DISTINCTIO XIII.

De productione creaturae corporalis quantum ad principium formale, generale omnibus corporibus, quod est forma lucis : et dicitur haec productio distinctio.

A. Quæ fuerit prima distinctionis operatio ?

Prima autem distinctionis operatio fuit formatio lucis, sicut ostendit Scriptura Genesis, quæ commemorata rerum informitate, earum dispositionem a luce inchoavit, subdens : Dixit Deus : Fiat lux. Et facta est lux.... Et divisit lucem a tenebris. Appellavitque lucem Diem, et tenebras Notem. Et factum est vespere et mane, dies unus 1. Congrue mundi ornatus a luce coepit : unde caetera quæ creanda erant, viderentur.

DIVISIO TEXTUS.

« Prima autem distinctionis operatio, etc. »

Hic incipit agere de opere distinctionis et ornatus. Et secundum hoc dividitur in duas partes : in quarum prima ponit opus distinctionis. In secunda ponit opus ornatus : et haec incipit in opere quartæ diei, ibi, Dist. XV, A, « Sequitur, Dixit Deus : Fiant luminaria, etc. »

Prima harum dividitur in tres partes :

in quarum prima agit de distinctione extremi ab extremo, id est, luminosi ab opaco : et hoc est opus prime diei. In secunda, agit de distinctione medii ab extremo quod est superius : et hoc est opus secundae diei, ibi, Dist. XIV, A, « Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum, etc. » In tertia, agit de distinctione medii ab extremo quod est inferius, ibi, Dist. XIV, E, « Sequitur, Dixit Deus : Congregentur aquæ, etc., » et hoc est opus tertiae diei.

Ista autem lectio dividitur in tres partes : in quarum prima tangit ea quæ secunda die distincta sunt. In secunda autem quædam dubia circa illa, ibi, D, « Hic notandum est, quod dies, etc. »

<--- Page Split --->

In tert,ia ponit duo dubia ex parte operantis, scilicet qualiter dixit, et qualiter Pater Filium operatur, ibi, G, « Præterea investigandum est quomodo, etc. »

ARTICULUS I.

Quid sit opus distinctionis ? Et, Qualiter per ternarium primorum dierum multiplicatur ?

Incidit quaestio de opere distinctionis, Quid sit, et qualiter per ternarium primorum dierum opus distinctionis multiplicetur ?

  1. AD PRIMUM sic Magister in praecedenti distinctione, capite penultimo, dixit, quod « sex diebus distinxit Deus, et in formas redegit proprias cuncta quae simul materialiter fecerat 1 : » ergo distintcio est opus omne præter creationem, sive sit ornatus, sive distinctio : ergo non dividitur ab opere ornatus.

  2. Item, In capite ultimo, in verbo Alcuini dicitur, quod « quatuor modis operatur Deus. » Primo in verbo, disponendo omnia. Secundo in materia, creando. Tertio, distinguendo per formas. Quarto, propagando 2. Et iterum nulla mentio fit de ornatu. Ergo videtur, quod ornatus et distinctio non sint opera habentia diversitatem.

  3. Item, Omnis distinctio est per formam : et quidquid informatur, distinguitur in esse, et ornatus non est nisi acceptio formæ : videtur ergo, quod ornare rem sit distinguere ipsam.

Sed contra.

Dicit Augustinus et Magister infra, quod quaedam pertinent ad distinctionem, et non ad ornatum, ut opera primorum dierum : ergo distinctionis opus, non est ornatus opus.

Ulterius quæritur, Penes quid accipitur distinctionis numerus ?

Si enim penes numerum formarum accipitur distinctio, cum quatuor qualitates sint primæ, et præterea proprietàtes cæli, debet esse amplioris numeridistinctio. Si autem penes naturam distinctorum, cum quatuor sint elementa et insuper quintum corpus, videtur quod quinque debeant esse distinctiones, et non tantum tres.

SOLUTIO. Dicendum, quod meo judicio 1 tria exiguntur ad naturae instaurationem, scilicet substantia principiorum, et determinatio eorum ad formas secundum quas agunt et patiuntur, et movent et moventur : et determinatio eorum ad actionem univocám hujus speciei et illius. Verbi gratia, natura non agit, sicut dicit Philosophus, si tantum sint contraria : quia non erit subjectum commune. Si vero sit subjectum sine contrariis non erit activum neque passivum : quia ut dicit Philosophus, ignis et aer et terra non agunt nisi secundum quod sunt contraria.

Item, Si sit subjectum, et contraria, et loca etiam contrariorum, quia contraria simul esse non possunt, et non sit movens ad speciem determinatam univoce et universaliter, non erit completa natura : quoniam tunc non erit nisi contrariorum mixtio, et non generabitur homo, et equus, et hujusmodi. Oportet igitur esse tertium quod agat ad determinatum opus in specie universaliter, ut stella : et quod agat ad idem opus univoce, ut homo generans, et asinus, et bos, et hujusmodi : et ideo dicit Damascenus, quod quorumlibet animalium primæ hypostases creatae sunt.

Dico igitur, quod substantia principiorum datur per opus creationis, quod nihil sibi præsupponit secundum intellectum. Distinctio autem ad formas agentes et moventes universaliter ad mixtio-

<--- Page Split --->

nem, quae exigitur in omni generatione, habetur per opus distinctionis : et determinatio motus ad speciem, sive universaliter moveat, ut stelle : sive univoco, ut generans quod descendit semen, habetur per opus ornatus : et per hoc etiam patet sufficientia operum. Hoc autem trahitur a quodam verbo Augustini, qui dicere videtur, quod opus primorum sex dierum est ad instaurandam et instituendam naturam : et auctoritatem suam infra in hac distinctione inducam.

1 2 3 . Ad TRIA ergo prima objecta, dicendum quod distinctio dicitur duobus modis, scilicet large, et stricte. Large est distinctio materiae per formam specificam quamcumque : et hoc modo comprehendit sub se opus ornatus. Alio modo dicitur distinctio per formam inclinatio ad locum in quo sit movens universaliter, vel agens, vel patiens, sicut dicit Philosophus, superiora moventia et inferiora mota, et superiora agentia et inferiora passa : et sic non comprehendit opus ornatus. Est tamen sciendum, quod Alcuinus indiget pio interprete : quia Pater non proprie operatur in Verbo : quia generare non est operari : unde improprie locutus est.

Immet, Ad in autem quod ulterius quaeritur de numero distinctionum, dicendum quod, ut supra determinatum est 1, materia prima non dicitur mixtum tantum, sed etiam confusum : quia materia quinti corporis non miscetur elementis : et

ideo per proprietates quae inveniuntur in elementis tantum, non potest multiplicari distinctio partium illius materiae : sed sunt quaedam proprietates communes in elementis et corpore quinto, et penes illas accipitur. Est igitur luminosum per se, et opacum per se : et movens per se, et motum per se : et movens, et luminosum ab alio. Quod igitur est movens et luminosum per se, est per naturam extremum superius : et illorum distinctio ab invicem est opus primae diei, sicut infra ostendetur : quia nihil aliud puto esse lucem quae distinguitur a tenebris, nisi naturam luminosi moventis a natura opaci moti, hoc est, naturam corporis quinti a natura terræ : hoc igitur facit unam distinctionem. Medium autem habet distinctionem ad utrumque extremorum : secundum enim quod convenit cum luminoso moventi, quia ipsum est perspicuum movens, oportet distinguere ipsum ab extremo superiori : et hoc fit secundo die, quando distinguuntur aquæ quæ sunt sub firmamento, ab his quæ sunt supra firmamentum 2 : et hoc patebit in distinctione sequentis lectionis. Item, convenit cum opaco, quia etiam potest fieri tenebrosum motum : et ideo indiget distinctione tertia quæ fit tertio die, quando congregantur aquæ quæ sub cœlo sunt in locum unum, et apparet arida 3 : in aquæ enim distinctione, ut dicunt Sancti, intelliguntur alia elementa distingui, ut aer, et ignis. Et per hoc patet solutio ad totum.

<--- Page Split --->

B. Qualis fuerit lux illa, corporalis, an spiritualis ?

Si quæritur, Qualis illa lux fuerit, corporalis scilicet, an spiritualis ? Id respondemus quod a Sanctis legimus traditum. Dicit enim Augustinus, quia lux illa corporalis vel spiritualis intelligi potest. Si spiritualis accipitur, Angelica natura intelligitur, quæ prius informis fuit, sed postea formata est, cum ad Creatorem conversa ei charitate adhæsit : cujus informitatis creatio superius significata est, ubi 2 dictum est, In principio creavit Deus cælum et terram 3. Hic vero ejusdem formatio ostenditur cum ait : Fiat lux. Et facta est lux. Hæc ergo Angelica natura quæ prius tenebræ, et postea lux fuit : quia prius habuit informitatem et imperfectionem, deinde formationis perfectionem : et ita divisit Deus lucem a tenebris. Nam ut ait Augustinus super Genesim 4 : Hujus creaturæ informitas et imperfectio fuit, antequam formaretur in amore Conditoris. Formata vero est, quando conversa est ad incommutabile lumen Verbi. Si vero corporalis fuit lux illa, quod utique probabile est, corpus lucidum fuisse intelligitur, velut lucida nubes : quod non de nihilo, sed de præjacenti materia formaliter factum est ut lux esset, et vim lucendi haberet : cum qua dies prima exorta est, quia ante lucem nec dies fuit nec lux 5, licet tempus fuerit.

C. Quod lux illa facta est, ubi sol apparet, quæ in aquis lucere poterat.

Si autem quæritur, Ubi est facta lux illa, cum abyssus omnem terræ altitudinem tegeret? Dici potest in illis partibus facta, quas nunc illustrat solis diurna lux. Nec mirum lucem in aquis posse lucere, cum etiam nautarum operatione sæpius illustrentur, qui in profundum mersi, misso

<--- Page Split --->

ex ore oleo aquas sibi illustrant : quæ multo rariores fuerunt in principio quam modo sunt : quia nondum congregatæ fuerant in uno loco. Facta est ergo lux illa, quæ vicem et locum solis tenebat : quæ motu suo circumagitata, noctem diemque discernebat. Ibi ergo primum lucem apparuisse verisimile est, ubi sol quotidiano cursu circumvectus apparet, ut eodem tramite lux circumcurrens, ac primo ad occasum descendens, vesperam faceret : deinde revocata ad ortum, auroram, id est, mane illustraret : et ita divisit Deus lucem et tenebras : et appellavit lucem Diem, et tenebras Nostem 1.

ARTICULUS II.

Utrum illa lux de qua dicitur, Et divisit lucem a tenebris, fuerit nubecula lucida, vel corpus, vel forma corporis ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, B, « Si quæritur, Qualis illa lux fuerit, etc. »

Quæritur enim hic de luce. Non enim videtur vêrum quod dicit Magister, quod fuerit nubecula lucida 2 : quoniam vapor est duplex, ut dicit Aristoteles, scilicet terræ vel aquæ, et omnis nubes est de vapore : ex terra autem et aqua nihil fit per se lucens : ergo nec lux illa fuit nubecula, sicut videtur dicere Magister.

ULTERIUS quæritur, Si lux illa fuerit vel sit corpus, vel forma corporis ?

Videtur autem, quod forma corporis : quia

  1. Dicit Aristoteles in II de Anima : « Lumen neque ignis est, neque omnino corpus, nec defluxus corporis : esset enim aliquod corpus, et sic esset ignis, aut alicujus hujusmodi præsentia in lu-

cido : neque enim duo corpora possibile est esse in eodem loco 3. »

  1. Item, ibidem, « Videtur autem lumen contrarium esse tenebræ : » est autem tenebra privatio hujus habitus ex lucido : habitus autem non est corpus : ergo nec lux.

  2. Item, Commentator ibidem superius, « Ex hoc patet quia lux est habitus diaphani, et non corpus. »

  3. Item, In libro de Visu et natura oculi dicit Philosophus, « Lux non est corpus, sed accidens aeris. »

  4. Item, ibidem, « Lux non est corpus, sed affectio corporis. »

  5. Item, Avicenna in VI de Naturali sufficientia, cap. de visu : « Lumen est affectio corporis habentis lucem, cum directe sine interpositione opaci oppositum fuerit illi. »

  6. Item, ibidem, « Lux est qualitas quæ est perfectio corporis translucentis secundum quod est translucens. »

  7. Item, ibidem, « Lumen est qualitas quam mutuat corpus translucens a lucido, et translucens efficitur per eam translucens in effectu. »

IN OPPOSITUM :

  1. Videntur esse quædam verba Augustini. Dicit enim ad Volusianum sic, « Hominum iste sensus est, nihil nisi corpora valentium cogitare : sive ista

sed contra.

1 Genes. 1, 4 et 5. 2 Vide supra, cap. B, verba. Magistri : « Corpus lucidum fuisse intelligitur, velut lucida

nubes. »

3 ARISTOTELES, Lib. II de Anima, cap. de visu.

<--- Page Split --->

non inveniuntur nobiliora, quam illa quae luminosa sunt. Unde sciendum, quod Augustino in his quae sunt de fide et moribus plusquam Philosophis credendum est, si dissentiunt. Sed si de medicina loqueretur, plus ego crederem Galeno, vel Hipocrati : et si de naturis rerum loquatur, credo Aristoteli plus vel alii experto in rerum naturis.

object.6. Ad id quod objicitur per rationem, dicendum quod illud argumentum sophisticum est, et hoc certum apud eos qui exponunt artem posteriorum. Est tamen accidens dupliciter, scilicet individui, et illud contingit inesse : et de ipso nihil demonstratur, nec ipsum potest de aliquo demonstrari : et hoc est lux in aere. Est etiam accidens speciei : et hoc potest per se inesse, vel per aliud inesse : et si per aliud inest, reducibile est ad per se : sicut habere tres æquos duobus rectis per se inest triangulo rectilineo, per accidens, id est, per aliud triangulo absolute accepto, per accidens etiam isosceli : aliter oporteret ad aliquod per se reduci ruborem illius mulieris in maxilla et hoc frivolum est. Unde patet, quod nihil cogit ratio illa.

Ad aliud dicendum, quod lux est forma aeris, quae semper fit praesente illuminante, et multiplicat se in medio, et immutat illud quando non est oppositio recta ad illuminans primum : sicut patet in radio transeunte per fenestram : nam a radice parietis intus in domo non potest extrahi linea recta ad solem, et tamen illuminatur aer ab intrante radio magno per fenestram, et hoc est propter immutationem vicini aeris : multiplicatur autem per reflexionem ad corpus solidum, praecipue si politum est in plana superficie : sed generatio ipsius per se est ab oppositione illuminantis. Unde simul et semel generatur in Oriente et Occidente, et in omni parte diaphani a qua recta linea potest duci ad solem, et ad illuminans quod est suum proprium generans : et ideo dicit Commentator super IV Physicorum, quod illuminatio est finis motus

localis, sicut generatio finis alterationis : et ideo utraque fit subito : quia finis motus est indivisibilis : motus autem ille est ascensus solis super horizontem secundum circulos altitudinis : quia secundum illos variatur declinatio ascensus horizontium in quibus lux generatur : et haec forma est semper inveniens diaphanum in ultima dispositione susceptibilitatis suæ, et nihil exigens ad sui generationem nisi præsentiam illuminantis. Et haec omnia alibi sunt probata : et his contestatur tota Arabum Philosophia.

Ad aliud dicendum, quod si ponatur Ad object.8. vacuum inter cœlum et terram, non erit diffusio lucis ibi, sicut expresse innuit Aristoteles, contradicens ei qui dixit, quod vacuo posito, adspici posset formica si in cœlo moveretur. Et Aristoteles dicit, quod vacuo posito nihil videretur omnino : et illa ratio procedit ex falsa suppositione.

Ad aliud dicendum, quod illud nihil Ad object.9. valet : quia omnis causa generans aliquam qualitatem, eadem multiplicata, intendit eam : et, ea diminuta, remittit eam : et ideo unum lumen est in aere a duabus candelis, sed magis intensum, quam quando est una tantum.

Ad hoc autem quod mihi posset hic ab aliquo objici de Auctore perceptivæ quæ est apud nos parvæ reputationis, dico quod quantum ibi de naturis est, non est ei credendum contra Naturales : ipse enim non habet de hoc aliquid loqui, utrum radius vel lux sit corpus vel non, ut dicit Avaricus in commento super geometriam Euclidis : et ideo stulte fecit talia suo libro interponendo. Præterea, Non caremus perspectivis aliorum Philosophorum : ut Aristotelis et aliorum qui omnino alia principia ponunt.

Quod autem quidam objiciunt, quod si radius commisceretur, omnia permixta viderentur esse : permisceretur autem si esset qualitas lux : ergo omnia commixta deberent videri : nihil valet : quia etiamsi ponamus, quod videmus intus suscipien-

<--- Page Split --->

do, non ponimus commisceri colores secundum esse quod habent in aere : quia quorum esse in fieri est semper, non distrahuntur motu subjecti, sed potius semper fiunt ad rectam oppositionem : et hoc præcipue est in luce et coloribus, ut dicit Commentator super libros de Anima : quia magis secundum esse spirituale sunt in medio, quam alia sensibilia : et hoc ideo est, quia sunt in actu a generatione lucis quæ est secundum naturam in diaphano ante calidum et frigidum, et humidum et siccum : quia est in eo secundum quod convenit cum perpetuo superius corpore : alia autem sensibilia non habent idem generans.

Ad hoc autem quod primo objicitur de nubecula, dicendum quod Sancti locuti sunt per similitudinem : quia nubes tenuis elevata in sublime, tacta luce solis recipit candorem : ita lux illa prima creata non erat adeo magnum habensful-

gorem, ut dicitur in Littera, sicut sol : et ideo nubi lucide assimilatur, et per hanc similitudinem nubecula dicitur : unde etiam postea dicitur, quod sol inde factus est.

Sed tamen sciendum, quod de illa nubecula sunt tres opiniones. Una est, quod cessit in solem : et hoc verum est pro maxima parte. Alia est, quod est circa solem : et haec non est probabilis : quia cum sol non haereat eisdem partibus circuli, quando sol distantiam haberet ultra triginta gradus, posset videri in ortu et occasu. Tertia opinio est : et hanc puto esse verissimam, supponendo quod non omnia simul creata sunt, quod illa nubecula non fuit una, sed potius multae : quia lumen quod congregatum est in omnibus stellis, tunc in diversis partibus materiae cedi fuit dispersum, sicut videmus in galaxia : et postea conglobatum est in stellis.

D. Quod dies diversis modis accipitur.

Hic notandum est, quod dies diversis modis accipitur in Scriptura 1. Dicitur enim dies lux illa, quæ illo triduo tenebras illuminabat: et dicitur dies illuminatio ipsa aeris. Dicitur etiam dies spatium viginti quatuor horarum : qualiter accipitur, cum dicitur : Factum est vespere et mane, dies unus 2. Quod ita distinguendum est, factum est vespere prius, et postea mane : et ita fuit dies unus expletus viginti quatuor horarum. Dies scilicet naturalis, qui habuit vesperam, sed non mane. Mane enim dicitur finis præcedentis et initium sequentis diei, quod est aurora : quæ nec plenam lucem, nec omnino tenebras habet. Mane ergo primus dies non habuit: quia nec dies præcesserat qui sequentis diei initio termina retur : et eo præcipue, quia luce apparente, mox super terram plenus atque præclarus dies exstitit:

<--- Page Split --->

qui non ab aurora, sed a plena luce inchoavit : et mane sequentis diei consummatus est. Unde Beda super Genesim : Decebat ut dies a luce inciperet, et in mane sequentis diei tenderet : ut opera Dei a luce inchoasse, et in lucem completa esse significarentur. Reliqui autem dies mane habuerunt et vesperam : quorum quisque a suo mane incipiens, usque ad alterius diei mane tendebatur.

E. De naturali ordine computationis dierum, et de illo qui pro mystero utroductus est.

Hic est naturalis ordo distinctionis dierum, ut distinguantur atque computentur dies a mane usque ad mane. Postea vero in mysterio factum est ut dies computentur a vespera in vesperam, et adjungatur dies praecedenti nocti in computatione : cum juxta naturalem ordinem praecedens dies sequenti nocti adjungi debeat : quia homo a luce per peccatum corruit in tenebras ignorantiae et peccatorum, deinde per Christum a tenebris ad lucem rediit. Unde Apostolus, Eramus aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 1. Primus itaque dies non ab aurora, sed a plena luce incipiens, et post vesperam paulatim occidente luce excipiens mane sequentis diei, expletus est. Unde Beda : Occidente luce et paulatim post spatium diurna longitudinis inferiores partes subeunte, factum est vespere : sicut nunc usitato cursu solis fieri solet. Factum est autem mane eadem super terram redeunte, et alium diem inchoante : et dies expletus est unus viginti quatuor horarum. Fuitque nox illo triduo omnino tenebrosa, quae post creata sidera aliqua luce claruit.

F. Cur sol factus est, si lux illa sufficiebat ?

Solet autem quaeri, Quare factus est sol, si lux illa ad faciendum diem sufficientbat ? Ad quod dici potest, quoniam lux illa forte superiores par-

<--- Page Split --->

tes illustrabat, et ad illuminationem inferiorum solem fieri oportebat Vel potius ideo, quia facto sole diei fulgor auctus est. Ampliori enim multo luce radiavit dies postea, quam ante. Si autem quaeritur, Quid de luce illa factum sit, cum modo non appareat ? Potest dici aut de ea corpus solis formatum, aut in ea parte cœli esse 1 in qua sol est : non quod ipsa sit sol, sed sic ei unita ut discerni non valeat.

ARTICULUS III.

catur in primis diebus et sequentibus : quia in primis tribus diebus causa efficiens fuit lux una vel plures circumrotata in principio : in sequentibus autem tribus fuit sol.

Utrum dies sex in quibus omnia dicuntur distincta, et ornata, dicantur sex pluribus modis ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, « Hic notandum est, quod dies diversis modis, etc. »

Hic enim videtur, quod non dicatur dies diversis modis : quia etiam in primo triduo quælibet dies habuit spatium viginti quatuor horarum : ergo eodem modo dicitur ante et post.

Item, Si accipiatur in spatio circuitus secundum tempus, adhuc dicitur æquivoce : quia quando lux facta est, dicebatur dies una revolutio lucis unius vel plurium : postquam autem sol factus est, non dicitur dies revolutio solis, sed potius revolutio æquinoctialis cum tanto arcu ejusdem æquinoctialis, quantus oritur cum tanta parte eclipticæ quantam proprio motu sive naturali transit sol in spatio unius revolutionis æquinoctialis : ergo patet, quod non eodem modo dicitur spatium.

PRÆTEREAquæriturdeilloordinedieietnoctis , quemMagistertangitinse - quenticapitulo .

  1. Tangit enim tres ordines, scilicet noctis sequentis ad diem præcedentem, ut incipiat dies a mane et terminetur in mane, et noctis præcedentis cum die sequenti, et fit computatio a vespera ad vesperam tertiæ noctis præcedentis ad diem sequentem, quæ sit ratio hujus ?

  2. Præterea, In jejuniis non videtur hoc observare Ecclesia: quia non jejunat noctem præcedentem, sed sequentem : et ita opus suum videtur a luce tendere in tenebras.

Solutio. Solutio. Dicendum ad primum, quod dies quoad causam efficientem diversifi-

Item, Alia de causa puto Magistrum distinguere inter dies illos, et sequentes : quia motus illius lucis non erat in circulo determinato : et ideo non habebat nisi unam revolutionem viginti quatuor horarum æqualium : sol autem unam diem naturalem inæqualem facit alteri : quia illa pars eclipticæ quam describit in spatio unius revolutionis æqualis existens oritur in temporibus in æqualibus, et cum inæqualibus arcubus æquinoctialis : quod contingit duabus de causis, scilicet propter obliquitatem zodiaci a circulo æquinoctiali : et propter obliquitatem horizontium a circulo signorum. Dies ergo naturales tres primi æquales fuerunt : sequentes autem fuerunt inæquales : et hæc est causa distinctionis.

<--- Page Split --->

Ad alud dicendum, quod Magister illorum ordinum convenientem satis reddit rationem : quia opus primorum sex dierum, Dei est qui nihil habet admixtum de tenebris : et hac de causa terminandum erat a luce in lucem : et haec etiam est causa quare in operibus sex dierum nusquam fit mentio de nocte. Postea autem cecidimus a luce in peccatum : et ideo accidit nobis, ut dies in noctem converteretur, et dies praecedens in nocte sequente finiretur : ita quod computetur nox praecedens pro initio, et initium noctis sequentis pro fine. Post-

quam autem resurrexit Christus in aurora, feriamus quasi a meridie praecedentis diei usque ad meridiem sequentis : et adjungimus illam partem propter venerationem : et hoc maxime competit prophetiæ de Salvatore quæ dicit, A summo cælo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus 1 : quia Astronomi summum cæli, medium cæli vocant.

Ad hoc autem quod objicitur de jejunio Ecclesiæ, dicendum quod jejunium est satisfactorium pro peccato : et ideo respondet ordini peccati, et non ordini gratiae.

G. Quomodo accipiendum sit illud, Dixit Deus, an sono vocis id Deus dixerit, an aliter ?

Præterea investigandum est quomodo accipiendum sit quod ait : Dixit Deus 2, utrum temporaliter, vel sono vocis illud dixerit, an alio modo ? Augustinus super Genesim 3 tradit, nec temporaliter, nec sono vocis Deum locutum fuisse : quia si temporaliter, et mutabiliter. Et si corporaliter dicatur sonuisse vox Dei, nec lingua erat qua loqueretur, nec erat quem oporteret audire et intelligere. Bene ergo vox Dei ad naturam. Verbi per quod omnia facta sunt, refertur. Dixit ergo Deus : Fiat, etc. : non temporaliter, non sono vocis, sed in Verbo sibi coæterno, id est, Verbum genuit intemporaliter in quo erat : et disposuit ab æterno, ut fieret in tempore, et in eo factum est.

<--- Page Split --->

H. Quomodo accipiendum sit quod dicitur Pater operari in Filio, vel per Filium, vel in Spiritu sancto ?

Hic quæri solet, Quomodo accipiendum sit quod dicitur Pater operari in Filio, vel per Filium, vel in Spiritu sancto ? Hæc enim Scriptura frequenter nobis proponit, ut, Omnia in sapientia fecisti, Domine 1, id est, in Filio. Et, In principio, id est, in Filio, creavit Deus cælum et terram 2. Et illud, Per quem fecit et sæcula 3. Super illum quoque Psalmi locum, Verbo Domini cæli firmati sunt, etc. 4, dicit Augustinus quod Pater operatur per Verbum suum et Spiritum sanctum. Quomodo ergo hoc accipiendum est ? Putaverunt quidam hæretici, quod Pater velut auctor et artifex, Filio et Spiritu sancto in rerum operatione quasi instrumento uteretur, ex prædictis verbis errandi occasionem sumentes : quod velut blasphemum atque sane doctrinæ adversum abjicit pia fides. Non est itaque intelligendum, ideo Scripturam frequenter commemorare Patrem operari in Filio vel per Filium, tamquam Filius non posset facere, si ei non porrexisset Pater dexteram, vel tamquam aliquod instrumentum fuerit Patris operantis : sed potius illis verbis Patrem intelligi voluit cum Filio et Spiritu sancto operari, et sine eis nihil facere.

i. Contra hanc expositionem surgit hæreticus.

Sed dicit hæreticus, hac ratione hoc posse dixisse Filium operari per Patrem vel in Patre, et Spiritum sanctum cum utroque vel per utrumque: quia Filius cum Patre, et Spiritus sanctus cum utroque operatur. Cui breviter respondetur, Ideo illud dictum esse, et non istud, ut in Patre monstraretur auctoritas. Non enim Pater a Filio, sed Filius a Patre opera-

<--- Page Split --->

tur, et Spiritus sanctus ab utroque. Ideoque etiam Filius per Spiritum sanctum legitur operari, quia cum Spiritu sancto operatur hoc ipsum a Filio habenti ut operetur.

K. Alia prædictorum expositio.

Potest et aliter illud accipi, ut dicatur Pater in Filio vel per Filium operari, quia eum genuit omnium opificem : sicut dicitur Pater per eum judicare, quia genuit judicem : ita et per Spiritum sanctum dicitur operari, sive Pater, sive Filius : quia ab utroque procedit Spiritus sanctus factor omnium. Unde Joannes Chrysostomus in expositione epistolæ ad Hebræos sic ait : Non ut hæreticus inaniter suspicatur, tamquam aliquod instrumentum Patris exstiterit 2 Filius : neque per eum Pater dicitur fecisse, tamquam ipse facere non posset : sed sicut dicitur Pater judicare per Filium, quia judicem genuit : sic etiam dicitur operari per Filium, quia eum constat opificem genuisse. Si enim causa ejus Pater est, secundum quod Pater est, multo amplius eorum causa est quæ per Filium facta sunt.

Hæc de opere primæ diei dicta sunt.

detur quod ab æterno creaverit mundum.

ARTICULUS IV.

Utrum Deus ab æterno creaverit mundum, cum ab æterno genuerit Filium ? et, Quare non conceditur, Pater est per Filium ?

ITEM, Si concedatur, quod Pater operatur per Filium : quare non conceditur, quod est per Filium, et sapit vel scit per Filium ?

Quia de hoc plurima disputata sunt in primo libro Sententiarum ista sufficiant.

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, G, « Præterea investigandum est, etc. »

Quæst. 1. Quæritur, inquam, Qualiter dixit, id est, genuit Verbum ?

Cum enim ab æterno sic genuerit, vi-

DICENDUM ergo ad primum, quod non sequitur : quia generatio est Verbi seAnd Quæst.1, cundum quod Filius est : et ideo cum Filio ab æterno non potest produci creatura : sed ab æterno genuit Verbum in quo erat ut fieret, id est, in quo erat ratio creaturæ omnis ab æterno, qua ra-

<--- Page Split --->

tione fieret, quando vellet, et sicut Deus vellet, in tempore.

Ad quest. 2. Ad ALIUD dicendum, quod suppositum verbi dat personam verbo : et illa persona diversimode se habet ad naturam verbi, et ad verbi determinationem : quoniam cum supponit verbo subjecto, verbum non dicit aliquid cujus principium sit persona : sed potius dicit id quod est persona : et determinatio verbi notabit causam et principium illius essentiae. Unde si diceretur, Pater est per Filium, intelligeretur Filius esse principium Patris ut esset, quod non potest esse. Similiter cum dicitur, scit, vel sapit : licet sit in voce activa, tamen significatione passivum : quia dicit recipere vel habere,

et ideo iterum determinatio significaret principium alicujus quod esset in Patre : et hoc non potest esse : totum enim e converso est : quia Pater est principium Filii : et omnia quae sunt in Filio, habet a Patre : cum verbis autem significantibus opus quod est a Patre, ponitur ibi principium et causa illius operis in supposito verbi : quia suppositum est a quo procedit actus et opus : et ideo determinatio tunc non potest notare principium : sed notabit in casuali suo causam quasi ab alio existentem, quae vocatur a Magistris causa media : et ideo recipitur ista, Pater operatur per Filium, et haec non, Pater est vel scit per Filium. Et in hoc sensu exponit eam Magister.

<--- Page Split --->