DISTINCTIO XIV.

De productione simplicium et insensibilium continentium.

A. De opere secundae diei, in qua factum est firmamentum.

Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis. Divisilque aquas quae erant sub firmamento, ab his quae erant super firmamentum 1. Sciendum est, quod illius coeli describitur hic creatio, sicut ait Beda super Genesim, in quo fixa sunt sidera: cui suppositae sunt aquae in aere et in terra, et superposita 2 aliae, de quibus dicitur, Qui legis aquis superiora ejus 3. In medio ergo firmamentum est, id est, sidereum coelum, quod de aquis factum esse credi potest. Crystallinus enim lapis cui magna est firmitas et perspicuitas, de aquis factus est. Si quem vero movet, quomodo aquae natura fluidae et in ima labiles, super coelum possint consistere, de Deo scriptum esse meminerit, Qui ligat aquas in nubibus suis 4. Qui enim infra coelum ligat aquas ad tempus vaporibus nubium retentas, potest etiam super coeli sphæram non vaporali tenuitate, sed glaciali soliditate aquas suspendere ne labantur. Quales autem et ad quid conditae sint 5, ipse novit qui condidit.

Ecce ostensum est his verbis, quod coelum factum sit, scilicet illud in quo sunt fixa sidera, id est, quod excedit aerem : et de qua materia, scilicet de aquis, et quales sint aquae quae super illud coelum sunt, scilicet ut glacies e 6 soliditate.

<--- Page Split --->

  1. Item, In hymno trium puerorum, Benedicite, aquæ omnes quæ super cœlos sunt, Domino 4. Et, Psal. cxlivii, 4; Aquæ omnes quæ super cœlos sunt, laudent nomen Domini.

« Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum, etc. »

Hic ponitur secundae diei opus, in quo distinguitur natura media ab extremo superiori. Et circa opus istud movet Magister quinque quaestiones: quarum prima est de aquis supra firmamentum. Secunda, de natura cœli, ibi, B, « Quidam vero cœlum, etc. » Tertia, de figura cœli, ibi, C, « Quæri etiam solet, etc. » Quarta, de motu cœli, ibi, in medio cap. C, « Quæritur etiam, Si stet, etc. » Quinta, quare opus istius diei caret benedictione, ibi, D, « Post hoc quæri solet, etc. »

ARTICULUS I.

Utrum aquæ sint supra cœlum, vel firmamentum ?

Circa istam quaestionem quæremus tria, scilicet, An aquæ sint supra cœlum vel firmamentum ?

Secundo, Secundum quas proprietates transsumuntur ?

Tertio, Utrum illud cœlum aqueum habeat aliquem motum, vel non, et quis sit ille motus ?

  1. Item, Basilius dicit, quod aquæ ad litteram sunt ibi ad refrenandam malitiam Saturni: et hoc quidam probare nituntur: quia quanto major est circulus, tanto velocius movetur in motu diurno : sed maximum circulum inter planetas habet Saturnus: ergo velocisime movetur: ex motu autem est calor: ergo maximi caloris debet esse secundum naturam: et est maxima frigiditatis: ergo videtur, quod hoc sit propter aquas quæ viciniores sunt ei.

  2. Item, Beda dicit de illis aquis rorem descendere: ergo videtur, quod non tantum sunt ibi aquæ, sed etiam resolubiles et descendentes ad nos.

  3. Item, In minori mundo videmus frigidum humidum positum esse super calidum et fontem caloris, sicut cerebrum super cor: ergo cum sit exemplar majoris mundi, videtur simile debere esse in majori mundo: igitur frigidum humidum debet esse super fontem caloris qui est sol: ergo debet esse super cœlos.

  4. Item, Philosophi de Ægypto dixerunt, quod retrogradatio planetarum causatur ex vapore elevato ab Oceano, qui attrahitur a planetis: et post attractum humorem gravantur, et descendendo retrocedunt: ergo si humor Oceani ascendit usque illuc, etiam in principio mundi vaporabilibus guttis poterant ibi suspendi aquæ.

AD PRIMUM sic proceditur :

Videtur autem, quod aquæ sint super cœlum : quia

  1. Hoc dicit Scriptura hic, cui non licet contradicere : quia dicit Augustinus tractans eamdem quaestionem, quod major est hujus scripturæ auctoritas, quam omnis humani ingenii perspicacitas.

  2. Item, Augustinus in libro II super Genesim dicit contra Philosophos, quod si omne corpus divisibile est in infinitum, et aqua per rarefactionem dividitur, ita ut ascendat ad medium interstitium aeris, plus divisa ascendet altius 2 : ergo tantum potest dividi, quod ibi maneat et diffundatur super cœlos : ergo et in prima

<--- Page Split --->

conditione mundi ibi suspendi poterat.

Ad hoc etiam possunt adduci multæ auctoritates Sanctorum : quia illæ copiose inveniuntur.

d contra. SED CONTRA :

  1. Secundum naturam alius est locus, et alia natura, mobilis circulariter, et mobilis motu recto : aqua est mobilis motu recto, cœlum autem circulariter : ergo in alio et in alio loco habent per distinctionem ordinari. Si ergo cœlum ordinatur sursum versus empyreum, aqua habet deorsum ordinari.

  2. Item, Grave non est super leve : aqua autem gravis est : ergo non est super ignem : ergo multo minus super cœlum.

  3. Item, Corruptibile per naturam non est super incorruptibile : aqua autem corruptibilis per naturam est : ergo non habet ordinari per determinationem ad locum super cœlum quod est incorruptibile per naturam.

  4. Item, Interminabile proprio termino, non continetur in loco, nisi determinatum ad terminabile proprio termino : sed terminabile proprio termino est siccum, et interminabile proprio termino est humidum : ergo humidum habet locari juxta siccum : non ergo super cœlum : quia cœlum non est siccum.

  5. Item, Sicut se habet humidum spirituale ad siccum spirituale, ita humidum corporale ad siccum corporale : sed humidum spirituale quod est aer, ordinatur juxta siccum spirituale, id est, juxta ignem : ergo humidum corporale commiscibile quod est aqua, ordinabitur juxta siccum corporale commiscibile, quod est terra : non ergo super cœlos.

  6. Item, Dicit Philosophus, quod eadem est natura glebæ, et totius terræ : et idem motus glebæ, et totius terræ : et idem locus glebæ, et totius terræ : ergo in aqua est similiter : ergo si locus naturalis aquæ est hic juxta terram, idem

erit locus naturalis aquæ omnis, et motus naturalis ad illum locum : ergo illa quæ est super cœlos, si univoca est huic aquæ, continetur ibi violenter, et cessante volentia descendit ad locum istius. Si dicas, quod non est hic quærenda ratio naturæ, sed miraculi potentia, quia Deus quidquid vult facit : hoc est absurdum : quia Augustinus tractans eamdem quæstionem in libro II super Genesim, inducit eamdem responsionem, et dicit sic : « Nec quisquam dicat hoc omnipotentia Dei fieri. Qualiter enim Deus naturas rerum fecerit, quæritur, non quid de eis per miraculum potentiae suæ operetur ! ? »

  1. Præterea, Hoc quod dicit Basilius quod sunt ibi ad restringendam malitiam Saturni, falsum esse videtur : quia quædam stellæ fixæ in firmamento calidissimæ sunt : quæ tamen immediatius conjunguntur aquis quam Saturnus.

  2. Præterea, Si cœlum est igneum, ut dicunt quidam, et ignis præcipue in proprio loco habet caliditatem in summo, et caliditas est consumptiva elementi contrarii : videtur, quod de necessitate tales aquæ consumuntur. Si dicas, quod glaciali soliditate ibi perseverant, sicut crystallus : hoc iterum videtur falsum, quia licet crystallus sit insolubilis, ut videtur velle Philosophus : non tamen est inconsumptibilis ab igne, unde adhuc sequitur, quod ab igne consumatur.

  3. Præterea, Demonstrationes habentur super hoc quod possunt vapores ascendere, et non amplius quam in regionem ubi æstu consumuntur : c, videtur, quod nihil sit, quod sint ibi aquæ secundum litteram.

  4. Præterea, Quid cogit nos ibi aquam ponere elementum, cum in omnibus locis superius aqua posita sit pro materia prima, et non pro elemento ?

  5. Item, Magister supra dixit , sicut quibusdam videtur, quod ultra locum firmamenti extendebatur illa moles, quæ in

<--- Page Split --->

inferiori parte spissior atque grossior erat, in superiori vero rarior et levior atque subtilior existebat, de qua rariori substantia putant quidam fuisse aquas qua« supra firmamentum esse dicuntur : ergo jam antiqua opinio est, quod non sit ibi aqua elementum, sed potius pars materiae prima« rarior, levior, et subtilior.

est exponendum principium Geneseos, ut a Philosophis irrisa non projiciatur.

Secundum quas autem proprietates sit ibi aqua, in sequenti articulo patebit.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod auctoritati sacrae Scripturae non contradicitur, quando exponitur, alioquin etiam ipse Augustinus contradiceret, qui plurimos sensus invenit, qualiter aquae ibi possent esse : quorum unus est, quod cœelum dicatur ibi iste aer, super cujus mediam zonam vaporabiliter suspenduntur. Aliam dat in libro Con/essionum, dicens aquas qua« super cœelos sunt, esse incorruptibiles et immortales : et iste intellectus quem hic sequimur, etiam est antiquorum, sicut patet ex dictis supra 1.

Ad duas auctoritates sequentes, dicendum quod non loquitur de elemento, sed potius de illis de quibus dictum est.

AD ILLAM qua« est Basilii, dicendum quod loquitur ex hypothesi quorumdam Philosophorum, qui dicebant ad litteram illuc aquas descendere vaporabiliter, et infrigidare quasdam stellas, et quasdam alias propter siccitatem minus bibiti humoris accendi : et si tale fieri contingit, sequitur non esse inconveniens, si aqua ad hoc idem fuit super cœelos.

AD DICTUM Bedae dicendum, quod cœelum vocat ibi medium hujus aeris interstitium, de quo dicitur, Volucres cœeli comederunt ea 2.

QUINTUM argumentum solvitur in solutione primi argumenti.

AD ALIUD dicendum, quod illi Philosophi de plano mentiti sunt. Si autem objicitur, quod etiam Ptolemaeus videtur hoc sentire in Tetraston : dicendum, quod ipse non sentit hoc nisi secundum effectum tantum : tamen super hoc reprehendit cum Albumasar, dicens eum propter illud magnum non fuisse Ptolemaeum qui fecit Almagestum : sed tamen de dictis eorum non est mihi magna cura, quia multa alia mentiti sunt quidam eorum.

AD DICTUM Augustini dicendum, quod

Solutio. Solutio. Sine praejudicio placet mihi magis illa via, quod non sit ibi aqua elementum, sed potius pars materiae prime, qua« aqua dicitur : et ad hoc intelligendum, sciendum quod cum debebat fieri distinctio materiae confusa« a superiori, et inferiori, et medii ab utroque, non poterat fieri per qualitates elementales activas et passivas : quia secundum illas materia est tantum elementorum, ut supra ostensum est, et non est una materia totius confusionis : nec poterat fieri secundum naturam cœeli tantum, quia sic iterum nulla esset convenientia cum elementis : sed oportet, quod distinguatur secundum hoc quod convenit utrique : et hoc est perspicuum et luminosum per se, vel per accidens : et sic in primo die natura luminosa qua« est cœelum, distincta fuit a tenebra, id est, natura opaca qua« est terra, et secundum opinionem Augustini, qui dicit omnia simul facta esse, appellatur cœelum dies per causam, et terra nox per causam. Secunda autem die, natura mediorum elementorum inter cœelum et terram, et natura cœeli superior habet distinctionem, et propter receptibilitatem forma« et mobilitatem ad locum determinatum a Creatore dicitur aqua : unde aquae qua« super cœelum sunt, est cœelum crystallinum, quod non a natura crystalli, sed a similitudine sic vocatur, et dicitur vaporabilis aqua, eo quod ut dicunt Philosophi, tanta« est subtilitatis, quod etiam visui non subjicitur, sed per rationem solam comprehenditur : et hoc infra probabitur : et haec expositio placet mihi, propter hoc quod dicit Augustinus, quod sic

<--- Page Split --->

ipse loquitur, super hypothesim Philosophorum fundans rationem contra eos, sicut et Basilius : quia si positio eorum vera est, sequitur nihil esse inconveniens aquas esse super caelos.

ARTICULUS II.

Quæritur secundum quam proprietatem aquæ sunt supra cælum vel firmamentum ?

Secundo quæritur, Secundum quas proprietates sunt ibi aquæ ?

Aquæ enim habent perspicuum recipiens et tenens lumen magis quam aer, ut dicit Philosophus, et habent fluxibile humidum permiscibile terræ, et grave descendens deorsum : convenit autem, quod secundum grave non determinatæ sunt ad hoc quod sint super cœlos : quia cum prima distinctio sit, [ut dicit Augustinus, ad locum naturalem cujusque rei, non potest esse quod ille locus sit naturalis aquæ in quantum est gravis : similiter nec in quantum est commiscibilis terræ, quia natura cœli non est permiscibilis elementis, aliter enim circulariter generaretur et corrumperetur : ergo oportet, quod determinetur sursum quoad perspicuum tenens lumen.

  1. Item, Hoc videtur consentire naturæ, quod perspicuum est in corpore, ut dicit Philosophus, in quantum convenit cum perpetuo superius corpore : ergo præcipue perspicuum tenens lumen, quod non facit perspicuum aeris vel ignis, sed potius aquæ. PROBATIO autem hujus est non tantum per dictum Philosophi : sed quod ignis non sit lucens in sphæra sua, nisi in oppositione illuminantis alicujus corporis cœlestis, probat Alexander Philosophus una ratione naturali, et alia demonstrativa. Naturalis hac est : quia rarum in ultima raritate non lucet : ignis

autem in sua sphæra, rarus est in ultimo raritatis : ergo non lucet. Hujus signum est, quod ignis in ligno, vel in oleo juxta lychnum ubi calidior est, non lucet, sed perspicuus est, et non tegit ibi id quod est post se : posterius autem ubi frigiditate aeris circumstantis densatur, lucet, et ibi tegit corpora quæ sunt post se : sicut dicit et ipse et Avicenna proprium esse omnis corporis lucentis. Demonstrativa autem ducens ad impossibile sic : Detur, quod ignis lucet in sua sphæra : ergo illuminat umbram quæ est ex objectu terræ ad solem per omnes partes in circuitu : ergo post ignem nihil esset de umbra terræ : quod falsum est, cum protendatur usque ad sphæram Mercurii. Item, Cum luna sit post ignem, sequeretur quod numquam eclipsaretur luna, quæ est post ignem : ergo ignis non tenet lumen nisi in oppositione illuminantis. Quod aer autem non tenet, hoc patet ad sensum. Quod autem aqua tenet, probatur in libro de Visu per suppositionem : quia metallo aliquo vel lapide albo posito in fundo vasis, et in tenebris superfusa aqua limpida, videbitur sub luce tenta ab aqua : et sic etiam probantur rubini qui non per se lucent in tenebris, in aqua enim statim lucere incipiunt : hoc autem esse non potest nisi aliqua lux retenta in aqua colorem rubini solvat, et in actu faciat lucere et immutare visum.

Sed contra hoc esse videtur, quod

  1. Ignis propter raritatem substantiae in propria sphæra non lucet, cum incomparabiliter rarior sit æther quam ignis, etiam æther lucere non debet.

  2. Item, Cum nonum cœlum quod dicitur crystallinum, sit mobilius quam stellarum vel planetarum et subtilius, non debet lucere : ergo male dicitur illuc transsumi aqua secundum proprietatem perspicui tenentis lucem.

ITEM, Quæ est necessitas ponendi illud cœlum aqueum ?

Constat enim, quod visui non subjicitur, ut dicit Alpetragius : qualiter ergo

Sed contra.

Quæst.

<--- Page Split --->

esse deprehenditur ? Non enim possumus colligere numerum mobilium in cœlis nisi per instrumenta et visum : ergo in quo deficit visus, ibi non ponetur aliquod mobile. Si dicas, quod soli Sancti posuerunt, et non Philosophi : hoc nihil est : quia etiam Daunascenus dicit, quod Philosophi cœlum istud deprehenderunt : et super hoc inducitur Astrologia Alpetragii qui objicit sic : Ab uno motore simplici immobili immediato per naturam non potest esse nisi motus unus : primum mobile est immediatum motori primo : ergo in ipso a motore primo non est nisi unus motus : sed sphæra stellarum fixarum habet motus duos : ergo ipsa non est mobile primum. Quod autem duo motus sunt in sphæra stellarum fixarum, patet, quia in ea est motus diurnus, et præterea est ibi motus stellarum super polos circuli signorum secundum Ptolemaëum et Aristotelem in libro de Causis propriètatum elementorum, in centum annis gradu uno, et secundum Albetegni in minori aliquanto tempore, et secundum Tebith secundum accessum et recessum capitis Arietis et Libræ : ergo necesse est aliud mobile primum ponere ante illud : sicut enim dicit Philosophus, causa prima movet causatum primum, et motor primus quicumque ille est, non est nisi unus : ergo necesse est ponere nonum cœlum ad quod referatur motus diurnus, qui revolvatur super circulos æque distantes ab æquinoctiali, et super polos æquinoctialis.

Ad id quod quaeritur, quae necessitas sit ut ponatur illud corpus ? Dicendum, quod licet visu accipi non possit, tamen convincitur per rationem esse, quam rationem explicat Alpetragius : licet etiam Ptolemaëus in prima distinctione Almagesti de duobus cœlis loquatur, ad quorum unum refertur motus diurnus, et ad alterum motus declivis circuli : et secundum commentum Nicolai super eumdem locum, non intelligit hoc de signorum circulo, sed potius de cœlo octavo, et primum de nono.

ARTICULUS III.

Utrum cœlum crystallinum, habeat aliquem motum, et quis sit ille motus? et, Quomodo accipiuntur dextrum et sinistrum ?

Tertio quaeritur de isto corpore a Magistris theologiae, Utrum moveatur vel non ?

Videtur autem, quod non moveatur : quia

  1. Ipsum est uniforme: ergo non est aliquid unde incipiat motus : in quo autem non est unde incipiat motus, illud est immobile : ergo videtur esse immobile.

  2. Si dicas, quod circularis motus est sine principio, et sine fine, sicut et circulus. CONTRA hoc est, quod dicit Philosophus in II de Cælo et mundo sic : « Est orbi procul dubio virtus diversa, scilicet dextera, et sinistra : quoniam sunt ei loca inceptionis et status ex opere factionis suæ. » Ergo patet quod si non sit unde incipiat motus ex opere suæ factionis, non movebitur.

Item, Philosophus, ibidem, « Et iterum oportet ut existimemus hoc in principio motus orbis : nam si motus ejus est in tempore finitus (sed est motus ejus infinitus) necessario oportet quod motui

<--- Page Split --->

ejus sit locus ubi incipit : » ergo cum quælibet una circulatio sit finita, necessario oportet quod alicubi incipiat : sed quod est uniforme undique, est in ratione una : ergo aut ubique incipit, aut nusquam : constat autem, quod non ubique, cum hoc sit impossibile : ergo nusquam : ergo non movetur, sicut nec empýreum.

In contrarium sunt rationes prius inductæ.

Solutio. Omnes dicunt, quod illud cœlum movetur, et quod est uniforme quodammodo, et non uniforme alio modo : uniforme quoad hoc quia ubique est de natura lucis, sed non uniforme est quoad hoc quia in una parte est nobilius quam in alia, et ibi in eo abundat vis motoris, et ibi est locus unde fit motus, et oppositus est locus registrationis.

Quid autem sit dextra et sinistra in cœlo, et utrum situ tantum (ut dicunt Astronomi) vel in natura corporis accipiantur, alterius est negotii. Tamen propter quosdam efflagitantes, sciendum breviter, quod si consideretur causa motus cœli et mobilitatis, necesse est sibi dare dextram et sinistram in sua natura : et tunc Oriens sive dextra non dicetur sub qua oritur sol, quia sub omni gradu circuli declivis oritur sol : sed dicetur pars cœli nobilior, et de hac Magistri Latinorum multa abusiva dixérunt. Sed sententia Arabum est duplex, scilicet quod aut secundum numerum mobilium in uno circulo erunt multi motores : et tunc motor influit motum in loco nobiliori illius mobilis, ut circulo signorum in capite Arietis et Librae, et mobili primo in loco nobiliori æquedistanti ab utroque polorum, et aliis orbibus aliter et aliter plures. Vel unus motor aut

stella influit diversos motus in mobilis partes : et tunc dextra sive Oriens erit locus stellæ : et secundum hoc invenimus Rabbi Moysen dicere, quod in sphæra stellata sunt multi motores, et in aliis unus. Si autem consideremus effectum stellarum secundum relationem ad nos, tunc dextra cœli erit duplex, et eodem modo sinistra, et erit secundum situm tantum immobilem : et iterum dexter adspectus ab Oriente in medium cœli, et sinister a medio cœli in angulum Occidentis, et iterum dexter ab angulo Occidentis in angulum mediae terrae subtus : ideo quia respectu oppositionis illa quarta se habet ad illam quæ est ab Oriente in medium cœli, et respicitur utraque ab utraque et communicantur virtutes earum : et secundus sinister adspectus ab angulo mediae terrae in Oriens signum eadem de causa, quia per oppositionem communicantur ei virtutes prima quarte sinistra : et hoc modo videtur velle Philosophus in II de Cælo et Mundo, et Commentator super idem : quia littera dicit sic : Ex his quæ oportet nos existimare, est homo habens dextram et sinistram consimiles in figura : deinde habet super se orbem. Et dicit Commentator, quod debet imaginari, quod caput ejus sit in polo superiori antarctico nobis occulto, et pedes in arctico nobis manifesto, et facies ejus versa ad nostrum hemisphaerium. Tunc enim super dextram erit quarta prima ascendens, et super sinistram descendens ad Occasum : et si revolvatur semel, erit tunc super dextram quarta ab Oriente in angulum terrae, et super sinistram quarta ultima ab angulo terrae in signum emergens super horizontem : et in hoc sensu dextro et sinistro cœli utuntur omnes Astronomi in divisione adspectus omnis.

<--- Page Split --->

B. Alii putant cælum illud esse ignæe naturae, quibus consentit Augustinus.

Quidam vero cœlum quod excedit aeris spatia, igneæ naturae dicunt, asserentes super aerem purum ignem esse qui dicitur esse cœlum : de quo igne sidera et luminaria facta esse conjectant. Quibus Augustinus consentire videtur 1. Utrum vero nomine firmamenti cœlum quod excedit aerem, an ipse aer hic intelligatur, idem Augustinus quaerit, nec solvit 2. Magis tamen approbare videtur cœlum illud hic accipi quod spatia aeris excedit. Aquas autem quæ super illud cœlum sunt, dicit vaporaliter trahi, et levissimis suspendi guttis. Sicut aer iste nubilosus exhalatione terræ aquas vaporaliter trahit, et per subtiles minutias suspendit, et post corpulentius conglobatas pluvialiter refundit. Si ergo potest aqua, sicut videmus, ad tantas minutias pervenire, ut feratur vaporaliter super aerem aquis naturaliter leviorem : cur non credamus etiam super illud levius cœlum minuti oribus guttis et levioribus emanare vaporibus ? sed quoquo modo ibi sint, ibi esse non dubitamus.

ARTICULUS IV.

Quare cœlum dicitur igneum ? et, Utrum a natura ignis ?

Deinde quaeritur de secunda quaestione Magistri in Littera quam tangit, ibi, « Quidam vero cœlum quod excedit aeris spatia, etc. »

Quod enim hoc falsum sit, per totam Philosophiam in libro de Cælo et Mundo probatur :

  1. Impossibile enim est, quod corporis unius natura diversus sit motus se-

cundum naturam. Constat autem, quod motus cœli naturalis est circularis, motus autem ignis sursum est et rectus. Ergo ignis et cœlum et stelle non sunt unius rationis.

  1. Item, Corpus perpetuo manens secundum unum modum et quantitatem, non potest esse generabile et corruptibile in partibus : stelle et orbes cœlorum ab initio perseverant secundum unum motum : ergo non sunt per naturam generabilia et corruptibilia : ignis autem per naturam est corpus generabile et corruptibile : ergo illa corpora non sunt de igne.

  2. Si dicas, quod Deus continet ea : hoc nihil est : quia, ut dicit Augustinus, in primis operibus quaeritur, In quibus

<--- Page Split --->

naturis constituerit Deus partes mundi, non quid per potentiam miraculi ex eis vel in eis operetur ?

  1. Item, Hoc non videtur concordare dictis Rabani, qui in libro super Genesim, ponit divisionem cœelorum dicens, quod septem sunt cœeli, scilicet empyreum, aqueum, firmamentum, igneum, olympum, æthereum, aereum : ergo videtur, quod alterius naturae sit aqueum et firmamentum, quam igneum.

Quesst.

ULTERIUS de hac ipsa divisione quaeritur, Utrum detur secundum aliquid commune omni cœelo ?

  1. Ccelum enim, ut dicit Damascenus, est continentia visibilium et invisibilium creaturarum. Constat autem, quod hoc non convenit omni cœelo. Ergo per hoc non potest dividi cœelum communiter dictum.

  2. Praeterea, Philosophus dicit, quod æther non nominatur nisi corpus cœeleste : ergo æthereum non dicit nisi diversam materiam a firmamento et empyreo.

  3. Item, Olympum unde dicitur ? Ab Olympo enim monte dici non potest. Penes quid igitur sumitur numerus iste cœelorum ?

Solutio. Ad 1, 2 et 3.

SOLUTIO. Dicendum ad primum quaesitum, quod non dicitur cœelum igneum a natura ignis : sed quia est simile igni in natura lucis et lucentis in stellis : et hoc modo loquuntur Sancti : et per hoc patet solutio eorum quae objiciuntur.

Ad 4.

Ad DIVISIONEM Rabani dicendum, quod ipse sumit cœelum communiter secundum quod continet et habet perspicuum susceptivum luminis : et non sumit secundum quod continet omnia, sed secundum continere solum : et ideo sic accipitur divisio Rabani, quod cœelum aut continet habens lumen inseparabiliter, aut separabiliter. Si autem continet et habet lumen inseparabiliter : aut ergo habet a se sicut causa prima luminis, aut habet ab alio. Si a se : aut motum, aut

non motum. Et penes istas combinationes partium dividentium totus accipitur numerus cœelorum. Si enim continet immotum habens a se luminosam naturam inseparabiliter, tunc est empyreum cœelum. Si autem continet motum habens lumen sive luminosam naturam inseparabiliter : aut habet ubique et aequaliter, aut in aliqua parte plus et in aliqua minus, quia in aliqua parte secundum lucendi actum, in aliqua non. Si primo modo est cœelum crystallinum vel aqueum. Si secundo modo, est cœelum stellarum, sub quo comprehenduntur orbes septem planetarum secundum Rabanum. Si autem habet naturam luminosam ab alio inseparabiliter, tunc hoc potest esse duobus modis, scilicet secundum convexum, vel secundum concavum. Si secundum convexum, tunc secundum Rabanum dicitur cœelum igneum. Sed si secundum concavum, dicitur Olympum : quia Olympum dicitur hic non ab Olympo, sed ab hoc quod Olympus dicitur appropinquare ad illud. Si autem continet habens naturam luminosi separabiliter : hoc iterum est secundum convexum, vel secundum concavum, id est, secundum exteriorem vel interiorem superficiem. Si primo modo est æthereum : quia aliter accipitur æther a Rabano, quam ab Aristotele, scilicet pro superiori parte aeris, quæ u quibusdam Philosophis regio æstus vocatur : et per hoc patet solutio objectionis factæ in contrarium. Si autem est secundum concavum, est aereum hic apud nos.

Et si objicitur quod supra probatum est, quod ignis non lucet in sua sphæra. Dicendum, quod nihilominus habet naturam luminosi : quia si partes ejus conculcantur in aliquo et inspissantur, ipsæ lucebunt in illo : et hoc non facit aer, et aqua : sed tamen faciunt naturam perspicui sine lumine, ut patet in vitro, crystallo, berillo.

Et ex hoc patet solutio omnium objectorum.

<--- Page Split --->

C. Quæ sit figura firmamenti ?

Quæri etiam solet, Cujus figurae sit coelum ? Sed Spiritus sanctus, quamvis auctores nostri sciverint, per eos dicere noluit, nisi quod prosit saluti.

Quæritur etiam, Si stet, an moveatur coelum ? Si movetur, inquiunt, quomodo est firmamentum ? Si stat, quomodo in eo fixa sidera circumeunt ? Sed firmamentum dici potest, non propter stationem, sed propter firmitatem vel terminum aquarum intransgressibilem. Si autem stat, nihil impedit moveri et circumire sidera.

ARTICULUS V.

Quare coelo attribuitur figura sphærica ? et, Utrum sit figura coeli ?

Deinde quæritur de tertio quod dicitur, ibi, « Quæri etiam solet, Cujus figurae sit coelum ? »

Hoc videtur falsum quod dicit Magister, et Augustinus, et Damascenus, et multi alii Sancti, qui dicunt coelum esse sphæricæ formæ.

Quæst. Quæritur etiam ulterius, Quare coelo attribuitur figura sphærica ?

Solutio. Solutio. Dicendum, quod Scriptura non enarravit hoc in Canone, licet sancti Patres hoc scripserunt.

Ad quæst. Ad aliud dicendum, quod sphærica figura est in corpore, sicut circularis in superficie. Circularis autem et sphærica duas habent proprietates : quia simpli-

cissimæ sunt omnium figurarum, et quia capacissimæ : et propter primam dantur corpori circumdanti totum.

Hoc autem sic probatur : Omnis figura in cujus omni divisione numquam resultat alia figura, et numquam ratio totius ejusdem figurae, sed semper ratio partis ejus figurae, est simplicior omni alia figura in cujus aliqua divisione resultat alia et alia figura, et alia ratio totius ejusdem figurae quae dividitur. Sic autem se habet circulus ad omnem figuram : ergo circulus est simplicissima figurarum. Probatio prime est : quia si aliqua figurarum est simplicior circulo, illa est triangulus : quia omnis alia figura ex tot triangulis componitur, quot habet angulos. Sed triangulûs potest dividi duobus modis, scilicet linea ducta de latere in latus, et tunc provenit quadrangulus et triangulus : et linea ducta de angulo super basim vel super latus alterutrum, et tunc proveniunt duo trianguli. Quocumque autem modo circulus dividatur, vel in semicirculos, vel in proportiones, numquam provenit circulus vel alia figura, sed semper pars circuli : ergo circulus est simplicissima figurarum : ergo attribuenda est primo corpori.

<--- Page Split --->

Quod autem sit capacissima sic probatur : Non enim illud intelligitur de omni angulata figura, quia numquam potest dari circulus tante capacitatis, quin posset mathematicc conscribi sibi figura angulata majoris capacitatis, si detur e converso : sed intelligitur de figura angulata inscripta in circulo, cujus omnes anguli ad circumferentiam extenduntur. Hoc igitur notato si est possibile, quod figura angulata sit capacitatis circuli, hoc non potest esse, nisi propter multiplicationem angulorum magis distantium a centro quam latera faciant : crescunt ergo anguli in infinitum : ergo si perveniunt figurae polygonae ad capacitatem circuli, tunc pervenient. Contra : Adhuc infinitis angulis existentibus, semper est angulata : angulus autem est duarum linearum alternus contactus : ergo illa linea quae contingit aliam in angulo, est chorda alicujus portionis circuli : ergo non tantum recedit a centro quantum circumferentiae portio cui subtenditur : ergo non pervenit ad circuli capacitatem : ergo circulus capacissima est figurarum : ergo maxime competit primo corpori circumdanti omnia.

ARTICULUS VI.

Utrum cælum moveatur ? et, An sit idem principium motus cæli secundum Philosophos et Theologos ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, § 2 : « Solet etiam quaeri, Si stet, an moveatur cælum ? etc. »

De hoc quod hic dicit, disputari hic non est opus. Sed est notandum, quod secundum Aristotelem, nullum corpus movetur in loco suo, cujus motor non

sit substantia spiritualis : ignis enim movetur ad locum, et alia elementa a generantibus ipsa per se, et in locis suis quiescunt : cœlum autem movetur in loco suo : ergo motor ejus est substantia spiritualis.

Item, Objicit Avicenna, quod nihil secundum naturam movetur nisi in aliquem situm, et ex illo motu uno numero : et veritas habetur per inductionem : stella autem moventur ad quemcumque situm, et ex illo motu uno numero : ergo non moventur a motore qui est natura sola : sed a motore qui est substantia spiritualis. Et hoc videtur velle Hieronymus in Glossa super Principium Ecclesiasta, super illud, Lustrans universa per circuitum pergit spiritus 1. « Ipsum solem, inquit, spiritum nominavit, quod animet, et spiret, et videat, et annuos orbes cursu suo expleat. »

Item, Objectio Aristotelis est ad hoc : quia omnis motor movens corpus diversificatum per virtutes ordinatas ad inceptionem motus localis in loco uno potius quam in alio, est substantia spiritualis : motor autem cœli movet corpus dispositum dextra et sinistra, qua sunt virtutes disponentes ad inceptionem motus et registrationem. Et ideo omnes Philosophi Arabua dixerunt et probaverunt multipliciter, quod cœlum movetur ab anima conjuncta sibi : et hoc dicit Aristoteles, et Avicenna, et Averroes, et Algazel, et Alpharabius, et Maurus Albumasar, et Rabbi Moyses, et quod habet motorem triplicem, scilicet causam primam qua est desideratum prima intelligentia qua est plena formis explicabilibus per motum sui orbis : sed quia intelligentia simplex est, ideo non potest intendere motum particularem in hoc et illo situ, et ideo tertius motor conjunctus cœlo est anima secundum ipsos, et natura cœli est dispositio ad motum : quia naturaliter circulariter fertur, et in

<--- Page Split --->

compositione non est contrarietas : et ideo motus ille est sine labore et poena, ut dicunt, et non inducit lassitudinem ut motus animae quo movet corpus nostrum. In hoc ergo concordant omnes, et quod virtus primi motoris est in omnibus inferioribus, et secundi in inferioribus sibi, et sic descensio. Quod autem hoc totum sit error maledictus, patet per Damascenum sic dicentem : « Nullus autem multos cœlos vel luminaria existimet : inanimati enim sunt et insensibiles 1. » Et ideo verius dicendum puto, quod non moventur nisi jussu divino, et voluntate : et quod rationes supra dictae non probant, nisi quod non moveantur a natura quae sit forma corporis movens : et hoc dicunt etiam alii Philosophi sicut Astronomi, et Ptolemaeus, et Albategni, et Albumasar, et Geber, et alii quamplures.

Ad DICTUM ergo Hieronymi dicendum, quod ipse sumit hoc ex opinionibus Philosophorum. Augustinus autem super Genesim hanc quaestionem tangit, et indiscussam relinquit. Alibi etiam disputatum est de ista materia multum et prolixe 2 : et ibi secuti sumus dicta quorundam Magistrorum theologiae, qui voluerunt opiniones naturalium ad theologiam reducere dicendo quod Angeli deserviunt Deo in motibus cœlorum, et quod illi ab eis animae dicuntur : sed nihil ita secure dicitur, sicut quod sola Dei voluntate moveantur, et natura propria non contrariante motui.

De modo etiam motus quo moventur, disceptatio est apud sapientes : sed hoc infra determinabitur in ornatu quartae diei.

D. Quare tacuit Scriptura de opere secundae diei, quod in aliis dixit ?

Post hoc quæri solet, Quare hic non est dictum sicut in aliorum dierum operibus : Vidi Deus quod esset bonum 3 ? Sacramentum aliquod hic commendatur. Ideo enim fortassis non est dictum, quod tamen sicut in aliis factum est : quia binarius principium alteritatis est, et signum divisionis.

<--- Page Split --->

ARTICULUS VII.

Quare in opere istius diei non sit dictum, Vidit Deus quod esset bonum ?

Deinde quaeritur quinto, ibi, « Post hoc quaeri solet, Quare hic non est dictum, « Vidit Deus quod esset bonum, » sicut in aliorum dierum operibus ? »

Et Magister hujus assignat causam allegoricam. In historiis autem tangitur causa litteralis et vera, scilicet quod opus distinctionis mediae naturae non perficitur nisi distincto medio ab utroque extremorum : et ideo distinctio ista non perficitur nisi die tertia : et tunc benedicitur quando aquae distinctae sunt, et alia duo elementa a terra, ut Magister infra dicet . quia in distinctione aquae intelligitur distinctio ignis et aeris quando libera ab aquis sunt serenata : tunc igitur perfecta distinctione accipient benedictionem sicut et alia opera 4.

E. De opere tertiae diei, quando aquae congregatae sunt in unum locum.

Sequitur, Dixit Deus : Congregentur aquae, quae sub coelo sunt, in locum unum, et appareat arida 2. Tertiae diei opus est congregatio aquarum in unum locum. Congregatae sunt enim omnes aquae coelo inferiores in unam matricem : ut lux quae praeterito biduo aquas clara luce lustraverat, in puro aere clarior fulgeat, et appareat terra quae cooperta latebat, et quae aquis limosa erat fieret arida et germinibus apta 3. Eodem enim die protulit terra herbam virentem, lignumque faciens fructum .

Si autem quaeratur, Ubi congregatae sint 5 aquae quae totum texerant spatium usque ad coelum ? Potuit fieri ut terra subsidens concavas partes praeberet, ubi fluctuantes aquas reciperet 6. Potest etiam credi primarias aquas rariores fuisse, quae sicut nebula tegerent 7 terras, sed congregaetione esse spissatas : et ideo facile in unum posse redigi locum. Cumque multa constet esse maria et flumina, in unum tamen locum dicit aquas

<--- Page Split --->

congregatas propter continuationem vel congregationem omnium aquarum, quae in terris sunt : quia cuncta flumina et maria magno mari junguntur. Ideoque cum dixerit aquas congregatas in unum locum, deinde dicit pluraliter, congregationes aquarum 1, propter multifidos sinus earum, quibus omnibus ex magno mari principium est.

DIVISIO TEXTUS.

« Sequitur, Dixit Deus : Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in unum locum, etc. »

Hic agitur de ultima distinctione circa quam Magister tria determinat, scilicet qualiter facta est distinctio, et ubi aquae congregatae sunt, et quare maria pluraliter dicuntur.

Circa primum autem tria quæri possunt : quorum primum est de sufficientia operum distinctionis. Secundum, de plantis, utrum ad distinctionem vel ornatum pertineant ? Tertium, de plantis nocivis ex humore et figura, ut sunt spina, et venenosae, utrum tunc factae sunt vel non ?

ARTICULUS VIII.

Quæ est sufficientia operum distinctionis, et penes quid sumitur ?

CIRCA PRIMUM sic proceditur 2 :

  1. Ignis et aer elementa sunt : ergo indigent distinctione sicut aqua, et terra : ergo non sufficienter determinatur opus distinctionis in tribus diebus.

  2. Item, Sicut firmamentum et cœlum aqueum cœli sunt : ita et sphæra Saturni, et Jovis, et Martis, Solis, et Veneris, Mercurii, et Lunae : ergo distinctione indigent sicut et firmamentum et aqueum : ergo insufficienter ponitur opus distinctionis.

SOLUTIO. Opus distinctionis, ut prius 84 dictum est, non est nisi determinatio generalium principiorum mundi ad fornam et ad locum, ex quibus sunt moventia, vel mota, vel utraque in his qua generantur et corrumpuntur : hoc autem potest esse, aut quod sint moventia ad generationem et ad miscibilia aut quod sint moventia ingredientia in constitutionem generati per substantiam. Si primo modo : tunc est cœli natura universaliter in omnibus sphæris et stellis, et hæc distinguitur dupliciter, ab extremo, et a medio, ut supra patuit. Si autem movens ad generationem et commixionem est ingrediens in substantiam generatorum : hoc est dupliciter : quia aut activum spiritualiter humidum et siccum : sicut cum activo simpliciter quod est calidum, est spirituale siccum in igne, et spirituale humidum in aere : aut activum secundum quid, quod est frigidum quod dicitur secundum quid activum, et sistit motum actione sua, et inducit immobilitatem : et cum illo est humidum corporale in aqua, et siccum corporale in terra : et ideo dicit Philosophus, quod omnium generatorum materia magis est ex aqua et terra 3.

<--- Page Split --->

DICENDUM ergo ad primum, quod ignis et aer intelliguntur distincta, quando libera ab aliis sunt serenata.

Ad aliud dicendum, quod sphæræ spirituales planetarum et stellæ sunt de ornatu : quia ordinantur per se ad diversitatem figurarum secundum species generatorum quoad mixtionem complexionis quæ omnibus est communis.

ARTICULUS IX.

Utrum plantæ pertinent ad ornatum vel ad distinctionem ?

Secundo, Quæritur de plantis de quibus hic agit, Utrum pertineant ad ornatum 1.

Et videtur, quod sic :

  1. Non enim videtur causa quæ tangitur communiter, quod ideo pertineant ad dispositionem, quia radicitus terræ adhærent : quia secundum hoc, cum stellæ non moveantur nisi motu orbis sui, quia adhærent orbibus, ut partes toti, etiam stellæ non pertinent ad ornatum, quod falsum est.

  2. Item, Stellæ inanimatæ sunt, ut dicunt Sancti : plantæ autem ad minus habent partem partis animæ : ergo pertinent multo magis ad ornatum, quam stellæ, ut videtur.

Solutio. Dicendum secundum Augustinum, quod plantæ hic producuntur non in virtute sementiva : et ideo ipse in libro tertio super Genesim exponit, Producta terra herbam, etc. id est, virtutem producendi accipiat : et hoc innuitur in capite secundo, ubi dicitur, quod fecit virgultum agri antequam oriretur in terra 2.

Ratio hujus secundum Augustinum potest esse, quia ad productionem plantarum sufficit motus stellarum cum virtute sementiva, et sufficit eis generans æquivoce propter similitudinem materiæ suorum corporum in partibus suis : et ideo non pertinent ad ornatum, quoniam ornatus proprie est forma quæ datur mundo in principio sui ad generationem univocam quæ alias fieri non posset : non enim homo et equus virtute stellarum per quamcumque mixtionem generari possent, nisi esset semen decisum ab aliquo ejusdem speciei, licet quidam Philosophi contrarium ejus dixerint : tamen hoc dicunt meliores, quod non possent fieri animalia completa magnam habentia diversitatem in organis, ut homo, equus, et asinus, et hujusmodi, nisi ex aliquo suæ speciei : et ideo plantæ ad ornatum mundi non pertinent : et hæc ratio tenet, etiamsi dicatur secundum alios Sanctos tertio die productas esse plantas.

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod planetæ et stellæ verum est quod non moventur nisi motu alicujus orbis : sed hoc non est probatum, utrum stent in eadem parte orbis semper. Huic enim sententiæ multi contradicunt : sed de hoc non est ad præsens intentio : sed quidquid sit, ipsi sunt moventes ad speciales formas et figuras in quibus ordinatur mundus : et ideo pertinent ad ornatum.

Ad aliud dicendum, quod secundum Gregorium, potius est viror quam anima id quo vivunt plantæ : et ideo dicit Philosophus, quod habent partem partis animæ : quia licet habeant opera vegetabilis, potius habent ea per modum naturæ, quam animæ : et ideo dixit quidam Philosophus, quod plantarum generatio fuit mundo imperfecto, animalia autem mundo jam perfecto.

<--- Page Split --->

ARTICULUS X.

ARTICULUS XI.

Utrum plantæ nocivæ tunc factæ sunt sicut aliæ ?

Utrum congregatæ sunt aquæ in locum unum ?

Tertio, Quæritur de plantis nocivis, Utrum tunc factæ sunt 1?

Et videtur, quod non : quia

  1. Non præparatur pœna ante peccatum : nocivitas autem plantarum est ad pœnam : ergo non sunt factæ nocivæ ante peccatum.

  2. Item, Omnia obediebant Adæ in primo statu ad nutum : ergo tunc nihil fuit sibi nocivum.

Deinde, quæritur de secundo quod Magister tangit, ibi E, § 2 : « Si autem quæratur, Ubi congregatæ sint, etc. 2.

Hoc enim quod Magister dicit, non videtur esse conveniens : quia determinatum est, quod quanto elementum est rarioris substantiæ, tanto occupat majorem locum : cum igitur aqua sit rarioris substantiæ quam terra : ergo videtur, quod non potuerit esse, quod terra subsidens receperit eam.

Humor venenosus naturalis est plantis quibusdam, et figura acutorum angulorum naturalis : cum ergo unumquodque factum sit tunc in sua natura, videtur quod venenosus humor cum figura acuti anguli spinarum tunc factus est : ergo nociva tunc facta sunt.

SOLUTIO. Dicendum, quod aqua dupli- s citer consideratur, scilicet secundum na- turam humidi interminati grossi, et sic per circulum non undique terminatur ad terram : per hoc enim quod grossum ele- mentum est, non complet sphæricam fi- guram, sed circularem : quia non occu- pat tantum locum sicut aer, et ignis : et ideo etiam terra adhuc habet minorem locum : quia in medio circa centrum lo- catur. In quantum autem humidum in- terminabile proprio termino, fluit ad ter- ram per circulum ab Aquilone in Meri- diem : quia in Aquilone plus est frigus, quam etiam in Meridie in parte inhabita- bili terræ versus polum : et hoc contin- git propter brevitatem diametri solis in signis meridionalibus. Cum igitur frigus inducat humidum aqueum, patet quod plus abundat aqua versus Aquilonem, quam versus Meridiem. Et hæc est cau- sa : quia dicit Philosophus in libro Me- teororum, quod mære fluit ab Aquilone in

SOLUTIO. Communis opinio est, quod tunc facti sunt : sed nocere non potuerunt nisi per peccatum : dicit enim Isidorus, quod si Adam non peccasset, nec ignis ureret, nec spina pungeret, nec gladius scinderet, nec aliquod aliud nocumentum ei inferre posset.

Et per hoc patet solutio ad totum.

1 Cf. II P. Summ. theol. B. Alberti, Q. 56, membr. 3. 2 Cf. II P. Summ. theol. B. Alberti, Q. 5 6,

<--- Page Split --->

Meridiem. In quantum autem habet humidum commiscibile incorporabile, influit per os terra, et commiscet terram ad generationem elementorum.

Ad in igitur quod objicitur, dicendum quod Magister vocat subsessionem terrae, quando dilatata primo per vapores et immixtionem humidi, exsiccata contracta est ad centrum : quia tunc liberum dimisit circulum Oceano quod dicitur Amphitrites, eo quod circulariter circumfluit terram, ut dictum est.

ARTICULUS XII.

Quæritur, Penes quid sumitur divisio terræ in Asiam, Africam, et Europam ?

Deinde quæritur de tertio quod tangit, ibi, E, sub finem : « Cumque multa constet esse maria, etc. »

Locus enim ille, ut habetur in principio Ecclesiastæ, mare Oceanum est. Unde dicitur ibi : Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat : ad locum unde exeunt flumina, revertuntur, etc.1.»

Secundum hoc quæritur ratio divisionis terrae in Asiam, Africam, et Europam. Illa enim divisio non est ex fluminibus, sed ex maribus, ut videtur : ergo videtur, quod maria non continentur.

Ad hoc dicendum, quod divisio terrae duplex est : quarum una est secundum circulos magnos cœli a quibus superficies intelliguntur extendi a semicirculo in semicirculum : et sic dividit Boetius in libro de Consolatione Philosophiæ in quatuor quartas 2. Unum semicirculum facit superficies horizontis mundi, et alterum secantem illum in superficie centri terra

facit æquinoticialis. Sed nostra quarta habitabilis dividitur in Asiam, Africam, et Europam.

Et rationem divisionis et solutionem objectionis ponit Augustinus in libro XVI de Civitate Dei, sic dicens : « Ista quæ Asia nuncupatur, a Meridie per Orientem ad Septemtrionem pervenit, Europa vero a Septemtrione usque ad Occidentem, atque Africa ab Occidente usque ad Merediem. Unde videntur orbem dimidium duæ tenere, Europa, et Africa : alium vero dimidium sola Asia. Sed ideo illæ duæ partes factæ sunt, quia inter utramque ab Oceano ingreditur quidquid aquarum terras interluit, et hoc mare magnum nobis facit. Quapropter si in duas partes orbem dividas, Orientis et Occidentis, Asia erit in una, in altera vero Europa 3.»

Ex his patet solutio ad quaesita.

Si autem objicitur, quod mare non vised contra. detur esse proprius locus aquarum, quia proprius locus aquæ est locus elementi : elementum autem2aquæ est simplex et insipidum : mare autem salsum est, et compositum : ergo non est proprius locus aquarum.

Dicendum, quod mare mixtum est terrestri combusto per accidens, ubi attingit terram, sed in recessu a terra est insipidum : et hoc accipitur a dicto Philosophi in I de Animalibus ubi dicit sic : « Quoddam animal marinum majus est animali sanguinis : cum tamen caret sanguine, et hoc est raro, sicut quidam pisces dicti malachiæ. Nam hoc genus augmentatur in locis calidis, et magis est in pelago quam prope ripas, et præcipue in locis in quibus multiplicantur aquæ insipidæ. » Et hoc patet, quod aqua insipida est in pelago longe a ripis, vel littoribus, nam

Littora pontus habet, sed cætera flumina ripas.

<--- Page Split --->