DISTINCTIO XXXI.
Qualiter peccatum originale a parente traducitur in prolem ?
A. Quomodo peccatum originale a patribus transeat in filios : an secundum animam, an secundum carnem ?
Nunc superest investigare, qualiter illud 1 peccatum a patribus traducatur in filios, scilicet an secundum solam animam, an secundum carnem, sive secundum utrumque ? Putaverunt quidam secundum animam trahi peccatum originale, non solum secundum carnem : quia non solum carnem, sed et animam ex traduce esse arbitrati sunt. Sicut enim in generatione prolis de carne paterna substantialiter trahitur caro, ita etiam de gignentis anima animam geniti essentialiter deduci ab his existimabatur. Ideoque sicut de corrupta carne caro corrupta seminatur, ita etiam de anima peccatrice anima peccatrix, corruptione originali infecta, ab illis trahi dicitur.
B. Prædictam opinionem damnat, et quod per carnem traducatur peccatum dicit, et quomodo ostendit.
Hoc autem fides Catholica respuit, et tamquam veritati adversum damnat : quae non animas, sed carnem solam, sicut superius diximus, ex traduce esse admittit. Non ergo secundum animam, sed secundum carnem solam, peccatum originale trahitur a parentibus. Est enim peccatum ori-
<--- Page Split --->
ginale (ut supra diximus) concupiscentia, non quidam actus, sed vitium Unde Augustinus: Ipsa concupiscentia est lex membrorum vel carnis, qua est morbidus quidam affectus, vel languor qui commovet illicitum deside rium, id est, carnalem concupiscentiam, quae lex peccati dicitur. Qua citur manere in carne, non quin in anima sit, sed quia per corruptionem carnis in anima sit'.
Magister, dicens quod Adam totam naturam corrupit?
- Perpetuum enim et uno modo se habens, non recipit transmutationem : natura autem communis hominum uno modo ens in praeteritis, praesentibus, et futuris, videtur esse perpetua et intransmutabilis : ergo videtur non posse recipere alterationem a persona alia vel corrutionem.
« Nunc superest investigare, etc. » In hac parte Magister determinat, qualiter peccatum illud propagatur ab Adam in omnes homines. Et tangit quatuor circa illud : quorum primum est, quod elidit errorem eorum qui dicebant animam esse ex traduce : ideo quia non videbant qualiter aliter contraheret originale. Secundum est, quod determinat, qualiter habitat peccatum in carne, ibi, C; « Caro enim propter peccatum corrupta fuit, etc. » In tertia quaeritur, Utrum id quod est in carne, sit culpa vel poena? ibi, E; « Hic quæri solet, Utrum causa peccati originalis, etc. » In quarto objicit, qualiter anima inficitur in conceptu, cum nondum infundatur? ibi, I, « Sed ad hoc opponitur, etc. »
Item, Minus nobile non agit in magis nobile : sed persona est ignobilis, quia corruptibilis : ergo non agit in naturam corrumpendo ipsam.
Item, Si corrumpitur natura in aliquo, hoc est per accidens, et secundum quid : per accidens, quia non per se, sed per personam. istam vel illam : secundum quid, quia tantum prout est in ipso : ergo cum separatur ab illo, nec habebit corruptionem per accidens, nec secundum id quod habuit in illo : sed prout est in alio, separata est a principio in quo corrupta fuit : ergo in alio non est corrupta, ut videtur.
SED CONTRA :
Tota natura est ibi per esse, ubi nihil per esse est extra : sed nihil per esse de humana natura fuit extra primos parentes : ergo tota fuit in eis : constat autem, quod communicabat singulariter in actu, quia singulare non agit nisi secundum naturam et naturae potentias : ergo ex peccato simul tota natura fuit corrupta: sed quidquid sumitur a corrupto, corruptum est : ergo totum quod descendit
<--- Page Split --->
per propagationem, est corruptum, quia totum sumitur a corrupto.
Solutio. Dicendum quod, ut dicit Anselmus, et Magister innuit hic, in primo peccato persona corrupti naturam : et deinde natura corrupta patris, corrumpit naturam prolis : et corrupta natura prolis, corrumpit personam prolis et animam : et ita redit corruptio a persona in personam in circulum, licet non secundum rem.
Ad hoc autem quod primo objicitur, dicendum quod natura non omnino idem nominat quod perpetuum et incorruptibile : quia natura nominat principium agendi et virtutem, quae est ex similibus similia procreare : et hoc non facit universale, sed potius natura hominis accepta per esse : et cum ipsa sit esse substantiale individui, secundum hoc corrumpitur ab ipso : et hoc est accipere eam secundum naturam et rem : secundum rationem autem abstrahentem est perpetua et incorruptibilis, secundum
quod est universale : et bene conceditur, quod ratio universalis accepta non agit, nec patitur, nec generat, nec generatur : sed est simplex potentia communicabilitatis tantum. Unde primae rationes transcondentes sunt, et de proposito nihil concludentes.
Ad aliud dicendum, quod hoc est verum secundum hoc quod est magis nobile : sed agit in ipsum, secundum quod communicat sibi in esse : et corruptio minus nobilis redundat hoc modo in magis nobile.
Ad aliud dicendum, quod duplex est per accidens, scilicet quod opponitur ei quod est per se in denominatione, et sic per accidens corrumpitur in isto, quia corrumpitur per aliud. Aliud est per accidens per naturam accidentis: et sic natura non est per accidens in isto, sed substantialiter, et habet esse substantiale in isto : et corruptio personae substantialiter in isto redundat in esse substantiale naturae.
C. Causam corruptionis carnis ostendit, ex qua in anima pcccatum fit.
Caro enim propter peccatum corrupta fuit in Adam, adeo ut cum ante peccatum vir et mulier sine incentivo libidinis et concupiscentiae fervore possent convenire, essetque thorus immaculatus : jam post peccatum non valet fieri carnalis copula absque libidinosa concupiscentia, quae semper vitium est et etiam culpa, nisi excusetur per bona conjugii. In concupiscentia ergo et libidine concipitur caro formanda in corpus prolis. Unde caro ipsa quae concipitur, in vitiosa concupiscentia polluitur et corrumpi tur : ex cujus contactu anima cum infunditur, maculam trahit qua pollui tur et fit rea, id est, vitium concupiscentiae, quod est originale peccatum.
<--- Page Split --->
D. Quod propter corruptionem carnis quæ est causa peccati, dicitur peccatum esse in carne.
Ideoque ipsum peccatum dicitur manere in carne. Caro ergo quæ in concupiscentia libidinis seminatur, nec culpam habet, nec actum culpæ, sed causam. In eo ergo quod seminatur, corruptio est : in eo autem quod nascitur, concupiscentiæ vitium est. Unde Ambrosius de verbis Apostoli sic ait : Quomodo habitat peccatum in carne, cum non sit substantia, sed privatio boni. Ecce primi hominis corpus corruptum est per peccatum, ipsaque corruptio per conditionem offensionis manet in corpore, robur tenens divinæ sententiæ datæ in Adam : cujus consortio anima maculatur peccato. Per id ergo quod facti causa manet, inhabitare dicitur peccatum in carne : hæc est lex carnis 1. Idem, Non habitat peccatum in anima, sed in carne : quia peccati causa ex carne est, non ex anima : quia caro est ex origine carnis peccati, et per traducem omnis caro fit causa peccati : anima vero non traducitur, et ideo in se causam peccati non habet. Augustinus quoque ex carne peccatum animam contrahere in sermone quodam de verbis Apostoli ostendit, dicens : Vitium concupiscentiæ est quod anima non ex se, sed ex carne contraxit. Natura quippe humana non opere Dei cum vitio primitus est instituta, sed ex voluntatis arbitrio priorum hominum venienti vitio est sauciata, ita ut non sit in carne bonum, sed vitium quo inficitur anima.
E. De causa originalis peccati, quæ est in carne, Utrum sit culpa, an pæna ?
Hic quæri solet, Utrum causa peccati originalis quæ dicta est esse in carne, culpa sit, vel pæna, sive aliquid aliud ? Culpa esse non potest : quia culpa non est in re irrationali. Si enim culpa esset in carne ante in-
<--- Page Split --->
fusionem animæ, actualis esset, vel originalis. Sed actualis ibi non est, nec originalis culpa est : quia ipsa causa est originalis peccati. Si autem poena est, quæ est illa ? passibilitas, vel mortalitas, vel alia co ruptio ? Hos enim defectus carni inesse constat.
F. Hic aperitur quid sit fœditas tracta ex libidine coeuntium, quæ vitium vel corruptio dici potest.
Ad quod dici potest, quod multiplex defectus carnis, et præcipue pollutio quædam, quam ex fervore coitus parentum et concupiscentia libidinosa contrahit caro dum concipitur, causa est originalis peccati : quæ recte vitium, sive corruptio carnis appellari potest. Quæ fœditas major videtur esse in carne concupiscentialiter traducta, quam in ea unde traducitur. Et quod vitium vel corruptio sit in carne ante conjunctionem animæ, effectu probatur cum anima infunditur, quæ ex corruptione carnis maculatur : sicut in vase dignoscitur vitium esse, cum vinum infusum acescit.
G. Inductu similium ostendit non absurde dici filios trahere peccatum a parentibus, etiam mundis.
Ne autem miremur et intellectu turbemur audientes peccatum originale filios traducere a parentibus, jam per baptismum ab illo peccato mundatis, diversarum similitudinum inductione id posse fieri insinuat Augustinus in libro de Baptismo parvulorum, inquiens : Quo modo præputium per circumcisionem aufertur, manet tamen in eo quem genuerunt circumcisi : quo modo etiam palea quæ opere humano tanta diligentia separatur, manet tamen in fructu qui de purgato nascitur tritico : ita peccatum quod in parentibus per baptismum mundatur, manet in eis quos genuerunt. Ex hoc enim gignunt, quod adhuc vetustum trahunt : non ex hoc, quod lex in novitate promovit eos inter filios Dei. Non enim generant parentes filios secundum illam generationem, qua denuo nati sunt : sed potius secundum illam, qua carnaliter et ipsi primum sunt generati.
<--- Page Split --->
ARTICULUS II-
Utrum originale peccatum transmittit ad posteros, non propago, sed libido ?
- Item, Doctores dixerunt hactenus, quod, si corpus hominis formaretur de manu vel de pede sine coitu, et anima infunderetur, quod adhuc contraheret originale : ergo videtur falsum esse, quod originale transmittit libido et non propago.
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa principium : « Jam post peccatum non valet fieri carnalis copula, etc. »
Ex hoc enim innuitur illud verbum quod postea dicet, quod « originale peccatum transmittit ad posteros, non propago, sed libido. »
Videtur autem hoc esse falsum :
Libido enim est improba voluntas : improba autem voluntas peccatum est parentis et non prolis : ergo si ex illa causatur peccatum originale, peccatum originale causatur ab actu proximi patris, et non a sola transgressione Adam, quod infra improbabitur 1.
Item, Frequenter contingit, quod parentes non habent improbam voluntatem, sed conveniunt pia intentione in spe prolis : ergo secundum hoc tunc non causaretur originale peccatum in parvulis.
Item, Si dicatur originale causari a libidine quæ dicitur pruritus concupiscentia in coitu : hoc non videtur : quia hic non est nisi in parente : originale autem fit in prole : ergo videtur, quod non est substantiale originali : quia quod substantiale est, a re non dividitur, cui est substantiale. Si autem dicatur, quod non est substantiale, sed tamen est causa : tunc sequitur, quod originale causatur a parentibus proximis, et non a primo : et iterum a fide dignis dicitur, quod per meritum devotionis parentum pruritus separatus est ab actu matrimonii : et tamen conceperunt et genuerunt : ergo secundum hoc pueri originale non habuerunt.
Solutio . Meojudiciotriplexestlibido , scilicetactualisinanima , quæestim - probavoluntasactualitervelhabitualiterpræcedenspeccatum . Estetiamlibidoconcupiscentiasuffocansrationeminpruritucarnisincoitu : etnonputo , quodaliquaistarumcausetoriginale , sicutpro - bantobjectiones . Sedesttertia , dequasupradictumest , habitualisconcupiscen - tiarespersainsemine , quæcorrumpitordinemorganorumcorporisadanimamsecundummobilitateminbonum : ethæcestcausaoriginalissecundumquodtra - hituroriginaleacarne , ethæcestquætransmittitoriginale , etnoncausaturnisiaprimoparenteetnonabaliis , etvoca - turfliavitiivelcorruptiopassibilitatis , utdiximus .
Et per hoc patet solutio omnium objectorum : bene enim concedo, quod objicitur : quia caro corrupta sua corruptione non causat originale, nisi quandoest in actu naturae, qui est multiplicatio individuorum sub specie communi : et si illa aliter fieret quam per coitum, nisi illa actualis libido vel concupiscentia tolleretur, semper inficeretur anima sicut et modo.
Sunt tamen alii aliter dicentes, scilicet quod fit pollutio seminis ad libidinem coitus, quae libido dicitur esse Adæ, quia causata est ab ipso : et semen pollutum illo inordinato fervore polluit animam : et concedunt, quod si aliter formaretur homo, non contraheret nisi corruptionem passibilitatis et non vitii.
<--- Page Split --->
H. Quare dicatur originale hic dicitur cum epilogo.
Jam ostensum est quid sit originale peccatum, et qualiter a parentibus in filios, et per carnem in animam transeat. Ex quibus etiam innotescit, quare dicatur originale peccatum : ideo scilicet, quia ex vitiosa lege originis nostræ, in qua concipimur, scilicet carnis libidinosa concupiscentia, traducitur, ut supra dictum est. Non enim quia ex carne tracta ab Adam concepti sumus, ideo peccatum traximus : quia et Christi corpus ex eadem carne formatum est, quæ ab Adam descendit : sed ejus conceptus est celebratus non lege peccati, id est, concupiscentia carnis, unde et caro ejus peccatrix non fuit, imo operatione Spiritus sancti. Noster vero conceptus non fit sine libidine, et ideo non est sine peccato. Quod evidenter Augustinus ostendit in libro de Fide ad Petrum 1, dicens : Quia dum sibi invicem vir mulierque miscentur, sine libidine non est parentum concubitus, ob hoc filiorum ex eorum carne nascentium non potest sine peccato esse conceptus : ubi peccatum in parvulos non transmittit propagatio, sed libido : nec fecunditas humanæ naturæ facit homines cum peccato nasci, sed fœditas libidinis quam homines habent ex illius justissima condemnatione peccati. Ideo beatus David propter originale peccatum, quo naturaliter obstricti sunt filii iræ, dicit : Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepti me mater mea 2. Ex hoc itaque apparet, ex lege conceptionis traduci originale peccatum : quia nisi conceptio sic fieret in carne, anima ex carnis conjunctione concupiscentiæ vitium non traheret.
ARTICULUS III.
Utrum sit unum peccatum originale, aut plura ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, H, sub finem : « Ecce in iniquitatibus conceptus sum, etc. »
Ex hoc enim videtur, quod plura sint originalia, non unum : quia
- Glossa exponit hoc de originali.
Item, super illud Psalmi xxxi, 1 : Beati quorum remissæ sunt iniquitates : dicit Glossa, Originalia.
Item, Matth. xvm, 23 et seq., de servo nequam dicit Glossa Rabani, quod etiam originale revertitur super eum.
- Per rationem etiam videtur idem : quia pronitas ad omne malum, multipli-
<--- Page Split --->
catur secundum divisionem mali : malum autem est multarum rationum : ergo cum originale sit pronitas ad omne malum, videtur quod ipsum sit in multiplici divisione.
Item, Omnibus virtutibus contrariatur : unum autem et idem non opponitur multis : ergo originale peccatum non est unum.
Item, Hoc videtur ex hoc quod ipsum non uno modo inest potentiis animae : quia concupiscibilis secundum partem generativam dicitur esse corrupta et infecta per originale, aliae autem corruptae tantum.
Quæst. ULTERIUS etiam quæritur de ratione horum verborum, Quid sit dictum, quod una est infecta et corrupta, et altera corrupta tantum ?
Solutio. Solutio. Dicendum, quod originale peccatum non est nisi unum : et ratio hujus est : quia anima contrahit ipsum, secundum quod ipsa est perfectio corporis : corporis autem perfectio est secundum substantiam : et ideo contrahit ipsum secundum substantiam : et sicut substantia est una, ita originale est unum : sed dicitur multiplex, secundum quod multiplicatur ad actus, in eo quod extendit se dilatando in corruptione potentiarum : et
hoc modo intelliguntur auctoritates inductæ : hoc autem non est esse plura nisi secundum quid.
Ad aliud dicendum, quod peccatum originale habet aversionem simpliciter : sed conversionem non habet nisi in potentia : et hæc est pronitas quæ non est conversa, sed convertibilis in bonum commutabile : et ideo ex parte illa attingitpotentias, et multiplicatur secundum quid in illis.
Ad aliud dicendum, quod originale non opponitur directe virtutibus, sed actuale : sed originale per se opponitur gratiae quae respicit essentiam animae, ut prius habitum est, et per consequens opponitur virtutibus, et non multiplicatur per se, sed per accidens.
Ad aliud dicendum, quod ratio illius Ad dicti potest esse duplex : una, quod exponitur infecta active, id est, inficiens : et tunc plane verum est, quod hæc est infecta, quia per illam inficitur tota posteritas. Alia ratio est : quia nulla virium ita violenter resistit rationi ut illa, et motus delectabilis illius profundatur in anima, ita ut tota efficiatur caro : et hoc signum est, quod magis sit marcida concupiscentia secundum illam vim, quam secundum alias : et ideo propter illam abundantiam corruptionis dicitur infecta.
I. Objectio quorumdam nitentium probare peccatum non traduci ex lege coitus.
Sed ad hoc opponitur hoc modo, In ipso conceptu ubi dicitur transmitti peccatum, propagatur caro : nec tamen tunc infunditur anima secundum physicos, sed jam effigiato corpore 1. Quod etiam Moyses in Exodo aperte
<--- Page Split --->
significat, ubi ait de percussura mulieris prægnantis : Si, inquit, percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum fecerit, si adhuc informe fuerit puerperium, mulctabitur pecunia : si autem formatum fuerit, reddet animam pro anima 1. Formatum vero intelligitur, propria anima animatum : et informe, quod nondum habet animam. In ipso ergo conceptu cum caro propagatur, nondum infunditur anima. Quomodo ergo ibi peccatum transmittitur, cum peccatum non possit esse ubi anima non est? Ad quod dici potest, quia in illo conceptu dicitur peccatum transmitti : non quia peccatum originale ibi sit, sed quia caro ibi contrahit id ex quo peccatum fit in anima cum infunditur. Et utrumque vocatur conceptus, scilicet cum et caro propagatur formamque corporis humani recipit, et cum anima infunditur, quod aliquando etiam dicitur nativitas. Unde dicitur, Quod natum est in ea. Proprie autem nativitas dicitur in lucem editio.
Item, Videtur quod in nutritiva, quia illa illicitum gustavit.
Item, In aure, quia serpentem primo audivit.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, « Sed ad hoc opponitur hoc modo, etc. »
Videtur enim, quod inobedientia ista magis debuit esse in ratione, quam in generativis organis : quia ratio primo peccavit volendo esse sicut Deus.
Sed solutio ad omnia hujusmodi est, quod non attenditur, utrum primo fuerit peccatum in hoc membro vel illo : sed potius attenditur corruptio naturae in originali : et ideo inobedientia et libido dominabatur in partu propagationis, ut sit ipsa inobedientia argumentum, quod conceptus originali vitio est corruptus.
1 Exod. xxi, 22 et 23 : Si... percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum fecerit, sed ipsa vixerit, subjacebit damno quantum maritus
mulieris expetierit, et arbitri judicaverint. Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima.
<--- Page Split --->