DISTINCTIO X.
De ministerio et missione Angelorum quantum ad Angelos ministrantes.
A. An omnes spiritus colestes mittantur ? Et ponit duas opiniones, et auctoritates quibus imituntur.
Hoc etiam investigandum est, Utrum omnes illi colestes spiritus ad exteriora nuntianda mittantur. Quidam putant aliquos in illa multitudine esse qui foras pro officio exeunt, alios qui intus semper assistunt, sicut scriptum est in Daniele, Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. Item, Dionysius in Colesti hierarchia quae sacer principatus dicitur, de prælatione spirituum ait : Superiora illa agmina ab intimis numquam recedunt : quoniam ea quae præeminent, usum exterioris officii numquam habent 2. His auctoritatibus innituntur qui Angelos mitti, nisi inferiores, inficiantur.
B. Objectio contra illos.
Quibus objicitur quod Isaias ait, Volavit ad me unus de Seraphim 3 : qui ordo superior est et excellentior. Ideoque si de illo ordine mittuntur, non est ambigendum quin etiam et de aliis mittantur. Apostolus quoque ait : Omnes sunt administratori spiritus, in ministerium missi, etc. 4. His testi-
<--- Page Split --->
moniis asserunt quidam omnes Angelos mitti. Nec debet indignum videri si etiam superiores mittantur, cum et ille qui creator est omnium, ad haec inferiora descenderit.
DIVISIO TEXTUS.
ARTICULUS I.
« Hoc etiam investigandum est, Utrum omnes illi, etc. »
Hic incipit Magister agere de missionibus Angelorum.
Et habet duas partes : in quarum prima quaeritur, Utrum omnes mittantur, vel quidam ? In sequenti autem distinctione, quaerit de custodia quam habent circa nos, ibi, Dist. XI, A, « Illud quoque sciendum est, etc. »
Ista distinctio dividitur in tres partes, secundum tres opiniones hic inductas : quarum prima est, quod non omnes mittuntur. Secunda, quod omnes, ibi, C, « Hic oritur quaestio, etc. » Tertia, quod non omnes mittantur ad nos : sed quidam ad medios ut superiores, et medii ad inferiores, et inferiores ad nos : et haec incipit, ibi, F, « Alii vero dicunt, etc. »
Et haec sola opinio est, ut mihi videtur, quae parum habet rationis, et contra se habet plurimas auctoritates : quia Virtutes et Principes et Potestates expresse missi leguntur, et habent officia circa nos, ut miracula facere, daemones arcere, et principatus ordinare et distinguere et gubernare : et tamen ista opinio plures habet sequentes.
An Angeli mittantur ? et, Propter quid mittantur ?
Circa primam partem sunt duo quarenda, scilicet an mittantur Angeli ? Et, An mitti minuit eis gloriam ?
Videtur autem, quod non mittuntur : quia
Impartibile simul non potest moveri diversis motibus, sed totum se convertit ad quodcumque se vertat : Angelus est impartibilis : ergo non potest simul moveri diversis motibus : si ergo assistit, non potest simul cum hoc ministrare.
Item, Superfluus est nuntius ei qui potest sine nuntio æqua facilitate indicare distanti a se : hoc autem potuit facere Deus : ergo superfluit nuntius : ergo cum superfluum non possit esse in ordinatione Dei, Angelus non mittitur, ut videtur.
Item, Filius mittitur, et Spiritus sanctus, scilicet ad rationalem naturam reordinandam, quæ aversa fuerat, ut habitum est in primo libro Sententiarum. Cum igitur sufficientissimus sit uterque eorum, videtur quod superflue mittatur Angelus.
IN CONTRARIUM sunt ea quæ dicuntur ssi in Littera.
SOLUTIO. Dicendum, quod Angelus mittitur : et contingit hoc propter nos, et non propter indigentiam Dei.
AD PRIMUM autem dicendum, quod licet Angelus impartibilis est substantia,
<--- Page Split --->
tamen divisibilis est, hoc est, quantitate virtutis : et potest assistere, et ministrare simul.
Ad aliud dicendum, quod missio est propter nos : quia Deus inspirat, et ut a parte nostra medius fiat, etiam Angelum mittit suggerentem idem quod inspiratum est.
Ad aliud dicendum, quod sufficientissima est utraque missio et Filii et Spiritus sancti : sed tamen quia nos fragiles sumus, ideo pluribus intus et extra nos in bonis tenentibus indigemus.
ARTICULUS II.
Utrum minuitur Angelorum gloria quando ministrant et mittuntur ?
Secundo quæritur, Utrum minuitur gloria eorum, quando ministrant ?
Videtur quod non : quia
Dicit Beda, quod intra Deum currunt, quocumque mittantur : ergo non deflectuntur a contemplatione.
Item, Gregorius : « Angeli cum ad nos veniunt, contemplatione ab intimis numquam recedunt 1. »
SED CONTRA :
Dicit Aristoteles in libro de Somno et Vigilia, quod una potentia existente in actu, retrahitur alia : cum igitur contemplatio Verbi tantum in se trahit appetitum et voluntatem Angeli, videtur quod simul cum hoc non potest ministrare diligenter circa nos.
Item, Impossibile est idem simul moveri diversis motibus secundum idem : sed diversi motus sunt contemplari, et ministrare : ergo idem Angelus non potest simul illis moveri, ut videtur.
SOLUTIO. Dicendum, quod simul ministrat et contemplatur.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod verum est, quod unum opus non est ratio alterius et causa : sed ministerium causatur ex contemplatione : quia enim hoc in Verbo legunt esse voluntatem Dei, ideo feruntur ad ministerium. Et ministerii actus numquam incipit a parte nostra : a nobis enim non discunt in quibus ministrare debeant, sed potius a Verbo semper : et ideo a neutro retrahuntur.
Per hoc patet solutio ad sequens.
C. Quæstio, Si omnes mittuntur, cur unus tantum ordo nomine Angelorum censetur ?
Hic oritur quæstio, Si omnes mittuntur et nuntii Dei existunt, quare unus tantum inter novem ordines, Angelorum nomine censetur ? Ad quod quidam dicunt, omnes quidem mitti, sed alios sæpius et quasi ex officio injuncto, qui proprie Angeli vel Archangeli nominantur : alios vero rarius mitti, scilicet majores, causa extra communem dispensationem oborta :
<--- Page Split --->
qui cum Angelorum ministerium suscipiunt, etiam nomen assumunt Unde in Psalmo cim, 4 : Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros, etc. quia illi qui natura spiritus sunt, aliquando Angeli, id est, nuntii fiunt.
D. Putant quidam Michael, Gabriel, Raphael de superiori ordine fuisse : et sunt nomina spirituum, et non ordinum.
Et putant illi Michael, Gabriel, Raphael de superiori ordine fuisse. Michael interpretatur, Quis ut Deus? Gabriel, Fortitudo Dei: Raphael, Medicina Dei: nec sunt ista nomina ordinum, sed spirituum. Et dicunt quidam singulum horum unius proprie ac singulariter spiritus esse nomen. Alii vero, non unius singulariter et determinate, sed nunc hujus nunc illius esse nomen, secundum qualitatem eorum ad quae nuntianda vel gerenda mittuntur: sicut et daemonum quaedam nomina sunt, quae quidam putant esse unius propria, alii vero pluribus communia. Diabolus quippe, qui Graece ita vocatur, et criminator interpretatur vel deorsum fluens, Hebraice dicitur Satan, id est, adversarius. Dicitur et Belial, id est, apostata et absque jugo: dicitur etiam Leviathan, id est, additamentum eorum: et alia plura reperies nomina ' , quae vel unius spiritus sunt propria, vel pluribus communia.
E. Quomodo determinent prædictas auctoritates quæ videntur adversari, qui dicunt omnes Angelos mitti.
Qui autem omnes Angelos mitti asserunt, prædictas auctoritates, Danielis scilicet et Dionysii, ita determinant. Dicuntur superiora agmina Deo assistere, et ab intimis numquam recedere : non quin aliquando mittantur, sed quia rarissime ad exteriora prodeunt : nec tunc ab intimis recedunt, sed Dei præsentiae et contemplationi semper assistunt : quod etiam faciunt qui frequenter mittuntur.
<--- Page Split --->
F. Quos alii dicant mitti, et quos dicant non mitti, cum determinatione auctoritatum quæ videntur sibi adversari ?
Alii vero dicunt tres ordines supremos, scilicet Cherubin, Seraphin, et Thronos, ita Creatori assistere, quod ad exteriores 1 non exeunt : inferiores autem tres ad exteriora mitti : tres vero medios inter utrosque consistere, non modo dignitate vel loco, sed etiam officio : quia præceptum divinum a superioribus accipiunt, et deferunt ad inferiores. Ideoque cum supremi mediis, et medii imis, atque hi hominibus præceptum Dei nuntient, merito omnes Angeli nominari debent. Et ob id forte Apostolus ait, omnes spiritus administratores esse Filii, et mitti in ministerium 2 : et per omnes non singulos ordines, sed de inferioribus ordinibus singulos Angelos complexus est. Illud vero quod Isaias ait, per verba Dionysii determinant dicentes : Hi spiritus qui mittuntur, percipiunt horum vocabulum, quorum gerunt officium. Unde dicunt illum Angelum qui missus est ad Isaiam, ut mundaret et incenderet labia Prophetae, fuisse de ordine inferiorum 3. Sed ideo dictus est fore 4 de Seraphin, quia veniebat incendere et consumere delicta Isaiae.
ARTICULUS III.
Utrum omnes Angeli mittantur, vel non ?
Circa secundam partem quaerendum est, Utrum omnes mittantur, vel non ? Videtur, quod sic :
Ad Hebr. i, 14 : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi ? et alia quae inducuntur in Littera : ergo omnes mittuntur.
Item, Damascenus : « Illi qui præeminent aliis, dant suas illuminationes, ea quae secundum nos dispensantes et auxiliantes : » ergo omnes mittuntur.
SED CONTRA : Sed contra. 1. Daniel. VII, 10 : Millia millium, etc. Ibidem, Glossa : « Plures sunt qui ministrant, quam qui assistunt. »
1 Edit. J. Alleaume, exteriora. 2 Ad Hebr. i, 14 : Nonne omnes sunt administratoriis spiritus, in ministerium missi propter eos
<--- Page Split --->
Item, Corpus nostrum est ita dispositum, quod unum membrum juvat alterum : ergo cum ipsi sint potentiores in corpore mystico, debent juvare nos ministrando.
Item, Augustinus in sermone quodam de Imagine dicit, quod inter mentem nostram et Deum nihil est medium: ergo non est medius Angelus illumnans : ergo nec se invicem illuminant.
Solutio. 1 Solutio. Notandum quod nos de hoc alibi diffuse disputavimus valde, et hoc potest interserere qui voluerit 1 : sed ad petens dicendum, quod tres sunt opiniones de hoc quae plane ponuntur in Littera a Magistro, sed tamen secundum Dionysii opinionem non omnes mittuntur. Et si credimus quod Dionysius scripsit visionem Pauli, tunc videtur ipse magis sequendus quam alii.
Quod si concedatur, erit contra Dionysium in libro de Ccelesti hierarchia, qui dicit, quod alii sunt illuminatores, et purgatores, et perfectores : et alii illuminati, purgati, et perfecti in omni hicrarchia et in omni ordine 2.
Juxta hoc ulterius etiam quaeritur, si unus purgat alium, a quo purgat, cum non habeat peccatum ?
Et ideo dicendum ad auctoritates inductas, quod omnes sunt administratorii et missi in ministerium salutis : sed hoc est ministrando illuminationes, non ministrando circa nos.
Solutio. Hoc quod alibi disputatum est, hoc hic nolo corrumpere : quia tanta prolixitas hic non posset poni. Sed dicendum breviter, quod se invicem illuminant et nos.
Ad aliud dicendum, quod hoc plane dicit Damascenus, quod jam dictum est in solvendo primum, et ita intelligit.
Sed de omnibus aliis alibi prolixus tractatus habetur.
ARTICULUS IV.
Ad m quod objicitur in contrarium, dicendum quod Deus solus docet sicut prima causa efficiens, sed non sola, ita quod excludat cooperationem Angeli et hominis: et Angeli illuminant sicut cooperatores.
Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur quantum ad beatificantia tantum, et non in aliis : ipse enim solus beatificat hominem, et Angelum : sed in aliis illuminationibus unus accipit ab alio, et superior ab inferiore.
Utrum unus Angelus illuminet alium ? et, Utrum unus purget alium, et a quo purgat, cum non habeat peccatum ?
Deinde quaeritur circa tertiam opinionem, Utrum unus alium illuminet ?
- Dicit Augustinus, quod in cœelo cathedram habet qui solus docet cor hominis : ergo etiam cor Angeli solus docet.
Ad m quod ulterius quaeritur, dicendum quod purgatio est a confusione similitudinis, ut dicit Dionysius. Sed confusio dicitur hic non opprobrium peccati, sed potius non adunatus in lumine intellectus : et ab illo per immissionem luminis purgatur, non aliud abjiciendo: quia lumen praesentia et absentia sua facit mutationem, sicut et forma substantialis.
Et si quaeritur de differentia horum
1 Cf. II P. Summ. theol. B. Alberti, Tract. IX, Q. 34.
2 Cf. S. DIONYSIUM, de Celesti hierarchia, cap. 3 et 7.
<--- Page Split --->
actuum, dico quod lumen effectum est in sancto, et quoad hoc est purgatio : et ipsum lumen in substantia aliquid est, et hoc dicit illuminatio : et ordinat ad videndum aliquid in Deo quod prius non videbatur, et in illo est perfectio : et ideo
unum sunt in substantia, et tria in ratione.
Et de hoc alibi invenies explanata sigillatim cum prolixa disputatione, ita quod omnia verba Dionysii sunt 1.
<--- Page Split --->