilla rationis quae etiam (ut ait Hieronymus 7) in Cain non potuit exstingui, bonum semper vult, et malum semper odit. Alium autem dicunt motum esse, quo mens relicta superiorum legi subjicit se peccatis, eisque oblectatur. Iste motus (ut aiunt) antequam adsit alicui gratia, dominatur et regnat in homine, alterumque deprimit motum : uterque tamen ex libero arbitrio est. Veniente autem gratia, ille malus motus eliditur, et alter naturaliter bonus liberatur, et adjuvatur ut efficaciter bonum velit. Ante gratiam vero licet naturaliter homo velit bonum, non tamen absolute concedi oportet bonam habere voluntatem, sed potius malam. Alii autem dicunt unam esse voluntatem, id est, unum motum, quo naturaliter vult homo bonum, et ex vitio vult homo malum, eoque delectatur : et in quantum vult bonum, naturaliter bonus est, in quantum malum vult, malus est.

<--- Page Split --->

ARTICULUS II.

Utrum voluntas naturalis qua volumus bonum naturaliter, sit aliquid velle actu?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in 3. cap. ibi, C, « Præterea quaeri solet, etc. »

Videtur enim Magister dicere, quod voluntas naturalis qua volumus bonum naturaliter, sit aliquid velle actu, et sit motus voluntatis.

Videtur autem, quod non sit verum : quia actus oppositi non possunt inesse secundum idem simul : constat autem, quod peccator cum vult malum, secundum totam potentiam voluntatis vult malum : ergo secundum illam non potest velle bonum : non ergo simul movetur motu in bonum, et in malum, secundum vim unam quae sit voluntas.

Si dicas, quod non est una voluntas, sed duae : tunc quaero, Utrum duae potentiae sint? Si dicas, quod sic : ergo duae potentiae voluntatis sunt in homine : et hoc est otiosum, cum secundum unam posset velle bonum et malum, quia omnes potentiae rationales sunt ad opposita.

Item, Velle naturaliter, ut dicitur in Littera, est imperfectum ad bonum : omne autem imperfectum contingit perfici idem numero manens secundum substantiam : ergo quando venit gratia liberans, eadem voluntas est qua vult efficaciter bonum : haec autem est deliberativa : ergo eadem est voluntas secundum potentiae essentiam quae naturaliter vult bonum, et deliberativa voluntas : sed deliberativa est quae vult malum : ergo eadem secundum essentiam potentiae est voluntas naturalis, et efficax in bonum, et efficax in malum.

Si dicas, quod hoc non est inconve-

niens, quod una secundum essentiam potentia sit in oppositis actibus : quia in veritate non sunt oppositi, scilicet naturaliter velle bonum, et deliberative velle malum. CONTRA : Voluntas est ad actum : aut ergo ad unum tantum, aut ad plures simul. Si ad unum, habeo propositum : quia tunc cum movetur in bonum sive naturaliter sive quocumque alio modo moveatur, non movebitur alio actu. Si autem ad plures : ergo ab uno motore simplici immediato egrediuntur actus immediati plures, ita quod unus non per alium : et hoc est inconveniens, quia supponitur a Philosopho, quod ab uno non est nisi unum immediate.

Si dicas, quod ille unus motor qui est voluntas, disponitur diversis habitibus, scilicet naturali, et deliberativo : et ideo potest in diversos actus simul. CONTRA : Loquimur de conversione voluntatis per habitum ad actum : aut simul potest converti ad duos actus, aut non. Si simul : ergo unum per essentiam et indivisibile simul facit duo, quod non capit intellectus. Si autem non convertit se simul : tunc habetur propositum, scilicet quod non simul movetur diversis motibus.

Sed contra :

  1. Dicit Damascenus, quod nulla substantia destituitur sua propria operatione : ergo nec voluntas naturalis : ergo semper vult aliquid.

  2. Item, Naturale est semper esse in actu : voluntas naturalis est naturalis : ergo semper est in actu.

SOLUTIO. Dicendum sine præjudicio, quod voluntas naturalis non semper est in actu, et quod simul vult actu bonum, cum deliberativa vult malum : sed vult ipsum secundum naturam : et hoc est velle secundum quid, et non simpliciter ; et hoc est dicere, quod recurrens ad ordinem naturae vult bonum, sed deliberatio frequenter negligit ordinem iljum vel vilipendit : unde concedo primam partem objectionum.

<--- Page Split --->

Ad object.

Ad in ergo quod contra objicitur, dicendum quod est operatio formæ substantialis quæ est esse : et hæc est continua operatio. Et est operatio potentiae consequentis formam in eo quod est : et hanc non oportet esse continuam, præcipue quando non operatur per necessitatem naturæ, sed potius per libertatem voluntatis vel rationis.

Hic etiam ex incidenti potest induci tota dispositio de synderesi, et tota dispositio de conscientia, quam alibi inter quaestiones de motivis viribus animæ in tractatu nostro de Anima prout potuimus, notavimus : et ideo superfluum hic esset eisdem folia replere.

<--- Page Split --->