DISTINCTIO XXXIII.
Utrum originale peccatum per peccata proximorum parentum multiplicetur et intendatur ?
A. An peccata omnium praecedentium patrum parvuli originaliter trahant ut peccatum Adae ?
Prædictis adjiciendum videtur, An peccata præcedentium patrum ad parvulos transeant, sicut illud primi hominis delictum in omnes carnaliter genitos diximus redundasse : et si peccata parentum transeant in parvulos, utrum omnium qui fuerunt ab Adam usque ad ipsos, an aliquorum et non omnium ?
B. Quid super hoc Augustinus in Enchiridio dicere videtur ?
De hoc Augustinus in Enchiridio ambigue disserit : videtur enim approb are peccata parentum præcedentium imputari parvulis, non omnium tamen qui fuerunt ab Adam, ne importabili et nimia sarcina in pœna æterna gravarentur parvuli : sed tantum eorum parentum, qui eos a quarta generatione præcesserunt. Quod confirmat illis verbis quibus in Exodo Dominus ait : Ego sum Deus visitans iniquitates patrum usque in tertiam et quartam generationem 1 : quasi peccata parentum proximorum tantum parvulis imputentur, et non alia : quod est per moderationem divinæ miserationis.
<--- Page Split --->
C. Eorum ponit documenta, qui dicunt transire in parvulos parentum delicta.
Et quod non illud solum primi hominis delictum parvulos teneat, sed etiam alia, illi quibus ita videtur ex eo confirmant, quod etiam parvuli non modo majores, dicuntur baptizari in remissionem peccatorum per pluralem numerum, non per singularem in remissionem peccati. Et David de legitimo matrimonio procreatus dicit : Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea 1. Non dicit, in iniquitate vel peccato. Unde putant non tantum illud unum peccatum originale, sed etiam plura quae in peccato Adae reperiri possunt, et alia parentum peccata parvulis imputari.
DIVISIO TEXTUS.
ARTICULUS 1.
« Prædictis adjiciendum videtur, etc. » In hac ultima parte istius tractatus quinque determinantur. Primo enim objicit sophisticatione probando, quod omnium præcedentium peccata transfunduntur in parvulos. Secundo, ostendit id opinando esse dictum, et quod non nisi solius Adæ peccatum contrahunt parvuli, ibi, D, « Quod verò in actuali peccato, etc.» In tertio quærit, Utrum illud peccatum gravissimum sit, quod nocuit omnibus ? ibi, F, « Hic quæri solet, etc. » In quarto quærit, Utrum remissum fuerit primis parentibus, vel non ? ibi, H, « Sì vero quæritur, etc. » In quinto et ultimo solvit auctoritates primo inductas, quibus probari videbatur omnium præcedentium peccata contrahi in origine, ibi, I, « Et licet peccatis, etc. »
An omnium præcedentium peccata trajiciuntur in posteros, vel vetustatis tantum ?
Incidit autem dubium circa primum : quia videtur, quod omnium præcedentium peccata trajiciantur in parvulos :
- Omnis enim materia disposita per dispositionem aliquam, magis disponitur a proximo agente, quam a remoto quod non tangit nisi per medium : corpus autem decisum a generante, disponitur dispositione corruptionis : ergo magis disponitur a tangente proximo, quam ab eo quod non tangit nisi per medium : primus autem parens non tangit nisi per medium, et proximus per seipsum : ergo magis est in corpore deciso corruptio parentis proximi, quam primi.
<--- Page Split --->
Item, Generati non est relatio ad corpus Adæ, nisi per corpus proximi parentis : ergo magis proprie contrahit a proximo, quam a primo.
Item, Si primum peccatum corrumpit naturam : ergo et secundum, et tertium : ergo cum natura corrumpitur peccatis, aut quodlibet corrumpit totum, aut non. Si sic : ergo quanto aliquis posterius nascitur, tanto contrahit majorem corruptionem : et sic habetur propositum, quod corruptio contrahitur a proximis parentibus. Si non corrumpit totum : ergo oportet dicere quantam partem corrumpit, et quæ sit illa ad quam se non extendit : et hoc difficile est etiam fingere volentibus.
Item, Abraham dante decimas, qui fuerunt in lumbis ejus fuerunt decimati : decimati autem sunt antequam in lumbis ejus fuerunt per legem concupiscentiæ, ut dicit Augustinus : ergo in lumbis ejus acceperunt originale : ergo eadem ratione filii aliorum : ergo originale contrahitur a proximo.
Item, Concupiscentia (ut dicit Augustinus) est causa originalis peccati : concupiscentia autem conjuncta semini est concupiscentia proximi patris : ergo videtur quod peccata contrahantur a proximis parentibus.
Sed contra :
Si peccata proximorum parentum corrumpunt naturam, hoc est aut corruptione vitii, aut corruptione passibilitatis. Si vitii : ergo corpus posterius nati magis debet fervere in libidine, quam corpus antiquitus nati : et frequenter videmus oppositum.
Item, Corpus filii sanctorum minus debet resistere spiritui, quam corpus filii scortantium : et hujus etiam frequenter videmus oppositum.
Si autem contrahit majorem passibilitatem, hoc iterum falsum videmus : non enim sumus mortaliores quam primi qui necessitati mortis sunt addicti. Si dicatur, quod modo vivimus tempore breviori quam illo : hoc nihil est : quia
tempore Moysi fuerunt dies hominis centum et viginti anni : et quosdam tantum adhuc vivere videmus : et secundum istud homines non viverent per decem annos, et sic filius deberet semper vivere minus quam pater : et hoc non videmus : ergo videtur, quod a peccato parentum proximorum nullam nostra natura contrahat corruptionem.
Solutio . Dicendum , quodnoncontra - hituroriginalenisiaprimoparente , etperproximosparentestantum : ethocestideo , quiaomnishomoquigene - r a t , nongeneratnisiinvetustateAdæ , utdiciturinLitterapræcedentisdis - tinctionis , etnoninpeccatoproprio , quiahocnaturamhumanæmiseriænoncorrumpit , licetcorrumpatbonumna - turaleinpeccante : sedpeccatumAdæcorrupitnaturamhumanamcorruptio - nepassibilitatisetvitii , etnullumalio - rumpeccatorumsiccorrumpitnaturam , sedbonumnaturaleinpersonapeccan - t e : etilludbonumnaturalenihilfacitadgenerationem : etideonontrans - funditurnisipeccatumvetustatis .
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod illa ratio tenet in his ubi proximum movens et disponens, movet dispositione propria, et non dispositione qua motum est ipsum ab alio anteriori. Sed quando ita est, quod proximum movet dispositione qua est motum ab alio tantum, tunc non valet: quia tunc magis movet primum, quam proximum: sicut dicit Philosophus de motore primo in VIII Physicorum, quod non movente motore primo nullum secundorum movet, et non e converso. Quod autem sit ita, per hoc patet quod dicit Augustinus, quod omnes generant in vetustate prima.
Ad ALIUD dicendum, quod verum est, quod relatio istius non est ad corpus Adæ, nisi per parentes proximos: sed tamen non contrahitur per eos sicut per primum fontem, sed per ipsos, sicut carnales corruptionis prime.
Ad ALIUD dicendum, quod secundum
<--- Page Split --->
et tertium non corrumpunt omnem naturam istam quam corrumpit primum : quia corrumpit materiam corporis et bonum naturae : sequentia autem peccata corrumpunt bonum naturale tantum : et hujus causa est, quia aequalitatem humoris et compositionis continebat gratia innocentiae naturalis, quae ablata est per primum peccatum : et cum recuperari non possit, sicut virginitas amissa, ideo nullum peccatum sequens facit aliquid, meo judicio, in corruptione illa, sed tantum corrumpit bonum naturae cui contrariatur : et haec est vera causa, et dant exemplum de panno madido, qui intus non madidatur amplius, eo quod non est susceptibilis amplioris infusionis : et de speculo infecto per nubem sanguineam menstruatae, quod non inficitur
amplius. Sed causa propter quam hoc est, illa dicta est : quia scilicet peccatum invenit gratiam innocentiae in subjecto, quae faciebat impassibilitatem et incorruptionem, quam quia aliud peccatum non invenit, non agit aliquid contra illam, sed tantum contra bonum gratiae et naturae, et quod invenit in subjecto.
Ad aliud dicendum, quod bene conceditur, quod in lumbis Abrahae filii per concubitum descendentes originale contraxerunt : sed tamen non ex lumbis Abrahae, ut proprio et primo fonte illius corruptionis.
Per hoc patet solutio ad totum.
Quod enim objicitur, supra solutum est, qualiter scilicet originale sit unum et multa.
D. Quod in illo uno primo peccato plura reperiuntur.
Quod vero in actuali peccato Adae plura notari valeant peccata, Augustinus in Enchiridio insinuat : Possunt, inquit, intelligi plura peccata in una transgressione Adae, si in sua quasi membra dividatur. Nam et superbia est illic, quia homo in sua potius esse quam Dei potestate dilexit : et sacrilegium, quia Deo non credidit : et homicidium, quia se in mortem praecipitavit : et fornicatio spiritalis, quia integritas mentis humanae serpentina, suasione corrupta est : et furtum, quia cibus prohibitus usurpatus est : et avaritia, quia plusquam sufficere illi debuit appetivit : et si quid aliud in hoc uno peccato inveniri potest '. Deinde de parentum praecedentium peccatis, utrum parvulis imputentur, magis opinando quam asserendo disceptat, ita inquiens 2 : Parentum peccatis parvulos obligari, non solum primorum hominum, sed etiam suorum de quibus ipsi nati sunt, non improbabiliter dicitur. Illa quippe divina sententia, Reddam peccata
<--- Page Split --->
patrum in filios 1, tenet eos ante regenerationem : usque adeo, ut etiam de legitimo matrimonio procreatus dicat : Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea 2. Non dixit, In iniquitate vel in peccato, cum et hoc recte dici posset, sed iniquitates et peccata dicere maluit, quia et in illo uno quod in omnes homines pertransiit, atque tam magnum est ut eo mutaretur in necessitate mortis humana natura, reperiuntur, sicut supra disserui, plura peccata et alia parentum : quae non ita possunt mutare naturam, reatu obligant filios, nisi gratia Dei subveniat. Sed de peccatis aliorum parentum, quibus ab ipso Adam usque ad patrem suum pro generationibus suis quisque succedit, non immerito disceptari potest, utrum omnium malis actibus et multiplicatis delictis originalibus, qui nascitur implicetur : ut tanto peius, quanto posterius quisque nascatur. An propterea Deus in tertiam et quartam generationem de peccatis parentum posteris eorum comminetur, quia 3 iram suam quantum ad progenitorum 4 culpas, non extendit ulterius moderatione miserationis suae : ne illi quibus regenerationis gratia non confertur, nimia sarcina in ipsa aeterna damnatione praementur, si cogerentur ab ipso initio generis humani omnium praecedentium parentum suorum originaliter peccata contrahere, et pœenas pro eis debitas pendere. An aliquid aliud de re tanta Scripturis sanctis diligentius perscrutatis ac tractatis, valeat vel non valeat reperiri, temere affirmare non audeo. Ecce perspicuum fit lectori, Augustinum superiora dixisse non asserendo, sed diversorum opiniones referendo.
E. Ostendit Augustinum sibi fore contrarium, si id sentiret.
Alioquin sibi ipsi contradicere ostenderetur, qui in eodem libro 5 omnium mitissimam dicit esse poenam parvulorum, qui originali tantum tenentur peccato, his verbis : Mitissima sane poena eorum erit, qui praeter peccatum quod originale contraxerunt, nullum insuper addiderunt : et in
<--- Page Split --->
cæteris qui addiderunt, tanto quisque ibi tolerabiliorem habebit damnationem, quanto hic minorem habuit ' iniquitatem. Ecce hic aperte dicit, parvulorum pœnam omnium aliarum pœnarum esse levissimam. Quod si est, non ergo peccatis patrum præcedentium obligantur, nisi Adæ. Si enim pro peccatis parentum actualibus æternaliter punirentur et pro suo originali, non jam minus, sed forte magis quam ipsorum parentes punirentur. Non ergo pro peccatis parentum actualibus, nec etiam pro actualibus proximi 2 parentis, sed pro originali quod a parentibus trahitur, parvuli damnabuntur : pro eo nullam aliam ignis materialis vel conscientiæ vermis pœnam sensuri, nisi quod Dei visione carebunt in perpetuum. Uno ergo, et non pluribus peccatis, parvuli obligati sunt. Unde etiam ea quibus illa opinio muniri videtur, scilicet quod peccata et iniquitates in parvulis aliquando Scriptura esse significat, utens plurali numero, ita determinat Augustinus in eodem libro 3 : Quia in Scriptura per singularem numerum pluralis numerus sæpe significari solet, ut ibi : Ora ergo ad Deum ut auferat a nobis serpentem 4 : non ait, Serpentes quos patiebatur populus. Et e converso per pluralem significatur singularis numerus, ut in Evangelio : Defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri 5 : non ait, Mortuus est, cum loqueretur de Herode. Et in Exodo, Fecerunt sibi deos aureos 6, cum unum fecerunt vitulum, de quo dixerunt : Isti sunt dii tui, Israel 7. Ita et illud originale unum plurali numero significatur, cum diximus, parvulos in peccatorum remissionem baptizari, et in peccatis vel iniquitatibus concipi.
<--- Page Split --->
ARTICULUS II.
Si autem hoc concedatur, est contra supra determinata, in quibus probatum est superbiam fuisse primum hominis peccatum, ex quo omnia mala hominis orta sunt.
Utrum in actuali peccato Adæ valeant notari plura peccata ? et, Gratia cujus originale est transfusum ? et, Utrum si consensu tantum peccasset, vitiatum esset corpus ejus ?
PRÆTEREA quæritur, Si Adam solo consensu peccasset, utrum corruptum fuisset corpus ejus, et in nos transfudisset originale ?
Videtur autem, quod non : quia
Deinde objicitur de hoc quod dicit, ibi, D, « Quod vero in actuali peccato Adæ, etc. »
Videtur enim hoc esse falsum : quia
Adam non peccavit nisi peccato uno : ergo in peccato suo non notantur plura peccata.
Præterea, Secundum hoc quod hic dicit Augustinus, quilibet qui peccat uno modo, peccat multis : quia peccatum est mors animæ, et interficit se.
In actu peccati corpus animæ non communicasset : ergo injuste actum fuisset cum corpore, si punitum fuisset corpus.
Præterea, Pænitentia in integrum restituit ablata mentis, sed non corporis : ergo videtur, quod si mentaliter in consensu peccasset, quod per pænitentiam resurrexisset in toto : hoc autem non potest esse nisi corpus maneat non corruptum : ergo per consensum mentalem corpus non fuisset corruptum.
SED CONTRA :
Sed contra.
- Præterea, Peccatum est prævaricatio legis divinæ et cœlestium inobedientia mandatorum : ergo est inobediens : et sic de aliis multis quæ ex simili haberi possunt.
1.1.
PRÆTEREA, Cum hic multa enumerentur, quæritur, Gratia cujus transfusum sit originale ?
Videtur enim, quod gratia gula e : quia inficit corpus : et in peccato Adæ non fuit corporalis actus nisi gula tantum.
SED CONTRA hoc est quod Apostolus ad Roman. v, 12, dicit, per inobedientiam peccatum intrasse in mundum, et per peccatum mortem 1.
Præterea, In hoc mandato videtur speciale peccatum esse inobedientia : quia quod prohibebatur, non fuit nisi malum inobedientiae : ergo speciale peccatum Adæ fuit inobedientia, ut videtur.
Omne peccatum est spretò incommutabili bono (ut dicit Augustinus) rebus mutabilibus adhærere : ergo est perversio de summo faciens imum, et de via finem : ergo pro pœna respondebit ei perversio : hoc est autem, quod non subdatur animæ quod subditum ei erat, sicut ipsa ratio non subditur Deo. Cum igitur corpus subdi debeat animæ, corpus non erit subditum : hæc autem inobedientia non causatur nisi a corruptione fomitis : ergo corpus corruptum fuisset per omne peccatum sive spirituale, sive corporale.
SOLUTIO. Dicendum videtur, ut supra, quod in peccato Adæ non sunt plura peccata nisi materialiter loquendo et per adaptationem metaphoricum : et hoc qualiter sit, supra est expeditum. Simpliciter autem fuit appetitus excellentiae
1 Ad Roman. v, 12 : Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors. Et, infra, §. 19 : Sicut per inobedientiam
unius hominis percatores constituti sunt multi, ita, etc.
<--- Page Split --->
in perfectione scientiae boni et mali: et omnia alia facta sunt ad illud consequendum: et ideo illud erat finis appetitus et substantia: peccata autem alia propter illud facta et intenta et conjuncta ei in perfectione peccati, et ideo materialiter sunt.
Et per hoc patet solutio ad tria prima.
Adquest. 1. AD ALIUD quod quaeritur, Gratia cujus fit transfusio originalis ?
Dicendum, quod formaliter propter superbiam transfunditur, sed materialiter propter gulam: secundum quosdam vero formaliter propter inobedientiam, licet inobedientia non esset intenta in peccato: quia inobedientia formam peccati dedit comestioni, quae alias peccatum non fuisset, licet non dederit formam superbie, quae sola ibi impleta ratio peccati fuit et causa omnium aliorum.
Et per hoc iterum patet solutio ad tria sequentia, quae procedunt supra membra istius distinctionis.
Adquest. 2. AD ID quod ulterius quaeritur, Utrum transfudisset originale si solo consensu mortaliter peccasset ? puto quod sic, sicut probat ultima objectio.
Ad id autem quod objicitur, dicendum quod immortalitas et incorruptio
corporis sive corruptione passibilitatis sive corruptione vitii contrahatur, a gratia innocentiae cadit, ut supra diximus, cum de mortalitate Adae disputaretur: huic autem gratiae in quantum erat innocentia originalis, contrariebatur peccatum primum quodcumque mortale fuisset, per hoc quod interrumpit adhaesionem animae cum fonte perpetue incorruptionis, et per consequens causatur corruptio in corpore. Sed objectio procederet, si causa incorruptionis corporis fuisset in corpore tantum, vel in corpore et in anima divisim : nunc autem fuit in anima, et ipsa anima potuit corpus continere, et amissa ipsa non potuit hoc: et ideo quodlibet peccatum potuit corrumpere statum primum.
Ad ALIUD dicendum, quod pcnientia Ad restituit damna mentis quae tantum sunt mentis: sed gratia innocentiae licet esset in mente, tamen fuit in ea ut ratio regens, et comparabatur ad corpus : et ideo damnum ex ejus amissione incurrit corpus, quod non erat reparabile per pcnientiam. Sunt tamen qui concedunt, ut probant objectiones, ut dicant, quod per pcnientiam fuisset deletum, vel quod non nisi corruptionem passibilitatis et non vitii in nos transmitteret : licet dictum eorum improbabile sit valde.
F. An actuale peccatum Adæ sit gravius cæteris ?
Hic quaeri solet, Utrum peccatum Adae transgressionis ex quo processit originale, et in quo plura superius notata sunt peccata, gravius fuerit cæteris peccatis ? Quibusdam ita esse videtur, quia illud peccatum totam humanam naturam mutavit : sicut Augustinus dicit in Enchiridion : Illud unum peccatum in loco et habitu tantae felicitatis admissum, tam magnum est ut in uno homine originaliter et (ut ita dixerim) radicaliter totum genus
<--- Page Split --->
humanum damnaretur'. Idem, in libro de Civitate Dei : Tanto majori injustitia violatum est illud mandatum, quanto faciliori poterat observantia custodiri. Nondum enim ipsi voluntati cupiditas resistebat, quod de pœna transgressionis postea secutum est 2. His. aliisque utuntur auctoritatibus, qui illud peccatum cæteris aliorum hominum peccatis gravius esse dicunt. Quod etiam ratione ostendere laborant hoc modo : Magis nocuit illud peccatum quam aliquod aliorum : quia totum humanum genus vitiavit, ac morti utique subdidit, quod nullo alio peccato factum est. Majorem ergo effectum mali habuit illud peccatum, quam aliquod aliud.
G. Responsio contra illos, ubi alia peccata ostenduntur illo majora.
Ad quod dici potest, quia licet illud peccatum humanam naturam mutaverit in necessitatem mortis, et in totum genus humanum reatum diffuderit : non est tamen putandum gravius fuisse peccato in Spiritum sanctum, quod neque hic neque in futuro (ut veritas ait) dimittitur 3. Quod vero totam humanam naturam corrupit, non ideo est quia gravius fuerit cunctis aliis peccatis : sed quia ab homine commissum est, quando in uno homine tota humana natura consistebat, et ideo tota in eo corrupta est : majoremque effectum mali intulit quantum ad multiplices defectus qui ex eo manaverunt, sed non quantum ad pœnam æternam, quam graviorem non meruit, quam plures postea meruerunt per alia peccata : imo alios graviorem promeruisse credimus iram, quam Adam meruerit.
ARTICULUS III.
Utrum peccatum Adæ sit maximum, et maxime punitum ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, F, « Hic quæri solet, Utrum peccatum Adæ, etc. »
Videtur enim peccatum maximum fuisse : quia maxime est punitum.
Item, Quia sine tentatione commissum.
Sed si concedatur, in contrarium objicitur per hoc quod dicitur in Littera, quia magnitudo peccati præcipue consideratur in deformitate actus : multi autem actus deformiores fuerunt quam peccatum actuale Adæ.
1 S. AUGUSTINUS, In Enchiridion, cap. 84. 2 IDEM, Lib. XIV de Civitate Dei, cap. 12. 3 Matth. xii, 32 : Qui dixerit contra Spiritum
<--- Page Split --->
Solutio.
Solutio. Multiplex est comparatio peccati, scilicet in substantia peccati, vel circumstantiis. Sed penes substantiam est comparatio simpliciter, ut dicimus peccatum majus esse homicidium, quam furtum, et hujusmodi. Comparatio autem in circumstantiis, est comparatio secundum quid.
Unde Doctores notaverunt hic undecim modos, quibus unum peccatum secundum quid levius et gravius potest esse alio: quorum primus est causalitate : quia est causa multorum vel omnium peccatorum: et sic Angeli et primi hominis peccata vincunt alia.
Secundus generalitate : quia in se habet plura per adaptationem materialem : et sic iterum peccatum Adæ vincit, quia Augustinus in illo plura notavit.
Tertius est pœenarum multitudine : et sic mulieris peccatum vincit super peccatum viri.
Quartus est major ingratitudo : et sic sanctus cadens in eodem genere peccati plus peccat quam alius.
Quintus est periculum : et sic igno-
rantiæ peccatum gravius est cæteris, ut supra habitum est.
Sextus est inseparabilitas : et tunc avaritiæ peccatum dicitur gravius : quia crescentibus rebus et ætate crescit, et inseparabilis fit cupiditas.
Septimus est pronitas : et sic incontinentia peccatum est gravius, quia est in delectatione contemperanea vitæ.
Octavus est persecutio vel tyrannis vitii : et sic superbia dicitur gravior : quia de opposito suo resurgit, et post omnes virtutes sævit : sicut dicit Augustinus, quod superbia etiam bonis operibus insidiatur, ut pereant.
Nonus est majoris gratiae impugnatio : sicut peccatum in Spiritum sanctum dicitur magnum.
Decimus dicitur ratione offensæ : et sic peccatum idololatriæ est maximum.
Undecimus trahitur de Littera, et est facultas resistendi : et sic minus impugnatus in eodem genere peccati, magis dicitur peccasse, quam magis impugnatus.
Et sic per hoc patet solutio ad totum.
H. An illud peccatum sit primis dimissum parentibus ?
Si vero quæritur, An illud peccatum fuerit dimissum primis parentibus? Dicimus eos per pænitentiam veniam consecutos. Unde Augustinus in libro de Baptismo parvulorum ait : Sicut illi primi parentes postea juste vivendo creduntur per Domini sanguinem ab æterno liberati supplicio, non tamen in illa vita meruerunt ad paradisum revocari : sic et caro peccati, etiam remissis peccatis, si homo in ea juste vixerit, non continuo meretur eam mortem non perpeti, quam traxit de propagine peccati.
<--- Page Split --->
I. Quod peccata parentum visitantur in filios, et quod non sunt adversa qua Deus dicit in Exodo et in Ezechiele.
Et licet peccatis parentum, nisi Adæ, parvuli non obligentur, non est tamen diffitendum peccata parentum in filios redundare, sicut Dominus in Exodo ad Moysen ait : Ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me ». His verbis aperte insinuatur, quod Deus reddit peccata patrum super filios tertios et quartos. Huic autem videtur adversari quod Dominus ait in Ezechiele : Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel, dicentes : Patres comederunt uram acerbam, et dentes filiorum obstupescunt ? Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola hæc in proverbium in Israel. Ecce omnes animæ meæ sunt : ut anima patris, ita et anima filii mea est anima quæ peccaverit, ipsa morietur.... Filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii : justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum 2. His verbis videtur Deus corrigere per Prophetam, quod male dixerit in Lege. Si enim peccata patrum reddit in tertiam et quartam generationem, injustitia videtur Dei esse, ut alius peccet, et alius puniatur. Quomodo enim justum est alium peccare, et alium peccata lugere 3 ?
K. Determinatio præmissarum auctoritatum convenientiam ostendens.
Sed, ut ait Hieronymus, Ne lex et Prophetæ, id est, Exodus et Ezechiel, imo ipse Deus qui et hic et ibi locutus est, in sententia discrepare videantur, attendamus finem illius auctoritatis Exodi. Dicto enim, Reddo iniqui-
<--- Page Split --->
tates patrum in filios : addit, His qui oderunt me : per quod evidenter ostendit, non ideo puniri filios quia peccaverunt patres, sed quia eis similes quædam 1 hæreditario malo Deum oderunt. Illud ergo quod in Exodo Dominus dicit, sicut Hieronymus tradit, non id sonat quod multi æstimant 2 : nec est simile huic proverbio, Patres comederunt uvam acerbam, etc. Illud enim Exodi Hieronymus super Ezechielem, et Augustinus super Psalmum : Deus, laudem meam ne tacueris 3 : de filiis peccata patrum imitantibus accipiendum censent : super quos dicitur Deus reddere peccata patrum, quia punit eos eo quod imitantur peccata patrum, non quia patres peccaverunt 4 . Non itaque corrigit Deus in Propheta, quod ante dixerat in Lege : sed quomodo intelligendum sit aperit. Unde et illos qui prave intelligebant arguit, qui dicebant : Patres comederunt, etc. 5 .
L. Quare dixerit, In tertiam et quartam generationem ? Et, Quare patres tantum commemoravit ?
Verumtamen si de imitatoribus malorum illud accipitur, quare tertiam et quartam generationem tantum commemoravit, cum in qualibet generatione rei teneantur, qui peccata patrum imitantur ? et quare patres commemoravit, cum et illi omnes mali sint, qui quorumlibet malorum peccata imitantur ? Sed ideo patres specialiter nominavit, quia maxime patres filii imitari solent, quos præcipue diligunt. Et tertiam et quartam generationem ideo commemoravit, quia solent parentes interdum tamdiu vivere, donec filios tertios et quartos habeant : qui patrum iniquitates videntes, eorum impietatis hæredes per imitationem efficiuntur. Secundum hunc modum recte intelligitur ad litteram, quod in Exodo dicitur.
<--- Page Split --->
M. Quomodo illud Exodi intelligi debeat secundum mysterium ?
Quod etiam mystice intelligendum esse ostenditur ex eo, quod parabola dicitur. Si enim parabola est, ut ait Hieronymus, aliud verbis sonat, aliud sensu continet. Unde aliqui ita edisserunt : Patrem in nobis esse dicunt, levem punctum sensuum, scilicet primum motum suggestionis vel cogitationis. Filium vero, si cogitatio conceperit peccatum : in quo notatur consensus, et delectatio mulieris. Nepotem, si quod cogitaveris atque conceperis, opere compleveris, vel complere decreveris : in quo notatur consensus viri, sive patratio peccati. Pronepotem autem, si non solum feceris, sed in eo glorieris : et haec est quarta generatio : non quia tres praecesserint, sed quarta dicitur, quia quarto loco a primo motu qui est quasi pater, enumeratur. Deus ergo primos et secundos stimulos cogitationum, quos Graeci npoSTnO8iC vocant, sine quibus nullus hominum esse potest, non puniet aeternaliter : sed si cogitata quis facere decreverit, et quae fecit corrigere noluerit, quae sunt mortalia peccata, et tertia et quarta generatio.
N. Per quid probatur, quod primus motus non puniatur aeternaliter ?
Ad probandum vero, ut ait Hieronymus, quod primus pulsus cogitationis non puniatur aeternaliter a Deo, illud de Genesi afferendum est. Cham enim peccavit, irridens nuditatem patris : et sententiam non ipse, sed filius ejus Chanaan accepit : Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis 1. Quae enim justitia est, ut pater peccaverit, et filius punitus sit ? Sed mysterio illud dictum est 2.
<--- Page Split --->
ARTICULUS IV.
An peccatum originale in primis parentibus sit dimissum?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H, « Si vero quaeritur, An illud peccatum, etc. »
. Et quaeritur hic de pœna originalis in corpore et in anima. Si enim dimissum est, tunc videtur, quod omnis pœna debeat dimitti : quia dicit Hieronymus, et supra disputatum est, quod omnia quae patimur, peccata nostra meruerunt : hoc autem non fuit factum : ergo numquam fuit dimissum.
Item, In limbo visione Dei carebant : ergo nec in anima dimissum fuit.
Solutio . Nonesthicdisputandumdepœnisoriginalis : quiasupratactæsunt , etquæsitejuspœnapropria , etquænon . Sedethocquodhicobjicitur , inpræce - dentidistinctionesolutumest , ubios - tensumest , quodpœnapromovensincor - poremanet : pœnaautemcarentiæquoadsatisfactionempersonædimissafuit : sedreatusnaturænonpoteratsolvi , nisiper - mediatoremDeiethominumDominumnostrumJesumChristum , utinIIISen - tentiarumprobatumest , etideooblatio - nempretiiinlimboexspectareoportebat : quiaomnemeritumefficaciamhabet , etsemperhabuitameritoChristi : etilludinfidetantumhabitumcuratpersonam , infideautemetactucuratnaturametpersonam , etaperitjanuam .
<--- Page Split --->