DISTINCTIO IX.

De consequentibus confirmationem Angelorum bonorum quantum ad ordinum distinctionem.

A. De ordinum distinctione, qui et quot sint ?

Post prædieta superest cognoscere de ordinibus Angelorum quid Scriptura tradat. Quæ in pluribus locis novem esse ordines Angelorum promulgat, scilicet Angelos, Archangelos, Principatus, Potestates, Virtutes, Dominationes, Thronos, Cherubin, et Seraphin. Et inveniuntur in istis ordinibus tria terna esse, et in singulis tres ordines, ut Trinitatis similitudo in eis insinuetur impressa. Unde Dionysius tres ordines Angelorum esse tradit, ternos in singulis ponens. Sunt enim tres superiores, tres inferiores, tres medii. Superiores, Seraphin, Cherubin, Throni : medii, Dominationes, Principatus, Potestates : inferiores, Virtutes, Archangeli, Angeli.

DIVISIO TEXTUS.

« Post prædieta superest cognoscere de ordinibus Angelorum, etc.

Hic incipit Magister tractare de distinctione ordinum et officiorum. Et habet duas partes : in quarum prima agit de his quæ pertinent ad ordinum distinctionem : et hæc terminatur in ista distinctione. In secunda autem ponit ea quæ pertinent ad officium ministerii : et hæc incipit in sequenti distinctione, ibi, A, « Hoc etiam investigandum, etc. »

Hæc distinctio habet quinque partes : quarum prima continet distinctionem hierarchiae, et ordinis. Secunda autem rationes nominum, ibi, C, « Hæc nomina illis, etc. » In tertia inquirit, Utrum isti ordines sint a natura vel a gratia ? ibi, D, « Jam nunc inquirere restat, etc. » In quarta inquirit, Utrum omnes Angeli ejusdem ordinis sint æquales ? ibi, F, « Præterea considerari oportet, etc. » In quarta inquirit, Utrum numerus ordinum augmentabitur ex hominum assumptione, ut fiat ordo decimus ex hominibus assumptis ? ibi, G, « Notandum etiam, quod decimus ordo, etc. »

Ex his et disputatione patebit sententia.

<--- Page Split --->

ARTICULUS I.

Quid sit hierarchia secundum definitionem ?

  1. Item, Cum charitas sit altius donum quam scientia, et competat primo ordini, magis erat diffinienda hierarchia a primo suorum donorum quam a secundo.

  2. Item, Actio non competit nisi ministrantibus de secunda et tertia hierarchia : sed potissima hierarchia non agit, sed assistit : ergo male diffinitur per actionem.

Incidunt autem hic quatuor quaerenda, scilicet quid sit hierarchia? et de divisione hierarchiae, et de connexione hierarchiae, et quid sit ordo, et ordinis multiplicatio?

AD PRIMUM sic proceditur :

In Ccelesti hierarchia ponit Dionysius diffinitionem hierarchiae talem, dicens : « Est quidem hierarchia secundum me, ordo divinus, et scientia, et actio, deforme quantum possibile est similans, et ad inditas ei divinitus illuminationes proportionaliter in Dei similitudinem ascendens1. »

Ibidem aliquantulum infra ponit secundam, dicens sic : « Hierarchiam qui dicit, sacram quamdam universaliter declarat dispositionem, imaginem divinae speciositatis in ordinibus et scientiis hierarchicis propriae illuminationis sacrificantem mysteria, et ad proprium principium ut licet assimilatam. »

Magistri autem nostri etiam ponunt tertiam, hanc scilicet, Hierarchia est sacrorum et rationabilium ordinata potestas in subditis debitum retinens dominatum.

CONTRA primam sic objiciur :

  1. Ordo pars hierarchiae est : ergo non debet poni in diffinitione ejus : sed potius e converso.

  2. Item, Scientia non videtur competere omnibus qui sunt in hierarchia, cum non competat nisi Cherubin : ergo non debet poni.

  3. Item, Hoc non videtur verum quod dicit, deiforme quantum possibile est similans : quia non omnes hierarchiae ex Deo immediate accipiunt illuminationes, sed quaedam ab Angelis : ergo similant Angeliforme potius quam Deiforme quandoque.

  4. Item, Hoc videtur sequi ex hoc quod dicit in Ecclesiastica hierarchia, quod omni hierarchiae convenit Dei cooperatorem [fieri, in hoc quod quidam sunt purgantes, et quidam purgati : et quidam illuminantes, et quidam illumiinati : et quidam perficientes, et quidam perfecti.

  5. Item dicit, quod omnis lex divina est per prima media, et per media postrema reducere : ergo videtur, quod non omnes simiient deiforme quantum possibile est. Si dicas, quod hoc intelligitur quantum ad hoc quod dicit, quod divina bonitas procedit inegressibiliter per omnia, et replet unumquodque secundum suae capacitatis analogiam : hoc nihil est : quia secundum hoc non erit proprium hierarchiae : sed potius unumquodque entium a prima bonitate secundum quod est ab illa, hoc modo simiiat deiforme quantum possibile est.

  6. Eodem modo objicitur de ultimo quod dicit, ad inditas ei divinitus illuminationes in Dei similitudinem ascendens. Ascensio enim dicit gradus mutationem : ergo videtur, quod continue proficiant Angeli in cœlo : ergo illi qui fuerunt in choro uno, possunt elevari in

<--- Page Split --->

primum chori alterius. Si dicas, quod hoc non convenit : quia proficiente uno inferiori, proficit etiam superior : hoc nihil est : quia adhuc nihil minus sequitur quin inferior potest venire in gradum in quo modo est superior.

Objicirur etiam contra secundam :

  1. Quaeritur quid dicat dispositio sacra universaliter? Si enim dicat dispositio ordinationem, sicut videtur velle alia translatio, tunc non dicit determinationem sufficientem per hoc quod dicit, sacram quamdam, etc. : sunt enim instituta Patrum sacre quaedam ordinationnes universaliter, et tamen non sunt hierarchia.

  2. Praeterea, Quid vocat imaginem divinae speciositatis? Imago enim pertinet potius ad naturalia quam ad gratuita superaddita, sicut patet ex disputatis in I libro Sententiarum 1.

  3. Item, De hoc quod dicit, in ordinibus et scientiis hierarchicis propriae illuminationis : sunt enim actus hierarchici, purgare, et perficere, sicut illuminare : ergo debuit dicere, propriae purgationis, et propriae perfectionis, sicut dixit, propriae illuminationis.

  4. Item, Sacrificare secundum legem est se Deo offerre vel sua, et ex hoc sacrari : et in hierarchiis videtur esse ordine converso : quia illuminationes potius sunt sacre, quia ex Deo sunt, quam quia Deo offeruntur.

  5. Item, Mysterium idem est quod secretum : Angeli autem sunt in aperto faciei Dei : ergo non videtur eis competere mysterium.

  6. Item, Cum dicit, ad proprium principium, quaeritur quid supponit proprium principium? Si dicas, quod Deum : tunc videtur omnino esse inconveniens : quia Deus est in eis commune principium et non proprium. Si autem dicas, quod supponit aliquid aliud : tunc competere non

potest hierarchiae : quoniam hierarchia (ut dicitur in Ecclesiastica hierarchia) est quantum possibile est ad Deum similitudo et unitas.

  1. Item, Quod dicit, ut licet. Licitum enim (ut dicit Glossa super epistolam primam ad Corinthios 2) est quod nullo peccato est prohibitum : et ita potest unusquisque ascendere quantum potest : nec est qui prohibeat ei.

Objicirur etiam de tertia, quia videtur diminuta : quia

  1. Cum tria sunt de hierarchia, scilicet ordo, scientia, et actio : ista diffinitio nullam facit de scientia et actione mentionem.

  2. Item, Quod dicit, sacrorum et rationabilium, non videtur competere : quia hierarchia salvatur in praelatis Ecclesiae qui etiam hierarchici vocantur : et tamen plerique ex eis non sunt sacri.

  3. Item, Quod dicit, in subditis, non videtur tangere hierarchiam nisi per comparationem ad inferiores, et non est conveniens : quia etiam essentialior est hierarchiae comparatio ad superius quam ad inferius, quando in ascensu perfectio est, in descensu purgatio et illuminatio.

  4. Item, Quod dicit, debitum dominatum retinens in subditis, videtur esse contra praeceptum summi hierarchiae Christi, qui dicit suis hierarchis: Reges Gentium dominantur eorum, et qui potestatem, etc. 3. Item, I Petr. v, 3 : Neque ut dominantes in cleris. Item, Bernardus ad Eugenium : « Noli quaerere dominari, ne tibi dominetur omnis iniquitas. »

  5. Item, Cum multa sint dona aliorum ordinum sicut dominationum, quare non diffinitur per dona aliorum sicut per istud ?

ULTIMO etiam quaeritur, Penes quid sumantur tres dictae diffinitiones ?

1 Cf. I Sententiarum, Dist. III. 2 I ad Corinth. vi, 12 : Omnia licent, sed non omnia expediunt. Ibidem, x, 23 : Omnia mihi li-

<--- Page Split --->

Solutio. Solutio. Sine praejudicio aliorum dico, quod prima diffinitio data est penes ea quae sunt essentialia hierarchiae, et penes proprium ejus effectum in substantiis quae sunt in ipsa : ordo enim et scientia et actio sunt de substantia hierarchiae : et ex his efficitur in substantiis ordinatis similitudo ad Deum, et ascensus secundum inditas illuminationes. Secunda autem datur per compositionem exempli ad exemplar. Et tertia considerat propriam substantiam quae ordinatur in hierarchia, et in qua salvatur hierarchicus ordo. Unde nulla istarum diffinitionum tangit hierarchiam divinam quae est in tribus personis : quam vocant quidam supercaelestem. Et hoc patet ex verbis positis in diffinitione : quia similitudo ad Deum et unitas et ascensus in Deum quantum possibile est, non nisi absurde de Deo exponitur. Et hoc dico propter quosdam qui extendere volunt istas diffinitiones : sed verum est quod communes sunt diffinitiones ad cœelestem et ecclesiasticam : nec invenitur a Dionysio, quod aliqua hierarchia superccelestis sit : absurde enim dicitur, quod personae divinae ordinantur in scientia et actione : quamvis enim in eis sit ordo naturae, non tamen est in eis ordo scientiae et actionis : et ideo nec auctoritatem nec unitatem habet dictum Bernardi, quod dicitur de cœelesti hierarchia : et ideo illa a Dionysio numquam est tradita, nec diffinita.

quod aliud tale : et sic diffinit ordinem non hierarchiam. Primo modo est ordo Secundo modo diffinitivum hierarchiae Tertio modo diffinitivum ordinis.

Ad aliud dicendum, quod sumitur hic scientia generaliter pro participatione divine illuminationis, et non specialiter a dono scientiae quo denominantur Cherubin : et quod hoc sit verum, accipitur a Dionysio, in eodem capitulo dicente sic : « Unicuique hierarchiam sortientium est perfectio, hoc est secundum propriam analogiam in Dei imitationem ascendere, et omnium divinius, ut eloquia aiunt, Dei cooperatorem fieri, et ostendere divinam in seipso actionem, secundum quod possibile est relucentem : utpote quoniam ordo hierarchiae est quosdam quidem purgare, quosdam vero purgari : quosdam autem illuminare, quosdam autem illuminari : et quosdam perficere, quosdam autem perfici. » Acceptio igitur illuminationis et effusio sunt de substantia hierarchiae : et acceptio ipsius dicitur per scientiam, effusio autem per actionem.

Et ex hoc patet solutio ad sequens, ad et tertium post hoc : quia si scientia sumeretur hic a speciali dono, tunc posset esse objectio de charitate : sed non est ita : similiter actio non sumitur pro actione ministerii, sed potius pro effusione illuminationis in qua superior efficitur cooperator Dei illuminatis.

Addimnit.1. Dicimus igitur, quod prima colligit ea quae sunt substantialia hierarchiae.

Ad 1. Et ad primum objectum dicendum, quod ordo dicitur duobus modis, scilicet res ordinata : et sic ordo est pars hierarchia, et non cadit in diffinitione ejus. Dicitur etiam ordo ratio ordinis : et hoc duobus modis. Uno modo dicitur ratio communis quae sumitur a scientia et actione quibuscumque sacris, et sic diffinit hierarchiam. Alio modo dicitur specialis ratio a speciali dono sumpta et ut est charitas, vel scientia, vel quies, vel ali-

Ad aliud dicendum, quod omnis hieAII rarchia similat Dei formae in omni illuminatione : non enim superior effundit super inferiorem aliquid de proprio, sed potius divinum lumen, sicut dicit Apostolus : Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostram 4. Et iterum : Non judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum 5. Et per hoc patet solutio ad omnia quae objecta sunt de ista parte diffinitionis.

Ad aliud dicendum, quod Angeli con-

<--- Page Split --->

tinueproficiuntnoninmerito , sedinperceptioneilluminationumaltissima - r u m . Fonsenimilliusluminisexhauririnonpotest , cumsitinfinitus . Illæautemilluminationessuntrationesnovomodogloriandi , nontamenexaltantesgradumbeatitudinisinpræmiosubstantiali : etideonontenetilludquodobjicitur .

Ad 12. Ad 12 quod objicitur de secunda diffinitione, dicendum quod dispositio dicitur ordinatio secundum gradus percipiendæ illuminatioris, ut infra patebit, et restringitur per hoc quod dicit sacram, et per consequentia quæ sunt scientia et actio, in quibus est hierarchica dispositio : et ideo objectio illa parum valet : quoniam statuta referuntur ad ordinem scientiæ quæ est ex illuminatione.

Ad 12. Ad 12 quod objicitur de ratione imaginis, dicendum est quod ista diffinitio data est per conformitatem exemplati ad exemplar. Illuminantis enim Dei resultat similitudo et conformitas in illuminatis per hoc quod ipse qui lumen verum est, implet eos et splendet ex eis, sicut ignis in ferro candenti : et hæc conformitas luminis participati, dicitur hic imago, et non convenientia in naturali similitudine. Et quod ita sit, accipitur ex verbis Dionysii sic dicentis : « Hierarchia suos phiasotos, id est, laudatores et subditos agalmata divina perficit, specula clarissima et munda receptiva principalis luminis et divini radii 1. » Est autem agalma idem quod imago vel similitudo secundum aliam translationem.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod licet purgare sit actus hierarchicus et similiter illuminare, et similiter perficere, tamen purgatio et perfectio consequuntur ex illuminatione : purgatio quidem ex parte subjecti cui lumen infunditur : perfectio autem ex parte finis in quem reducitur illuminatus, ut infra patebit cum de actibus illis erit disputatio : et ideo hic

ponitur illuminatio potius quam perfec t i o , vel purgatio.

Ad aliud dicendum, quod sacrificium istud totum effective intelligitur : quia fiunt sancti et sacri ex tali ordine, subdescendente in eos lumine divino : etideo non tenet objectio.

Ad aliud dicendum, quod occultum est quoad immensitatem et non quoad substantiam : nullus enim illud lumen ita recipit, quod includat, ita quod illud nihil sit extra ipsum : sed potius totum remanet extra : quia non dividitur per hoc quod est intus et extra : aliter enim comprehenderetur lumen illud, quod esse non potest.

Ad aliud dicendum, quod proprium hic dicit remotionem ejus quod est ab alio : quia licet Angelus Angelum illuminet per hoc quod splendor deitatis lucet per ipsum, non tamen convertit et assimilat eum ad se, sed ad proprium principium illuminationum, quod est solus Dominus Deus : et ideo non dicitur hic privatum proprium, sed id quod per se et non per alterum emittit radios illuminationum.

Ad aliud dicendum, quod licitum importat ibi limitationem gradus secundum statum præmii et naturae : quia ultra illud progredi in divinum lumen non est possibile : et sic in dispari claritate est par gaudium, ut dicit Anselmus, et stella a stella differt in claritate 2.

Ad 12 quod objicitur de tertia, dicenAd diffiniti. Ad 1. dum quod illa non considerat nisi substantias in quibus est ordo hierarchiae :

Ad aliud dicendum, quod Prælatorum ordo sanctus est, licet ipsi immundi sunt : et ideo, sicut dicit Augustinus cum Dionysio, sunt computandi qui de sacro ordine ceciderunt.

Ad aliud dicendum, quod illuminationinis descensus est a superioribus, et illud

4 Cf. editionem nostram Commentarium D. Alberti Magni in Opera B. Dionysii Areo-

<--- Page Split --->

est substantialius hierarchiæ, et reordinatio in Deum est quasi consequ en illuminationem.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod illum dominatum non interdixit Christus, sed potius dominatum ambitionis : iste enim dominatus (ut dicit Dionysius) dicit superpositionem sive excessum primorum, et possessionem omnium pulchrorum bonorum, et firmitatem cadere non valentem.

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod dominatus dicit superpositionem ordinatam ad inferiores suppositos : et quia hoc substantiale est hierarchiæ, ideo potius ab illo quamab alio diffinitur.

ARTICULUS II.

Quomodo et qualiter dividitur hierarchia ?

Secundo, Quæritur de hierarchiæ divisione.

Rejicimus autem verba quorumdam 1 ficta, et contra sententiam Dionysii inventa, quae in nulla translatione invenuntur.

Dicunt enim quidam, quod dividit hierarchiam in epiphaniam et hyperphaniam et hypophaniam. Et dicunt, quod epiphania est prima, et illam diffinunt fingentes extranea, ut mentiantur verba Dionysii, quod est incalescentis affectionis incendio, altioris intellectus fastigio, judicii libera, resultatio distributa. Hæc autem verba Donyii non sunt, nec sensus : quia ipse in toto libro non attribuit Thronis judicii libertatem. Sed secundum Gregorium dicta sunt : non tamen sunt Gregorii, et ideo tamquam vana abjicienda. Hyperphaniam diffinunt sic : Hyperphania est divina illuminatio

sui particeps, interscalari reverentia in signiens, usum dominandi edocens, arcens quod est contrarium. Et dicunt, quod dicit Dionysius primum propter Principatus, quorum est interscalarem reverentiam docere. Secundum propter Dominationes. Tertium propter Potestates : quod est contra Dionysium, qui numquam posuit Principes in secunda hierarchia, sed in tertia : et est contra omnes alios Sanctos, qui licet videantur ponere Principes in secunda hierarchia, tamen non ponunt ante Dominationes. Item, Actus est contra verba Sanctorum : quia nullus Sanctus dat Principibus proprium actum revereri. Tertiam diffinunt sic : Hypophania est divinum participium naturae legibus occurrens, secreta revelans secundum discretam participationem. Et dicunt, quod naturae legibus occurrens, dicitur propter Virtutes. Et hoc statim apparet falsum : quia Dionysius ponit Virtutes in secunda hierarchia. Secreta autem revelans secundum discretam participationem dicitur propter Archangelos et Angelos : quia Arhangeli majora et Angeli minora nuntiant.

Sunt alii qui volunt hierarchiam dividere secundum triplicem conversionem, scilicet in Deum, et in Angelum, et super hominem : et quod penes conversionem in Deum accipiatur prima, penes conversionem in Angelum accipiatur secunda, penes conversionem super hominem accipiatur tertia. Et hoc iterum stare non potest : quia in media hierarchia duo ordines quocumque modo sumantur, sive secundum Dionysium, sive secundum alios, non dicunt conversionem in Angelum, sed super animam, ut Virtutes, et Potestates secundum Dionyssium : et Principatus, et Dominationes, et Potestates secundum alios : ergo videtur, quod non rationabiliter posuerit tres hierarchias Dionysius.

Ideo sunt alii qui volebant accipere

<--- Page Split --->

divisionem penes attributa personarum, ut prima accipiatur penes bonitatem Spiritus sancti in amore et scientia contemplativa et tranquillitate : secunda autem penes Patrem cui potentia datur, quia Dominatus, Virtus, et Potestas, exprimunt nomina potestatis : tertia autem penes sapientiam Filii, quia Principum est cogitare quae digna sunt principe : Archangeli autem sciunt secreta, et Angeli communia. Sed haec adaptatio est, et non distinctio substantialis.

divino alimento repleta est. Quarta, quod multa quidem primo data fusione, solaque domestica, et unifica divinae refectionis unitate repletur. Quinta, quod repleta multa communione Dei et cooperatione, digna effecta ad eam, ut possibile, similitudine bonarum habitudinum et actionum. Sexta, quia multa divinorum superposite cognoscens divinae scientiae et cognitionis participatione secundum quod fas est facta 1. Ex his accipitur, quod suum est accipere illuminationes immediate a Deo plus omnibus aliis : ordinat autem illuminatio accepta ad potentiam et actionem : et penes potentiam accipitur secunda, et penes actionem tertia.

Et quod hoc verum sit, colligitur ex verbis Dionysii qui dicit propria secundae hierarchiae esse haec, scilicet quod habet deiformis proprietates in hoc quod purgatur quidem et illuminatur et perficitur, quemadmodum dictum est, a divinis illuminationibus inditis sibi secundo per primam hierarchicam dispositionem, et per mediam illam secunda manifestatione delatis 2. Tertia autem accipitur penes actionem : et hoc iterum patet per verba Dionysii dicentis sic de omnibus tribus : « Excellentissimam quidam hierarchiam tamquam ipsi occulto primitus ordinare proximantem clam formans, aestimandum ordinare secundam : secundam vero quae completur a sanctis Dominationibus et Virtutibus et Potestatibus, ei quae est Principibus et Archangelis et Angelis, hierarchiae praeesse. Prima

Solutio. Solutio. Dicendum, quod divisio hierarchiae accipitur secundum proportionem illuminationum, sicut vult Dionysius : et quod omnis cœelestis ornatus dividitur penes assistere et ministrare secundum triplicem motum Angelorum, quorum primus est circuire incessanter aeternam scientiam et oblique moveri ad subjectorum providentiam, et tamen non deflecti a contemplatione pulchri et boni circa quod chori agunt : et recte moveri quando provident minus habentibus, recte omnia transeuntes : ideo illae perfectiones possunt sumi penes acceptionem illuminationis a Deo, vel penes id ad quod ordinat. Si primo modo erit prima hierarchia quae tota dicit conversionem in Deum accipiendo illuminationem. Et quod hoc verum sit, dicit Dionysius, qui dicit primae hierarchiae esse proprietates sex : quarum prima est, quod multas et beatas videt pure contemplationes. Secunda, quod videt simplos et immediate fulgores illuminata. Tertia, quod

1 S. DIONYSIUS, De cœelesti hierarchia, cap. 7, §. 13. Tomo XIV editionis nostræ, pag. 200. En verba Dionysii et interpretatione Balth. Corderii : « Atque hic quidem, quantum capio, primus est cœelestium essentiarum ordo, qui in circuitu Dei circaque Deum immediate consistit simpliciterque et jugiter æternam ejus ambit cognitionem juxta sublimissimam quae in Angelis inest semper, mobilem constitutionem ; ita ut et multis beatisque perfruatur contemplationibus, simplicibusque et immediatis collustrationibus illuminetur divinoque cibo saturetur ;

atque illo quidem primæva diffusione copioso, unico tamen et invariato unificoque, propter divinæ refectionis unitatem. Quin et multa quoque Dei consuetudine operumque communicatione dignus est habitus, propter ejus cum illo quanta potest existere, habitudinem actionumque similitudinem probatissimarum : plurimas quoque res divinas eminenti quadam ratione cognoscit, divinæ scientiæ cognitionique, quantum fas est, particeps effectus. » 2 S. DIONYSIUS, De cœelestis hierarchia, cap. 8, §. 4. Tom. XIV editionis nostræ, pag. 232.

<--- Page Split --->

quidem hierarchia manifestius : ea vero quae post occultius : Principatuum autem et Angelorum et Archangelorum manifestativam dispositionem, humanis hierarchiis per consequentia praecipere, ut sit per ordinem ad Deum ascensus, et conversio, et communicatio, et unitas 1. » Unde sicut accipitur divisio, quod prima accipit illuminationem per modum divini luminis, in quo est quies summa et jucunditas, et descendit ab illa per modum potestatis summae in mediam, et ab illa ad actionem completissimam in tertiam.

Ego tamen prolixe alibi notavi tractatum de Angelis in quo horum subtilior ratio invenitur 2.

ARTICULUS III.

Utrum membra hierarchiae ad invicem sint connexa ?

Tertio, Quæritur de connexione hierarchia. Oportet enim omne quod per divisionem exit ab uno, in aliquo connexum esse : divisio autem hierarchiae per divisionem exit ab uno communi principio quod est hierarchiae diffinitio et nomen : ergo necesse est in aliquo esse connexam.

Item, Cum tres ordines sint in qualibet hierarchia, et conveniant per rationem hierarchiae illius, et distinguantur in ratione ordinum : oportet iterum esse connexionem in actu illius hierarchiae.

Et quæritur, quæ sit connexio illa adhuc, cum non sint perfecte æquales, ut dicit Magister infra ? Oportet iterum differentiam et connexionem invenire inter personas cujuslibet ordinis : quia si

connexionem non haberent specialem, non possent reduci in unum ordinem et si non differrent, non distinguerentur per altum et altius in eodem ordine.

Adhuc ulterius, cum in eadem persona sit accipere potentiam inferiorem qua convertitur ad inferiora, et superiorem puriorem, necesse est illuminationem habere differentiam secundum potestatem illarum virium, ut tota persona in Deum reducatur : ergo necesse est ibi etiam esse connexionem et distinctionem.

Sed contra hoc esse videtur quod dicit Dionysius eos qui sunt unius hierarchia, esse æquipotentes in actu hierarchia illius : ergo multo magis qui sunt unius ordinis, erunt æquipotentes in dono illius ordinis et actu.

SOLUTIO. Dicendum, quod absque dubio Dionysius vult, quod quadruplex connexio sit in Angelis, et hanc tangit ipse in libro de Cælesti hierarchia. Est enim connexio triplicis hierarchiae in ordine et scientia et actione, quæ sunt substantialia hierarchiae : et distinctio in modo recipiendi illuminationes. Et est connexio ordinum in substantiali actu hierarchiae unius, sicut prime in accipiendo illuminationes divinas simplas et fulgentes non proportionatas aliis, secundæ autem in actu potestatis, et tertiae in actione circa nos : et distinctio est in actibus donorum ordinum. Connexio autem in actu doni erit personarum in uno ordine, et distinctio in participatione illuminationum. Et connexio in acceptione illuminationis in una persona: sed distinctio secundum vires participantes illam superiores vel inferiores. Et hæc alibi prolixe probata sunt per verba Dionysii 4.

Ad hoc ergo quod objicitur, dicendum

4 S. DIONYSIUS, De cælesti hierarchia, cap. 9, §. 3, pag. 260. 2 Cf. II P. Summ. theol. B. Alberti, Tract. x, Q. 39 et 40.

3 S. DIONYSIUS, De cælesti hierarchia, cap. 10. 4 Vide editionem nostram, Tom. XIV, pag. 287 et seq.

<--- Page Split --->

quod non intelligit æquipotentes esse simpliciter, sed secundum quid, scilicet in actu hierarchiæ in communi. Et similiter illos qui sunt unius ordinis, sunt

æquipotentes in ratione doni illius, et non in quantitate virtutis secundum donum illud.

B. Quid appellatur ordo, et quæ sit ratio nominis cujusque ?

Hic considerandum est quid appellelur ordo. Deinde, utrum ab ipsa creatione fuerit distinctio illorum ordinum ? Ordo autem dicitur multitudo coelestium spirituum, qui inter se in aliquo munere gratiae similantur, sicut et in naturalium donorum ' munere conveniunt. Ut verbi gratia, Seraphin dicuntur qui prae aliis ardent charitate : Seraphin enim interpretatur ardens vel succendens. Cherubin, quia prae aliis in scientia eminent : Cherubin enim interpretatur plenitudo scientiae. Thronus dicitur sedes : Throni autem vocantur (ut beatus Gregorius ait) qui tanta divinitatis gratia replentur, ut in eis sedeat Deus, et per eos judicia decernat atque informet. Dominationes vero vocantur, qui principatus et potestates transcendunt. Principatus dicuntur, qui sibi subjectis quae sunt agenda disponunt, eisque ad explenda divina mysteria principantur. Potestates nominantur hi, qui hoc caeteris potentius in suo ordine acceperunt, ut virtutes adversae eis subjectae, eorum refrenentur potestate : ne homines tantum tentare valeant, quantum desiderant. Virtutes vocantur illi, per quos signa et miracula frequenter fiunt. Archangeli, qui majora nuntiant. Angeli, qui minora.

ARTICULUS IV.

Quid est ordo, et quid est ordinis multiplicatio ?

Quarto, Quæritur quid sit ordo ? et de ordinis multiplicatione.

Dicit autem Magister in Littera, quod ordo est multitudo cœelestium spirituum,

qui inter se in aliquo munere gratiae similantur, sicut et naturalium datorum participatione conveniunt.

Contra hoc autem objicitur, quod

  1. Secundum hoc homines per se faciunt ordinem unum : quia non sunt de natura Angelica. Cum igitur Angelica natura sit de diffinitione ordinis, homo faciet decimum, quod infra a Magistro improbabitur.

  2. Item, Ea quae non sunt ejusdem naturae, non sunt ejusdem ordinis in gradu naturae : gradus autem naturae est de

<--- Page Split --->

diffinitione ordinis, ut patet per ultimum membrum istius divisionis : ergo homo non assumetur ad numerum ordinum Angelorum.

  1. Item, Sicut distinctio est in participando illuminationes inter Angelos : ita est etiam in animabus : ergo videtur, quod animæ faciunt tres hierarchias et novem ordines, sicut et Angeli : ergo erunt decem et octo ordines ad minus, et sex hierarchiæ.

  2. Præterea, Videtur esse falsum quod dicit Magister, quod inter se in aliquo munere conveniunt gratiae : quia etiam in demonibus leguntur ordines, sicut habitum est supra 1. Ergo gratia non facit ordinem, sed natura.

  3. Item, Quod natura faciat, habitum est supra 2. Sed si hoc concedatur, erit contra Litteram : quia Magister probat hic, quod ordines sunt non a natura, sed a gratia.

Item, quaeritur de contrarietate Dionysii, et Gregorii et Bernardi : quia Dionysius ponit Virtutes secundum ordinem mediae hierarchiae, et Gregorius et Bernardus ponunt in primo ordine hierarchiae ultimae, et Principatus in secundo ordine mediae.

Solutio . Dicendum , quodinistapartecredendumestDionysio , quemetGre - goriusincommendationemsuorumdi - ctorumadducit : etquiacreditur , quodipseaPaulohocdidicerit . Dicendumer - g o , quodordodiciturhicratioordinisexparticipationealicujusmunerisgratiae : etillaratiobeneestindiversisnaturisspecie , dummodoconveniantinrationeparticipationismunerisillius : etitaAngeliethominesnonfacerentnisitreshierarchias , etnovemordines .

Ad hoc ergo quod contra objicitur, dicendum quod in ista diffinitione ponuntur quaedam materialia ordinis, sicut multitudo cœelestium spirituum : et quae-

dam quae dicunt inclinationem dispositionis ad ordinem, sicut convenientia naturalium datorum : et quaedam sicut perficientia rationem ordinis formaliter, ut similitudo in munere gratiae : et hoc ultimum quod perfectivum est ordinis, aequaliter respicit homines et Angelos : prima autem duo non diversificant, cum sint materialia.

Ad aliud dicendum, quod licet penes subjectum differat participatio illuminationum in Angelis et in animabus beatis, non tamen differt penes rationem formalem, et ideo non facit aliam speciem.

Ad aliud dicendum, quod ordines non sunt in demonibus nisi secundum quid, scilicet secundum distinctionem naturalium datorum, ut Magister ibi dicet.

Ad aliud dicendum, quod absque dubio Gregorius (ut patet ei qui diligenter intendit verbis suis) non vult ordinare ordines, sed enumerare tantum : sed Dionysius intendit utrumque, scilicet et numerare et ordinare. Secundum Dionysium igitur sic multiplicantur ordines, ut ordines primea hierarchiae accipiantur secundum rationem conversionis in Deum ad acceptionem illuminationum. Sic conversio in Deum aut est in ordine ad ipsum, aut in motu ad ipsum, aut in perfecto tenente ipsum. Si pro modo : tunc est Seraphin quia videre et scire non dicit nisi converti ad visum prasens. Charitas autem dicit motum : quia mobile est et acutum et superfervidum, ut dicit Dionysius : et tunc est Cherubin. Penes tertium autem accipitur Thronus in quo quiescit Deus, dum quiescere eum in se facit. Sed penes hanc multiplicationem non attenditur ordo : sed potius penes dignitatem donorum : et minor dignitas est in tenente tantum : quia hoc convenit secundum intentionem naturae tenenti perfectionem, et non necessario cognoscenti et amanti eam : perfectius au-

<--- Page Split --->

tem est tenens et cognoscens : et perfecctissimum tenens et cognoscens et diligens : et ideo Seraphin primus, Cherubin secundus, et Throni tertius.

Secunda autem et tertia hierarchia secundum Dionysium accipiuntur penes ea ad quae illuminationes ordinantur : et secunda penes potestatem quae immediate et complete egreditur ex habita illuminatione. Perfectio autem potentiae sive potestatis est in tribus, scilicet in alto excellenti esse deprimens et infirmans : et penes hoc sunt Dominationes. Secunda autem perfectio est ad actum, qui sit in ultimo potentiae et difficillimo : et penes hoc sunt Virtutes : quia virtus est ultimum potentiae de re : et ideo diffinit eas Dionysius penes virilitatem in omnem Dei voluntatem implendam : et ideo etiam miracula quae altissimae potentiae sunt in actu, attribuuntur illis Angelis a sanctis Patribus. Tertia autem perfectio est, ut sit ordinata ad laudem bonorum, et vindictam malefactorum : et penes hoc sunt Potestates : et ideo attribuitur illis arcere potestates contrarias malorum hominum et daemonum.

Tres autem ordines ultimae hierarchiae accipiuntur secundum Dionysium ab actione ad quam perficit illuminatio : perfectio enim actionis aut est respectu multorum ordinatorum sub uno secundum legem : et horum sunt Principatus, sicut Michael princeps Ecclesiae, et Angelus qui fuit princeps Persarum, et sic de

aliis. Aut est perfectio in revelatione Dei voluntatis : et hoc dupliciter, scilicet in his quae sunt secreta et arcana pertinentia ad recreationem omnium : et de his sunt Archangeli : aut ad revelationem et custodiam eorum quae spectant ad singulorum vitam : et de his sunt Angeli.

Gregorius autem et Bernardus secundum Magistros ponunt Virtutes in inferiori : quia habent opera singula : et tunc potest sic ordinari, quod hierarchia media sumatur secundum potestatem in communi, et infima secundum actus particulares, et media tunc multiplicatur secundum multiplicationem potestatis : sunt enim singularis potestatis Reges et Papae et Potestates, et illis respondent Dominatus : et est potestas magis distincta ut principium, et potestas civitatum et congregationum, et de his sunt Potestates. Singularia autem opera, aut argumenta fidei ut miracula, et de his sunt Virtutes : aut revelationes, et tunc duplicatur ut prius. Sed si quis velit recurrere ad alium tractatum de hoc disputatum, plura et magis et aliter discussa inveniet : et ibi posita leget ea quae sunt propria singulis ordinibus secundum Dionysium, et disputationes de quolibet ordine per singulos, et de hierarchiis eorum, et de actibus, et omnibus verbis Dionysii quae dicit de hoc 1.

Per haec autem et illa patet Littera usque illuc.

theol. ejusdem Alberti, Tract. X, Q. 39, et S. Dionysium, de Coelesti hierarchia.

<--- Page Split --->

C. Quod hæc nomina non propter se, sed propter nos eis data sunt, quæ sumpta sunt a donis gratiae, quæ non habent singulariter, sed excellenter, et a præcipuis nominantur.

Hæc nomina illis non propter se, sed propter nos eis data sunt. Qui enim sibi noti sunt contemplatione, nobis innotescunt cognominatione. Et nominantur singuli ordines a donis gratiarum, quæ non singulariter, sed excellenter data sunt in participatione. In illa enim cœlesti curia, ubi plenitudo boni est, licet quædam data sint excellenter, nihil tamen possidetur singulariter. Omnia enim in omnibus sunt: non quidem æqualiter, quia alii aliis sublimius possident, quæ tamen omnes habent. Cumque omnia dona gratiarum superiores ordines sublimius et perfectius perceperint, tamen ex præcipuis sortiti sunt vocabula, inferioribus cætera relinquentes ordinibus ad cognominationem: ut Seraphin, qui ordo excellentissimus æstimatur, tam dilectionem quam cognitionem divinitatis, et cætera virtutum dona cæteris omnibus sublimius et perfectius percepit: et tamen ab excellentiori dono, id est, a charitate nomen accepit ille superior ordo. Majus enim donum est ipsa charitas, quam scientia. Item, Majus est scire, quam judicare: scientia namque informat judicium. Ideoque secundus ordo a secundo dono, id est, cognitione veritatis appellatus est, scilicet Cherubin: ita et de aliis intelligendum est. Assignatur ergo excellentia ordinum secundum excellentiam donorum: et tamen, sicut Gregorius ait, illa dona omnibus sunt communia 1. Omnes enim ardent charitate, et scientia pleni sunt: sic et de aliis. Sed superiores aliis excellentius, ut jam dictum est, ipsa acceperunt, a quibus et nominantur. Unde Gregorius: In illa summa civitate quisque ordo ejus rei censetur nomine, quam plenius accepit in munere 2.

<--- Page Split --->

D. Quæstio ex verbis Gregorii orta.

Sod oritur hic quæstio talis, Si quisque ordo ab illo dono nominatur quod plenius possidet, tunc Cherubin in scientia præeminet omnibus, quia a scientia nominatur. Sed qui magis diligit, plus cognoscit. Tantum enim (ut tradit auctoritas) cognoscit ibi quisque, quantum diligit. Itaque Seraphin non solum in charitate, sed etiam in scientia præeminent. Ideoque auctoritas illa sic videtur intelligenda, ut comparatio non referatur ad omnes ordines, sed ad quosdam, scilicet inferiores. Ille enim ordo non plenius Seraphin accepit scientiam in munere, sed plenius aliis ordinibus qui sunt inferiores. Nec nominatur quisque ordo ab omni re quam plenius aliis accepit, sed ab aliqua rerum quas accepit. Vel potest comparatio referri non ad ipsos ordines, sed ad alia dona: nec ad omnia alia dona, sed ad quædam. Sicut enim homines cum plura habeant dona, quædam aliis excellentius possident: ita forte et Angeli quibusdam muneribus magis pollent, et aliis quibusdam minus.

ARTICULUS V.

Utrum superiores Angeli cum habeant inferiorum dona excellenter et potenter, an etiam debeant habere eorum nomina? et, Quid significant sub diversis terminationibus, M, N, B?

« Hæc nomina illis non propter se, etc. »

Ibi autem quæritur,

  1. Cum superiores habeant inferiorum dona excellenter et potenter, ut dicit Dionysius: videtur etiam quod nomina eorum habere debeant, sed non e converso.

  2. Item, Si inferiores habent dona superiorum, licet minus potenter, et a meliore est denominatio, videtur quod a superioribus donis deberent denominari: et hoc non fit.

  3. Item, Si illa nomina data sunt eis propter nos, tunc videtur quod omnes a custodia nominari debent : quia per effectum custodiae nominamus eos, et non per officium contemplationis : et hoc non fit : quia quosdam nominamus Seraphin, et Cherubin, Thronos, et Dominationes, qui effectum custodiae non dicunt circa nos.

  4. Item, Quædam nomina habent communia tantum, ut quod dicuntur spiritus, et cœlestes essentiae, et cœlestes mentes : quædam autem proprie tantum, ut Seraphin, Cherubin, et Throni, etc. : quædam autem omnibus sunt communia et quibusdam propria, ut Virtutes, et An-

<--- Page Split --->

geli: omnes enim dicuntur Virtutes, et omnes Angeli: quæro igitur rationem diversitatis inter ista nomina.

  1. Item, Cherubin et Seraphin diversimode terminantur : quandoque enim per n finalem litteram, quandoque per m, et quandoque dicitur Cherub, et Seraph : et quæro rationem hujus diversitatis.

quo conveniunt omnes Angeli. Et hæc nomina fiunt quatuor modis secundum quod natura potest nominari : aut enim indistincte, aut distincte in genere : aut per superaddita naturae, naturam tamen ipsam consequentia nominantur. Primo modo dicuntur cœlestes essentiae. Secundo modo cœlestes spiritus. Tertio modo dupliciter nominantur, scilicet ex parte intellectus speculativi : et sic dicuntur mentes, vel intelligentiae, vel divini intellectus. Vel nominantur ex parte affectus motivi : et sic dicuntur cœlestes animi : quia animus (ut dicit Anselmus) est motor aliarum virium secundum quod dicimus, ille fecit hoc ex animo. Quandoque etiam nominantur a potestate : quia communis est omnibus, licet non ad hoc vel illud : non enim est substantia perfecta carens proprio posse : et tunc dicuntur Virtutes. Quandoque autem nominantur ab actu : quia sicut substantia propriam habet virtutem, ita etiam proprium opus : et tunc dicuntur Angeli.

Et si objicitur, quod Angelus est idem quod nuntius : et nuntiare non est opus proprium : ergo male denominantur ab illo. RESPONDEO quod hoc verum est, si nuntiare ad distans tantum nuntii officium dicatur : quia tunc erit proprium unius agminis Angelorum. Si autem sumatur communiter active pro illuminare, et per illuminationem deiforme aliquid nuntiare alii qui in ea videt lumen divinum, tunc omnibus erit commune nuntiare : et sic omnes Angeli dicuntur. Et ideo Dionysius solvens istam quaestionem, scilicet quare omnes dicuntur essentiae, spiritus, virtutes, et Angeli, dicit quod supermundanae essentiae in tria dividuntur : in substantiam, virtutem et operationem : et penes substantiam vult accipere nomen spiritus, penes virtutem nomen virtutis, penes operationem nomen Angelorum.

Ad ultimum dicendum, quod in n ter-

Solutio. Ad 1 et 2.

Solutio. Dicendum cum Magistro, quod omnes habent omnium dona, et æqualiter habent dona : ita quod tantum de uno, quantum de alio : licet non tantum habeat unus, quantum alius. Sed sicut est distinctio in donis generalibus et specialibus, ita cedunt sibi invicem in nominibus generalibus : quia quaedam ad contemplationem referuntur, ut charitas, scientia, et quies in sede : et illa tamquam digniora relinquuntur ab inferioribus, ut denominent superiores. Quædam autem ad actionem potestatis, et hoc indistincte, vel distincte : indistincte, sicut Virtutes, et Potestates : distincte autem, ut Principatus, Archangeli, et Angeli. Dominationes autem nominantur a potestate, non in comparatione ad actionem, sed potius ad imitationem primi principii a quo omnis potestas descendit : et ideo non leguntur missi aliquando. Specialis autem distinctio est, quæ exprimitur in ipsis nominibus, ut charitas, scientia, et hujusmodi. Et ex hoc patet solutio ad primum et secundum.

AD TERTIUM dicendum, quod licet non operentur superiores circa nos, tamen dona eorum fiunt circa nos : omnium enim dona fiunt in nobis, licet per inferiores : et ideo nominamus eos illis : aliter enim Jerusalem militans non descenderet a Jerusalem triumphante nova, et ornata sicut sponsa viro suo, sicut dicitur, Apocal. XXI, 2 4.

Ad aliud dicendum, quod quaedam nomina exprimunt naturam in genere in

de cælo a Deo, paralam sicut sponsam ornatam viro suo.

<--- Page Split --->

minata illa quæ neutri generis sunt, et significant inteqrum agmen unius ordinis : et ideo pluralis sunt numeri. In m autem terminata sunt pluralis numeri et masculina, et significant plures personas de agmine illo : sed Seraph et Cherub

dicitur singularis aliqua persona de agmine. Unde versus :

Haec Seraphin, dic hi Seraphim, dic hic Seraph illum.

E. Utrum ordines ab initio creationis ita distincti fuerint ?

Jam nunc inquirere restat, Utrum et isti ordines a creationis initio ita fuerint distincti? Quod ita fuerint distincti a primordio suae conditionis, videtur testimonio auctoritatis insinuari, quae tradit de singulis ordinibus aliquos cecidisse 1. De ordine namque superiori Lucifer ille fuit, quo nullus dignior conditus fuit. Apostolus etiam principatus et potestates tenebrarum nominat 2, ostendens de ordinibus illis cecidisse: qui cum in malis ministerium exerceant, non tamen penitus nominibus ordinum suorum privati sunt. Sed non videtur illud posse stare. Non enim tunc charitate ardebant, nec sapientia pollebant, neque in eis Deus sedebat: si enim hoc habuissent, non cecidissent. Non ergo tunc erant Cherubin, vel Seraphin, vel Throni. Ad quod dicimus, quia ante casum quorumdam non erant isti ordines: quia nondum habebant dona, in quorum participationibus conveniunt. Sed quibusdam cadentibus, aliis apposita sunt: eisque qui ceciderunt collata fuissent eadem dona, si perstitissent. Ideoque Scriptura dicit de singulis ordinibus aliquos cecidisse: non quia fuissent in ordinibus, et postea corruerint: sed quia si perstitissent, eorum aliqui in singulis fuissent ordinibus, qui et in naturae tenuitate, et in formae perspicacitate differentes gradus habebant, sicut illi qui perstiterunt. Alii enim, ut praediximus, superiores, alii inferiores conditi sunt. Superiores, qui natura magis subtiles, et sapientia magis perspicaces: inferiores, qui natura minus subtiles, et intelligentia minus perspicaces facti sunt. Has autem invisibiles differentias invisibilium solus ille ponderare potuit, qui omnia in numero et mensura et pondere disposuit 3, id est, in seipso qui est men-

<--- Page Split --->

sura omni rei modum præfigens : et numerus omni rei speciem præbens et pondus, omnem rem ad stabilitatem trahens, id est, terminans et for mans et ordinans omnia.

ARTICULUS VI.

An ordo in Angelis sit a natura, vel a gratia ? et, Qualia nomina retinuerunt Angeli cadentes ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, « Jam nunc inquirere restat, etc. »

  1. Quod enim sit ordo a natura, videtur haberi supra 1, ubi dictum est, quod distinctionem habebant in natura respondente ordinibus.

  2. Item, Supra habitum est 2, quod Lucifer fuit de superiori ordine : et ibidem, quod daemones adhuc nomina ordinum a quibus ceciderunt, retinuerunt, ut Potestates et Principes.

Quæst. 1.

ITEM ulterius quaeritur juxta hoc, Quare daemones dicuntur Potestates, et Principes, et Angeli mali, et non Seraphin? Quare etiam dicuntur Cherubin, ut Ezechiel. xxvni, 14 : Tu cherub extentus, et protegens? non autem Throni dicuntur:

ITEM ulterius quaeritur, Utrum evacuabuntur? Et quia hoc superius disputatum est, quaeritur, Quare Apostolus principaliter de tribus dicit, quod evacuabuntur, scilicet de Potestate, Princpatu, Dominatione 3.

SOLUTIO plana est ex præhabitis supra : quia dispositionem naturalem habent a natura, et perfectionem ordinis et complementum a gratia.

Ad ALIUD dicendum, quod daemones ad cadentes retinuerunt illa nomina qua cum mortali peccato haberi possunt, et non alia, sicut charitas, et quies in Deo: et ideo illis non nominantur, quia depravati sunt vitio.

Ad ALIUD dicendum, quod illa quadant prælationem et gubernationem, evacuari principaliter dicuntur : alia autem quae dicunt distinctionem gratiae tantum, non dicuntur ita evacuari : quia gratia manebit, prælatio autem secundum actum cessabit.

F. Utrum omnes Angeli ejusdem ordinis sint æquales ?

Præterea considerari oportet, Utrum omnes Angeli ejusdem ordinis æquales sint ? Ita esse quibusdam placuit, sed non est hoc probabile, nec asser-

<--- Page Split --->

tione dignum : quia Lucifer qui fuit de collegio superiorum, ipsis etiam dignior exstitit, qui aliis excellentiores creati fuerant. Ex quo percipitur, quod si perstitisset, in ordine superiori fuisset, et aliis ejusdem ordinis dignior exstitisset. Sicut enim unus est ordo Apostolorum, et alter Martyrum, et tamen in Apostolis alii aliis sunt digniores, similiter et in Martyribus alii aliis sunt superiores : ita et in ordinibus Angelorum recte creditur esse.

ARTICULUS VII.

An Angeli differant solo numero vel etiam specie, vel etiam illi qui sunt in diversis ordinibus et hierarchiis differant genere vel specie ? et, Utrum illi qui sunt in uno ordine sunt æquales ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, « Præterea considerari oportet, Utrum omnes Angeli, etc. »

Hic tria per ordinem sub una quaëstione quaerere oportet, Utrum differant Angeli solo numero vel etiam specie ?

Et, Utrum illi qui sunt in diversis ordinibus et hierarchiis, differant genere vel specie ?

Et tertio, Utrum illi qui sunt in uno ordine, sunt æquales ?

AD PRIMUM sic objicitur per rationes physicas :

  1. Multitudo in numero est propter duo, scilicet quia materia non est tota intra formam : et quia non est solum in uno, sed in sucessione : neutrum autem horum est in Angelo : ergo non est in eo multitudo per numerum sub una forma speciei. Quod autem prima sit vera, patet : quia materia desiderat formam, sicut femina masculum, et turpe bonum : materia igitur vel potentia quae in nullo est imperfecta, et nulla privatione turpis, nihil omnino desiderabit : et talis est po-

tentia in perpetuis quorum potentia inseparabilis est ab actu.

  1. Item, In omnibus his quorum est materia una in specie, est unus actus quo illa materia traducitur ab uno in alterum. Illius non est instantia nisi aliquis ferat instantiam in proposito. Sed in Angelis non est talis actus. Ergo non differunt solo numero, sed etiam in natura speciei.

  2. Item, Omnis multiplicatio fit aliquo faciente divisionem in eo quod ante est natura vel tempore : materia autem (ut dicit Philosophus) non est ante formam natura, sed post : ergo Angeli non habent multiplicationem ex hujusmodi divisione : ergo relinquitur alia, scilicet quod per diversas rationes specificas exeant ab uno genere, quod est ante eos natura non tempore : sic autem divisa differunt specie : ergo videtur, quod omnes Angeli differunt specie.

  3. Item, Videmus hoc in corpore nobilissimo in genere corporum, quod partes distinctæ ejus, ut orbes, et stellæ differunt specie, sicut cognoscitur ex effecibus eorum : ergo etiam sic erit in natura nobiliori spirituali : illa autem est Angelica : ergo differunt specie omnes.

SED CONTRA HOC,

  1. Videtur esse dictum Damasceni, quod omnes sunt substantiae intellectuales, et unum opus habent, in cœlis conversantur, et hymnis laudant Deum : ergo in substantia et opere conveniunt, quoniam nulla substantia est quæ non habeat propriam operationem.

  2. Item, Unius sunt perfectionis, in Verbo enim omnes contemplantur : ergo

<--- Page Split --->

cum diversorum natura non sit perfectio una, videtur quod non sunt diversae naturæ. Gradus autem naturæ videtur variare speciem naturæ, quoad perfectionem quæ sequitur naturam.

  1. Item, In aliquo plus convenit illequi est alicujus ordinis cum eo qui secum est in eodem ordine, quam cum illo qui non est in eodem ordine : sed cum eo qui non est in eodem ordine, convenit in gratia : ergo cum illo qui est in eodem ordine, convenit in gratia et natura speciei.

  2. Item, Habere hypostases in una natura communi, quaedam est passio conveniens Deo, et Angelo, et homini : ergo per aliquid commune convenit eis, et in aliquo habet differentiam : convenit autem Deo in una natura numero, non multiplicata specie, nec numero : homini autem in una natura multiplicata numero, non specie : ergo Angelo in una natura multiplicata numero, et specie, ut videtur.

  3. Item, Major apparet bonitas Dei in hoc quod diversæ naturæ participant eam, et fluunt ab ea, quam in hoc quod una tantum : ergo videtur, quod differentes in natura creavit eos Deus.

Sed contra. SED CONTRA hoc videtur esse, quod

  1. Eadem ratio est de animabus : et tamen animæ non differunt specie. Et si dicas quod hoc est propter corpus : hoc nihil esse videtur : quia solubilis est a corpore : ergo tunc specie differret ab alia anima.

  2. Item, Magis et minus non variant speciem : supra autem habitum est 1, quod Angeli non differunt nisi secundum simplicitatem essentiae majorem vel minorem : ergo videtur, quod non ex hoc differant specie : vel si dicitur, quod in Angelo facit hoc diversitatem in specie : ergo videtur, quod etiam in animabus facere debeat : quia etiam illæ sic differunt, ut dicit Magister in Littera infra.

Quæst.

ULTERIUS quæritur, si æquales sint illi de ordine uno ?

Et videtur, quod sic : quia

  1. Dionysius dicit, quod æquipotentes sunt illi, qui sunt in hierarchia una : ergo multo magis illi, qui sunt in ordine uno.

  2. Item, Quorum est donum unum et primum, illorum est capacitas una sed eorum qui sunt ejusdem ordinis, donum est unum et præmium : ergo capacitas una : ergo sunt æquales in naturalibus et gratuitis.

  3. Item, Aliter videretur sequi, quod locus Luciferi remansisset vacuus : quia nullus proportionatus fuisset illi loco : et hoc est inconveniens : ergo alius in eodem ordine æqualis ei surrexit in locum suum.

Si autem hoc conceditur, erit contra sed quod dicitur in Littera.

Item, quod dicit Dionysius, quod non sunt æquales : et ideo in eodem ordine est superior illuminans, et inferior illuminatus, ut supra diximus.

SOLUTIO. Dicendum, quod circa primum et secundum sunt tres opiniones: quidam enim rationibus primis concedunt omnes Angelos specie differre, et hoc mihi videtur probabilius omnibus aliis : quia in veritate rationabiliter non potest aliud bene defendi. Quidam sunt qui dicunt eos qui sunt ejusdem ordinis, esse in specie una : et eos qui in diversis, esse in diversis speciebus : et adhuc magis differre eos qui sunt in diversi hierarchiis. Tertii dicunt : et est hæc communior opinio apud Doctores, eo quod ipsi rationes præhabitas non libenter recipiunt, quod omnes sunt in specie una: et quia leve est sustinere alias opiniones, secundum hanc respondebimus objectis dicendo, quod multiplicatio est duplex, scilicet in longum quæ fit per successionem, et hæc exigit potentiam præcedentem actum : et alia ad quæ inducuntur primæ rationes, et hæc multiplicatio : non est in Angelis. Est autem multiplicatio in latum, et hanc complevit Deus simul

<--- Page Split --->

creando : et ratio distinctionis non habetur ex uno trajiciente naturam in alium, sed potius ex ordine officiorum, sicut distinguntur spiritus cœlestes, et de hac nihil tenent rationes primo inductæ.

Ad iu autem quod contra objicitur, secundum duas anteriores opiniones dici potest, quod ex verbis Damasceni non habetur, quod sint unius speciei, sed quod sint unius naturae in genere.

Ad IDEM dicendum, quod nihil valet : quia secundum hoc etiam anima esset ejusdem speciei cum Angelis : et ideo supra est hoc argumentum solutum, ubi quaeritur de differentia Angeli et animæ 1.

Ad iu quod ulterius quaeritur, secundum ultimam opinionem dicendum, quod gradus illi sunt in superadditis potentis, et non in substantiali specie naturae : sicut etiam videmus hominem ab homine differre per superaddita, et non per speciem. Sed illa solutio non est secundum Philosophiam quae hanc diversitatem reducit ad materiam corporis. Sed hoc supponitur ab ista opinione etiam esse in spirituali substantia ex ordine sapientiae creatis, quod inaequales in naturalibus fecit Angelos propter distinctionem officiorum.

Ad ALIUD dici potest, quod in superadditis magis convenit cum eo qui est sui ordinis, quam cum alio : sed non in diversitate substantiali, vel convenientia.

Ad ALIUD dicendum, quod non sic distinguitur illa proprietas : sed potius quia in Angelo secundum multitudinem in latum ex ordine creantis, in homine autem in longum secundum ordinem generationis.

Ad ALIUD dicendum, quod bonitas in multitudine specierum relucet in ordine universi : sed in ordine unius naturae relucet secundum multitudinem individui.

Ad iu autem quod contra objicitur, Ad obiect.1. secundum alias opiniones dicendum, quod non est idem de animabus : quia animae non ita sunt separatae quin sint formae substantiales corporum : et ideo accipiunt esse in corpore, licet secundum esse non dependeant ab ipsis corporibus : et unius potentiae secundum rationem est unus actus secundum rationem : et ideo animae sunt unius rationis : quia potentia est unius rationis.

Ad iu autem quod contra objicitur, dicendum quod numquam separatur ab anima ordo ad corpus : et ideo illa objecitio non valet.

Ad ALIUD dicendum, quod magis et vp obiect. 2 minus quandoque fundantur supra diversas formas per minus nobile et magis nobile ad idem ordinatas, sicut magis et minus cognoscere in sensibili et rationali : et tunc verum est, quod non variant speciem, sed ostendunt speciei variationem : et ita magis et minus est in simplicitate essentiae et perspicacitate intelligentiae Angelorum : et ideo ostendunt diversitatem speciei.

Ad iu quod ulterius quaeritur, dicenAd quæst. Ad I. dum quod nullus in toto cœlo secundum Dionysium est alteri æqualis.

Ad iu quod contra objicitur, dicendum Ad 2. quod æquipotentes sunt in ratione actus hierarchiae, sicut converti in Deum, vel hujusmodi : sed non sunt æquipotentes in participando lumen deiforme quod participatur in hierarchia, et in assimilatione divina.

Ad ALIUD solutum est supra, quia hoAd 3. mines inferiores in natura, per studium virtutis proficiunt, et gradum superiorum accipiunt : et ita suppletur locus Luciferi.

<--- Page Split --->

G. Quomodo dicat Scriptura decimum ordinem ex hominibus compleri, cum non sint nisi novem ordines?

Notandum etiam, quod decimus ordo legitur de hominibus restauradus. Sed cum non sint nisi novem ordines, nec plures fuissent etiamsi illi qui ceciderunt perstitissent, moventur lectores quomodo Scriptura dicat decimum ordinem compleri ex hominibus. Gregorius namque ait homines assumendos in ordine Angelorum : quorum alii assumuntur in ordine superiorum, qui scilicet magis ardent charitate : alii in ordine inferiorum, qui scilicet minus perfecti sunt 4. Ex quo apparet non esse de hominibus formandum decimum ordinem, tamquam novem sint Angelorum, et decimus hominum : sed homines pro qualitate meritorum statuendos in ordinibus Angelorum. Quod ergo legitur decimus ordo complendus de hominibus, ex tali sensu dictum fore accipi potest, quia de hominibus restaurabitur quod in Angelis lapsum est : de quibus tot corruerunt, ut posset fieri decimus ordo. Propter quod Apostolus dicit restaurari omnia in Christo quæ in cœlis, et quæ etiam in terris sunt 5, quia per Christum redemptum est genus humanum, de quo fit reparatio ruinæ Angelicæ : tamen non minus salvaretur homo, si Angelus non cecidisset.

H. Quod homines assumuntur juxta numerum stantium, non lapsorum.

Non enim juxta numerum eorum qui ceciderunt, sed eorum qui permanserunt, homines ad beatitudinem admittuntur.Unde Gregorius: Superna illa civitas ex Angelis et hominibus constat: ad quam credimus tantos humani generis ascendere, quantos illic contigit Angelos remansisse: sicut scriptum est in cantico Deuteronomii: Statuit terminos populorum juxta numerum Angelorum Dei 3.

<--- Page Split --->

I. Quidam dicunt secundum numerum lapsorum Angelorum homines reparandos.

A quibusdam tamen putatur, quod homines reparentur juxta numerum Angelorum qui ceciderunt: ut illa cœelestis civitas nec suorum civium numero privetur, nec majori copia regnet. Quod Augustinus in Enchiridion sentire videtur, non 1 asserens de hominibus plus salvari quam corruit de Angelis, sed non minus, ita dicens 2 : Superna Jerusalem, mater nostra, civitas Dei, nulla civium suorum numerositate fraudabitur, aut uberiore etiam copia fortasse regnabit. Neque enim 3 numerum aut sanctorum hominum, aut immundorum daemonum novimus: in quorum locum succedentes filii Catholicae matris, quae sterilis apparebat in terris, in ea pace de qua illi ceciderunt, sine ullo temporis termino permanebunt. Sed illorum civium numerus sive qui est, sive qui fuit, sive qui futurus est, in contemplatione ejus artificis est, qui vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt 4. Ecce aperte dicit non minus de hominibus salvari, quam corruit de Angelis: sed plus non asserit.

ARTICULUS VIII.

Utrum numerus hominum salvandorum sit juxta numerum cadentium Angelorum? ut, Utrum numerus salvandorum hominum faciat decimum ordinem ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit ultimo, ibi, G, « Notandum etiam, quod decimus ordo legitur de hominibus, etc. »

Ex hoc enim videtur, quod numerus assumendorum hominum sit juxta numerum cadentium Angelorum: et hoc videntur dicere quaedam auctoritates. Super illud Psalmi xlvi, 17: Constitues eos principes, dicit Glossa: « Elegit pauperes ut exaltaret ad ordines cœeli, qui fiunt ex hominibus et Angelis. »

Item, super illud, Omnis locus quem calcaverit pes vester, etc.5, dicit Glossa : « Si diabolum vincere potuero, si meruero ut Dominus conterat eum sub pedibus meis, consequenter locum ejus in cœelis habebo. »

Item, Ibidem, « Non habebit locum ejus, qui non domat omnes motus iræ. » Item, Ad hoc sunt ea quæ dicit Magi-

<--- Page Split --->

ster in Littera ex Gregorio et Augustino.

Sed contra. SED CONTRA :

  1. Angeli excellunt homines in naturalibus : ergo videtur, quod etiam in gratia: ergo homines ad statum Angelorum pervenire non possunt : ergo necesse est, quod decimum ordinem faciant.

  2. Item, Sit quod Angelus non cecidisset (ut dicit Anselmus) homo praevisus erat ad gloriam : ergo salvaretur : ergo tunc, ut videtur, non intrasset in locum cadentium Angelorum : ergo faceret ordinem decimum.

  3. Item, Homines habebunt corpora : ergo ignobiliores erunt quoad hoc quam substantia omnino spiritualis : ergo non congruit eis idem locus et ordo beatitudinis : ergo necesse est decimum ordinem constituere.

  4. Item, Hoc videtur sequi ex Evangelio Luc. xv, 8 et seq., ubi homo significatur per drachmam decimam, quod non esset nisi decimum ordinem faceret.

  5. Item, Nullus sapiens coordinat ea quae non sunt ejusdem ordinis secundum naturam : sed homo et Angelus non sunt ejusdem naturae : ergo nec ejusdem ordinis secundum naturam : ergo non sunt coordinandi in gloria, ut videtur.

  6. Præterea, Beata Virgo ad minus videtur facere ordinem specialem : quia exaltata est super omnes choros Angelorum ad cœlestia regna secundum Hieronymum.

Solutio.

Solutio. Quoad unam partem istius quaestionis, scilicet quot assumantur, non est qui possit respondere, nisi solus ille cui cognitus est numerus electorum in superna felicitate locandus : sed tamen duas opiniones tangit Magister in Littera. Tertia autem est eorum qui dicunt,

quod tot virgines assumentur quot fuerunt cadentes et stantes Angeli, et aliorum tot quot sunt omnes alii : et quid verum sit de hoc, nullus potest probare.

Ad aliam partem quaestionis, scilicet utrum homo faciat ordinem decimum? Dicendum, quod est decimus in numero, et sic facit decimum, ut dicit Magister : et est decimus in gradu, et sic numquam erit decimus.

Ad ea quae objiciuntur in contrarium, Adi dicendum quod licet Angeli excellant in naturalibus, non tamen in gratia : quia gratia datur secundum quantitatem meriti et præparationis, non secundum sola naturalia.

Ad aliud dicendum, quod non faceret Ad decimum in gradu : quia quod supplet locum cadentium, hoc non est causa creationis hominis : sed hoc contingit per accidens, scilicet quia ille cecidit. Nihil- óminus tamen ille salvatus fuisset, et secundum gradum suum exaltatus in gloria, et non in nonum gradum, si ille non cecidisset.

Ad aliud dicendum, quod drachma Ad decima dicitur quoad numerum, et non quoad gradum decimum quem facit.

Ad aliud dicendum, quod quidam dixerunt (nescio quare, quia nulla ratio id suadet) homines futuros in cœlo aqueo, et ngelos in empyreo : sed hoc nihil est : quia corpora nostra nobilitabuntur tunc ultra nobilitatem empyrei : et ideo nulla est objectio de corpore : et per hoc patet etiam responsio ad tertium.

Ad ultimum dicendum, quod Beata M Virgo habet specialem gradum : sed non facit ordinem : quia ordo sonat multitudinem in gradu uno communi : sed sibi hoc est speciale propter dignitatem Filii.

<--- Page Split --->