DISTINCTIO XXXII.
Qualiter peccatum originale deleatur seu curetur ?
A. Quomodo originale peccatum^dimitlatur in baptismo, cum et post sit illa concupiscentia quae dicitur originale peccatum ?
Quoniam supra dictum est originale peccatum esse vitium concupiscentiae, assignatumque quomodo a parentibus trahatur et originale dicatur : superest investigare quomodo in baptismo dimittatur, cum etiam post baptismum remaneat concupiscentia quae ante fuerat. Unde videtur vel peccatum originale non esse concupiscentia, vel non remitti in baptismo. Manet quippe, ut ait Augustinus, in corpore mortis hujus carnalis concupiscentia, cujus vitiosis desideriis non obedire praecipimur : quae tamen concupiscentia quotidie minuitur in proficientibus et continentibus 1. Sed licet remaneat concupiscentia post baptismum, non tamen dominatur et regnat sicut ante : imo per gratiam baptismi mitigatur et minuitur, ut post dominari non valeat, nisi quis reddat vires hosti eundo post concupiscentias. Nec post baptismum remanet ad reatum, quia non imputatur in peccatum, sed tantum poena peccati est : ante baptismum vero poena est et culpa.
<--- Page Split --->
B. Quod originale peccatum duobus modis dimittitur, scilicet extenuatione sui et solutione reatus.
Duplici ergo ratione peccatum originale dicitur dimitti in baptismo : quia per gratiam baptismi vitium concupiscentiæ debilitatur atque extenuatur, ita ut jam non regnet, nisi consensu reddantur ei vires, quia et reatus ipsius solvitur. Unde Augustinus in libro de Baptismo parvulorum : Gratia per baptismum id agitur, ut vetus homo crucifigatur, et corpus peccati destruatur : non ita ut in ipsa vivente carne concupiscentia respersa et innata repente absumatur et non sit, sed ne obsit mortuo quæ inerat nato. Nam si post baptismum vixerit, in carne habet concupiscentiam cum qua pugnet, eamque adjuvante Deo superet, si tamen non in vacuum gratiam ejus suscepit. Non itaque hoc præstatur in baptismo nisi forte miraculo ineffabili Creatoris, ut lex peccati quæ est in membris, prorsus exstinguatur et non sit : sed ut quidquid mali ab homine factum, dictum, cogitatumque est, totum aboleatur, ac velut factum non fuerit habeatur. Ipsa vero concupiscentia soluto reatus vinculo, quo per illam diabolus animam retinebat, et a suo Creatore separabat, maneat in certamine 1. Ecce hic aperte ostendit ea ratione dimitti in baptismo : non quia non maneat post baptismum, sed quia reatus in baptismo aboletur. Deinde idem ipse ostendit, eo modo etiam dimitti in baptismo, quia baptismi gratia concupiscentia ipsa mitigatur et minuitur, in eodem libro ita dicens : Lex carnis quam Apostolus appellat peccatum cum ait, Non regnet peccatum in vestro mortali corpore 2 : non sic manet in membris eorum qui ex aqua et Spiritu sancto renati sunt, tamquam non sit ejus facta remissio, ubi omnino plena fit remissio peccatorum : sed manet in vetustate carnis tamquam superatum et peremptum, nisi illicito consensu quodammodo reviviscat, et in regnum proprium dominationemque revocetur. Hic aperte insinuatur in baptismo concupiscentiam debilitari, ex quo et dicitur dimitti, non solum ideo quia reatus ibi solvitur. Quem remissionis modum aliis etiam pluribus testimoniis Scriptura edocet. Ait enim Augustinus contra Julianum : Lex
<--- Page Split --->
quæ in membris est, vitium carnis est, quod ex pœna peccati, et ex traduce mortis provenit. Sed lex ista quæ est in membris, remissa est regenratione spirituali, et manet in carne mortali. Remissa est, quia reatus solutus est sacramento quo renascuntr fideles : manet autem, quia operatur desideria, contra quæ dimicant etiam fideles. Idem, in sermone quodam de concupiscentia carnis : Per gratiam baptismatis et lavacrum regenerationis solutus est et ipse concupiscentiæ reatus cum quo eras natus : et quidquid antea consensisti malæ concupiscentiæ, sive cogitatione, sive locutione, sive actione. Idem, in libro de Nuptiis et concupiscentia : Concupiscentia carnis licet in regeneratis jam non deputetur in peccatum, quæcumque tamen proles nascitur, obligata est originali peccato. Item : Dimititur concupiscentia carnis in baptismo : non ut non sit, sed ut non imputetur in peccatum. Hoc est enim non habere peccatum, non esse reum peccati. Quomodo ergo alia peccata prætereunt actu, et remanent reatu, ut homicidium et similia : ita e converso fieri potest ut concupiscentia prætereat reatu, et remaneat actu. Ex prædictis evidenter monstratur quomodo peccatum originale in baptismo remittatur.
DIVISIO TEXTUS.
ARTICULUS I.
« Quoniam supra dictum est peccatum originale esse vitium, etc. »
In ista distinctione agitur de peccati originalis remissione.
Utrum peccatum originale totaliter vel in parte delectur ? et, Quo sensu dicatur transire reatu et manere actu? et, An redeat in baptizato?
Et dividitur distinctio in duas partes : in quarum prima agit de peccati originalis remissione. In secunda autem ponit quasdam quaestiones consequentes, quae incipit ibi, D, « Præterea quæri solet, Utrum concupiscentia quæ post, etc. » Et sunt quinque, sicut patet in Littera ibidem per ordinem capitulorum.
Prima adhuc habet duas : quia primo quærit de remissione in anima : secundo, de remissione in corpore, ibi, C, « Solet autem hic quæri, Utrum et ipsa, etc. »
Incidunt autem circa primum quærenda quatuor : quorum primum est, Utrum per baptismum peccatum originale deleatur totaliter, vel in parte?
Secundum, Utrum possit augeri vel minui concupiscentia originalis remanens post baptismum ?
Tertium, Qualiter pœna remanens dicatur promovens, et non suffocans ?
Quartum est, Utrum æqualiter remanet in omnibus, sicut æqualiter contrahitur ab omnibus ?
AD PRIMUM obiicitur sic : 1. Non minoris efficaciae fuit meritum
<--- Page Split --->
obedientiae Christi, quam demeritum inobedientiae in Adam : sed per inobedientiam Adae totum peccatum originale intravit quoad culpam et pœenam, etc.
Si dicas, quod impedit character : ergo cum circumcisio et sacrificia non impresserint characterem, tunc rediit peccatum originale, quod falsum est.
Item, Culpa peccati debet respondere satisfactio : sed totum per actum alienum contractum est originale peccatum : ergo per actum alienum totum debet solvi, ut videtur.
Praeterea, Cujus nobis non potuit valere meritum, illius non debuit nocere transgressio, vel ad minus per Christum debuimus in toto liberari.
Praeterea, Videtur quod non sit hoc baptismo substantiale : quia ante baptismum curabantur diversis sacrificiis, et circumcisione, et quandoque sola fide.
SOLUTIO. Dicendum, quod ut supra dicum est, quoddam est materiale in peccato originali, et quoddam formale : materiale remanet in baptizato, formale autem non, scilicet carentia debita justitia : quia non exigitur a baptizato justitia quam perdidit in Adam, quia recuperavit eam per justitiam Christi, sive per baptismum, ex quo fuit institutus, sive per sacrificia et fidem et circumcisionem, antequam esset baptismus institutus, ut expeditum est in principio quarti Sententiarum.
ULTERIUS quaeritur de hoc, Quid sit hoc dictum quod Magister dicit in Littera, quod « per baptismum transit rea- « tu, et remanet actu ? »
Peccatum enim originale non habet actum : quia si haberet actum, originale non esset, sed actuale : ergo actu remanere non potest, ut videtur.
Praeterea, Reatus non est nisi culpa aliqua sit : cum igitur illa transeat priusquam transeat reatus, videtur quod deberet dicere, quod transit culpa, et remanet concupiscentia.
Praeterea, Videtur quod falsum sit quod dicit. Supra enim dixit peccatum originale esse concupiscentiam quaeparvulum reddit concupiscibilem, adultum concupiscentem : hoc autem nullo modo transit per baptismum : ergo originale non transit in baptismo.
Item, Cum concupiscentia post baptismum remaneat, adhuc causa originalis est in corpore : ergo iterato debet inficere animam : et ita originale redit super eum qui est baptizatus.
Si dicas, quod impedit gratia quaerecipitur in baptismo. CONTRA : Ponatur, quod ille cadat a gratia : ergo tunc cum maneat concupiscentia, redit peccatum originale.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod licet originale secundum utramque partem causetur ex injustitia prima, non tamen secundum utramque partem ordinatur contra gratiam redemptionis, sed tantum secundum partem formalem : et ideo in illa parte totum dimittitur : in alia autem parte in qua gratiae cooperatur ad humilitatem et exercitium, ibi damnum fuisset deleri per baptismum. Unde non est hoc imperfectionis satisfactionis Christi, sed potius utilitatis nostrae, ut cauti simus et circumspecti, ne iterum cadamus.
AD ALIUD dicendum, quod culpa tota deleta est, sed non poena. Oportet enim, quod poena Christi misecatur poenis nostris : quia sicut maleficium Adae primi continuatur nobis per materiam, ita necesse est beneficium Christi continuari nobis per fidem et compassionem : et ideo satisfactio non potest esse omnino aliena, quia a spiritu debetur, et ideo voluntariam oportet esse : sed illam qua dependebat, non oportuit esse voluntariam. Et de hoc multa dicta sunt alibi 4.
Ad ALIUD dicendum, quod falsum est de merito vel justitia ante peccatum : quia justitiam originalem (ut dicit Ansel-
<--- Page Split --->
mus) in nos transfudisset Adam, sicut transfudit originalem injustitiam. Sed de justitia post peccatum verum est : et tunc non est ad propositum : quia illam non oportuit habere nisi per fidem Mediatoris : et ita retorquetur ad secundum Adam, non ad primum : et ideo ipse non habuit illam ut originem et fomitem, sed ut infusam et originatam ab ipso de cujus plenitudine nos omnes accepimus.
illo. Unde nulla est quaestio de corporo baptizati : quia non est nisi materialis dispositio corporis personae, et non respicit naturam communem.
ARTICULUS II.
Utrum concupiscentia originalis remanens post baptisma potest augeri, vel minui ?
Ad aliud dicendum, quod fides Mediatoris est substantiale secundum omne tempus, sed baptismus secundum statum in quo est institutus.
Secundo quaeritur, Utrum potest augeri vel minui ?
Ad m quod ulterius quaeritur, dicendum quod actu manere exponitur duobus modis, scilicet potentialiter quoad partem materialem : sicut dicimus, quod iste actualiter est caecus : vel actu, id est, inclinatione ad actum, scilicet pronitate concupiscentiae : et utrumque potest intelligi, et intelligitur a diversis.
Ad aliud dicendum, quod culpa respicit proprie actum voluntatis propriae : et ideo licet originale sit in genere culpae, ut supra habitum est, tamen rationem reatus magis habet completam, quam rationem culpae : et ideo dicit, quod transit reatus : reatus enim proprie magis est ex alio, quam culpa : tamen id quod concludit objectio, secundum rei veritatem est verum.
Videtur autem ex multis quae dicuntur in Littera, quod potest augeri et minui secundum id quod manet post baptismum.
Ad haec sunt rationes : Omnis enim habitus ad actum aliquem, intenditur ex frequentia illorum actum ad quos est sed concupiscentia quae remanet, est habitualis pronitas ad actum illicitum ergo et intenditur ex frequentia actus illiciti, ut videtur.
Item, Ex eadem generatur habitus et augetur, sicut etiam fit in naturali augmento et generatione : sed ex actibus illiciis generatur habitualis concupiscentia : ergo si inest concupiscentia per naturam corruptam, ipsa augetur ex eisdem.
Ad aliud patet solutio per ante dicta : quia concupiscentia potest considerari stans sub deformitate : et sic superius dixit eam originale esse peccatum. Potest etiam considerari ut materialis reliquia originalis, et sic remanet post baptismum : et sic loquitur hic.
Ad aliud dicendum, quod post baptismum non manet ut noceat secundum quod dicit Augustinus, scilicet ut inficiat propriam animam : quia, sicut supra dictum est, numquam inficit nisi quando est in actu naturae, quia sic est ad naturam communem respiciens, quae in Adam est corrupta : actus autem iste non est propagatio, et ideo non inficit nisi in
Sed contra :
Sit, quod augeatur : cum ergo possit augeri plus, et status suus fuerit finitus ante baptismum, fiet tandem concupiscentia post baptismum ita intensa sica ut fuit ante baptismum : ergo tunc idem operabitur : ergo tunc redit culpa originalis : et hoc falsum est : ergo non potest intendi per sequens peccatum.
Item, Habitus relictus ex operationibus illicitis, immediate respicit potentiam a qua egreditur actus : supra autem habitum est, quod materia originalis immediate est in substantia anima-
<--- Page Split --->
ergo videtur, quod ex operibus relictus, illi innato habitui non uniatur : ergo non intendit eum.
- Item, Innatum et relictum ex operationibus non sunt ejusdem rationis : sed concupiscentia originalis est innata, habitus autem ex operationibus relictus, est actualis : ergo non sunt rationis unius : ergo unus non intendit alium, ut videtur.
ULTERIUS quaeritur, Utrum possit diminui ?
Videtur quod sic : quia
Hoc multoties dicitur in Littera.
Item, Satisfacere, ut dicit Ambrosius, est radices peccatorum excipere : sed radices peccatorum sunt in fomite : ergo fomes potest excidi : sed exciditur per diminutionem : ergo videtur, quod possit diminui.
Item, Omnis habitus qui est ad actum aliquem, per contrarium actum diminuitur et debilitatur : sed fomes est ad actum illicitum : ergo per contrarias operationes diminuitur et debilitatur : omnis autem diminutio est secundum aliquante partis alleviationem : ergo multiplicatis diminuentibus, cum sit finitus, posset in toto tolli, quod negatur posse fieri in Littera. Nec est instantia de beata Virgine : quia hoc fuit ex miraculo, sicut infra disputatum est 1.
Solutio. Ad hoc solvendum est per distinctionem concupiscentiae originalis, vel fomitis, vel pronitatis originalis, seu quocumque alio modo nominetur. Potest enim sumi concupiscentia originalis in quantum originalis, scilicet secundum quod contracta est lege concupiscentiae in ortu, et sic numquam augetur : sed potest diminui per operationem sacramenti, licet non per operationem personae : quia quidquid relinquitur ex operatione hominis, non est originale, et ideo non attingit originale ut originale,
ut probant inductae rationes : et hoc modo non loquuntur Sancti de concupiscentia originalis. Vel, potest accipi secundum quod est concupiscentia originalis materialiter, et non sub ratione formae originalis : et sic potest accipi duobus modis : quia aut accidit universaliter, et sic proprie sumitur secundum quod est pronitas ad omne malum : et quia praeter omne nihil est, ideo non potest intendi quantum ab objecta. Quantum autem ad fervorem illicitum, etiam non intenditur sic considerata : quia habitus ex operibus relicti particulariter sunt ad hoc malum vel illud, et non ad omne. Sed hoc modo remitti potest per operationem sacramenti, et minor fit intensio motus, et non quoad numerum eorum in quae movet : quia post baptismum movet in omne illicitum, licet non ita intense ut ante, ut infra patebit. Potest etiam considerari particulatim diffusa concupiscentia in potentis animae, secundum quod est determinate movens ad hoc illicitum vel illud : et sic nihil prohibet concupiscentiam intendi meo judicio : et ita loquuntur Sancti in Littera : et per omnem eumdem modum puto dicendum esse de diminutione : et hoc ultimo modo procedunt tres primae rationes.
Ad in quod contra objicitur, patet statim, quod omnes illae rationes procedunt, primo modo accepta formaliter concupiscentia originali ut originalis est : et ideo jam patet solutio.
Ad hoc quod objicitur, utrum possit Indi tantum quod facit redire originale, dicendum quod numquam : cujus causa est, quia duplex est causa intensionis actus, quarum una fundatur per universa principia formalia ad actum illum ordinata : ut dicimus Angelum melius intelligere quam hominem : et illud melius et minus intelligere fundatur super diversas formas specie. Alio modo dicitur intendi actus ex ejusdem formae appropin-
<--- Page Split --->
quatione ad terminum majorem et minorem, ut album nigro impermixtum, et albius impermixtius. Dico ergo, quod ante baptismum vim inficiendi habuit concupiscentia ex forma illa quae est carentia justitiae debite in actu propagationis : quia autem post baptismum illa forma non redit, ideo numquam habebit concupiscentia actum illum inficiendi in eo qui est baptizatus : et hoc est quod dicit Augustinus in Littera, « quod non deletur concupiscentia ut non sit, sed ut non noceat mortuo per baptismum, quod inerat nato. » Intensio autem qua intenditur tertio modo dicta, est super eamdem formam magis et minus recedentem a bono.
Per idem patet solutio ad id quod objicitur in contrarium.
Ad quæstiuuculam dicendum, quod diminuitur, ut videntur dicere Sancti : sed consideratur duobus modis, scilicet in comparatione ad subjectum in quo est sive inducitur, et est naturalis de natura corrupta : et hoc modo non potest tolli, quia semper repullulat : sed in comparatione ad actum est infinita, quia est infinite se habens ad actum mali : et ideo quantumcumque diminuatur, non tollitur a toto.
ARTICULUS III.
Qualiter poena remanens dicatur promovens ?
Tertio quaeritur, Qualiter poena remanens dicatur promovens, cum potius suffocans esse videatur ?
Ojicitur enim sic :
- Quæcumque poena per se ordinatur
ad illicitum, magis est causa mali quanboni : concupiscentia autem per se inclinat ad illicitum : ergo magis est causamali quam boni. Prima patet per se. Secunda autem probatur per hoc quod signatur per Gentes quas non delevit Dominus a facie filiorum Israel, quae sine dubio adorabant diabolum 4.
- Item, Quicumque motus prohibetur a Domino, poena est magis suffocans quam promovens : sed motus concupiscentiae prohibetur a Domino, cum dicitur, Non concupiscens 2 : ergo concupiscentia est poena suffocans rationem : hoc autem facit actus concupiscentiae, praecipue in concubitu : ergo est poena suffocans : ergo videtur, quod tolli debuit in toto in baptismo, et non dimitti in parte.
Sed contra hoc est, quod licet Gentes sed illae quas exterminari noluit Dominus, male essent, tamen voluit eas manere, ut in ipsis erudiret filios Israel : ergo nec concupiscentia debet in toto exterminari, sed in parte, ut in pugna contra eam instruatur spiritus.
Solutio. Dicendum, quod non erat solutio. Solutio. Dicendum, quod non erat utile bonum manenti in statu istius vitae utile bonum manenti in statu istius vitae et mortalitatis, non habere concupiscentiam, cum qua pugnet : et hujus quidem causae multae sunt, sed tres ad praesens sufficiant : scilicet memoria transgresionis antiquae quae facit ad fidem et cognitionem peccati. Secunda, exercitium pugnae, quae facit ad augmentum meriti. Tertia, recognitio fragilitatis et humilitatis propriae, quae facit desiderare vitam aeternam et gratiam liberantem.
Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod non est suffocans quae manet post baptismum, quia non praefocat hallitum vitae spiritus, et eo quod licet ordinetur ad illicitum, tamen subter nos est appetitus ejus, et nos possumus ei dominari.
Ad aliud dicendum, quod motus con-
<--- Page Split --->
cupiscentiæ mortalis directe prohibetur a Domino : venialis autem indirecte cadit sub peccato prohibitionis, et ille facit ad exercitium pugnae.
Jbiet. Ad aliud dicendum, quod dupliciter ligatur ratio, scilicet ita quod abstrahitur ab actu contemplationis : et haec ligatio non suffocat, quia hoc facit delectatio etiam in matrimonio Sanctorum : et iterum ligatur quod abstrahitur ab habitu, et illa est suffocans et mortalis, et in tali potestate concupiscentia non manet post baptismum.
ARTICULUS IV.
Utrum originale æqualiter maneat in omnibus ?
Quarto quæritur, Utrum originale æqualiter remaneat in omnibus ?
Videtur, quod non : quia
Videmus unum plus incitari ad illicitum, quam alium : cum igitur pulsus sit ad illicitum ex fomite, videtur quod non sit originale æqualiter remanens in omnibus post baptismum quantum ad concupiscentiam.
Item, Virtutes naturales non æqualiter sunt in omnibus, de quibus dicit Job, xxi, 18, quod ab infantia secum crevit miseratio, etc. : ergo ab oppositis nec fomes æqualiter manet in omnibus.
Item, In Littera habetur, quod in eodem potest intendi et remitti : ergo in eodem se habet inæqualiter : ergo multo magis in diversis.
SED CONTRA :
- Si decedant post baptismum, æqualem habent beatitudinem, ut dicit Magister in sequenti distinctione : et ante bap-
tismum decedentes, æqualiter patiuntur tenebras : sed æqualis beatitudo et æqualis pæna supponunt originale æquale : ergo videtur, quod originale est æquale in omnibus, et etiam concupiscentia remanens post baptismum.
Item, In quolibet remanet quantum ad pronitatem ad omne malum : sed omni nihil est addibile : ergo videtur, quod ex parte illa non potest esse inæqualitas. Ex parte autem carentiæ debitæ justitiæ, privatio est, quæ etiam non recipit magis et minus : ergo nec ex parte illa potest esse inæqualitas : ergo æquale est in omnibus.
Item, Uno modo omnes sunt in Adam materialiter, et per legem concupiscentia : cum igitur hoc sit causa originalis ante baptismum, et concupiscentiæ manentis post baptismum, uno modo est originale in omnibus, et uno modo inanebit concupiscentia in omnibus, ut videtur.
SOLUTIO. Dicendum, quod habita est prima distinctio in primo problemate hujus lectionis : et ad hoc respondere non est difficile. Dicendum enim, quod si consideretur originale ut originale, æqualiter est in omnibus.
Item, Si consideretur concupiscentia ut est ad omne malum discretive, æqualiter est in omnibus.
Si autem consideretur ut est determinata ad hoc vel illud, intensive non æqualiter in omnibus, nec semper æqualiter et uno modo est in eodem, sed remissior et intensior : et hoc ultimo modo considerando concupiscentiam procedunt tres primæ rationes : sed primo modo considerato originali et concupiscentia, procedunt rationes in oppositum : et ideo patet per hanc distinctionem solutio ad totum.
<--- Page Split --->
C. De fœditata quam caro ex libidine coitus contrahit, utrum in baptismo diluatur ?
Solet autem hic quæri, Utrum et ipsa caro in baptismo ab illa fœditatæ purgetur, quam in conceptione ex concupiscentia libidinosa contraxit ? Quibusdam videtur, quod sicut anima a reatu purificatur, ita et caro ab illa pollutione purgatur : ut sicut duobus completur mysterium baptismi, scilicet aqua et Spiritu, ita ibi duo purgentur, anima scilicet a reatu, et caro ab illa contagione : quod quidem probabile est. Alii vero putant tantum animam ibi mundari, carnem vero non ab illa fœditate purgari. Si vero remanet illa fœditas usque ad procreationem filiorum, quæ fit in concupiscentia carnis, videtur natura carnis magis ac magis corrumpi : et magis corrupta videtur caro prolis quam parentis, quia de carne pollutionem quam habuit a conceptu retinente, trahitur polluta, et in concupiscentia concipitur, unde et polluitur : et ita ex duplici causa contaminatur. Unde et major videtur pollutio carnis in prole, quam fuerit in parente. Ad quod illi dicunt, quia licet caro prolis ex carne fœda seminetur, et in concupiscentia concipiatur, non tamen fœditatem majorem trahit, quam caro unde seminatur, habuit. Quamvis etiam si fœdior atque immundior sit caro prolis, et ideo magis corrupta quam caro parentis : non tamen inde (ut aiunt) fit præjudicium veritati : quia nec absurdum esse dicunt, si carnis natura magis in posterioribus corrupta trahatur, neque ex ipsa magis corrupta anima amplius inficiatur.
D. Ex quo auctore sit illa concupiscentia, Deo scilicet, vel alio ?
Præterea quæri solet, Utrum concupiscentia quæ post baptismum remanet, et tantum pœnalitas est, ante baptismum vero pœna erat et culpa, ex Deo auctore sit, vel ex alio ? Ad quod breviter respondentes dicimus, quia in quantum pœna est, Deum habet auctorem : in quantum vero culpa est, diabolum sive hominem habet auctorem.
<--- Page Split --->
E. Qua justitia animæ mundæ ex creatione illud peccatum imputetur, cum non possit vitare ?
Solet etiam quæri, Qua justitia teneatur illo peccato anima innocens a Deo creata, cum non sit in potestate sua illud vitare? Non enim per liberum arbitrium illud committitur : quia non prius est anima, quam illi peccato est obnoxia. Ad hoc quidam dicunt ideo animam ream esse illius peccati, licet munda a Deo sit creata : quia cum infunditur corpori, condelectatur carni : ex quo peccatum contrahit. Quod si esset, jam non originale, sed actuale diceretur. Potius ergo ideo recte potest dici imputari animæ illud peccatum, quod ex corruptione corporis inevitabiliter trahit : quia, ut ait Augustinus in libro de Civitate Dei : Non fuit corruptio corporis quæ aggravat animam, causa primi peccati, sed pœna : nec caro corruptibilis animam peccatricem fecit, sed peccatrix anima carnem corruptibilem fecit1.
F. Utrum illud peccatum sit voluntarium, vel necessarium ?
Illud etiam non immerito quæri potest, Utrum peccatum originale debeat dici voluntarium, vel necessarium ? Et necessarium potest dici : quia vitari non potest. Unde et Propheta dicit, De necessitatibus meis erue me 2. Et voluntarium non incongrue appellatur, quia ex voluntate primi hominis processit, ut Augustinus, in primo libro Retractationum ostendit, dicens : Istud quod in parvulis dicitur originale peccatum, cum adhuc non utantur libero arbitrio voluntatis, non absurde vocatur voluntarium : quia ex prima hominis mala voluntate contractum, factum est quodammodo hæreditarium 3.
<--- Page Split --->
G. Quare Deus animam corpori jungit, sciens eam inde maculari, et ideo damnari ?
Si vero quæritur, Cur Deus qui fecit animam ipsam sine macula, et scit eam ex corporis conjunctione maculam peccati contrahere, et aliquando ante baptismum sejungi ab ipso corpore et sic damnari, eam corpori jungit ? Respondemus ex altitudine judiciorum Dei id provenire, et nec injuste id a Deo fieri. Ipse enim non incongrue humanæ conditionis modum, quem a principio instituit, licet peccata hominum intercesserint, sine immutatione continue servat : corpora de materia a principio sine vitio facta fingens, animasque de nihilo creans, eorumque conjunctione hominem perficiens. Cum ergo utraque hominis natura a Deo sine vitio sit instituta, licet a se peccato sit vitiata : non ideo immutabilis Deus humanæ conditionis primariam legem mutare debuit, sive ab hominum multiplicatione desistere.
H. An anima sit talis ante baptismum, qualis a Deo creatur ?
Hic a quibusdam quæri solet, Utrum anima talis sit ante baptismum, qualis a Deo creatur ? Quod non esse, probare conantur hoc modo : Anima in corpore creatur, in cujus conjunctione peccato maculatur. Quam cito ergo est, peccatum habet : nec prius fuit, quam peccatum habuit : non est ergo talis, qualis a Deo creatur. Creatur enim a Deo innocens, et sine vitio : et numquam talis est. Ad quod dici potest, quia non omnino talis est, qualem eam Deus fecit. Deus enim bonam eam fecit, et bonitatem ei sine corruptione indidit. Et dicitur illa naturalis bonitas, quam in creatione a conditione suscepit : quam bonitatem propter peccatum penitus non amisit, sed vitiatam habuit : quam Deus tamen sine vitio fecit. Si enim res bona non esset anima, in ea malum esse nequiret, cum non possit malum esse nisi in bono, ut post dicetur. Non ergo omnino talis est anima, qualis a Deo est creata. Sicut quis pollutas habens manus, non tale habuit pomum, quale ego dedi mundis manibus : ego enim dedi mundum.
<--- Page Split --->
ARTICULUS V.
- Ad idem vulgariter objicitur : quia videmus non baptizatos corporaliter fœtere : quia fœtor spiritualis immunditiae demonstrativus est : ergo videtur, quod fœtor carnis in baptismo deleatur.
Utrum sacramentum baptismi aliquid operetur in carne contra fœtorem corporalem ?
SOLUTIO. Dicendum, ut puto, quod fœtor carnis quidem deletur, secundum quod est in carne in comparatione ad spiritum, et immunditiae spiritus est demonstrativus.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, « Solet autem quaeri, Utrum et ipsa caro, etc. »
Videtur autem, quod sacramentum in carne non operetur.
- Sacramentum enim non operatur nisi per gratiam : gratia autem non est in carne, ut in subjecto, sed in anima : ergo nihil fœditatis delet in carne.
Ad hoc autem quod primo objicitur, dicendum quod licet gratia sit in anima, per actus tamen quos anima exercet in carne, contrahit caro quamdam sanctitatem et munditiam, de qua dicit Apostolus, quod corpora nostra templum sunt Spiritus sancti : et ita participatione sanctitatis deletur fœtor ille carnalis.
- Præterea, Nos videmus, quod caro baptizati seminans transfundit originale : ergo videtur, quod cum non posset transfundere, nisi per fœditatem illam, quod ipsa a fœditate non sit purgata.
SED CONTRA :
- Parvuli in sacramento baptismi salvantur : constat autem, quod non nisi contra fœtorem in fomite. Cum igitur omnis rei cujus est signum in sacramento, ipsum sacramentum sit causa, oportet quod fœtor ex parte corporis tollatur.
Ad aliud dicendum, quod fert AuguAd 2 stinus per multa similia in Littera : quia cum granum sit expurgatum a palea, tamen cum seminatur, in palea nascitur : et cum circumcirus liberatus sit a præputio, tamen seminat præputiatum : et hoc ideo, quia caro expurgatur actu prout est in isto : sed prout semen decisum est in actu naturae, retorquet ad corruptionem naturae communis : et ideo tunc potentia corruptionis prima reducitur ad actum, ut saepe supra probatum est.
I. An animæ ex creatione sint æquales in donis naturalibus ?
Illud quoque non incongrue quaeri solet, Utrum omnes animæ ex creatione æquales sint, an aliae aliis excellentiores ? Pluribus non irrationabiliter videtur, quod ex ipsa creatione aliae aliis excellant in naturalibus donis, ut in essentia alia aliis sit subtilior, et ad intelligendum memoran-
<--- Page Split --->
dumque habilior, utpote acutiori ingenio et perspicaciori intellectu prædita. Quod non improbabiliter dicitur, cum in Angelis ita fuisse constet. Et licet naturalibus donis aliae præ aliis polleant, tamen ante baptismum a corpore discedentes, parem poenam, et post baptismum statim æqualem coronam sortiuntur : quia ingenii acumen vel tarditas, præmium vel poenam in futuro non collocat.
Iterum, Diversitas corruptionis non est causa diversitatis animarum, sed potius e converso.
ARTICULUS VI.
An omnes animæ ex creatione æquales sint ? et, An aliæ aliis excellentiores ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, « Illud quoque non incongrure, etc. »
Videtur enim, quod hujus æqualitatis animarum nulla possit esse causa : quia Deus uno modo se habet in creando.
Item, Ex hoc non sunt diversæ, quia sunt ex nihilo : ergo videtur, cum hujus diversitatis nulla inveniatur causa, quod animæ sint æquales ex creatione.
SOLUTIO. Sicut supra dictum est de Angelis, et in alia Summa de ista quastione 4, causa diversitatis est sapientia ordinans creata : et hæc licet uno modo se habeat ad sapientem Deum, non tamen in una ratione explicat ea de quibus est : et ideo fit diversitas. Quare autem unitur corpori, et utrum voluntarie vel non, supra expeditum est.
1 Cf. II P. Summæ B. Alberti de creaturis, Q. 41.
<--- Page Split --->