DISTINCTIO XII.
De corporalis creaturae conditione quantum ad principium materiale : et haec productio dicitur creatio.
A. Post considerationem de Angelis habitam, agitur de aliarum rerum creatione, et praecipue do operum sex dierum distinctione.
Hæc de Angelicæ naturæ conditione dicta sufficiant. Nunc superest de aliarum quoque rerum creatione, ac præcipue de operum sex dierum distinctione, nonnulla in medium proferre. Cum Deus in sapientia sua Angelicos condidit spiritus, alia etiam creavit, sicut ostendit supradicta Scriptura Genesis, quæ dicit in principio Deum creasse cœlum, id est, Angelos, et terram, scilicet materiam quatuor elementorum adhuc confusam et informem, quæ a Græcis dicta est chaos, et hæc fuit ante omnem diem 1. Deinde elementa distinxit Deus, et species proprias atque distinctas singulis rebus secundum genus suum dedit : quæ non simul, ut quibusdam sanctorum Patrum placuit, sed per intervalla temporum ac sex volumina dierum, ut aliis visum est, formavit.
B. Quod sancti Tractatores videntur super hoc quasi adversa tradidisse, aliis dicentibus omnia simul facta in materia et forma, aliis per intervalla temporum.
Quidam namque sanctorum Patrum qui verba Dei atque arcana excellenter scrutati sunt, super hoc quasi adversa scripsisse videntur. Alii
<--- Page Split --->
quidem tradiderunt omnia simul in materia et forma fuisse creata: quod Augustinus sensisse videtur 1. Alii vero hoc magis probaverunt ac asseruerunt, ut primum 2 materia rudis atque informis, quatuor elementorum commixtionem atque confusionem tenens, creata sit: posmodum vero per intervalla sex dierum ex illa materia rerum corporalium genera sint formata secundum species proprias. Quam scientiam 3 Gregorius, Hieronymus et Beda, aliique plures commendant ac praeferunt. Quae etiam Scripturae Geneseos (unde prima hujus rei ad nos manavit cognitio) magis congruere videtur .
DIVISIO TEXTUS.
ARTICULUS I.
Hæc de Angelicæ næturæ conditione, etc. »
Hic incipit pars illa quae est de corporali creatura, et dividitur in duas partes. In prima agit Magister de opere creationis. In secunda autem de opere dispositionis et ornatus : et hæc incipit in sequenti distinctione XIII, ibi, A, « Prima autem distinctionis, etc. »
Hæc autem distinctio dividitur in quatuor partes : in quarum prima Magister circa modum creationis recitat diversas scientias Patrum. In secunda autem explicat opus creationis, ibi, C, « Secundum hanc itaque traditionem, etc. » In tertia, duas quaestiones movet circa opus creationis, scilicet utrum materia informis omnino creata sit, vel sub aliqua forma, et ubi creata sit materia mundi sensibilis? ibi, E, « De qua re priusquam tractemus, etc.» In quarta et ultima, dicit quaedam prælibanda de modo distinctionis operationis divinae, ibi, G, « Nunc superest ut dispositionem, etc. »
Utrum omnia simul facta sint, sicut dicit Augustinus, aut per senarium dierum numerum digesta ?
Incidit prima quaestio circa primam partem de opinione Augustini qui dicit, omnia facta esse simul in materia et forma 5. Et opinioni aliorum qui aliter sentiunt, opponit sic Augustinus :
Eccli. xviii, 1: Qui vivit in æternum, creavit omnia simul. Et qui dicit omnia, nihil excipit: ergo omnia simul creata sunt, et non per senarium nuimerum.
Item, Glossa Gregorii, ibidem, « Cum simul factum cœlum terraque describitur, simul spiritualia atque corpora lia, simul quidquid de cœlo oritur, simul factum quidquid de terra producitur, indicatur. » Constat autem, quod stella de cœlo, et planta, et animalia de terra. Ergo cœlum et terra, et stella et planta et animalia simul facta sunt, et non successive per sex dies.
<--- Page Split --->
Item, Objicit Augustinus per id quod habetur, Genes. ii, 4 et 5: Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus cælum et terram : et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret. Ergo in die in quo fecit Dominus cælum et terram, fecit virgultum agri et herbam regionis. Ergo tertia dies fuit cum prima die : et eadem ratio est de aliis : ergo opera sex dierum facta sunt simul.
Item, Hoc videtur expressius per aliam translationem, quam inducit Augustinus 1 : et dicit sic : « Hic est liber creaturæ cæli et terræ, cum factus est dies, fecit Deus cælum et terram et herbam pabuli. » Ergo cum factus est dies, fecit Deus cælum et terram et herbam . dies autem facta non potest intelligi illa quæ est ex allatione solis : ergo alia dies est quam fecit Deus quando fecit omnia alia : non autem potest esse dies illa ante lucem corporalem nisi natura Angelica : ergo cum natura Angelica fecit Deus omnia : ergo omnia simul.
Item, per illud Job, xl, 10 : Ecce Behemoth quem feci tecum. Sed Behemoih Angelus est, qui primo cum factus est, dies est factus : homo autem sexto die factus commemoratur : ergo opus sextæ diei fit cum opere primæ diei : ergo et cætera multo magis facta sunt.
Item, Augustinus ducit ad inconveniens dicentem oppositum. Si enim omnia facta sunt in materia confusa tantum, tunc nihil erat distinctum : ergo nec circulus in quo lux rotaretur : cum igitur dies non fiat nisi circulari rotatione lucis, etiam dies tunc non erat, nec prima, nec secunda, nec tertia : sed in quarta primo incepit.
Item, Dies fit ad solatium habitantium in terra : tunc autem nullus terram inhabitabat : ergo dies frustra fuisset,
nisi omnia simul facta sint : frustra autem et vanum et inutile non est in operibus Dei : ergo videtur, quod omnia simul facta sint.
Item, Si aliquis diceret, quod dies fiebat tunc emissione et contractione lucis. Objicit Augustinus in contrarium 2 : quoniam corpus luminosum non illumnat contrahendo et emittendo radios, sicut oculus, cum non habeat operiens aliquid, et agat per necessitatem naturæ.
Præterea, Illa emissio et contractio nec ratione probatur, nec Sacræ Scripturæ auctoritate : ergo eadem facilitate contemnitur, qua dicitur.
Item, Constat, quod opus primæ diei produxit Deus in momento : quæritur igitur, Quare vacabat per viginti quatuor horas, cum artifex qui in opere non lassatur, non scit cessare ab opere, donec aliquid restat de opere perficiendo ? hujus autem causam non est facile invenire. Et has omnes rationes innuit Augustinus in diversis locis librorum super Genesim ad litteram.
Præterea, Pro eadem opinione potest objici sic :
Perfectissimi agentis est perfectissimum opus : opus autem perfectissimum est completum in forma et materia : ergo videtur, quod omnia creata sunt a supremo artifice perfecta in forma et materia.
Item, Aristoteles sæpe utitur hoc argumento, Si aliquid melius fit uno quam pluribus, et subito et simul quam successive, quod natura sic operatur quæ expedit se brevioribus, quibus potest : ergo multo magis summe potens Deus : melius autem est facere simul quam successive, et uno quam pluribus : ergo videtur, quod Deus simul omnia fecerit.
Item, Omnis operationis terminus est compositum et non materia sola : et
<--- Page Split --->
veritas illius patet inducendo in arte et natura : ergo et operationis divinae terminus est compositum : compositum autem est ex materia et forma perfectum : ergo creaturae simul materia et forma perfectae factae sunt.
Item, Si facta est materia prima : aut igitur facta est nuda sine omni forma, aut sub forma mixtionis. Si nuda, hoc non potest esse : quia etiam Magister in tertia parte istius lectionis infra dicet, quod sine omni forma subsistere non possit : quia sic est in potentia et intellectu tantum. Si autem sub forma mixtionis facta est. CONTRA : Miscibilia tempore et substantia distincta sunt ante mixtum, ut probat Philosophus : ergo ante illud mixtum oportuit esse distinctas res in formis suis.
Item, Miscibilia non miscerentur nisi aliquo movente ad mixtionem : nihil autem movens fuit ad illam mixtionem : ergo videtur, quod in forma mixtionis et confusionis non sint facta omnia simul. His et hujusmodi rationibus consentit Augustinus : et etiam quidam Philosophi ponentes mundum incepisse per creationem, tenent viam Augustini, et Rabbi Moyses, et alii quidam.
Sed contra. SED E CONTRA objicitur per opinionem aliorum Sanctorum :
Alcuini, Strabi, et aliorum quam pluris morum Patrum praeter Augustinum.
Inducatur etiam auctoritas Augustini. Dicit enim in libro Confessionum, « Nonne tu docuisti me, quod priusquam istam informem materiam formares, non erat aliquid, non color, non corpus, non figura, non spiritus, non tamen omnino nihil : erat enim quadam informitas sine ulla specie 2. » Ergo videtur, quod informem materiam creavit Deus primo, et postea formavit. Si quis autem velit accipere, multas inveniet auctoritates similes isti in libris XII et XIII Confessionum.
Item, Augustinus super Genesim dicit : « Major est hujus scripturae, scilicet Genesis auctoritas, quam omnis humani ingenii perspicacitas. » Cum igitur Scriptura pronuntiet sex dies, videtur quod temeritas ingenii et praesumptio est dicere omnia simul esse facta.
Item, Videtur etiam haec opinio Philosophis consentanea, quod primum facta sunt res in confusione mixtionis. Unde Ovidius :
Ante mare, et terras, et quod tegit omnia co- [lum, Unus erat toto naturae vultus in orbe, Quem dixere Chaos, rudis indiges atque mo- [les 3.
Dicit enim Chrysostomus super Joannem : « Oportebat generari creaturas, sed non simul : et hominem cum muliere, sed neque haec simul 4 : » ergo non omnia simul facta sunt.
Item, Gregorius in libro XXXII Moralium : « Rerum substantia simul creata est, sed simul secundum species formata non est : et quod simul exstitit per substantiam materiae, non simul apparuit per speciem formae. »
Sed quia copiosa ad hoc abundant auctoritates Gregorii, Hieronymi, Basilii, Beda, Ambrosii, Dionysii, Damasceni,
Item, Boetius in libro de Consolatione Philosophiae :
Quem non externa populerunt fingere causa Materiae fluitantis opus.
Item, Aristoteles in primo Physicorum : « Quidam ex uno mixto inhaerentes contrarietates segregant, quemadmodum Anaximander dixit : et quicumque alii unum et multa dicunt esse, sicut Empedocles et Anaxagoras. »
Item, Plato in ultima parte Timaei dicit sic : « Mixta namque mundi sensi-
<--- Page Split --->
bilis ex necessitatis intelligentiaeque ccetu consistit generatio, dominante intellectu, et salubri persuasione rigorem necessitatis trahente ad optimos actus. » Ergo videtur, quod haec opinio sit verior.
Item, Per rationem potest sic objici : Natura in omni opere suo regulata est ab aliquo exemplari operis divini : constat autem, quod in opere naturae potentia praecedit actum tempore : ergo hoc praestensum est in opere divino : opus autem praecedens naturam non est nisi opus creationis, et dispositionis, et ornatus : ergo videtur, quod in illo etiam potentia praecesserit actum : ergo materia ante facta est, et postea per formas distincta.
Item, Subitum et successivum non possunt esse simul : sed opus creationis est subitum, quia inter ens et nihil non est medium : opus autem distinctionis est in motu ad formam et ad locum, quorum uterque est in tempore successive : ergo distinctionis opus et creationis non est simul. Cum ergo omnia opera sex dierum praeter partem operis diei primae, sint de opere distinctionis et ornatus, non potuerunt simul fieri cum opere ornatus.
Item, Quatuor sunt termini mutationum diversarum, scilicet ens, nihil, potentia, et actus : constat autem, quod isti termini ordinati sunt, ita quod nihil est ante potentiam, et ens absolute ante ens actu per formam : ergo eodem ordine se habent ad invicem mutationes quae sunt inter terminos illos : ergo mutatio creationis quae est inter ens et nihil, erit ante mutationem distinctionis et ornatus quae est inter potentiam et actum : non ergo omnia simul facta sunt.
Solvendo igitur primo pro Augustino, accipiendum est verbum suum super quod fundatur sua solutio. Dicit ergo sic in libro super Genesim ad litteram : « Sicut vox materia verborum est, verba vero formatam vocem indicant : non autem qui loquitur, prius emittit informem vocem, quam possit postea colligere, atque in verba formare : ita creator Deus non priorem tempore fecit materiam, et eam postea per ordinem quarumcumque quasi secunda consideratione formavit : formatam quippe creavit materiam : sed quia illud unde fit aliquid, etsi non tempore, tamen quadam origine prius est, quam illud quod inde fit, potuit dividere Scriptura loquendi temporibus, quod Deus faciendi temporibus non divisit 1. »
Secundum igitur hoc dicemus ad primum quod objicitur, quod oportebat non simul fieri ordine naturae, sed ordine temporis : et iste modus solvendi est ad omnes auctoritates omnium Sanctorum.
Ad hoc quod objicitur ex verbis suis in libro Confessionum, dicendum quod ipse capit ibi ante et post fieri secundum ordinem naturae, quo fundamentum naturae est ante omnia fundata in ipso. Fundamentum autem, ut dicit Philosophus, neque quale, neque quantum est, neque habens aliquam formam : et ideo est in potentia sola, et secundum rationem : et hanc rationem prosequitur Augustinus ibi.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus non derogat Scripturae : quia non contradicit ei, sed exponit eam : sed derogat auctoritati Scripturae, qui dicit falsum esse quod in ea continetur.
Ad hoc quod objicitur per Philosophos, dicendum quod illi plane errabant : quia ponentes mixtum, ut Empedocles, non ponebant in mixto esse nisi vocata elementa : et dicebant hoc multoties fieri in quolibet generato, et amicitiam et litem movere ad exitum rerum
Solutio. Sine praejudicio loquendo, nihil videtur mihi verius quam id quod Augustinus dicit : tamen solvam rationes pro utraque opinione, et obtineat qui obtinere possit.
teram, cap. 15.
<--- Page Split --->
in esse per generationem, sicut supra est notatum 1. Et de illa opinione videtur fuisse Ovidius. Alii sequentes Anaxagoram et Anaximandrum, dicebant illud mixtum esse ex infinitis similibus partibus, ibi sub formis propriis remanentibus, ut carnem, et os, et nervum, et sanguinem, et hujusmodi : et illi ponebant infinita esse elementa, et omnia esse in omnibus, et latentiam formarum : quae omnia erronea sunt, et supra exposita. Et ideo sancti Patres non ponebant hujusmodi mixtionem, sed potius confusam materiam quatuor elementorum, solo Deo faciente distinctionem in ea. Et ita intelligitur auctoritas Boetii. Et secundum Augustinum, praecedit illud mixtum natura tantum, et non tempore : sicut etiam mixtio humorum in homine causa est complexionis, et tempore non praecedit : et sol lucens radium emissum, et tamen tempore non praecedit.
solvendum per ipsum Gregorium, quiilla Glossa sumitur ex libro XXXII Moralium, cap. 10 : et ibi post Glossam infra sequitur in originali : « Sol quippe, luna et sidera quarto die facta in cælo perhibentur : sed quod quarto die processit in specie, primo die in cæli substantia exstitit per conditionem. Primo die terra creata dicitur, et tertia die arbusta condita, et cuncta virentia describuntur : sed quod die tertio se in specie protulit, nimirum primo die in ipsa de qua ortum est terrae substantia fuit. »
Ad id quod tertio et quarto objicitur per textum Genesis, respondit Gregorius ibidem sic : « Qui diversis diebus creatum cœlum et terram, virgultumque herbamque nominaverat, nunc uno die facta manifestat, ut liquido ostendere quod creatura omnis simul per substantiam exstitit, quamvis non simul per speciem processit 2. »
Ad id quod objicitur per rationem, dicendum quod natura regulatur ab opere divino, quod tamen in toto non potest imitari, sicut patet, quia non potest aliquid facere de nihilo : sed imitatur quantum potest habendo potentiam loco nihil, et loco ejus quod Deus subito facit et simul, ipsa operatur in tempore et successive.
Ad aliud dicendum, quod distinctio non fit successive nisi a natura, et non a Deo : et ideo simul potuit esse cum opere creationis.
Ad aliud dicendum, quod homo factus est cum Angelo quoad corpus in prima materia elementorum, et quoad animam in similitudine : quia Angelus ad imaginem Dei in tribus potentis creatus est, sicut homo.
Ad alia quae objicit Augustinus, dicendum quod ad rotationem illius lucis non oportuit esse circulum specialem : quia id materiae quod cessit in corpus quantum, tunc magis movebatur, et de natura sua circulariter ferebatur sicut et modo facit.
Ad aliud dicendum, quod illi propter perfectionem agentis simul tempore non habuerunt suas mutationes : sed in natura quae est imperfectum agens, aliter est.
Sed quia sunt Doctores qui opinantur etiam pro alia parte : ideo solvendum est etiam pro ipsis.
Quod ergo primo et secundo objicitur,
Ad aliud dicendum, quod non est causa diei, quod habitantes in terra viderent lucem : sed potius tunc motus ipse localis et immutatio deiformis per rotationem lucis movebat liquidam materiam ad faciliorem distinctionem : quia motus distrahendo, et calorem inducendo, faciebat ad hoc ut ignis fieret juxta circumferentiam, et similiter lux per immutationem : grossa autem eo ipso
<--- Page Split --->
magis fugerunt distando a circumferentia : et ideo ille motus ordinabatur ad faciliorem distinctionem partium materiæ, non quod Deus indigeret hoc instrumento, sed quia hoc exegit natura rei.
et ei quod fit : et ideo cum Deus intenderit instaurare naturam in operibus primis sex dierum, ipse fecit ea secundum quod magis competebat illis operibus, et hoc fuit ut sicut unum fuit causa alterius secundum naturam, ita etiam tempore praecederet ipsum.
Ad aliud dicendum, quod Damascenus dicit, quod emissione et contractione fiebat nox et dies in triduo primo : et si volumus sustinere, tunc dicemus, quod est emissio per ortum et occasum : et sic verum est quod dicit. Et est emissio per intractionem et opertionem : et sic non potest esse verum quod dicit, nisi ponamus ipsum esse animatum, et habere claudentia et aperientia, sicut habent oculi.
Ad aliud dicendum, quod non erat melius, ut jam ostensum est.
Ad aliud dicendum, quod hoc etiam supra, in prima distinctione solutum est : et verum est tantum de agente quod non agit totam substantiam rei, sed partem substantiae : tale autem agens non est Deus.
Ad aliud dicendum, quod est mixtum ad actum mixti removentem quodlibet miscibilium ab actu proprio : et de hoc procedit objectio. Est etiam mixtum quod in miscibilibus habet actum, sed non est determinatum ad locum, qui locus facit ad generationem et conservationem speciei : et de hoc non est verum. Imo indeterminatum in loco est determinatum secundum primam mundi generationem : et ideo patet, quod ordo sapientiae non contradicit ordini naturae.
Ad aliud dicendum, quod res creata non est perfecta statim. Est enim duplex perfectio rei : una in esse, et illam accepit ab opere divino in primo statu : et alia est in agere et ordine ad res alias, et illam non habet res nisi circulatione completa super eam : quia sic in omni adspectu directo et obliquo proportionatur et movetur a superioribus : et ideo non accipit omnium impressiones et motus : et ideo congrue exspectabatur semper in novo opere alia dies.
Ad id quod objicitur rationibus communibus, dicendum quod actio agentis non est tantum secundum posse agentis, sed etiam secundum posse patientis, et secundum quod magis competit patienti
Ad aliud dicendum, quod non oportet, quod ad mixtum indeterminatum in loco aliquid moveat praeter voluntatem opificis determinantis ex sua voluntate, sed ad mixtum quod ex miscibilibus mixti novam facit complexionem, oportet ponere movens secundum locum, et secundum qualitates activas et passivas.
C. Quomodo per intervalla temporis res corporales conditæ sint ?
Secundum hanc itaque traditionem, ordinem atque modum creationis formationisque rerum inspiciamus. Sicut supra memoratum est, In principio creavit Deus cælum 1, id est, Angelicam naturam, sed adhuc infor-
<--- Page Split --->
mem, ut quibusdam placet : et terram , id est, illam confusam materiam quatuor elementorum, quam nomine terræ, ut Augustinus ait contra Manichæos, ideo appellavit Moyses, quia terra inter omnia elementa minus est speciosa : et illa inanis erat et incomposita propter omnium elementorum commixtionem. Eamdem etiam vocat abyssum, dicens : Et tenebræ erant super faciem abyssi, etc. 1 : quia confusa erat et commixta, specidistincta carens. Eadem etiam materia informis dicta est aqua, super quam ferebatur Spiritus Domini 2, sicut superfertur fabricandis rebus voluntas artificis: quia subjacebat bonæ voluntati Creatoris, quod formandum perficiendumque inchoaverat: qui sicut Dominus et conditor, præerat fluitanti et confusæ materiæ, ut distingueret per species varias quando vellet, et sicut vellet. Hæc ergo ideo dicta est aqua, quia omnia quæ in terra nascuntur, sive animalia sive arbores vel herbæ et similia, ab humore incipiunt formari atque nutriri. His omnibus vocabulis vocata est illa informis materia, ut res ignota notis vocabulis insinuaretur imperitioribus, et non uno tantum: nam si uno tantum significaretur vocabulo, hoc esse putaretur quod consueverant homines in illo vocabulo intelligere. Sub his ergo nominibus significata est materia illa confusa et informis, quæ nulla specie cerni ac tractari poterat, id est, nominibus visibilium rerum quæ inde futuræ erant propter infirmitatem parvulorum qui minus idonei sunt invisibilia comprehendere: et tunc erant tenebræ, id est, lucis absentia 3. Non enim tenebræ aliquid sunt, sed ipsa lucis absentia: sicut silentium non aliqua res est, sed ubi sonus non est, silentium dicitur. Et nuditas non aliqua res est, sed in corpore ubi tegumentum non est, nuditas dicitur: sicut et inanitas non est aliquid, sed inanis dicitur locus esse ubi non est corpus, et inanitas absentia corporis.
. D. Quo sensu tenebræ dicantur non esse aliquid, et quomodo dicantur esse aliquid?
Attende, quia hic Augustinus tenebras dicit non esse aliquid, cum alibi tenebræ inter creaturas ponantur quæ benedicunt Dominum : unde dicitur,
<--- Page Split --->
Benedicite, lux et tenebrae, Domino 1. Ideoque sciendum est tenebras diversis modis accipi, scilicet vel pro lucis absentia, qualiter supra accepit Augustinus, juxta quam acceptionem non sunt aliquid : vel pro aere obscurato, sive aeris obscura qualitate, et secundum hoc aliqua res creata sunt 2. Ideo ergo dicit tenebras tunc fuisse super faciem abyssi 3, quia nondum erat lux : quae si esset, et superesset, et superfunderetur : sed nondum lucis gratia opus suum Deus venustaverat, quae postea in primo die formata est.
E. Duo hic consideranda sunt : quare illa materia confusa sit dicta informis, et ubi ad esse prodiit, quantumque in altitudine ascenderit ?
De qua re priusquam tractemus, duo nobis discutienda occurrunt. Primum, quare illa materia confusa informis dicatur : an quia omni forma caruerit, an propter aliud ? Secundo, ubi ad esse prodierit, et quantum in altum ascenderit ?
Ad illud ergo quod primo positum est, breviter respondentes, dicimus illam primam materiam non ideo dictam fore informem, quod nullam omnino formam habuerit : quia non aliquid corporeum tale existere potest, quod nullam habeat formam : sed ideo non absurde informem appellari posse dicimus, quia in confusione et permixtione quadam subsistens, nondum pulchram apertamque, et distinctam receperat formam, qualem modo cernimus. Facta est ergo illa materia in forma confusionis ante formam dispositionis. In forma confusionis prius omnia corporalia materialiter simul et semel sunt creata. Postmodum in forma dispositionis sex diebus sunt ordinata. Ecce absolutum est quod primo in discussione propositum fuit, scilicet quare illa materia dicatur informis.
<--- Page Split --->
Nunc superest quod secundo proponebatur explicare, ubi scilicet illa materia substituerit, et quantum in altitudine porrigebatur. Ad quod nihil temere asserentes dicimus, quod illa prima rerum omnium moles quando creata est, ibidem ad esse videtur prodiisse, ubi nunc formata subsistit. Eratque terreum hoc elementum in uno loco, eodemque medio subsistens, caeteris tribus in una confusione permixtis, eisdemque circumquaque in modo cujusdam nebulæ oppressis 1, ita obvolutum erat, ut apparere non posset quod fuit. Illa vero tria in una permixtione confusa circumquaque suspensa, eo usque in altum porrigebantur, quousque nunc summitas corporeæ naturæ pertingit. Et sicut quibusdam videtur, ultra locum firmamenti extendebatur illa moles, quæ in inferiori parte spissior atque grossior erat: in superiori vero, rarior ac levior atque subtilior existebat: de qua rariori substantia putant quidam fuisse aquas, quæ super firmamentum esse dicuntur 2. Talis fuit mundi facies in principio, priusquam reciperet formam vel dispositionem.
G. Ostenso qualis fuit mundi facies in ipso primordio, incipit prosequi operum sex dierum distinctionem.
Nunc superest ut dispositionem illam qualiter perfecta sit, ordine prosequamur. Sex diebus, sicut docet Scriptura Genesis 3, distinxit Deus et in formas redegit proprias, cuncta quæ simul materialiter fecerat. Perfecitque opus suum die sexto : et sic deinde die septimo requievit ab omni opere suo, id est, cessavit novam creaturam facere. Sex enim diebus sex rerum
<--- Page Split --->
genera distinxit, nihilque postea fecit, quod in aliquo illorum non contineatur: operatus est tamen postea, sicut veritas in Evangelio ait: Pater meus operatus est usque nunc, et ego operor illud '.
H. De quatuor modis divinae operationis.
Quatuor enim modis, ut ait Alcuinus super Genesim, operatur Deus. Primo in Verbo, omnia disponendo. Secundo, in materia informi quatuor elementorum, de nihilo eam creando. Unde, Qui vivit in æternum, creavit omnia simul 2. Omnia scilicet elementa, vel omnia corpora materialiter simul creavit. Tertio, per opera sex dierum varias distinxit creaturas. Quarto, ex primordialibus seminibus non incognitæ oriuntur naturæ, sed notæ sæpius reformantur, ne pereant.
ARTICULUS II.
- ITEM, Quare dicit hic quandoque confusam materiam, et quandoque mixtam, cum secundum Philosophum differentia sit inter confusum et mixtum.
Quare materia prima potius vocatur his nominibus, terra, aqua, abyssus, quam aliis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, « Eamdem etiam vocat abyssum, etc. »
Hic quaeritur,
Quare materia prima potius vocatur his tribus nominibus, terra, aqua, abyssus, quam aliis?
ITEM, Cum Aristoteles reprehendat Hesiodum, quod eamdem dixit esse receptibilitatem loci et materiae, quare Scriptura hoc dicit, quod materia sit inanis et vacua, quae sunt passiones loci?
Ad PRIMUM autem dicendum, quod tres sunt proprietates ratione quarum tribus vocatur nominibus, quarum prima est suscipere formam. Vis autem receptiva præcipue perficitur humido aqueo : et ideo nomine aquæ vocatur : quia aqua suscipit omnem figuram ad quam fluit, sicut materia omnem formam. Item, In materia est proprietas tenendi formam susceptam : et ratione hujus dicitur terra : quia vis retentiva perficitur frigido sicco quæ sunt terræ proprietates. Item, Materia non habet esse nisi per formam, et ideo esse materiae est per formam, et ideo sine ea est turpis et indiffinita : et quoad hoc dicitur abyssus, sine basi esse, et sine candore pulchritudinis, et indiffinita.
<--- Page Split --->
Ad 2. ALIA solvenda sunt per distinctionem : quia materia quaedam habet in quibus convenit cum loco, scilicet quia adven- tus formae est in ipsam ante existentem, et recessus ab ipsa manente una et ea- dem numero : sicut ad locum movetur res, et ab ipso immoto manente : et quoad hoc attribuuntur ei passiones loci in comparatione ad formam. Unde etiam Philosophus in IV Physicorum quando- que vacuum dicit in quo non est hoc aliquid, nec substantia corporea : ut di- cunt quidam vacuum esse corporis ma- teriam.
miscibilium alteratorum unio, ut dicit Philosophus : et hoc convenit materia quatuor elementorum : confusa autem sunt conjuncta, non remota a suis formis, nec unita in actu medio : et hoc convenit illi chaos ratione materiae cecili, quae non est eadem cum materia quatuor elementorum, secundum quod materia accipitur quae judicatur per potentiam ad motum, quia non est una potentia ad ubi et ad formam : et quia utraque tunc conjuncta fuit in illo primo chaos, ideo posuit mixtum et confusum.
Alia in hac lectione patent.
Ad 3. AD ALIUD dicendum, quod mixtio est
<--- Page Split --->