DISTINCTIO XXIX.

De potestate liberi arbitrii primi hominis : utrum scilicet eguerit gratia operante et cooperante secundum statum naturae institutae ?

A. Utrum homo ante peccatum eguerit gratia operante et cooperante ?

Post haec considerandum est, Utrum homo ante peccatum eguerit gratia operante et cooperante ? Ad quod breviter dicimus, quia non cooperante tantum, sed etiam operante gratia indigebat : non quidem secundum omnem operandi modum operantis gratiae : operatur enim liberando et praeparando voluntatem hominis ad bonum. Egebat itaque homo ea, non ut liberaret voluntatem suam, quae peccati serva non fuerat : sed ut praepararet ad volendum efficaciter bonum, quod per se non poterat. Non enim poterat bonum mereri sine gratia, ut Augustinus in Enchiridion evidenter tradit : Illam, inquit, immortalitatem in qua poterat non mori natura humana, perdidit per liberum arbitrium. Hanc vero in qua non poterat mori, acceptura est per gratiam : quam fuerat, si non peccasset, acceptura per meritum : quamvis sine gratia nec tunc ullum meritum esse potuisset : quia etsi peccatum in solo erat arbitrio constitutum, non tamen justitiae habendae vel retinendae sufficientebat liberum arbitrium, nisi divinum praeberetur adjutorium 4. Ecce his verbis satis ostenditur, quod ante peccatum homo indigebat gratia operante et cooperante. Non enim habebat quo 5 pedem movere posset sine gratiae operantis et cooperantis auxilio : habuit tamen quo poterat stare.

<--- Page Split --->

B. Quod homo ante lapsum virtutes habuerit.

Præterea quæri solet, Utrum homo ante lapsum virtutem habuerit ? Quibusdam videtur quod non habuerit, id ita probare conantibus : Justitiam, inquiunt, non' habuit, quia præceptum Dei contempsit : nec prudentiam, quia sibi non providit : neque temperantiam, quia aliena appetiit : nec fortitudinem, quia pravæ suggestioni cessit. Quibus respondentes, dicimus eum quidem non tunc habuisse has virtutes quando peccavit, sed ante, et tunc amisisse. Quod multis Sanctorum testimoniis comprobatur. Ait enim Augustinus in quadam Homilia : Adam perdita charitate malus inventus est. Item, Princeps vitiorum dum vidit Adam de limo terræ ad imaginem Dei factum, pudicitia armatum, temperantia compositum, charitate splendidum, primos parentes illis donis ac tantis bonis exspoliavit, pariterque peremit. De hoc eodem Ambrosius ad Sabinum ait : Quando Adam solus erat, non est prævaricatus : quia ejus mens Deo adhærebat 1. Super Psalmum quoque dicit, quod homo ante peccatum beatissimus, auram carpebat ætheream. Sed quomodo sine virtute beatissimus erat ? Augustinus quoque super Genesim, dicit Adam ante peccatum spiritali mente præditum fuisse 2. Non est ergo dubitandum hominem ante peccatum virtutibus fulsisse, sed illis per peccatum exspoliatum fuisse.

C. De ejectione hominis de paradiso.

In illius quoque peccati poenam ejectus est de paradiso in istum miseria rum locum, sicut in Genesi legitur : Nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum, emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis 3. His verbis insinuari videtur, quod numquam moreretur, si postea de illo ligno sumpsisset.

<--- Page Split --->

D. Quomodo intelligendum sit illud, Ne sumat de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum ?

Sed quia per peccatum jam mortuum corpus habebat, illa verba ex tali intellectu accipi possunt. Deus more ' irati loquens, de homine superbo ait : Videte ne forte mittat manum suam, etc., id est, cavete vos, Angeli, ne comedat de ligno vitae, quo indignus est : de quo, si perstitisset, comedetret, et viveret in aeternum : sed modo propter inobedientiam indignus est comedere. Et sicut verbo dixit, ita opere exhibuit. Emisit enim eum Deus de paradiso voluptatis in locum sibi congruum : sicut plerumque malus cum inter bonos vivere coperit, si in melius mutari noluerit, de bonorum congregatione pellitur, pondere prave consuetudinis pressus.

E. De flammeo gladio ante paradisum posito.

Ne vero ad illud posset accedere, collocavit Deus ante paradisum voluptatis Cherubim, et flammeum gladium atque versatitem, ad custodendam viam ligni vitae 2. Quod juxta litteram potest hoc modo accipi, quiaper ministerium Angelorum ignea custodia ibi constituta fuit. Hoc enim per cœelestes potestates in paradiso visibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium ibi esset quedam ignea custodia : non tamen frustra, sed quia aliquid significat de paradiso spirituali. Cherubin enim interpretatur plenitudo scientiae: haec est charitas, quia plenitudo legis est dilectio 3. Gladius autem flammeus penea temporales sunt, quae versatiles sunt, quia tempora volubilia sunt. Illa ergo ad custodiam ligni vitae ideo posita sunt ante paradisum, quia ad vitam non reditur nisi per Cherubin, scilicet plenitudinem scientiae, id est, charitatem : et per gladium versatilem, id est, tolerantiam passionum temporalium.

<--- Page Split --->

F. An homo ante peccatum comederit de ligno vitæ ?

Potest autem quæri, Utrum de ligno vitæ ante peccatum comederit homo? De hoc Augustinus in libro de Baptismo parvulorum sic ait : Recte profecto intelliguntur primi homines ante malignam diaboli persuasionem abstinuisse a cibo vetito, atque usi fuisse concessis 1. His verbis ostenditur, quod de ligno vitæ ante peccatum sumpserint : quibus præceptum erat, ut de omni ligno paradisi comederent, nisi de ligno scientiæ boni et mali 2.

G. Quare non sunt facti immortales, si comederunt de ligno vitæ ?

Quare ergo perpetua soliditate, et beata immortalitate vestiti non sunt, ut nulla infirmitate vel aetate in deterius mutarentur? Hanc enim virtutem naturaliter illud lignum habuisse dicitur. Sed forte hoc non conferebat, nisi saepe de illo sumeretur. Potuit ergo fieri ut de illo sumeret semel, et non saepius, qui per aliquam moram in paradiso fuisse intelligitur, cum Scriptura dicat eum ibi soporatum fuisse, quando costa de latere ejus assumpta est, et inde formata mulier, et animalia ante eum ducta, quibus nomina imposuit 3.

<--- Page Split --->

Hic etiam quidam reiterant quaestionem, Utrum homo in gratia factus sit vel non? Sed quia per easdem rationes disputatur, sicut superius de statu Angeli inquisitum est, ideo pertranseo.

« Post hoc considerandum est, Utrum homo ante peccatum, etc. »

In ista distinctione duo dicuntur, scilicet, Utrum in gratia et virtute Adam ante peccatum fuit, vel non ?

Et secundo, de loco e quo ejectus fuit.

Quædam etiam dicuntur de ligno vitæ : et in illius quoque peccati pœnam.

ARTICULUS UNICUS.

An Adam ante peccatum fuit in gratia et virtute ?

Circa primum objicitur :

Videtur enim, quod Adam non eguerit gratia operante : quia

  1. Illa de impio facit pium : ipse autem non fuit impius : ergo illa gratia non indiguit.

  2. Item, Omnis motus est inter contraria, vel privationem et habitum : Adam autem si recepit gratiam operantem, ipse factus est bonus : ergo ex non bono, vel ex malo : quorum utrumque falsum est, cum Scriptura sic dicit, Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona 1 : et specialiter de homine, quod Deus creavit hominem rectum : et alibi, quod vestivit illum virtute.

Eadem est objectio de Angelo.

SOLUTIO. Dicendum, quod Magister Solutio. supponit in Littera, quod Adam habuerit virtutes et charitatem : et per consequens supponit, quod habuerit gratiam : quod quidam negantes dicunt charitatem hic pro dilectione naturali poni, et alias virtutes pro naturalibus inclinationibus ad illarum virtutum actus : sicut Job dicit, Ab infantia mea crevit mecum miseratio, etc. 2 : et sicut mansuetudo ingenita dicitur fuisse Moysi, et quibusdam aliis aliae virtutes.

Hoc etiam videtur secundum Magistrum oportere dici : quia supra concessit, quod resistendo tentationi non meruisset. Sed tamen aliorum opinio est, quod habuit gratiam qua proficere potuit in merito, sed non ad beatitudinis confirmationem. Hoc totum supra disputatum est, et in alia Summa.

QUOD AUTEM primo objicitur, dicendum quod gratia delet peccatum, ubi invenit : sed hoc non est sibi substantiale, sed accidit ex parte subjecti : et ideo ante peccatum homo indiguit gratia operante ad hoc ut formaliter secundum gratiam bonus esset.

Ad ALIUD dicendum, quod fuit bonus Ad 2. ante privationem illius habitus quem accepit : unde ante hoc non fuit bonus bonitate gratuita, licet bonus bonitate naturali, de qua loquuntur auctoritates inductæ.

Cætera autem istius distinctionis patent per ea quæ dicta sunt supra 3.

<--- Page Split --->