DISTINCTIO XXVII.
De comparatone gratiae ad virtutem.
A. De virtute quid sit ? et, Quid sit actus ejus ?
Hic videndum est quid sit virtus, et quid sit actus vel opus ejus ? Virtus est (ut ait Augustinus) bona qualitas mentis qua recte vivitur, et qua nullus male utitur, quam Deus solus in homine operatur. Ideoque opus Dei tantum est, sicut de virtute justitiae Augustinus docet super illum locum Psalmi : Feci judicium et justitiam 1, ita dicens : Justitia magna virtus animi est, quam non facit in homine nisi Deus. Ideoque cum ait Propheta ex persona Ecclesiæ, Feci justitiam : non ipsam virtutem, quam non facit homo, sed opus ejus intelligi voluit 2. Ecce aperte insinuatur hic, quod justitia in homine non est opus hominis, sed Dei : quod etde aliis virtutibus itidem intelligendum est.
B. De fide itidem dicit, quod non est ex homine, sed ex Deo tantum.
Nam de gratia fidei Ephesiis scribens Apostolus, similiter fidem non ex homine, sed ex Deo tantum esse asserit, inquiens : Gratia estis satvati per fidem : et hoc non ex vobis, Dei enim donum est 3. Quod a sanctis ita exponitur : Hæc, scilicet fides, non est ex vi naturae nostrae, quia donum Dei pure est. Ecce et hic aperte traditur, quod fides non est ex libertate
<--- Page Split --->
arbitrii, sive ex arbitrio voluntatis : quod superioribus consonat, ubi dictum est gratiam prævenientem vel operantem esse virtutem, quæ voluntatem hominis liberat et sanat. Unde Augustinus in libro de Spiritu et littera ait : Justificati sumus non per liberam voluntatem, sed per gratiam Christi : non quod sine voluntate nostra fiat, sed voluntas nostra ostenditur infirma per legem, ut sanet gratia voluntatem, et sana voluntas impleat legem 1.
C. De gratia quæ liberat voluntatem : quæ si virtus est, virtus non est ex libero arbitrio, et sic non est motus mentis.
Si igitur gratia quæ sanat et liberat voluntatem mentis hominis, virtus est vel una vel plures : cum ipsa gratia non sit ex arbitrio voluntatis, sed eam potius sanet ac præparet, ut bona sit : consequitur ut virtus non sit ex libero arbitrio : et ita non sit motus vel affectus mentis, cum omnis motus vel affectus mentis sit ex libero arbitrio : sed bonus ex gratia est et libero arbitrio, malus vero ex libero arbitrio tantum. Ut enim ait Augustinus in libro Retractionum : Homo sponte et libero arbitrio cadere potuit, non etiam resurgere 2. Idem in libro de Duabus animabus : Animæ si libero ad faciendum et non faciendum motu animi careant, si denique his abstinendi ab opere suo potestas nulla conceditur, earum peccatum tenere non possumus 3. Hic aperte ostendit 4, quod motus animi sive ad bonum sive ad malum, ex libero arbitrio est. Ideoque si gratia vel virtus motus mentis est, ex libero arbitrio est. Si vero ex libero arbitrio vel ex parte est, jam non solus Deus sine homine eam facit. Propterea quidam non inerudite tradunt, virtutem esse bonam mentis qualitatem sive formam, quæ animam informat : et ipsa non est motus vel affectus animi, sed ea liberum arbitrium juvatur, ut ad bonum moveatur et erigatur : et ita ex virtute et libero arbitrio nascitur bonus motus vel affectus animi, et exinde bonum opus procedit exterius : sicut pluvia rigatur terra, ut germinet et fructum faciat : nec pluvia est terra, nec germen, nec fructus : nec
<--- Page Split --->
terra germen vel fructus, nec germen fructus : ita gratis terræ menti nostræ, id est, libero arbitrio voluntatis infunditur pluvia divinæ beri dictionis, id est, inspiratur gratia, quod solus Deus facit, non homi cum eo : qua rigatur voluntas hominis, ut germinet et fructificet, id est sanatur et præparatur ut bonum velit : secundum quod dicitur operans et juvatur ut bonum faciat, secundum quod dicitur cooperans. Et illa gratia virtus non incongrue nominatur, quia voluntatem hominis infirmam sanat et adjuvat.
D. Ex quo sensu dicuntur ex gratia incipere bona merita, et de qua gratia hoc intelligatur ?
Cum ergo ex gratia dicuntur esse bona merita et incipere, aut intelligitur gratia gratis dans, id est, Deus : vel potius gratia gratis data, quæ voluntatem hominis prævenit. Non enim esset magnum si hæc a Deo dicerentur esse, a quo sunt omnia : sed potius ejus gratia gratis data intelligitur, ex qua incipiunt bona merita : quæ cum ex sola gratia esse dicantur, non excluditur liberum arbitrium : quia nullum meritum est in homine, quod non sit per liberum arbitrium. Sed in bonis merendis causæ principalitas gratiae attribuitur : quia principalis causa bonorum meritorum est ipsa gratia, qua excitatur liberum arbitrium, et sanatur, atque juvatur voluntas hominis ut sit bona.
E. Quod bona voluntas gratiae principaliter est, et etiam gratia est: sicut et omne bonum meritum.
Quæ ipsa etiam donum Dei est, et hominis meritum, imo gratiae, quia ex gratia principaliter est, et gratia est. Unde Augustinus ad Sixtum presbyterum 1 : Quid est meritum hominis ante gratiam, cum omne bonum
<--- Page Split --->
nostrum meritum non in nobis facit nisi gratia? Ex gratia enim (ut dictum est) quæ prævenit et sanat arbitrium hominis, et ex ipso arbitrio procreatur in anima hominis bonus affectus sive bonus motus mentis: et hoc est primum bonum hominis meritum. Sicut, verbi gratia, ex fidei virtute et hominis arbitrio generatur in mente motus quidam bonus et remunerabilis, scilicet ipsum credere : ita ex charitate et libero arbitro alius quidam motus bonus provenit, scilicet diligere, bonus valde : sic de cæteris virtutibus intelligendum est. Et isti boni motus vel affectus merita sunt et dona Dei, quibus meremur et ipsorum augmentationem, et alia quæ consequenter hic in futuro nobis apponuntur.
F. Ex qua ratione dicitur fides mereri justificationem, et alia ?
Cum ergo dicitur fides mereri justificationem et vitam æternam, ex ea ratione dictum accipitur, quia per actum fidei meretur illa. Similiter de charitate, et justitia, et de aliis accipitur. Si enim fides ipsa virtus præveniens diceretur esse mentis actus, qui est meritum, jam ipsa ex libero arbitrio originem haberet: quod quia non est, sic dicitur esse meritum, quia actus ejus est meritum, si tamen adsit charitas, sine qua nec credere, nec sperare meritum est vitæ. Unde apparet vere quia charitas est Spiritus sanctus, quæ animæ qualitates informat et sanctificat, ut eis anima informetur et sanctificetur: sine qua animæ qualitas non dicitur virtus, quia non valet sanare animam.
G. De muneribus virtutum, et de gratia quæ non est, sed facit meritum.
Ex muneribus itaque virtutum boni sumus et juste vivimus, et ex gratia quæ non est meritum sed facit: non tamen sine libero arbitrio proveniunt merita nostra, scilicet boni affectus eorumque progressus atque bona opera, quæ Deus remunerat in nobis: et hæc ipsa sunt Dei dona. Unde Augustinus ad Sixtum presbyterum: Cum coronat Deus merita nostra, nihil aliud
<--- Page Split --->
coronat quam munera sua '. Unde vita æterna quæ in fine a Deo meriti præcedentibus redditur, quia et eadem merita quibus redditur, a nobis sunt, sed in nobis facta sunt per gratiam : recte et ipsa vita gratia nuncu patur, quia gratis datur. Nec ideo gratis, quia non meritis datur, sed quia data sunt per gratiam et ipsa merita, et quibus datur.
H. Epilogat ut alia addat.
Ex præmissis jam innotescere nobis aliquatenus potest, qualiter gratia præveniens meretur augeri, et alia: et quid ipsa sit, an virtus, an aliud: et si virtus, an sit actus, vel non. Ostensum enim est supra ex parte quorumdam, quod ipsa est virtus, quia virtus non est actus sed ejus causa, non tamen sine libero arbitrio: unde quod supra Augustinus dixit, bonum usum liberi arbitrii esse virtutem, ita accipi potest, id est, actum virtutis: alioquin sibi contradicere videretur, qui etiam opus virtutis supra dixit esse bonum usum eorum quibus nos bene uti possumus, in quibus posuit liberum arbitrium. Si vero bonus usus liberi arbitrii opus virtutis est, jam virtus non est. Cum ergo bonum usum ejus virtutem esse dixit, nomine virtutis ipsius usum significavit.
I. Quod idem usus est virtutis, et liberi arbitrii : sed virtutis principaliter.
Idem nempe usus bonus ex virtute est, et ex libero arbitrio, sed ex virtute principaliter. Et bonus ille usus in magnis bonis annumerandus est. Illa autem gratia præveniens, quæ et virtus est, et non usus liberi arbitri est, sed ex ea potius est bonus usus liberi arbitrii, quæ nobis est a Deo, non a nobis. Usus vero bonus arbitrii, et ex Deo est, et ex nobis: et ideo bonum meritum est. Ibi enim solus Deus operatur: hic, Deus et homo. Hoc meritum ex illa purissima gratia provenit, quod Apostolus notavit,
<--- Page Split --->
dicens: Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit'. Super quem locum Augustinus a ita ait: Recte gratiam nominat: primum enim solam gratiam dat Deus, et non nisi gratiam, cum non praecedant nisi mala merita, sed post per gratiam incipiunt bona merita. Et ut ostenderet etiam liberum arbitrium, addit: Et gratia ejus in me vacua non fuit. Et ne ipsa voluntas sine gratia Dei putetur aliquid boni posse, subdit: Non ego autem solus, scilicet sine gratia, sed gratia Dei mecum 3, id est, cum libero arbitrio. Plane cum data fuerit gratia, incipiunt esse nostra merita bona: per illam tamen, quia si illa defuerit, cadit homo.
K. Aliorum sententia hic ostenditur, qui dicunt virutes esse bonos usus liberi arbitrii, id est, actus mentis.
Alii vero dicunt virtutes esse bonos usus naturalium potentiarum, non tamen omnes, sed tantummodo interiores qui in mente sunt : exteriores vero qui per corpus geruntur, non virtutes esse dicunt, sed opera virtutum. Et ideo quod Augustinus dicit opus virtutis esse bonum usum naturalium potentiarum, de usu exteriori accipiunt : quod vero dicit bonum usum liberi arbitrii virtutem esse, et in magnis numerari bonis, de usu interiori intelligunt. Et virtutes nihil aliud esse, quam bonos affectus vel motus mentis asserunt, quos Deus in homine facit, non homo : quia licet illi motus sint liberi arbitrii, non tamen esse queunt, nisi Deus ipsum liberet et adjuvet gratia sua operante et cooperante : quam Dei gratuitam voluntatem accipiunt, quia Deus est qui operatur in nobis et velle et operari bonum 4.
<--- Page Split --->
L. Quibus auctoritatibus muniunt quod virtutes sint motus mentis ?
Quod autem virtutes sunt 1 motus mentis, testimoniis sanctorum adstruunt. Dicit autem Augustinus super Joannem : Quid est fides ? Credere quod non vides. Credere autem motus mentis est. Idem, in libro III de Doctrina Christiana: Charitatem autem voco motum animi. Si vero charitas et fides motus animi sunt : virtutes ergo motus animi sunt. Quibus alii respondentes, praemissa verba Augustini ita intelligenda fore inquiunt, Fides est credere quod non vides, id est, fides est virtus qua creditur quod non videtur. Item, Charitas est motus animi, id est, gratia qua movetur animus ad diligendum. Et quod haec et his similia ita accipienda sint, ex his conjicitur quae alibi Augustinus ait. Nam in I libro Quæstionum Evangelii inquit : Est fides qua creduntur ea quae non videntur, quae proprie dicitur fides 2. Item in libro XIII de Trinitate : Aliud sunt ea quae creduntur, aliud est fides qua creduntur 3. Ex quibus verbis sic argumentando procedunt : Aliud est credere, aliud illud quo creditur. Prædictum autem est fidem id esse quo creditur. Sic ergo credere non est fides : quia credere non est id quo creditur. Addunt quoque : Virtus opus Dei tantum est, quam ipse solus facit in nobis. Ipsa ergo non est usus vel actus liberi arbitrii, sed credere est actus liberi arbitrii : non est itaque virtus. Præmissis aliisque rationibus ac testimoniis innituntur utrique. Horum autem judicium diligentis lectoris relinquo examini, ad alia properans.
DIVISIO TEXTUS.
« Hic videndum est quid sit virtus, etc. » In hac parte Magister agit de virtute
dupliciter : et ideo habet duas distinctiones : quia in ista determinat quid est virtus, et quod virtus non est motus vel usus virtutis, nisi loquendo per causam. In sequenti autem tangit qualiter liberiarbitrii potestas se habet ad gratiam et virtutem, ibi, scilicet distinct. XXXIII, A, « Id vero inconcussé, etc. »
1 Edit. J. Alleaume, sint. 2 S. AUGUSTINUS, Lib. I Quæstionum Evan-
<--- Page Split --->
ARTICULUS UNICUS.
An diffinitio virtutis bona sit qua dicitur, Est bona mentis qualitas ?
Circa primam autem distinctionem non est dubitabile aliquid, nisi de diffinitione virtutis, quam ponit Magister : et de hac etiam in aliis diffinitionibus et virtutibus in communi disputatum est in alia summa 1 prolixe valde et diligenter. Sed in ista hic tamen reputamus diffinitionem quae ponitur hic, scilicet quod « Virtus est bona mentis qualitas, etc. 2. »
Cum enim dicitur, bona : Aut est praedictio denominativi, aut substantialis. Si denominativi : tunc virtuti non convenit ratio bonitatis, quod falsum est : cum virtus sit bonitas quaedam, quia bonum est finis appetitus, quia ipsum est quod optatur et desideratur : virtus autem cum sit de partibus honesti, cadit sub divisione boni : et ita substantialiter bonum praedicatur de ipsa virtute. Si autem hoc concedatur, quod praedicatur substantialiter : cum igitur virtus sit quoddam simplex et abstractum, debet bonitas abstracte de ipsa praedicari : non enim albedo dicitur colorare, sed color : ergo nec virtus bona, sed bonitas, ut videtur.
Praeterea, Quaeritur de hoc quod dicitur, Qualitas mentis. Non enim virtus semper est in mente, cum mens sit pars animae superior, et virtutes saepe sicut in partibus irrationalibus participantibus aliqualiter rationem, ut concupiscibili, et irascibili.
Item, Objicitur de hoc quod dici-
tur, Qua recte vivitur : Rectitudo enim soli justitia videtur esse propria : propter quod etiam ab Anselmo dicitur, quod « justitia est rectitudo voluntatis : » ergo videtur, quod male ponatur in diffinitione virtutis in communi.
Praeterea, Hoc videtur falsum quod dicit, Qua nullus male utitur. Quia multi abusi sunt virtute, ponentes eam esse summum bonum in vita, ut quidam Stoicorum.
Item, Hoc videtur falsum quod dicit, Quam solus Deus operatur in homine. Si enim intelligatur de virtute consuetudinali, plane falsum est : quia illius causae efficientes sunt scire, velle, et perseveranter operari. Si autem loquimur de virtute infusa, adhuc falsum est in adultis quibus nihil infunditur nisi volentibus.
Item, Ista diffinitio gratiae convenire videtur : ergo virtus est gratia.
SOLUTIO. Dicendum, quod bonum est Solutio. Ad 1 substantiale virtuti : et tamen majoris est simplicitatis quam virtus : quia bonum secundum quod bonum respicit esse, sed virtus actum : et ideo nihil prohibet concretive de virtute praedicari in nomine, licet secundum rem substantiale sit ei : sicut etiam rationale de homine, et non rationalitas. Qualiter autem hoc sit, exigit longa verba quae in alio loco inveniuntur in quaestione de virtutibus in communi 3.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus Ad 2. diffinit virtutem infusam cum gratia gratum faciente. Hujusmodi autem ut in primo subjecto recipitur in eo quod est proximum Deo : hoc autem est mens per descensum : postea partes virtutum sunt in potentiiis aliis.
Ad aliud dicendum, quod rectitudo est Ad 3. praeparatio debiti, et debentis, et ejus
<--- Page Split --->
cui debetur : et hæc est justitiæ. Est etiam rectitudo extensio actus in finem, vel in rationem medii sine defluxu a fine, vel ad superfluum, vel diminutum : et hæc est rectitudo virtutis in genere : virtus enim theologica extensionem habet directam in finem sine obliquitate ab illo, et virtus politica attingit medium sine curvature ad malitias superfluitatis et defectus.
virtutem, sed imaginem apparentis virtutis tantum.
Ad aliud dicendum, quod consensus non excluditur. Sed ille consensus non est nisi disponens ex parte subjecti in quo sit virtus.
Ad ultimum dicendum, quod gratia non recte vivitur, si fiat vis in rectitudine, ut dictum est : sed meritorie vivitur gratia, ut patet ex prius habitis.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod virtute nemo umquam male usus est : quia eo ipso quod aliqui non retulerunt eam ad debitum finem, non habebant veram
Alia autem hujus distinctionis per se patent, et per nostrum positum alibi de virtute 1 tractatum.
1 Cf. III Sententiarum, Dist. XXXIII, XXXIV,
XXXVI, passim.
<--- Page Split --->