DISTINCTIO XV.
Quod triduo praecedenti facta est dispositio et distinctio quatuor elementorum, et triduo sequenti ornatus est mundus.
A. De opere quartæ diei, quando facta sunt luminaria.
Sequitur, Dixit Deus : Fiant luminaria in firmamento coeli, et dividant diem ac noctem 1. In praecedenti triduo disposita est universalitas hujus mundi machina, et partibus suis distributa. Formata enim luce prima die quae universa illustraret, duo sequentes dies attributi sunt supremae et infimae parti mundi, firmamento scilicet, aeri, terrae, et aquae. Nam secunda die firmamentum desuper expansum est. Tertia vero aquarummolibus intra receptacula sua collectis, terra est revelata atque aer serenatus. Quatuor ergo mundi elementa illis diebus, suis locis distincta sunt et ordinata. Tribus autem sequentibus diebus ornata sunt illa quatuor elementa. Quarta enim die ornatum est firmamentum sole, et luna, et stellis. Quinta, aer in volatilibus, et aquae in piscibus ornamenta acceperunt. Sexta, accepit terra jumenta et reptilia et bestias : post quae omnia factus est homo de terra, et in terra : non tamen ad terram, nec propter terram, sed ad coelum, et propter coelum.
<--- Page Split --->
B. Ante alia de ornatu cæli agitur, sicut prius factum est.
Quia ergo cœlum cæteris elementis speciem præstat, priusque aliis factum est, ideo ante alia ornatur in quarto die quo fiunt sidera : quæ ideo facta sunt, ut per ea illustretur inferior pars, ne esset habitantibus tenebrosa. Infirmitatique hominum provisum est, ut circumeunte sole potirentur homines diei noctisque vicissitudine, propter dormiendi vigilandique necessitatem : et ideo etiam ne nox indecora remaneret, sed luna ac sideribus consolarentur homines quibus in nocte operandi necessitas incumberet : et quia quædam animalia sunt quæ lucem ferre non possunt . Quod autem subditur, Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos 2 : quomodo accipiendum sit, quæri solet. Ita enim dictum videtur quasi quarto die cœpissent tempora, cum prius triduum sine tempore non fuerit. Ideoque tempora quæ fiunt per sidera, non spatia morarum, secundum 3 vicissitudinem aereæ qualitatis debemus accipere : quia talia motibus siderum fiunt : sicut dies et anni quos usitate novimus. Sunt enim in signa serenitatis et tempestatis : et in tempora, quia per ea distinguimus quatuor tempora anni, scilicet ver, æstatem, autumnum, hiemem 4. Vel sunt in signa et tempora, id est, in distinctionem horarum : quia priusquam fierent, ordo temporum nullis notabatur indiciis, vel meridiana hora, vel qualibet hora. Hæc quarta die facta sunt.
« Sequitur, Dixit Deus : Fiant luminaria magna, etc. »
In hac distinctione duo dicuntur, scilicet ortus trium dierum : et in fine explicantur opiniones Sanctorum, utrum omnia simul facta sint, vel non? ibi, G, § 2 : « In hac enim rerum, etc. »
In prima sunt tres partes secundum triplicem ornatum trium dierum : et patet in Littera divisio.
1 S. AUGUSTINUS, Lib. II de Genesi ad Litteram, cap. 13 et 14. 2 Genes. 1, 14.
3 Edit. J. Alleaume, sed. 4 S. AUGUSTINUS. Lib. I de Genesi contra Manichæos.
<--- Page Split --->
ARTICULUS I.
Utrum stellæ pertinent ad ornatum ?
Incidit autem dubium circa ornatum quartæ diei de hoc quod dicit in quarto die, Fiant luminaria.
Et quæruntur quinque circa stellas : quorum primum est, Utrum pertineant ad ornatum ?
Secundum, Quare sol et luna dicuntur magna luminaria ?
Tertium, Quid dicatur hic firmamentum ?
Quartum, Qualiter sint in tempora et signa ?
Quintum, Utrum habeant aliquam causalitatem super liberum arbitrium ?
Ad PRIMUM objicitur sic 1 :
Cujuscumque corporis totum non pertinet ad ornatum, nec pars ejus ornaturi deputatur : circuli autem sphærarum secundum se non pertinent ad ornatum : ergo nec partes. PRIMA patet ex præhabitis in quibus totum et partes una dispositione cujuslibet corporis disponuntur. SECUNDA patet per hoc quod stella dicitur ab omnibus Philosophis pars orbis.
Si dicas, quod quaedam pertinent ad ornatum, secundum quod ornatus dicit pulchritudinem : quaedam autem ad specei determinationem : et quia stellæ sunt luminosæ et luminaria mundi, ideo pertinent ad ornatum, ut videtur dicere Magister : quia in lumine earum alia videntur. Illud est valde dubium quod supponitur : quia plurimi Philosophorum dicunt, quod nulla stellarum habet lumen nisi a sole : et ut aliquos nominemus, hoc dicit Aristoteles in principio libri II de Proprietatibus planetanum et elemen-
torum. Et Avicenna dicit, quod omnes habent colorem, sed non lucem nisi a sole. Et Messehalach in libro de Motu orbis, et ponit ad hoc plures figuras. Ergo nihil est hoc dictum.
Si dicas, quod illi mentiuntur, quia Scriptura dicit, luminaria. CONTRA : Etiam lunam dicit luminare, et tamen bene videmus in eclipsi solis, quod ipsa de se nigra est, et non luminosa : ergo dubium est quod supponitur pro certo, et a Philosophis melioribus dicitur contrarium.
SOLUTIO. Dicendum quantum pertinet ad hunc passum, quia stellæ ideo pertinent ad ornatum, ut supra diximus, quia formatio earum est ut moveant ad species determinatas. Qualiter autem moveantur in suis orbibus, alterius est negotii : quoniam hoc absque demonstratione non potest probari. Unde bene concedo, quod causa nulla est quæ ponitur pro causa : sed hoc verum est, quod sive sub luce propria, sive sub aliena, faciunt ad apparentiam venustatis inferiorum.
ARTICULUS II.
Quare Sol et Luna dicuntur magna luminaria ? et, An Luna facta sit plena, vel prima, scilicet in incensione.
Secundo quæritur, Quare Sol et Luna dicuntur magna luminaria ?
Quod enim Sol dicatur magnus, hoc non habet quæstionem : quia Sol magnus est quantitate, et lumine : sed Luna parva est quantitate, licet sit prope, et ideo videatur major quibusdam aliis stellis, et parva est lumine : ergo videtur, quod male dicatur magna.
<--- Page Split --->
ITERUM, Quæritur de Luna, Utrum facta sit plena vel prima, scilicet in incensione1.
Si autem prima : tunc est imperfecta : ergo fecit Deus aliquod imperfectum. Si plena : tunc videtur fallere alia translatio, quae dicit quod fecit lunam in inchoatione noctis : non enim in inchoatione noctis primo apparet, cum sit nova.
Solutio. Solutio. De quantitatibus luminarium diversa scribuntur a Philosophis : sed in hoc concordant, quod sol multo major est terra : quod probatur per umbram terræ quæ tendit in acutum vel conum, quod non esset si æqualis vel major sole esset terra. Quod autem tendit in conum umbra terræ, patet ex hoc : quia aliter eclipsaret omni nocte multas stellarum fixarum : quia si æqualis esset soli vel major, numquam finiretur umbra, sed in infinitum, vel usque ad stellas fixas umbra projiceretur. Luna autem magna dicitur in effectu, licet non sit magna quantitate, et ideo a Philosopho dicitur secundus sol : habet autem præcipue movere terrena, et præcipue humana, eo quod est vicinior.
à quest. Ad aliud dicendum, quod utraque quidam dixerunt. Si autem dicitur nova facta : tunc non sequitur id quod objicitur : quia perfectio sua naturalis est, ut accipiat incrementa luminis secundum distantiam a sole : unde imperfecta non dicitur, quando habet id quod per substantiam debet habere.
ARTICULUS III.
Quid hic dicitur firmamentum ?
Tertio quæritur, Quid dicatur hic firmamentum ?
Si enim firmamentum dicitur cœlum stellarum fixarum, hoc non competit : quia sol, et luna, et aliae quædam stellæ, quinque scilicet planetæ, non sunt positæ in cœlo stellarum fixarum.
Ad hoc dicendum, quod si Ptolemaem Solutio. et Nicolaum in commento super Almagesti, et Messehalach vellemus sequi, nos præter cœlum empyreum quod Philosophi non cognoverunt, poneremus decem cœlos : quorum primum est quod revolvitur super polos æquinociales, et omnem stellam revolvit motu diurno. Secundum autem est cœlum non stellatum quod revolvitur super polos orbis declivis, id est, obliqui, et omnem stellam revolvit ab Occidente in Orientem secundum quantitatem sui circuli : quia æquali velocitate movetur secundum dictos Philosophos, et etiam secundum Thebith, Luna, Saturnus, et stella fixa : sed quod Luna viginti et octo diebus peragit circulum, Saturnus in triginta fere annis, et stella fixa in triginta sex millibus annorum, hoc contingit, quia in tali proportione quantitatis quantitas circuli unius superat circulum alterius, cum tamen spatia sint æqualia quæ perambulant omni die naturali æquali. Tertius orbis est stellarum fixarum in una superficie existentium : non fixarum ideo, quia non moveantur : sed ideo fixarum, quia imagines et distantias situs ad invicem non mutant, ut probatur in Almagesti. Quartus est orbis Saturni. Quintus est orbis Jovis. Sextus Martis. Septimus Solis secundum dictos Philosophos. Octavus Veneris. Nonus Mercurii. Decimus Lunæ. Geber autem in commento quodam Almagesti singularem tenet viam in Mercurio et Venere : quia ponit eos super Solem : et tunc quoad illos duos secundum illum mutatur ordo, sed non numerus : et ideo dicendum, quod secundum sacram Scripturam tota natura quinti corporis fir-
<--- Page Split --->
mamentum dicitur : apud Philosophos autem dicitur firmamentum octava sphæra sursum ascendendo.
Utrum autem totum sit continuum corpus et unum, vel diversa, et de longiori longitudine et propriori, longum exigit sermonem et multas demonstratiotiones : et hoc pertinet alii negotio.
ARTICULUS IV.
Qualiter Sol et Luna sint in signa et tempora ?
Quarto quæritur, Qualiter sint in signa et tempora ?
Aut enim in signum quod est causa, aut non. Si sic: ergo cum motus sit necessarius, videtur signum illud esse necessario causa rerum, quod non dicitur ab aliquo Catholicorum. Si autem est signum, non causa: ergo id quod signatur reducetur ad aliud quod est causa illius signati: non autem potest hoc esse nisi immortale et perpetuum et primum corpus: ergo aliquod tale corpus est ante cœlum, quod falsum est: ergo videtur, quod sit signum, et causa.
Item, Etiam Augustinus videtur dicere, quod sint causæ. Dicit enim sic in libro V de Civitate Dei: « Non usquequaque absurde dici potest ad solas corporum differentias afflatus quosdam valere sidereos, sicut in solaribus accessibus et decessibus videmus etiam ipsius anni tempora variari, et lunaribus incrementis atque decrementis augeri et minui quædam genera rerum, sicut echinos, conchas, et mirabiles æstus Oceani 1. »
Item, Inter causas inquietæ generationis et corruptionis in II de Generatione et corruptione ponitur allatio continua
solis in obliquo circulo : ergo videtur, quod sint signa, et causæ.
Item, Corporis uno modo se habentis in motu et esse, est regere corpus diversimode se habens in motu et esse : cœlum autem et stellæ uno modo sc habent in motu et esse, et non sunt elementa elementata : ergo videtur, quod reguntur ista inferiora ab illis.
Item, Philosophus in libro de Animalibus dicit, quod omnium impreagnatio et partus fiunt secundum allationes stellarum : ergo videtur, quod regant et signent ut causæ.
Item, In Littera hic habemus, quod sunt signa imbrium, et serenitatum : et idem dicit Damascenus : sed elevatione vaporum fiunt imbres : ergo etiam sunt causæ elevationis vaporis : sed elevatio inferioris est causa commixtionis elementorum : ergo etiam causæ sunt commixtionum : ergo et generationis eorum per consequens.
SOLUTIO. Puto, quod hoc concedendum sit, quod sunt signa et causæ moventes inferiorum corruptibilium.
Ad hoc autem quod objicitur, quod sunt causæ necessariæ, dicendum quod nihil valet: quia licet stellæ moveantur uno modo, non tamen respiciunt inferiora uno modo: sed etiam inferiora non moventur uno modo: et ideo effectus stellarum per dispositiones contrarias potest impediri. Et hoc est quod dicit Ptolemaeus in Centum verbis, quod sapiens homo dominatur astris, scilicet disponendo corpora contrariis dispositionibus ad quas movent stellæ.
Et per hoc patet solutio ad totum.
<--- Page Split --->
rum. Cum igitur frequenter verum pronuntient, videtur quod illorum sunt causæ.
ARTICULUS 3V.
Utrum stellæ habeant dominium super liberum arbitrium?
- Item, Aristoteles in lib. de Causis proprietatum elementorum dicit, quod regna vacua sunt et terræ depopulatæ apud conjunctionem duarum stellarum, scilicet Jovis et Saturni : ergo videtur, quod causalitatem habeant super liberum arbitrium.
Quinto quæritur, Utrum stellæ habeant virtutem super liberum arbitrium hominis ?
Videtur quod non : quia
Dicit Damascenus, quod nostrorum actuum nullo modo sunt causæ.
Item, Augustinus in libro V de Civitate Dei, multipliciter in contrarium hujus laborat, dicens quod animi voluntates positionibus siderum non subduntur.
ied contra.
SED CONTRA :
Voluntas multum dependet a complexionibus corporum : ergo si habent potestates super complexiones corporum, etiam videntur habere potestatem super intelligentiam animæ et liberum arbitrium.
Item, Videmus Astronomos respondere de his quæ subsunt libero arbitrio, ut de pace, et de bello, de depopulatione terrarum et constructione, et hujusmodi, et hoc secundum considerationes stella-
SOLUTIO. Dicendum, quod nullam haSolutio. bent causalitatem supra liberum arbitrium secundum dicta Sanctorum : et etiam Philosophi non dicunt, quod habeant causalitatem super liberum arbitrium nisi sicut probatum est primo, scilicet per consequens, in quantum liberum arbitrium trahitur a complexione ad inclinationem quorumdam actuum. Ad omnia alia dicit Augustinus, quod tales revelationes potius fiunt per dæmones, quam per motum superiorum. Possumus tamen dicere, quod nihil prohibet debilitatem processus totius vitæ secundum fortitudinem et signari et juvari et impediri astris, sed non liberum arbitrium : ita tamen quod in corporalibus actibus tantum intelligatur, et quod causalitas a corpore incipiat, et in anima non sit nisi per inclinationem.
C De opere quintæ diei, quando creavit Deus ex aquis volatilia et natalitia.
Dixit etiam Deus : Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram, etc. 1. Opus quintæ diei est formatio piscium et avium, quibus duo elementa ornantur : et de eadem materia, id est, de aquis pisces et aves creavit : volatilia levans in aera, et natalitia remittens gurgiti 2.
<--- Page Split --->
ARTICULUS VI.
Quare aeris et aquæ ornatus fit uno die ? et, Quare dicitur - reptile ? et, Quare ignis non pertinet ad ornatum ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, « Dixit etiam Deus : Producant aquæ reptile, etc. »
Et quæruntur hic duo, scilicet quare aeris et aquæ ornatus fit uno die? et, Quare dicitur reptile ?
AD PRIMUM sic proceditur :
Duo elementa divisa habere debent distinctos dies in ornatu: aer et aqua sunt elementa divisa: ergo duobus diebus debent ornari.
Item, Aves et pisces quiescunt in terra: ergo videtur, quod pertineant ad ornatum terræ.
ITEM, Quare ignis non habet ornatum specialem ?
SOLUTIO. Dicendum, quod aqua et aer conveniunt in qualitate passiva quae est humor, et similiter in proprietate perspicui : et aves et pisces etiam vicina sunt in materia : sunt enim aves, ut dicunt, ex humido vaporabili, quod appropinquat naturæ aeris : pisces autem ex aquis pinguescentibus subtus, et constantibus per coagulationem : et ideo unius diei habent ornatum.
AD ALIUD dicendum, quod locus immobilitatis numquam assignatur pro ornatu, sed potius locus motus : loca autem motus piscium et avium sunt aer et aqua.
Ad id quod secundo quæritur de reptilibus, dicitur quod reptile dicitur multis modis, ut colligitur ex libro de Amimalibus, scilicet quia vi pinnarum se rapit, ut pisces : vel quia vi oris, ut quidam vermes : vel quia vi costarum, ut quidam serpentes : vel quia vi annulorum quos contrahit et extendit, ut habentia corpora annulosa : sed primo modo sumitur hic reptile.
AD ALIUD dicendum, quod ignis habet consumptivam qualitatem : et ideo nihil animatum vivit in illo : falsum est enim quod dicunt quidam de salamandra.
D. De opere sextæ diei, quando creata sunt animalia et reptilia terræ.
Sequitur, Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas, etc 1. Sextæ diei opus describitur, cum terra suis animalibus ornari dicitur.
<--- Page Split --->
E. Utrum post peccatum venenosa animalia noxia facta fuerint, an propter peccatum nocere coeperint, prius facta innoxia?
Quæri solet de venenosis et perniciosis animantibus, utrum post peccatum hominis ad vindictam creata sint, an potius creata innoxia peccatoribus nocere coeperint? Sane dici potest, quod creata nihil homini nocuissent, si non peccasset: puniendorum namque vitiorum et terrendorum, vel probandæ vel perficiendæ virtutis causa nocere coeperunt. Fuerunt ergo creata innoxia, sed propter peccatum facta sunt noxia.
F. Utrum minuta animalia tunc creata fuerint ?
De quibusdam etiam minutis animantibus quaestio est, Utrum in primis conditionibus creata sint, an ex rebus corruptis postea orta sint? Pleraque enim de humidorum corporum vitiis, vel exhalationibus terræ, sive de cadaveribus gignuntur : quædam etiam de corruptione lignorum et herbarum et fructuum : et Deus auctor omnium'est . Potest autem dici, quod ea quæ de corporibus animalium, et maxime mortuorum, nascuntur, cum animalibus creata non fuerint, nisi potentialiter et materialiter. Ea vero quæ ex terra vel ex aquis nascuntur, vel ex eis quæ terra germinante orta sunt, tunc creata fuisse non incongrue dici potest.
G. Quare post omnia factus est homo ?
Omnibus autem creatis atque dispositis, novissime factus est homo, tamquam dominus et possessor, qui et omnibus præferendus erat. Unde sequi-
<--- Page Split --->
tur : Vidit Deus quod esset bonum. Et ait : Facimus hominem ad imaginem, etc.1. Sed antequam de hominis creatione tractemus, quod supra breviter tetigimus2, plenius versantes clarius faciamus.
In hac enim rerum distinctione Catholici tractatores dissentire, ut supra diximus, inveniuntur. Aliis dicentibus, res creatas atque distinctas secundum species suas per intervalla sex dierum : quorum sententiae quia littera Genesis magis inservire videtur, atque Catholica Ecclesia magis approbat, ideo hactenus studiose docuimus, quomodo ex illa communi materia prius informiter facta, postea corporalium rerum genera per sex dierum volumina distinctim sint formata. Aliis autem videtur, quod non per intervalla temporum facta sint, sed simul ita formata, ad esse prodierunt. Quod Augustinus super Genesim pluribus modis nititur ostendere, dicens elementa quatuor ita formata sicut modo apparent, ab initio exstitisse, et coelum sideribus ornatum fuisse 3. Quaedam vero non formaliter, sed materialiter tunc facta fuisse, quae post per temporis accessum formaliter distincta sunt : ut herbe, arbores, et forte animalia. Omnia ergo in ipso temporis initio facta esse dicunt : sed quaedam formaliter et secundum species quas habere cernimus, ut majores mundi partes : quaedam vero materialiter tantum. Sed ut dicunt, Moyses loquens rudi et carnali populo, locutionis modum temperavit, de Deo loquens a simili hominis qui per moras temporum opera sua perficit, cum ipse simul sua opera fecerit. Unde Augustinus : Ideo, inquit, Moyses divisim refert Deum illa opera fecisse, quia non potuit simul ab homine dici, quod a Deo simul potuit fieri 4. Item, Potuit dividere Scriptura loquendi temporibus, quod Deus operandi temporibus non divisit. Illi qui his auctoritatibus et aliis hujusmodi inhaerentes, dicunt quatuor elementa atque coeli luminaria ita formata simul esse, et habuisse illos sex dies quos Scriptura commemorat, sex rerum genera, id est, distinctiones appellant quae simul factae sunt : partim formaliter, partim causaliter.
H. Quomodo intelligendum sit Deum requievisse ab omni opere suo ?
Jam de septimae diei requie aliquid nos eloqui oportet. Scriptum est, quia complevit Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septi-
<--- Page Split --->
mo ab universo opere quod patrarat 1. Requievisse dicitur Deus die septimo : non quasi operando lassus, sed ab universo opere requievit, quia novam creaturam facere cessavit. Requiescere enim cessare dicitur. Unde in Apocalypsi dicitur : Non habebant requiem dicentia : Sanctus, sanctus, sanctus 2, id est, dicere non cessabant. Requievisse ergo Deus dicitur, quia cessavit a faciendis generibus creaturae : quia ultra nova non condidit. Usque nunc tamen, ut veritas in Evangelio ait, operatur Pater cum Filio, scilicet administrationem eorumdem generumque tunc instituta sunt. Creatoris enim virtus causa subsistendi est omni creaturae. Quod ergo dicitur, Pater meus usque modo operatur, et ego operor 3, illud universae creaturae continuam administrationem ostendit. Die ergo septimo requievit, ut novam creaturam ulterius non faceret, cujus materia vel similitudo non praecesserit : sed usque nunc operatur, ut quod condidit continere et gu bernare non cesset 4.
I. Qualiter accipiendum sit quod dicitur Deus complesse opus suum septimo die, cum tunc requievit ab omni opere suo ?
Sed quaeritur, Quomodo septimo die dicatur Deus complesse opus suum, cum ab omni opere illo die requieverit, nec aliquod genus novum rerum fecerit? Alia translatio habet, « Consummavit Deus die sexto opera sua : » quae nihil quaestionis affert, quia manifesta sunt quae in eo facta sunt, et omnium consummatio eo die perfecta est, sicut Scriptura ostendit, cum ait, Vidit Deus cuncta quae fecerat : et erant valde bona 5. Omnia quidem naturaliter bona erant, nihilque in sui natura vitii habentia : et sunt bona quae condidit Deus etiam singula 6. Simul vero universa valde bona, quia ex omnibus consistit universitatis admirabilis pulchritudo : in qua etiam illud quod malum dicitur, bene ordinatum, et loco suo positum, eminentius commendat bona, ut magis placeant, et laudabiliora sint, dum comparantur malis. Sexto ergo die facta est operum consummatio. Ideo praemissa
<--- Page Split --->
oritur quaestio, Quomodo dicatur Deus die septimo opus suum complesse, quod hebraica veritas habet: in quo tamen nihil novum creasse dicitur, nisi forte dicatur die septimo complevisse opus suum, quia ipsum benedixit et sanctificavit: sicut subjicit Scriptura, Benedixit diei septimo, et sancitificavit illum '. Opus enim est benedictio et sanctificatio: sicut Salomon aliquid operis fecit, cum templum dedicavit 4.
K. Quæ sit benedictio et sanctificatio septimæ diei ?
Illum autem diem sanctificasse et benedixisse dicitur, quia mystica præ cæteris benedictione et sanctificatione eum donavit. Unde in lege dicitur, Memento ut diem sabbati sanctifices 3. Et inde est, quod numerando dies usque ad septimum procedimus, et dicimus septem esse dies, quorum repetitione omne tempus agitur: non quin alius sit ab illis dies octavus et nonus, et sic de cæteris: sed quia in sex diebus rerum genera distincta sunt: et in septimo, licet non fuerit novum genus rerum institutum, fuit tamen in eo quasi quidam novus status sanctificationis operum et requietionis opificis. Potest etiam sic exponi illud, Complevit Deus die septimo opus suum 4, id est, completum et consummatum vidit.
ARTICULUS XII.
Quæ differentia sit inter bestias et jumenta et animalia ? et, Quare de animalibus amphibiis, id est, dubiæ vitæ, scilicet partim agrestibus, et partim natalitibus, et quare de mineralibus etiam non facit mentionem ?
Circa ornatum terrae quaeruntur hic tria : et primum est, Quae differentia sit inter jumenta, et bestias, et animalia ?
Secundum, Cum multa sint genera animalium, quia dicit Aristoteles, quod natura non procedit de marino ad agreste nisi per medium, quare ipse non facit mentionem de mediis animalibus inter natalitia et agrestia ?
Tertium, Quare nulla mentio est de mineralibus inter ornatum elementorum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, « Sequitur, Dixit Deus: Producat terra, etc. »
AD PRIMUM ergo dicendum, quod jusa menta dicuntur in historiis quasi juva-
<--- Page Split --->
menta, quæ creata sunt in adjumentum laboris : animalium enim genus est. Bestia autem dicitur quasi vastia, quæ dentibus vel unguibus nocet. Pecora autem dicuntur, ut dicit Augustinus in libro de Bono conjugali, eo quod talibus antiqui pecuniam acquirebant.
AD SECUNDUM dicendum, quod Moyses non intendit hic dicere nisi generales differentias animalium, quæ sunt natatile, volatile, gressibile.
AD TERTIUM dicendum, quod mineralia non habent nisi formam consequentem commixtionem elementorum : et ideo ad ornatum non pertinent, sed ad dispositionem : nec tamen etiam ibi fit mentio, quia occulta sunt in terra, et
rudi populo manifesta tantum exponebantur.
De animalibus autem nocivis, et quæ generatione æquivoca virtute stellarum vel putrefactione nasci possunt, convenienter satis determinat in Littera.
De hoc autem quod sequitur de opinione Augustini supra disputatum est 1.
De quiete etiam sabbati quantum pertinet ad locum istum satis est quod dicitur in Littera, et residuum habetur super tertium præceptum in tertio Sententiarum.
De his autem omnibus exstant aliae quaestiones a nobis compilatae prolixius, in quibus quaedam sunt quae hic non continentur 3.
1 Cf. Supra, Dist. XIII. 2 Cf. præcipue II P. Summ. Theol. B. Alberti,
et Summ. de Quatuor coevis.
<--- Page Split --->