DISTINCTIO XXXVIII.

Qualiter in generali per actum voluntatis peccatum introducitur ?

A. De voluntate et ejus fine, ex quo est et ipsa judicatur.

Post praedicta de voluntate ejusque fine disserendum est. Sciendum ergo est, quod ex fine suo, ut ait Augustinus, voluntas cognoscitur utrum recta an prava sit. Finis autem bonae voluntatis beatitudo est, vita aeterna, ipse Deus. Male vero finis est aliud, scilicet mala delectatio, vel aliquid aliud in quo non debet voluntas quiescere. Finem bonum insinuat Propheta dicens, Omnis consummationis vidi finem, etc. 1. Charitas ergo cujus latum mandatum est, finis omnis consummationis est, id est, omnis bonae voluntatis et actionis, ad quam omne praeceptum referendum est. Unde Augustinus in Enchiridion : Omnia praecepta divina referuntur ad charitatem. De qua dicit Apostolus, Finis praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta 2. Omnis itaque praecepti finis charitas est, id est, ad charitatem refertur omne praeceptum. Quod vero ita fit vel timore pene, vel aliqua intentione carnali, ut non referatur ad charitatem quae est dilectio Dei et proximi, nondum fit quemadmodum oportet fieri, quamvis fieri videatur. Tunc enim recte fiunt quae mandat Deus, et quae consilio monet, cum referuntur ad dilectionem Dei et proximi 3. His verbis aperte insinuatur, quis sit rectus finis voluntatis sive actionis bone, scilicet charitas, quae et Deus est, ut supra ostendimus.

<--- Page Split --->

terminata, ibi, D, « Verumtamen huic sententiæ, etc. »

DIVISIO TEXTUS.

ARTICULUS I.

« Post prædieta de voluntate ejusque fine, etc. »

Hic incipit pars in qua Magister agit de quantitate actionis in communi in bona et mala actione. Et hoc facit ut melius videatur quantitas peccati, de qua hic intendit.

Dividitur autem in tres partes : in quarum prima agit de quantitate actionis interioris, quae est voluntas. In secunda, de quantitate actionis exterioris, quae est opus. Et haec incipit infra, distinct. XL, ibi, A, « Post hæc de actibus, etc. » In tertia, gratia cujusdam quod dictum erat, scilicet quod intentionem fides dirigit, quaerit de actibus infidelium, dist. XLI, ibi, A, « Cumque intentio, ut supra, etc. » Et post sequitur pars quae est de modis peccatorum, ut patet ex divisione superius assignata.

Prima harum dividitur in duas : in quarum prima Magister quaerit de quantitate voluntatis. In secunda autem, quare ipsa voluntas est peccatum determinatum : et hæc incipit in sequenti distinctione XXXIX, ibi, A, « Hic autem oritur quaestio, etc. »

Præsens distinctio dividitur in duas partes : in quarum prima tangit ea quae faciunt ad quantitatem voluntatis demonstrandam. Et in secunda quaerit, Quid intersit inter voluntatem, et intentionem quae mensurat voluntatem ? ibi, F, « Solet etiam quaeri, etc. »

In prima autem harum Magister tria facit. Primo enim ostendit, quod mensura voluntatis ex fine est. Secundo quaerit, Utrum omnes bonæ voluntates unum habeant finem, et omnes malæ unum vel diversos? ibi, C, « Sed quaeritur, Utrum omnes bonæ, etc. » In tertia, determinat quoddam objectum Augustini contra de-

Utrum voluntatis quantitas pensetur ex fine ?

Incidit autem dubitatio circa primum, Utrum voluntatis quantitas pensetur ex fine ? et, Si ex fine pensatur, ex quo fine pensetur ?

Ad PRIMUM proceditur sic :

  1. Omne agens per intentionem et intellectum, nisi vane agat, præstituit sibi finem ad quem mensurat totum opus : voluntas est sic agens : ergo præstituit sibi finem ad quem mensurat totum opus. PRIMA probatur ex hoc, quod quidquid de opere non proportionatur fini, illud vanum est. ALIA patet ex hoc quod dicit Damascenus, quod omnis voluntas in ratione est. Inde sic : Omne opus accipit quantitatem valoris ex eo ad quod mensuratur : opus autem voluntatis totum commensuratur fini : ergo totum accipit quantitatem valoris a fine.

  2. Item, In agentibus secundum naturam, in quibus est forma finis, attenditur bonitas generationis et actus ex forma quae est finis : ergo similiter etiam erit in agentibus ex deliberatione : ergo iterum sequitur, quod quantitas actualis voluntatis attenditur ex fine.

  3. Item, Ratio boni in omnibus est ex fine : ergo multo magis in opere morali, in quo est simpliciter bonum quod est honestum : ergo cum opus voluntatis sit solum morale, quantitas bonitatis vel malitiae accipietur ex fine.

Item, Boetius in Topics dat istam maximam, « Cujus finis bonus est, ipsum quoque bonum est : et cujus finis malus, ipsum quoque malum est. » Si

<--- Page Split --->

ergo bonus finis facit bonum : et quantitas boni facit quantitatem boni a voluntate : ergo quantitas voluntatis attenditur ex quantitate finis.

Item, Hoc accipitur ex Littera per multas auctoritates.

Sed contra. SED CONTRA HOC videtur esse instantia per multos actus : ut

  1. Aliquis fornicatur cum aliqua, ut ex illa familiaritate revocet eam ab haeresi, hic est finis bonus, et tamen opus malum.

  2. Item, Aliquis furatur ut pascat pauperem : cujus iterum finis bonus, et opus malum.

Solutio. Solutio antiquorum Doctorum ad hoc tendit, quod id quod dicit quaedam Glossa super illud, Lucerna corporis tui est oculus tuus 1 : quod quantum intendis, tantum facis : hoc intelligitur in malis generaliter propter contemptum : quia si intendis levando calamum peccare mortaliter et provocare Deum, tu tantum peccas quoad Deum, licet non tantum pecces quoad proximum.

Similiter dicunt, quod generaliter intelligitur in indifferentibus : quia in illis verum est, quod intentio tua nomen operi tuo et formam imponit : quia indifferentiam non habet ratione meriti vel demeriti, nisi ex intentione. Sed in bonis dicebant, quod particularis est regula illa : quia in bonis non tantum semper facis, quantum intendis. Si enim des obolum et possis dare plus, et intendis tantum mercari per obolum, quantum per centum millia, non tantum propter hoc mereberis. Et ita dixerunt etiam de malis propter bonum factis : licet enim intentio boni diminuat culpam in talibus, non tamen tollit totam, nec facit opus meritorium. Et in hac solutione steterunt Praepositivus Cantuariensis et Gulielmus Altisiodorensis.

Potest tamen sine praejudicio aliter

dici, distinguendo in eo quod refertur ad finem, et in fine ad quem refertur id quod ad finem refertur. Eorum enim quae ad finem referuntur, quaedam sunt cognata fini ex natura ipsorum, hoc est, quod naturaliter sunt ordinata ad ipsum : quaedam autem per naturam sunt obliquata ab ipso : et quaedam nec sic, nec illo modo, quae sunt imposita ad finem, et imposita in obliquatione ab ipso. Similiter finis triplex est, scilicet primo modo qui disponit rem relatam ad ipsum, ut terminus motus disponit et diffinit motum, sicut forma finis est in generatione : et iste finis est pars complens rem, vel in esse, vel in bene esse. Est etiam finis ultimus intentus quo quiescit agens, licet non motus primo pertingat ad ipsum, sicut finis in naturis est conservatio speciei. Et est tertio modo finis in quo quiescit tota intentio motionis : et hic est in natura assimilando in aliquo primo auctori, secundum quod hoc est uniciuque motorum secundorum possibile. In moribus ista adaptantur, scilicet quod actio bona est cognata fini bono : mala autem obliquata : et indifferens, potentia ad utrumque. Finis autem qui est complens actu in bene esse, est forma charitatis in merito : et finis quo quiescit agens, est beatitudo : et finis in quo quiescit tota intentio, est Deus.

Dicamus igitur, quod intentio imponit nomen operi per finem proximum sive primum, in his quae sunt cognata ad ipsum, et in his quae non sunt obliquata ad contrarium. Et tunc numquam habet instantiam : quia sicut in naturis forma movens, inducens est suam speciem in fine motus, ita quantitas charitatis inducit quantitatem meriti in opere sibi cognato et indifferenti.

Et hoc modo procedunt rationes prius inductae.

Ad ea autem quae objiciuntur, dicenAd obi* dum quod non valent : quia non est

<--- Page Split --->

in talibus relatio per naturam operis, sed tantum per cogitationem agentis : et de tali relatione non loquitur hic Ma-

gister : quia illa stulta est, si applicat fini quod non est applicabile ei. Et per hoc patet solutio ad totum.

B. Quod Deus est finis omnis bonae actionis, quia charitas est : nec tantum Spiritus sanctus, sed etiam Christus, et Pater : nec hi sunt tres fines, sed unus.

Qui ergo charitatem sibi ponit finem, Deum sibi ponit finem : unde et Christum finem legis ad justitiam dicit Apostolus esse omni credenti 4. Et recte dicitur Christus finis legis ad justitiam : quia, ut ait Augustinus in libro Sententiarum Prosperi, in Christo lex justitiae non consumitur, sed impletur. Omnis enim perfectio ex ipso, et in ipso est : et ultra quem non est quo spes se extendat. Finis fidelium Christus est, ad quem cum pervenerit currentis intentio, non habet quo amplius possit venire, sed habet id in quo debeat permanere. Finis ergo rectus atque supremus Deus Pater est, et Filius, et Spiritus sanctus : nec hi tres sunt tres fines, sed unus finis : quia non tres dii, sed unus Deus.

ARTICULUS II.

Quis est finis ex quo pensatur quantitas voluntatis ?

Secundo quaeritur, Quis sit finis ille ? Et dicit in Littera, quod est charitas quae est finis praecepti.

Videtur autem, quod non.

  1. Per illud Eccle. xii, 13 : Finem loquendi pariter audiamus. Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo. Glossa ibidem, id est, ad hoc est omnis homo : ergo omnia referenda sunt ad timorem.

  2. Item, Quod charitas non sit finis, videtur ex hoc quod dicitur, Eccle. ix, 1 : Nescit homo utrum amore an odio dignus sit. Constat autem, quod omnis operans scit finem operis sui : ergo finis non est charitas.

  3. Item, Primo libro Sententiarum, distinctione I, habitum est, quod finis dilectionis et usus omnis operis, est id quo fruendum est : hoc autem est Deus trinitas, sicut ibidem dicitur : Deus autem trinitas non est charitas creata : ergo charitas non est finis operis.

Item, Beatitudo dicitur esse finis omnis appetitus ab Augustino, et Philosopho, et Boetio : hoc autem non est charitas : ergo ipsa non est finis.

  1. Item, Sicut charitate movemur in Dei bonitatem, ita per fidem in veritatem, ita per spem in aeternitatem :

<--- Page Split --->

ergo videtur, cum veritas increata et aeternitas sit finis, quod ita fides possit dici finis sicut fcharitas.

  1. Item, Nihil movetur ad finem quem habet jam : habens autem charitatem, adhuc movetur in opere meritorio : ergo non movetur ad charitatem : id autem quod est finis, est id ad quod est motus : ergo charitas non est finis.

  2. Item, Præterea magis videtur esse obedientia finis præcepti, quam charitatas : quia obedientia respicit omne præceptum in quantum est præceptum, charitas autem non : ergo male videtur dicere in Littera.

Solutio.

Solutio. Dicendum, quod sicut dicit Glossa super illud Apostoli, I ad Timoth. 1, 5 : Finis præcepti est charitas : finis est triplex, scilicet determinationis, ut agri in ultima parte sui, cum toto continuato ad terminum illum finitur : et finis consumptionis, sicut panis finitur in ultima parte, in quantum non est plus de pane : et consummationis, sicut perfectio finis est.

Dicendum igitur quod charitas est finis operum præcepti consummans opera : quia ad ipsam ut sunt merito referuntur. Qualiter autem charitas sit finis et forma et radix et mater, dictum est in III libro Sententiarum 1 : hic autem tantum dicitur, quod ipsa est finis inductus per speciem meriti in opus a seipsa, ut est movens merentem in opere : sicut in naturis secundum rationem idem est movens et finis : sed finis quo quis quiescit agens est beatitudo : in quo autem quiescit tota intentio, est Deus trinitas : et primum quidem est forma actus, secundum autem quies est appetitus, et tertium perventio completa intentionis. Unde primus refertur ad secundum, et secundus ad tertium : et

de his omnibus multa sunt dicta in tertio Sententiarum in prædictis locis.

Ad PRIMUM ergo dicatur, quod timor est finis secundum quid, scilicet per recessum a malo : sed charitas est semper finis proximus actui meritorio in quantum meritorius est : et etiam quia aliae virtutes habent pro fine objectum charitatis.

Ad ALIUD dicendum, quod nihil prohибet charitatem ut finem esse notam et intentam : et ut informantem animam, esse ignotam. Unde in argumento est fallacia accidentis.

Ad ALIUD dicendum, quod illud intelligitur de fine quo quiescit appetitus, non qui informat actum, vel in quo ut in ultimo intentio requiescit.

Ad ALIUD dicendum, quod impletio gaudii in bono est, ad quod se habet verum ut ostendens, et æternum ut indeficiens : et ideo aliae non sunt ita finis sicut charitas. Et alia ratio est : quia possunt esse informes : et ideo non informant actum meriti : unde cum forma sit finis actus, ad minus non possunt hoc modo esse fines.

Ad ALIUD dicendum, quod hoc verum est : sed aliquid movet ut inducat speciem suam in alio : ita est hic quod charitas movet in opere meritorio, ut in termino operis, sicut ipsa faciens vim meriti : unde motus est ut aliter habeatur quam habetur.

Ad ALIUD dicendum, quod obedientia respicit præceptum in quantum præceptum, sed non id quod est præceptum, nec id quod est opus præcepti, et ideo non potest esse finis omnis operis meritorii : sed charitas respicit id quod est præceptum, et id quod est opus, ut forma actus ? et ideo ipsa accipit rationem finis.

<--- Page Split --->

C. Quod omnes bonæ voluntates unum habent finem : et tamen quædam bonæ diversos fines sortiuntur.

Sed quæritur, Utrum omnes bonæ voluntates unum tantum habeant finem ? De hoc Augustinus in libro de Trinitate ita ait : Aliae atque aliae voluntates suos proprios fines habent, qui tamen referuntur ad finem illius voluntatis, quia ' volumus beate vivere, et ad eam pervenire vitam quæ non referatur ad aliud, sed amanti per seipsam sufficiat : quemadmodum voluntas videndi finem habet visionem, et voluntas videndi fenestram, finem habet fenestre visionem. Altera vero est voluntas per fenestram videndi transeuntes, cujus item finis est visio transeuntium. Ad quod etiam prædictæ referuntur voluntates 2. Item, ibidem : Rectæ sunt voluntates, et omnes sibimet religatæ, si bona est illa ad quam cunctæ referuntur. Si autem prava est, pravæ sunt omnes : et ideo rectarum voluntatem connexio iter quoddam est ascendentium ad beatitudinem, quod certis velut passibus agitur 3. Pravarum autem et distortarum voluntatum implicatio vinculum est, quo alligabitur qui hoc agit, ut projiciatur in tenebras exteriores 4. His auctoritatum testimoniis evidenter monstratur, plures in fidelibus rectas esse voluntates proprias ac diversos fines habentes : et tamen unum eumdemque, quia omnes referuntur ad unum qui est finis finium, de quo paulo ante diximus : ita e converso forte est et in malis.

D. Quædam huic sententiæ videntur adversari.

Verumtamen huic sententiæ, qua dictum est fidelium quasdam rectas voluntates diversos fines sortiri, et tamen ad unum referri, videtur obviare quod alibi Augustinus admonet, ne scilicet nobis duos fines constituamus,

<--- Page Split --->

ita inquiens in libro de Sermone Domini in monte : Non debemus ideo evangelizare ut manducemus, sed ideo manducare ut evangelizemus : ut cibus non sit bonum quod appetitur, sed necessarium quod adjicitur ut illud impleatur, Quærite primum regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis 1. Non dixit, Primum quærite regnum Dei : et deinde, quærite ista, quamvis sint necessaria : sed ait, hæc omnia adjicientur vobis, id est, hæc consequentur si illa quæratis : ne cum ista quæritis, illinc avertamini : aut ne duos fines constitutais, ut et regnum propter se appetatis, et ista necessaria propter illud : ergo propter regnum Dei tantum debemus operari omnia, non solam, vel cum regno Dei mercedem corporalem meditari 2. Ecce hic aperte dicit, ne duos fines nobis constituamus, sed unum tantum, id est, regnum Dei, cum supra dixerit bonas voluntates alias etalias proprios habere fines.

E. Hic ostenditur quomodo, licet videantur, non repugnent prædieta.

Hæc autem sibi non repugnare animadvertit, qui verbis præmissis simplici oculo diligenter intendit : qui enim dixit, ne duos fines nobis constituamus, sed omnia propter regnum Dei faciamus, ipse præmisit quod debemus manducare ut evangelizemus. Cum autem hoc ita facimus, actionis illius finem Evangelium constituimus : sed et hunc finem ad regnum Dei referimus. Manducamus enim propter Evangelium, et manducamus et evangelizamus propter regnum Dei. Duos igitur fines nobis in manducando constituimus. Sed ista 3 facientes, numquid peccamus? Absit. Nam et ipse sic facere suadet, si diligenter ejus verba inspiciamus. Cum ergo ait, ne duos fines nobis constituamus, fines in diversa tendentes intelligi voluit, scilicet quorum alter ad alterum non referatur : ita et cum dicit, propter regnum Dei tantum omnia agenda, nec cum ipso mercedem temporalem meditandam, ita intelligendum est, ut non appetendo meditemur cum regno mercedem temporalem : ita quod non propter regnum, sed propter se, ut scilicet regnum propter se appetamus, et ista propter illud, sicut

<--- Page Split --->

ipse docet 1. Si enim petimus vitam æternam, petimusque etiam temporalia a Deo : si ea petimus propter vitam æternam, non offendimus : neque sinistra tunc scit quid faciat dextera 2, quia mercedem temporalem non propter se meditamur, sed propter regnum Dei, ut sit læva sub capite, et dextera in amplexu 3. Alioquin si hæc temporalia propter se quærimus sicut æterna, miscetur dextræ sinistra. Ideoque cum Dominus dixerit, Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis 4 : alibi ait, Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est 5. Propter Deum ergo omnia facienda sunt, ut omnia quæ facimus, omniumque fines ad eum referamus.

ARTICULUS III.

Utrum sit unus finis bonarum voluntattum? et, Utrum duos fines possumus nobis ponere? et, An boni mercenarii merentur?

Deinde quæritur, de hoc quod dicit in secunda parte, ibi, C, « Sed quæritur, Utrum omnes voluntates bonæ, etc. »

Et quæruntur duo, quorum primum est, Utrum unus sit finis bonarum voluntatum ?

Secundo, Utrum unus finis sit malarum, ut videtur dicere in Littera ?

Ad PRIMUM proceditur sic :

Videtur enim, quod non sit unus finis bonarum voluntatum : quia

  1. Si finis est perfectio rei, sicut differunt perfecta, ita differunt perfectiones : opera autem meritoria differunt etiam in eodem homine : ergo et perfectio secundum finem.

  2. Præterea, Habitum est, quod charitas est finis, et beatitudo est finis, et Deus finis : ergo videtur, quod multi sint fines etiam ejusdem hominis et ejusdem operis.

Si dicas, quod istorum finium unus refertur ad alterum, et sic finis ultimus est unus: sed citra ultimum non sunt plures fines. Adhuc videtur hoc esse falsum : quia dicit in Littera in fine præcedentis distinctionis, quod finis sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus: et constat, quod illi æquales sunt : ergo unus non refertur ad alterum: ergo sunt fines.

Si dicas, quod illi sunt unus finis in quantum sunt unum summum bonum. CONTRA : Fides ponit eos tres quibus est fruendum, ut habetur in prima distincione libri I Sententiarum : ergo ponit eos tres quibus amore inhæremus propter se : ergo tres fines, quia nihil diligitur propter se nisi finis.

  1. Item, Cum finis intellectus sit veritas : et hæc distinguat articulos per fidem, videntur plures esse fines.

  2. Præterea, Cum sit sapientia divina et potentia et bonitas et virtus et multa alia quæ sunt Deus, ipse videtur multi-

<--- Page Split --->

plex esse finis secundum rationem multiplicitatis omnium attributorum : ergo non est unus solus finis.

nihil operit cum Deo : ergo non possumus facere duos fines.

Quest. 1. Juxta hoc ulterius quaeritur, Utrum duos fines nobis possumus ponere?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. In multis Ecclesiis consuetudo est dare denarium venientibus ad Matutinas, ut libentius veniant : et constat, quod nec dantes nec accipientes condemnamus.

  2. Item, Apostolus : « Debet in spe qui arat, arare : » ergo laborans mercedem potest sperare temporalem : quidquid autem speratur, intenditur : ergo potest intendere in labore finem illum.

  3. Item, Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere 2.

  4. Item, alibi, Dominus ordinat, ut qui altari servit, de altari vivat 3.

  5. Item, alibi, Non alligabis os bovi trituranti 4.

  6. Item, alibi, Si nos vobis temporalia seminavimus, magnum est nos si carnalia vestra metamus 5 ? Quasi diceret : Non.

  7. Item, in Littera etiam habetur, Læva ejus sub capite meo 6, id est, temporalia in sustentatione.

Sed contra.

SED CONTRA est quod

  1. Dicit Augustinus in libro Confessionum : « Minus te amat, qui tecum « aliquid amat, » id est, minus quam teneatur.

  2. Item, Super illud Deuter. vi, 3 : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, etc., dicit Glossa, quod non vult Deus amorem suum dividi : ergo nihil cum Deo est diligentum.

  3. Item, Isa. XXVIII, 20 : Coangustatum est stratum, ita ut alter decidat : et pallium breve utrumque operire non potest. Exponitur de charitate : ergo

Quæritur etiam ulterius de bonis mercenariis qui videntur facere duos fines : quia

  1. Quidam serviunt propter regnum cœlorum, et non propter Deum : hi enim secundum hoc videntur peccare.

  2. Item, Psal. cxvii, 1 : Confitemini Domino, quoniam bonus. Non dicit, Quoniam mihi vel tibi bonus : ergo debet diligi propter se, et non propter aliquam utilitatem temporalem vel æternam : ergo videtur, quod servientes pro mercede æterna peccant.

SED CONTRA: In Luca, Quanti merceSed cont narii in domo patris mei abundant panibus 7 ! Ergo illi mercenarii non pereunt : ergo potest aliquis sibi constituere fines beatitudinis creatae in servitio Dei.

SOLUTIO. Facile est hic respondere objectis secundum supra determinata.

Dicendum igitur ad primam partem objectionum, quod non est nisi unus ultimus finis, et unum objectum fruitionis, ut in I libro Sententiarum, distinctione prima, determinatum est: et licet fides distinguat, tamen complementum gaudii nec est in intellectu, nec in veritate, sed in effectu et bonitate: et ideo unus finis.

Ad aliud dicendum, quod nullum attributorum dicit duo simul, scilicet diligibile propter se, et rationem diligibilis propter se, nisi tantum bonitas: et ideo ipsa sola est finis, et in ratione finis: sed alia attributa sunt quidem finis, sed non in ratione finis.

Ad SEGUNDAM partem respondendum Adquesti per distinctionem, quod finem ultimum non possumus constituere nisi unum:

<--- Page Split --->

sed citra ultimum possumus habere alios fines, ut dicit in Littera : et hoc dupliciter : id enim quod quaeritur citra Deum, duobus modis quaeritur, scilicet ad Deum tantum : sicut illi qui non quaerunt nisi unde faciant sibi instrumentum merendi, ut qui omnia dant in eleemosynas. Quaeritur etiam ad dilectionem citra Deum tantum : et illi ædificant ligna, fœnum, stipulam : sed tamen merito fundamenti et charitatis qua nihil tantum ut Deum dilexerunt, salvabuntur.

Ad hoc autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod cum dicit Augustinus, « Minus te amat, » intelligitur secundum quod ly te, dicit associationem æqualitatis vel contrarietatis : quia tunc peccatum mortale est talis dilectio, et est libidinosa, quæ Deum non præponit omnibus creaturis.

Ad alia omnia dicendum, quod intelliguntur de fine citra finem, et non peccatur in talibus.

Ad tertiam partem objectionum, est disputatum etiam super tertium Sententiarum, quaestione de numero diligendorum.

Et dicendum, quod bonus mercenarius non tantum non peccat, sed multum meretur : quia idem est merces æterna quod ipse Deus secundum causam, licet beatitudo creata formaliter non sit Deus : sed ipse refert eam ulterius ad Deum tamquam optimum sibi.

Ad hoc autem quod objicitur, dicendum quod idem bonum simpliciter bonum, est nobis bonum in gloria, licet in statu sensualitatis non semper sit idem : et bonus mercenarius attendit sibi bonum secundum statum gloriae : et ideo confitetur quoniam bonus.

Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS IV.

Utrum malarum actionum sit unus finis, scilicet avari et luxuriosi ?

Secundo quaeritur, Utrum malarum actionum sit unus finis ?

Et videtur, quod sic :

  1. Per hoc quod est in Littera in tribus locis, scilicet in isto capitulo semel, ibi, C, « Sed quaeritur, etc. » : et in illo capitulo, F, « Solet autem quaeri, etc. » : et bis per verba Augustini super illos versus Psalmorum : Scrutans corda, etc., et, In laqueo isto quem absconderunt, etc 1.

  2. Item, Per rationem : Omnes (ut dicunt Augustinus et Boetius) volunt beate vivere, et propter illud agunt quidquid agunt : ergo non tantum est unus finis malarum actionum, sed etiam omnium actionum bonarum et malarum, scilicet beatitudo.

SED CONTRA :

  1. Videmus, quod non est una dileetio secundum rationem speciei quæ movet avarum vel luxuriosum : et hoc patet in operibus : ergo non omnium malarum actionum est unus finis.

  2. Item, Prodigus et avarus impossibile est, quod delectetur in uno secundum rationem : ergo non omnium malarum actionum unus est finis in specie delectationis. Et si dicas, quod hoc est libido. Contra : Ista libido diversificatur secundum materiam : materia autem differt specie in malis actibus : ergo et libido : ergo libido non est una numero, nec una specie.

  3. Item, Falsum videtur, quod omnes appetant beatitudinem : quia nos videmus, quod multoties quidam quaerunt

<--- Page Split --->

infelicitatem : id autem appetunt in actione, quod quaeritur per ipsam : ergo non omnium finis est beatitudo.

Solutio. Solutio. Dicendum, ut mihi videtur, quod bonarum actionum omnium finis ultimus est unus numero et ratione et substantia, qui est Deus ipse sive summum bonum : sed fines qui sunt circa illum, non sunt unus, sed multi ad illum ordinati. Actionum autem malarum non videtur mihi esse finis unus, nec numero, nec specie, ut probant objectiones, sed causa. Quia omnis dilectio mala cujuscumque speciei, causatur ex inordinato amore sui, ut dicit Augustinus super illud, Incensa igni et suffossa 1 : quia licet duæ sint radices mali, scilicet timor male humilians, et amor male inflammans, tamen etiam ut ipse dicit, timor nascitur ex amore. Sed actionum simul bonarum et malarum non est finis unus, nisi secundum analogiam, et non specie,

vel numero : et hoc est beate vivere : quæ beatitudo consideratur dupliciter, scilicet secundum id quod vere est sive per substantiam sive per, suppositum : et sic non appetitur nisi a directe quaerentibus et invenientibus eam.

Consideratur etiam secundum rationem : et hoc dupliciter, scilicet secundum rationem veram quæ est secundum naturam ipsius, et hoc modo iterum non appetitur ab omnibus : et consideratur secundum rationem communem his ex quibus constat, et hoc communitate analogiæ non speciei : sicut dicit Anselmus, quod constat ex commodis : et hoc verum est, quod omnes appetant commode et pro voluntate vivere : et hoc quaeritur in omni actione : et hoc modo omnes appetunt beate vivere : sed hoc non est habere beatitudinem pro fine actus, nisi secundum quid, et non simpliciter.

Et per hoc patet solutio ad totum.

F. De differentia voluntatis, intentionis, et finis.

Solet etiam quaeri, Quid distet inter voluntatem, et intentionem, ac finem ? Ad quod dici potest, inter voluntatem et finem certo atque evidenti modo distingui, quia voluntas est qua volumus aliquid : finis vero voluntatis est, vel illud quod volumus, per quod impletur ipsa voluntas : vel potius aliud propter quod illud volumus. Intentio vero interdum pro voluntate, interdum pro fine voluntatis accipitur : quæ diligens ac pius lector in Scriptura ubi hæc occurrunt, discernere studeat. Finis vero voluntatis est delectatio bona vel mala, ad quam nititur quisque pervenire. Unde Augustinus super illum locum Psalmi, Scrutans corda et renes 2, sic ait : Deus solus scrutatur corda, id est, quid quisque cogitet : et renes, id est, quid

<--- Page Split --->

quemque delectet. Quia finis curae et cogitationis est delectatio, ad quam cura et cogitatione nititur quisque pervenire. Et paulo post : Opera nostra quae sunt in dictis et factis, possunt homines videre : sed quo animo fiant, et quo venire cupiant, solus Deus videt : qui cum videt cor esse in cœlo, et non delectari nos in carne, sed in Domino, id est, cum bona sunt cogitationes et eorum fines, dirigit justum. Idem, super alterius Psalmi locum illum, scilicet, In laqueo isto quem absconderunt, comprehensus est pes eorum 1, dicit : Pes animae amor est : qui si pravus est, dicitur cupiditas vel libido : si rectus, dicitur charitas. Eo movetur anima quasi ad locum quo tendit, id est, ad delectationem bonam vel malam, quo se pervenisse per amorem lœtatur 2. Finis ergo voluntatis, ut praemissum est, dicitur et illud quod volumus, et illud propter quod volumus : et intentio ad illud respicit propter quod volumus, et voluntas ad illud quod volumus : ut verbi gratia, Si velim esurientem reficere ut habeam vitam æternam, voluntas est qua volo reficere esurientem, cujus finis est refectio esurientis. Intentio vero est, qua sic ad vitam pervenire volo. Finis vero supremus est ipsa vita, ad quam et alius finis refertur.

G. An illa intentio sit voluntas ?

Sed quaeritur, Utrum intentio talis sit voluntas ? et si voluntas est, an in hoc opere sit una eademque voluntas, qua volo reficere esurientem, et qua volo habere vitam æternam ? Videtur nempe talis intentio voluntas esse : ut enim voluntas est qua volo reficere pauperem, ita et voluntas est qua per illud volo habere vitam. Et alia quidem videtur voluntas esse qua volo habere vitam, et alia qua pauperi subvenire volo. Sed ista ad illam refertur. Nam etsi hoc ita placeat, ut in eo cum aliqua delectatione voluntas acquiescat, nondum est tamen illud quo tenditur, sed hoc ad illud refertur 3 : ut illud deputetur tamquam patria civis, istud vero tamquam refectio vel mansio viatoris. Et sunt ista voluntates affectus sive motus mentis, quibus quasi gressibus vel passibus tenditur ad patriam. Sicut ergo altera est voluntas videndi fenestras, ut supra docente Augustino didici-

<--- Page Split --->

mus 1, altera quae ex ista nectitur, voluntas scilicet per fenestras videndi transeuntes : ita nonnullis alia videtur esse voluntas eleemosynas dandi pauperi, alia voluntas habendi vitam. Alii autem putant, quod una sit volluntas et hic et ibi, sed propter subjectorum multiplicitatem diversitas memoratur voluntatum. Caeterum quodlibet horum verum sit, illud nulli in ambiguum venit, quin voluntas ex suo fine pensetur utrum recta sit an prava, peccatum an gratia : et quin nomine intentionis aliquando finis, aliquando voluntas intelligatur.

videtur, quod nihil eorum quae sunt in anima : quia tria in anima ponit Philosophus, passiones, potentias, et habitus.

Et e contra videtur, quod sit habitus : quia in Evangelio comparatur lumini, ubi dicit : Vide ne lumen, quod in te est, tenebrae sint : lumen autem habitus est : ergo videtur, quod intentio sit habitus.

« Solet etiam quaeri, Quid distet inter voluntatem, etc. »

Et habet duo capitula : in quorum primo distinguit inter finem, voluntatem, et intentionem. In secundo, tangit qualiter in uno opere materiales voluntates et materiales fines sunt plures : et tamen est una ultima voluntas, et unus ultimus finis. Et hoc plane patet in Littera illius capituli, ibi, G, « Sed quaeritur utrum intentio, etc. »

Item quaeritur ulterius, Utrum sit in anima ex parte affectus, vel ex parte intellectus ?

Videtur autem, quod ex parte affectus : quia

  1. Dicit Augustinus hic in Littera, quod est voluntas cum fine : voluntas autem secundum affectum inest homini.

  2. Item, Philosophus dicit, quod voluntas est finis. Cum igitur intentio sit relatio ad finem, ut dicitur in Littera, videtur intentio inesse secundum voluntatem.

ARTICULUS V.

Quid sit intentio ?

  1. Item, Penes intentionem est meritum vel demeritum, et quantitas boni et mali, ut supra habitum est: penes intellectum autem vel affectum rationis nihil horum est: ergo intentio inest penes affectum.

Incidit autem dubium hic unum de intentione, Quid sit ?

Videtur enim, quod non sit habitus, vel potentia : quia dormientem dicimus nihil intendere : cum tamen in dormiente dicamus esse potentias et habitus. Eadem ratione videtur, quod non sit passio : ergo

Sed contra :

  1. In Evangelio comparatur oculo, cum dicit Dominus : Lucerna corporis tui est oculus tuus. Et iterum, Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit 3, id est, tota congeries ope-

1 S. AUGUSTINUS, Lib. XI de Trinitate, cap. 6. 2 Luc. xi, 35. Matth. vi, 23 : Si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae

erunt! 3 Matth. vi, 22.

<--- Page Split --->

rum : oculus autem non est affectus, sed adspectus : ergo intentio inest secundum intellectum, et non secundum affectum.

  1. Item cum dicitur, Ego intendo hoc, sensus est, Ego præstituo operi meo finem hunc : præstituere autem sibi finem, est potentiae conferentis : cum igitur voluntas nihil conferat, videtur intentio non inesse secundum voluntatem, sed secundum rationem.

  2. Item, Voluntas numquam vult volitum aliquod, nisi nuntietur a ratione, eo quod ipsa oculum videndi volitum non habet.

  3. Item, Nec potest videre finem, nisi præstituatur a ratione. Cum igitur intentio præmonstret finem, videtur intentio inesse secundum rationem, et non secundum voluntatem.

nes : tamen alia sunt in anima multa, ut actus, et species, et hujusmodi.

Ad aliud puto esse distinguendum, Adquest,1. quod intentio potest intendere in finem operatione, vel judicando finem tantum, vel utroque modo. Et primo modo sicut viator tendit in finem viæ : et sic intentio est voluntas tendens in finem : vel, ut melius dicatur, tentio voluntatis in finem. Secundo modo similis est illi qui digito stans in via monstrat. Et primo modo intentio est in voluntate : et hoc modo loquitur Augustinus, et aliæ sunt rationes ad hoc inductæ. Secundo modo est in ratione : et hoc modo loquitur Evangelium. Et tertio modo est voluntatis rectæ sive regulatæ a ratione : et hæc est materiæ propriæ modo sumpta intentio.

Quæst. 2. Ulterius quaeritur de hoc quod dicit supra in Littera, cap. B, quod intentio est finis : hoc enim falsum videtur per hoc quod intentio est relata ad finem : finis autem ad finem non refertur : ergo intentio non est finis.

Et per hoc patet solutio fere ad totum præter duo.

Ad id autem quod objicitur, quod meritum non sit nisi in voluntate, dicendum quod falsum est, quia etiam in ratione practica : sed ut supra diximus, in ratione omne meritum est sicut in determinante, et in libero arbitrio sicut in eligente, et in voluntate sicut in complente meritum perfecte volendo et operando.

Solutio. Dicendum sine præjudicio ad primum, quod intentio est actus.

Cum autem objicitur quod dicit Philosophus, quod tria sunt in anima : dicendum, quod intelligitur de his circa quæ consistit virtus secundum substantiam : quia secundum subjectum est circa potentiam, et secundum essentiam est habitus, et secundum materiam est circa passio-

Ad ultimum dicendum, quod intentio Adquest. 2. non dicitur finis nisi loquendo materialiter, ut intentio ponatur pro intento : et hoc modo intelligitur id quod dicitur in Littera.

<--- Page Split --->