DISTINCTIO XXIII.

De Dei permissione in actu tentandi.

A. Quare Deus permiserit hominem tentari, sciens eum esse casurum ?

Præterea quæri solet, Cur Deus hominem tentari permiserit, quem decipiendum fore præsicebat ? Sed non esset laudabile homini, si ideo bene vivere posset, quia nemo male vivere suaderet : cum in natura posse, et in potestate haberet velle non consentire suadenti, Deo juvante : et est glorosius non consentire, quam tentari non posse. Moventur etiam quidam dicentes, Cur creavit Deus quos futuros malos præsicebat ? Quia prævidit quid boni de malis eorum esset facturus. Sic enim eos fecit, ut relinqueret eis unde aliquid facerent : et si culpabiliter aliquid facerent, illum de se laudabiliter operantem invenirent. A se habent voluntatem malam, ab illo naturam bonam, et justam poenam. Frustra ergo dicitur, Non deberet Deus creare quos præsicebat malos futuros : sciebat enim bonis profuturos, et juste pro mala voluntate puniendos. Addunt etiam, talem hominem debere facere, qui nollet omnino peccare. Concedimus quidem meliorem naturam esse, quæ omnino peccare nollet. Concedant et ipsi non esse malam, quæ talis facta est, ut posset non peccare si vellet, et juste punitam, quæ voluntate non necessitate peccavit. Cum ergo hæc bona sit, illa melior, cur non utramque faceret, ut uberius laudaretur de utraque. Illa enim de sanctis Angelis, hæc de hominibus est. Item, inquiunt, Si Deus vellet, et illi boni essent. Et hoc quidem concedimus : sed melius voluit, ut quod vellent essent : et boni quidem non infructuose, mali vero non impune essent. Item, inquiunt, Posset Deus voluntatem eorum vertere in bonum : quia omnipotens est. Posset revera. Cur non fecit ? Quia noluit. Cur noluit ? Ipse novit. Non debemus plus sapere quam oportet 1.

<--- Page Split --->

B. Hic qualis secundum animam : et agit de scientia hominis ante peccatum.

Et quidem secundum animam rationalis fuit homo, habens discretionem boni et mali. Scientiam quoque rerum creatarum, et cognitionem veritatis, quae primae perfectioni congruebat, mox conditus non incongruo accepisse putatur, et ad illam non studio vel disciplina aliqua per intervalla temporis profecisse, sed ab exordio suae conditionis divinitus illam percepisse.

C. Quod triplicem habuit homo ante lapsum cognitionem, scilicet rerum propter se factarum, et Creatoris, et sui.

Fuit homo primus ante lapsum triplici cognitione præditus, rerum scilicet propter se factarum, et Creatoris, et sui. Rerum quippe cognitionem hominem accepisse perspicuum est, cum non ipse Creator vel Angelus aliquis, sed homo omnibus animantibus nomina imposuerit 1 : ut ostenderetur, quod singulorum notitiam homo ipse habuerit. Quæ enim propter illum creata erant, et ab illo regenda et disponenda erant, horum omnium Deus illi et scientiam tribuit, et providentiam atque curam reliquit. Quia, ut ait Apostolus, Non est cura Deo de bobus 2. Quorum aliorumque animalium Deus homini curam reliquit et providentiam, ut dominationi ejus subjicerentur, et ratione illius gubernarentur : ut sciret illis necessaria providere a quibus emolumentum debebat recipere. Hanc autem scientiam homo peccando non perdidit, sicut nec illam qua carnis necessaria providerentur. Et idcirco in Scriptura homo de hujusmodi non eruditur, sed de scientia animæ quam peccando amisit.

<--- Page Split --->

secundum scientiam quae naturaliter ab aliquo haberi potest.

  1. Item, Fecit eum perfectum in corpore : sed dignior est perfectio animae, quam corporis : ergo etiam fecit eum perfectum in anima.

« Præterea quæri solet, Cur Deus hominem, etc. »

Hic tertio supponit quaestionem de causa ex parte permittentis Dei, quod caderet homo.

Et habet duas partes. In prima facit quaestionem de permissione casus. In secunda tangit, in quali scientia creatus fuit homo secundum animam, ibi, B, « Et quidem secundum animam, etc. »

Hic quaeruntur duo, Utrum scilicet homo factus sit in naturalibus vel gratuitis? Et, Utrum Deus melius potuit hominem facere, quam fecit? Et istarum prima supra determinata est de Angelis 1 : quia idem est quaerere, Utrum homo et Angelus factus sit in naturalibus vel gratuitis? Altera autem late disputata invenitur in primo libro Sententiarum 2 : et ideo hic transeundum est ad partem secundam istius lectionis.

ARTICULUS I.

An homo in primo statu omnium cognitionem acceperit per naturam, aut per gratiam ?

Quæritur ergo, Utrum homo in primo statu naturaliter omnium cognitionem habuerit ?

Et videtur, quod sic : quia

  1. Dei opera perfecta esse decebat : homo autem opus Dei fuit : ergo in nulla perfectione relinqui debuit : ergo perfici

  2. Item, Cum invenire scientias sit difficile valde, facile autem augere per auditum ab alio : sicut invenimus in primis philosophantibus, quod valde fatua dixerunt, et posteriores melius intellexerunt. Videtur autem secundum hoc, quod Adam insipientissimus fuerit, nisi ipse datam sibi a creatione scientiam omnium habuisset.

SED CONTRA :

  1. Differentia animæ est et Angeli : quia anima in corpore ponitur, ut accipiat scientias et virtutes : Angelus autem scientias a creatione habet. Cum igitur Adam fuerit habens animam humanam, videtur non debuisse habere scientiam nisi per disciplinam in corpore.

  2. Item, Hoc videtur ex habitis superius, ubi Magister dicit, quod pueri nati fuissent in imperfectione scientiæ, sicut et in imperfectione staturæ : ergo videtur, quod non est de natura hominis statim accipere scientiarum habitus.

SOLUTIO. Dicendum, quod Adam habuit scientias omnium, et hoc per gratiam gratis datam, et non per naturam. Angelus autem habet hoc per naturam : et ideo manet adhuc differentia animæ et Angeli : tamen hæc non est differentia substantialis, sed alia quae supra tacta est in parte.

Ad aliud responsum est supra, quod infantes non nati fuissent meo judicio imperfecti in habitu scientiæ, sed potius in actu considerationis propter fluiditatem complexionis infantium in diversa, quæ non patitur fortem super unum et idem conversionem.

1 Cf. supra præcipue Dist. III.

2 Cf. I Sententiarum, Dist. XLIII et XLIV.

<--- Page Split --->

D. De cognitione Creatoris.

Cognitionem quoque Creatoris primus homo habuisse creditur. Cognovit enim a quo creatus fuerat : non eo modo cognoscendi, quo ex auditu solo percipitur, quo modo a credentibus absens quaeritur : sed quadam interiori adspiratione quae Dei praesentiam contemplabatur : non tamen ita excellenter sicut post hanc vitam Sancti visuri sunt, neque ita in ænigmate qualiter in hac vita videmus1.

E. De cognitione sui.

Porro sui cognitionem idem homo talem accepisse videtur, ut et quid deberet superiori, et quid æquali, et inferiori non ignoraret. Conditionem quoque suam et ordinem, scilicet qualis factus esset, et qualiter incedere deberet, quid agere, quid cavere intellexit. Si horum notitiam non habuisset, non esset reus prævaricationis, neque seipsum cognovisset.

F. Utrum homo præscius fuerit eorum quæ sibi futura erant ?

Si autem quaeritur, Utrum homo scientiam habuerit eorum quae circa eum futura erant, id est, si ruinam suam præsciverit : et similiter præscierit bona quae habiturus fuisset, si in obedientia perstitisset ? Responderi potest, quod ei magis facienda indicta sunt, quam futura revelata. Accepit enim scientiam et præceptum eorum quae facienda fuerant, sed non habuit præscientiam eorum quae futura erant. Non fuit ergo homo

<--- Page Split --->

præscius sui casus, sicut et de Angelo diximus. Quod Augustinus super Genesim asserit, ratione utens quam supra posuimus 1.

Hæc de scientia hominis quantum ad primum statum pertinet, dixisse sufficiat.

ARTICULUS II.

Utrum primus homo habuit cognitionem Creatoris, et sine medio Deum vidit : aut per speculum et ænigma ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, D, « Cognitionem quoque Creatoris habuisse primus homo creditur. »

Videtur enim Magister dicere falsum : quia

  1. In principio quarti Sententiarum habetur, quod primus homo sine medio Deum videbat : ergo non vidit per medium, ut hic dicitur.

  2. Præterea, Si vidit per medium : tunc non differebat visio sua a nostra : quia inter nos etiam unus videt magis clare quam alius : et hoc non videtur verisimile.

  3. Præterea, Dicit Augustinus super Genesim, quod operabatur ad experimentum accipiendum : experimento autem relinquitur ars et scientia : ergo videtur, quod ipse non habuerit scientiam omnium, ut prius videbatur supponi.

Solutio. Dicendum, quod visio fidei est per speculum in ænigmate 2 : sed ænigma multiplex est.

Quoddam enim est ænigma ex hoc ipso, quia intellectus creatus est, ex quo accidit ei, quod etiamsi sit de eisdem

scibilibus, de quibus est intellectus Dei, non tamen adeo limpide potest in illa sicut intellectus divinus : et sub tali ænigmate omnis creatura rationalis est, etiam anima Christi.

Quoddam est iterum ænigma, ex eo quod inquisitivus est intellectus hominis, cum angelicus sit sine inquisitione, ut supra diximus : et hoc ænigma iterum homo habet in via inseparabiliter, licet in patria efficiatur similis Angelis.

Tertium est ænigma, ex eo quod intellectus carne velatus est : et hoc iterum inseparabile est ab homine, quamdiu gerit carnem animalem. Et sub omnibus istis Adam cognovit Deum.

Quartum ænigma est obscuritatis intellectus, quæ accidit ex peccato animæ : et sub hoc videmus nos, eo quod numquam ita per pœnitentiam revocari possumus in hac vita, quod nihil remaneat de corruptione sinceritatis potentiarum.

Quintum est ænigma procedens non ex carne, sed ex carnis corruptione : quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam, etc. 3. Et his ultimis duobus modis Adam limpidius vidit quam nos.

Item, Speculum creaturarum non repræsentat Deum nisi in aliquo lumine. Illud igitur lumen aut est divinum tantum et sistens in divino quod est lux penetrans omnia, et sic cognoscit Deus creaturas, et se relucere in creaturis per lumen quod est ipse, et inexpressibiliter in ipso manet.

Secundo modo cognoscitur in creatura pelumen incipiens a Deo et termina-

<--- Page Split --->

tum in creatura : sicut Angeli et beati de matutina visione veniunt in vespertinam. Et neutro illorum modorum cognovit Adam Deum in speculo.

Tertio modo cognoscitur in speculo per vestigium lucis increatae, quod tamen est lux creata, nulla ex parte obscurata per peccati infectionem : et sic vidit Adam Deum in speculo creaturae.

Quarto modo cognoscitur Deus in speculo creaturae per vestigium creatum et obscuratum : quia Adam peccante, omnia in pejorem statum defluxerunt, quae propter eum facta sunt, sicut dicit Glossa super illud epistolae ad Romanos, viii, 20 : Vanitati, etc. Et sic Adam non vidit, sed nos.

Et per hoc patet solutio ad totum.

Quod enim primo objicitur, dicendum quod Magister in quarto Sententiarum non intendit removere omne medium : sed ex parte aenigmatis interioris quartum et quintum : ex parte autem speculi tantum quartum.

Ad aliud dicendum, quod nullus nostrum potest pertingere ad claritatem illam quae nullam habet obscuritatem ex peccato.

Ad aliud dicendum, quod Adam experiebatur propter delectationem in actu contemplationis sapientiæ moderantis naturam, et non per acquisitionem habi- tus : sicut sciens viellare, viellat, ut de- lectetur in auditu.

<--- Page Split --->