DISTINCTIO XXVIII.

De potestate liberi arbitrii hominis lapsi, quam habet, gratia circumscripta.

A. Prædicta repetit ut alia addat, diffinitam assignationem ponens de gratia et libero arbitrio contra Pelagianos.

Id vero inconcusse et incunctanter teneamus, liberum arbitrium sine gratia præveniente et adjuvante non sufficere ad salutem et justitiam obtinendam: nec meritis præcedentibus gratiam Dei advocari, sicut Pelagiana hæresis tradidit. Nam ut ait Augustinus in I libro Retractationum: Novi hæretici Pelagiani liberum sic asserunt voluntatis arbitrium, ut gratiae Dei non relinquant locum, quam secundum merita nostra dari asserunt «. Pelagianorum hæresis omnium recentissima a Pelagio monacho exorta est. Hi Dei gratiae qua prædestinati sumus, et qua meruimus de potestate tenebrarum erui, in tantum inimici sunt, ut sine hac credant hominem posse facere omnia divina mandata. Denique Pelagius a fratribus increpatus, quod nihil tribueret adjutorio gratiae Dei, ad ejus mandata facienda : non eam libero arbitrio præponebat, sed infideli calliditate supponebat dicens, ad hoc eam dari hominibus, ut quæ facere per liberum arbitrium jubentur, facilius possint implere per gratiam. Dicendo utique, Facilius possint, voluit credi, etsi difficilius, tamen posse homines sine gratia facere jussa divina. Illam vero gratiam Dei, sine qua nihil boni possumus facere, non esse dicunt nisi in libero arbitrio: quod nullis suis præcedentibus meritis ab illo accepit nostra natura, ipso ad hoc tantum juvante nos per suam legem atque doctrinam, ut discamus quæ facere et quæ sperare debeamus. Non autem ad hoc per donum Spiritus sancti, ut

<--- Page Split --->

quæ didicerimus esse facienda, faciamus. Ac per hoc divinitus nobis dari scientiam confitentur, qua ignorantia pellitur : charitatem autem negant divinitus dari, qua pie vivitur : ut scilicet sit donum Dei scientia, quæ sine charitate inflat : et non sit donum Dei ipsa charitas, quæ ut scientia non inflet, ædificat. Destruunt etiam orationes quas facit Ecclesia sive pro infidelibus et doctrinæ Dei resistentibus, ut convertantur ad Deum: sive pro fidelibus, ut augeatur eis 1 fides, et perseverent in ea. Hæc quippe non ab ipso accipere, sed a seipsis homines habere contendunt : gratiam Dei qua liberamur ab impietate, dicentes secundum merita nostra dari. Parvulos etiam sine ullo peccati originalis vinculo asserunt nasci.

B. Hic ponit ea quibus suum confirmant errorem, verbis Augustini contra ipsum utentes.

Quod vero dicunt sine gratia hominem per liberum arbitrium omnia jussa implere, hujusmodi inductionibus muniunt. Si, inquiunt, non potest ea facere homo quæ jubentur, non est ei imputandum ad mortem, sicut tu ipse, Augustine, in libro de Libero arbitrio 2 asseris. Quis, inquis, peccat in eo quod nullo modo caveri potest? Peccatur autem. Caveri ergo potest 3. Hoc testimonio Augustini, Pelagius usus est disputans adversus eum, imo adversus gratiam, sicut Augustinus in libro Retractationum, illud et alia hujusmodi retractans commemorat, inquiens : In his atque hujusmodi verbis meis, quia gratia Dei commemorata non est, de qua tunc non agebatur, putant Pelagiani suam nos tenuisse sententiam : sed frustra hoc putant. Voluntas quippe est qua peccatur et recte vivitur, quod his verbis egimus : sed ipsa nisi Dei gratia liberetur, et ut vitia superet adjuvetur, recte a mortalibus vivi non potest 4. Ecce aperte determinat, ex quo sensu illa dixerit, inimicos gratiae refellens.

<--- Page Split --->

C. Aliud testimonium Augustinus ponit quo Pelagius pro se utebatur.

Similiter et innitebatur Pelagius verbis Augustini contra gratiam, quae in libro de Duabus animabus i dicit : Peccati, inquit, reum tenere quemquam, quia non fecit quod facere non potuit, summæ iniquitatis et insaniam est. His auditis exsiliit Pelagius dicens : Cur ergo parvuli et illi qui non habent gratiam, sine qua non possunt facere mandata divina, rei tenentur ? Hoc autem qua occasione dixerit, in libro Retractationum 2, Pelagio respondens aperit. Id enim contra Manichæos dixit, qui in homine duas naturas esse contendunt : unam bonam ex Deo, alteram malam ex gente tenebrarum, quæ numquam bona fuit, nec bonum velle potest : quod si esset, non videretur ei imputandum esse si bonum non faceret.

D. Aliud quod videtur contradicere gratiae Dei addit.

Alibi etiam Augustinus dicit, quod huic gratiae contradicere videtur qua justificamur. Ait enim in libro contra Adamantinum Manichæi discipulum 3 : Nisi quisque voluntatem suam mutaverit, bonum operari non potest : quod in nostra potestate esse positum Dominus docet, ubi ait : Aut facite arborem bonam, aut fructum ejus bonum, etc. 4. Quod Augustinus in retractationibus 5 non esse contra gratiam Dei quam prædicamus, ostendit. In potestate quippe hominis est mutare in melius voluntatem : sed ea potestas nulla, nisi a Deo detur, de quo dictum est, Dedit eis potestatem filios Dei fieri 6. Cum enim hoc sit in potestate, quod cum volumus facimus, nihil

<--- Page Split --->

tam in potestate quam ipsa voluntas est : sed præparatur a Domino voluntas : eo ergo modo dat potestatem.

E. Aliud testimonium ejusdem, quod videtur adversum.

Sic etiam intelligendum est quod in eodem • ait, scilicet in nostra potestate esse ut vel inseri bonitate Dei, vel excidi ejus severitate mereamur : quia in potestate nostra non est nisi quod nostram sequitur voluntatem : quæ cum præparatur a Domino, [facile fit opus pietatis, etiam quod impossibile et difficile fuit.

F. Aliud testimonium.

In expositione quoque quarumdam propositionum epistolæ ad Romanos, quædam Augustinus interserit, quæ videntur huic doctrinæ gratiae adversari. Ait enim : Quod credimus, nostrum est : quod autem bonum operamur, illius est qui credentibus dat Spiritum sanctum. Et paulo post : Nostrum est credere et velle, illius autem dare credentibus et volentibus facultatem bene operandi per Spiritum sanctum. Quæ qualiter intelligi debeant, Augustinus in libro Retractationum aperit dicens : Verum est quidem a Deo esse quod operamur bonum : sed eadem regulæ utriusque est, et volendi scilicet, et faciendi : et utrumque ipsius est, quia ipse præparat voluntatem : et utrumque nostrum est, quia non fit nisi volentibus nobis. Illa itaque profecto non dixissem, si jam scirem etiam ipsam fidem inter Spiritus sancti munera reperiri 1.

<--- Page Split --->

G. Adhuc addit aliud quod videtur contrarium.

Illud etiam diligenter est inspiciendum quod Augustinus in libro Sententiarum Prosperi 1 ait, scilicet quia 2 posse habere fidem sicut posse habere charitatem, natura est hominum : habere autem fidem sicut habere charitatem, gratia est fidelium. Quod non ita dictum est, tamquam ex libero arbitrio valeat haberi fides vel charitas : sed quia aptitudinem naturalem habet mens hominis ad credendum vel diligendum, quae Dei gratia praeventa credit et diligit : quod sine gratia non valet.

H. Testimonio Hieronymi adstruit quid tenendum sit de gratia et libero arbitrio, ubi triplex haeresis indicatur 3, scilicet Joviniani, Manichæi, Pelagii.

Id ergo de gratia et libero arbitrio indubitanter teneamus, quod Hieronymus in Explanatione fidei Catholicæ ad Damasum Papam, Joviniani, et Manichæi, et Pelagii errores collidens docet. Liberum, inquit, sic confitemur arbitrium, ut dicamus nos semper indigere Dei auxilio : et tam illos errare qui cum Manichæo dicunt hominem peccatum vitare non posse, quam illos qui cum Joviniano asserunt hominem non posse peccare. Uterque tollit arbitrii libertatem. Nos vero dicimus hominem semper et peccare et non peccare posse, ut semper nos liberi confiteamur esse arbitrii. Hæc est fides quam in Catholica Ecclesia didicimus, et quam semper tenuimus.

<--- Page Split --->

ARTICULUS 1.

Quæ bona potest liberum arbitrium per se sine gratia ?

« Id vero inconcusse et incunctanter teneamus, etc. »

Circa hanc distinctionem est parva difficultas. Quæremus autem duo tantum, scilicet quæ bona possit liberum arbitrium ex se sine gratia ? et, Utrum in aliquo statu contingat mereri primam gratiam ?

Videtur autem liberum arbitrium posse in bonum per seipsum sic :

  1. Sicut se habet gratia ad gloriam, ita quod antecedat eam, ita se habet natura liberi arbitrii ad gratiam : sed gratia per se potest acquirere gloriam sine additione alterius : ergo et liberum arbitrium per se potest acquirere gratiam, ut videtur.

  2. Item, Voluntas sine gratia gratum faciente potest velle bonum : sed a volito denominatur voluntas bona, vel mala : ergo voluntas volens bonum est bona : ergo volens bonum gratiae, est bona bono gratiae, ut videtur.

  3. Præterea, Ad bonum non exigitur nisi cogitare, et assentire, et velle, et operari : et horum omnium potestatem habemus ex parte nostra : ergo videtur quod perfecti sumus ad bonum gratiae.

  4. Item, Mandata Dei omnibus imponuntur : aut igitur possibile est omnibus ea servare, aut non. Si non : ergo impossibilia præcipiuntur : quod est contra Ambrosium dicentem, quod anathema sit, qui putat Deum impossibilia præcepisse. Si autem est possibile servari ab omnibus : ergo in potestate nostra est implere mandata : sed in impletione

mandatorum meremur : ergo meritorium opus est in nostra potestate.

  1. Item, Servitia quanto minus debita, tanto magis grata sunt, ut dicit Augustinus : sed minus debet qui de suo servit, quam qui de alieno : ergo magis gratum videtur esse quod de nostris viribus facimus, quam id quod de muneribus censum facimus : ergo magis meritum consistit in nostra facultate ante gratiam, quam post.

  2. Item accipitur ex quibusdam auctoritatibus quæ habentur in Littera : sicut est illa, quod dedit eis potestatem filios Dei fieri 1 : et illa, quod « posse credere « est natura omnium, credere autem « gratia fidelium, » et hujusmodi quæ sufficienter Magister exponit in Littera.

SED CONTRA hoc est totum quod habitum est in distinctione XXVI, ubi ostensum est, quod nihil est gratum Deo de nostro, nisi de suo rationem gratitudinis accipiamus : ergo non possumus in bonum meritorium ex nostra facultate.

SED ULTERIUS quæritur, Cum sit bonum naturae, ut comedere, et bibere, et procurare familiam, et hujusmodi : et bonum in genere, ut actus voluntarius super materiam debitam, ut pascere esurientem : et sit bonum illud quod est generativum virtutis politicæ, quod actus est vestitus circumstantiis : quia ex similibus actibus secundum Philosophum similes habitus relinquuntur : et sit bonum virtutis consuetudinalis : utrum in omnia illa possit liberum arbitrium et secundum quem modum ?

Utrum autem resistere possit tentationi, supra expeditum est.

SOLUTIO. Dicendum est absque omni ambiguitate, quod liberum arbitrium per se non potest in gratiam, nec bonum meritorium : quia (sicut supra probatum est) necesse est ut hoc a Deo accipiamus.

<--- Page Split --->

DICENDUM ergo ad primum quod licet similitudo sit in ordine antecessionis secundum tempus, non tamen est similitudo in modo causalitatis : quia gratia non potest causari a natura, quia jam non esset gratia, et esset vanum quid et non dignum remuneratione.

non de facultate ex qua procedit opus. Sunt enim qui non serviunt nisi timore vel obedientia necessitatis coacti : et illorum servitia minus grata sunt. Sunt etiam qui ex charitate, et isti liberaliter serviunt : sed nullus meritorie servit sine gratia.

Ad aliud dicendum, quod voluntas hoc modo quo est in volitum, denominatur ab illo : et ideo quia non nisi imperfecte, et per modum praeparationis est in bonum gratiae, sed in perfecta ordinatione et praeparatione in illud, et hoc est a dispositione materiali : ideo talis voluntas semilpene est bona.

Ad auctoritates dicendum, quod loquuntur de receptibilitatis potestate, et non de potestate completa ad actum, quae completio non fit nisi per habitum gratiae, cujus tamen receptibiles sumus per naturam.

Ad aliud dicendum, quod illa non sufficiunt ad bonum gratiae, sed ad bonum subditum nostrae potestati, ut bonum naturae, et bonum in genere.

Ad aliud dicendum, quod si forma est in praecepto, quae forma a Doctoribus dicitur esse charitas, tunc non est in potestate nostra implere divina mandata : et tamen praecipiuntur nobis, quia in nobis possibile est aliquid facere, quo facto habeamus potestatem ex gratia : hoc autem est facere quod in nobis est : quia si hoc fecerimus, Deus inevitabiliter dat gratiam : quia ipse uno modo se habet semper ad nos, scilicet gratiam porrigendo : sed nos non uno modo nos habemus ad eum, quando avertimur : sed si convertimur faciendo quod in nobis est, statim accipimus. Quia igitur antecedens in potestate nostra est, ideo etiam consequens imperatur nobis. Si autem secundum aliam opinionem forma non est in praecepto, tunc possumus mandata Dei implere : sed non habebimus meritum vitae aeternae, sed evitabimus poenam : sed mandata dilectionis Dei et proximi ad quae referuntur mandata decalogi sicut ad formam qua implentur, non possumus implere : quia illa sunt de forma mandati potius quam de mandato ipso. Et sic patet solutio secundum utramque opinionem.

Ad ultimum dicendum meo judicio, ad quaest. quod liberum arbitrium sine gratia gratum faciente superaddita, non sine gratis data, cum natura potest in triplex bonum, scilicet naturae, et in genere, et vestiti circumstantiis qui est generativus virtutis. Potest enim considerari ut est natura hominis, et sic potest in bonum naturae. Potest etiam considerari ut est deliberativum, et sic est collativum ad alterum, et componit proportionata ad actum debitum materiae, et dividit non proportionata, et sic potest in bonum in genere. Potest iterum considerari secundum ordinem ad perfectionem quam innatum est suscipere, licet perficere sit ab assuetudine, et si conjungit bono naturali quod habet ordinem ad bonum honestum, et sic potest in actum generativum virtutis politicae : sed cum gratia gratis data quae est virtus politica, potest in bonum virtutis politicae, et cum gratia gratum faciente potest in bonum meritorium.

<--- Page Split --->

in iniquitatibus suis morietur : et omnium justitiarum suarum Deus non recordabitur amplius 1. Ergo videtur, quod nihil meretur per illud.

ARTICULUS II.

Utrum in aliquo statu contingit mereri primam gratiam ? et, Utrum aliquis sibi vel alteri potest mereri primam gratiam ?

Secundo quaeritur, Utrum aliquis sibi vel alii possit mereri primam gratiam ? Et ponamus duos status, secundum quod aliquis modo sit in statu justitiae, et timet casum, et orat quod si cadere contingat, quod resurgat. Et quaeritur, Utrum ipse in primo statu potest mereri quod resurgat quando ceciderit ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Oratio haec est pro se, pie, et perseveranter, quia cum proposito perseverandi, et ad salutem : ergo exauditur : ergo postea resurget ex merito orationis primae.

  2. Item, Aliquis alii meretur primam gratiam, ut dicunt Sancti, ut Stephanus Paulo, et alii aliis meruerunt : ergo multo citius sibi.

. 3. Item, Jam est in statu merendi : ergo potest mereri vitam aeternam, et omne quod substantialiter ordinatur ad illam : sed ut resurgat si cadat, substantialiter ordinatur ad salutem : ergo ipse potest hoc mereri.

Sed contra.

SED CONTRA :

  1. Per peccatum sequens omnia bona praecedentia mortificantur : et id quod oravit ut resurgat : ergo non meruit ille ut resurgeret.

  2. Item, Ezechiel. xviii, 24, dicitur, quod justus avertis se a justitia sua,

Solutio. Dicendum, quod nullus alii meretur primam gratiam de condigno, sed de congruo tantum : sibi autem nec de condigno, nec de congruo omnino potest mereri : quia antequam habens gratiam, non est dignus pane quo vescitur, ut dicit Augustinus : et tunc nihil potest mereri. Cum autem est in statu gratiae, et in eadem non perseverat, facit id quod directe est impedimentum orationis : et ideo illa non meretur sequentem resurrectionem : quia peccatum sequens est contra gratiam in merente per eam.

Ad hoc ergo quod objicitur primo, dicendum quod ipse non petit perseveranter : quia ipse potest cadere, et casus ordinatur contra effectum orationis in orante : et ideo frustatur ab exauditione.

Ad aliud dicendum, quod casus vel peccatum alterius, non contrariatur orationi in orante : et ideo potest consequi effectum de congruo, quia manet viva semper : sed casus orantis effectui orationis in orante contrariatur : et ideo non manet viva ut exaudiatur : et ideo non est ibi locus a minori affirmando, sed potius a minori negando : et ideo non valet processus.

Ad aliud dicendum, quod iste exauditur in his quae per se ordinantur ad salutem : sed resurgere si cadat, non est de substantialibus rogantis : et ideo potest frustrari per sequens peccatum : sicut et alia bona quae facit.

Et per hoc patent omnia dubitabilia istius distinctionis.

1 Ezechiel. xviii, 24 : Si averlerit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum abominationes quas operari solet impius, numquid

vivet ? Omnes justitiae ejus, quas fecerat, non recordabuntur, etc.

<--- Page Split --->