DISTINCTIO XL.

Qualiter ex pravitate voluntatis fiat depravatio in actu exteriori? ostendens ex opposito quomodo ex rectitudine intentionis habeat fieri opus bonum.

A. An ex fine omnes actus pensari debeant, ut simpliciter boni vel mali dicantur ?

Post haec de actibus adjiciendum videtur, utrum et ipsi ex fine, sicut voluntas, pensari debeant boni vel mali. Licet enim secundum quosdam, omnes boni sint in quantum naturaliter sunt : non tamen absolute dicendi sunt omnes boni, nec omnes remunerabiles : sed quidam simpliciter mali dicuntur, sicut et alii boni. Nam simpliciter ac vere sunt boni illi actus, qui bonam habent causam et intentionem, id est, qui voluntatem bonam comitantur, et ad bonum finem tendunt. Mali vero simpliciter dici debent, qui perversam habent causam et intentionem. Unde Ambrosius ait : 2 Affectus tuus operi tuo nomen imponit 1. Et Augustinus super Psalmum xxi : Nemo computet bona opera sua ante finem 2. Ita enim videntur mihi esse ut magnae vires, et cursus celerrimus praeter viam : quia ubi ipsa fides non erat, bonum opus non erat. Bonum enim opus intentio facit, intentionem fides dirigit. Non valde attendas quid homo faciat, sed quid cum facit, attendat quo lacertos optimae gubernationis dirigat 3. His testimoniis insinuari videtur, ex affectu et fine opera bona esse vel mala, quibus consonat quod veritas in Evangelio ait : Non potest arbor bona malos fructus facere, neque arbor mala bonos fructus facere 4. Nomine arboris non natura humanae mentis, sed voluntas intelligitur : quae si mala fuerit, non bona sed mala opera facit : si vero bona fuerit, bona non mala opera facit.

<--- Page Split --->

subjecto esse substantiales : sed bonum et malum in actione sunt formâ intransmutabiles circa actionem voluntariam : ergo sunt formæ substantiales. PRIMA probatur per diffinitionem accidentis, quod contingit eidem inesse et non inesse. SECUNDA probatur per hoc, quia quæcumque actio est bona, illam numquam contingit fieri malam, ita quod maneat eadem numero : et sic habetur propositum.

« Post hæc de actibus adjiciendum videtur, etc. »

In ista distinctione agit Magister de quantitate actuum exteriorum quaerendo, Utrum et ipsi secundum intentionem debeant pensari ?

Et dividitur in tres partes : in quarum prima proponit quaestionem cum auctoritate Ambrosii, qui videtur dicere, quod in omnibus affectus nomen operi imponit. In secunda, inducit duas opiniones varie illam quaestionem solventes, quarum prima incipit ibi, B. « Sed quaeritur, Utrum omnia opera, etc. » Secunda incipit ibi, B, § 2 : « Aliis autem, etc. » Et pro illa opinione inducit longum capitulum ex verbis Augustini. In ultima autem distinctionis parte determinat, qualiter illi qui sunt de prima opinione, respondent verbis Augustini, et hæc incipit ibi, D, « Quæ tamen quidam , contendunt numquam habere, etc. »

Et hæc est sententia totius lectionis.

ARTICULUS I.

Utrum bonum et malum sunt differentia constitutiva actionis voluntariae in moribus ?

Incidit autem hic dubium circa primam partem distinctionis, An bonum et malum differentiae constitutivae sunt actionis voluntariae in moribus : ita quod bona actio differat a mala, vel non ?

Videtur quod sic,

  1. Quæcumque formæ intransmutabiles sunt circa subjectum, videntur illi

  2. Item, Actio in moribus non specificatur nisi per rationem boni et mali : ergo videtur, quod bonum et malum sint formæ substantiales actioni.

  3. Item, Actio super debitam materiam dicit bonum in genere, cui sicut species respondet bonum ex circumstantia : circumstantia autem faciunt actum bonum, vel malum : ergo videtur, quod bonitas et malitia sint formæ specificantes actum sive operationem voluntariam.

SFD CONTRA :

  1. Malum privatio est : nulla autem privatio specificat aliquid : ergo malum non ponit actionem in specie.

  2. Item, Quæcumque circa individua ejusdem speciei differenter insunt, illæ non possunt esse formæ substantiales : bonum et malum circa individuas actiones ejusdem speciei differenter insunt et contrarie : ergo non possunt esse formæ substantiales specificantes actionem. Probatio primæ est, quod quidquid est post speciem, est de accidentibus, ut dicit Boetius. SECUNDA autem probatur per exemplum : quia coitus omnis est una actio specie : et tamen unus est bonus, et alter malus. Similiter datio eleemosynæ a quocumque fiat, una actio est specie : et tamen una est bona, et alia mala : et sic invenitur in multis aliis.

  3. Item, Omnes differentiae et formae specificae causantur ex eisdem principiis, ex quibus causatur substantia quam informant et specificant : bonum autem et malum non causantur ex eisdem principiis, ex quibus causatur actio : ergo non sunt differentiae vel formae specificae ip-

<--- Page Split --->

sius. PROBATUR autem prima per hoc quod differentia potestate est in genere, et forma in materia : et operatio agentis educit ipsam cum operatur super materiam illam. SECUNDA autem probatur ex hoc, quod supra multis modis probatum est, malum non esse a Deo, et tamen actionem omnem esse a Deo.

Solutio. Dicendum, quod bonitas et malitia accidunt actioni. Sed est accidens duplex. Unum est quod fluit de principiis constituentibus esse, sed est post ipsum, et hoc est speciei accidens, sicut par et impar accidunt numero, et rectum et curvum lineæ, et risibile homini : cum enim non sit de esse, ut dicit Boetius, necessario est de numero accidentium : sed tamen est accidens per se non transmutabile circa subjectum.

Unde patet, quod prima ratio quae videtur probare bonum et malum esse formas specificas actuum, ex hoc quod non transmutantur circa subjectum unius actionis, non procedit : quia instantiam habet in tali actione. Haec tamen solutio nihil solvit nisi quoad hominem : quia bonum et malum non sunt proprie passiones actionis.

Est enim accidens individui quod causatur a causa per accidens : ut album et nigrum accidunt homini : et hoc dupliciter potest comparari ad subjectum, scilicet ad subjectum tantum, aut ad subjectum et causam. Primo modo comparatur adhuc dupliciter, scilicet quod duplex est subjectum, scilicet permanens, et id quod est successivum, ut motus. Si primo modo : tunc absque dubio transmutabile est accidens circa subjectum idem numero manens, ut album et nigrum circa hominem. Secundo autem modo comparatum non est transmutabile : et hoc non est de virtute accidentis, sed ex hoc quod transit subjectum, et non potest etiam idem numero resumi : sed si posset resumi, posset etiam esse

sub alio accidente, sicut dicimus velox et tardum accidere motui : cum tamen idem numero motus numquam possit esse velox primo, et postea tardus, vel e converso : et hoc etiam modo bonum et malum accidunt actioni. Unde quod non transmutantur, hoc ipsum est per accidens, et non de natura illarum formarum. Si autem comparatur accidens ad subjectum sicut ad subjectum et causam : et hoc contingit dupliciter, scilicet quod nomen subjecti nominat per se causam accidentis : sicut Æthiops causam nigredinis in subjecto, et nix albedinis : et tunc accidens non est transmutabile circa subjectum proximum, sed circa commune, ut circa hominem vel aquam congelatam. Aut ita comparatur ad subjectum, quod fluat ad aliqua causarum subjecti, sicut est esse Gallicum vel Teutonicum, quod causatur a loco, qui locus generationis est principium quoad aliquid : et sic patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod actio in moralibus specificatur in termino suo, sicut omnis motus : quia propter illum terminum est, et ipse est finis ejus : sed bonum et malum, ut infra patebit, non sic causantur ex fine, sed etiam ex aliis.

Ad aliud dicendum, quod bonum in genere, ut supra determinatum est, non dicitur in genere a generali forma includente sub ambitu prædicationis sue species multas, sed potius a prima potentia in moribus : et bonum ex circumstantia non respondet ei ut species de qua substantialiter sine conversione prædicetur in eo quod quid est, sed respondet ei ut determinans potentiam subjecti, quæ pætuit et bene et male fieri : et bonum in actione non semper causatur ex circumstantiis, sed potius ex radice charitatis : et malum quod ex mala radice voluntatis procedit : et frequenter malum est, quod non habet circumstantias, ut interior actus : circumstantiae enim proprie sunt circa actus exteriores.

<--- Page Split --->

Sed quæritur, Utrum omnia opera hominis ex affectu et fine sint bona vel mala ? Quibusdam ita videtur esse, qui dicunt omnes actus esse indifferentes, ut nec boni nec mali per se sint, sed ex intentione bona bonus, et ex mala malus sit omnis actus. Secundum quos quilibet actus potest esse bonus, si bona intentione geratur.

Aliis autem videtur, quod quidam actus in se mali sint, ita ut non possint esse nisi peccata, etiamsi bonam habeant causam : et quidam in se boni, ita ut etsi malam habeant causam, non tamen boni esse desinant. Quod testimonio Augustini 1 confirmant, qui dicit bonum aliquando non bene fieri. Quod enim quis invitus vel necessitate facit, non bene facit : quia non bona facit intentione, ut ait Augustinus super Joannem : Servilis, inquit, timor non est in charitate : in quo quamvis credatur Deo, non tamen in Deum : etsi bonum fiat, non tamen bene. Nemo enim invitus bene facit, etiamsi bonum est quod facit 2. Ecce habes quod aliquis non bene facit illud quod bonum est. Facit ergo quod bonum est, intentione non bona. Ideo asserunt illi quaedam opera esse talia, quae sic bona sunt, quod mala esse non possunt, quocumque modo fiant : sicut e converso quaedam sic sunt mala, ut non possint esse bona quacumque ex causa fiant. Alia autem esse opera, quae ex fine vel causa sunt vel mala, et ad illa referunt Sanctorum testimonia, quibus ex affectu vel intentione judicium operum pensari dicunt. Tripartitam edunt isti differentiam actuum.

<--- Page Split --->

ARTICULUS II.

debita : illa autem facit bonum in genere, vel malum in genere : ergo ipsa est in ratione boni vel mali : non ergo in ratione indifferentis sunt actus boni in genere, sive bonum in genere non dicit actionem indifferentem.

Utrum omnes actus possint dici indifferentes ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit in prima opinione, ibi, B, circa initium : « Quibusdam ita videtur esse, qui dicunt omnes actus esse indifferentes, etc. »

Videtur enim, quod hoc sit impossibile : 1. Numquam enim potest esse indifferens, quod non potest fieri nisi male : odire Deum, persequi innocentem, blasphemare Creatorem non potest fieri nisi male : ergo numquam potest fieri actus indifferentes.

SOLUTIO. Dicendum, quod indifferens solutio. actio dicitur multis modis. Uno modo dicitur actio indifferens, quae potest bene et male fieri et bene informari, cum sit actio deliberativae voluntatis, et de se sive de sua specie non ordinatur magis ad unum quam ad alterum : et hoc modo sumitur indifferens, ut infra patebit, quando quaeretur de indifferenti : et hoc modo proprie sumitur indifferens. Secundo modo autem dicitur indifferens, quod per substantiam subjecti non determinat bonum vel malum quo informatur vel deformatur.

  1. Item, Augustinus ita dicit in Littera, quod quaedam numquam possunt bene fieri quantumcumque bonam habeant causam : ergo numquam possunt fieri nisi male : ergo numquam indifferenter : quia indifferens est, quod nec bonum est, nec malum : ergo videtur ista opinio falsum dicere.

SED CONTRA :

Communis actio est a Deo : nullum malum est a Deo : ergo nullus actus per se est malus, nec per se bonus : ergo omnis actus per se est indifferens, ut dicit ista opinio.

JUXTA hoc ulterius quaeritur, Utrum bonum in genere dicat actum indifferentem ?

Videtur autem, quod sic : quia bonum in genere, est quod potest bene et male fieri : indifferens autem est idem : ergo bonum in genere dicit actum indifferentem.

SED CONTRA :

DICENDUM ergo ad primum, quod cum Ad 1. dicitur, Hæc actio hujus agentis, jam demonstratur actio sub accidentibus circumstantiarum formantium vel deformantium ipsam : et similiter cum dicitur, Hic agens sub circumstantiis personæ : et verum est, quod sic accepta non potest bene fieri : quando autem ista opinio dicit, quod actio de se est indifferens, intelligit de se pro eo quod est de sua substantia simplici sine circumstantiis intellecta, ut supra sæpe expositum est.

Sunt tamen qui dicunt hanc esse duplicem, hæc actio non potest bene fieri, et hujus hominis actio non potest bene fieri : ex eo quod potest demonstratio fieri ad oculum, et tunc demonstratur substantia agentis et actionis sub formis formantibus vel deformantibus eam : et sic dicunt esse veram. Potest etiam esse demonstratio ad intellectum de substantia nuda actionis et agentis, et sic dicunt esse falsam.

Bonum in genere, dicit actum super debitam materiam : constat autem, quod nuda substantia materiae non est debita : ergo per aliquam dispositionem efficitur

Ita hæc distinctio sine arte esse videAd 2. tur per dicta, et patet solutio ad secundum : quia Augustinus de actione loquitur cum circumstantiis.

<--- Page Split --->

Ad quest. Ad in quod ulterius quæritur, dicendum quod bonum in genere vel malum, non dicit indifferens, sicut dicit et probat objectio.

Ad in quod videtur hoc probare, dicendum quod cum dicitur, quod bonum in genere potest bene et male fieri, ly potest

copulat potentiam dispositam ad alterum : sicut cum dicitur, Indifferens potest bene et male fieri, potentiam remotam tantum : et illa non est propria ratio indifferentis : sed potius in hoc indifferens est, quod nec bonum nec malum est.

C. Aliter Augustinus sentire videtur, qui dicit opera hominis esse bona vel mala ex intentione et causa, præter quædam quæ per se peccata sunt.

Sed Augustinus evidentissime docet in libro contra mendacium 1, omnes actus secundum intentionem et causam judicandos bonos vel malos, præter quosdam qui ita sunt mali, ut numquam possint esse boni, etiamsi bonam videantur habere causam. Interest, inquit, plurimum qua causa, quo fine, qua intentione quid fiat. Sed ea quae constat esse peccata, nullo bonæ causæ obtentu, nullo quasi bono fine, nulla velut bona intentione facienda sunt. Ea 2 quippe opera hominum si causas habuerint bonas vel malas, nunc sunt bona, nunc mala, quae non sunt per seipsa peccata, sicut victum præbere pauperibus bonum est, si fit causa misericordiæ cum recta fide : et concubitus conjugalis quando fit causa generandi, si ea fide fiat ut gignantur regenerandi. Hæc rursus mala sunt, si malas habeant causas : velut si jactantiæ causa pascitur pauper, aut lasciviæ causa cum uxore concumbitur, aut filii generentur non ut Deo, sed ut diabolo nutriantur. Cum vero opera ipsa per se peccata sunt, ut furta, stupra, blasphemiæ : quis dicat causis bonis esse facienda, vel peccata non esse : vel, quod est absurdius, justa peccata esse ? Quis dicat, Furemur divitibus, ut habeamus quid demus pauperibus ? aut falsa testimonia proferamus, non ut inde innocentes lædantur, sed potius salventur. Duo enim bona hic sunt, ut inops alatur, et innocens non puniatur. Aut quis adulterium esse faciendum, ut per illam cum qua fit, homo de morte liberetur ? Testamenta etiam vera cur non supprimimus, et falsa supponimus, ne hæreditates habeant qui nihil boni agunt, sed hi potius qui indigentes adjuvant ? Cur

<--- Page Split --->

non fiant illa mala propter hæc bona, si propter hæc bona nec illa sunt mala ? Cur non ab immundis meretricibus quas ditant stupratores, rapiat divitias vir bonus, ut indigentibus eas largiatur, cum nullum malum malum sit si pro bono fiat ? Quis hoc dicat, nisi qui res humanas moresque conatur et leges subvertere ? Quod enim facinus non dicatur recte fieri posse, nec impune tantum, verum etiam gloriose, ut in eo non timeatur supplicium, sed speretur et præmium : si semel consenserimus in malis actibus, non quid fiat, sed quare fiat esse quærendum ? ut quæcumque pro bonis fiunt causis, nec ipsa mala esse judicentur. At justitia merito punit eum qui dicit se subtraxisse superflua diviti, ut præberet pauperi : et falsarium qui alienum corrumpit testamentum, ut is esset hæres, qui faceret eleemosynas largas, non ille qui nullas : et eum qui se fecisse adulterium ostendit, ut per illam cum qua fecit, hominem de morte liberet 4. Sed dicet aliquis, ergo æquandus est fur quilibet furi qui voluntate misericordiæ furatur ? quis hoc dixerit ? Sed horum duorum non ideo quisquam est bonus, quia pejor est unus. Pejor enim est qui concupiscendo, quam qui miserando furatur. Sed si furtum omne peccatum est, ab omni furto abstinendum est. Quis enim dicat esse peccandum, etiamsi aliud sit gravius, aliud levius peccatum ? Nunc autem quærimus, quis actus peccatum sit, vel non : non quod gravius sit, vel levius. Intende, lector, propositis verbis tota mentis consideratione, quæ non inutilem habent exercitationem : et dignosces quis actus sit peccatum, qui scilicet malam habeat causam : nec ille tantum, quia sunt nonnulli actus, qui etsi bonam habeant causam, tamen peccata sunt, ut supra positum est 2. Ex quo consequi videtur, quia non semper ex fine judicatur voluntas sive actio mala : sicut in illis quæ per se peccata sunt. Illa enim cum quis gesserit pro aliqua bona causa, bonum videtur habere finem : nec ex fine voluntas est mala, nec ex voluntate actio fit mala, sed ex actione voluntas fit prava. In quibus aliqui ponunt actum Judæorum, qui crucifigendo Christum arbitrabantur se obsequium præstare Deo 3 : quia bonum finem dicunt eos sibi posuisse, scilicet Dei obsequium : et tamen voluntatem eorum et actionem perversam fore asserunt. De bonis autem nulla fit exceptio in præmissis verbis Augustini, quin omnis voluntas bona ex fine sit bona : et ex fine et voluntate omnis actio bona, bona est. Sed non omnis mala voluntas ex fine mala est, nec omnis mala actio ex fine et voluntate mala est : et om-

<--- Page Split --->

nis quæ habet malam causam, mala est: sed non omnis quæ bonam causam habet, bona est. Ideoque cum ex affectu dicitur nomen imponi operi, in bonis operibus generaliter vera est hæc regula, sed in malis excipiuntur illa quæ per se mala sunt. Omnia ergo hominis opera secundum intentionem et causam judicantur bona vel mala, exceptis his quæ per se mala sunt, id est, quæ sine prævaricatione fieri nequeunt.

D. Quidam dicunt prædicta non posse fieri bono fine.

Quæ tamen quidam contendunt numquam habere bonam causam. Qui enim aliena furatur ut pauperibus tribuat, num pro bono (ut aiunt) furatur? Non enim bonum est aliena pauperibus erogare. Qui enim de rapina sacrificium Deo offert, idem facit, ut ait auctoritas, ac si filium in conspectu patris victimet, vel sacrificium carnis Deo offerat. Abominabilis nempe Deo est impiorum oblatio. Ita etiam et hominem per adulterium a morte liberare, malum esse dicunt. Etsi enim bonum sit hominem a morte liberare, tamen sic hominem liberare, malum fore asserunt. Ideoque Augustinus in superioribus dicunt temperasse sermonem cauteque locutum, ubi ait: « Ea quæ constat esse peccata, nullo quasi bono fine, nulla velut bona intentione facienda. » Non enim simpliciter dixit bono fine et bona intentione, sed addidit quasi et velut : quia talia non fiunt bono fine et bona intentione, sed intentione quæ videtur bona, et fine qui putatur bonus, sed non est. Nec ideo accepit Augustinus ista, ut aiunt, quin causas habeant malas : sed quia causas habent quæ videntur bonæ, sunt tamen malæ.

ARTICULUS III.

Quid est indifferens ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, « Sed Augustinus evidentissime docet, etc. »

Et quaeruntur duo. Primo, Quid sit indifferens ?

Secundo, An aliquid secundum Theologum sit indifferens in operibus voluntatis deliberativæ ?

AD PRIMUM SIC :

Indifferens quod ponitur inter bonum et malum, est quod nec bonum est nec malum : talia autem multa sunt in operibus hominum, sive sint boni, sive

<--- Page Split --->

mali, sicut comedere, bibere, movere manum, et hujusmodi: ergo indifferens videtur esse opus humanum a voluntate procedens, quod nec est bonum, nec malum.

i contra. SED CONTRA hoc videtur esse, quod

  1. Bonum et malum inter ea medium habent quae sunt in eodem genere aliquo : igitur necesse est, quod habeant eamdem causam : sed boni causa proxima, et similiter mali, est voluntas deliberativa : non ergo erit indifferens nisi quod procedit a deliberatione, et nec est bonum neque malum.

  2. Praeterea, Est bonum naturae, et bonum moris : medium autem inter aliqua extrema debet esse ejusdem ordinis secundum naturam cum ipsis : ergo id quod est bonum naturae, non debet esse indifferens quod ponitur esse medium inter bonum et malum in moribus. Et hoc dictum sit contra quosdam qui ponunt indifferens in bono naturae, vel in bono in genere.

  3. Praeterea, Si quodlibet quod non est bonum nec est malum in moribus, esset indifferens, jam manus et pedes et hujusmodi essent indifferentes, quod falsum est : ergo oportet, quod indifferens reducatur in idem genus causae cum bono et malo : illa autem habent causam deliberativam : ergo indifferens actus procederet a voluntate deliberativa, qui non est bonus nec malus.

SED CONTRA : Cum omne bonum a fine sit bonum, et malum sit malum a privatione finis, id quod neque est bonum neque malum, est id quod caret ratione justae necessitatis et piae utilitatis : ergo est otiosum, quia Gregorius dicit, quod « otiosum est id quod caret ratione justae necessitatis et piae utilitatis : » otiosum autem in Scriptura reputatur peccatum 1 : ergo indifferens est peccatum : et peccatum est malum : ergo indifferens est malum, quod falsum est.

Item, Videtur indifferens idem esse

quod vanum vel frustra : quia, ut dicit Philosophus, « Vanum vel frustra est, quod est ad aliquem finem, et non includit ipsum : » indifferens autem eo ipso quod potest bene fieri, est ad aliquem finem, et non includit illum cum non fiat bene : ergo est idem quod vanum, ut videtur.

SOLUTIO. Dicendum, quod indifferens solutio. accipitur dupliciter, scilicet large, et proprie : et hoc loquendo in moribus tantum. Large dicitur indifferens omnis actus qui de se nec bonum virtutis nec malum vitii determinat : et hoc dupliciter : de se enim non determinat quantum ad substantiam actus in se consideratam : et sic omnis actus est indifferens, ut dicit prima opinio : et hoc modo non loquitur hic de indifferenti. Secundo modo adhuc large dicitur indifferens actus voluntatis de sua forma nec bonum nec malum determinans, sed ordinabilis in utrumque per intentionem : et ille actus procedit aliquando a voluntate justitiae : sicut est comedere, ire, moveri, et hujusmodi : et hoc modo iterum non loquitur de indifferenti. Proprie autem dicitur indifferens id quod procedit a voluntate deliberativa, et nec est bonum nec est malum, sed ordinabile in utrumque : et hoc modo quaeritur de indifferenti, quia hoc habet eamdem causam, et ordinatur in eodem genere cum bono et malo in moribus : et hoc nihil prohibet ponere secundum ethicum Philosophum : sed an etiam secundum Theologum poni possit, erit quaestio in sequenti problemate.

Ad in quod primo objicitur, dicendum quod illud est indifferens large acceptum : ea autem quae contra objiciuntur, procedunt de indifferenti propriissime sumpto,

Ad in autem quod ulterius objicitur, indifferens idem esse quod otiosum, sine praejudicio videtur mihi proprie sumptum indifferens idem esse quod otiosum : sed tamen non reputo semper otiosum actum

<--- Page Split --->

voluntatis deliberativæ, quando non immediate refertur in Deum : quia otiosum est, quod caret ratione justæ necessitatis aut piæ utilitatis. Justa autem necessitas naturae, ut quæ requirit comedere, et bibere : et pia utilitas est quæcumque utilitas circa se vel circa proximum, sicut sunt quædam circa se ex dilectione ad tædium amovendum vel tristitiam, ut ludi liciti, et symphoniæ, exercitationes, et locutiones, et cantus, et hujusmodi : propter quod et dicit Philosophus in II Ethicorum, quod circa delectabile quod in ludo est, medians quidem est Eutrapeles 1, id est, bene moderatus, et dispositio Eutrapelia. Superfluitas autem Homolochia : et qui habet eam, vocatur Bomolochus 2. Qui autem deficit, vocatur 3vpoç vel agrestis : et dispositio agricolia 3. Quæcumque autem fiunt talibus finibus sive in se, sive in proximo, non reputo indifferentia neque otiosa. Quæcumque autem a voluntate deliberante aliter procedunt, reputo otiosa et peccata, secundum quod vanum a Theologo peccatum reputatur.

Ad m quod objicitur de vano, dicendum quod differt vanum proprie sumptum ab otioso indifferenti : quia vanum est relatum ad finem, sed non consequitur eum : sed otiosum et indifferens carent illa relatione.

luntate deliberativa, per se neutrum habens, id est, nec bonum nec malum, nec relatus in aliquid istorum : et hoc dicunt in verbo esse peccatum, eo quod verbum ad alterum est : sed non in opere, eo quod hoc non est ordinatum ad alterum. Et isti salva pace eorum nesciunt quid dicunt : quia quando verbum dicitur ad alterum, non dicitur ad alterum ut ad finem boni, sed dicitur ad alterum ut manifestans alteri intentionem loquentis : et tunc secundum eumdem modum determinatur factum et verbum voluntatis deliberativæ. Unde et bene dicit Gregorius : « Quod verbum condemnavit, non est credendum quod verbum permiserit, cum majus sit factum quam verbum. » Tertii tenent opinionem supra determinatam, quod sit indifferens idem otioso, secundum quod stricte sumitur indifferens : et ideo non est magna diversitas inter primam opinionem et tertiam.

De hoc tamen in sequenti problemate, et de multis aliis plura inveniuntur in alio tractatu nostro de Virtutibus, quaestione de bono in genere.

ARTICULUS IV.

Nota autem, quod sunt quidam circa hoc opinantes diversimode : quidam enim dicunt, quod indifferens est proprie actus voluntatis sive deliberantis, sive non, non relatus ad finem boni vel mali, nec de se determinans alterum eorum, sicut ire, exercitari, comedere, et hujusmodi. Sunt enim quidam actus de se habentes bonum finem, sicut credere, diligere, sperare et hujusmodi. Et isti dicunt indifferens aliquid esse et secundum Ethicum et secundum Theologum. Alii dicunt, quod indifferens non est actus procedens a voluntate quocumque modo se habente, sed a vo-

Utrum secundum Theologum sit aliquid indifferens in operibus voluntatis deliberativæ ?

Secundo quæritur, An secundum Theologum aliquid sit indifferens in operibus voluntatis deliberativæ ?

Et videtur, quod nihil omnino : quia 1. Dicit Apostolus ad Coloss. iii, 17 : Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. Aut ergo impletur præ-

<--- Page Split --->

ceptum Apostoli, et tunc fit bene : aut non impletur, et tunc fit male, quia omittitur : ergo videtur, quod nihil fiat indifferens.

  1. Idem concluditur per hoc quod dicit, I ad Corinth. x, 31 : Sive manducatis, sive bibitis, etc., omnia in gloriam Dei facite, Infra, ejusdem, xiv, 40 : Omnia honeste et secundum ordinem fiant, scilicet in vobis.

  2. Item, Bernardus dicit, quod stare in via Dei, retrocedere est : si autem aliquis indifferenter agit, ille stat : ergo retrocedit : ergo indifferenter agere, est retrocedere : et hoc est malum : ergo indifferens est malum.

  3. Item, Dicit Dominus : Dico vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii 4. Et Gregorius dicit, « multo magis de facto. » Cum igitur hoc sit idem quod indifferens proprie sumptum, ut prius patuit, videtur nihil esse indifferens apud Theologum : sed multa mala vel bona.

  4. Item, Hoc videtur per illud : Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum : aut facite arborem malam, et fructum ejus malum 2. Ergo videtur, quod malus homo omnes actus proferat malos, et bonus bonos proferat actus. Cum igitur sine medio omnis homo sit bonus vel malus, videtur omnis actus bonus vel malus esse.

  5. Item, Nemo potest duobus dominis servire3: ergo necesse est in quolibet opere servire alteri sine medio : si ergo opus non est de servitute Dei, id est, bonum, sine medio videtur esse de servitute diaboli.

  6. Item, Nihil est medium inter retributiones et pœenas : ergo nihil debet esse medium inter merita pœenarum et retributionum : sed bona opera sunt causae retributionum, mala autem pœenarum : ergo

nihil est medium inter bonum et malum opus : ergo nihil est indifferens, ut videtur.

  1. Item, Si Adam perstitisset in primo statu, omnia in Deum opera sua retulisset : ergo quod non refert, hoc est ex peccato : sed quod ex peccato est, malum est : ergo non referre est mafum : et ita non relatum est malum : ergo indifferens est malum.

  2. Item, Augustinus dicit *, quod « uti est id quod in facultatem venerit, ad aliud referre quo fruendum est, alias abuti et non uti est : » ergo quod non refert abutitur : sed indifferens cum procedit a voluntate deliberativa, ut habitum est, assumitur in facultatem voluntatis : ergo aut referendum est ad aliud, aut suus usus est abusus : et si refertur ad aliud, inducit rationem boni : si autem est abusus, efficitur malum : ergo numquam manet indifferens.

  3. Item, Augustinus : « Id quod peccatum dicimus, non est concupiscentia rerum malarum, sed desertio melioris : » sed indifferens deserit melius : ergo indifferens est peccatum, ut videtur.

  4. Item, Ratio est rex in regno animae : ergo debet omnia referre in Deum, vel omittit in regendo : relata autem in Deum sunt bona, omissa autem mala : ergo omnia quae sunt sub suo regimine, sunt bona vel mala.

Item, Deus est Alpha et Omega, principium et finis omnium 5 : ergo quidquid est ab eo ut principio, si non intendit in ipsum ut est finis, illud remanet imperfectum : sed indifferens actus est ab ipso, ut a principio : ergo si non refertur in ipsum, ut in finem, remanet imperfectum in moribus : quod autem privatur fine perficiente, est malum : ergo indifferens est malum.

Sed si hoc concedatur,

  1. Videtur quod Sancti multum pec-

4 Matth. xii, 36. 2 Ibidem, §. 33. 3 Ibidem, vi, 24.

4 S. AUGUSTINUS, Lib. X de Trinitate, cap. 11. 5 Apocal. xxii, 13: Ego sum Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis.

<--- Page Split --->

cant: nemo enim est qui omnes motus suos voluntarios in Deum referat : ergo tota die peccant Sancti, ut videtur.

Sidicas, quod verbum Apostoli non est præceptum, sed consilium 1. CONTRA hoc est, quod loquitur non hominibus quibusdam, sed omnibus : nec de operibus quibusdam, sed de omnibus, ut comedere, et bibere, sine quibus nullus homo vivit. Præterea, ex modo loquendi videtur, quod et opera naturae in Deum referre debeamus : quia comedere et bibere sunt opera naturae, cum tamen concessum sit, quod in illis aliquid potest esse indifferens.

  1. Item, Si esset consilium, ad minus oporteret quod aliqui implerent sicut perfecti : et videmus, quod nullus implet.

  2. Si dicas secundum quosdam, quod est quoddam præceptum quod obligat habitu, sed non actu, id est, quod habitualiter referatur, non in actu, id est, quod nihil contra gloriam Dei fiat : sed talia sunt opera referibilia ad gloriam Dei. CONTRA : Secundum hoc enim dormiens impleret præceptum illud, quia nihil facit contra præceptum Dei : sed omnia sua referibilia sunt ad gloriam Dei : quidquid autem implet præceptum Dei, meretur : ergo dormiens actu meretur, quod falsum est.

  3. Item, Præceptum de se respicit opus quod est in potestate nostra, et non habitum : ergo nihil est dictu, quod habitualiter, et non actualiter obliget.

Ex ISTA autem disputatione videtur ulterius sequi, quod

  1. Religiosi et quicumque alii omnia singularia opera teneantur referre in Deum, vel non erunt meritoria, sed demeritoria : quod valde difficile est sustinere, quia nemo talis invenitur.

  2. Præterea, Si tenemur omnia referre in Deum : ergo et venialia peccata.

SOLUTIO. Sine præjudicio loquendo non video qualiter secundum dicta Sanctorum possit sustineri aliquid esse indifferens in operibus voluntatis deliberativæ : quia aut erit otiosum, et tunc reputatur malum in Evangelio : aut erit relatum, et tunc erit meritorium : et ideo concedo prima quatuor argumenta.

Ad QUINTUM autem dicendum, quod non valet : bene enim potest esse, quod homo malus faciat opus non malum : sicut si dat eleemosynam propter Deum, quia non idem est bonum quod meritorium : sed potest esse bonum de genere bonorum, ut dicunt Magistri. Quod autem dicitur, Aut facite, etc. Dicendum, quod arbor non dicitur hic homo agens vel voluntas quæ est instrumentum, sed dicitur ibi arbor fructus voluntatis : et hoc verum est : quia a tali actu interiori per se non procedit nisi de similitudine fructus, sed ab homine ipso potest procedere ut malum et bonum.

Ad ALIUD dicendum, quod illa objectio nihil valet : quia intelligitur, quod uno opere non potest aliquis in contraria intendere : unde dicit Glossa, quod intelligitur de dominis contraria præcipientibus : sed tamen uno opere posset tendere in unum secundum quod est de genere bonorum, et per aliud tendere in aliud quod per se est malum.

Ad ALIUD dicendum, quod nihil est mediurn meo judicio quoad actus voluntatis deliberativæ : quia illud quod videbatur esse medium, accipit condemnationem mali, sed non quoad omnes actus voluntatis, ut patet ex prius habitis.

Ad ALIUD dicendum, quod non tenemur ad ea omnia quæ habuissemus in statu primi hominis, si stetisset. Et licet aliqua causata sint ex peccato, ut necessitas moriendi, et hujusmodi pœenalitates, tamen per occupationem non omnia tenemur referre in Deum, nisi fiant voluntate deliberante : sed subita vel non cogitante non tenemur, et illa non est causa indif-

<--- Page Split --->

ferentis proprie loquendo, sed voluntas deliberativa, ut prius dictum est.

Ad aliud dicendum, quod uti est actus voluntatis deliberativae : non tamen dico, quod abutatur si non refert : sed si refert in oppositum, tunc abutitur : et hujus ratio patebit in sequentibus hujus ejusdum problematis.

Ad aliud dicendum, quod desertio meliorum rerum non est nisi per aversionem actualem : et haec aversio non est nisi per conversionem ad oppositum.

Ad aliud dicendum, quod indifferens actus est a Deo, sicut omnis actus : non tamen oportet, quod actu referatur in Deum : quia habet perfectionem secundum naturam : et relatio illa non daret illi perfectionem secundum naturam, sed secundum bene esse tantum : et illud dicitur esse perfectum quod est completum secundum esse : tamen verum est, quod vanus remanet non relatus, ut infra patebit.

"Adobject.1. Ad id quod objicitur in contrarium, sine præjudicio dico, quod est præceptum verbi Apostoli : sed cum sit affirmativum, non obligat ad semper, licet obliget semper. Dico autem, quod obligat pro loco et tempore : et locus et tempus sunt, quando cogitat actu, quod talis actus referibilis est,et meritorius esse potest si referatur. Sed adhuc præceptum tunc violatur duobus modis, scilicet per voluntatem tendentem in oppositam relationem : et haec est voluntas contemnens Dei honorem relatione illa, et tunc transgreditur mortaliter et violat præceptum. Omittitur etiam per voluntatem simpliciter : et tunc puto, quod vanum manet opus illud, et fit veniale, et non fit contra præceptum, sed præter gloriam Dei facimus. Et sic patet, quod a multis impletur mandatum : et a quibus non impletur, ii non semper mortaliter peccant.

Ad id object.2. Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod opera talia quamvis sint

naturæ, tamen ordinabilia sunt a voluntate deliberante : et in tali casu loquitur Apostolus.

Ad aliud dicendum, quod ordinans Ad object.3 et 4. non habet actualem voluntatem : sed istud peccatum habet voluntatem actu deliberantem, ut dictum est : et ideo contra voluntatem Dei : ut facere est in dormiente privatio pura : in vigilante autem si refertur, tunc ponit meritum actuale. Si autem non refert, tunc ponit aliquid fieri contra mandatum vel præter mandatum, ut dictum est : et ideo in uno casu potest esse peccatum grave, in alio autem otiosum, quod et malum reputatur a Sanctis.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad id quod ulterius quæritur, dicendum Ad quest. quod sufficit universalis relatio : sicut Ad 1. verbi gratia, si totum se devovit, omnia opera sunt relata in illa relatione, nisi actualiter in aliquo opere malo fiat revocatio relationis illius : sicut si dicamus, devovit Deo centum marcas, et per singulos dies dat singulos denarios, non oportet quod omni die referat : quia relatio sufficit nisi revocetur : et est simile in his quæ feruntur motu violento, in quibus prima vis motiva non semper conjungitur, sed multiplicatur in medio, et manet.

Ad aliud dicendum, quod non valet : Ad 2. quia peccatum veniale est dispositio ad malum : et ideo non est referibile : dictum autem Apostoli 1 intelligitur de his quæ per naturam ad gloriam Dei sunt ordinata.

<--- Page Split --->

se mala, et in se bona, quod impossibile est.

ARTICULUS V.

Utrum unus et idem numero actus potest esse bonus et malus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa finem : « In quibus aliqui ponunt actum Judæorum, qui crucifgendo, etc. »

  1. Praeterea, Videtur hoc verificari de aliquo actu continuo, quem aliquis primo facit propter Deum, et postea antequam finiat, convertit intentionem ad inanem gloriam : tunc enim actus est unus, quia agens unus, et tempus unum, et terminus motus unus : et tamen est primo bonus, et postea malus : ergo una numero actio potest esse bona et mala, quod videtur esse impossibile, cum bonum et malum sunt opposita, vel ut contraria, vel ut privatio et habitus, ut supra determinatum est.

Videtur enim sequi ex hoc quod unus numero actus possit esse bonus et malus.

  1. Unus enim numero actus fuit crucifixio Judæorum : et ideo placuit passio Christi Judæis, et actus Judæorum displiciut Deo : ergo idem placuit et displicuit : nihil autem placet Deo nisi bonum, nihil displicet nisi malum.

  2. Item, Hoc etiam videtur in multis exemplis, sicut in omnibus tentationibus Sanctorum quae ex parte tentantium displicent, et ex parte patientium placent, cum tamen una et eadem numero sit actio.

  3. Item, Præcipit dominus bonus servo malo ut det eleemosynam, et ille dat eam mala voluntate : illa datio est una numero, et meritoria domino, et demeritoria servo : ergo eadem actio est bona et mala.

  4. Item, Hæc objectio est de suffragiis quæ fiunt pro mortuis bonis a vivis malis, in quibus una numero actio videtur esse meritoria diminutionis pœnae, et non meritoria. Si dicas, quod hoc non est inconveniens respectu diversorum. Hoc nihil est : quia bonum et malum sunt formæ absolute inhaerentes, et non in comparatione ad alterum : ergo videtur, quod actio quæ alicui est bona, in se sit bona : et quæ alicui sit mala, in se est mala : ergo eadem numero actio est in

SOLUTIO. Dicendum, quod meo judicio SOLUTIO. unus et idem actus sic positus ut idem sumatur in essentia, non potest esse simul bonus et malus.

Ad PRIMUM ergo et secundum dicendum, quod non est idem actio et passio : quia actio est in agente sicut accidens in subjecto, licet sit ab ipso sicut a causa : et ideo licet passio placeat, non oportet quod actio placeat : quia non sunt idem essentialiter, licet simul sint, et unum efficiatur ab altero.

Ad ALIUD dicendum, quod ibi sunt duæ actions realiter, scilicet voluntas dandi in domino, et voluntas non dandi in servo : et ideo domini actio est simpliciter bona : sed actio servi habet duo, scilicet essentiam actionis secundum quod est in agente et ab ipso, et hæc est absolute mala : et actum ipsum, et hoc per auctoritatem domini, licet ministerium sit servi : et hoc est bonum secundum quod auctoritas est, et rectum est illud ministerium, licet absolute sit malum.

Ad ALIUD dicendum, quod opus suffragii factum per malum, habet primum motivum illum qui est in purgatorio, et illius gratia informat actum ipsum : sed actio ipsa substantialiter est mala et demeritoria facienti, vel ad minus non bona.

Ad ALIUD dicendum, quod in tali actione sunt duæ actiones morales, licet

<--- Page Split --->

una sit naturaliter : et quoad diversas sui partes ab intentione diversimode informatur : est enim in moribus intentio principaliter movens : et cum ibi sint

duæ intentiones, sunt duo moventia, et ad duo moventia sequuntur duæ actiones, et non una.

<--- Page Split --->