DISTINCTIO XXX.

Quid sit originale peccatum, quod a peccato primorum parentum fuit causatum.

A. Quod per Adam peccatum et poena transiit in posteros.

In superioribus insinuatum est, licet ex parte (non enim perfecte sufficimus exponere) qualiter primus homo deliquerit, et quam pro peccato poenam subierit: quibus adjiciendum est, peccatum simul ac poenam per eum transisse in posteros : sicut Apostolus ostendit inquiens, Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors : et ita in omnes homines mors pertransiit 1.

B. Utrum illud peccatum fuerit originale, vel actuale?

Hic primo videndum est, quod fuit illud peccatum, originale scilicet, an actuale : et si de originali intelligatur, consequenter quid sit originale peccatum, et quare dicatur originale, et quomodo pertransierit vel pertranseat in omnes, diligenter investigandum est. Quibusdam placuit de peccato actuali Adae illud accipere : asserentibus hoc Apostolum sensisse cum inferius ait : Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constitui sunt multi, ita, etc. 1. Evidenter, inquiunt, etiam ipso nomine exprimit Apostolus peccatum, quod per unum hominem intravit in mundum, scilicet inobedientiam. Inobedientia vero peccatum actuale est.

<--- Page Split --->

C. Quomodo intrasse in mundum dicunt ?

Hoc autem dicunt intrasse in mundum non traductione originis, sed similitudine prævaricationis : omnesque in illo uno peccasse dicunt, quia omnibus ille unus peccandi exemplum exstitit. Hoc male senserunt quidam hæretici, qui dicti sunt Pelagiani : de quibus Augustinus in libro de Baptismo parvulorum 1 commemorat dicens : Sciendum est, inquit, hæreticos quosdam qui nominati sunt Pelagiani, dixisse peccatum prime transgressionis in alios homines non propagatione, sed imitatione transisse. Unde etiam in parvulis nolunt credere per baptismum solvi originale peccatum, quod in nascentibus nullum esse omnino contendunt. Sed eis dicitur, quia si Apostolus peccatum imitationis non propagationis intelligi voluisset, ejus principem non Adam, sed diabolum diceret. De quo in libro Sapientiae dicitur : Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum 2. Et quia non vult intelligi hoc esse factum propagatione, continuo subjunxit Scriptura : Imitantur autem illum qui sunt ex parte illius 3. Imitantur quidem Adam, quotquot per inobedientiam transgrediuntur mandatum Dei. Sed aliud est quod exemplum est voluntate peccantibus, aliud quod origo est cum peccato nascentibus. Non est igitur accipiendum peccatum Adæ transisse in omnes imitationis tantum exemplo, sed propagationis et originis vitio.

D. Hic aperit illud esse peccatum originale, quod transit in posteros.

Et est illud peccatum originale, ut aperte Augustinus testatur, quod per Adam transivit in omnes, per ejus carnem vitiatam concupiscentialiter generatos.

<--- Page Split --->

E. Quid sit originale peccatum hic inquiritur.

Quod diligenter investigandum est, quid sit. De hoc enim sancti Doctores sub obscuritate locuti sunt, atque scholastici Doctores varia senserunt. Quidam enim putant originale peccatum esse reatum poena pro peccato primi hominis, id est, debitum vel obnoxietatem, qua obnoxii et addicti sumus poena temporali et aeterna pro primo 4 hominis actuali peccato : quia pro illo (ut aiunt) omnibus debetur poena aeterna, nisi per gratiam liberentur. Juxta horum sententiam oportet dici originale peccatum nec culpam esse, nec poenam. Culpam non esse ipsi fatentur : poena quoque secundum eos esse non potest : quia si debitum poena originale peccatum est, cum debitum poena non sit poena, nec originale peccatum est poena : quod etiam quidam eorum admittunt, dicentes in Scriptura originale peccatum saepe nominari reatum : et reatum ibi intelligunt, ut dictum est, obnoxietatem poena : et ea ratione asserunt peccatum originale dici esse in parvulis, quia parvuli pro illo primo peccato rei sunt poena : sicut pro peccato iniqui parentis aliquando exsulant filii secundum justitiam fori.

DIVISIO TEXTUS.

« In superioribus insinuatum est, etc. »

Hic incipit pars illa in qua Magister determinat in quid incidit Adam, et ejus posteritas, secundum statum culpa. Est autem duplex culpa in quam cecidit, scilicet originalis de qua agit primo, et actualis de qua agit secundo, ubi incipit distinctio XXXIV, ibi, A, « Post praedicta de peccato actuali, etc. »

Prima harum dividitur in quatuor dis-

tinctiones, quae hic ponuntur de peccato originali : in quarum prima quaerit, Quid sit originale ? In secunda, Qualiter transferatur in posteros ? quae incipit in sequenti distinctione, ibi, A, « Nunc superest investigare, etc. » In tertia tangitur, Qualiter remittitur in baptismo ? quae incipit distinctione XXXII, ibi, A, « Quoniam supra dictum est, etc. » In quarta quaerit, Utrum omnium patrum praecedentium peccata transfundantur in filios, vel non ? quae incipit distinctione XXXIII, ibi, A, « Prædictis adjiciendum, etc. »

Haec distinctio dividitur in quatuor partes : in quarum prima Magister investigat, quid sit peccatum originale ge-

<--- Page Split --->

nere : Utrum actus, vel reatus, vel culpa? In secunda autem investigat, Quid sit re et specie propria ? ibi, G, « Nunc superest videre, etc. » In tertia, solvit quadam objecta qua videntur persuadere quod originale peccatum sit actuale, ibi, K, « Quod ergo ait, Per inobedientiam, etc. » In quarta tangit, qualiter omnes homines fuerunt in Adam peccante ? ibi, M, « Ad hoc autem quod diximus, etc. »

Subdivisio harum partium patet per se.

ARTICULUS I.

Utrum peccatum originale sit in omnibus lege concupiscentiae ab Adam progenitis ?

puniuntur pro patribus, nisi in hoc quod accipiunt a patribus, scilicet in haereditate : ergo et parvuli non nisi in hoc quod a patre terrestri accipiunt, puniri debent : hoc autem est corpus, et non anima : ergo in anima quoad culpam origina, lem puniri non debent. Quod autem a patribus non accipiatur anima, probatur ex hoc quod anima non ex traduce est sicut corpus. Unde, ad Hebr. xii, 9 : Patres quidem carnis nostras eruditores habuimus, et reverebamur eos : non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus.

  1. Si dicas, quod filius punitur pro patre temporaliter, non æternaliter : et ita punit Dominus parvulos pro peccato Adæ. CONTRA : Originalis culpa obligat in æternum ad carentiam visionis Dei, nisi per gratiam Mediatoris curetur : ergo. Deus punit filios in æternum pro patre, et non temporaliter tantum : et hoc videtur injustum.

SECUNDA VIA PROCEDITUR SIC :

Circa primum incidit hic quaestio difficillima, Utrum peccatum originale sit? Ad quam fuerunt rationes Magistrorum quatuor viis. Quidam enim probaverunt non esse ex consideratione divinae justitiae et humanae : et haec est via prima. Quidam autem ex consideratione corporis hominis : et haec est secunda. Quidam ex consideratione animae hominis : et haec est tertia. Quidam ex consideratione Dei creantis animam et informantis hominem : et haec est quarta via.

SECUNDUM PRIMAM VIAM PROCEDITUR SIC :

  1. Ezechiel. xviii, 20 : Anima quae peccaverit, ipsa morietur : filius non portabit iniquitatem patris, etc. Ergo videtur, quod pro peccato primi hominis injustum sit condemnari parvulos.

  2. Item, Dominus praeepit ut patres non occiderentur pro filiis : ergo multo minus ipse debet punire parvulos pro peccatis parentum.

  3. Item, In legibus humanis filii non

  4. Dicit Augustinus, quod in omnibus præstantius est agens patienti : et Philosophus, quod semper honorabilius est agens patienti, et efficiens materia : sed corpus non est præstantius quam anima : cum igitur aliunde non causetur peccatum originale in anima nisi ex corpore, videtur quod in ipsa non possit causari.

  5. Item, Agens imprimit speciem suam patienti : si ergo corpus agit in animam, imprimit speciem secundum quam agit in animam : haec autem non est culpa, quia corpus nec virtutis, nec vitii susceptibile est : ergo non imprimit in animam nisi pœnam, et non culpam : ergo nulla culpa innascitur in anima ex corpore.

  6. Item, Nihil dat quod non habet : corpus autem non habet culpam : ergo non dat culpam animae.

Item, Dicit Anselmus, quod peccatum originale non.est plus in semine, quam in sputo : ergo etiam non est in formato

<--- Page Split --->

de semine : sed parvulus formatur de semine : ergo peccatum originale non est in parvulo.

SECUNDUM TERTIAM VIAM sic objicitur :

  1. Anima quæ accipit culpam alterius, necesse est quod habeat colligantiam cum illa : non autem potest habere anima parvuli colligantiam cum anima Adæ, nisi fuerit in illa : ergo videtur, quod anima parvulorum traducta sit ex anima Adæ, quod est hæresis : ergo non habet peccatum originale, ut videtur.

  2. Si autem dicatur habere ex corpore. CONTRA : Anima rationalis non est forma educta de materia sicut aliae formæ, sed datur ab extrinseco : ergo ipsa non participabit aliquid de proprietatibus materiae, nec corruptionem peccati.

  3. Item, Anima rationalis secundum suas potentias quæ sunt intellectus, ratio, et voluntas, et hujusmodi, non alligatur organis corporalibus : ergo nullam recipit infectionem ab illis.

tunc oportet, quod simul mala sit, et sit : ergo ab eodem habet esse, et malitiam, cum secundum malitiam ad aliam causam ante se existentem reduci non possit.

  1. Praeterea, Hoc videtur esse impossibile : quia dicit Augustinus, quod non est malum nisi quia nocet, id est, quia adimit bonum naturae : ergo videtur, quod illud bonum naturae prius fuerit : et non potest fuisse, nisi ipsa anima prius fuerit : ergo anima ipsa prius fuit bona. Si autem hoc datur, tunc anima prius est quam in corpore : quia mox in corpore est mala, ut dicunt Sancti.

  2. Praeterea, Objicit Julianus Pelagianus : Cum sexus bonus sit, quia a Deo creatus : et actus matrimonii bonus, quia a Deo benedictus, cum dixit : Crescite et multiplicamini, etc. 1, parentes frequenter Sancti et boni : matrimonium bonum, quia a Deo institutum : inter tot innocentiae praesidia, per quas rimas ingredietur culpa originalis ?

  3. Item, Omne peccatum est adeo voluntarium, quod si non sit voluntarium, non est peccatum. Si igitur anima corrumpitur in corpore, aut volens, aut nolens incorporatur. Si volens, jam peccat actualiter eligens suam corruptionem. Si nolens, tunc cogitur incorporari : et ita jam corruptio non debet ei imputari. Si autem dicas, quod homo totus habet peccatum, quia fuit in Adam peccante : tunc videtur, quod etiam satisfecit : quia fuit in Adam satisfaciente.

SECUNDUM QUARTAM VIAM sic objicitur :

  1. Deus creavit animam, et non habet malitiam ex materia ex qua causatur, quia non est ex materia : ergo si maculam habet, illa erit ex causa efficiente : non autem potest habere ex causa efficiente : ergo non habet maculam culpæ, ut videtur.

  2. Item, Aut in eodem momento in quo creatur, est mala, aut post. Si in eodem :

  3. Item, Cum parentes inficiuntur lepra corporali, consulitur eis ut abstineant a procreandis liberis propter corporis defectum, si alias possunt abstinere : ergo cum major sit animæ defectus, videtur quod matrimonium debet prohiberi, ne pueri nascantur in malo originali.

  4. Item, Bonum prolis est quod ad cultum Dei suscipitur, et religiose nutritur : ergo non est prolis bonum quod infectum nascitur peccato : sed omnes ita nascuntur : ergo videtur, quod matrimonium non habet amplius bonum prolis : et propter hoc principaliter est institutum : ergo videtur, quod debet cessare.

SOLUTIO. Dicendum, quod originale se peccatum est in omnibus lege concupiscentiae ab Adam progenitis : et qualiter sit hoc, intelligendum, quod duplex est corruptio in corpore ex peccato : una est quae principium agens et causam habet

<--- Page Split --->

in corpore, sed actum habet ex culpa primi parentis : et hæc est fames, sitis, infirmitas, mors, et hujusmodi : et hæc dicuntur naturales defectus : quia licet actus eorum sit ex culpa, tamen potentia est ex natura, et vocatur a Magistris corruptio passibilitatis. Alia est corruptio quæ secundum actum et potentiam est causata ex culpa primorum parentum : et non est in corpore in quantum est ex contrariis, nec in quantum est corpus hominis, sed in quantum defluxit a gratia innocentiae per culpam. Hic autem defectus est habitualis concupiscentia respersa in organis, prout sunt mobilia ab anima rationali secundum legem naturae sibi insertam : huic enim legi contrariatur ista lex membrorum faciens difficile mobilia in bonum, et facile mobilia in malum ex libidine boni, ut nunc habitualiter sparsa in corpore. Hæc autem corruptio dicitur ab Augustino filia peccati in libro de Nuptiis et concupiscentia, propter similitudinem sui cum peccato, quia immediate ex peccato causata est : quod sic patere potest : Peccatum primum avertit a Deo, ad commutable bonum convertendo, et pervertit ordinem quo ratio sub Deo, et corpus erat sub ratione : et hæc omnia inveniuntur in ista corruptione : quia habitualis libido diffusa per corpus conjunctum animæ, inclinat in bonum commutable, avertendo in quantum potest ab incommutabili, et non subjacet ordini rationis : propter quod dicit Apostolus : Condelector legi Dei secundum interiorem hominem : video autem aliam legem in membris meis, etc. 1. Hæc igitur pœna ideo tantum est in corpore, quia corpus non est substantia rationis, et ideo non susceptibile culpæ : et ideo cum inficitur illa subjectum quod est susceptibile culpæ hominis, simul est tunc cum illa : et sic inficitur anima infectione culpæ et pœnæ. Hanc corruptionem inordinati fervoris habitualis in corpore doctiores nostri temporis corru-

pionem vitii vocaverunt : quia imago est vitii primi, et est instrumentum ad vitium. Quod trahitur a verbis Apostoli, ubi dicitur, quod portavimus [imaginem Adæ terreni 2. Et quia iste modus innititur verbis Augustini, et Anselmi, et aliorum Sanctorum, secundum illum respondemus omnibus objectis : et in fine duas alias aliorum solutiones ponemus, in idem per alia verba revertentes.

DICENDUM igitur ad primum, quod diviam. Etzecchielis intelligitur de peccato cujus causa a patre non accipitur, sicut est actuale, ut jam ante ostensum est, quod causa originalis in anima accipitur a patre in corruptione vitii, sive in pœna, quæ filia vitii vocatur : et concupiscentia vocatur ab Anselmo.

Per idem pater solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod licet animam non accipiat puer a patre, tamen causam infectionis animæ accipit ab ipso in præhabita corruptione, quæ cum semine transfunditur, et lex concupiscentiae vocatur : et ideo ista nascitur lege naturae corruptæ super eum. Sed in legibus hominum filius in causa peccati cum patre non participat : et ideo pater in filio jure temporali punitur per exsilium vel per exhæredationem filii.

Ad aliud dicendum, quod pœna respondet originali, quia nascitur prædicta de causa : et hoc ideo, quia tota natura in Adam corrupta fuit, ut infra patebit : et ex corrupto non procedit nisi corruptum : et corrupto non potest aliquid uniri, quod non contrahat aliquid corruptionis.

Ad hoc autem quod objicitur secunda via, dicendum quod verbum Augustini et Philosophi verum est de universaliter agente, quia id nullo modo patitur ab eo in quod agit : unde Philosophus dicit de intellectu universaliter agente, et Augustinus de Deo. Sed in agentibus per contactum corporalem, vel spiritualem, pas-

<--- Page Split --->

sum etiam aliquid agit in agens : unde dicit Philosophus, quod agens physice, patitur : et Commentator super libros de Anima, dicit, quod corpus agit in animam, et infert ei quasdam passiones, sicut et e converso : ut patet in somno, et vigilia, et aliis quibusdam : et hoc modo possum dicere, quod licet anima sit nobilior, patitur tamen a corpore cui unitur.

Ad ALIUD dicendum, quod haec est falsa, quod agens imprimat suam speciem in patiente, nisi de agente univoce : non autem agunt univoce, nisi quando agentis et patientis est materia una, quod non est in corpore et anima : et ideo illa objectio non procedit : et est simile, quod sol calefacit et exsiccat, nec est siccus nec calidus. Si autem vellemus, possemus aliter dicere, quod species illius poena in anima impressa est : quia quod non est culpa in corpore, non impedit aliquid nisi natura subjecti, quia subjectum culpa esse non potest : cum igitur proprium subjectum habet, accipit culpa rationem.

Ad ALIUD dicendum, quod si intelligitur sic, Nihil dat quod non habet contentive per substantiam, ei cujus substantiam in se continet, falsa est propositio in omnibus causis quae virtute habent causatum, et non per substantiam, tamen dant ipsum : et ita caro habet culpam. Si autem ita intelligatur, quod nihil dat id quod nullo modo habet, tunc vera est propositio : et non valet ad propositum, quia caro aliquo modo habet culpam,

sa per substantiam est perfectio corporis et quaedam potentiae per consequens sunt perfectiones partium, et quaedam non tamen omnes, fluunt ab anima substantialiter unita carni : et ideo infectio, nem substantiae omnes contrahunt.

Ad ALIUD dicendum, quod in Littera habetur, quod istud peccatum est voluntarium in prima causa sui : hoc est, in Adam, quae vocatur voluntas separata Magistris : sed non est voluntarium voluntate conjuncta. Et non est dicendum, quod anima velit incorporari voluntate naturae : quia falsum est, quia animam prius oportet esse antequam velit, et ipsa numquam est nisi incorporata. Si autem dicatur voluntas, naturalis appetitus materiae, qui, ut dicitur a quibusdam, inest omnibus formis : illud nihil est : quia illud secundum Philosophum non est verum : licet enim materia desideret formam, ut femina masculum, et turpe bonum, tamen non conceditur a Philosophis, quod forma desideret materiam, cum ipsa sit divinum et optimum non desiderans, sed desideratum, et in materia subjacet variationi et corruptioni, quae nihil appetere potest. Praeterea, dato tali appetitu, tunc non aliter vult anima hominis incorporari, quam forma lapidis esse in terra commixta minerali : et hoc absurdum est, quod disputetur in hac materia de tali voluntate, cum quaeritur de peccati voluntate.

Ad ALIUD dicendum, quod Adam ut principium materiale hominum peccavit: sed sic satisfacere non potuit, ut probatum est super tertium : et ideo non satisfecimus eo satisfaciente.

Ad ID quod objiciur secundum quartam viam, dicendum quod Deus creat animam mundam, id est, quod ex creatione non habet immunditiam : sed potius in infusione accipit, non ex creatione, sed ex unione ad id cui infunditur : sicut vinum in contactu vasis immundi,

Ad ID quod objicitur secundum tertiam viam, dicendum quod anima non accipit peccatum ab anima, nisi sicut a causa prima inficiente carnem : sed accipit a carne, sicut ab agente proximo : non quia sit ex traduce : sed quia causatur in carne, et unitur ad carnem.

Ad ALIUD dicendum, quod anima spiritualiter unitur corpori primo : quia ip-

<--- Page Split --->

quod in manibus dantis est mundum, ut Magister dicit in sequenti distinctione : et ideo non sequeretur, si creando fecit eam mundam, quod ipsa sit munda : quia ex alio in eodem momento immundatur.

  1. Ad aliud dicendum, quod malitia reducitur in fœditatem carnis in qua creatur, sicut ad causam antecedentem.

  2. Ad aliud dicendum, quod malum adimit bonum quod praecedit natura vel tempore, vel utroque modo : tempore et natura in peccato actuali, sed natura tantum in peccato originali.

  3. Ad obiectum Juliani jam patet solutio : quia rima per quam descendit, concupiscentia est habitualiter tracta in semine. Unde Augustinus arguens eum dicit, quod ipse impudicus concupiscentiae praedicator, de concupiscentia mentionem non facit, quae si a generatione posset removeri, originale nullum esset : et hoc

intelligendum est de concupiscentia quae substantia materialis originalis est peccati, ut patebit in alia quaestione quando quaeretur, Quid sit originale peccatum secundum materiam et formam ?

Ad aliud dicendum, quod si peccatum esset irremediabile, tunc teneret objectio : sed remediabile est per gratiam Mediatò- ris. Vel dicatur, quod propter defectum in quem incidit ex parte hominis, institutum matrimonium et cursus naturae in conceptu non debuit impediri. Tamen prima solutio verior est.

Ad ultimum dicendum, quod bonum prolis non impeditur, eo quod peccatum habet remedium : et praeterea de natura, intentio Dei est multiplicatio naturae, et impedimentum quandoque est ab actu hominis : et ille non potest impedire divinum.

F. Quod originale peccatum sit culpa, auctoritatibus probat.

Sed quod originale peccatum culpa sit, pluribus Sanctorum testimoniis edocetur. Super Exodum, ubi dicitur, Primogenitum asini mutabis ove 1, Gregorius ait: Omnes in peccatis nati sumus, et ex carnis delectatione concepti, culpam originalem nobiscum traximus : unde et voluntate nostra peccatis implicamur. Ecce culpam originalem dixit nos trahere, unde constat originale peccatum culpam esse. Augustinus quoque in libro de Natura et gratia de hoc eodem sic ait : Omnes (ut ait Apostolus) peccaverunt 2, utique vel in seipsis, vel in Adam : quia sine peccato non sunt, vel quod originaliter contraxerunt, vel quod malis moribus addiderunt. Peccatum enim primi hominis, non solum ipsum, sed omne necavit genus humanum : quia ex eo damnationem simul et culpam suscepimus 3. Idem,

<--- Page Split --->

super Psalmum L,7 : Quod de corpore mortuo seminatur, cum vinculo peccati originalis nascitur et mortis. Ideo igitur se in iniquitatibus conceptum dicit David, quia in omnibus trahitur iniquitas ex Adam, et vinculum mortis. Nemo enim nascitur, nisi trahens pœenam, et meritum pœenæ. Meritum autem pœenæ, peccatum est. Omnis ergo qui nascitur per carnis concupiscentiam, peccatum trahit. Peccatum itaque originale, culpa est, quam omnes concupiscentialiter concepfi trahunt. Unde in Ecclesiasticis dogmatibus scriptum est : Firmissime tene, et nullatenus dubites, omnem hominem qui per concubitum viri et mulieris concipitur, cum originali peccato nasci, impietati subditum, mortique subjectum, et ob hoc natura iræ nasci filium : a qua nullus liberatur, nisi per fidem mediatoris Dei et hominum i. His et aliis auctoritatibus evidenter ostenditur peccatum originale culpam esse, et in omnibus concupiscentialiter genitis trahi a parentibus.

ARTICULUS II.

An originale peccatum sit culpa ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, « Sed quod originale peccatum culpa sit, etc. »

Videtur enim originale peccatum non esse in genere culpa : quia

  1. Involuntarium etiam in actu non habet culpam, sed ignoscentiam et misericordiam, ut dicit Philosophus : ergo multo minus involuntarium, in quo nihil agit ille qui subjacet ei : tale autem est originale : ergo videtur, quod ipsum non sit in culpa.

  2. Item, Augustinus dicit, quod nemo peccat in hoc quod vitari nullo modo potest : sed parvuli nullo modo vitare possunt originale vitium : ergo non peccant.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod peccatum originale est peccatum naturae, ut habi-

tum est : et quia illa justitia obligat, ut dicit Anselmus : quia si stetisset, 'originalem justitiam profundisset in filios, sicut profudit postea injustitiam.

Quod qualiter fiat, intelligendæ sunt aliæ duæ via præter illam quæ habita est in præcedenti quæstione : quarum una est magistralis, scilicet quod natura corrupta generat, et non intendit generare corpus tantum, sed compositum : et ideo licet anima non educatur de materia, tamen opus naturae attingit animam per intentionem, in quantum etiam in semine operatur anima: Quod autem ab opere corrupto attingitur, illud maculatur : et ideo anima in quantum est forma, quæ est finis actus generationis naturae corrupta, in quo quiescit actus generantis, necessario corrumpitur : et ideo in omnibus aliis habent isti eumdem ordinem responsionis ad objecta, qui prius est habitus.

Alia via solvendi est cujusdam Domini Ebdoms Episcopi Cameracensis, qui ponit, quod natura communis participat in persona in agendo in corpore : sequitur enim si hic homo peccat, quod homo peccat : et si hic homo peccato corrumpi-

<--- Page Split --->

tur, quod homo peccato corrumpitur : eo quod natura communis secundum esse non est nisi in isto, præcipue in Adam antequam derivaretur in alios. Ergo in ipso natura tota et omnis corrupta fuit. Sed universali respondet particulare : ergo naturae corruptæ in communi oportet respondere quodlibet particulare corruptum per actum generationis ex illo in quo ipsa corrupta est. Et hoc redit in idem cum via præhabita, licet sint alia

verba : et postea est iterum idem modus solvendi.

Ad in ergo quod primo hic objicitur, dicendum quod involuntaria est culpa illa, et tenet dictum Philosophi in actu personae, et non in culpa naturae.

Ad aliud dicendum, quod vilare potuit natura in Adam, licet non in isto : et alia ratio est, quia de naturali Augustinus non intelligit, sed de illo cujus nos causa sumus.

G. Quid sit quod dicitur peccatum originale, scilicet fomes peccati, id est, concupiscentia ?

Nunc superest videre, quid sit ipsum originale peccatum ? quod cum non sit actuale, non est actus sive motus animæ vel corporis. Si enim actus est animæ vel corporis, actuale utique peccatum est : sed actuale non est : ergo non est actus vel motus. Quid ergo originale peccatum dicitur ? fomes peccati, scilicet concupiscentia vel concupiscibilitas, quæ dicitur lex membrorum sive languor naturae, sive tyrannus qui est in membris nostris, sive lex carnis. Unde Augustinus in libro de Baptismo parvulorum : Est in nobis concupiscentia, quæ non est permittenda regnare. Sunt et ejus desideria, quæ sunt actuales concupiscentiæ, quæ sunt arma dia boli, quæ veniunt ex languore naturae. Languor autem iste, tyrannus est, qui movet mala desideria. Si ergo vis esse victor tyranni, atque inermem inimicum invenire, non obedias concupiscentiæ malæ 1. His verbis satis ostenditur, fomitem peccati esse concupiscentiam.

<--- Page Split --->

H. Quod nomine concupiscentiae intelligitur fomes peccati, et quae dicitur fomes.

Nomine autem concupiscentiae non actum concupiscendi, sed vitium primum significavit, cum eam dixit, legem carnis. Unde idem in tractatu de verbis Apostoli ait : Semper pugna est in corpore mortis hujus : quia ipsa concupiscentia cum qua nati sumus, finiri non potest quamdiu vivimus : quotidie minui potest, finiri non potest. Quae autem est concupiscentia, cum qua nati sumus ? Vitium utique est, quod parvulum habilem concupiscere facit, adultum etiam concupiscentem reddit. Sicut enim in oculo caeci, in nocte vitium caeci tatis est, sed non apparet, nec discernitur inter videntem et caeum nisi luce veniente : sic in puero vitium esse non apparet, donec aetatis provectioris tempus occurrat 1. Ex his datur intelligi quid sit originale peccatum, scilicet vitium concupiscentiae, quod in omnes concupiscentialiter natos per Adam intravit, eosque vitiavit. Unde Augustinus in libro de Baptismo parvulorum 2 : Adam praeter imitationis exemplum, occulta etiam tabe carnalis concupiscentiae suae tabificavit in se omnes de sua stirpe venturos. Unde Apostolus recte ait, In quo omnes peccaverunt 3. Circumspecte et sine ambiguitate dicit hoc Apostolus. Sive enim intelligatur, in quo homine, sive in quo peccato, sanum est. In Adam enim omnes peccaverunt, ut in materia, non solum ejus exemplo, ut dicunt Pelagiani. Omnes enim illi unus homo fuerant 4, id est, in eo mater rialiter erant. Manifestum est itaque omnes in Adam peccasse, quasi in massa. Ipse enim per peccatum corruptus, quos genuit omnes nati sunt sub peccato. Ex eo igitur sicut cuncti constituti sunt peccatores, ita et in illo uno peccato quod intravit in mundum, recte omnes dicuntur peccasse: quia sicut ab illo uno homine, sic ab eodem uno peccato immunes esse non possunt, nisi ab ejus reatu per Christi baptismum absolvantur. Alia ergo sunt propria peccata, in quibus tantum peccant quorum peccata sunt aliud hoc unum in quo omnes peccaverunt, id est, ex quo omnes pecca tores instituti sunt.

<--- Page Split --->

I. Quid sit peccatum in quo omne peccaverunt, scilicet originale, quod ex. inobedientia processit?

Hoc est originale peccatum, quo peccatores nascuntur omnes concupiscentialiter geniti: quod ex Adam, sive ex ejus inobedientia emanavit, et in posteros demigravit. Unde Apostolus consequenter, per inobedientiam unius hominis, multos dicit constitutos esse peccatores1: quae est actuale peccatum. Cum autem dixerit per unum hominem peccatum intrasse in mundum, et in eo omnes peccasse, de originali dictum esse oportet accipi.

K. Ex quo sensu dictum est, Per inobedientiam unius multi sunt constituti peccatores ?

Quod ergo ait, Per inobedientiam unius multi constituti sunt peccatores: eo sensu dictum esse intelligendum est, quia ex inobedientia Adae, scilicet ex peccato actuali Adae, processit originale peccatum, quo omnes peccatores nascuntur : ut et in illo esset, et in omnes transiret.

L. Quod peccatum originale in Adam fuit, et in nobis est.

Unde Augustinus Juliano haeretico nullum peccatum in parvulis esse contendenti respondens 2, aperte asserit peccatum originale ex voluntate Adae processisse, ac per ejus inobedientiam in mundum intrasse. Quaerit

<--- Page Split --->

enim Julianus, per quid peccatum invenitur in parvulo, ita inquiens: Non peccat iste qui nascitur : non peccat ille qui genuit: non peccat ille qui condidit. Per quas igitur rimas inter tot praesidia innocentiae peccatum fingis ingressum? Et respondet sancta pagina: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, per unius inobedientiam, ait Apostolus 1. Quid quaerit amplius, quid quaerit aptius 2 ? Item inquit Julianus: Si per hominem peccatum intravit in mundum, peccatum vel ex voluntate est, vel externa est. Si ex voluntate est, mala voluntas est quae peccatum facit: si autem ex natura est, mala est natura. Cui respondeo: Ex voluntate peccatum est. Quaerit forte: Utrum originale peccatum ex voluntate sit? Respondeo, prorsus et originale peccatum ex voluntate esse: quia hoc ex voluntate primi hominis seminatum est, ut in illo esset, et in omnes transiret.

ARTICULUS III.

Utrum originale peccatum sit concupiscentia, vel fomes ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, « Nunc superest videre, etc. »

Ibi enim videtur innui ex verbis Augustini, quod originale peccatum sit concupiscentia : et quia longum et dispendiosum esset hic inducere multitudinem auctoritatum quae sunt in Glossa supra cap. v, vi et vii Epistolae ad Romanos, sciendum quod tripliciter loquimur : quidam enim dicunt, quod fomes est originale : quidam autem, quod fomes intensus : quidam autem, quod concupiscentia.

est ante baptismum, et remissus post baptismum : ergo sunt ejusdem speciei: sed post baptismum remissus non est peccatum nec culpa : ergo nec intensus ante baptismum.

  1. Item, Concupiscentia, quae est concupiscibilitas in parvulo, et in adulto concupiscentia, etiam manet in Sanctis : originale autem non manet in Sanctis : ergo originale non est concupiscentia : ergo totum videtur falsum quod hic dicitur.

  2. Praeterea, Cum nos inciderimus expeccato in ignorantiam, sicut in concupiscentiam, et infirmitatem : videtur quod ignorantia et infirmitas ita debent esse originale peccatum sicut concupiscentia.

  3. Item, Hugo de sancto Victore : « Originale peccatum est, quod nascendo contrahimus per ignorantiam in mente, per concupiscentiam in carne. » Ergo videtur, quod ignorantia ita sit originale peccatum sicut concupiscentia.

Et videtur totum hoc falsum esse : quia 1. Fomes manet post baptismum : originale autem non manet post baptismum : ergo originale non est fomes.

  1. Item, lntensum et remissum non variant speciem : fomes autem intensus

Solutio. Dicendum, quod hic multi 1 soli multipliciter sunt locuti, ita quod nullus concordet cum alio : sed via facilior per quam possumus exire, est ista, quod dicamus quaedam esse in originali peccato

<--- Page Split --->

ut materialia, et quaedam ut formalia. Materiale in originali est fœditas concupiscentiae sive corruptio vitii, de qua supra dictum est. Formale autem in eo est carentia debite justitiae : natura enim justitiam in qua creata fuit et quae ab ea habebat propria, amiserat in omnibus eis in quibus exigitur, ut dicit Anselmus : et ideo secundum quod potest colligi ex verbis Anselmi in libro de Conceptu virginali, diffiniri potest sic : « Originale peccatum est pronitas ad omne malum cum carentia debite justitiae. » Et haec diffinitio est quorumdam antiquorum Doctorum, sed ex verbis Anselmi extrahitur. Et quod dicitur pronitas ad omne malum, est inclinatio ad conversionem in bonum commutabile, et non conversio, eo quod originale non habet conversionem nisi in potentia. Dico autem in potentia completa per habitum corruptionis vitii, de qua supra dictum est. Aversionem autem habet in actu : et haec tangitur per hoc quod dicitur, carentia debite justitiae. Si enim diceretur justitiae tantum carentia, non diceretur nisi ratio pœnae damni : sed quando apponitur debitum, tunc ponitur ratio culpa : cujus causa est justitia deserta a natura. Secundum hoc ergo possumus dicere, quod auctoritates loquuntur de originali ex parte ejus quod est materiale in ipso : vel de materiali loquuntur, secundum quod substat formali : quia sic est originalis culpa vel peccatum.

Ad in ergo quod primo objicitur, dicendum quod fomes in hac ratione formali non manet post baptismum, sed in materia remota sine forma : et hoc modo non loquuntur Sancti, quando dicunt, quod fomes est originale.

Ad aliud dicendum, quod est intensio in eodem actu secundum rationem, et haec est in eadem qualitate secundum habitum, et non variat speciem, ut in albedine ad actum disgregandi : et hoc mo-

do non loquuntur Sancti. Alio modo est intensio respectu alicujus actus variati secundum speciem : sicut dicimus Angelum melius intelligere quam nos, eo quod ipse intelligit deiformiter, nos autem inqusitive et cum studio : et illud causatur a natura secundum speciem aliam, et nobiliori quam nostra : et illa variat speciem : quia non est proprie intensio, sed per analogiam participatio ejusdem. Ita est in fomite ante baptismum, et post : quia ante baptismum habet formam aversionis per quam potest nocere damnabililiter et concupiscentialiter : post baptismum autem non convenit nisi per naturalem habitum, per quem inclinat concupiscentialiter : non autem nocet ad damnationem, ut dicit Augustinus : et hoc intelligit Glossa illius quae hoc dicit 1.

Ad aliud dicendum, quod concupiscentia est suffocans et promovens. Suffocans autem non est nisi secundum quod exstinguit ignem boni, et præcludit spiritum vitalem gratiae : et hoc non est nisi ex eo quod formale est in concupiscentia, scilicet ex carentia debite justitiae. Promovens autem est, quæ est exercitii causa in pugnando in tentatione : et hæc manet post baptismum : et hæc est materialiter sequela originalis, et non originale peccatum.

Ad aliud quod objicitur de ignorantia et infirmitate, dicendum quod non sunt materia substans originali, sed potius pœnae sequentes : et hoc patet ex hoc quod se habent ad malum in ratione diminuentium et excusantium : concupiscentia autem se habet ad ipsum ut inclinans in illud.

Ad dictum Hugonis dicendum, quod ipse non manifestat nec diffinit originale per substantialia sibi, sed per signa peccatorum sequentium ipsum et manentium in subjecto, etiam post quamipsum transivit et remissum est.

<--- Page Split --->

ARTICULUS IV.

Penes quid diversificantur nomina, quae attribuuntur originali ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, circa finem : « Quae veniunt ex languore naturae. »

Hic ponuntur multa nomina originalis, scilicet originale peccatum, fomes, concupiscentia, languor naturae, lex membrorum, et tyrannus. Et quaeritur, Penes quiddiversificentur ?

Ad hoc dicendum, quod peccatum originale nominatur in comparatione ad bonum quod amittit, et in comparatione ad actum illicitum, et in comparatione ad eum in quo est. Primo modo dicitur peccatum originale. Secundo modo dicitur dupliciter, scilicet secundum quod est nutrimentum libidinis peccati, vel secundum comparationem ad objectum delectans ut nunc : et primo modo dicitur fomes, quia est fomentum libidinis. Secundo modo concupiscentia. Tertio modo nominatur dupliciter, scilicet secundum vim quam infert naturae integra quae condelectatur legi Dei, et sic dicitur tyrannus : et secundum quod ligat et captivat sensualitatem ad illicitum, et sic dicitur lex membrorum.

M. Objectio quorumdam contra id quod supra dictum est, omnes in Adam fuisse homines.

Ad hoc autem quod diximus, in Adam fuisse omnes homines, quidam verborum sectatores sic objiciunt, dicentes : Non omnis caro qua e ab Adam traducta est, in eo simul existere potuit : quia multo majoris quantitatis est, quam fuerit corpus Adae. In quo nec tot etiam atomi fuerunt, quot ab eo homines descenderunt. Quocirca verum non esse asserunt, substantiam uniuscujusque in primo fuisse parente.

N. Responsio, ubi aperitur qualiter fuerunt in Adam secundum rationem seminalem, et quomodo ex eo descenderunt, scilicet lege propagationis.

Quibus responderi potest, quod materialiter atque causaliter, non formaliter, dicitur fuisse in primo homine omne 4 quod in humanis corporibus

<--- Page Split --->

naturaliter est, descenditque a primo parente lege propagationis, et in se auctum et multiplicatum est, nulla exteriori substantia in id transeunte, et ipsum in futuro resurget. Fomentum quidem habet a cibis: sed non convertuntur cibi in humanam substantiam, quae scilicet per propagationem descendit ab Adam. Transmisit enim Adam modicum quid de substantia sua in corpora filiorum, quando eos procreavit, id est, aliquid modicum de massa substantiae ejus divisum est, et inde formatam corpus filii, suique multiplicatione sine rei extrinsece adjectione auctum est: et de illo ita augmentato aliquid inde separatur, unde formantur posterorum corpora: et ita progreditur procreationis ordo lege propagationis, usque ad finem humani generis. Itaque diligenter ac perspicue intelligentibus patet, omnes secundum corpora in Adam fuisse per seminalem rationem, et ex eo descendisse propagationis lege.

O. Auctoritate et ratione probatur, nihil extrinsecum converti in humanam substantiam quae ab Adam est.

Quod vero nihil extrinsecum in humani corporis naturam transeat 1, veritas in Evangelio significat dicens : Omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur 2. Quod etiam ratione ostendi potest hoc modo : Puer qui statim post ortum moritur, in illa statura resurget quam habiturus erat, si viveret usque ad aetatem triginta annorum, nullo vitio corporis impeditus. Unde ergo illa substantia quae adeo parva fuit mortua, in resurrectione tam magna erit, nisi sui in se multiplicatione ? Unde apparet, quod etiamsi viveret, non aliunde, sed in se augmentaretur illa substantia : sicut costa de qua facta est mulier, et sicut panes Evangelici. Non inficiamur tamen quin cibi et humores in carnem et sanguinem transeant : sed non in veritatem 3 humanae naturae quae a primis descendit parentibus, quae sola in resurrectione erit : reliqua vero caro in quam cibi transeunt, tamquam superflua in resurrectione deponetur : quae tamen ciborum aliarumque rerum fomentis coalescit.

<--- Page Split --->

Sed de hoc in III libro Sententiarum, distinctione III, disputatum est: et in alia Summa, quaestione de veritate humanæ naturae: et ideo illa inspiciantur et sufficiant, quia repetere non oportet 1.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, M, « Ad hoc autem quod diximus, in Adam fuisse, etc. »

1 Cf. III Sententiarum, Dist. III, et II P. Summae theol. B. Alberti, Q. 120.

<--- Page Split --->