DISTINCTIO XI.

De Angelorum ministerio et missione per comparationem ad hominem cui ministrant.

A. Quod quæque anima habet Angelum bonum ad sui custodiam delegatum, et malum ad exercitium.

Illud quoque sciendum est, quod Angeli boni deputati sunt ad custodiam hominum, ita ut quisque electorum habeat Angelum ad sui profectum atque custodiam specialiter delegatum. Unde in Evangelio veritas a pusillorum scandalo prohibens ait, Angeli eorum in cœlis semper vident faciem Patris 1. Angelos dicit eorum esse quibus ad custodiam deputati sunt. Super quem locum Hieronymus tradit, unamquamque animam ab exordio nativitatis habere Angelum ad sui custodiam deputatum, inquiens ita : « Magna dignitas animarum est, ut unaquæque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui Angelum delegatum. » Gregorius quoque dicit, quod quisque bonum Angelum sibi ad custodiam deputatum, et unum malum ad exercitium habet. Cum enim omnes Angeli boni nostrum bonum velint, communiterque saluti omnium studeant, ille tamen qui deputatus est alicui ad custodiam, eum specialiter hortatur ad bonum, sicut legitur de Angelo Tobiae, et de Angelo Petri in Actibus Apostolorum. Similiter et mali Angeli cum desiderent malum hominum, magis tamen hominem ad malum incitat, et ad nocendum fortius instat ille qui ad exercitium ejus deputatus est.

<--- Page Split --->

B. Utrum singulis hominibus singuli Angeli, an pluribus deputatus sit unus ?

Solet autem quæri, Utrum singuli Angeli singulis hominibus, an unus pluribus ad custodiam vel exercitium deputatus sit ? Sed cum electi tot sint quot et boni Angeli sunt, plures constat esse omnes simul bonos et malos homines quam boni Angeli sint. Et cum tot sint electi quot Angeli boni, et Angeli boni plures sint quam mali, pluresque sint homines mali quam boni, non est ambigendum plures esse bonos homines quam sint mali Angeli, et plures esse malos homines quam sint mali Angeli vel boni Angeli.

C. Confirmat unum Angelum pluribus hominibus deputari, sive simul, sive temporibus diversis.

Ideoque dici oportet unum eumdemque Angelum, bonum vel malum, pluribus hominibus deputari ad custodiam vel exercitium, sive eodem tempore, sive diversis temporibus. Ideo autem dicimus eodem tempore vel diversis temporibus, quia videtur quibusdam, quod omnes homines qui sunt simul in aliquo tempore, singuli singulos Angelos habere possunt 4, bonos vel malos: quia licet major sit numerus hominum, computatis in unum omnibus qui fuerunt et sunt et futuri sunt, quam Angelorum: tamen quia homines decedentibus hominibus succedunt, et ideo numquam simul sunt in hac vita: Angeli vero numquam decedunt, sed simul omnes sunt: ideo esse potest ut singuli hominum dum in hac vita sunt, singulos habeant Angelos bonos vel malos ad sui custodiam vel exercitium destinatos. Cæterum sive ita sit, sive non, non est dubitandum unumquemque habere Angelum sibi deputatum, sive pluribus simul destinatus sit, sive uni singulariter. Nec est mirandum unum Angelum pluribus hominibus

<--- Page Split --->

ad custodiam deputari, cum uni homini plurium custodia deputetur, ita ut eorum quisque suum dicatur habere dominum, vel Episcopum, vel abbatem.

DIVISIO TEXTUS.

« Illud quoque sciendum est, quod Angeli boni, etc. »

Hic agit Magister de custodia Angelorum, et tangit tria : quorum primum est, quod custodiunt. Secundum est, Utrum singuli singulos habeant? ibi, B, « Solet autem quæri, etc. » Tertium est, Utrum in merito proficiant ? Et tangit circa hoc duas opiniones, ibi, D, « Præterea illud considerari oportet, etc.

ARTICULUS I.

Utrum Angelo conveniat custodire ? et, Quibus Angelis convenit custodire ?

Hic incidunt dubia circa primum sex, scilicet, Utrum Angelo convenit custodire.

Secundo, Utrum homini convenit custodiri ?

Tertio, de tempore custodiae.

Quarto, de effectu.

Quinto, Si Antichristus Angelum custodem habebit ?

Sexto, Utrum homo habuisset si non cecidisset ?

Hæ omnes disputantur alibi 4.

AD PRIMUM proceditur sic :

  1. Luce, xxi, 27 : Quis major est, qui

recumbit, an qui ministrat ? nonne qui recumbit ? ergo majori non convenit ministrare minori : Angelus autem est major homine, et in natura, et in statu : ergo non convenit ei ut ministret homini.

  1. Item, Quod Deus habeat ministros deferentes suam ad nos voluntatem, hoc videtur sonare in defectum suæ potestatis.

  2. Item, Quod habeat aliquos qui arceant potestates contrarias, videtur similiter suæ potestatis depressio.

  3. Item, Si dicas, quod nostra desideria et orationes deferant ad Deum, hoc iterum sonat imperfectionem ejus qui scit omnia nostra antequam fiant : ergo videtur omnino non convenire, quod Angeli ministrent.

SED CONTRA HOC,

  1. Sunt auctoritates Hieronymi et Gregorii in Littera inductæ a Magistro.

  2. Item, Misericordiæ est adhibere fulcimentum debili ruenti : cum ergo homo sit debilis et ruens, videtur quod congruum sit quod habeat custodem.

  3. Item, Rationalis natura triplex est, scilicet divina, angelica, et humana : et angelica est media : ergo secundum ordinem mediationis, convenit ut sit circa utramque. Non autem et circa divinam nisi assistendo : homini autem non potest assistere, quia non accipit beatitudinem ab homine : ergo convenit ei homini ministrare.

  4. Item, Charitas viae tanta est, quod inducit ut major subveniat minori : cum ergo major sit charitas patriæ, ad hoc inducit Angelos ut ministrent nobis.

SOLUTIO. Dicendum, quod Angelo præ-

<--- Page Split --->

cipue de quinque ordinibus inferioribus convenit custodire : et hoc tribus de causis. Prima est et praecipua propter nos : quia Deus propter nostram indignetiam multiplicat nobis undique causas nostrae salutis intus et extra, ut patebit in sequenti articulo quaestionis. Secunda est ordo naturae angelicae, quae media est inter duas naturas rationales, scilicet Creatoris, et nostram : et haec tacta est in objiciendo. Tertia causa est descensus illuminationum : quia, ut dicit Dionysius, « Lex divinitatis est in nullo negligere ordinem, sed per prima media, et per media postrema reducere. »

DICENDUM ergo ad primum, quod ministrare est tamquam ex jure conditionis et obligatione : sicut inferior superiori, et servus domino suo ministrat : et sic non ministrant nobis Angeli. Est etiam ministrare ex ordine charitatis, et naturæ, et officii : et sic ministrant nobis Angeli : quia sic ministrare est superioris : ut charitas respiciat indigentiam a parte nostra : ordo naturae referatur ad medium statum inter nos, et Dominum ipsius Angeli : ordo autem officii ad ordinem cœlestis hierarchiæ super ecclesiasticam in ordine recipiendi illuminationes.

Ad 2, 3 et 4. Ad aliud dicendum, quod ista non dieunt diminutionem potestatis in Deo, nisi nos hic poneremus propter indigentiam Dei : nos autem hoc non facimus, sed potius propter indigentiam hominis, et ordinationem sapientiæ disponentis omnia in numero, pondere, et mensura, ordinantis naturam Angeli et officii inter nos et Deum.

Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS II.

Utrum homini conveniat custodiri ab Angelo ?

Secundo quaeritur, Utrum homini conveniat custodiri ?

Videtur quod sic.

  1. Eecli. xvii, 14 : In unamquamque gentem praeposuit rectorem. Glossa, id est, Angelum regentem : unde supremus ordo inferioris hierarchiae dicitur ordo Principatuum, id est, Angelorum qui praesunt diversis regnis, gentibus, et provinciis.

  2. Item, Matth. xvii, 10 : Angeli eorum, id est, pusillorum, semper vident faciem Patris mei. Glossa : Non sunt contemnendi ad quorum custodiam mittuntur Angeli.

  3. Item, Psal. xc, 11 : Angelis suis mandavit de te. Glossa ibidem, Hoc de capite dicitur ratione membrorum.

  4. Item, Isa. lxii, 6 : Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes. Glossa : Muri sunt Apostoli, custodes sunt Angeli.

  5. Item, Eccli. xxxm, 13 : Contra malum bonum est, et contra mortem vita : sic et contra virum justum peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum. Et, ibidem, xlui, 23 : Omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam dessse. Constat autem per experimentum, quod habemus malos Angelos exercitatores : ergo aliquid deesset in operibus Altissimi, nisi etiam dedisset bonum in custodem.

  6. Item, Indigenti convenit ut custos adhibeatur : homo autem est indigens, ut docet experientia : ergo indiget custode.

<--- Page Split --->

Sed contra. SED CONTRA :

  1. Optimus homo fortior fuit omni, Angelo, scilicet Christus: ergo homo simpliciter fortior Angelo: ergo non indiget custode.

  2. Item, I Joan. n, 27 : Unctio ejus docet vos de omnibus. Ergo non indigemus Angelo docente.

  3. Item, Ad malum inclinat fomes, et peccatum, et diabolus : et contra fomitem habemus sacramenta, contra peccatum gratiam, contra daemones Deum adjutorem : ergo videtur, quod superflua sit custodia Angeli.

  4. Item, Minima charitas valet resistere cuicumque tentationi : ergo homo habens charitatem, non indiget alio custode : ergo superfluit custodia Angeli : nihil autem superfluum sine vitio : ergo custodia Angeli videtur non debere esse.

Solutio. SOLUTIO. Dicendum, quod valde necessaria est nobis custodia Angeli.

Ad object. 1. Ad ea quae objiciuntur in contrarium, dicendum ad primum, quod non valet hoc argumentum : quia hoc est accidens, in quantum Christus fuit Deus, et non simpliciter.

Ad object. 2. Ad aliud dicendum, quod unctio docet interius : et propter multa retrahentia indigemus etiam suadente et suggerente exterius : et hoc est Angelus custodiens.

Ad object. 3. Ad aliud dicendum, quod illud non procedit : quia omnibus abundant causae salutis super occasiones perditionis : nec tamen est ibi superfluitas, quia etiam natura non tantum dat necessaria, sed etiam confortantia et tenentia in esse formae quod dat : si enim natura nihil daret nisi formam, illa forma levissimo agente in contrarium destrueretur, et sic non permaneret productum a natura : et ideo dat virtutes vincentes contrarias dispositiones in materia, et resistentes alterationibus sequentibus : et ita facit etiam Deus. Tamen possumus etiam dicere, quod ad malum inclinant illa quae tacta

sunt, et insuper occasiones mali quasi suggerentes : et ideo contra Angelum malum habemus bonum, et Deum contra peccatum, et gratiam formaliter disponentem, ut Deus inhabitet in nobis : et contra fomitem sacramenta : et contra suggerentia malum, unctionem quae docet omnia.

Ad uttimum dicendum, quod charitas quantum est de se, bene sufficit : sed quantum est in nobis debilibus et infirmis, frequenter deficit : vel ut magis proprie dicatur, nos defici mus ei.

ARTICULUS III.

Quæritur de tempore custodiae, quando scilicet deputatur nobis Angelus ad custodiam : et, Utrum Angeli semper custodiant eos ad quorum custodiam deputantur, vel aliquando eos derelinquant ?

Tertio quaeritur de tempore custodiae.

  1. Videtur in Littera dicere Hieronymus, quod in ortu nativitatis nobis deputatur Angelus.

  2. Item, Si infirmo debetur custodia : ergo maxime debetur tempore maxime infirmitatis : haec autem est infantia : ergo tunc maxime adhibetur.

  3. Item, Christus dixit de parvulis, Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos 1. Et Matth. xvni, 10 : Angeli eorum semper vident, etc.

  4. Item, In utero quando formatum est puerperium, est ibi anima creata ad imaginem Dei, quae multis modis ex periculis interioribus et exterioribus potest frustrari gratia regenerationis : ergo videtur, quod debeatur ei custodia.

SED CONTRA :

Frustra exhibetur beneficium ei qui

<--- Page Split --->

non potest recognoscere : parvuli autem in utero et in infantia non habent usum rationis ut cognoscant : ergo frustra exhibe tur eis beneficium ministerii Angelorum.

  1. Item, De nemine desperandum est dum est in via : sed medicus non relinquit non desperatum : ergo Angeli cum sint medici, numquam relinquunt in via : et hoc est concedendum.

Quaest.

ULTERIUS quaeritur hic, si Angeli semper custodiant, vel quandoque custoditos derelinquunt?

Videtur autem, quod quandoque relinquant.

  1. Jerem. LI, 43 : Transeamus ab his sedibus 1. Et ista eadem vox audita fuit in aere in Passione Christi, ut legitur in Evangelio Nazareorum. Et dixit eam Michael, relinquens Synagogam, et transferens se ad Ecclesiam. Ergo quandoque relinquunt.

  2. Item, Jerem. LI, 9 : Curavimus Babylonem, et non est sanata : derelinquamus eam, etc. Glossa : Medici sunt Angeli, quos a nobis repellimus, cum eorum consilio non acquiescimus.

  3. Item, Jerem. XVII, 6, super illud, Terra salsuginis, Glossa, quae nec Deum habet hospitem, nec praesidium Angelorrum.

  4. Item Ponamus, quod reveletur Angelo, quod ille quem custodit praescius est ad mortem aeternam : et tunc aut relinquit, aut non. Si relinquit, habeo propositum. Si non : ergo facit eum magis peccare : quia contemnit monitionem Angeli : quod non faceret, si Angelum custodem non haberet : ergo videtur, quod obsit et non prosit ei. Cum ergo ad minus intendat ei non obesse, videtur quod tunc recidit ab eo.

M contra.

SED CONTRA :

  1. Ferventior est bonus in custodiendo, quam malus in impugnando : malus autem numquam relinquit bonum : ergo nec bonus malum.

  2. Item, Licet scire posset esse aliquem damnandum, tamen adhuc multa mala potest impedire, et sic consequitur effectum custodiae suae.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod (ut opinor) Angelus datur puerperio formato et animato in utero matris, etiam antequam nascatur.

Ad in quod contra objicitur, dicendum quod non oportet intelligere custoditum : quia non facit propter hoc Angelus suum obsequium ut intelligatur a nobis, sed potius ut Dei gloria promoveatur in nobis.

Ad in quod ulterius quaeritur, dicendum quod Angelus numquam relinquit, sicut probant ultimae rationes. Et omnes auctoritates ante inductae habent unam solutionem, scilicet quod dicuntur relinquere, quando exhibent tribulationem, et ita reliquerunt Babylonem, alias numquam relinquunt.

Sed tamen hic aliter quidam dicunt, scilicet quod quandoque subtrahunt officium custodiae, et non relinquunt localiter nisi homo ruat de peccato in peccatum : et multitudo peccatorum facit eum tandem redire ad Deum. Hoc autem ego non auderem dicere : quia non videtur consonum charitati Angeli, quod non faciat contra peccatum quidquid potest, salva libertate arbitrii hominis : quia nullus est cogendus ad bonum vel ad malum. Quod autem dicit una auctoritas in tertio argumento, quod medici relictio est condemnatio, intelligendum est, id est, signum condemnationis, quando propter peccata exponit tribulationi nisi corrigaris.

Ad ALIUD patet solutio per objectum in contrarium : quia licet sciret aliquem esse præscium, tamen multa mala impedit in eo : et sic custodia sua operatur ad tolerabiliorem damnationem.

1 Vulg. habet, Jerem. LI, 43 : Egregimini de

medio ejus, etc.

<--- Page Split --->

ARTICULUS IV.

Quot et qui sunt effectus Angelicae custodiae?

Quarto, Quæritur de effectu custodiae 1. Et assignantur duodecim a Magistris.

Primus est solvere a vinculis peccatorum. Act. xii, 7 : Et ecce Angelus Domini adstitit. Et post, Ceciderunt catena de manibus ejus.

Secundus est confortare in via. III Reg. xix, 7, dixit Angelus ad Eliam : Surge, comede, grandis enim tibi restat via.

Tertius, arcere daemones. Tobiae, xii, 3 : Daemonium ab uxore mea ipse compescuit.

Quartus, docere. Daniel. ix, 22 : Nunc egressus sum ut docerem te, et intelligeres.

Quintus, consolari. Tobiae, v, 13 : Forti animo esto, etc.

Sextus, revelare secreta. Genes. xviii, 1 et seq., tres Angeli mysterium Trinitattis, et unitatis et Christi nascituri expresserunt : et ideo sequitur quod dixit unus Angelorum, y. 17 : Num celare potero Abraham quae gesturus sum, cum futurus, etc.

ubi Angelus percussit primogenita Ægypti, quibus viventibus non poterat de Ægypto proficisci populus Domini. Et, Malach. iii, 1 : Ecce ego mitto Angelum meum.

Decimus est inducere et conducere in via. Tobiae, v, 15 : Ego ducam, et reducam.

Undecimus est tentationem mitigare : et hoc significatur, Genes. xxxii, 24 et seq., ubi Jacob luctatus est cum Angelo, et benedictionem accepit : et haec valuit contra tentationem a daemone. Et confortatus est contra fratrem, dicente Angelo, etc., et hoc significabat mitigationem tentationis a mundo. Et emarcuit nervus femoris ejus : quod significat mitigationem tentationis a delectationibus carnalibus.

Duodecimus est orare et orationes offerre. Tobiae, xii, 12 : Quando orabas cum lacrymis,... ego obtuli orationem tuam Domino.

ARTICULUS V.

Utrum Antichristus habebit Angelum custodem? et, Utrum Christus habuerit Angelum sibi deputatum?

Septimus, adjutorium contra hostes. Isa. xxxvii, 36 : Egressus est Angelus Domini, et percussit in castris Assyrioriorum centum octoginta quinque millia.

Octavus, increpare pro delictis. Judicum, ii, 1 : Ascendit Angelus Domini de Galgalis ad locum Flentium, et ait : Eduxi vos de Ægypto, et introduxi vos in terram. Et post, y. 2 : Et noluistis audire vocem meam. Cur hoc fecistis ?

Nonus est impedientia ad bonum auferre : et hoc significatur, Exod. xii, 29,

Quinto quaeritur, Si Antichristus Angelum custodem habebit vel non ?

Videtur autem quod non habebit : quia

  1. Daniel. xi, 37, super illud, Nec quemquam deorum curabit, quia adversum universa consurget : Deum autem Maozim in loco suo venerabitur : dicit Glossa, diabolum scilicet, in seipso et ubicumque fuerit Antichristus. Si ergo diabolum habebit in seipso, videtur quod in nihilo habiturus sit præsidium Angelorum.

<--- Page Split --->

  1. Item, Alia glossa ibidem videtur dicere, quod etiam ministerio daemonis in utero matris alendus sit, et post nativitatem nutriendus et educandus.

in spiritualibus, sed et in corpore : Christus autem passibilis fuit in corpore : ergo indiguit custodia in parte illa, ut videtur.

  1. Item, Secundum Apostolum, II ad Thessal. ii, 9, diabolo instigante et operante qui illum totum possidebit, erit adventus Antichristi secundum actum Satane 1.

  2. Item, Dicit Damascenus quod Antichristus præsidio Angelorum carebit.

Item, Damascenus : « Homo ille ex fornicatione generabitur, et suscipiet omnem actum Satane. » Præsciens enim Deus iniquitatem ejus futurae voluntatis, concedit in eo habitare diabolum. Ergo videtur, quod nihil faciat apud eum Angelus bonus.

Item, Per rationem videtur idem, quod Angelus bonus nulli nocere intendit : sed præsidi contemptus noceret illi homini et aggravaret peccatum : ergo videtur, quod non dabitur ei.

  1. Item, Beda dicit super illud, Acesserunt Angeli, quod ministrasse Christo et confortasse eum Angeli describuntur in testimonium utriusque naturae. Si ergo ministerium fuit signum divinae naturae, et confortatio signum naturae humanae, videtur quod indiguit custodia Angelorum.

  2. Item, super Tobiam dicit Glossa, quod Angelus malus numquam reliquit eum, et stabat in brachio crucis cum moreretur. Ergo ab oppositis nec Angelus bonus.

  3. Item, Minor a majori debuit custodiri, ut supra habitnm est : sed de Christo dicitur, Minuisti eum paulo minus ab Angelis 2 : ergo debuit habere Angelorum custodiam.

Si hoc concedatur, sequitur grandis sed contra. miseria, scilicet quod deitati conjunctus indiguerit adhuc alio custode : nec enim umquam facere persecutores contra eum aliquid potuerunt, nisi quando deitas eum passioni exhibuit : ergo numquam custodem habuit.

ULTERIUS quæritur juxta hoc, si Christus habuit Angelum sibi deputatum ?

Videtur quod sic : quia

  1. In Psalmo xc, 11 : Angelis suis, etc. Glossa : De toto Christo potest accipi. Ergo tam de capite, quam de membris.

  2. Item, Luc. xxii, 43 : Apparuit illi Angelus de cælo, confortans eum. Ergo multo magis habuit custodientem se Angelum : quia minus est custodire, quam confortare.

  3. Item, Matth. iv, 11 : Et ecce Angeli accesserunt, et ministrabant ei.

  4. Item, Sua dignitas non erat minor quam aliorum : si ergo haec dignitas est humanæ animæ quod Angeli deputantur ei in custodiam, videtur quod multo magis deputati sunt Christo.

  5. Item, Ipse habuit malum Angelum exercitantem : ergo multo magis debuit habere bonum custodientem.

  6. Item, Angelus non tandum custodit

SOLUTIO. Ad primum sunt opiniones : docunt enim quidam, quod Antichristus Angelum bonum habebit qui deputabitur ei : sed ille recedet ab eo, ex quo extollet se super omne quod vocatur Deus. Sed haec opinio hodie exspiravit. Aliorum opinio est, quod habebit Angelum bonum custodientem, qui numquam recedet ab eo usque ad mortem : et hoc tribus de causis, scilicet ut magis justa appareat sua condemnatio : et ut ordo sapientiae stet, qui propter eum non debet irrumpi, ut sibi non fiat quod fit aliis. Tertia causa et principalis est : quia impossibile videtur, quod Angelus non impediat eum a multis peccatis, præcipue

<--- Page Split --->

quia non sinet ei venire occasiones quorumdam peccatorum ad præsentiam sensuum : et bonitas divina tanta est, quod etiam sceleratissimis procurat impedimenta peccati, et ideo custodia Angeli non frustratur in eo omnino.

Ad auctoritates ergo primo inductas dicendum, quod hoc dicitur quantum ad effectum custodiae principalem, qui est recedere a peccatis : hoc enim numquam faciet Antichristus. Quod autem dicitur nutriri a diabolo, hoc intelligitur quantum ad dispositiones quibus operatur dæmon ad incentivum complexionis vel ciborum, ut dictum est supra.

Ad omnia alia patet solutio per ea quae objiciuntur in contrarium.

Ad quest. Ad id quod ulterius quæritur de Christo, dicendum quod omnium sententia est, quod Christus numquam habuit Angelum custodem : quia sine dubio hoc esset maxima impietas opinari de redemptore.

Ad object. 1. Ad ea ergo quæ objiciuntur, dicendum ad primum, quod Deus mandavit Angelis de toto Christo, sed non æqualiter, sed ut membra custodirent, et ut capiti ministrarent.

Ad object. 2, 3 et 4. Ad aliud dicendum, quod ibidem solvitur ab Expositoribus, quod non erat nisi confortatio exterior congratulationis forti Christo, et non dispositionis interius : et ideo Doctores dicere consueverunt, quod suum confortare fuit ad modum confortantis se habere.

Ad object. 5 et 6. Ad aliud dicendum, quod Angelum malum non habuit tentantem interius. Sed hæc solutio est quorumdam, et non valet : quia etiam Adam non habuit eum intus in primo statu. Unde dicendum, quod non est simile de ngelo malo, et de Angelo bono : quia malus datur ad experimentum fidelitatis et constantiæ : et in Christo fuit tentatio dispensationis, scilicet quia sapientia ita dispensavit, ut qui tentando vicerat, tentando vinceretur : unde tentatio Christi refertur ad nostram salutem, et non ad exercitium, quod sibi

bonum aliquid attulerit. Angelus autem bonus datur propter indigentiam qua nulla fuit in Christo : et ideo Angelum bonum custodem habere non potuit.

Ad aliud dicendum, quod confortatio 4 Angeli signum est humanæ naturae, non per aliquam fortitudinem quam dedisset ei Angelus, sed quia congratulabatur forti patienti : et sic per tristitiam et passionem ad argumentum humanæ naturae ordinatur, et non ex indigentia.

Ad aliud patet solutio per dicta : quia 4 non est simile de Angelo bono, et de Angelo malo.

Ad aliud dicendum, quod est in argumento fallacia secundum quid ad simpliciter : quia non est minor Christus nisi valde improprie et secundum quid, scilicet in eo quod passibilis in carne, non in eo quod indigens vel flexibilis.

ARTICULUS VI.

Utrum homo habuisset Angelum custodem si non cecidisset ?

Sexto quæritur, Utrum homo habuisset Angelum custodem si non cecidisset ?

Videtur autem, quod non : quia

  1. Non fuisset inclinans ad peccatum : ergo non indiguisst confortante in bono.

  2. Item, Homo fuisset confirmatus si stetisset, sicut et Angelus stans : ergo non indiguisset tunc Angelo custode.

  3. Item, Propter corpus non indiguit, quia non potuit mori nisi peccaret : ergo nullo modo indiguit, ut videtur.

Sed contra : Constat quod Angelum s1 malum habuit exercitatorem : ergo et bonum debuit habere custodem.

SOLUTIO. Dicendum, quod habuit An- 5 gelum bonum custodem in primo statu.

<--- Page Split --->

Ad 1. Ad prima autem objecta est una solutio, quod custodia magis est medicina praeservativa quam sanativa: et ideo operabatur Angelus ad hoc quod non caderet homo.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod post confirmationem non habuisset custodientem Angelum.

Sed utrum adhuc per Angelum in statu animalis corporis accepisset illumiinationes, donec transferretur in paradisum Angelorum, et corpus vestiretur claritate cœelesti, non determino: sed bene videtur mihi hoc probabilius, quam oppositum.

D. Utrum Angeli proficiant in merito vel in præmio usque ad judicium ?

Præterea illud considerari oportet, utrum Angeli boni in præmio vel in merito proficiant usque ad judicium. Quod in meritis proficiant atque quotidie magis ac magis mereantur, quibusdam videtur, ex eo quia quotidie hominum utilitatibus inserviunt, eorumque profectibus student. Quibus etiam nihilominus videtur, quod et in præmio proficiant, scilicet in cognitione et dilectione Dei. Licet enim (ut aiunt) in confirmatione beatitudinem acceperint æternam atque perfectam, augetur tamen quotidie eorum beatitudo: quia magis ac magis diligunt atque cognoscunt: et est eorum charitas (qua Deum et nos diligunt) et meritum et præmium. Meritum, quia per eam, et obsequia ex ea nobis impensa, merentur, et in beatitudine proficiunt: et ipsa eadem est præmium, quia ea beati sunt.

E. Auctoritatibus confirmant quod dicunt.

Et quod Angeli proficiant in cognitione, ac per hoc in beatitudine, testimoniis Sanctorum confirmant. Dicit enim Isaias ex persona Angelorum Christi ascendentis magnificentiam admirantium: Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra 1? Et in Psalmo : Quis est iste rex glorie 2 ? Ex quibus apparet, quod mysterium Verbi incarnati plenius cognoverunt An-

<--- Page Split --->

geli post impletionem quam ante. Et sicut in cognitione hujus mysteri pro fecerunt, ita dicunt eos in deitatis cognitione proficere. Quod autem in hujusmodi mysteri cognitione profecerint, evidenter docet Apostolus, dicens: Quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit, ut innotescat principibus et potestatibus in cælestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei 1. Super quem locum dicit Hierony mus, Angelicas dignitates præfatum mysterium ad purum non intellexisse, donec completa est passio Christi, et Apostolorum prædicatio per gentes dilatata.

F. Quod in hac sententia videtur Augustinus adversari Hieronymo.

His autem videtur contradicere Augustinus super eumdem locum epislole dicens: Non latuit Angelos mysterium regni cœlorum, quod oportuno tempore revelatum est pro salute nostra. Illis ergo a sæculis innotuit supra memoratum mysterium, quia omnis creatura non ante sæcula, sed a sæculis est 2. Attende, lector, quia videntur dissentire in hac sententia illustres Doctores. Ideoque ut omnis repugnantia de medio tollatur, prædicta verba Haymonem sequentes ita determinemus, ut illis Angelis qui majoris dignitatis sunt, et per quorum ministerium illa nuntiata sunt, ex parte cognita a sæculis fuisse, utpote familiaribus et nuntiis: illis vero qui minoris dignitatis sunt, incognita exstitisse dicamus, usquequo impleta sunt et per Ecclesiam prædicata: et tunc ab omnibus Angelis perfecte fuerunt cognita. Constat itaque omnes Angelos in cognitione divinorum mysteriorum secundum processum temporis profecisse. Unde non incongruenter ipsi iidem dicunt Angelorum scientiam ac beatitudinem augeri usque ad futuram consummationem, quando in scientia ac beatitudine ita perfectissimi erunt, ut nec augeatur amplius nec minuatur.

<--- Page Split --->

G. Aliorum opinio qui dicunt Angelos in quibusdam prædictorum non profecisse.

Alii autem dicunt Angelos in confirmatione tanta deitatis dilectione atque notitia fuisse præditos, ut in his ulterius non profecerint, nec profecturi sint. Profecerunt tamen in scientia rerum exteriorum, sicut in cognitione sacramenti incarnationis, et hujusmodi: sed non in contemplatione deitatis: quia Trinitatem in unitate, atque unitatem in Trinitate non plenius intelligunt sive intellecturi sunt, quam ab ipsa confirmatione perceperunt. Ita etiam dicunt eos in charitate non profecisse post confirmationem, quia eorum charitas postea non est aucta: et sic dicunt eos non profecisse in meritis, sed hoc quantum ad vim merendi, non quantum ad numerum meritorum. Plura enim bona fecerunt postea, quæ tunc non fecerant: sed eorum charitas ex qua illa processerunt, non est aucta, ex qua tantum meruerunt antequam ista adderentur, quantum postea his adjectis. Illud vero quod alii superius dicunt, probabilius videtur, scilicet quod Angeli usque ad judicium in scientia et aliis proficiant.

H. Quædam auctoritates videntur obviare probabiliori sententiæ.

Quibus tamen videntur obviare quorumdam auctoritatum verba. Ait enim Isidorus in libro de Summo bono : Angeli in verbo Dei omnia sciunt antequam fiant 1. Sed nec omnes, nec omnia perfecte Angelos scire dixit : et ideo eos in scientia proficere non removit. Gregorius in libro Dialogorum ait : Quid est quod ibi nesciant, ubi scientiam omnia sciunt 2 ? Ubi videtur dicere, quod omnia sciant Angeli, et nihil sit quod nesciant. Sed accipiendum est hoc de his quorum cognitio beatum facit cognitorem : ut sunt ea quæ ad mysterium Trinitatis et unitatis pertinent.

<--- Page Split --->

ITEM. De tristitia qua tristari dicuntur, sicut in Isaia: Angeli pacis amare flebunt 2.

Item, De hoc quod dicit Bernardus, quod Angeli et si sint impassibiles, non tamen sunt incompassibiles.

ARTICULUS VII.

SOLUTIO. Magistri hic breviter transeunt : sed alibi diligenter est tractatum de istis.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, « Præterea illud considerari oportet, etc. »

Et quaeritur, Utrum Angeli proficiant in merito ?

Sed quia hoc supra disputatum est, ubi quaeritur de merito Angelorum, ideo hic quaedam breviter tangi possunt sic :

Ex charitate ministrant circa nos : actus autem informatus charitate est meritorius : ergo Angeli ministrando merentur.

Quæst. 1. ULTERIUS quaeritur de contradictione quæ videtur esse inter eos, sicut in Daniele, ubi dicitur : Princeps regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus 1. Et in Job, xxv, 2 : Qui facit concordiam in sublimibus suis.

Et dicendum, quod opinio communis est, quod Angeli non merentur: quia charitas sua informans actus eorum est in eis præmium, non meritum, ut supra dictum est.

AD ALIUD dicendum, quod contradictio Adi non est nisi dissensus in volito unius et alterius, et reducitur ad concordiam per illuminationem ejus quod vult Deus : quia in hoc omnes concordant.

AD ALIUD dicendum, quod non flent Adi Angeli : sed signa tristitiae in effectu, non in affectu dicuntur fletus eorum, quando peccatores non convertuntur.

AD ALIUD dicendum, quod compassionis affectus ibi improprie sumitur pro congratulatione boni, et displicentia mali nostri, quod facimus, vel patimur.

1 Daniel. x, 13.

2 Isa. xxiii, 7.

<--- Page Split --->