DISTINCTIO XXXIV.

De peccato actuali secundum ejus causalitatem.

A. Que de peccato actuali animadvertenda sint ?

Post prædicta, de peccato actuali diligenti indagine quædam consideranda sunt, scilicet quæ fuerit origo et causa primi peccati : utrum res bona, an res mala ? Postea, in qua re sit peccatum ? Deinde quid sit peccatum, et quot modis fiat ? Et de differentia ipsorum peccatorum.

DIVISIO TEXTUS.

« Post prædicta, de peccato actuali, etc. »

Hic agit Magister de malo actuali in quod cecidit homo. Consideratur autem tripliciter, scilicet secundum substantiam, et sic de eo agit in prima parte. Et consideratur secundum quantitatem, et sic agit de eo in secunda parte, infra, distinctione XXXVIII, ibi, A, « Post prædicta de voluntate, etc. » Consideratur etiam secundum differentias specie et numero : et sic de ipso agit in tertia parte, ubi incipit distinctio XLII, ibi, A, » Cum autem voluntas mala, etc. »

Prima harum adhuc subdividitur in duas : quia in ista distinctione agit de peccato in ratione mali, et in sequenti incipit agere de eodem secundum quod

consistit in actu, et habet aliquid entis, ibi scilicet, Distinct. XXXV, A, « Post hæc videndum est quid sit, etc. »

Præsens autem distinctio habet tres partes : in quarum prima determinatur unde malum : et in secunda, in quo malum, ibi, D, « Ostensa origine mali, etc. » In tertia, objicit quædam, et solvit, ibi, H, « Ad hoc autem quod dictum est, etc. »

ARTICULUS I.

An malum sit ?

Circa primum autem incidunt dubia tria : quorum primum est, An sit malum ?

Secundum, An causam habeat efficientem vel deficientem ?

<--- Page Split --->

Tertium, Qualiter procedat a causa efficiente vel deficiente ?

AD PRIMUM potest objici per auctoritates : sed quia copiose inducuntur a Magistro in sequenti parte istius distinctionis, et in sequenti distinctione, supersedeo.

Ratione videtur malum nihil esse sic : 1. Bonum per finem diffinitur : cum igitur malum opponatur fini,4aut malum diffinitur per contrarium finem, aut per privationem finis boni : non autem potest diffiniri per contrarium finem, quia nihil est summo bono contrarium, eo quod sit nihil summe malum : ergo diffinetur per privationem finis boni : privatio autem non ponit vel dicit ens : ergo malum nihil est entium.

  1. Item, Dionysius : « Malum nihil entium, neque in Angelo, neque in anima, neque in tota natura 4. « Cum igitur pluribus modis variari non possit malum, non erit ens.

  2. Item, Aut malum dicitur per se et substantialiter malum, aut participatione substantialiter mali, aut per privationem boni. Si primo modo : ergo aliquid est substantialiter malum : quod autem est substantialiter malum, non habet de bono : ergo illud malum nihil habet de bono : sed esse est aliquod bonum, et bonum de quo dicit Philosophus, quod omnia desiderant esse bonum, et propter illud agunt, quidquid agunt : ergo illud substantialiter malum non habet esse : ergo nec est malum. Si autem dicatur participatione malum. CONTRA : Non fit participatione malum, nisi aliquid per se sit malum quod participetur : ergo nihil est participative malum. Relinquitur igitur, quod malum dicatur per privationem boni : ergo malum non est nisi privatio : privatio autem nihil est : ergo malum nihil est.

  3. Item, Dicit Damascenus, quod malum est tenebra spiritualis : sed tenebra

non dicit nisi lucis absentiam, ubi debet esse lux : ergo nec malum dicet nisi boni absentiam, ubi debet esse bonum : hoc autem nihil est.

  1. Item, Sicut est in potentiiis exterioribus compactis ad actum et perfectionem, ita etiam est in potentiiis interioribus : potentiae autem exteriores ad actum et finem, non tolluntur nisi per privationem, ut caecum, et surdum, et hujusmodi : ergo nec potentiae interiores : sed malum dicit ablationem actus in perfectione finis : ergo malum non dicit nisi privationem : privatio autem nihil est : ergo malum nihil est. Si dicas, quod potentia exterior quandoque tollitur per id quod aliquid est, sicut oculi potentia per pellem tegetem visum : hoc nihil est : quia ibi non tollitur habitudo et perfectio oculi ad actum, sed tegitur et impeditur, sicut nec tollitur per manum si desuper imponatur.

Sed quia omnes confitentur hoc, objised d citur in contrarium sic :

  1. Malum nihil est : quod autem nihil est, nulli oppugnat : ergo malum nulli oppugnat : sed pugnat bono, ut dicit Dionysius : ergo malum est actu ens.

  2. Item, Nihil corrumpit aliquid, nisi quod est actu ens : malum corrumpit bonum : ergo malum actu est.

  3. Item, Malum est primo in actu, ut hic dicitur in Littera : actus autem relinquit habitum talem, qualis ipse est : ergo malum est in habitu : sed actus et habitus actu sunt : ergo malum actu est.

  4. Item, Macula aut dicit aliquod ens in anima, aut nihil. Si nihil : tunc non deletur per gratiam, quia nihil non deletur. Si autem dicit aliquod ens, cum ipsa sit malum, erit malum aliquod ens.

  5. Item, Anima dicitur bona boni participatione : ergo si malum est privatio boni, ab eodem est mala et indifferens, quod falsum est : ergo oportet, quod sit mala alicujus entis participatione : ergo malum similiter est ens actu.

<--- Page Split --->

  1. Item, Si malum nihil est, et nihil fiunt homines cum peccant, ut dicit Augustinus, et habetur in sequenti distinctione1 : ergo videtur, quod cum Deus punit homines, quod pro nihilo puniat eos : et hoc est ridiculum : quia sine causa punitur, quod pro nihilo punitur.

Juxta hoc quaeritur de solutione quorumdam dicentium, quod duplex est esse, scilicet primum, et secundum. Esse primum est esse vere. Et esse secundum, est esse perfectionis perficientis secundum bene, de quo dicit Boetius, quod esse est quod ordinem retinet, servatque naturam. Dicunt igitur, quod malum est non ens secundum esse secundum, quia privat bene esse : sed est ens secundum esse primum, quia salvatur in illo. Sed quod hoc nihil sit dictu, probatur de facili sic :

  1. Dato quod malum sit privatio boni, malum non habebit esse nisi privationis concretive sumptae : haec autem nec dicit esse subjecti, nec esse quod privat : ergo nec dicit esse primum, nec esse secundum : ergo ipsum est simpliciter nihil.

  2. Item, A simili videtur hoc probari : quia cæcum (ut dicit Anselmus) non dicit aliquid magis in oculo, quam in lapide : sed nec esse primum, nec esse secundum dicit in lapide : ergo nec in oculo.

  3. Item, Negatio non propter hoc dicitur habere esse, quia non negat quidquid est : sed dicitur nihil esse, quia nihil est compositionis vel affirmationis sibi oppositæ : ergo nec privatio propter hoc dicetur habere esse secundum esse primum, quia non privat esse primum, eo quod non opponitur ei privatio illa quæ privat esse secundum : sed potius omnino dicitur nihil esse, quia nec dicit primum, nec secundum.

Solutio. Ad hoc dicendum videtur,

quod malum in eo quod malum, omnino nihil est, nec secundum esse primum, nec secundum esse secundum. Id autem quod est malum materialiter, aliquid est : sicut et cæcum omnino nihil est, cum tamen id quod est cæcum, sit animal visu carens. Et hoc est quod dicitur aliis verbis, quod subjectum mali materialiter loquendo aliquid est : forma autem mali consistit in privatione pura. Et hoc ideo, quia privatio omnis relinquit subjectum et aptitudinem sive debitum ad habitum, et privat habitu ipso : et malum non accipit intentionem et rationem mali ex parte subjecti quod relinquit, sed potius ex habitu quo privat : sicut enim dicit Philosophus, A potentia subjecti non dicimur boni vel mali. Secundum hoc igitur concedo, quod malum in eo quod malum, omnino nihil est : sicut neque aliqua privatio in eo quod privatio, aliquid est.

Ad object.1. Ad object.1. Ad object.1. Ad object.1. Ad object.1.

<--- Page Split --->

tunc pugnare boni, est deficere bonum : et hoc contingit privando ipsum : et sic omnis privatio pugnat habitui. Sed ex hoc non sequitur, quod sic pugnans sit in actu ens : sed quod pugnat primo modo, est actu ens : quia sic non tantum est privativum, sed etiam contrarium, habens contrariam formam habitui et actui particularis boni.

Ad object. 2. Ad aliud dicendum eodem modo, quod si corrumpere sonat viribus contrariis ad destitutionem agere, tunc malum et bonum improprie sumuntur pro suis subjectis in actibus et habitibus : et sic utrumque est actu ens. Si autem sumatur corrumpere pro deficere ex destitutione finis, tunc non oportet, quod corrumpens sit actu ens : sicut neque mors est actu ens, licet corrumpat et privat vitam.

Ad object. 3. Ad aliud dicendum, quod malum est primum in actu : sed actus non est ratio mali, sed potius subjectum : quia in quantum est, bonus est, ut patebit in sequenti distinctione.

Ad object. 4 Ad aliud dicendum, quod macula dicitur dupliciter, scilicet pro habitu vitii, et pro defectu ejus quod debet inesse. Primo modo non est macula mala ut per se, sed ut subjectum mali : quia ille habitus in quantum est, non est malus, sed in quantum privat bono ex carentia finis. Secundo modo est defectus absolute nihil ponens esse, sed turpitudo est ex defectu ejus quod debet inesse : ut caecum dicitur habere maculam, non propter privationem alicujus, sed propter privationem ejus quod inesse debet.

Ad object. 5. Ad aliud dicendum, quod anima non dicitur esse indifferens ab eodem, a quo dicitur mala : quia indifferentia non dicit privationem finis, sed potius dicit non conjunctionem cum fine : sed malum dicit finis corruptionem et privationem.

Ad object. 6. Ad aliud dicendum, quod illa est vilis objectio parum habens rationis. Cum enim dicitur, malum nihil est, intelligitur non ponere aliquod ens, quod tamen

deberet inesse. Cum autem dicitur, homines puniuntur pro malo, intelligitur pro privatione habitus boni, quod debet inesse. Et ex hoc non sequitur, quod puniuntur pro nihilo, sed pro aliquo, id est, bono, quod debet inesse, et non inest. Et ideo pro eodem puniuntur homines, et remunerantur : sed pro bono quod fecerunt et habent, remunerantur : et pro bono quod non fecerunt nec habent, puniuntur. Et ut apertius dicatur, cum dicitur, malum, duo dicuntur : unum scilicet quod est ratio mali, et alterum quod relinquit in subjecto : et cum dicitur, malum nihil est, negatur esse de malo secundum rationem mali. Cum autem dicitur, homines puniuntur pro malo, malum dicit causam penea vel punitionis secundum id quod relinquit in subjecto quod est carentia habitus. Et ex hoc non sequitur, quod pro nihilo puniuntur, cum diversimode sumatur in praemissis, gratia diversorum quae dicit. Sed sequitur : ergo puniuntur pro habitu quem habere deberent, cum nihil habent.

ARTICULUS II.

Utrum malum habeat causam efficientem vel deficientem ?

Secundo quaeritur, Utrum habeat causam efficientem vel deficientem ?

Videtur autem, quod deficientem : quia

  1. Ut dicit Augustinus, causas mali efficientes non oportet quaerere, sed deficientes.

  2. Item, Malum (ut jam habitum est) privatio est. Privatio autem non habet causam efficientem, sed deficientem : ergo malum similiter.

  3. Item, Causa efficiens non efficit nisi duobus modis, scilicet influendo speciem

<--- Page Split --->

propriam, aut actu suo eliciendo speciem ex eo in quod agit. Verbi gratia, ignis in combustibili influit speciem propriam, et sol in terra elicit speciem liquationis quae non est propria soli : ergo si malum habet causam efficientem, oportet quod altero illorum modorum habeat speciem. Quidquid autem habet speciem, ipsum est absolute : ergo malum est absolute. Sed hoc est falsum, ut probatum est : ergo malum non habet causam efficientem, ut videtur.

tum comparatur ad formalem privationem boni : sic malum non est voluntarium, et non intentum, et non fecundum, sed pigrum, ut dicit Dionysius, et non causatum aliqua causa efficiente : sed est defectus incidens ex voluntate deflexa a bono commutabili, et sic egrediente in actum.

Et hoc totum habet probari in sequenti distinctione, in qua quaeretur, Utrum omnis actus sit a Deo ? Secundum primam intentionem mali rationes procedunt secundo inductae : et secundam intentionem ejusdem procedunt rationes primo inductae.

Unde patet solutio ad totum.

ARTICULUS III.

Qualiter malum procedit a causa efficiente vel deficiente?

  1. contra.

  2. Omne quod est, aut est causa prima, aut causatum a causa prima : malum est in actu et habitu : ergo ipsum est aut causa prima, aut causatum a causa prima. Non autem ipsum est causa prima : ergo est causatum a causa aliqua efficiente.

  3. Item, Alibificator est causa efficiens albi : ergo et malefactor est causa efficiens mali : ergo malum habet causam efficientem.

  4. Item, Quidquid est in potentia alicujus, antequam sit, necesse est quod sit in illo, sicut in potentia causae efficientis vel materialis : malum autem est in potentia liberi arbitrii antequam fiat : ergo est in ipso sicut in materia, vel efficiente : non autem sicut in materia : ergo sicut in efficiente : ergo habet causam efficientem.

Tertio quaeritur, Qualiter malum procedat a causa efficiente vel deficiente ?

Videtur autem, quod a causa deficiente non causetur : quia

  1. Deficiens potius cadit a potentia causalitatis quam ipsum sit causa : si ergo voluntas in eo quod deficiens, est causa, potius cadit a potestate causandi, quam quod causet aliquid.

SOLUTIO. Ad haec omnia leve est solvere, si habeantur praehabita in praecedenti problemate. Si enim materialiter accipiatur malum, hoc est id quod est malum, tunc malum erit in actu et habitu. Actus autem ille consideratur dupliciter, scilicet in comparatione ad objectum, quod est commutabile bonum : et eodem modo habitus considerari potest in quantum inclinat in illud : et sic malum est voluntarium et intentum et causatum, et habet causam efficientem, sicut probabitur in distinctione sequenti. Si autem consideretur malum in eo quod malum, vel actus vel habitus in quan-

  1. Item, Malum (ut habitum est) non est in subjecto nisi in anima, vel habitu, vel actu : sed prout est in anima, sic causatur ab actu malo : ergo actus malus causatur ab anima : sed nihil deficiens agit : ergo actus malus non causatur a voluntate deficiente, sed potius agente et potente.

  2. Item, Non est malum nisi sit conversio ad commutabile bonum per modum fruendi : sed posse converti, posse est, et similiter posse frui bono commutabili, posse est : ergo causa peccati consistit in potente et agente, et non deficiente.

<--- Page Split --->

SED CONTRA :

Defectus (ut supra habitum est) numquam est ab efficiente, quia efficiens efficit ens secundum speciem aliquam, et hoc non est defectus vel privatio, sed dicit Augustinus, et ponitur in sequenti distinctione, quod tota natura mali a speciei privatione accepta est : ergo non causatur a libero arbitrio vel voluntate, secundum quod est efficiens, sed secundum quod est deficiens.

Solutio. Solutio. Dicendum ad hoc, quod malum est a voluntate deficiente, sive accipiatur materialiter, sive formaliter. Si enim accipitur materialiter : tunc est actus super objectum carens forma boni ex privatione finis. Si autem accipitur formaliter : tunc dicit privationem rationis boni. Sed si malum diceret actum in comparatione ad objectum tantum, tunc verum esset quod esset a causa efficiente : sed hoc non dicit secundum aliquem sensum. Et ut plenius possit intelligi, ponamus duo exempla, quorum unum est Augustini, alterum sumitur a Philosophis. Augustini quidem exemplum est, quod consideretur virtus gressibilis perfecta et integra, sita in membro in quo volvitur crus, et consideretur in ipso crure conjuncta ad femur vel ad genu tibia curva, et consideretur actus ambulandi : actus enim ambulandi reducitur ad virtutem gressibilem sicut moventem et non deficientem, sed ad tibiam ut defficientem in acceptione motus recti a virtute gressibili : et ideo id quod est ambulationis, totum effluit a virtute gressibili, sed ratio claudicationis et defectus a recto incidit praeter intentionem virtutis gressibilis a curvitate tibie, quae curvitas etiam nihil aliud est quam infirmitas et defectus rectitudinis in instrumento ambulandi. Dicamus igitur, quod virtus gressibilis in movendo, est sicut virtus divina generaliter movens voluntatem et naturam : voluntas autem in se est sicut instrumentum potens deficere ex veribilitate naturae : voluntas

autem conversa ad bonum commutabile per consensum, est sicut instrumentum deficiens actu et curvum, eo quod intentio directa tendat sursum, sicut dicitur in Canticis, 1, 3 : Recti diligunt te. Ubi dicit Ambrosius, quod diligere terrena, curvitas est animae. Cum igitur quaeritur causa mali, aut quaeritur causa mali in potentia, aut causa mali in actu. Si causa mali in potentia : tunc dico, quod est voluntas potens deficere ex vertibilitate naturae et electionis. Si causa mali in actu : dico quod est voluntas deficiens a primo bono ex conversione deficiente ad bonum commutabile : ita quod quidquid est motus interiorum vel exteriorum, procedit a virtute Dei movente : sed defectus boni incidit a voluntate mota, quae deflectitur ab ordine primae virtutis moventis in finem boni, per hoc quod convertitur ad id quod sub se est vel debet esse. Aliud exemplum est de virtute informativa in semine, cui non obedit substantia seminis : ibi enim generatur monstrum, non ex defectu virtutis informativae, sed eo quod substantia seminis deficit a mobilitate quam recipit a virtute informante : sed defectus a perfectione formae, est defectus mobilitatis seminis, ex hoc quod conjuncta est dispositionibus contrariis. Et haec duo exempla fere solvunt totam difficultatem istius et sequentis distinctionis.

DICENDUM igitur ad primum, quod malum habet causam deficientem, ut causalitas retorqueatur ad id mali quod est materiale et ens, defectus autem ad privationem boni quae causat rationem mali.

Ad aliud dicendum, quod actus est 1 1 ens, et causatur a voluntate prout movetur a virtute primi moventis : sed defectus incidens circa actum, causatur ex defectu actuali voluntatis, qui defectus est deflexio ab ordine motus divinae virtutis ad finem boni. Ex hoc enim causatur privatio finis et boni : quia si moveretur sicut Deus movet, tunc consequeretur finem. Quis autem sit egressus

<--- Page Split --->

ille et defectus, infra patebit in eodem problemate.

Ad aliud dicendum, quod conversio ad bonum commutable non est mala, ut dicit Augustinus in libro de Libero arbitrio, sicut nec ipsum bonum commutable est malum, nec fructus boni commutabilis est malus : sed conversio avertens habet rationem mali, et fructus excludens id quo est fruendum, est malus : et ideo patet, quod malum incidit exclusione boni summi, quia impossibile est duos esse fines non ad se invicem ordina-

tos unius voluntatis : et ideo si convertitur ad bonum commutable ut ad finem, excluditur necessario bonum incommutabile : et haec exclusio defectus boni commutabilis, est in voluntate, et est tota ratio mali. Et ideo hoc est impotentiae et causae secundae deficientis ab ordine illius motus, quo moventur a causa prima.

Et per hoc patet solutio ad totum : quia ad id quod est in contrarium, bene concedimus.

B. Quæ fuit origo et causa peccati prima ?

Causa et origo prima peccati res bona exstitit, quia ante primum peccatum non erat aliquid mali unde oriretur. Cum enim originem et causam habuit, aut ex bono, aut ex malo habuit : sed malum ante non erat : ex bono ergo ortum est. Prius enim in Angelo ortum est peccatum, et postea in homine. Et quid erat Angelus, nisi bona natura Dei ? Non ex Deo ortum est malum quod fuit in Angelo : non ex alio quam ex Angelo : ex bono ergo ortum est. Unde Augustinus in responsionibus contra Julianum hæreticum 1 qui dixerat, Si ex natura peccatum est, tunc mala est natura, ait : Quæso ut si potest, respondeat. Manifestum est ex voluntate mala, tamquam ex arbore mala, fieri omnia opera mala, tamquam fructus malos : sed ipsam malam voluntatem unde dicit exortam, nisi ex bono ? Si enim ex Angelo : quid est Angelus, nisi bonum opus Dei ? Si ex homine : quid erat ipse homo nisi bonum opus Dei ? Imo quid erant hæc duo antequam in eis oriretur mala voluntas nisi bonum opus Dei, et bona et laudanda natura ? Ergo ex bono oritur malum, nec fuit unde oriri posset nisi ex bono. Dico ergo, quia voluntatem malam nullum malum præcessit, sed ex bono originem habuit. Hic aperte dicitur primam causam et originem mali, bonam fuisse naturam. Et nihilominus ostenditur cujus peccati fuerit causa, scilicet malæ voluntatis.

<--- Page Split --->

Mala autem voluntas illa Angeli et hominis, causa est etiam malorum subsequentium, scilicet malorum operum et malarum voluntatum. Unde Augustinus in Enchiridion : Nequaquam dubitare debemus, rerum bonarum quae ad nos pertinent, causam non esse nisi bonitatem Dei : malarum vero ab immutabili bono deficientem boni mutabilis voluntatem, prius Angeli, postea hominis : hoc primum est creaturae rationalis malum, id est, prima privatio boni . Ecce habes primam voluntatem boni mutabilis, id est, Angeli et hominis deficientem ab immutabili bono, id est, a Deo, causam esse malarum rerum ad nos pertinentium : quia causa est tam peccatorum, quam poenarum quibus premitur humana natura. Prima ergo origo et causa peccati, bonum fuit : et secunda, malum quod ortum est ex bono.

ARTICULUS IV.

Utrum causa et origo primi peccati exstitit res bona ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera, cap. B : « Causa et origo primi peccati res bona, etc. »

Hoc enim videtur falsum : quia 1. Matth. vii, 18, dicitur : Non potest arbor bona fructus malos facere, etc. Igitur mali primi radix est mala et non bona, ut videtur.

  1. Item, Habitum est, quod malum est a causa deficiente : causa autem deficiens non est nisi a bono : ergo est a deficiente a bono : sed deficiens a bono est

malum : ergo primum malum est a malo, ut videtur.

  1. Item, Ille defectus a quo incidit malum, aut est poena, aut culpa : non pena, ut videtur : ergo culpa : ergo culpa praeedit culpam primam : non enim potest dici, quod sit poena, quia poena non est ante culpam primam, sed post ipsam ex ordine justitiae divinae.

  2. Item, Cum dicitur, malum primum, intelligitur de voluntate interiori, quae est actus voluntatis instrumenti : hoc autem malum procedit a voluntate, quae est instrumentum : aut ergo in quantum voluntas mota a Deo, aut in quantum voluntas vertibilis. Et quocumque modo dicatur, sequitur quod semper sit malum a voluntate : quia nullo illorum umquam caret, quod falsum est : ergo videtur, quod non sit ab ipsa nisi in quantum est mala.

<--- Page Split --->

  1. Item, Habitum est, quod voluntas actualiter deficiens a bono, prima causa est mali : aut igitur ille defectus estidem cum malo causato, aut diversus. Si idem : tunc idem est causa, et causatum, quod non potest esse. Si diversus : tunc inevitabiliter sequitur, quod malum primum sit a malo alio : quia defectus voluntatis a bono primo malus est. Si autem hoc concedatur, oportet necessario, quod hic deveniatur in infinitum, aut aliquod est summe malum, quod causat omnia mala, ut dicunt Manichæi. Si enim ante primum malum in actu est malum, quæritur de illo malo, Utrum sit causa, vel causatum ? Si causa : tunc erit per se malum : et ita verum dicit Manichæus. Si causatum : tunc quæritur de causa ejus, Utrum sit bona vel mala ? Et videtur, quod mala : quia contrariorum contrariæ sunt causæ. Si igitur causa boni bona est, et causa mali mala erit : et tunc quæritur de illo malo : et itur in infinitum : aut oportet, quod causa mali sit bonum : et hoc videtur impossibile.

nitate naturae : sed causa deficiens in actu, mala est : sed defectus in actu est defectus idem qui est interioris voluntatis secundum actum : et ideo non præcedit unum malum alterum, quia utrumque est unum.

Ad aliud dicendum, quod defectus ille culpa est, et est in actu voluntatis interioris : quia substantia illius actus consistit in conversione illicita ad bonum commutabile : et hæc conversio sub tali ratione dicit talem defectum : sed vertibilitas ipsius potentiae nec est pœna, nec culpa, sed natura quæ consequitur eam in quantum est de nihilo.

Ad aliud dicendum, quod nullus istorum modorum est necessarius : quia malum non habet causam necessariam, sed est a voluntate libertatem habente convertendi se et avertendi : et ideo quandoque peccat, et quandoque non peccat. Et quod objicitur, quod contrariorum contrariae sunt causae, non tenet in causis rationabilibus, sed agentibus per necessitatem naturae tantum.

solutio. Solutio. Dicendum, quod primi mali actus interioris causa est res bona bonitate naturae, sed non bonitate finis ordinati ad gratiam et virtutem : et hæc res est voluntas creata de nihilo, vertibilis secundum electionem ad volita diversa, quæ sunt commutabile bonum, et incommutabile bonum, secundum quod elegerit.

Ad primum ergo dicendum (sicut Magister in Littera dicit) quod loquitur ibi Dominus de mala actuali voluntate interiori, et vocat fructum opus exterius.

Ad aliud dicendum, quod causa deficiens in potentia, est mala, sed bona bo-

Ad aliud dicendum, quod ille defectus est idem, eo quod voluntas actualiter non deficit nisi in actu volendi et conversionis indebite. Nec tamen sequitur, quod ipsa non sit causa mali : quia ipsa est causa mali deficiens, id est, a qua malum habet rationem : et illud est conjunctum malo, sed non est efficiens, sed potius est efficiens voluntas secundum se, et effectum totum malum secundum naturam et rationem, licet non eodem modo, ut dictum est. Unde non præcedit defectus ille malum nisi natura, ut ratio alicujus præcedit id cujus est ratio, cum tamen secundum esse sit idem.

<--- Page Split --->

D. In qua re sit peccatum, an in bona, an in mala ? et dicitur, quia in bona tantum.

Ostensa origine mali, superest videre in qua re sit malum, scilicet an in re bona, an in re mala ? Qui recte acuteque sapit, non nisi in bono malum esse intelligit, id est, in natura bona. Malum enim est corruptio vel privatio boni : ubi autem bonum non est, non potest esse corruptio vel privatio boni. Peccatum ergo non potest esse nisi in re bona. Sicut enim morbis ac vulneribus corrumpuntur corpora : quæ, ut ait Augustinus in Enchiridion 1, sunt privationes boni ejus quod dicitur sanitas : ita et animorum quæcumque sunt vitia, naturalium sunt privationes bonorum. Quod est enim aliud quod malum dicitur, nisi privatio boni ? Bonum enim minui malum est : quamvis quantumcumque minuatur, necesse est ut aliquid remaneat, si adhuc natura est. Non enim consumi potest bonum quod est natura, nisi et ipsa natura consumatur. Cum vero corrumpitur, ideo malum est ejus corruptio, quia eam qualicumque privat bono. Nam si nullo bono privat, non nocet. Nocet autem : adimit ergo bonum. Quamdiu itaque natura corrumpitur, inest ei bonum quo privetur. Ac per hoc nullum est quod dicitur malum, si nullum sit bonum : sed bonum omnino malo ca rens, integrum bonum est. Cum vero inest malum, vitiatum vel vitiosum bonum est : nec malum umquam potest esse ullum, ubi est nullum bonum. Unde res mira conficitur, ut quia omnis natura, in quantum natura est, bonum est : nihil aliud dici videtur, cum vitiosa natura esse, mala natura esse dicitur, nisi malum esse quod bonum est, nec malum esse nisi quod bonum est 2. Hac contexione evidenter insinuatur malum non posse esse, nisi in re bona : ubi etiam, licet absurdum videatur, manifeste dicitur esse malum, quod bonum est.

<--- Page Split --->

E. Quod ex praemissis sequitur, scilicet quod cum dicitur malus homo, dicitur malum bonum.

Ex quo colligitur, nihil'aliquid significari cum dicitur homo malus, nisi bonum malum. Unde Augustinus in eodem ' subdit: Quid est malus homo, nisi mala natura ? Quia homo natura est. Porro si homo aliquod bonum est, quia natura est : quid aliud est malus homo, nisi malum bonum ? Tamen cum duo ista discernimus, invenimus nec ideo malum, quia homo est : nec ideo bonum, quia iniquus est : sed bonum, quia homo : malum, quia iniquus. Omnis itaque natura, etiamsi vitiosa sit, in quantum natura est, bona est : in quantum vitiosa est, mala est.

F. Quod regula Dialecticorum de contrariis fallit in his, scilicet bono et malo.

Ideoque in his contrariis quae mala et bona vocantur, illa Dialecticorum regula deficit, qua dicunt, Nulli rei duo simul inesse contraria. Nullus enim potus aut cibus simul dulcis est, et amarus. Nullum simul corpus ubi album, ibi et nigrum : et hoc in multis ac pene in omnibus reperitur contrariis, ut in una re simul esse non possint. Cum autem bona et mala nullus ambigat esse contraria, non solum simul esse possunt, sed mala omnino sine bonis et nisi in bonis esse non possunt. Et haec duo contraria ita simul sunt, ut si bonum non esset in quo esset, prorsus nec malum esse potuisset : quia non modo ubi consisteret, sed unde oriretur corruptio non haberet, nisi esset quod corrumperetur : quoniam nihil est aliud corruptio, quam boni exterminatio. Ex bonis ergo mala orta sunt : et nisi in 2 bonis non sunt : nec fuit prorsus unde oriretur ulla mali natura, nisi ex Angeli et hominis natura bona, unde primitus orta est voluntas mala 3.

<--- Page Split --->

G. Epilogum facit, ad alia transiturus.

Ex his aperitur, quod primo et secundo supra investigandum duximus, scilicet quae fuerit origo mali, et inqua re sit. Ex bona enim re ortum, et in re bona consistere, praemissis testimoniis comprobatur.

H. Sententiae illi qua dictum est bonum esse malum, opponitur de prophetia quae [ait, Vae his qui dicunt bonum malum !

Ad hoc autem quod dictum est, malum esse quod bonum est, quidam sic opponunt : Si bonum malum esse dicimus, incidimus in illam sententiam propheticam, ubi legitur : Vae his qui dicunt bonum malum, et malum bonum '. Igitur si hanc maledictionem vitare volumus, nullatenus dicere debemus bonum esse malum, et e converso. Hoc autem Augustinus in eodem libro 2 determinat, dicens : Id quod dictum est in prophetia, intelligendum esse de ipsis rebus quibus homines mali sunt, non de hominibus. Unde qui adulterium dicit bonum, in eum cadit illa prophetica detestatio : et in eum qui dicit malum hominem bonum, vel bonum esse iniquum. Qui enim dicit hominem, in quantum homo est, malum esse : et bonitatem esse iniquitatem, opus Dei culpat, quod est homo : et vitium hominis laudat, quod est iniquitas.

<--- Page Split --->

ARTICULUS V.

Utrum malum sit in re bona, vel mala ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, « Ostensa origine mali, etc. »

Videtur enim hoc impossibile dicere tribus modis.

In hoc enim quod dicit, quod bonum est subjectum mali : quia secundum hoc oppositum est subjectum oppositi, quod nullo modo esse potest : quia

  1. Dicit Philosophus, quod subjectum neutri oppositorum est oppositum. Si dicas, quod bonum et malum non sunt contraria, sed opposita, ut privatio et habitus : tunc adhuc est impossibilius : habitus enim privatus nullo modo est substratus privationi, quae privat ipso : ergo bonum non est subjectum mali.

  2. Item, Bonum et malum opponuntur : aut ergo totum malum opponitur toti bono, aut parti boni. Si toti bono : ergo nihil de bono remanet cum ipso quod malo subjicitur Si aut parti boni : ergo cum nihil sit bonum, nisi oppositum malo, non totum bonum est bonum, sed pars illa tantum quae opponitur malo, quod falsum est : ergo nihil remanet de bono quod subjiciatur malo, ut videtur.

  3. Item, Nihil est subjectum alicujus, nisi quod natum est suscipere illud : bonum est subjectum mali : ergo natum est suscipere illud. Suscipiat ergo : ergo tunc bonum erit malum, et probabitur oppositum de opposito, quod secundum omne genus oppositorum est impossibile, licet dicatur in Littera, et concedatur.

Secundum quod dicit, est quod malum adimit bonum : et hoc etiam videtur impossibile : quia cum bonum sit

finitum, tot possunt esse mala, quod totum absumerent bonum : et quod nihil habet de bono, est non ens : ergo possunt ita multiplicari mala in aliquo, quod ipse efficeretur non ens. Si dicas, quod bonum habet proprietatem continuì quod est divisibile in infinitum : et primum malum tollit aliquotam partem boni, et secundum non tollit tantum, sed aliquotam residui, et sic in infinitum. Et tunc est quaestio, Quæ sit ratio, cum secundum malum inveniat bonum magis debile quam primum, tamen secundum tollit minus a quantitate quam primum ? Et non potest inveniri ratio, etiam a volente fingere.

Praeterea, In Littera non solvitur sic ab Augustino : sed quod ideo hoc accidit, quod ipsum bonum est naturale. Et tunc quaeritur ratio hujus, Qualiter bonum ideo non finitur, quia est naturale ?

Tertium quod dicit, est quod in his contrariis fallit regula Dialecticorum : et videtur male legisse Augustinus regulas Dialecticorum : quia bonum et malum non sunt contraria secundum eum, sed opposita, ut privatio et habitus.

Praeterea, Etiamsi detur, quod opponantur ut privatio et habitus, adhuc nullo modo haberi potest, quod malum sit in eodem bono quo privat : quia nullus intellectus capit hoc : quia privatum non est : subjectum autem privationis et mali est simpliciter. Ergo Augustinus videtur hoc male dicere.

SOLUTIO. Dicendum ad hoc, quod tri-plex est malum, et triplex bonum : et quia bonum dicitur ut habitus ex quo cognoscitur privatio, distinguatur prius bonum : et ex illo habetur distinctio mali. Dicitur igitur bonum gratiae, et bonum quod convertitur substantialiter cum ente, et bonum medium quod est ordinabilitas naturae rationalis in gratiam. Primum bonum est in gratia et virtute gratum faciente. Secundum con-

<--- Page Split --->

sequitur omnem naturam in quantum est natura. Tertium autem specialiter est naturae quae capax est gratiae : quia illa capacitas habet habitudinem naturalem qua ordinatur ad gratiam : et hoc vocatur a Doctoribus et Sanctis bonum naturale divisibile per peccatum. Unde illud medium bonum inter gratiam et naturam, consideratur dupliciter, sicut omne medium, scilicet a parte substantiae in qua radicatur, et a parte finis quem attingit, scilicet gratiae. Dico igitur, quod malum dicitur etiam tribus modis secundum Dionysium : quia malum naturae est contra naturam esse illius rei cujus est illa natura : et malum culpae est contra gratiam : et malum rations vel animae est contra bonum naturale, quod est ordinabilitas naturalis ad gratiam.

gratiae opponitur malum, et ideo ea privat, sed nulli parti substantialis boni, et ideo nihil de hoc privat : sed medio bono opponitur secundum aliquid, et quoad hoc privat : et secundum aliquid non opponitur, et ideo quoad hoc non privat.

Ad aliud dicendum, quod in Littera conceditur malum esse bonum : sed non est idem prædicatum et oppositum : quia bonum quod opponitur malo, est bonum gratiae vel naturae, quod est medium ex ea parte qua attingit bonum gratiae. Quod autem prædicatur de malo, est bonum quod convertitur cum ente, vel bonum medium secundum id quod radicatur in substantia rationali : et ideo non est oppositio secundum rem, sed secundum nomen solum.

Dico ergo ad primum illorum trium quae objecta sunt, quod malum culpae de quo hic loquitur, opponitur in toto bono gratiae, et ideo in toto privat illo, ita quod nihil manet de ipso cum malo : sed idem malum culpae in nullo opponitur bono substantiae quod convertitur cum quolibet ente in quantum est, et ideo in nullo privat vel adimit ipsum : bono autem medio opponitur in illa parte qua se habet ad gratiam, et non in illa qua se habet ad substantiam in qua radicatur : et ideo in illa parte in qua opponitur ei, privat ipso, et non salvatur cum ipso : sed in alia parte in qua non opponitur ei, efficitur subjectum ejus, sicut subjectum potest habere privatio, quia ex illa parte relinquitur a privatione : et ideo fit, quod medium sequitur naturam extremorum : et ideo in illa parte qua attingit gratiam cui opponitur malum culpae, opponitur ei malum, et in ea parte qua radicatur in substantia cui non opponitur, relinquitur a malo, sicut subjectum a privatione. Dicendum igitur ad primum, quod non secundum eamdem rationem subjectum est et oppositum, sicut ex dictis patet.

Ad aliud dicendum, quod toti bono

Ad m quod secundo objicitur, dicendum quod illa solutio ficta est, et bene improbata : sed causa est quam ponit Augustinus in Littera : scilicet quod ex illa parte ex qua radicatur in substantia, naturale est sicut substantia : et ideo cum malum non opponitur nec privat ex illa parte, infinite se habet ad bonum : et ideo licet semper elongetur, tamen non tollitur quin maneat potentia boni per adjutorium gratiae : sed si infinite se haberet ad bonum gratiae, tunc procederet objectio.

Ad m quod tertio objicitur, dicendum quod contraria dicuntur dupliciter, scilicet proprie, et large. Proprie sumendo contraria, sic sunt formae contrariae ordinatae ad subjectum unum : et sic utrumque contrariorum est ens in specie perfecta : et hoc modo malum et bonum non sunt contraria. Large autem sunt contraria, quae sunt principia contrariorum actuum et habituum : et hoc modo bonum completum et malum sunt contraria : quia voluntas completa causa est actus boni per formam gratiae et virtutis, et diminuta voluntas quae substat peccato, non potest in illum de se, sed

<--- Page Split --->

potest in actum vitii et habitum virtutis. Et hoc modo sumit Augustinus hic contraria, et quoad hoc verum dicit : et ideo non simpliciter fallit hic regula Dialecticorum : et ideo glossant quidem, quod

non fallit, sed videtur fallere : et Augustini non est sententia secundum rem, sed quae facit quaerere verum regulae intellectum.

<--- Page Split --->