DISTINCTIO XXXV.
De peccato actuali secundum ejus quidditatem et diffinitionem.
A. Quid sit peccatum ?
Post hæc videndum est, quid sit peccatum. Peccatum est (ut ait Augustinus) omne dictum, vel factum, vel concupitum, quod fit contra legem Dei. Idem, in libro de Duabus animabus : Peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod justitia vetat 1. In utraque assignatione, de actuali peccato agitur et mortali, non veniali. Ex prima descriptione ostenditur peccatum esse voluntas mala, sive locutio et operatio prava, id est, actus malus tam interior quam exterior : ex altera vero tantum ostenditur esse actus interior. Voluntas enim (ut in superioribus dictum est) motus animi est : actus ergo interior est. Ambrosius quoque in libro de Paradiso ait : Quid est peccatum nisi legis divinæ prævaricatio, et cœlestium inobedientia præceptorum ? Ergo in prævaricante peccatum est, sed in mandante culpa non est. Non enim consisteret peccatum, si interdictio non fuisset. Non consistente autem peccato, non solum malitia, sed etiam virtus fortasse non esset : quæ nisi aliqua malitiæ fuissent semina, vel subsistere, vel eminere non posset 2. Ecce prævaricationem legis et inobedientiam diffinit Ambrosius esse peccatum.
DIVISIO TEXTUS.
« Post hæc videndum est, quid sit peccatum, etc. »
Hic incipit agere de peccato. Et dividitur in tres partes : in quarum prima tangit quid sit peccatum diffinitive et realiter. In secunda autem determinat, utrum peccatum habeat rationem pœnæ vel non ? in distinctione XXXVI, ibi, A, « Sciendum est, etc. » In tertia quæ-
1 S. AUGUSTINUS, Lib. de Duabus animabus, cap. 22. Cf. etiam libros contra Faustum Manichæum, cap. 41, et Lib. I Retractationum,
2 S. AMBROSUS, Lib. de Paradiso, cap. 8.
<--- Page Split --->
rit, Utrum actus peccatorum sunt a Deo, vel non ? in distinctione XXXVII, ibi, A, « Sunt et alii plures, etc. »
Præsens autem lectio continet quatuor partes : in quarum prima Magister dat tres diffinitiones de peccato. In secunda, ponit rationes diversarum opinionum ad quid sit peccatum secundum rem et substantiam, ibi, B, « Quocirca diversitatis hujus, etc. » In tertia, tangit rationes eorum qui dicunt omne peccatum in quantum est, a Deo esse, et objicit contra eos, et solvit, ibi, D, « Quidam autem diligenter, etc. » In quarta quærit, Cum peccatum sit corruptio boni, utrum corrumpat bonum in quantum est, vel in quantum actus est, vel in quantum peccatum est ? ibi, K, « Potest etiam quæri ab eisdem, Cum peccatum, etc. »
Et per hoc patet sententia.
ARTICULUS I.
Utrum peccatum sit diffinibile ? et, Utrum mortale et actuale potest una diffinitione diffiniri ?
Incidit autem dubitatio triplex secundum Litteram, scilicet, an peccatum diffinibile sit ?
Et, An rationes quas tangit Magister, omni peccato conveniant ?
Et tertio, de ipsis diffinitionibus quas ponit.
Ad PRIMUM sic proceditur :
Videtur enim, quod peccatum non sit diffinibile.
- Quidquid enim secundum commune nomen sibi positum, non est reducibile in aliquod unum genus causæ proximum, ipsum non potest diffiniri per
aliquam causam : peccatum est hujusmodi : ergo non potest diffiniri per aliquod genus causæ. PRIMA patet ex hoc, quod omnis diffinitio datur per causam aliquam. SECUNDA probatur per hoc, quod peccatorum nulla est forma, sed potius formæ privatio, sicut et speciei.
Similiter, Cum non habeat materiam nisi circa quam, et illa non sit unius rationis in peccatis, non possunt diffiniri per illam : nec per efficientem, quia non est causa efficiens peccati, sed deficiens : nec per finem, quia omne peccatum ideo peccatum est, quia privat fine : ergo nullo modo videtur peccatum diffinibile.
Item, Quidquid diffinibile est, hac diffinitione posita, ipsum aliquid constituit et perfectum in ordine universi : peccatum autem nihil talium est : ergo peccatum non est diffinibile ad minus diffinitione positiva. PROBATUR autem prima per hoc, quod omnes partes diffinitionis positivæ aliquid constituunt in diffinito. SECUNDA autem per hoc, quod quamvis peccatum ordinetur, tamen ille ordo est in alio, et non in peccato, et est ordo extrinsecus quo aliquis bene utitur malo ad aliud : quia peccatum privat ordine substantiali rei et intrinseco, ut dictum est ante finem primi libri Sententiarum, in quæstione de ordine mali 1.
Si dicas, quod peccatum sicut et malum, privatio est, et potest diffiniri ut privatio. CONTRA hoc est, quod ad minus non est diffinibile diffinitione positiva et affirmationis, sicut Magister hic diffinit.
IN CONTRARIUM autem est id quod haSed contra. betur in Littera.
Præterea., Omne peccatum, ut Magister infra dicet, habet actum circa objectum determinatum : talis autem actus diffinibilis est per objectum : ergo peccatum est diffinibile.
<--- Page Split --->
Solutio.
Solutio. Dicendum, quod peccatum mortale et actuale, ut dicit Magister, potest diffiniri una diffinitione communi. Utrum autem omne peccatum possit una diffinitione diffiniri, in sequenti problemate patebit.
ARTICULUS II.
Ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod per causam efficientem et materiam peccatum actuale et mortale positive potest diffiniri : licet enim causam habeat defficientem secundum comparationem ad formam circumstantiarum et finem boni, in quantum peccatum est, tamen habet causam ex intentione operantem, in quantum comparatur actus ad objectum : et hoc qualiter sit, supra expositum est in praecedenti distinctione.
Ad 2. Ad m autem quod objicitur de materia, quod non est unius rationis, dicen- dum quod materia consideratur duplici- ter, scilicet in se prout est res quae- dam, et sic verum est, quod non est unius rationis. Consideratur etiam ut est flexa ad voluntatem, et sic accipit rationem finis voluntatis et voliti vel desiderati. Per istas tamen duas causas licet actus peccati diffiniatur, tamen non sufficienter diffinitur peccatum, nisi po- natur aliquid in diffinitione, quod innuat privationem finis et circumstantiarum corruptionem, ut patet in diffinitionibus in Littera positis.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod in peccato necesse est aliquid poni innuens defe- ctum, sicut est inobedientia mandatorum, vel esse contra legem Dei, vel quod ju- stitia vetat, vel hujusmodi : et gratia hu- jus cadit in ratione perfecti et boni ordi- nis illius qui substantialis est rei : sed gratia actus potest diffiniri, ut habitum est.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod licet ista verba, contra legem, vel quod justitia vetat, dicantur positive, tamen signant privationes, ut habitum est: et ideo diffinitiones in Littera datae, privationes habent in se, in quibus completur ratio peccati, licet non ratio actus.
Utrum rationes quas tangit Magister omni peccato conveniant, sic quod illis rationibus omne peccatum diffiniatur ?
Secundo quaeritur, Utrum omne peccatum diffiniatur illis rationibus quas ponit in Littera ?
Videtur autem, quod sic :
Quaecumque dividunt aliquod commune, diffiniuntur una ratione data secundum nomen illud commune quod dividunt : originale, veniale, et actuale, dividunt peccatum in communi acceptum : ergo convenit eis data in communi diffinitio de peccato.
Item, Speciebus applicabilis est diffinitio generis : species autem peccati sunt originale, veniale, et mortale : ergo convenit eis diffinitio data de genere.
Praeterea, Omne peccatum adimit bonum, ut dicit in Littera : et similiter omne peccatum est voluntarium, etiam originale, ut dicit Augustinus, et supra habitum est in Littera : ergo omne peccatum convenit in causa efficiente et deficiente : cum igitur per illas duas causas praecipue diffiniatur, videtur quod omne peccatum diffinibile sit in diffinitione una in communi.
Sed contra hoc est, quod
Id quod est privatio boni, tollit in bono bonum gratiae, et diminuit bonum naturae : sed veniale non tollit bonum gratiae, nec interrumpit etiam bonum naturae, quia sicut supra habitum est, bonum naturae non diminuitur nisi secundum ordinem in bonum : ergo corruptio boni non convenit veniali.
Item, Originale est necessarium peccatum, ut supra habitum est : quod autem est voluntarium, non est necessarium : ergo originale non conveni cum
<--- Page Split --->
veniali et mortali in causa efficiente : ergo non potest simul cum illis diffiniri per illam.
ARTICULUS III.
Utrum diffinitiones peccati quas Magister ponit in Littera, sint bene assignatae ?
Tertio, Quæritur de diffinitionibus positis in Littera, et primo de ista, quod « peccatum est dictum, vel factum, vel concupitum, contra legem Dei. »
Originale autem non est dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei : ergo non est peccatum, quod falsum est.
Item, Omissionis peccatum non est factum : ergo non est peccatum. Et hae duæ objectiones jacent in Littera.
Item, Veniale peccatum non est contra legem Dei : quia quidquid est contra legem Dei, est mortale peccatum : ergo veniale peccatum non est peccatum, quod falsum est.
Item, Si non esset lex Dei, adhuc esset peccatum : ergo male diffinitur per esse contra legem Dei.
Item, Quædam sunt mala, quia prohibita, ut comestio de ligno scientiæ boni et mali : quædam autem prohibita, quia mala, et illa sunt vere mala : ergo non est ratio peccati, quod sit contra legem Dei, et potius ideo prohibet lex, quia est peccatum : ergo male diffinitur peccatum per esse contra legem Dei.
Objicitur autem contra secundam peccati diffinitionem 1 : quia
Quædam peccata sunt, in quibus nihil vult consequi vel retinere, sed potius destruere, ut odium, ira, et invidia : ergo male diffinitur peccatum per illa.
Item, Singularia peccata contrarian-
SOLUTIO. Dicendum, quod non est una diffinitio, qua in communi possint diffiniri illa genera peccatorum, scilicet originale, veniale, et mortale, sicut probant duæ ultimæ rationes.
DICENDUM igitur ad primum, quod hoc est verum de dividentibus genus commune : sed originale, veniale, et mortale, non dividunt peccatum, ut species genus dividit, sed sicut per prius et posterius participantia ipsum : sicut potentia et actus dividunt ens, potentia enim nullam differentiam positivam addit enti, sed addit ei modum quò dividitur contra actum, contra quem non dividitur ens : sed actus dividit per differentiam constitutivam, et ideo participat secundum perfectionem. Et ita etiam cum dividitur peccatum per veniale, et mortale, et originale, veniale non aliquid addit super peccatum, quod sit de esse peccati, quia minimum in quo salvatur ratio peccati, veniale est : sed originale aliquid addit : sed id quod addit, non est de esse peccati, sed potius facit ad diminutionem peccati, addit enim tractum ex natura et ex necessitate, et diminuit peccatum. Mortale autem addit id quod perficit esse peccati, eo modo quo peccatum dici potest perfici : et ideo patet, quod licet ista tria dividant peccatum, non tamen suam essentiam participant secundum idem.
Ad ALIUD dicendum, quod non sunt species peccati : quia veniale non potest esse peccatum vel malum, nisi quia disponit ad peccatum per hoc quod adimit non bonum gratiae vel naturae, sed potius bonum fervoris in actu devotionis vel operis boni, vel bonum radicationis in subjecto : et ita patet, quod non procedit ratio illa.
<--- Page Split --->
tur particularibus virtutibus : non igitur omne peccatum vetatur a justitia, sed etiam ab aliis virtutibus.
Item, Augustinus : « Peccatum est corruptio modi, speciei, et ordinis. »
Item, « Peccatum est meritum pene».
Objicitur autem de tertia quae est Ambrosii, haec scilicet, « Peccatum est praevaricatio legis divinae, et cœelestium inobedientia mandatorum. »
Peccatum enim non est praevaricatio nisi lege posita, ut videtur velle Apostolus 1 : sed ante legem positam peccatum est : ergo accidit ei, quod sit praevaricatio : et sic male diffinitur per praevaricationem.
Item, Non omnis virtus est obedientia : ergo non omne vitium vel peccatum est inobedientia : ergo male dicitur esse inobedientia cœelestium mandatorum.
Sunt praeterea aliae diffinitiones peccati, sicut illa Augustini : « Peccatum est actus incidens ex defectu boni. »
Et contra hanc etiam objicitur :
Omne enim peccatum est ex proposito determinato : propositum autem determinatum est causa determinata : et quod est a causa determinata, non incidit : ergo peccatum non incidit : ergo peccatum non est incidens actus.
Item, Si dicatur incidens ex defectu boni, quaeratur, Ex cujus boni defectu incidat? Si dicas quod ex defectu boni increati : tunc videtur, quod omnis actus naturae sit peccatum. Idem sequitur, si incidit ex defectu boni gratiae. Si autem dicatur incidere ex defectu finis boni, videtur esse indifferens omne peccatum, cum illud non habeat finem, et tamen factum est.
Sunt et aliae diffinitiones peccati, sicut illa quam ponit Augustinus, quod « peccatum est spreto incommutabili bono, rebus mutabilibus adhaerere. »
Quæritur ergo, Penes quid sumatur differentia istarum diffinitionum ?
Item, Cum sit malum, culpa, peccatum, macula, vitium, et reatus, penes quid ista differunt ?
SOLUTIO. Dicendum, quod sicut Magister dicit in Littera, in his diffinitionibus non diffinitur nisi mortale peccatum, quod etiam solum simpliciter est peccatum.
Tres autem illae diffinitiones quae sunt in Littera, sumuntur penes triplicem considerationem peccati, ita quod prima sumitur penes substantiam peccati per comparationem ad difformitatem, quae, inquam, substantia subjicitur difformitati: illa enim est « dictum vel factum, etc. » Et difformitas importatur per hoc quod dicitur, contra legem Dei.
Secunda autem sumitur per causam efficientem peccati per comparationem ad rationem difformitatis : « voluntas enim retinendi vel consequendi, etc. , » causa est omnis peccati. Vetatio autem justitiae ratio est deformitatis.
Tertia sumitur penes contrarietatem ad legem regulantem nos in bona vita : hoc enim est lex divina, et cœelestia mandata.
Quarta autem diffinitio Augustini datur de peccato, secundum quod habet rationem mali, quia sic non est intentio, sed incidit, ut supra habitum est ex defectu boni.
Quinta vero sumitur per aversionem summi boni, et conversionem indebitam ad bonum commutabile. J. Hæc scilicet, « Spreto incommutabili bono, etc. , » ita quod spernere dicatur generaliter pro eo quod est nolle adhærere, et adhærere dicat adhæsionem fruitionis.
Item, Augustinus : « Peccatum est appetere quae Christus contempsit, vel fugere quae Christus sustinuit. »
Sexta vero sumitur per defectum exemplaris regulantis nos in vita : Christus enim exemplum nobis dedit, ut quemad-
<--- Page Split --->
modum ipse fecit, ita et nos faciamus 1.
Septima sumitur penes effectum peccati in bono naturae.
Octava sumitur per comparationem peccati ad reatum.
Ad 1D ergo quod obiicitur contra primam, dicendum quod hic non diffinitur originale secundum Magistrum. Vel aliter dicendum, quod est originale originans, et hoc est actuale peccatum Adæ, et de illo tenent dictæ diffinitiones : et est originale originatum, et hoc consideratur dupliciter, scilicet in se, et sic non tenent istæ dictæ diffinitiones : et in sua causa prima, et sic est dictum vel factum, non quod proprium, sed quod alienum, quia primi parentis. Sic etiam supra habitum est, quod est voluntarium voluntate remota, et non propinqua.
Ad aliud dicendum, quod secundum probabilierem opinionem Doctorum, nullum est peccatum omissionis quod non habet aliquem actum, sicut etiam dicitur in Littera. Omittere enim id de quo numquam est cogitatio, nec voluntas, est privatio pura, et non dicit aliquid quod sit a nobis. Unde omissio fit duobus modis, scilicet cum in tempore omissionis voluntas est de contrario, sicut in tempore necessitatis non subveniens miseris, non vult subvenire, et velle non subvenire dicit actum voluntatis, et gratia hujus efficitur peccatum concupitum contra legem Dei. Licet autem haec opinio sit celebrior, tamen alii sunt qui dicunt, quod « dictum et factum, etc., » accipitur communiter ad dictum et non dictum secundum legem, et ad factum et non factum secundum legem. Secundus modus est cum ante tempus impietionis mandati vult aliquid, quod non potest stare cum impietione mandati : ut ille qui tenetur surgere ad Matutinas, ante tempus surgendi vult se inebriare vel nimis inordinate vigilare, cum qua voluntate non potest esse impletio debiti, scilicet quod surgat ad Matutinas.
Si autem quaeritur de hoc, Quare vocetur omissio, cum omne peccatum secundum hoc omissio aliqua sit ? Dicendum, quod ideo vocatur omissio, quia omittit actum qui est in praecepto, licet alio actu committat.
Ad aliud dicendum, quod veniale non est peccatum simpliciter : quia peccatum per prius et posterius prædicatur de veniali et mortali, ut prius habitum est : sed veniale proprie est præter legem, et dispositio ad id quod est contrarium legi, et sic indirecte contra legem Dei est.
Ad aliud dicendum, quod lex Dei communiter sumitur ad legem interiorem, et exteriorem : et sicut rectum est ante curvum, quia est judex sui et obliqui, eo quod recto ipsum cognoscimus, ut dicit Philosophus, et obliquum : ita lex Dei sic communiter sumpta, est secundum rationem ante judicium omnis actus curvi, et sic secundum rationem ante peccatum : et omne peccatum est peccatum per hoc quod discordat ab ea, et hoc modo intelligitur quod ponitur in tribus diffinitionibus : et sic planum est, quod omne malum eo malum est, quia est contra legem Dei sic sumptam, cum malitiae ratio sit discordantia ad rectitudinem legis.
Et hoc modo cessant illæ objectiones quae fiunt de hoc, quod quædam sunt prohibita, quia mala : et quædam mala, quia prohibita.
Ad m quod objicitur de secunda diffiAtd diffin. 2. nitione, dicendum quod omnia hujusAd 1. modi posita, ut in sequenti diffinitione patebit, procedunt a voluntate aliquid consequendi : et ita destruunt alienum, ut consequantur vel retineant proprium ; et sic de illis etiam tenet diffinitio.
Ad aliud dicendum, quod justitia diAd 2. citur hic generaliter totus ordo rectitudinis quæ continetur in lege naturali et scripta, et non ponitur pro speciali virtute, nec etiam ponitur pro generali virtute quæ justitia generalis vocatur, sed
1 Joan. xiii, 45 : Eæemplum dedi vobis, ut quem-
<--- Page Split --->
potius pro regula vitæ contenta in lege naturali et scripta.
Ad dimn. 3. Ad 1.
Ad hoc quod objicitur de tertia, dicendum quod lex sumitur communiter, ut habitum est, et sic prævaricationem esse non est peccatum, sed est potius peccati ratio : et ideo bene diffinitur per prævaricationem.
Ad aliud dicendum, quod obedientia accipitur dupliciter, scilicet pro speciali virtute, et hæc est voluntas implendi mandatum, quia mandatum est, et de illa obedientia et inobedientia tenet objectio. Aliter dicitur obedientia generaliter impletio ejus quod est mandatum, non quia mandatum, et sic omnis virtus implet mandatum et cadit sub obedientia in generali dicta, et huic opponitur inobedientia generaliter sumpta quæ est omne peccatum : et hoc nihil aliud est quam non impletio mandati quæ fit in omni peccato, et sic accipitur in diffinitione Ambrosii.
Ad dimn. 4. Ad id quod objicitur de quarta, dicendum quod illa diffinitio datur de peccato secundum rationem mali, et de
illo probatum est supra, quod non est a voluntate vel proposito, nec habet causam, sed potius incidit ex defectu boni primi, a quo deflectitur in actu peccati, secundum quod habet peccatum causam deficientem, ut supra est ostensum.
Et hoc quod objicitur, nihil valet: quia natura non deflectitur deflectibiliter a bono primo, licet per actum voluntatis non semper convertatur: deflecti enim est exire ab ordine qui est principium primi moventis continue ad finem, qui idem est cum primo, ut superius est dictum.
Per hoc patet solutio de incidenti.
Reliquæ autem diffinitiones explanatæ sunt in principio lectionis hujus problematis.
Ad ultimum dicendum, quod peccatum magis respicit actum, malum autem deformitatem, et culpa contrarietatem ad gratiam, macula autem infectionem imaginis, vitium autem depravationem naturalium, et reatus dicit obligationem ad pœnam.
B. Diversorum sententias de peccato ponit.
Quocirca diversitatis hujus verborum occasione, de peccato plurimi diversa senserunt. Alii vero dixerunt 1 voluntatem malam tantum esse peccatum, et non actus exteriores. Alii, voluntatem et actus : alii neutrum, dicentes omnes actus esse bonos, et a Deo et ex Deo auctore esse, malum autem nihil esse, ut ait Augustinus super Joannem : Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, id est, peccatum quod nihil est : et nihil fiunt homines, cum peccant 2. Supra etiam dixit Augustinus
<--- Page Split --->
quod malum est privatio boni, vel corruptio boni : qui etiam in libro LXXXIII Questionum ait : Summum malum nullum modum habet : caret enim omni bono 1. At modus aliquid boni est : non igitur est, quia nulla specie continetur : totumque hoc nomen mali de speciei privatione repertum est. Item, in Dogmatibus Ecclesiasticis dicitur malum vel malitiam non esse a Deo creatam, sed a diabolo inventam, qui et ipse bonus creatus est 2. Idem etiam in libro contra Manichæos 3, quid sit peccatum ostendit dicens : Peccare quid aliud est, nisi in veritatis præceptis, vel in ipsa veritate errare ? quod si non voluntate faciunt, peccatores injuste judicantur 4. Quid ergo in hac tanta varietate tenendum, quidve dicendum ?
C. Vera scientia 5 de peccato proponitur.
Sane dici potest et libere tradi debet, peccatum esse actum malum interiorem et exteriorem, scilicet malam cogitationem, locutionem, et operationem : præcipue tamen in voluntate consistit peccatum, ex qua, tamquam ex arbore mala, procedunt opera mala tamquam fructus mali.
Quæritur enim, Quæ sit ratio diversitatis harum opinionum ?
ARTICULUS IV.
Utrum mala voluntas tantum sit peccatum et non exteriores actus, aut voluntas et exteriores actus simul? et, An sit dicendum, quod omnes actus sunt boni et a Deo auctore ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, « Quocirca diversitatis hujus, etc. »
Et ad hoc dicendum, quod prima opisionio determinat de peccato secundum causam peccati : et quia haec est prima voluntas actualis interior, ideo dicebat voluntatem tantum esse peccatum.
Secunda autem consideravit peccatum vel malum secundum rationem subjecti, et ex parte actus : et quia malitia fundatur tam in actu interiori quam exteriori, ideo dixerunt tam interiores actus quam exteriores peccatum esse.
Tertia autem opinio consideravit ma-
1 S. AUGUSTINUS, Lib. LXXXIII Quæstionum, Q. 56. 2 IDEM, Lib. de Dogmatibus Ecclesiasticis, cap. 56.
3 Qui dicitur de Fide contra Manichæos (Nota E. L.) 4 S. AUGUSTINUS, Lib. contra Manichæos, cap. 8. 5 Edit. J. Alleaume, sententia.
<--- Page Split --->
lum secundum rationem mali vel peccati : et quia illa tota consistit in privatione, ideo dicunt peccatum omnino nihil esse.
ARTICULUS V.
dit formam continui a materia continui. Ita dicunt, quod primum peccatum tollit aliquotam partem boni naturalis, et secundum non tantam per aequalitatem, sed dividit a residuo aliquotam, ut primum, et dividit residuum in ratione totius. Unde si primum diminuit centesimam, secundum diminuit centesimam residui, et sic deinceps.
Utrum malum in toto potest absumere bonum naturale ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa principium : « Malum autem nihil esse, ut ait Augustinus super Joannem, etc. »
Gratia autem hujus duo remanserunt quærenda de malo, scilicet,
SED CONTRA hoc obiicitur : quia
Cum in secundo peccato minus forte sit ad resistendum naturale bonum, quam in primo, et secundum peccatum sit aequale primo, tunc agens aequaliter in minus forti agit minus, et in magis forti agit plus, quod est contra intellectum.
Item, Ponamus, quod secundum, et tertium et deinceps peccata sint majora, quam primum : aut ergo tollunt plus in quantitate de bono naturali, aut minus. Si plus : tunc necessario finiretur bonum naturale, quod negat fieri posse Augustinus. Si minus : ergo fortius agens in resistente debiliori, facit minus quam debilius agens in resistente fortiori, quod iterum est contra intellectum.
Utrum ipsum in toto possit absumere bonum naturale ?
Et, Utrum malum sit diminuibile in eo quod est malum ?
AD PRIMUM sic proceditur :
Omne quod consumitur secundum partem proportionatam toti, si multiplicetur consumens ipsum, in toto consumetur : bonum naturale a malo consumitur : si ergo multiplicetur malum, bonum naturale in toto consumetur.
Item, in Jeremia, n, 16, legitur : Filii Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem : vertex autem summum est : ergo deduxerunt usque ad summum mali : summum autem mali nihil habet de bono : ergo in toto potest consumi bonum naturale.
Ad hoc quidam antiquorum dicere voluerunt, quod bonum naturale diminuitur, sicut dividitur continuum : si enim dividatur continuum secundum partes proportionatas toti, stat divisio et finitur continuum, ut dicit Philosophus. Si autem dividatur secundum partes habentes rationem totius, cum continuum semper sit divisibile, numquam stabit divisio, eo quod nulla divisionum divi-
SOLUTIO. Secundum supra dicta disolutio. secundum, quod numquam finitur bonum naturale : et tamen bene concedo, quod majus peccatum plus tollit, et minus tollit minus : et hujus causa supra tacta est, quia ex parte illa qua est subjectum, non contrariatur. Ex parte autem altera qua se habet ad actum et ad bonum, corrumpitur a malo, et est contrarium ei : sed ex parte illa potentia est in infinitum, licet finitum sit secundum esse, ut supra dictum est : et bene concedo, quod nulla est solutio posita in opponendo.
Et per hoc patet solutio ad totum.
<--- Page Split --->
- Item, Malitia privatio est: et privationes non augentur, nec diminuuntur: ergo nec malitia.
ARTICULUS VI.
An malitia sit diminuibilis, et intensibilis ?
Secundo quaeritur, Utrum malitia sit diminuibilis ?
Videtur autem, quod sic: quia unus dicitur minus bonus, quam alius: ergo a simili unus dicitur minus malus, quam alius: ergo malitia est diminuibilis.
SED CONTRA :
Oppositum malitiæ, est gratia : et hæc non est diminuibilis : ergo nec malitia.
Item, Malitia non habet contrarium nisi gratiam : et hæc non diminuit eam, sed in toto tollit : ergo non est diminuibilis.
Solutio. Malitia accipitur dupliciter, scilicet secundum subjectum in quo substantificatur : et hæc est actus, vel habitus, vel dispositio relicta ex habitu : et ex parte illa potest intendi, et non diminui : et hoc est ideo, quia in nobis est facere peccatum, et inducere malum habitum, sed non est in nobis movere eum ab anima, vel diminuere cum inductus est, sed per gratiam amovetur et non diminuitur : reliquiæ tamen possunt crescere et decrescere. Potest etiam considerari ex parte deformitatis quæ privatio est, et sic non diminuitur, nec augetur : et quoad primum procedit objectio prima, et duæ objectiones secundo factæ. Ultima autem procedit penes secundam considerationem malitiæ.
Et ideo patet per hoc solutio ad totum.
D. Traditio quorumdam qui dicunt voluntatem malam et actum, in quantum sunt esse naturae et ideo bona : in quantum vero mala sunt, esse peccata.
Quidam autem diligenter attendentes verba Augustini, quibus supra et in aliis Scripturæ locis utitur, non indocte tradunt voluntatem malam et actus malos in quantum actus sunt, bona esse : in quantum vero mala sunt, peccata esse : qui voluntatem et actum quemcumque bonam Dei naturam esse dicunt, in quantum actus est vel voluntas, et ex Deo auctore esse : in quantum vero inordinate et contra legem Dei fit, et fine debito caret, peccatum est : et ita in quantum peccatum est, nihil est. Nulla enim substantia est, nulla natura est.
<--- Page Split --->
E. Auctoritatibus probant voluntates et actus omnes esse bona, in quantum sunt.
Quod autem voluntas omnis et actio bonum sit, in quantum est, ex eo probant quod ait Augustinus in libro LXXXIII Questionum : Deus boni tantummodo causa est, quocirca mali auctor non est, quia omnium quae sunt auctor est : quae in quantum sunt, in tantum bona sunt 1. Idem, probans nihil casu fieri in mundo, ait in eodem 2 : Quidquid casu fit, temere fit : quidquid temere fit, non fit Dei providentia. Si ergo casu aliqua fiunt in mundo, non providentia universus mundus administratur. Si non providentia universus mundus administratur, aliqua natura vel substantia est, quae ad opus providentiae non pertinet. Omne autem quod est, in quantum est, bonum est. Summum enim est illud bonum, cujus participatione sunt caetera bona : et omne quod mutabile est, non per se, sed boni illius participatione, in quantum est, bonum est : quod divinam etiam providentiam vocamus. Nihil ergo casu fit in mundo. His testimoniis inintuntur ad ostendendum omne quod est, in quantum est, bonum esse. Unde idem Augustinus in primo libro de Doctrina Christiana ait : Ille summe ac primitus est, qui omnino incommutabilis est : et caetera quae sunt, nisi ab illo esse non possunt : et in tantum bona sunt, in quantum acceperunt ut sint 3.
F. Quid ex prædictis colligitur?
Ex prædictis colligitur atque infertur, quia si mala voluntas, et mala actio est : in quantum est, bona est. Sed quis est qui diffitetur malam voluntatem esse, et malam actionem? Mala ergo voluntas sive actio, in quantum est, bonum est : et in quantum voluntas est vel actio, bonum similiter est : sed ex vitio mala est : quod vitium a Deo non est, neque aliquid est.
<--- Page Split --->
Quod Augustinus notasse videtur in libro LXXXIII Questionum, dicens : Vitium est voluntas quo est homo deterior : quod vitium longe abest a voluntate Dei, ut ratio docet 1. Ex hoc loco probant voluntatem, in quantum vitiosa est, non esse a Deo : et in quantum vitiosa est, peccatum est. Et peccatum est (ut aiunt) in quantum non habet ordinem nec finem debitum. Ita et actio, in quantum ex malo procedit, et ordinem non habet, et ad malum tendit.
G. Alia probatio, quod omnis actus in quantum est, bonus est.
Item et aliter probat omnem actum interiorem vel exteriorem in quantum est, esse bonum : quia non esset actus malus, nisi esset res bona : quia non est aliqua res mala, nisi eadem res bona sit. Unde Augustinus in Enchiridion : Omnis natura bonum est : nec res aliqua mala esset, si res ipsa quae mala est, natura non esset. Non ergo potest esse malum, nisi esset aliquod bonum. Quod cum dici videatur absurde, connexio tamen ratiocinationis nos compellit hoc dicere 2. Ex praemissis testimoniis asserunt omnes actus, in quantum sunt, esse res bonas : nec aliquid esse malum, id est, peccatum, nisi idem quoque secundum aliquid bonum sit : et omnium quae sunt, in quantum sunt, Deum auctorem prædicant : et ejus voluntate omnia esse quaecumque sunt, quae in quantum sunt, naturae sunt.
H. Objectio contra illos qui dicunt omnes actus in quantum sunt, esse bonos.
Quibus opponitur, Si omnia quae sunt, in quantum sunt, bona sunt, et naturae sunt : ergo adulterium et homicidium et similia in quantum sunt, bona sunt, et naturae sunt, et Deo volente fiunt. Quod si est, tunc illi qui faciunt illa, bona agunt : quod penitus absurdum est. His vero sic illi respondent : Dicunt equidem adulterium, homicidium, et hujusmodi, non
<--- Page Split --->
simpliciter actus denotare, sed actuum vitia. Actusque ipsos adulterii et homicidii in quantum sunt, vel in quantum actus sunt, a Deo esse, et bonas naturas esse : sed non in quantum adulterium et homicidium sunt. Et ideo non sequi dicunt, si actus qui homicidia et adulteria sunt, a Deo sunt, quod homicidia et adulteria a Deo sunt.
I. Alia illorum oppositio contra eosdem.
Item aliter eis opponitur, Si aliquid non est malum quod non sit natura vel res bona, quomodo ergo peccata sunt non credere in Deum, non ire ad Ecclesiam, et hujusmodi: cum ista non sint naturae, imo omnino non sint? Non est enim aliquid vel res aliqua non ire ad Ecclesiam, vel non credere, et hujusmodi. Ad quod dicunt, his atque hujusmodi dictionibus quae videntur privationes simpliciter notare, et nihil ponere, quia per negationem dicuntur, vere aliqua poni actusque per eas significari. Non credere enim in Christum incredulitatem dicunt, et nomine incredulitatis malum mentis actum significari. Ita etiam cum dicitur, Non ire ad Ecclesiam malum est, non euntis contemptus significatur, id est, voluntas mala vel propositum: hoc est enim declinare a bono, et ideo malum est : sicut e converso declinare a malo, bonum est. Sicut ergo declinatio a malo aliquid ponit, scilicet voluntatem et propositum vitandi malum (non enim potest esse bonum, quod omnino nihil est), ita declinatio a bono quod est significat, scilicet voluntatem et propositum mali. Et secundum hoc vera est et generalis illa peccati mortalis descriptio, quam supra posuit Augustinus, scilicet, Peccatum est dictum, etc.
ARTICULUS VII.
An omnis actus sit a Deo tam bonus quam malus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, « Quidam autem diligenter attendentes, etc. »
Et haec est famosa quaestio, Utrum omnis actus sit a Deo ? Et licet altera pars pertineat ad distinctionem XXXVII, tamen ut melius elucescat, disputabitur hic utraque pars.
Et opponitur pro ista opinione sic : 1. Dare eleemosynam potest fieri bene vel male in se : ergo est indifferens, vel bonum in genere. Omne autem quod est bonum, sive in genere, sive aliter, est a Deo. Adjiciatur ergo haec circumstantia
<--- Page Split --->
quæ est dare eleemosynam propter vanam gloriam : tunc est peccatum : ergo si tunc actus non est a Deo, idem actus numero potest esse a Deo, et potest non esse a Deo, quod est impossibile.
Item, Materia est una numero sub privatione et forma : illud igitur quod est causa ejus secundum substantiam qua substat formæ, est et causa ejus secundum eamdem substantiam qua substat privationi : actus autem ad formam boni et privationem, se habet sicut substantia materiae ad formam et privationem : ergo id quod est causa actus quando substat formæ boni, est etiam causa actus quando substat privationi et malitiae : ergo omnis actus est a causa una quae est Deus.
Item, Idem actus bene et male potest fieri : si ergo cum male fit, substantilaliter agitur ab alio principio quam est Deus : et cum bene fit, substantialiter agitur a Deo : ergo idem per substantiam agitur substantialiter a Deo, et non agitur a Deo, quod est impossibile.
Item, Bona et mala actio conveniunt in genere actionis : ergo necesse est, quod conveniant in aliquo uno quod causat actionem illam : hoc autem non est nisi Deus : ergo omnis actio bona et mala est a Deo.
Item, Dionysius vult, quod malum non est nisi in bono : si est ergo malum in actione, actio erit necessario bona : sed omne bonum est a Deo : ergo actio quae substat malitiae in peccato, est a Deo.
Item, Quidquid est causa causæ, est causa causati : sed Deus est causa liberi arbitrii sive voluntatis : voluntas autem est causa actionis male : ergo Deus est causa actionis quae est mala.
Item, Omnis effectus unus qui communiter invenitur in diversis, reducitur necessario ad unum genus causæ diversorum illorum, quia unum non causatur nisi ab uno : sed entitas est effectus inventus in bona et mala actione et multis aliis, et est unus effectus : ergo oportet, quod reducatur in unam causam respectu
omnium illorum in quibus invenitur. Constat autem, quod in aliis reducitur in ens primum, sicut in causam : ergo et in istis reducitur in causam eamdem.
Item, Constat, quod voluntas est causa male actionis : consideretur ergo ipsa actio secundum substantiam, scilicet conversio voluntatis ad commutabile bonum : ista actio sic considerata, aut egreditur a voluntate secundum quod est causa deficiens, aut secundum quod est causa efficiens. Constat autem, quod non secundum quod est causa deficiens, quia sic nihil nisi deficiens egreditur. Aut igitur ipsa voluntas est causa prima hujus actus qui habet esse per substantiam actus terminati ad materiam boni commutabilis : aut ipsa est causa substantialis peccati, prima movente eam. Si primo modo : ergo voluntas esset causa prima alicujus entis : quia primum est, ante quod non est aliud, et hoc est haereticum. Si autem secundo modo : cum ante voluntatem in ordine causæ non sit nisi prima causa, actus ille secundum substantiam egreditur a causa prima, et sic iterum redit, quod omnis actio est a Deo.
Item, Detur, quod voluntas illa sit causa actus. Cum igitur non faciat eum de materia, oportet quod educat eum de nihilo : ergo voluntas est potens aliquid creare, quod absurdum est.
Item, Exemplis superius de malo inductis probatur idem : licet enim peccatum in parte incidat quandoque ex iniquitate materiae, tamen quidquid formae inducitur in monstro, totum effluit a virtute informativa : ergo a simili licet defectus malitiae incidat in actu voluntatis, tamen quidquid entitatis habet, totum est a causa prima omnia movente. Idem probatur per motum solis, qui movet vires naturales, circa quarum opera multiplices accidunt defectus : et tamen quidquid est ibi informationis, totum est a virtute solis non errante.
Item, De claudicatione : quidquid enim est ibi gressus, totum est a virtute movente tibiam sine errore : deviatio au-
<--- Page Split --->
tem a recto, causatur a tibiæ curvitate, quæ nihil est, sicut nec aliquid est curvitas tibiæ : ergo a simili sic etiam est in Deo movente liberum arbitrium in actu mali.
Item, Hoc accipitur ex verbis Anselmi. Dicit enim, quod audacia est dicere aliquid esse ens quod non sit ab ente primo. Ergo videtur, quod alia opinio sit præsumptio, vel hæresis.
Item, Anselmus in libro de Præscientia et libero arbitrio: « Omnis qualitas et omnis actio et quidquid habet essentiam, a Deo est, a quo est omnis justitia, et nulla injustitia. Facit igitur omnia quæ justa vel injusta voluntate fiunt, id est, bona opera et mala. In bonis quidem facit quod sunt, et quod bona sunt : in malis vero facit quod sunt, sed non quod mala sunt 1. » Ex hoc patet, quod mala actio in eo quod habet de esse, a Deo est.
Item, Anselmus, ibidem, « Ipsum quoque velle quod aliquando justum est, aliquando injustum, non est aliud quam uti potestate volendi et voluntate, quas Deus dat, in quantum est, bonum est, et a Deo est : quod tunc quidem, quando recte est bonum et justum est : quando vero non recte est, hoc solo quia non recte est, malum est et injustum. » Ex hoc accipitur, quod malum non est nisi privatio : et substantia actus in eo quod est, bona et a Deo est. Accipitur etiam ex actu Caiphæ qui in veritate mala intentione exercitus est, et tamen a Spiritu sancto dicitur prophetasse 2 : et hoc non potuit esse, nisi actio esset a Deo.
Sed con ra SED CONTRA objicitur pro altera parte : quia
- Super illud Apostoli ad Roman. III, 5 : Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, dicit Fulgentius, « illius rei Deus est ultor, cujus non est actor. »
Hæc autem res non est nisi actio mala : ergo actio mala non est a Deo.
Item, Super illud Pauli, I ad Corinth. viii, 4 : Nihil est idolum in mundo, dicit Glossa quod materiam Deus creavit, sed stultitia hominum formam dedit 3. Si ergo forma idoli potest esse ab homine sine Deo, etiam actus malus potest esse ab homine sine Deo.
Item, Quidquid facit Deus, vult fieri : sed Deus facit actum fornicationis : ergo vult fieri actum fornicationis : quod est absurdum, quia non punit aliquem pro eo quod facit quod vult, sed potius præmiat ipsum.
Item, Quidquid facit Deus, est honum : sed facit actum fornicationis : ergo est bonus : quod est absurdum et hæreticum, ut videtur : cum dicat Augustinus, quod actus fornicationis non potest bene fieri.
Item, Facit bonum quod movet potentiam ad bonum : si ergo movet etiam potentiam in actu malo, æqualiter operatur bonum et malum : non ergo unum præmiabitur, et alterum condemnabitur.
Item, Coadjuvans ad furtum et ministrans vires, et ille qui furatur, sunt vituperabiles : sed cooperans et continens potentias et movens eas, est coadjuvans in malo cum malum sit. Cum igitur Deus sic operetur, videbitur alicui æqualiter fieri vituperabilis sicut male faciens, quod est absurdum.
Item, Actus non causatur nisi secundum quod est in actu, et non secundum quod est in genere vel in intellectu : actu autem non est nisi substratus malitiae : ergo non causatur ab aliquo nisi substratus malitiae. Si ergo causatur a Deo, causabitur secundum quod est malitiae substratus : hoc autem falsum est : ergo actus malus non est a Deo.
<--- Page Split --->
Solutio. Antiqui circa hanc quaestionem, ut patet in Littera, duobus modis opinabantur. Quidam enim dicebant voluntatem per se sufficere ad actum malum, sed non ad actum bonum vel indifferentem. Et dixerunt, quod ex hoc non sequitur duo principia esse : quia voluntas per se agit actum malum, tamen ipsa non est a se. In eo autem quod est primum principium, exigitur quod sit a se, et agat a se. Ratio autem potior ipsorum fuit, quod actus malus non agitur nisi secundum quod est : sed in genere vel sine malitia existens, non est nisi in potentia et secundum intellectum : ergo non agitur hoc modo. Est autem actus malus actualiter conjunctus malitiae : ergo agitur secundum quod est malitiae conjunctus : hoc autem modo non agitur a Deo : ergo actus malus non est a Deo. Et haec opinio obtinuerat plures antiquorum.
Quia vero moderni viderunt, quod perfectius est agere, quam esse : viderunt, quod id quod non est a se, nec potest a se manere in esse, multo minus potest agere a seipso : et cum actus malus secundum conversionem ad materiam, sit simpliciter actus egrediens a potentia activa perfecta secundum naturam, ideo concluserunt, quod non egreditur ab ea nisi secundum quod movetur a causa prima : alioquin sequeretur duo principia esse : et haec est causa quare et alia opinio fere cessit ab aula, et a multis modernorum reputatur haeretica. Sustinendo igitur istam opinionem, solvendum est ad objecta per ordinem.
Ad primum dicendum, quod actus malus dupliciter refertur ad principium efficiens, scilicet concretus malitiae, et sic non refertur nisi ad voluntatam quae est principium efficiens et deficiens, sed ulterius non refertur in Deum : et sic non est res, et hoc modo loquitur Fulgentius. Alio modo refertur ad principium efficiens secundum id quod habet de esse, et
hoc modo refertur in Deum ut principium efficiens.
Ad aliud dicendum, quod est forma Ad object.2. artis in idolo, et est forma opinionis, quae non est nisi in stultitia hominum, sicut forma numinis crediti in Æsculapio 1, et haec non est in re, sicut chimæra vel tragelaphus : et haec non est res, et de hac loquitur Glossa : et ideo non sequitur, quod res aliqua sit quae non sit a Deo.
Ad aliud dicendum, quod est voluntas Ad object. 3. signi quod est operatio : et hoc modo vult Deus actum fieri, sed non malum actum, ut patet ex prædictis. Est etiam voluntas beneplaciti : et hoc modo non vult Deus fieri malum actum, nec etiam vult non fieri, sicut patet ex disputatis super finem primi.
Ad aliud dicendum, quod quidquid est Ad object.4. actu bonum, est per naturam actus, sed non est bonum bonitate moris, quae est ex relatione ad finem.
Si autem objicitur, quod voluntatis est referre actum ad finem malum, et referre est aliquid agere : et cum illa relatio non sit a Deo : ergo aliquis actus non est a Deo. Dicendum, quod haec relatio non est nisi in relativis habitudo, et ex parte actus est ens et a Deo : ex parte autem finis est privatio, sicut et finis malus : et ideo quia non habet finem bonum, ex parte illa privatio est, et secundum hoc mala est.
Ad aliud dicendum, quod sicut patet Ad object.5. ex verbis Anselmi superius inductis, aliter Deus operatur in bono, et aliter in malo : quia in bonis est perfectio substantiae actus et formae moralis, et ideo ibi facit utrumque : sed in malis tantum alterum, eo quod moralis forma deficit in eis.
Ad aliud dicendum, quod illa ratio Ad object.6 tenet in his quae sibi cooperantur per modum consilii et consensum voluntatis : sic autem Deus cooperatur voluntati : sed potius voluntatis natura dependet ad
<--- Page Split --->
ipsum, sicut secundum dependet ad primum causans et continens, et movens : et in tali ordine defectus incidit ex secundo, et non reducitur ad primum, sicut patet ex tribus exemplis superius in objiciendo inductis, quae repetere non oportet nisi universaliter, quod unum est de sole et calore complexionali, et alterum de virtute informativa in semine, et tertium de virtute movente tibiam curvam in gressu.
Ad aliud dicendum, quod materia consideratur dupliciter, scilicet prout est, et sic est materia in actu. Alio modo consideratur materia sine omni forma, et sic non est nisi in potentia. Ita etiam actus substans privationi, actu est, et causatur secundum esse suum quo substat, a Deo : sed consideratus sub privatione, non est nisi in potentia, et hoc modo non causatur.
K. Utrum malus actus in quantum peccatum est, sit privatio vel corruptio boni.
Potest etiam quaeri ab eisdem, Cum peccatum sit (ut supra dictum est) privatio vel corruptio boni, et omnis actus malus sit peccatum : utrum sit privatio vel corruptio boni in quantum peccatum est, vel non ? Si enim in quantum peccatum est, corruptio boni est, cum corruptio vel privatio boni poena sit homini : in quantum ergo peccatum est, poena est. Quod si est, tunc in quantum peccatum est, bonum esse videtur, et a Deo esse. Si autem non in quantum peccatum est, corruptio est : quaeritur ergo secundum quid corruptio sit ? Si enim corruptio est, et non in quantum peccatum est, cum non sit nisi 1 bonum, praeterquam in eo quod peccatum est : ergo in quantum bonum est, corruptio vel privatio boni est. Ad quod etiam ipsi dicunt actum malum non in quantum est, neque in quantum bonum est, esse privationem vel corruptionem boni, sed in quantum peccatum est : non tamen in quantum peccatum est, poena est, vel aliquid quod a Deo sit. Ut enim ex verbis praemissis Augustini colligitur, peccatum dicitur corruptio vel privatio active, non passive. Nam ideo malum vel peccatum dicitur corruptio boni, quia naturam bonam qualicumque privat bono. Nam si non privat aliquo bono, non nocet, ut supra Augustinus ait. Nocet autem : adimit ergo bonum. Non autem nocet, nisi in quantum peccatum est : ergo in quantum peccatum est, privat bono. Itaque in quantum peccatum est, privatio est vel corruptio boni.
<--- Page Split --->
L. Quomodo in quantum peccatum est, possit corrumpere bonum, cum nihil sit ?
Sed cum nihil sit in quantum peccatum est, quomodo potest bonum corrumpere vel adimere? Augustinus te hoc docet in libro de Natura boni dicens: Abstinere a cib> non est aliqua substantia : tamen substantia corporis si omnino abstineatur a cibo, languescit et frangitur : sic non est substantia peccatum, eo tamen natura animae corrumpitur.
M. Quod peccatum proprie corruptio est animae, et quomodo ?
Peccatum vero, id est, culpa, proprie animae corruptio est. Si autem quaeritur, In quo possit corrumpi anima? In parabola illius qui incidit in latrones qui eum vulneraverunt et spoliaverunt 1, clarescit. Incidit enim homo in latrones, quando per peccatum in potestatem diaboli traditur : et tunc per peccatum exspoliatur gratuitis bonis, id est, virtutibus : et in naturalibus bonis vulneratur, quae sunt ratio et intellectus, memoria et ingenium, et hujusmodi, quae per peccatum obtenebrantur et viliantur. Per peccatum etiam privatur illo bono, cujus participatione caetera bona sunt : quo tanto magis privatur, quanto magis se ab eo elongat.
N. Qualiter homo se elongat a Deo, scilicet per dissimilitudinem quam facit, hoc est, peccatum ?
Ab eo autem se elongat homo per peccatum, non loci distantia, quia ubique totus et praesens est omnibus, et omnia in ipso sunt, ut ait Augustinus
<--- Page Split --->
in libro LXXXIII Quæstionum 1, et ipse locus non est. Locus tamen Dei abusive dicitur templum Dei : non quod eo contineatur, sed quod ei præsens sit et inhabitans, id autem anima munda intelligitur. Per peccatum ergo, non secundum locum, aliquis longe fit a Deo : et in eo longe fit, quod ab ejus similitudine recedit : et tanto longius, quanto fit dissimilior. Illa autem, ut Augustinus ait in libro LXXXIII Quæstionum , quæ participatione similia sunt Deo, recipiunt dissimilitudinem. At ipsa similitudo nullo modo ex aliqua parte potest esse dissimilis. Unde fit ut cum similitudo patris filius sit, ex nulla parte patri possit esse dissimilis : cujus participatione similia sunt, quæcumque Deo similia sunt, et illa possunt recipere dissimilitudinem. Nihil est autem quod hominem adeo Deo dissimilem faciat, quemadmodum peccatum. Cum autem peccatum sit privatio vel corruptio boni, quæ est in anima, est etiam privatio vel corruptio boni corporis : sicut corpus hominis privavit beneficio illius immortalitatis et impassibilitatis, quam habuit ante peccatum.
O. An pæna sit privatio boni ?
Quæri autem solet, Utrum et pæna sit privatio vel corruptio boni ? Ad quod facile responderi potest, si prædicta ad memoriam revocentur. Diximus enim supra, privationem vel corruptionem boni accipi active vel passive, id est, secundum efficientiam vel effectum. Ideoque privatio vel corruptio boni dicitur et peccatum, et pæna : sed peccatum secundum efficientiam, quia privat vel corrumpit bonum : pæna autem secundum effectum, id est, secundum passionem quæ est effectus peccati. Aliud est enim culpa, aliud pæna : alterum est Dei, id est, pæna : alterum diaboli vel hominis est, id est, culpa.
<--- Page Split --->
ARTICULUS VIII.
De variis diffinitionibus mali.
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, K, « Potest etiam quæri ab eisdem, Cum peccatum sit, etc. »
Hic enim incidit quaestio, quid sit malum ?
Et dicit hic Magister, quod est privatio modi, speciei, et ordinis : et solvendo objectionem dicit, quod est privatio active : ex hoc autem accipitur, quod malum agit.
CONTRA hoc autem est, quod malum est privatio : privatio autem nihil agit : ergo malum non agit.
Sed quia dicit Dionysius, quod malum agit virtute boni, et pugnat bono virtute boni, et de hoc supra habitum est distinctione praecedenti, ideo ponemus alias mali diffinitiones, et assignabimus penes quid accipiantur. Ad objectum de ista diffinitione supra est responsum.
Dicit igitur Augustinus in libro de Libero arbitrio, quod « malum est aversio ab incommutabili bono. »
Idem, in libro de Civitate Dei, « Malum est male uti bono. »
Idem, in libro LXXXIII Quæstionum, « Malum est privatio boni. »
Idem, in libro de Natura boni, « Malum est corruptio speciei, modi, et ordinis. »
Idem, in libro de Trinitate, « Malum est uti fruendis, ut frui utendis. »
Idem, in libro de Vera religione, « Malum est carentia bonis incommutabilibus, quibus fruendum est. »
Damascenus etiam dicit, quod « malum est ex eo quod secundum naturam est, in id quod est præter naturam, voluntaria conversio. »
Idem, « Malum est tenebra intelligibilis. »
Basilius autem dicit, quod « malum est dispositio animæ contrarie se habens ad virtutem. »
Quæritur, Penes quid sumantur istae mali rationes ?
Et dicendum, quod prima dicit defectum primi motoris ad bonum, et hic est Deus.
Secunda autem dicit defectum formæ quæ est gratia, in actu conversionis ad bonum commutabile.
Tertia vero dicit defectum finis informantis actum.
Quarta autem dicit privationem consequentem in bono naturae.
Quinta vero dicit perversitatem operis comparati ad finem, et ad id quod est ad finem.
Sexta autem dicit defectum finis qui deberet esse intentus in omni opere.
Septima autem quæ est Damasceni, dicit defectum motoris conjuncti, qui movet ad bonum per naturam.
Octava autem dicit defectum luminis regentis intellectum.
Nona quæ est Basilii, loquitur de malo prout relinquitur ex actu malo in disponendo animam per habitum vitii.
Adhuc autem unam dat Anselmus, quæ est, « Malum est absentia boni, ubi debet esse : » et hæc tangit habitudinem subjecti in quo potest esse malum, in eo quod privationes quærunt circa subjecta in quibus sunt.
Et hæc de lectione sufficiant.
<--- Page Split --->