DISTINCTIO XXII.

De hominis transgressione.

A.'De origine illius peccatu.

Hic videtur diligenter investigandum esse quae fuerit origo et radix illius peccati. Quidam putant quamdam elationem in animo hominis praecessisse, ex qua diaboli suggestioni censensit. Quod videtur Augustinus innuere in libro XI super Genesim ita inquiens : Non est putandum, quod homo dejiceretur, nisi praecessisset in eo quaedam elatio comprimenda : ut per humilitatem peccati sciret quam falso de se praesumpserit, et quod non bene se habet natura si a faciente recesserit 1. Item, in eodem 2, Quomodo verba tentatoris crederet mulier, dum se a re bona at utili prohibuisset, nisi inesset ejus menti amor ille propriae potestatis, et de se superbia praesumptio, quae per tentationem fuerat convincenda, aut perimenda. Denique non contenta suasione serpentis, adspecti lignum bonum esu, decorum adspectu : nec credens se inde posse mori, forte putavit Deum alicujus causa significationis illa dixisse : ideo manducavit, et dedit viro suo fortassis cum aliqua suasione, quam Scriptura intelligendam reliquit. Vel forte non fuit suaderi necesse, cum eam mortuam esse illo cibo non videret vir. Sicut ergo non est permissus diabolus tentare fominam, nisi per serpentem : ita nec virum, nisi per feominam : ut sicut praeceptum Dei per virum venit ad mulierem, ita diaboli tentatio per mulierem transiret ad virum. In muliere vero quae rationalis erat, non est ipse locutus ut in serpente, sed persuasio ejus, quamvis instinctu adjuaret interius, quod per serpentem gerebat exterius 3. Ex praedictis tentationis modus atque progressus insinuatur : nec

<--- Page Split --->

non etiam quod prædiximus, innui videtur, scilicet quod tentationem præcesserat aliqua elatio, et præsumptio in mente hominis.

B. Objectio contra illos qui dicunt elationem præcessisse in mente.

Quod si ita tuit, non ergo alterius suggestione prius peccavit, cum auctoritas tradat ideo peccatum diaboli incurabile esse, quia non suggestione, sed propria superbia cecidit : hominis vero curabile, quia non per se, sed per alium cecidit, et ideo per alium resurgere potuit. Quocirca prædicta verba Augustini pium ac diligentem lectorem efflagitant : quae sic intelligere sane quimus, Non dejiceretur homo in actum illius peccati, ut scilicet lignum vetitum ederet, et in has miserias per tentationem diaboli, nisi elatio comprimenda præcessisset, non utique tentationem, sed opus peccati. Talis enim fuit ordinis processus : Diabolus tentando dixit, Si comederitis, eritis sicut dii, scientes bonum et malum 1 : quo audito statim menti mulieris surrepsit elatio quaedam et amor propriæ potestatis, ex quo placuit ei facere quod diabolus suadebat, et utique fecit. Suggestione igitur peccavit : quia tentatio præcessit, ex qua in mente ejus orta est elatio, quam peccatum operis secutum est, et poena peccati.

C. Quæ fuit elatio mulieris?

Et talis quidem elatio in mente mulieris fuit pro certo, qua credidit et voluit habere similitudinem Dei cum æqualitate quadam, putans esse verum quod diabolus dicebat. Et ideo specialiter mulierem commemorat Augustinus inquiens : Quomodo crederet mulier diabolo, nisi esset in mente ejus de se superba præsumptio ? Et quod ibi sequitur, scilicet, Quæ per tentationem fuerat convincenda vel perimenda : ad mulierem referendum est, ut intelligatur, quæ mulier, non quæ elatio fuerat per tentationem, etc. 2.

<--- Page Split --->

autem, quod peccatum Angeli primum fuit superbia. Cum igitur non sint similia nisi habentia qualitatem unam, etiam primum peccatum Hevæ fuit superbia.

  1. Item, Initium omnis peccati est superbia 1. Et alibi, Initium omnis superbie, apostatare a Deo 2. Ergo superbia fuit primum peccatum.

« Hic videtur diligenter investigandum esse, etc. »

Hic agit Magister de causa casus hominis, quae est peccatum. Et habet tres partes : in quarum prima Magister inquirit, quod fuerit Hevæ primum peccatum? In secunda autem, Quod fuerit Adæ primum peccatum ? ibi, D, « Solet quæri, Utrum illa, etc. » In tertia, facit comparationem utriusque, ibi, E, « Ex quo manifeste, etc. »

Ex isto et disputatione satis patet sententia.

ARTICULUS I.

Quod fuit primum peccatum Hevæ?

Quæritur autem hic primum, Quod fuerit primum peccatum Hevæ ?

SED CONTRA videtur, quod infidelitas : quia

  1. Verbis Dei non credidit : unde dixit, Ne forte moriamur, etiam antequam serpens similitudinem Dei nominaret : sed de verbis Dei dubitare est infidelitas : ergo primum peccatum ejus fuit infidelitas.

  2. Item, Supra dixit Magister, quod « dubitavit, ab affirmante recessit, et neganti appropinquavit : » ergo infidelis fuit.

  3. Item, Ordo recreationis secundum ordinem primæ perditionis fuit : sed in recreatione in gloriosa Virgine prima via vitæ fuit fides : ergo in perditione in Heva prima porta mortis fuit infidelitas.

  4. Item, In justificatione impii prima est fides, ut dicit Augustinus : ergo in prima impietate prima fuit infidelitas, ab oppositis, ut videtur.

Secundum, Utrum peccavit uno vel pluribus peccatis, ut quidam dixerunt?

Tertium, Utrum hoc peccatum fuerit in Spiritum, vel in Patrem, vel in Filium?

AD PRIMUM objiciatur sic :

  1. Dicit Augustinus in Littera, quod gustum vetiti præcessit elatio comprimenda vel perimenda : ergo illa elatio qua volunt esse sicut Deus, fuit primum peccatum.

  2. Item, Augustinus in libro de Virginitate :« Diabolus qui in cœlo voluit esse sicut Deus, cadens persuasit homini similitudinem suæ voluntatis. » Constat

SED ITERUM videtur, quod primum peccatum fuerit gula :

  1. Hoc enim fuit primus actus peccati : et peccatum specificatur et numeratur ab actu : ergo fuit primum.

  2. Item, Ordo tentationis secundi Adam fuit per modum tentationis primi, ut dicunt Sancti : sed Christus, Matth. iv, 3, tentatus est primo de cibo : ergo et Heva. Ergo et primum peccatum ejus fuit gustus vetiti.

  3. Item, Hoc videtur dicere in hymno, « Ipse lignum tunc notavit, etc. 3. »

SED VIDENTUR iterum, quod inobedientia sit primum peccatum : quia

<--- Page Split --->

  1. Hoc dicit Apostolus, ad Roman. v, 19: Sicut per inobedientiam unius, etc.: ergo, etc.

  2. Item, Quia hoc dicit Augustinus, quod Adam propter inobedientiam ejectus est de paradiso.

Item, Dicit Ambrosius, quod omne peccatum est praevaricatio legis divinae, et cœelestium inobedientia mandatorum.

  1. Item, Hoc idem videtur Dominus dicere : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo praeoperam tibi ne comederes, comedisti.

  2. Item, Hoc videtur ex verbis serpentis, qui fecit mentionem praecepti dicens : Cur praecepti vobis Deus 2 ?

SED VIDENTUR iterum, quod primum peccatum non fuit commissionis, sed omissionis tantum : quia mulier audiens verba serpentis conferre debuit, utrum viri similia essent, et non contulit : ergo omisit.

Solutio. SOLUTIO. Dicendum quod facillimum est hic infinita objicere.

Desuperbia. Ad primum dicendum, quod primum dupliciter sumitur quantum pertinet ad praesentem intentionem, scilicet tempore, et causa : et utroque modo superbia fuit primum peccatum in Heva. Primo enim ex libero arbitrio consensit in hoc quod esset sicut Deus in perfectione scientiae boni et mali : et hujus causa fecit quidquid fecit : et ideo comedit, ut vidit lignum, et credidit serpenti : et ideo objectum superbiæ causa finalis fuit omnium actuum aliorum, sicut dicit Augustinus in Littera, et omnes Doctores semper concorditer concesserunt : licet quidam modo velint circa hoc facere opiniones.

De infidelittate. Ad 1 et 2. dicendum quod illa dubitatio non facit infidelitatem, nec peccatum aliquod, sed facilitatem quamdam ex parte regentis

rationis : quia sine peccato potuit credo re, quod Deus in alia significatione illa verba protulisset, sicut dicit Magister in Littera : tamen quia suum non erat hoc discutere, cum haesitavit, neganti appropinquavit : nec erat hoc imperfectio : quia de ratione primi status non erat omnia scire, et statim intelligere omnem significationem sermonis Domini, nisi prius inquisitio et meritum praecederet. Et per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad aliud et ad quartum dicendum, quod non valet : quia non est necessarium, quod ordo respondeat ordini in omnibus. Praeterea, Humilitas in beata Virgine inventa fuit ante consensum fidei. In justificatione impii virtutes habent.colligantiam et ordinem : vitia autem nullum, quia ex qualibet particula et corruptione nascitur unum vitium : et ideo illa objectio nihil valet.

Ad in autem quod ulterius objicitur de 1 gula, dicendum quod actus gulae fuit hic materialis in peccato isto : quia non superbivit ut comederet, sed comedit ut superbiret in similitudine Dei. Et ideo non specificat peccatum: quia materia non specificat, sed forma et finis.

Ad aliud dicendum, quod ordo ille respondet transgressioni toti : quia illa fuit in superbia et gustu vetiti. Et ideo redemptio facta est in humilitate pendenti in ligno.

Quod autem objicitur de tentatione secundi Adam, patet quod non valet: quia primus homo non nisi una tentatione, et in uno loco, et in uno actu tentatus est: et Christus tribus, et in tribus locis, et de tribus formaliter distinctis: et quando Sancti adaptant, sufficit eis materialis multiplicatio actuum in peccato Adam.

Ad hoc quod objicitur de inobedientia, dicendum quod inobedientia dicitur duobus modis, scilicet contemptus praecepti in quantum praeceptum est: et sic ipsa est peccatum speciale: et hoc modo non

<--- Page Split --->

fuit in peccato Adæ et Hevæ. Dicitur etiam non observatio præcepti, et sic ipsa concomitatur omne peccatum, et hoc modo non est speciale peccatum Adæ.

Et per hanc distinctionem patet solutio ad totum.

ARTICULUS II.

Utrum Heva peccavit uno peccato vel pluribus ?

Secundo quæritur, Utrum peccavit uno peccato vel pluribus?

Videtur autem, quod pluribus: quia

  1. Supra, in præcedenti distinctione habitum est, quod tria peccata fuerunt in peccato primi hominis, scilicet inanis gloria, avaritia, et gula.

  2. Item, Constat, quod ipsa comedit prohibitum, et superbivit iterum : ergo pluribus peccavit.

Solutio. Dicendum, quod non pluribus peccatis peccavit: sed si quis vult proprie dicere, dicet quod peccavit uno peccato multiplici, scilicet quod unum fuerit secundum formam et finem voluntatis, sed multiplex in actibus materialibus: et hujus ratio jam sæpius exposita est: et ideo non oportet respondere objectis.

Videtur enim, quod sic : quia non habuit tunc infirmitatem, nec ignorantiam, quæ sunt pænæ peccati : ergo oportuit, quod peccavit ex malitia : hoc autem est peccatum in Spiritum sanctum : ergo peccavit in Spiritum sanctum.

SED CONTRA :

  1. Infra allegabit mulier, Serpens decepit me1 : ergo prodiit ex ignorantia : ergo est peccatum in Filium.

  2. Item, Apostolus dicit, I ad Timoth. 11, 14 : Adam non est seduclus, mulier autem seducta in prævaricatione fuit : Ergo seducta fuit : ergo ex ignorantia peccavit : ergo in Filium, et non in Spiritum sanctum.

Solutio. Hoc non est magna dubitatione dignum. Dicendum enim, quod in Filium peccavit, sicut Magister infra objiciendo ex verbis Isidori dicit mulierem ex ignorantia peccasse : sed ignorantia est duplex, scilicet pœna peccati, et ex illa non peccavit : et est ignorantia, nescientia agendorum, ut in quo sensu verba Domini dicta fuerint : et ex tali processit peccatum ejus, et ideo fuit in Filium.

Non enim ignoravit tantum secundum quod omnis malus dicitur ignorans, sed etiam ignoravit sensum verbi Domini : quæ ignorantia occasio fuit peccati : et Adam etiam ignoravit quod esset mortale, quod putabat esse veniale : et ideo ipse etiam peccavit in Filium : et per hoc patet solutio ad objectum.

ARTICULUS III.

An peccatum Hevæ fuerit peccatum in Spiritum sanctum, aut in Patrem, aut in Filium ?

Tertio quæritur, Utrum hoc peccatum sit peccatum in Spiritum sanctum ?

<--- Page Split --->

Solet quæri, Utrum illa talis elatio et amor propriæ potestatis in viro fuerit, sicut in muliere? Ad quod dicimus, quia Adam non fuit seductus eo modo quo mulier. Non enim putavit esse verum quod diabolus suggerebat. In eo tamen fuisse seductum credi potest, quod commissum veniale putaverit, quod peremptorium erat. Sed nec prior seductus fuit, nec in eo in quo mulier, ut crederet Deum illud lignum ideo tangere prohibuisse, quoniam si tangerent fierent sicut dii. Verumtamen prævaricator fuit Adam, ut testatur Apostolus 1. Poterat enim aliqua elatio menti ejus inesse illico post tentationem, ex qua voluit lignum vetitum experiri, cum mulierem non videret mortuam esca illa percepta. Unde Augustinus super Genesim: Cum Apostolus Adam prævaricatorem fuisse ostendit dicens, In similitudinem prævaricationis Adæ 2 : seductum tamen negat, ubi ait, Adam non est seductus, sed mulier 3 : unde et interrogatus non ait, Mulier seduxit me : sed, Dedit mihi, et comedi 4. Mulier vero dixit: Serpens seduxit me 5. Hanc autem seductionem proprie vocavit Apostolus, per quam id quod suadebatur, cum falsum esset, verum putatum est, scilicet quod Deus lignum illud ideo tangere prohibuerit, quia sciebat eos si tetigissent, sicut deos futuros : tamquam eis divinitatem invideret, qui eos homines fecerat. Sed etsi virum propter aliquam mentis elationem, quæ Deum latere non poterat, sollicitavit aliqua experiendi cupiditas, cum mulierem videret accepta illa esca non esse mortuam : nec tamen eum arbitror si jam spirituali mente præditus erat, ullo modo credidisse quod diabolus suggerebat.

<--- Page Split --->

ARTICULUS IV.

Utrum elatio fuerit primum peccatum Adæ? et, Quid appetiit? et, An serpenti credidit?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, « Solet quæri, Utrum talis elatio, etc. »

Videtur enim, quod elatio non fuerit primum peccatum Adam : quia

  1. Non credidit serpenti : ergo non credidit, quod posset fieri sicut Deus : ergo non appetiit hoc.

  2. Præterea, Non est seductus in quo mulier, sed putabat esse veniale quod erat mortale : quicumque autem putat hoc, est infidelis : ergo infidelitas fuit suum primum peccatum.

SOLUTIO. Dicendum, quod peccatum mulieris et viri respectu similitudinis Dei in scientia boni et mali secundum Magistrum differunt, sicut peccatum operis et solius concupiscentiæ, in quantum tamen est consensus rationis : quia mulier quæ credidit hoc posse fieri, exhibuit

membra iniquitati ad opus, per quod hoc consequeretur : vir autem consensit in rapinam similitudinis divinæ : sed non propter hoc comedit, sed comedit ut mortem gereret uxori, quod non credebat magnum malum.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod hoc argumentum non procedit. Credidit non posse fieri : ergo non appetiit. Multi enim concupiscent bona regis, et injuste habere vellent, et consentiendo concupiscent : et tamen sciunt se non posse habere, quia plus concupiscit voluntas, quam possit acquirere.

Ad ALIUD dicendum, quod bene scivit, quod erat dignum morte : sed scivit etiam Deum esse misericordem, et posse non per mortem punire, quod tamen dignum fuit morte : unde ex parte misericordiæ divinæ et suæ excusabilitatis per dilectionem uxoris datæ, putabat esse ignoscibile.

Unde Magistri distinguunt hic, quod multipliciter peccatum dicitur veniale : scilicet ex genere, ut otiosum : vel ex eventu sequente, ut peccatum mortale deletum per contritionem : vel ex quadam causa veniæ quæ est ex parte peccantis et ejus in quem peccatur, sicut hic, quia occasio peccati fuit dilectio uxoris, et præsumptio misericordiæ Dei : et ideo patet, quod infidelis non fuit.

E. Quis plus peccavit, Adam vel Heva?

Ex quo manifeste animadverti potest, quis eorum plus peccaverit, Adam scilicet, vel Heva ? Plus enim videtur peccasse mulier, quæ voluit usurpare divinitatis æqualitatem, et nimia præsumptione elata credidit ita esse futurum. Adam vero nec illud credidit1, et de pænitentia et Dei misericor-

<--- Page Split --->

dia cogitavit, dum uxori morem gerens, ejus persuasioni consensit, nolens eam contristare, et a se alienatam relinquere ne periret, arbitrans illud esse veniale non mortale delictum. Unde Augustinus 1 : Apostolus ait, Adam non est seductus 2. Quod utique ita accipi potest, ut intelligatur non esse seductus prior scilicet, vel in eo in quo mulier, ut scilicet crederet illud esse verum, Eritis sicut dii 3 : sed putavit utrumque posse fieri, ut et uxori morem gereret, et per pœnitentiam veniam haberet. Minus ergo peccavit, qui de pœnitentia et Dei misericordia cogitavit. Postquam enim mulier seducta manducavit eique dedit ut simul ederent, noluit eam contristare, quam credebat sine suo solatio contabescere, et a se alienatam omnino interire : non quidem carnali victus concupiscentia, quam nondum senserat, sed amicabili quadam benevolentia, qua plerumque fit ut offendatur Deus, ne offendatur amicus : quod eum facere non debuisse, divinæ sententiæ justus exitus indicavit. Ergo alio quodam modo ipse etiam deceptus est. Inexpertus enim divinæ severitatis, in eo falli potuit, ut veniale crederet esse commissum : sed dolo illo serpentino quo mulier seducta est, nullo modo arbitror illum potuisse seduci 4. Ex his datur intelligi, quod mulier plus peccaverit, in qua majoris tumoris præsumptio fuit : quæ etiam in se, et in proximum, et in Deum peccavit : vir autem tantum in se, et in Deum. Inde etiam colligitur, quod mulier plus peccaverit, quia gravius punita est, cui dictum fuit : In dolore paries filios, etc. 5.

F. Quod prædictæ sententiæ adversari videtur.

Sed huic videtur contrarium quod Augustinus super Genesim de viro et muliere peccatum suum excusantibus ait: Dixit Adam : Mulier quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi a : non dicit, Peccavi. Superbia enim habet confusionis deformitatem, non confessionis humilitatem. Nec etiam mulier confitetur peccatum, sed refert in alterum, dicens : Serpens

<--- Page Split --->

decepit me, et comedi ' : in 2 impari sexu, sed pari fastu 3. Ecce hic dicit Augustinus, quia parem fastum habuit mulier cum viro. Pariter ergo superbierunt, et pariter peccaverunt. Sed hoc ita determinari potest, ut dicamus parem utriusque fuisse fastum in excusatione peccati, et etiam in estu ligni vetiti : sed disparem, et in muliere multo majorem, in eo quod credidit et voluit esse sicut Deus, quod non vir. Verumtamen et de viro legitur, quod voluit esse sicut Deus. Dicit enim Augustinus super illum locum Psalmi : Quæ non rapui, tunc exsolvebam 4. Rapuit Adam et Heva præsumentes ut diabolus de divinitate, rapere voluerunt divinitatem, et perdiderunt felicitatem. Item, super illum locum : Deus, quis similis tibi 5 ? Qui per se vult esse ut Deus, perverse vult esse similis Deo : ut diabolus qui noluit sub eo esse : et homo, qui ut servus noluit teneri præcepto, sed voluit ut nullo sibi dominante esset quasi Deus. Item, super illum epistolæ locum : Non rapinam arbitratus est se esse æqualem Deo 6 : quia non usurpavit quod suum non esset, ut diabolus et primus homo.

ARTICULUS V.

An Adam plus peccavit quam Heva?

Item, Quia immediate præceptum accepit.

Item, Quia nocivius : quia ex ipso infecta est tota propago, et non ex Heva, ut dicetur infra : ergo videtur, quod Adam plus peccavit.

SED CONTRA rationes in Littera sunt, Sed contra. quas non oportet hic repetere.

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, E, « Ex quo manifeste animadverti potest, etc. »

Videtur enim, quod Adam plus peccavit : quia ipse caput mulieris fuit : ergo plus peccavit.

Item, Quia ipse vigorosiora naturalia habuit.

SOLUTIO. In substantialibus peccati plus solutio. rea fuit Heva, sed quoad quasdam circumstantias Adam plus : fastus enim et concupiscentia major sunt causa actus peccati, et quoad illa peccavit plus Heva : sed circumstantiae peccantis et nocivitatis peccati majores fuerunt in Adam, ut probant objectiones.

1 Genes. III, 13. 2 In edit. J. Alleaume, deest in. 3 S. AUGUSTINUS, Lib. XI de Genesi ad litteram, cap. 1.

4 Psal LXVIII, 5. 5 Psal. LXX, 19 et LXXXVIII, 9, et alibi. 6 Ad Philip. II, 6.

<--- Page Split --->

G. Quorumdam sententia, quod Adam ambierit esse ut Deus, sed non crediderit possibile.

Ideo quibusdam videtur, quod etiam Adam ambierit esse sicut Deus, non tamen crediderit id fieri posse: et ideo falsum esse quod diabolus promittebat cognovit. Et licet divinitatis æqualitatem concupierit, non tamen adeo exarsit, nec tanta est affectus ambitione sicut mulier: quæ illud fieri posse putavit, et ideo magis illud ambiendo superbivit. Virum autem aliqua forte ambitionis surreptio movit: sed non ita, ut illud verum vel possibile fore putaret. Aliis autem videtur ideo dictum esse, quod Adam illud voluerit, quia mulier de eo sumpta illud voluit: sicut si, inquiunt, peccatum dicitur per unum hominem inträsse in mundum 1, id est, in humanam naturam: cum tamen mulier ante virum peccaverit: quia per mulierem intraverit de viro factam. Vel potius ideo per hominem dicitur intrasse: quia etiam peccante muliere si vir non peccasset, humanum genus minime peccatis corruptum periret. Minus ergo peccavit vir quam mulier.

H. Objectio contra id quod dictum est, virum minus peccasse.

His autem opponi solet hoc modo, Tribus modis (ut Isidorus ait) peccatum geritur, scilicet ignorantia, infirmitate, industria 2. Et gravius est infirmitate peccare, quam ignorantia : graviusque industria, quam infirmitate. Heva autem videtur ex ignorantia peccasse, quia seducta fuit. Adam vero ex industria, quia non fuit seductus, ut Apostolus ait 3. Ad quod dicimus, quia licet Heva in hoc per ignorantiam deliquerit, quod putavit verum esse quod diabolus suadebat, non tamen in hoc quin noverit illud Dei esse mandatum, et peccatum esse contra agere. Et ideo excusari a peccato per ignorantiam non potuit.

<--- Page Split --->

ARTICULUS VI.

An si vir non peccasset, humanum genus minime peccatis fuisset corruptum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, sub finem : « Si vir non peccasset, humanum genus, etc. »

CONTRA : Mulier daret materiam carnis : et a carne, ut infra habetur, contrahitur originale : ergo adhuc periret humanum genus.

ITEM, Si vir non peccasset, quaeritur, quid fecisset Deus de muliere ?

SOLUTIO. Dicendum secundum Magistros, quod duplex est corruptio, scilicet passibilitatis et famis, sitis, mortis, et hanc habuissent homines ex Heva si sola peccasset. Et est corruptio vitii per causam efficientem, secundum quam caro seminata per coitum ex viro inficere potest animas : et haec corruptio non haberetur, ut dicunt.

AD ARGUMENTUM ergo dicendum, quod haec secunda corruptio non habetur ex materia, nisi in quantum descinditur a viro, in quo est tota natura materialiter et effective.

AD ALIUD dicendum, quod Deus perAd quest. misisset eam mori in se, aut fecisset viro aliam mulierem. Quod autem horum verum sit, nescitur.

I. Quod ignorantia alia excusat, alia non.

Est enim ignorantia quae excusat peccantem, et est ignorantia talis quae non excusat. Est autem ignorantia vincibilis, et ignorantia invincibilis. Excusatio omnis tollitur, ubi mandatum non ignoratur.

ARTICULUS VII.

Et quaeruntur de ignorantia tria, scilicet an sit peccatum?

Et secundo, Cujusmodi peccatum ?

Et tertio, Secundum quem modum, et quae ignorantia excusat, et quae non ?

Utrum ignorantia est peccatum ? et, Utrum aliqua ignorantia sit affectata et voluntaria ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, « Est enim ignorantia quae excusat, etc. »

QUOD AUTEM non sit peccatum, nituntur quidam probare sic :

  1. Ignorantia, pura privatio est : nullum peccatum est pura privatio : ergo ignorantia secundum se non est peccatum.

  2. Item, Ignorantia dicit scientiae privationem : nulla autem scientia est virtus : ergo privatio ejus non est vitium.

<--- Page Split --->

  1. Item, Nullum vitium est quod per pœnitentiam non deleatur: ignorantia autem post pœnitentiam manet sicut ante: ergo ignorantia non est peccatum.

  2. Item, Ignorantia est in intellectu : nullum autem vitium vel virtus est in intellectu : ergo, etc.

  3. Item, Nullum vitium nascitur in nobis præter originale : ignorantia nascitur in nobis : ergo non est vitium nisi sit originale, quod patet non esse verum.

  4. Item, Nulla pœna in quam incidmus ex peccato, est peccatum : ignorantia est pœna in quam incidimus ex peccato : ergo non est peccatum.

Hujusmodi rationibus et aliis quampluribus quidam probant, quod nulla ignorantia sit peccatum.

Sed contra. SED CONTRA sunt auctoritates quæ ponuntur in Littera.

Item, Apostolus, Si quis ignorat, ignorabitur 1.

Item, Ambrosius super illud Apostoli, ad Roman. ii, 5 : Thesaurizas tibi iram in dixe irae : « Graviter peccas, quia iram Dei tibi thesaurizas : gravius, quia bonitatem Dei contemnis : gravissime, quia ignoras. » Ergo videtur, quod sit peccatum.

  1. Item, Debitum faciendi aliquid in determinato tempore, si non sit, committitur peccatum omissionis : ergo et debitum sciendi aliquid in tempore determinato, si non sciatur, relinquit peccatum omissionis : et cum sic se habeat ignorantia, omissionis peccatum esse videtur.

Quaest.

Quia vero in Littera dicitur quod ignorantia affectata sit peccatum, quaeratur, Utrum aliqua ignorantia sit affectata ?

Videtur autem, quod non : quia

  1. Ignorantia privationem dicit : privatio autem nihil est : ergo non habet unde moveat appetitum voluntatis : ergo nulla est ignorantia affectata vel voluntaria.

  2. Item, Philosophus dicit, quod « omnes homines scire desiderant : » ergo nullus nullus hominum desiderat ignorare : ergo, etc.

Si autem hoc concedatur, CONTRA expresse dicunt verba Sanctorum, quae sunt in Littera.

SOLUTIO. Dicendum, quod circa istam 5 quaestionem diversorum diversae sunt opiniones. Quidam enim dixerunt, quod nulla ignorantia de se est peccatum, sed ratione annexi aliqua dicitur esse peccatum, scilicet ratione negligentiae sciendi ejus quod tenetur scire, vel ratione contemptus, vel ratione voluntatis, quod idem est : et ideo isti hoc modo solvunt dicta Sanctorum, quod Sancti de his causis dicunt aliquam ignorantiam esse peccatum, et non gratia sui, et concedunt rationes inductas.

Et dicunt ulterius ad secundum quaesitum, quod ratione annexi etiam dicitur voluntaria : quia voluntarium est id quod facit ignorare, ut non discendi, et quiescendi a labore studii, vel etiam voluntas impunitatis si non sciatur, quia si sciret, obligaretur ex scientia ad faciendum.

Sed quia haec solutio videtur Sanctis secundum superficiem contradicere : ideo alii aliter dicunt, et puto quod melius, distinguentes multiplicem esse ignorantiam. Est enim ignorantia privatio habitus in intellectu speculativo, et haec non est peccatum : et est ignorantia faciendorum a nobis, quae est privatio habitus regentis in moribus necessariis ad salutem : et haec est duplex, scilicet quaedam est habitus privatio instruentis ad ea quae necessaria sunt vitae in communi, ut ignorantia juris divini ordinantis mores in praeceptis, ut fornicationem esse peccatum mortale, et homicidium, et hujusmodi : et haec est peccatum in habentibus usum rationis. Alia est privatio habitus practici intellectus regentis in pertinentibus ad officium, ut Pontifex

<--- Page Split --->

factas litteras ad fidem et mores instituentes tenetur scire, et sacerdos ea sine quibus actus sacerdotalis non valet exerceri, et hujusmodi : et haec ignorantia habito officio etiam peccatum est, sed non habito, non est peccatum. Et quia hoc facilius est sustinere, secundum hoc respondeamus objectis.

Dicendo ad primum, quod talis ignorantia non est absolute nihil, sicut nec malum quando est peccatum : quia relinquit subjectum, et debitum ad actum scientiae, et hoc debitum inducit reatum, cum sit tempus solvendi.

Et si quaeritur, Quando est debitum ? Dico, quod in quolibet opere necessario ad salutem, cum facit perverse, quod ex scientia juris divini deberet aliter fieri. Et similiter in alia ignorantia quoties perverse egreditur in actum sui officii ex defectu scientiae : quia tunc est debitum actus scientis scientiae regentis.

Et per hoc solvitur hoc quod objici consuevit, scilicet quod si ignorantia peccatum est, quod continue peccat ignorans, quia continue manet ignorantia : dicendum quod non, sed toties peccat, quoties egreditur in actum perversum ex defectu scientiae : et bene concedo, quod tunc dupliciter peccat, scilicet omissione sciendi, et actu illicito : quia cum debere scire sit praeceptum affirmativum, non obligat ad semper, licet semper obliget : sed tunc exigitur, quando sine scientiae actu evadere non potest peccatum.

Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod haec est falsa, Nulla scientia est virtus : quia scientia faciendorum practice sumpta, est virtus, ut prudentia, intellectus donum, sapientia, et scientia, sicut multum disputatum est in III Sententiarum 1.

Ad 3. AD ALIUD dicendum, quod si poenitentia perfecta est, quod transit reatus ignorantiae, et est actus secundum quod obligat : quia si est privatio scientiae pertinentis ad officium, tunc si dimittit officium, deobligatur, et tunc non

erit in ipso ignorantia obligans. Si autem est ignorantia eorum quae exiguutur ad vitam, non agit poenitentiam, nisi inquirat, et addiscat : et tunc transit ignorantia.

Ad ALIUD dicendum, quod est intellectus antecedenter ordinatus ad voluntatem operandi, et in illo non est virtus : et est intellectus voluntarius et consequenter ordinatus ad voluntatem, et in illo est virtus. Et haec omnia discussa sunt in tertio Sententiarum.

Ad ALIUD dicendum, quod secundum quod nascimur in ignorantia, non est peccatum, sed poena, sicut et concupiscentia quae concupiscibilitas est in parvulo : sed quando tenemur scire, ignorantia est peccatum : sicut et concupiscentia, quando tenemur non concupiscere : quia quod in concupiscentia est peccatum commissionis actus prohibiti, hoc est in ignorantia peccatum omissionis actus debiti.

Ad ALIUD dicendum, quod ignorantia in quantum poena est, non est peccatum, sed in quantum efficitur omissio actus ad quem tenetur aliquis, et tunc tenetur.

Ad m quod ulterius quaeritur, Qualiter sit voluntaria ignorantia ?

Distinguunt illi qui sunt de ista opinione, quod peccatum non uno modo dicitur voluntarium. Si enim vis fiat in verbo, dicunt quod nullum malum, et nullum peccatum est voluntarium, sicut dicit Dionysius quod « peccatum est incausabile, et involuntarium, et praeter intentionem, et infecundum, et pigrum. » Sed aliquod peccatum ut commissionis, dicitur voluntarium, quia ejus actus et delectabile sunt voluntaria, cum non deberent esse voluntaria. Aliquid est voluntarium voluntate remota et antecedente, licet non propinqua et consequente, ut originale est voluntarium voluntate Adae, et non voluntate nostra.

<--- Page Split --->

Aliquod est voluntarium, ut quod prævenire debet voluntas, ut motus concupiscentiae. Item, Aliquod est voluntarium, ut in cujus actum oppositum tenetur tendere voluntas, et sic peccatum omissionis et ignorantiae est voluntarium. Et per hoc patet solutio ad primum quod de hoc objicitur.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod omnes homines scire desiderant : non tamen omnes homines scire desiderant hoc vel illud, sed in se desiderant scire. Ignorantia autem non dicitur universaliter affec tata, sed particulariter, scilicet haec vel illa : et hoc non est contrarium Philosopho : et ideo in argumento est figura dictionis a simplici suppositione ad determinatam et mobilem, cum ly scire immobiliter et simpliciter stet in propositione Philosophi.

ARTICULUS VIII.

Quale peccatum est ignorantia ?

Secundo quaeritur, Cujusmodi peccatum sit ignorantia ?

Videtur autem, quod originale : quia

  1. Nascitur in nobis.

  2. Item, Quia per pœnitentiam transit reatu, et remanet actu, sicut Magister infra dicit de originali.

Sed contra.

SED CONTRA :

  1. Quia originale non est nisi unum : et hoc non est ignorantia.

  2. Item, Quia originale respicit omnes : sed quaedam ignorantia non est peccatum nisi in habentibus officium.

  3. Item, Originale peccatum est ante tempus discretionis, sed non ignorantia : ergo non est originale.

Solutio. Dicendum, quod propter haec et similia fere tota multitudo sequitur opinionem istam, quia ignorantia de se et in se non est peccatum. Sed tamen salvando aliam possumus dicere, quod ignorantia non est peccatum secundum quod nascitur in nobis, sed secundum quod tempore discretionis et officii efficitur obligatio ad actum sciendi.

Ad aliud dicendum, quod ignorantia sicut et peccatum omissionis, non habet actum, sed suus actus est præsens privatio : sicut dicimus de aliquo quod actualiter cæcus est, significando quod præsenti tempore non habet habitum visus, et sic actu sunt privationes : et cum peccatum ignorantiae peccatum omissionis sit, non habet alium actum : et quia privationes manent nisi adveniat habitus, ideo dicitur manere actu ignorantia. Tamen ille actus æquivocus est ad actum originalis : quia illius actus est pronitas concupiscentiae quæ est habitus inclinans ad actum : hic autem est actualis privatio habitus regentis in officio, vel vita, quantum ad ea quæ necessaria sunt saluti.

Et secundum solutionem istam oportet supponere, quod peccatum omissionis non dicat actum aliquem, nec exteriorem, nec interiorem, sed tantum omissionem actus debiti et in tempore quo debet : et hoc alia opinio non dicit, sed potius quod omne peccatum omissionis peccatum est quantum ad actum interiorem, ut non reficiens pauperem in tempore necessitatis ultimæ, velle non reficere, vel sua sibi avare reservare : sed de hoc infra agetur 1.

<--- Page Split --->

ARTICULUS IX.

Quæritur, secundum quem modum, et quæ ignorantia excusat ?

Tertio quæritur, Secundum quem modum, et quæ ignorantia excusat ?

Et obiicitur sic :

  1. Malum malo additum, totum facit magis malum : ergo si ignorantia peccatum est, sive per se, sive per aliud, si ipsa peccato additur, totum facit magis peccatum.

  2. Item, Hoc videtur ex Littera : quia dicit, quod ignorantia affectata neminem excuset.

  3. Item, Ex Ambrosio supra 1, qui dicit, quod « gravissime peccas, quia ignoras. »

  4. Sed forte dices, quod invincibilis excusat. CONTRA : Ebrii ignorantia est invincibilis : et si hic occidat, dicit Damascenus et Aristoteles quod duplices meretur maledictiones : et quia occidit, et quia inebriatur.

Præterea, Ignorantia secundum Philosophum non excusat, nisi illa quæ dicitur facti, quæ facit involuntarium actum : et hæc cognoscitur, quia ignorat circumstantias, et habet in actu pænitudinem : hujusmodi autem non est omnis ignorantia : ergo non omnis ignorantia excusat.

SOLUTIO. Dicendum, quod ignorantia secundum quod est peccatum, sive de se, sive de annexo, aliquid habet in affectu, secundum quod affectata dicitur : et habet aliquid in intellectu, scilicet privationem habitus regentis in operabilibus pertinentibus ad vitam vel officium.

Dicendum igitur, quod quantum ad primum, peccatum est. Quantum autem ad secundum non est peccatum, et excusat vel a toto, si est particularis et facti : vel a tanto, si est juris vel universalis, quod idem est : quia ex illa parte facit ignorare circumstantias in quibus est actus, et ita est causa involuntarii quod meretur ignoscentiam et misericordiam aliquam. Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad ALIUD dicendum, quod Augustinus loquitur de ignorantia secundum id quod est affectata, et quoad hoc verum est quod dicit.

Ad ALIUD dicendum, quod Ambrosius non accipit gravissime secundum quantitatem peccati, sed potius secundum rationem periculi. Unde gravissime, id est, periculosissime : quia ignorans non videt viam per quam revertatur, et non agnoscit medicinam.

Ad ALIUD dicendum, quod infra patebit divisio ignorantiæ : sed tamen quædam est vincibilis in se : quædam vincibilis in causa, et sic est de ignorantia ebrii : ebrietatis enim nos domini sumus, ut dicit Damascenus : et ideo illa ignorantia non est omnino invincibilis : et ideo non excusat a toto.

Et si objicitur de Lot 2, quod excusatur a tanto, et non a toto. Dicendum, quod bene conceditur, quod excusatur a tanto, sed non a toto : tamen etiam nec hoc sequitur, si meretur duplices maledictiones, vel si bis peccavit, quod propter hoc plus peccavit : quia fit ibi processus a discreto quasi ad continuum, hoc est, ab eo quod habet quantitatem multitudinis, ad id quod est quantum intensive : nec est idem maledici et peccare : quia quædam peccata sunt majoris maledictionis sive infamie, et tamen minoris ponderis, ut (dicit Gregorius) carnalia, quam spiritualia.

<--- Page Split --->

K. De triplici ignorantia : quae excusat, et quae non ?

Est autem ignorantia triplex : et eorum scilicet, qui scire nolunt cum possint, quae non excusat, quia et ipsa peccatum est : et eorum qui volunt, sed non possunt, quae excusat, et est poena peccati, non peccatum : et eorum qui quasi simpliciter nesciunt non renuentes vel proponentes scire, quae neminem plene excusat, sed sic fortasse ut minus puniatur. Unde Augustinus ' ad Valentinum : Eis aufertur excusatio, qui mandata Dei noverunt quam solent habere homines de ignorantia. Et licet gravius sit peccare scienter quam nescienter, non ideo tamen confugiendum est ad ignorantiae tenebras, ut in eis quisquam excusationem requirat. Aliud est enim nescisse, aliud scire noluisse : quia in eis qui intelligere noluerunt, ipsa ignorantia peccatum est : in eis vero qui non potuerunt, poena peccati. Ignorantia vero quae non est eorum qui scire nolunt, sed qui tamquam simpliciter nesciunt, nullum sic excusat ut aeterno igne non ardeat, sed fortasse ut minus ardeat. Non igitur mulier excusationem habuit de ignorantia, cum et mandatum noverit, et peccatum esse secus agere non ignoraverit.

L. Unde processerit consensus illius peccati, cum natura hominis esset incorrupta ?

Solet etiam quæri, Cum sine vitio esset natura hominis, unde consensus mali processerit ? Ad quod responderi potest, quia ex libero arbitrio propriæ voluntatis fuit. In ipso enim et in alio causa exstitit ut fieret deterior. In alio, quia in diabolo qui suasit. In ipso, quia voluntate liberi arbitrii consensit : et cum liberum arbitrium sit bonum, ex re utique bona malus ille consensus provenit : et ita ex bono malum manavit.

De hoc autem in sequenti plenius tractabimus, cum origo mali, et in qua re coalescat, investigabitur.

<--- Page Split --->

M. An voluntas præcesserit illud peccatum ?

Si vero quæritur, Utrum voluntas illud peccatam præcesserit ? Dicimus quia peccatum illud et in voluntate, et in actu constitit : et voluntas actum præcessit, sed ipsam voluntatem alia hominis voluntas mala non præcessit, atque ex diaboli persuasione, et hominis arbitrio illa voluntas mala prodiit, qua justitiam deseruit, et iniquitatem inchoavit : et ipsa voluntas iniquitas fuit.

ARTICULUS X.

Quotuplex est ignorantia, et quomodo dividitur ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, K, « Est autem ignorantia triplex, etc. »

Ad intelligentiam hujus loci nota multiplicem et perutilem esse divisionem ignorantiae. Quandoque enim dividitur secundum causam efficientem : ut cum dividitur in vincibilem, et invincibilem : et hæc divisio est multiplex.

Est enim invincibilis ex natura, et hæc in toto excusat, qualis est in naturaliter stultis, morionibus, et melancholicis. Et est invincibilis ex accidente : quae duplex est : quoniam illud accidens, aut separabile, aut inseparabile. Si separabile : aut est ex oppilante aliquo vias spiritus animalis in cerebro, et turbante organum a quo species accipit ratio : vel ab accidente infirmitatis inseparabilis et insanabilis. Et primo modo est in ebrio,

vel eo qui jusquiamum, vel opium, vel aliquid aliud bibit. Secundo modo est in infirmo : et sic distinguitur in causa : quia aut ipse dedit operam, aut non. Si non, ut si fuit ignarus qualitatis vini, vel ejus quod sumpsit, tunc in toto excusat eum. Si autem ipse dedit operam : aut per rem licitam, aut illicitam. Si primo modo, iterum in toto excusatur etiamsi aliquid postea male agat. Si autem per rem illicitam : aut illa fuit veniale peccatum, aut mortale. Si primo modo adhuc excusat in toto. Si secundo modo non in toto, meo judicio, excusat, sed in parte : quia tunc meretur duplices maledictiones.

Si autem est vincibilis : tunc dividitur ulterius penes materiam, in ignorantiam juris, et facti : et hoc est idem quod Theologi vocant universalem, et particularem : quia jus vocatur hic regulæ universales et regentes vitam, vel officium. Factum autem, hoc particulare vel illud, quod contingit etiam sapientem ignorare : sicut Jacob ignoravit sibi suppositam Liam pro Rachele 1 : et ideo in toto excusatur. Juris autem est duplex : quia quoddam est jus universale, quod omnibus imponitur ad sciendum : et

<--- Page Split --->

quoddam est particulare, quod non scitur nisi per studium : et puto, quod prima est crassa et supina, non excusans. Secunda autem excusat, vel a tanto, vel a toto, si est casus multum difficilis.

Hac eadem divisione dicitur ignorantia affectata, vel simpliciter ignorantia, secundum quod conjungitur cum forma voluntatis, vel separatur ab ea : et quando est affectata, tunc est peccatum ex parte affectus : quando autem est simpliciter ignorantia, tunc est excusans a tanto, et non a toto. Hæ autem differentia : excusans, et non excusans, accipiuntur penes causam finalem.

in Littera, quod gravius peccatur infirmitate quam ignorantia.

Hoc autem non videtur : quia infirmitas dicit debilitatem standi : et quanto major est debilitas, tanto minus imputatur peccatum,

SOLUTIO. Dicendum, quod Isidorus facit comparationem penes id quod peccatum habet de voluntate. Cum autem per ignorantiam nesciuntur circumstantiae negotii, et loci, et temporis, et personae, et nocumenti sequentis, nihil relinquitur de voluntario respectu circumstantiarum: in infirmitate autem remanet : et ideo plus habet de voluntario, et per consequens plus de peccato et contemptu.

Et hæc de ignorantia dicta sufficiant.

ARTICULUS XI.

Utrum gravius est peccatum ex ignorantia quam ex infirmitate ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur

<--- Page Split --->