DISTINCTIO XXXVI.

Utrum peccatum sit poena peccati ?

A. Quod quædam simul sunt peccata et poena peccati, quædam peccata et causa peccati, alia vero peccata et causa et poena peccati.

Sciendum est tamen quædam sic esse peccata, ut sint etiam poenæ peccatorum. Unde Augustinus super illum locum Psalmi lvii, Supercedidi ignis, et non viderunt solem 1, ait : Ignis superbiae et concupiscentiae et iræ intelligitur. Istas poenas pauci vident, ideo eas maxime commemorat Apostolus in epistola ad Romanos 2, et enumerat multa quae peccata sunt, et poena peccati. Inter primum enim peccatum apostasiae et ultimam poenam ignis æterni, media quae sunt, et peccata sunt et poena peccati. Gregorius quoque super Ezechielem 3 ait : Contemnenti qui non vult poenitere ponit Deus offendiculum, ubi scilicet gravius impingat. Peccatum enim quod per poenitentiam citius non deletur, aut peccatum est et causa peccati, aut peccatum et poena peccati, aut peccatum simul et causa et poena peccati. Unde Moyses, Nondum sunt completa peccata Amorrhæorum 4. Et David inquit, Appone iniquitatem super iniquitatem eorum 5. Et alius Propheta, Sanguis sanguinem tetigit 6, id est, peccatum peccato additum est. Paulus quoque ait, Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ, etc. 7. Et item, Ut impleant peccata sua semper 8.

<--- Page Split --->

Joanni quoque per Angelum dicitur, Qui in sordibus est, sordescat adhuc 1. Ex his testimoniis colligitur, peccatum aliquod et peccatum esse, et pœenam peccati.

B. Ex prædictis quæstio oritur, scilicet an in quantum peccatum est, sit pæna peccati ?

Et ideo merito quæritur, Utrum in quantum peccatum est, sit pœna peccati ? Quod .non videtur, cum omnis pœna peccati justa sit. Unde Augustinus in libro Retractationum 2 : Omnis pœna peccati justa est, et supplicium nominatur. Si ergo peccatum quod est peccatum et pœna peccati, in quantum peccatum est, pœna peccati est, cum omnis pœna justa de justitia Dei veniat, videtur in quantum peccatum est, justum 3 esse et a Deo provenire. Ad quod illi respondent, peccatum sic dici pœnam peccati, quia per peccatum in quod merito præcedentis peccati homo labitur deferente Deo, corrumpitur bona natura. Sicut ignis æternus dicitur pœna malorum, quia ea cruciantur : nec tamen ipse cruciatus malorum ignis est, sed per ignem fit in homine. Ita per peccatum corrumpitur natura, et imminuitur bonum naturae : et est ipsa imminutio et corruptio boni, passio et pœna : et non est essentialiter ipsum peccatum, per quod fit : sed ideo peccatum dicitur, ut præmissum est, quia per peccatum illico ut peccat homo, fit in homine illa corruptio, quæ tamen fit Deo auctore. Illa enim pœna sive passio, quæ est boni corruptio, a Deo est. Illius tamen (ut sic dicam) materia et causa est peccatum, quod a Deo non est. Quod videtur Augustinus notasse, et juxta hunc sensum intellexisse, cum ait in libro de Prædestinatione Sanctorum : Prædestinatione Deus ea præscivit quæ fuerat ipse facturus. Sed præscivit Deus etiam quæ non est ipse facturus, id est, omnia mala, quia etsi sunt quædam quæ ita peccata sunt ut etiam pœnæ sint peccati, secundum illud Apostoli, Tradidit illos Deus in passiones, etc. 4 , non tamen peccatum Dei est, sed judicium, scilicet pœna. In Scriptura

<--- Page Split --->

enim saepe nomine judicii poena intelligitur '. Hic diligenter intendentibus insinuare videtur, ea quae peccata sunt et poenae peccati, non in quantum peccata sunt, sed in quantum poenae, Dei esse. Nam cum dixisset Deum non esse facturum mala aliqua, id est, peccata, quia posset ei objici quaedam peccata esse etiam poenas peccati, et poena peccati omnis justa est, et ideo a Deo est : quasi determinando secundum quid faciat ea, vel secundum quid non faciat, addidit reliqua. Juxta vero praedictam intelligentiam peccata sane dicuntur poenae. Unde Apostolus appellat eas passiones ignominiæ 2 : quia, ut. ait auctoritas, licet quaedam peccata sint quae delectant, sunt tamen passiones naturae non nominandae, quia per ea corrumpitur natura.

C. Quod cum omne peccatum possit dici poena, non tamen omne est poena peccati.

Et licet ex hoc sensu omne peccatum mortale possit dici poena, non tamen omne potest dici poena peccati. Poena enim peccati, ut praedictum est, est illud cujus causa est aliud praecedens peccatum. Nam peccatum sic dicitur poena peccati respectu praecedentis, sicut dicitur causa peccati respectu sequentis. Quo fit ut idem peccatum et causa sit, et poena peccati : sed alterius peccati poena, et alterius causa : ut enim Gregorius in Moralibus ait : Peccatum quod poenitentia non diluitur, suo pondere mox ad aliud trahit. Unde fit ut non solum peccatum sit, sed et causa peccati. Ex illa quippe culpa subsequens oritur. Peccatum vero quod ex peccato oritur, non solum peccatum, sed et poena peccati est : quia justo judicio Deus cor peccantis obnubilat, ut praecedentis peccati merito etiam in alia cadat. Quem enim liberare noluit, deferendo percussit. Proinde ut Augustinus ait : Praecedentis est haec poena peccati, et tamen etiam ipsa peccatum est. Judicio enim justissimi Dei traditi sunt, ut ait Apostolus de quibusdam, sive deserendo, sive alio modo explicabili, sive inexplicabili, in passiones ignominiæ 3 : ut crimina criminibus vindicarentur, et supplicia peccantium non tantum sint tormenta, sed et vitiorum incrementa. Illa ergo peccata quae enumerat Apostolus, quia de

<--- Page Split --->

superbia sunt, non solum peccata, sed etiam supplicia sunt 1. Ecce ex his jam fit 2 perspicuum, quædam peccata etiam pœnas et causas peccati esse : et illud peccatum esse pœnam peccati, quod causam præcedentem habet peccatum : atque illud peccatum esse causam peccati, quod est meritum sequentis culpæ.

D. Ex prædictis videtur significari ipsa eadem quæ peccata sunt, esse et pœnas peccati.

Sed cum ait crimina criminibus vindicari, videtur insinuare ea ipsa quæ peccata sunt, essentialiter esse pœnas peccati, id est, punitiones peccati. Ad hoc autem inquiunt illi, hæc et similia dicta esse secundum rationem prædictam : et ideo intelligenda fore secundum præmissam expositionem. Intelligentia enim dictorum ex causis est assumenda dicendi.

DIVISIO TEXTUS.

« Sciendum est tamen quædam sic esse peccata, etc. »

Adhuc autem divisio inducitur sub opinione præhabiti per modum disputationis. Quæritur enim ab ista opinione, Utrum peccatum in quantum pœna est, a Deo sit, vel actus peccati sit a Deo ? et, Si per modum pœnae a Deo sit ? et, Utrum omne peccatum sit pœna in quantum peccatum est ?

Hæc autem distinctio dividitur in duas partes : in quarum prima ostendit qualiter peccatum accipit rationem pœnae. In secunda autem ponit epilogum istius opinionis, ibi, K, « Satis diligenter, etc. »

Prior adhuc subdividitur in duas : in

quarum prima ostendit esse peccatum pœnam. In secunda autem dissolvit quamdam contrarietatem quæ videtur esse inter Augustinum et Hieronymum, ibi, H, « Illud autem diligenter, etc. »

In prima facit quatuor. Primo, probat omne peccatum pœnam esse. In secundo capitulo quærit, Utrum in quantum peccatum, vel non ? et determinat, quod non, ibi, B, « Et ideo merito quæritur, etc. » In tertio capitulo quærit, Utrum unum peccatum sit pœna alterius ? ibi, C, « Et licet ex hoc sensu, etc. » In quarto, ostendit hoc specialiter in quibusdam peccatis, quod sunt pœna : et hoc dupliciter : quia primo de peccato originali in fomite, ibi, F, « Quod autem quædam peccata pœna sunt, etc. » Secundo in quibusdam actibus qui diffiniuntur per pœnam, sicut ira, invidia, et hujusmodi, ibi, G, « Præterea nullatenus ambigendum, etc. »

<--- Page Split --->

SED CONTRA est quod

  1. Dicit Augustinus in libro Confessiosed quod nem : « Jussisti, Domine, et sic est, ut « sibi pœena sit omnis inordinatus mo- « tus. » Motus autem inordinatus est peccatum : ergo est sibi pœena : nihil autem est sibi ipsi pœena, nisi substantialiter sit pœena : ergo peccatum substantialiter est pœena.

ARTICULUS I.

An peccatum sit essentialiter pœena ?

Secundum ordinem autem horum nos etiam quaeremus quinque. Primo, super primum capitulum, Utrum peccatum essentialiter pœena sit ?

Secundo, propter secundum, Utrum omni peccato pœena essentialiter conjuncta sit, et quot modis ?

Tertio, propter tertium, Utrum unum peccatum alterius pœena sit, et quot modis ?

Quarto quaeremus, Utrum primi motus pœena sint ? Et videtur dicere Augustinus, quod sunt pœena originalis.

Quinto, propter quintum quaeremus, Utrum invidia, ira, acedia, et hujusmodi, pœena sint substantialiter.

Et hæc breviter tangemus : quia una solutio in quolibet illorum solvit totum.

AD PRIMUM objicitur sic :

  1. Pcena essentialiter causatur a peccato : causa autem et effectus numquam sunt idem : ergo peccatum numquam est potentia.

  2. Item, Quæcumque sic se habent, quod unum est prius altero per tempus, illorum unum non est alterum essentialiter : sed peccatum est meritum pœena, et meritum præcedit illud cujus est meritum : ergo præcedit pœenam : ergo peccatum non est pœena.

  3. Item, Omnis pœena justa et bona est : nullum autem peccatum justum est et bonum et a Deo : ergo nulla pœena est essentialiter peccatum : ergo conversa simpliciter est vera, nullum peccatum est essentialiter pœena.

  4. Item, Peccatum est substantialiter malum : et malum substantialiter est privatio speciei, modi, et ordinis : ergo peccatum substantialiter est pœena.

  5. Item, Peccatum substantialiter est aversio ab incommutabili bono : hæc autem est pœena damni : ergo peccatum substantialiter est pœena damni. Ad hoc etiam faciunt quæ sunt in Littera.

SOLUTIO. Sine præjudicio loquendo videtur mihi, quod non substantialiter peccatum sit pœena peccati, sicut etiam Magister dicit in Littera 1.

AD PRIMUM ergo quod objicitur, dicendum quod peccatum secundum quod peccatum, non est pœena : quia secundum quod peccatum, est actus a voluntate libera egrediens : sed substantialiter concomitatur ipsum pœena, id est, inordinatio in regno animæ, quod imperans fit imperata, et domina fit ancilla : et ideo sic loquitur Augustinus.

Ad aliud dicendum, quod peccatum est malum formaliter, et malum est privatio boni active, ut Magister dixit supra : et ideo in constructione accidit peccatum æquivocationis, quia sumitur privatio boni passive, cum in præmissis active sumeretur.

Ad aliud dicendum, quod est aversio passiva : et hæc consequitur peccatum ut effectus causam, non tempore quidem, sed natura et causa : quia non est verum, quod peccatum semper præcedit pœenam tempore. Est etiam aversio activa, quando voluntas avertit se in opere : et hæc essentialiter est peccatum, et non pœena.

<--- Page Split --->

E. Quod non obviat veritati, si quis dicat ipsa peccata esse pœnas peccati essentialiter.

In nullo tamen præjudicium factum veritati putatur, si quis dicat ipsa eadem quæ peccata sunt, essentialiter (ut ita dicam) esse pœnas, id est, punitiones peccatorum præcedentium, quæ justæ sunt et a Deo sunt. Nec tamen in quantum peccata, a Deo sunt, nec in quantum peccata sunt, pœnæ peccali sunt : et tamen in quantum peccata sunt privationes boni sunt : sed ut supra dictum est, causaliter et active dicuntur privationes.

ARTICULUS II.

Utrum omni peccato essentialiter pœna conjuneta sit ?

  1. Item, Hieronymus : « Quidquid patimur, peccata nostra meruerunt. »

SED CONTRA : Pœna invenitur sine pecsed contra. cato : ergo et peccatum potest inveniri sine pœna. PRIMA probatur in Christo, et in Job qui dicit, Non peccavi, et in amaritudinibus, etc. 1. Et in cæco nato, de quo dicit Dominus : Neque hic peccavit, neque parentes ejus 2.

Secundo quæritur, Utrum omni peccato essentialiter pœna conjuncta sit?

Et videtur, quod sic : quia

  1. Posita causa, ponitur effectus : causa autem pœnæ, peccatum est : ergo peccato posito, de necessitate induceretur pœna.

  2. Item, Gregorius : « Nulla nocebit adversitas, si nulla dominetur inquitas. » Ergo videtur a contrario sensu, quod omnis adversitas sit a dominio iniquitatis.

  3. Item, Psal. cu, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Ex hoc enim, ut dicit Augustinus, accipitur, quod non est infirmitas nisi ex iniquitate.

SOLUTIO. Dicendum, quod peccato essentialiter ut causæ conjuncta est pœna, sicut probant primæ objectiones : et pœna quadruplex ad minus, quarum duæ sunt pœnæ damni, una scilicet in amissione incommutabilis boni quod inhabitat Sanctos. Alia est in spoliatione gratuitorum, per quæ inhabitat Sanctos Deus. Tertia est corruptio naturalis boni, de qua multum supra habitum est. Quarta est inordinatio virium in regno animæ : quia superiores ancillantur, et inferiores dominantur. Præter has sunt aliae quæ non ita sentiuntur, ut major potestas dæmonis, et impotentia surgendi a malo, et defectus ad bonum, et inclinatio in malum, et obtenebratio lumi-

<--- Page Split --->

nis in intellectu ad bonum, et infinita alia, ut scilicet verum sit quod dicitur, quod qui in uno offendit, multa bona perdit.

Ad object. Ad id ergo quod objicitur in contrarium, dicendum quod nihil valet : quia pœna non est colligata peccato, sicut e converso, et quod pœna est satisfactoria pro peccato tam in membris, quam in capite : et ideo ex misericordia Dei inflicta quandoque nobis, et capiti, ut per eam fiat satisfactio.

ARTICULUS III.

Utrum unum peccatum sit pœna alterius ?

Tertio quaeritur, Utrum unum peccatum sit pœna alterius ?

Videtur autem, quod sic

  1. Per plura quae inducuntur in Littera primi cap. et tertii 1, quae non expedit iterum hic reducere.

  2. Idem autem probatur per rationem : Actus enim sequens est causatus ab habitu praecedente : cum igitur praecedens peccatum, relinquat habitum in anima, videtur quod omne peccatum sequens causetur a praecedenti : idem autem est peccatum esse causatum a peccato, quod peccatum esse poenam peccati, ut dicitur in Littera.

  3. Item, Videtur quod quodlibet sequens sit pœna cujuslibet praecedentis : quia praecedens destituit universaliter a bonis auxiliantibus ad standum : id autem quod destituit a bonis auxiliantibus ad standum universaliter, disponit ad casum : ergo quodlibet peccatum disponit et inclinat in casum cujuslibet peccati.

SED CONTRA hoc videtur esse, quod

  1. Dispositio et habitus non inclinant nisi in actum similem illi, ex quo illa dispositio vel habitus relicta sunt : ergo non inclinant in quodlibet peccatum, sed in peccatum simile.

  2. Praeterea, Videtur quod nullum peccatum sit causa alterius. Cum enim Deus sit justus judex, æqualia peccata æqualiter punit. Ponatur igitur, quod peccatum primum et centesimum sint æqualia peccata : ergo æqualiter puniuntur : sed centesimum non punitur nisi pœna ignis æterni, posito quod ipsum sit ultimum : ergo nec peccatum primum : ergo nec punitur peccatis sequentibus : ergo sequentia non sunt pœna ejus.

  3. Item, Justus judex in humanis non ita punit unum latrocinium, ut committatur alterum : ergo multo minus facit hoc judex cœelestis, qui odit iniquitatem : ergo unum peccatum non punitur altero peccato.

SOLUTIO. Dicendum, quod unum peccatum est pœna alterius peccati tribus modis : quorum primus sumitur ex parte spoliationis gratuitorum et boni increati et corruptionis boni naturae, quae continent in bono et dant virtutem ex parte conversionis ad bonum commutable : quia ex illa parte actus peccati dispositionem ad aliud peccatum relinquit in anima ; et hoc dupliciter, scilicet ad simile peccatum in specie, ut gula ad gulam, et luxus ad luxum, et sic de aliis : vel aliud in specie, ad cujus actum primum causat pronitatem, ut gula ad luxuriam, quia « venter mero æstuans, ut dicit Hieronymus, facile despumat in libidinem. » Tertius modus est, quando aliquis se per unum peccatum privat regimine rationis, et postea cadit in aliud, ut si ebrius occidit. Et per hoc patet solutio ad primum contra objectum.

<--- Page Split --->

ad 3. Ad penultimum et ultimum dicendum, quod prima pœna peccati mortalis est ignis æternus : et hac punit Deus : aliæ autem pœnæ sunt per accidens, et non per se : et illæ etiam accidere possunt uni peccato per hoc quod ipsum est

prius, et non alteri per hoc quod ipsum est posterius.

Qualiter autem omnes istae penea sunt a Deo, in fine sequentis distinctionis erit determinandum, ubi Magister speciale capitulum facit de hoc.

F. Aperte ostendit peccata quaedam esse poenam peccati, et poenam ipsam justam esse a Deo.

Quod autem quaedam peccata poenae sint ', et ipsa poena justa sit et a Deo sit, evidenter tradit Augustinus in libro I Retractationum 3, dicens quaedam necessitate fieri ab homine quae mala sunt, et eadem justa poena peccati sunt. Sunt, inquit, quaedam necessitate facta improbanda, ubi homo vult recte facere et non potest. Unde et illud Apostoli, Non quod volo bonum, hoc facio : sed quod nolo malum, hoc ago 8. Et illud, Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem 4. Haec enim invicem sibi adversantur, ut non ea quae vultis faciatis, sed haec omnia ex illa mortis damnatione sunt. Nam si non est ista poena hominis sed natura, nulla ista peccata sunt. Si enim non receditur ab eo modo quo naturaliter factus est homo, cum haec facit, ea utique facit quae debet. Si autem homo, quia ita est, non est bonus, nec habet in potestate ut sit bonus, sive non videndo qualis esse debeat, sive videndo et non valendo esse qualem se esse debere videt, poenam istam esse quis dubitet ? Omnis autem poena, si peccati poena est, justa est, et supplicium nominatur. Si autem injusta est poena, quoniam poenam esse nemo ambigit, injusto aliquo dominante homini imposita est. Porro quia de omnipotentia Dei et justitia dubitare dementis est, justa est haec poena, et pro peccato aliquo impenditur. Non enim quisquam injuste dominans aut surripere hominem potuit velut ignoranti Deo, aut extorquere invito tamquam invalidiori, ut hominem injusta poena cruciaret.

<--- Page Split --->

Relinquitur ergo, ut hæc pœna justa de damnatione hominis veniat. His atque aliis pluribus testimoniis docetur, quædam esse peccata et pœnas peccati essentialiter.

ARTICULUS IV.

Utrum primi motus procedunt ex necessitate fomitis ?

Quarto, Quæritur de primis motibus, quos dicit Augustinus procedere ex necessitate fomitis.

Et videtur contrarium : quia

  1. Quod non est voluntarium, non est peccatum actuale et personale : sed quod est necessarium, non est voluntarium : ergo videtur, quod talia non sunt peccata.

  2. Item, Hieronymus dicit, quod anathema sit, qui dicit hominem peccatum vitare non posse.

Et accipit hic Augustinus dupliciter necessarium, scilicet pro necessario difficultatis, et pro necessario inevitabilitatis. Et primo modo refertur ad mortalia : quia post peccatum difficulter resistitur mortalibus. Refertur etiam ad singulares motus veniales, quibus etiam per gratiam difficulter resistitur. Si autem accipitur pro necessario inevitabilitatis : tunc refertur ad primos motus universaliter simul acceptos : quia impossibile est simul omnes prævenire per voluntatem contrariam omnibus, ita quod nullus surgat. Et datur simile a Magistris de aliquo qui impugnatur a multis ante et retro, dextrorsum et sinistrorsum et retrorsum, sursum et deorsum : ille enim quemlibet singularem ictum in clypeo recipere potest, sed non potest ab omnibus simul cavere. Et quoad hoc quidem remittitur, et non potest super pœnam. In quantum autem appetitus sequitur concupiscentiam fomitis, non sunt pœnæ, sed peccata.

Solutie.

Solutio. Ad hoc solutum est supra, Distinctione XXXIII, quaesticne de primis motibus.

G. De quibusdam quæ sine dubio peccata sunt et pœnæ, ut ira, invidia.

Præterea nullatenus ambigendum est, quædam peccata absque ullo scrupulo pœnas esse, ut invidia quæ est dolor alieni boni, et ira : quæ etiam non in quantum pœnæ sunt, peccata sunt : ita etiam de cupiditate et timore et aliis hujusmodi sentiendum est. Unde Augustinus in libro LXXXIII Questionum 1 ait : Omnis perturbatio, passio : omnis cupidi-

<--- Page Split --->

tas, perturbatio : omnis ergo cupiditas, passio. Omnis vero passio cum est in nobis, ipsa passione patimur. Omnis ergo cupiditas cum est in nobis, ipsa cupiditate patimur : et in quantum cupiditas est, patimur ea. Omnis autem passio in quantum ipsa patimur, non est peccatum : ita et de timore. Non enim consequens est, ut si patimur timorem, ideo non sit peccatum, quia multa sunt peccata quae patimur, sed non in quantum patimur eis.

H. Quod verbis Augustini praemissis quaedam sententia Hieronymi obviare videtur.

Illud autem diligenter est annotandum, quod supra positis verbis Augustini dicentis quaedam necessitate facta esse improbanda et mala, videtur obviare quod Hieronymus ait in Explanatione fidei, quod licet supra sit positum 1, tamen ut perfectius sciatur, iterare non piget. Exsecramus, inquit, eorum blasphemiam qui dicunt impossibile aliquid homini a Deo esse praeceptum, et mandata Dei non a singulis, sed ab omnibus in commune posse servari. Et paulo post : Et tam illos errare dicimus, qui cum Manichaeo dicunt hominem peccatum vitare non posse, quam illos qui cum Joviniano asserunt hominem non posse peccare 2. Ecce Hieronymus dicit errorem esse, si quis dicat hominem vitare peccatum non posse. Qui autem dicit quaedam necessitate fieri, quaedam dicit non posse vitari. Cum ergo id Augustinus dicat, videtur aut erroris esse quod tradit, aut non esse verum quod Hieronymus ait.

I. Determinatio contrarietatem submovens de Sanctorum medio.

Ad quod dici potest, quia Augustinus secundum statum hujus miseriae (ad quam pertinet ignorantia et difficultas, ut idem ait in libro de Libero arbitrio, quae ex justa damnatione descenderunt) illud tradidit, ubi et ve-

<--- Page Split --->

nialia peccata inclusit. Hieronymus vero tantum de mortalibus peccatis loquitur, quae unusquisque gratia illuminatus vitare valet : vel de homine secundum statum liberi arbitrii ante peccatum, illud ait.

cata passiones essentialiter sunt, ipsis non meremur, nec demeremur, quod est absurdum.

ARTICULUS V.

Utrum ira, invidia, et hujusmodi, sint penea peccatoris ?

Quinto quaeritur de quinto capitulo, Utrum ira, et invidia, et hujusmodi, sint penea peccatorum ?

Sed contra. Videtur autem, quod sic : quia diffiniuntur per poenam. Ira enim est fervor sanguinis circa cor ex vaporatione fellis. Invidia autem, dolor in prosperitate bonorum vel promixorum. Ergo videtur, quod sint passiones, et non peccata.

SED CONTRA :

Passionibus ut passiones sunt, non meremur, nec demeremur. Si ergo talia pec-

SOLUTIO. Dicendum, quod passiones considerantur dupliciter, scilicet ut illatae et sic non sunt principium merendi. Considerantur etiam ut susceptae per voluntatem, vel causatae a voluntate aliquid inordinate vel ordinate amante : et sic sunt merita et demerita : et sic est in illis peccatis quae causant poenas quae sunt in eis amore inordinato proprii boni : et ideo poena non sunt, in quantum sunt peccata, nisi materialiter : sed potius sunt voluntates perversae, quae quia non consequuntur effectum, ideo puniuntur et tabescunt seipsis : ut invidia voluntas est impediens alienum bonum ex amore inordinato proprii : et quia non impedit, tabescit, et sic de aliis.

K. Epilogum facit ad alia transitorius.

Satis diligenter eorum posuimus sententiam, qui dicunt omnes actus naturas bonas esse, et in quantum sunt, bonos esse. In quo tractatu quadam interseruimus, quae non ex eorum tantum persona accipienda sunt, quia ab omnibus catholice sapientibus absque haesitatione tenentur : atque auctoritatum testimoniis et rationibus eorumdem traditionem munivimus, qui dicunt omnes actus essentia sui, id est, in quantum sunt, esse bonos : quosdam vero in quantum inordinate fiunt, peccata esse. Addunt quoque quosdam non tantum essentia, sed etiam genere bonos esse, ut reficere esurientem, qui actus est de genere operum misericordiae : quosdam vero

<--- Page Split --->

actus absolute ac perfecte bonos dicunt, quos non solum essentia vel genus, sed etiam causa et finis commendat : ut sunt illi qui ex bona voluntate proveniunt, et bonum finem metiuntur.

ARTICULUS VI.

Quid est bonum in genere? et, Utrum bonum in genere possit fieri malum in genere ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in fine distinctionis, ibi, K, « Addunt quoque quosdam non tantum essentia, sed etiam genere bonos esse, etc. »

Et quaeruntur hic duo, scilicet quid sit bonum in genere ? Et, Utrum bono in genere, respondeat semper bonum in specie.

AD PRIMUM proceditur sic :

  1. In Littera dicit Magister, quod bonum in genere est, ut reficere esurientem: reficere autem esurientem, est reficere reficiendum : ergo bonum in genere dicitur actus proportionatus debitae materia : et ideo quidam diffiniunt bonum in genere, quod est actus super debitam materiam, Sed contra hoc est quod Magister hic dicit, quod hoc est de genere operum misericordiae : sed opus misericordiae, est opus virtutis in specie: ergo idem est bonum in genere, quod opus virtutis in specie : et hoc a nullo dicitur.

  2. Item, Alii antiquiores dixerunt, quod bonum in genere est, quod potest bene et male fieri : sed hoc iterum non videtur conveniens : quia prædicare, orare, docere, eleemosynas dare, cognoscere suam, bene potest et male fieri : cum tamen unumquodque istorum, dicat actum vestitum circumstantiis, quod non facit bo-

num in genere. Genus enim est quod prædicatur de pluribus differentibus specie: et hoc modo non sumitur hic genus : quia non prædicatur de pluribus.

  1. Item, Genus dicitur generationis principium : qualiter iterum non sumitur, quia bonum in genere non generat bonum vestitum circumstantiis vel specificatum.

Item, Genus etiam dicitur primum subjectum : qualiter iterum non videtur hic accipi : quia actus super debitam materiam non est primum, sed potius actus in se primus videtur esse.

  1. Item, Debitum speciale consideratur a justitia : si ergo actus super debitam materiam est bonum in genere, videtur quod omne bonum in genere sit referendum ad justitiam, quod falsum est.

  2. Item, Videtur quod bonum in genere sit bonum virtutis : quia comparantes virtutem ad virtutem, dicimus charitatem in genere meliorem quam temperantiam in genere : ergo videtur, quod tales virtutes et vitia sint bona et mala in genere : quod tamen nullus dicit.

  3. Item quaeritur, Qua bonitate in genere sit bonum ? cum enim ipsum (ut dicunt Magistri) possit bene et male fieri, videtur, quod adeo debeat dici malum in genere, sicut bonum in genere.

Item quaeritur, Utrum bonum in geQuest. nere, possit fieri malum in genere ?

Videtur, quod sic : quia contraria nata sunt fieri circa idem : ergo bonum in genere potest fieri malum in genere.

Sed contra :

Actus proportionatus debitae materiae, non potest esse nisi proportionabiliter : cum igitur haec sit bonitas boni in genere, non potest fieri malum in genere.

Sed quaeritur, Quare hoc quod est bo-

<--- Page Split --->

ARTICULUS VII.

Utrum bono in genere respondeat bonum in specie ?

Secundo quaeritur, Utrum bono in genere respondeat bonum in specie semper?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Genus et species correlativa sunt : et ubi est unum, necessario supponitur alterum.

SED CONTRA : Bonum in genere potest bene et male fieri : ergo bonum in genere potest fieri substratum malo in specie.

  1. Ulterius videtur gratia ejus quod dicitur in Littera : quia bonus actus essentialiter et bonus in genere est sicut materia proportionata formae per inclinationem, sed non sufficienter adaptata per dispositiones : et ideo sicut talis materia, contrariis vincentibus dispositionem, potest esse sub alia forma, quam illa cui primo proportionatur, ita et bonum in genere potest substerni malo in specie.

Sunt tamen qui dicunt, quod semper substernitur bono in specie bonum in genere, et malum malo, et quod adaptatur per circumstantias. Et hoc non est bene dictum : quia in quibusdam actibus

numquam est accipere debitam materiam sine circumstantiis, sicut in quibus nihil est dirigere sine circumstantiis, sicut est coire, occidere, et hujusmodi : et in quibus circumstantia debita importatur in actu et materia, ut diligere Deum. In quibusdam autem potest separari, et vestiri et bonis et malis circumstantiis, ut dare indigenti, et reficere esurientem, et in similib

ETIDEO dicendum ad primum, quod bono in genere respondet species supposita ei necessario, sed aliqua quae refertur ad ipsum.

Ad iDEm dicendum, quod species dicitur hic per metaphoram ad speciei proprietatem qua abundat a genere : ita enimspecificatum et determinatum bonum in moribus, abundat circumstantiis a bono in genere.

Ad ultimum dicendum, quod bonum per essentiam, est idem bonum quod convertitur cum ente in quantum est, et non addit super ens nisi relationem ad finem. Bonum autem in genere dicitur dupliciter, scilicet proportione actus ad materiam debitam, vel a generali forma, sicut patet ex praedictis. Sed bonum absolutum simpliciter, est bonum quod est perfectum secundum formam boni ex circumstantiis et fine.

Et per hoc patet solutio ad totum.

<--- Page Split --->