DISTINCTIO VIII.

De potestate dæmonum quam habent super corpora similia humanis.

A. Utrum Angeli omnes corporei sint, quod quibusdam visum est, quibus Augustinus consentire videtur, dicens Angelos omnes ante casum habuisse corpora tenuia et spiritualia, sed in casu mutata in deterius malorum corpora, ut in eis possent pati.

Solet etiam in quaestione versari apud doctos, Utrum Angeli omnes, boni scilicet ac mali corporei sint, id est, corpora habeant sibi unita ? Quod aliqui putant, innitentes verbis Augustini qui dicere videtur, quod Angeli omnes ante confirmationem vel lapsum, corpora aerea habuerint de puriori ac superiore aeris parte formata, ad faciendum habilia, non ad patiendum : et Angelis bonis qui perstiterunt, talia sunt observata corpora, ut in eis possint facere, et non pati : quae tantæ sunt tenuitatis, ut a mortalibus videri non valeant, nisi supervestita aliqua grossiori forma, qua assumpta videntur, depositaque videri desinunt. Angelis vero malis mutata sunt in casu corpora in deteriorem qualitatem spissioris aeris. Sicut enim a loco digniori in inferiorem locum, id est, in caliginosum aerem dejecti sunt : ita illa corpora tenuia mutata sunt et transformata in deteriora corpora et spissiora, in quibus pati possent a superiori elemento, id est, ab igne. Et hoc Augustinus sensisse videtur super Genesim ita dicens : Dæmones dicuntur aerea animalia, qui corporum aereorum natura vigent : nec per mortem dissolvuntur, quia prævalet in eis elementum aptius ad faciendum quam ad patiendum. Ad patiendum enim humor et humus, ad faciendum aer et ignis aptitudinem præbent. Transgressores vero Angeli cum principe suo nunc diabolo, tunc archangelo, non mirum si post peccatum in hanc caliginem detrusi sunt. Neque etiam hoc mirum est si conversi sunt ex pœna in aeream qualitatem, qua possunt ab igne pati.

<--- Page Split --->

Caliginosa tamen aeris tenere tantum permissi sunt, qui eis quasi 1 carcer sit usque ad tempus judicii 2. Ecce his verbis videtur Augustinus ita tradere quod quidam opinantur de corporibus Angelorum. Hoc autem eum alii dixisse adstruunt non ita sentiendo, sed opinionem aliorum referendo, quod ex ipsius verbis dijudicare volunt: quibus ait, « Dæmones dicuntur aerea animalia: » non ait, sunt: ita enim quidam dicebant. De habitatione vero caliginosi aeris in quem detrusi sunt, non opinando, sed rei veritatem asserendo, eum tradidisse dicunt quod ipsius locutionis distinctio ostendit 3. Dicunt quoque plurimos Catholicos tractatores in hoc convenisse, atque id concorditer docuisse, quod Angeli incorporei sint, nec corpora habent sibi unita: assumant autem aliquando corpora Deo præparante, ad impletionem ministerii sui sibi a Deo injuncti, eademque post expletionem deponunt: in quibus corporibus hominibus apparuerunt atque locuti sunt. Et aliquando quidem locuti sunt ex persona Dei, sine distinctione alicujus personæ: aliquando ex persona Patris, vel Filii, sive Spiritus sancti.

ARTICULUS I.

« Solet etiam in quaestione versari apud doctores, etc. »

In hac distinctione tria dicuntur. Primo, de corporibus Angelorum? Secundo, de apparitione Dei corpore assumpto, ibi, B, « Nec dubitandum est, etc. » Et tertio, de hoc, Utrum illabi possunt Angeli mali vel boni substantialiter in animas hominum, ibi, E, « Illud etiam consideratione dignissimum, etc. »

Has autem partes leve est subdividere.

Utrum dæmones vel Angeli corpora habeant? et, Utrum sit concedendum, quod Angeli in comparatione Dei corporei sint?

Circa primam partem quæremus quinque, scilicet, An dæmones vel Angeli corpora habeant?

Secundo, Utrum corpora quandoque assumant?

Tertio, Quid sit assumere?

Quarto, de qua natura illa assumant.

Quinto, de actibus quos in illis operantur.

AD PRIMUM sic proceditur :

Videtur enim, quod omnes Angeli per naturam corpora habeant :

<--- Page Split --->

  1. Dicit enim Augustinus in libro IV de Civitate Dei : « Ob hoc enim et providentia divina eis, quibus nos constat esse potiores, data sunt quaedam potiorum corporum munera, ut illud quo eis praeponimur, etiam isto modo nobis commendaretur multo majore cura excelondum esse quam corpus, ipsamque excellentiam corporalem, quam daemones habere nossemus, prae bonitate vitae, qua illis praeponimur, contemnere disceremus, habituri et nos immortalitatem corporum, non quam suppliciorum aeternitas torqueat, sed quam puritas praecedat animorum 1. » Ex hoc accipitur, quod daemones habent corpora naturaliter sibi unita : ergo eadem ratione Angeli.

  2. Item, Ibidem, « Sicut enim fieri potuit quod aeree volucres terrestribus nobis non solum non praeferantur, sed etiam subjiciantur propter rationalis animae, quae in nobis est, dignitatem : ita fieri potuit, ut daemones quamvis magis aerei sint, terrestribus nobis, non ideo meliores sint, quia est aer quam terra superior : sed ideo eis homines praeferendi, quoniam spei piorum hominum nequaquam illorum desperatio comparanda est. » Ex hoc accipitur idem quod prius.

  3. Item, Ibidem, « Ipse Apuleius terrestre animal hominem dicit, qui tamen longe praeponitur animalibus aquatilibus, cum ipsas aquas terris praeponat Plato : ut intelligamus non eumdem ordinem tenendum, cum agitur de meritis animarum, qui videtur esse ordo in gradibus corporum : sed fieri posse, ut inferius corpus anima melior inhabitet, decentiorque superius 2. » Ex hoc accipitur idem quod prius.

  4. Item, Ibidem, « Apuleius diffiniens daemones, ait eos esse genere animalia, animo passiva, mente rationalia, corpore aerea, duratione aeterna. Horum vero quinque tria priora illis esse nobis-

cum communia, quartum proprium, quintum eos cum diis habere commune. » Ex hoc accipitur idem quod prius.

  1. Item, Ibidem, « Si virtuosi essent daemones et sapientes, non essent colendi : quanto minus non honore divino digna sunt aerea animalia, ad hoc rationalia, ut misera esse possint : ad hoc passiva, ut misera sint : ad hoc aeterna, ut miseriam finire non possint. » Et quia ad hoc multae suppetunt auctoritates, ideo istae sufficiant.

  2. Per rationes objicitur sic : Dicit Gregorius in Homilia 10 in Evangelium, quod Judaeis tamquam ratione utentibus, rationale animal praedicavit : et intelligit de Angelo : rationale autem animal compositum est ex corpore et anima : ergo Angeli babent corpora per naturam sibi unita.

  3. Item, Bernardus in sermone 5 super Cantica, dicit sic : « Quoniam modo implent ministerium suum sine corpore, praesertim apud viventes in corpore. » Denique non est discurrere, neque de loco ad locum transire, nisi corporum.

  4. Item, Ibidem, « Omnis spiritus praeter increatum indiget corpore, animalis ut serviat, angelicus ut prodesse possit, humanus ut beatitudinem acquirat : » et hoc ibidem dicit saepius, scilicet in quatuor locis.

Item, Augustinus in libro III de Trinitate videtur hoc velle : ergo ita est.

Item, Ibidem arguunt Sancti, quod loquuntur, et comedunt, et alios actus corporales faciunt : ergo habent corpora, ut videtur : ergo oportet hoc dicere.

Sed in contrarium est quod dicit Diosed contra. nysius in libris suis saepius, quod sunt divinae mentes, et spiritualia lumina, immateriales, et incorporei. Et Damascenus, quod intellectuales existentes, substantiae in intellectualibus locis sunt : ergo corpora non habent.

  1. Item, A quibusdam objicitur sic,

<--- Page Split --->

quod si duo composita sunt, quorum unum invenitur sine altero, necesse est et reliquum per se inveniri : est autem quaedam compositio ex spirituali et corporali substantia, et corporalis invenitur sine spirituali : ergo et spiritualis sine corporali : ergo necesse est aliquam spiritualem per se sine corpore esse.

  1. Item, Gradus sunt in spiritualibus substantiis, scilicet vegetativi, et sensitivi, rationalis, et intellectualis. Et vegetativum invenitur per se, et sensitivum et vegetativum simul, et rationale cum his duobus : intellectivus autem nullius corporis est actus : ergo intellectualis substantia sine corpore debet inveniri.

tes et solidantes ea quantum volunt : cum tamen in sui veritate prae subtilitate naturæ impalpabilia sunt, et nostris omnino inattingibilia visibus : an vero simplici spiritualis substantia subsistentes, corpora cum opus est sumant, rursumque expleto opere ponant, in eamdem de qua sumpta sunt materiam dissolvenda : nolo ut a me requiratis. Videntur Patres de hujusmodi diversa sensisse, nec mihi perspicuum est unde alterutrum doceam, et nescire me fateor. Sed et nostris profectibus non multum conferre arbitror harum rerum notitiam. » Ex hoc accipitur quod antiquitus opinati sunt Sancti diversa circa ista : sed modo veritas magis discussa est, et inventus est Augustinus ista ex hypothesis dixisse, et opiniones aliorum referendo : et ideo nullo modo dubitandum est quin Angeli spirituales sint substantiæ, et nulla corpora naturaliter habent sibi unita.

concedendum sit, quod Angeli in comparatione Dei corporei sint, et in se spirituales et incorporei ?

Videtur quod sic : quia

  1. Hoc expresse dicunt Gregorius et Damascenus.

  2. Item, Quidquid loco continetur et exigit locum quo concluditur, corpus est : Angelus autem loco continetur : ergo Angelus ad minus respective corpus est.

  3. Item, Nihil recipit actiones corporis agentis secundum qualitatem corpoream et materialem, nisi corpus : daemones recipiunt actiones corporis agentis secundum qualitatem corpoream, quia caliditatem : ergo habent corpora, ut videtur.

Ad omnes auctoritates primas dicendum, Ad quod ibi Augustinus loquitur ex hypothesi contra Platonicos, quod si supponeretur daemones naturaliter habere corpora aerea, quod adhuc non essent colendi pro diis ab hominibus : quia homines praeferuntur eis dignitate animae : et indignius non est colendum a digniori. Et hoc ita esse quilibet diligenter circumstantias Litterae considerans, inveniet.

Ad illud quod objicitur de Gregorio, dicendum quod animal dicitur duobus modis, scilicet proprie, et tunc dicitur a natura animalis, et sic Angeli non sunt animalia : et a proprietate aliquando large, quae proprietas est vivere et sensibilium habere cognitionem, et sic vocatur rationale animal Angelus : quia cum homine convenit in potestate ratiocinandi, licet non in modo.

Solutio. Solutio. Apud quosdam Patres, ut sunt beatus Bernardus et alii, inter opinabilia illud ponebatur, Utrum Angeli haberent corpora, vel non ? Unde dicit Bernardus in sermone 5 super Cantica : « Cæterum. Angelica corpora, utrumnam ipsis spiritibus naturalia sint, sicut hominibus sua, et sint animalia sicut homines, immortalia tamen, quod nondum sunt homines : porro ipsa corpora mutent et versent in forma et specie qua volunt quando apparere volunt : densan-

Ad aliud dicendum, quod Angeli bene discurrunt sine corpore, sed non commetiendo se loco : et hoc modo intelligit Bernardus in dicto suo : quia commetiendo se non moventur nisi assumpto corpore.

Ad aliud dicendum, quod Angelus in

<--- Page Split --->

ministerio non indiget corpore universaliter, sed in quodam secundum quod facit in praesentia sensuum ad solatium eorum quibus apparet: et de hoc debet intelligi dictum Bernardi, si aliquid dicit. Sed tamen ipse etiam Bernardus relinquit dictum suum in dubio: et ideo nihil dicto suo probari potest.

Ad aliud dicendum, quod tales actus fiunt assumptis corporibus non sibi unitis, de quibus infra quaeretur.

Ad aliud dicendum, quod licet ostensum sit supra, quod illud argumentum non valet: tamen concedo illud.

ARTICULUS II.

An Angeli boni et mali possunt assumere corpora? et, Ad quid indigeant corporibus assumptis? et, Quid hujusmodi corpora moveat ?

Secundo quaeritur, Utrum assumant quandoque corpora ?

Ad m quod ulterius quaeritur, dicenAd quest. dum quod Angeli nec in se nec in comparatione ad Deum corpora sunt: quoniam impossibile est quod aliquid in comparatione ad alterum sit corpus, et in se non corpus.

Videtur autem, quod sit impossibile eos corpora assumere :

  1. Necesse est enim, quod inter omne assumens et assumptum sit proportio : nulla autem proportio est inter Angelum et corpus : ergo impossibile est ipsum assumere corpus.

Ad dicta autem Bernardi, Gregorii et Damasceni dicendum, quod corporei dicuntur quantum ad convenientiam cum corpore remotam, et hoc est loco circumterminari, cum Deus non terminetur loco : sed tamen non circumterminantur nisi diffinitive, cum corpus circumscriptive sit in loco.

  1. Item, Sicut se habet spiritus per substantiam unibilis corpori ad corpus, ita se habet spiritus non unibilis per substantiam corpori ad separationem a corpore : sed spiritus per substantiam unibilis corpori non fit nisi in corpore facto : ergo alius spiritus numquam est nisi a corpore separatus : ergo numquam assumunt corpora.

Ad aliud dicendum, quod puto istam esse falsam, quod Angelus ad sui existentiam vel opus proprium loco indigeat, tamen quidam hoc dicunt: sed in quodam ministerio propter nostram indigentiam, necessarium est corpus assumere.

Ad ultimum dicendum, quod hoc omnino absurdum est, et valde alienum, quod daemones indigent corpore, ut igne possint torqueri : quia secundum hoc etiam animae nostrae exutae corporibus indigerent corporibus, quando vadunt ad infernum vel purgatorium.

Qualiter autem ille ignis agat in spiritualem substantiam ? dicendum quod agit ut instrumentum justitiae vindicantis, sicut supra dictum est, et in fine libri IV Sententiarum probatur.

  1. Item, Quid est quod moveat corpus ad vestiendum Angelum ? aut enim hoc erit natura, aut ars. Si natura: ergo per naturam uniretur ei, quod falsum est. Praeterea, Natura qua movetur corpus, est calidum, et frigidum, et aliae hujusmodi qualitates elementales : nulla autem talium movet corpus ad Angelum. Si autem dicas, quod ars : omnis autem ars movens et mutans corpus, indiget instrumento : ergo videtur, quod instrumento indigeat : et quod est illud ? Si dicas, quod Deus format eis corpus, sicut videtur dici in Littera : secundum hoc facile est solvere : quia si Deus vellet, etiam ipsi spiritus converterentur in corpora : sed hoc videtur esse fictum : ergo videtur, quod totum sit in praestigiis quibusdam factum, quod legitur de corpo-

<--- Page Split --->

ginaria corporis ut operentur ad phantasiam, et in quibusdam speciebus intelligibilibus ut operentur ad intellectum : tamen bene concedo, quod dæmon non immediate potest supra intellectum, licet possit ordinare phantasmata, et etiam illuminare aliquo modo lumine sui intellectus, ut infra patebit, ad decipiendum intellectum hominis.

Ad aliud dicendum, quod falsum supponitur : quia efficacius et perfectius instruitur et decipitur homo quandoque ex sensu quam ex imaginatione vel intelligibilibus : et hoc propter connaturalitatem nostri intellectus, qui omnia intelligibilia sua haurire consuevit ex sensu et sensibilibus : et quia sensus particularis in proprio sensato non decipitur : phantasia etiam, et etiam componens intellectus qui est ex phantasmate frequenter errant.

ARTICULUS III.

Quid sit assumere corpus ? et, Quomodo fiat locutio in Angelis assumpto corpore, et quomodo in nobis ? et, Quomodo corpus animatum, ut serpens, vel asina, per imaginationem et sensus et spiritum animalem fuerit causa illius vocis quae sonabat per os ejus, vel non ?

Tertio quaeritur, Quid sit assumere corpus ?

  1. Si enim hoc idem est quod movere, tunc videtur quod Angeli assumpserunt Sodomam : quia moverunt eam ad incendium. Et hoc parum valet.

  2. Si dicatur, quod hoc est assumere corpus quod est circumvestire sibi, ut ulli appareat, et operetur aliquas opportunas pro tempore operationes. CONTRA : In illo corpore loquitur Angelus : loque-

la autem non fit sine conceptione intentionum illarum quae exprimuntur per linguam : oportet igitur esse viam qua ab intellectu concipiente deveniant ad sermonem prolatum, sicut in nobis est quod intellectus continuatur imaginationi per unionem intellectualis partis cum sensibili : et ideo intentio intellectus accipit imagines corporales in organo imaginationis, et illam continuationem habet cum sensu communi, et ibi accipit imaginationes sensibiles : et a parte sensus communis est per nervos continuatio cum lingua, ex quibus fluunt in sermonem expressum : nihil autem talium est inter corpus Angeli et intellectum concipientem quid loquatur : ergo videtur, quod impossibile est vocibus exprimere id quod intendit : sed omnis vox sua erit non significativa.

  1. Si autem dicas, quod Angelus generat intentiones significationum in vocibus illis. CONTRA : In praecedenti distincitione habuimus, quod non sunt creatores formae alicujus, sed sicut agricolaoperantur : ergo non possunt etiam generare intentiones illas in sono quem proferunt.

Praeterea, Omnis forma generatur a proprio effectivo : igitur de forma quae est intentio significationis in voce quam Philosophus vocat virtutem vocis, et Augustinus similiter, generans habebit proprium. Constat autem, quod hoc non est natura : quia natura non utitur talibus : ergo necesse est, quod intellectus per aliquem modum continuetur organo vel instrumento quo formatur vox illa : et tunc redit eadem conclusio quae prius habita est.

EODEM MODO quaeritur, Si illud corpus Quæst. 1. quod est animatum, ut serpens, et asina, per imaginationem et sensus et spiritum animalem fuerit causa illius vocis quae sonabat per os ejus, vel non ?

Videtur, quod sic : quia facilius et aptius fit aliquid motore naturali quam violento : anima autem illius animalis

<--- Page Split --->

fuit naturalis motor corporis : ergo debuit fieri per illum.

Sed contra. Sed contra : Imaginatio illius animalis et sensus communis illius, non sunt apta ut in ipsa vel per ipsa fluant intentiones intelligibilium sententiarum ad vocis formationem : cum igitur illæ voces prolatæ significativæ fuerint sententiarum conceptarum ab intellectu, videtur quod mediantibus viribus illorum animalium prolatæ non fuerunt.

Quæst. 2. ULTERIUS quæritur de organis sensuum quæ apparent in talibus corporibus. Constat enim, quod omnis diversitas quæ est in corpore naturali, est propter diversitatem virium quæ est in anima, ut dicit Commentator super II de Anima : ergo videtur, quod etiam oculus in corpore assumpto est, ut videat per ipsum Angelus, et auris ad audiendum : et sic de aliis.

Sed contra.

Sed contra hoc est,

  1. Quod tunc sensibilium cognitionem haberet Angelus, accipiendo aliquid ab ipsis sensibilibus : et hoc est supra improbatum.

  2. Præterea, Vis visiva hominis non videret per oculum asini : quia non habet proportionem nisi ad organum sibi proprium et connaturale : Angeli autem et dæmones in diversis figuris apparent : ergo videtur, quod illa membra quæ videntur in eis, sint otiosa.

Solutio.

Solutio. Sine præjudicio de occultis loquens, dico quod Angelum assumere corpus est circumvestire sibi ad operandum, et apparendum secundum congruitatem officii, quod tunc ostendere et perficere intendit : et puto, quod corpus sequitur ad nutum Angeli obediendo sibi.

Ad quæst. 1.

Ad in autem quod quæritur de sermone, dico quod duplex est opinio de generatione intentionis in sermone prolato. Quidam enim dicunt, quod eadem quæ est in intellectu effluit per imaginationem et sensum communem, et puto

quod illa est falsa, quia species non format intellectus, sed accipit a rebus : et ideo si effluerent eaedem, post doctrinam non manerent ibi. Alia est opinio vera, quod intellectus mediantibus viribus animæ sensibilis in spiritu attracto verberans et figurans voces generat similes illis in sonis, sicut ars in materia generat sibi speciem similem : et puto quod hoc est verum. Sed hoc bene possunt Angeli facere : sed tantum est differentia, quod Angelus generat eas per corpus non unitum sibi : intellectus autem per unitum.

Ad in autem quod contra objicitur, dicendum quod non est ibi via continua, nec in corpore animato ut serpens, nec etiam in non animato : nec tamen sequitur, quod Angeli creent eas : sed faciunt adminiculum ut de materia propria sibi educantur : sicut etiam faciunt in corporum transmutatione, ut dictum est supra. Hoc autem non est nisi formatio figurarum in sono : quia illa habita habetur signum intellectus.

Ad aliud dicendum, quod ut puto, illorum animalium linguæ immediate movebantur ab Angelo, et non ab anima propria : et ideo etiam rationalia non fuerunt, nec tales voces cum proferrentur, imaginabantur.

Ad aliud dicendum, quod ut puto, AlAngelus secundum se totum adest in corpore illo : et non distinguitur secundum vires ad similitudines organorum quæ apparent in corporibus illis : unde non video, quod possim sustinere, quod audiat per aurem, et videat per oculum, et sic de aliis : nec tamen sunt inutilia : quia faciunt ad intelligendum ministerium obsequii, vel malitia quam faciunt circa nos : et ideo etiam in diversis formis apparent.

<--- Page Split --->

ARTICULUS IV.

Unde assumant corpora Angeli, utrum de elementis aut natura cæli ? et, Utrum forment corpora paulatim aut subito ?

Quarto, Quæritur de quo corpore assumant, utrum de cæli corpore vel elementis ?

  1. Si enim detur, quod de cœlo, tunc oporteret quod pars cœli evelleretur a parte alia : ergo esset divisibile et corruptibile : quod improbatur a Philosopho in I de Cœlo et Mundo in fine.

  2. Præterea, Corpus quod per motum suum causa est secundum naturam omnis generationis et corruptionis, impossibile est quod generabile et corruptibile intelligatur : tale autem est corpus aliquod, quodcumque sit illud : quia oportet quod corpus accedens et recedens oblique et recte faciat transmutationem divisam quæ apparet. Si ergo hoc corpus non est cœlum, oportebit te quærere aliud : et si non inveneris, dabis illud : ergo impossibile est dividi ipsum : ergo non assumunt inde corpora.

  3. Item, Illud corpus per naturam aliquo modo non potest habere nisi motum circularem : ergo Angeli numquam venirent ad nos in ipso : sed semper gyrarent centrum terræ.

  4. Item, Illud corpus non est receptibile figurae nisi circularis, ut probatum est in II de Cælo et Mundo. Angeli autem apparent in figura hominum et leonum et multorum aliorum : ut dicit Dionysius : ergo corpora non sumunt de cœlo.

Si autem dicas (sicut innuitur in Littera) quod boni sumunt corpus de superiori aere, et mali de inferiori. Ad hoc sequitur multiplex inconveniens : quo-

rum primum est, quod aer est calidus et humidus, sed maxime humidus : ergo minine terminabilis proprio termino, sed semper fluens ad alia : ergo quocumque moveatur, continuabitur illi aeri ad quem trajicitur : ergo non remanet corpus Angeli distinctum a toto aere cum movetur in ipso. Secundum, cum humidum præcipue non corporale, sicut est aer, nullo modo retentivum sit figurarum : sequitur, quod corpus Angeli nullius sit figurae, nisi per accidens, si vasi infundatur, et figuras vasis habeat quamdiu est in vase : et hoc ridiculum est dicere de Angelis. Tertium, quia cum saepe moveantur a nobis in cœlum, comburerentur in igne corpora illa, et dæmonum in inferno. Quartum, quia cum omne corpus divisibile sit, secarentur corpora illa, ita quod pars caderet a parte, quod multi nisi sunt facere dæmonibus, et non potuerunt. Per auctoritates hic objicere superfluum est, quia infinitæ suppetunt.

SOLUTIO. Sine præjudicio dico, quod formant corpora de aere : sed habent potestatem per semina naturalia inspissandi et miscendi aerem : quia cum aer naturaliter frigido contrahente grossatur in aquam, et aqua in terram : et calido subtiliante terra et aqua in aerem. Unde dico Angelum hoc posse facere subito quod natura facit paulatim. Et bene concedo, quod non tenent figuras nisi misecantur ad grossitiem : et iterum subito vertantur in subtilitatem invisibilem per alias causas seminales adhibitas. Et ideo si secantur, quasi continuantur statim : et non cum alio corpore : quia terminata sunt causis seminalibus miscentibus et grossantibus : et hoc intelligo velle dicere Litteram, cum dicit, quod mutant et versant ut volunt.

Et per hoc patet solutio ad totum : quia bene puto, quod stultum fuit dicere, quod essent corpora illa de natura cœli.

<--- Page Split --->

ARTICULUS V.

Quæritur de actibus Angelorum : An boni possunt comedere, et mali generare? et, Unde mali habeant semen suæ generationis?

Quinto, Quæritur de actibus quos faciunt in corporibus illis, et præcipue de duobus, scilicet uti alimento quod fecerunt sæpe boni, et generare quod dicuntur facere mali.

Videbantur autem vere comedere : quia

  1. Abraham patriarcha qui spiritualis erat, et probabile est quod discretionem habuerit, obtulit eis cibos, et illi comedebant 1 : ergo videtur, quod vere comedebant.

  2. Item, Angelos qui sunt nuntii veritatis non decet præstigiis phantasticis homines illudere : ergo videtur, quod nihil ostenderunt Angeli in se, quod secundum veritatem non fecerunt.

  3. Item, Quamvis immortales sint et non indigeant, ex hoc non sequitur, quod non vere comederint : quia etiam Dominus resurrexit in corpore immortali et impassibili : et tamen vere comedit et bibit, sicut legitur in Evangelio1.

  4. Item, Vere loquebantur : et non est magis ratio, quare vere agunt unum actum corporalem quam alium : ergo et vere comederunt.

Sed si hoc detur, tunc sequitur quod vere digesserint cibos, et vere sibi aliquid incorporaverunt : et cum hoc fiat ad restaurationem deperditi, oportebit quod in illis corporibus calore naturali aliquid deperderetur : quæ absurda sunt, præter alia quæ ex hoc immunda sequerentur.

Ex opposito etiam quæritur de Angelis malis, Utrum generent ?

Videtur autem quod sic : quia verissime legitur de incubis et succubis damonibus : et vidimus personas cognitas ab eis, et loca in quibus vix umquam per noctem potest dormire vir, quin veniat ad eum dæmon succubus.

Item, Rumor publicus de Merlino filio incubi testatur hoc, ut videtur.

Sed tunc quæritur, Unde veniat semen? aut enim descinditur ab eodem corpore, aut apportatur alienum. Si ab eodem, hoc non potest esse : quia hoc non est humanum.

Præterea, Semen licet descindatur a toto corpore, tamen ex maxima sua parte descinditur et a cerebro, et hepate, et corde, et præcipue a cerebro : et talia membra interiora non sunt in corporibus illis assumptis, quia superfluum esset.

Præterea, Secundum judicium Aristotelis, spiritus quidem retentus in viscositate seminis, habens in se virtutem triplicem a calore elementi et cœli et animæ, facit opus informativæ virtutis. Medici autem dicunt, quod spiritus triplex retinetur in seminis viscositate, scilicet animalis, naturalis, et vitalis : et quod ille spiritus facit totum : et unde venit ille spiritus in corpus assumptum a dæmone ?

Si dicas, quod assumit corpus hominis mortui quando vult operari tales actus, et ab illo descindit tale faciendo ipsum per motum, et semina caloris hausta in elementis. Contra hoc est, quod mortuum est : et si totum liquesceret, non faceret semen aptum generationi.

Item, Non habet principium cujus est ille actus, scilicet animam vegetabilem : qualiter ergo ponitur generare ?

Si autem dicas (sicut videtur dicere Augustinus) quod accipit semen a pollutis et transfundit, vel facit se succubum uni, et incubum alteri : et ita transfundit. Hoc non videtur esse : quia tra-

<--- Page Split --->

dunt Auctores, quod etiam propter longitudinem genitalium vel ineptitudinem evaporat semen in egressu, et exspirat ab eo spiritus, ita quod non sit aptum generationi : ergo multo magis exspirabit transportando de loco ad locum.

Item, Si tale genus daemoniorum intendit generationi principaliter, tunc posset sine coitu ponere semen acceptum in matricem mulieris, quare igitur coit cum ipsis, praecipue cum mora coitus faciat ad exspirationem seminis ? Si dicas, quod ad generationem exigitur etiam semen mulieris : et ideo coit, ut hoc descindat. CONTRA : Per motum matricis secundum Avicennam, hoc potest descindere : ergo cum possit matricem movere, videtur quod sit superfluum coire.

Si dicas, quod non sit necessarium semen ad conceptum : quia dicit Isidorus, quod equae in insula Portugaliae concipiunt ex vento. Hoc nihil est : quia non dicit, quod mulieres possint hoc facere ex vento : et nos loquimur de conceptu mulieris a daemonibus. Praeterea, Isidorus dicit multa in illo libro de Animalibus, quae non bene probata sunt.

Sed neutram istarum bene possum ponere in Angelo : quia naturalem potestatem alicujus operis quod numquam infuit, et contra naturam inesset si esset, ponere in aliqua substantia, est vanum et frustra in operibus Dei et naturae ponere : sic autem se habet Angelus ad comedere. Et hoc est quod dixit Raphael, Tob. xii, 19 : Videbar quidem vobiscum manducare et bibere : sed ego cibo invisibili, et potu, qui ab hominibus videri non potest, utor.

Ad m autem quod objicitur de Abraham, dico quod recognovit quidem ministerium Trinitatis in eis figurari, sed non recognovit esse Angelos usque post mensam : et hoc non est inconveniens, nec minorem sanctitatem ostendens.

Ad aliud dicendum, quod Angeli talia fecerunt referendo ad aliquid spirituale et morale, sicut Dominus finxit se longius ire 1 : et secundum relationem ad illud non erat praestigium, sed veritas.

Ad aliud quod quaeritur de generatione, nescio secundum veritatem quid dicam : sed hoc videtur probabilius, quod succubi sint ad unum, et incubi ad alium : tamen verissime ab eo nuper qui adhuc vivit intellexi, quod dum mollitiei vitio subjaceret, quodam tempore infiniti catti circa eum pollutum apparuerunt, maximo ejulatu et strepitu semen lingentes et deportantes.

Ad hoc autem quod objicitur de evaporatione seminis, potest dici quod circumponunt illud seminibus similibus calore naturali : et ita fovent et retinent, sicut reservatur quandoque post decisionem in vasis seminariis ad tempus, quod non perit.

Et per hoc patet solutio ad totum.

Solutio. Dicendum sine praejudicio, quod Angeli non vere comedunt. Est enim duplex comestio secundum Augustinum in libro XXII de Civitate Dei, scilicet indigentiae, et potestatis. Indigentiae est qua nos utimur, quando nobis cibus ad restaurandum deperditum incorporatur. Potestatis autem est, qua probatur inesse vis naturalis ad comedendum, sed non indigentia : et sic comedit Dominus post resurrectionem : sed tamen cibus redactus est in praejacentem materiam, sicut aqua pluvialis sole, et sicut combustibilia per ignem.

<--- Page Split --->

B. Quod Deus in corporalibus illis antiquis formis apparuit.

Nec dubitandum est Deum in corporalibus formis apparuisse hominibus, sicut Augustinus in libro II de Trinitate ostendit 1, conferens diversa Scripturae testimonia ex quibus Deum in corporeis figuris hominibus apparuisse probat : et aliquando ex persona Dei sine distinctione, aliquando sub distinctione personarum sermonem eis factum esse.

C. De perplexa quaestione quam ponit Augustinus quaerens, An ad exhibendum has corporales apparitiones creatura nova sit formata? An Angeli qui ante erant missi, et si ipsi missi sunt, utrum servata sui spiritualis corporis qualitate, aliquam speciem corporalem de corpulentiori materia assumpserint, an proprium corpus suum mutaverint in speciem actioni sua aptam?

Sed ubi Deum hominibus in corporalibus imaginibus apparuisse asserit : perplexam quaestionem proponit, quam nec absolvit quaerens, Utrum in illis corporalibus apparitionibus creatura aliqua crearetur ad illud opus tantum in qua Deus hominibus appareret : An Angeli qui ante erant ita mitterentur, ut manentes in suis spiritualibus corporibus assumerent ex corpulenta inferiorum elementorum materia aliquam speciem corporalem : quam coaptatam quasi aliquam vestem mutarent in quaslibet species corporales veras quidem : an corpus suum proprium verterent in species aptas actionibus suis per virtutem sibi a Deo datam. Ait enim ita Augustinus in libro III de Trinitate 3 : Quaerendum est in illis antiquis corporalibus formis et visis, utrum ad hoc opus tantum creatura formata sit, in qua Deus, sicut tunc oportuisse judicavit, humanis ostenderetur adspectibus : an Angeli qui jam erant ita mittebantur, ut ex persona Dei loquerentur assumentes corporalem speciem de creatura corporea in usum ministe-

<--- Page Split --->

rii sui : aut ' ipsum corpus suum cui non subduntur, sed subditum regunt, mutantes atque vertentes in species quas vellent accommodatas atque aptas actionibus suis secundum attributam a Creatore sibi potentiam. Sed fateor excedere vires intentionis meae, utrum Angeli manente spirituali sui corporis qualitate, per hanc occultius operantes assumant ex inferioribus elementis corpulentioribus corpus, quod sibi coaptatum quasi aliquam vestem mutent et vertant in quastibet species corporales et ipsas veras, sicut aqua vera in vinum verum conversa est a Domino : an ipsa propria corpora et sua transforment in id quod volunt accommodatum ad id quod agunt. Sed quod horum sit (quoniam homo sum) nullo experimento comprehendere valeo, sicut Angeli qui hoc agunt. Attende, lector, quia questionem propositam non solvit, sed indiscussam reliquit, Utrum Angeli qui mittebantur servatis suis propriis spiritalibus corporibus supervestirentur aliqua corpulentiori specie, in qua possent videri : an ipsum corpus mutarent et transformarent in quacumque vellent speciem in qua possent cerni. In quibus verbis videtur Augustinus attestari Angelos esse corporeos ac propria et spiritalia habere corpora.

D. Quod Deus in specie qua est Deus numquam mortalibus apparuit.

Cæterum hæc velut nimis profunda atque obscura relinquentes, illud indubitanter teneamus, quod Deus in specie essentiae suæ numquam mortalibus apparuit : sicut famulo suo Moysi dicit, Non videbit me homo, et vivet *. Et in Evangelio Joannis legitur : Deum nemo vidit umquam 4. Visible enim quidquam non est quod non sit mutabile. Ideo substantia sive essentia Dei, quoniam nullo modo mutabilis est, nullo modo per seipsam visibilis est. Proinde illa omnia quæ patribus visa sunt cum Deus illis præsentaretur, per creaturam facta esse manifestum est. Et si nos latet quomodo ea ministris Angelis fecerit Deus per Angelos, tamen facta esse dicimus. Audeo ergo fiducialiter dicere, nec Deum Patrem, nec Verbum ejus, nec Spiritum ejus qui est unus Deus per id quod est atque idipsum est, ullo modo esse mutabilem : ac per hoc multo minus esse visibilem.

<--- Page Split --->

ctatu de missione visibili Spiritus sancti disputata invenitur secundum posse meum 1. Et pro ultimo capitulo D, est disputata in prima parte tertiae distinctionis primi libri Sententiarum 2 : et ideo transeundum est ad ultimam partem distinctionis, ibi, E, « Illud etiam consideratione dignissimum videtur, etc., » infra.

Deinde quaeritur de secundae parte lectionis istius, ibi, B, « Nec dubitandum est, etc. »

Sed haec tota lectio in primo libro, tra-

E. Utrum dæmones intrent corpora hominum substantialiter, an illabantur mentibus hominum ?

Illud etiam consideratione dignissimum videtur, Utrum dæmones, sive corporei sive incorporei sint, hominum substantialiter intrent corpora, eorumque animabus illabantur : an ideo intrare dicantur, quia malitia sue ibi effectum exercent Dei permissione opprimendo atque vexando eas, vel in peccatum pro voluntate sua trahendo. Quod in homines introeant atque ab eis expulsi exeant, Evangelium aperte declarat, commemorans dæmonia in quosdam ingressa, et per Christum ejecta 3 : sed utrum secundum substantiam fuerint ingressa, an propter mali effectum dicantur ingressa, non adeo perspicuum est. De hoc autem Gennadius in diffinitionibus Ecclesiasticorum dogmatum 4 ait : Dæmones per energiam et operationem non credimus substantialiter illabi animæ, sed applicatione et oppressione uniri. Illabi autem menti, illi soli possibile est qui creavit : qui natura subsistens incorporeus captabilis est sue facturæ 5. Ecce hic videtur insinuari, quod substantialiter non illabantur dæmones vel introeant corda hominum. Beda quoque super illum locum Actuum Apostolorum ubi Petrus ait Ananiae, Cur tentavit Satanas cor tuum 6 ? dicit : Notandum, quod mentem hominis juxta substantiam nihil implere possit, nisi creatrix Trinitas : quia tantummodo secundum operationem et voluntatis

<--- Page Split --->

instinctum anima de his quae sunt creata impletur. Implet vero Satanas cor alicujus, non quidem ingrediens in eum et in sensum ejus, neque introiens aditum cordis (siquidem potestas haec solius Dei est), sed callida et fraudulenta deceptione animam in affectum malitiae trahens per cogitationes et incentiva vitiorum quibus plenus est. Implevit ergo Satanas cor Ananie, non intrando, sed malitie suae virus inserendo 1. Idem : Spiritus immundus flamma virtutum de cordibus fidelium expulsus, Doctoribus veritatis luctantibus venenum persecutionis infundit. His auctoritatibus ostenditur, quod daemones non substantialiter intrant corda hominum, sed propter malitie effectum : de quibus pelli dicuntur, cum nocere non sinuntur.

ARTICULUS VI.

Utrum daemones substantialiter, et etiam boni Angeli intrent corpora hominum ?

« Illud etiam consideratione dignissimum, etc. » Quærimus hic quinque : quorum primum est, Utrum substantialiter daemones et etiam boni Angeli intrent corpora hominum ?

Secundum autem, Utrum substantialiter illabi possint mentibus et animabus ?

Tertium, Quid sit immittere et incendere ?

Quartum, de modis immissionis et incensionis?

Quintum, Cui parti animae possint immittere, et cui non ?

Ad PRIMUM horum facilis est processus sic :

  1. Nihil ejicitur de corpore nisi quod est in ipso : daemon ejicitur de corpore : ergo est in ipso. Quod autem ejiciatur,

probant Evangelium et miracula Sanctorum.

  1. Item, Multi leguntur possessi a daemonibus : possideri autem est impediri vias animalium virtutum ne pertingant ad actum discretionis humanae : cum igitur istae viae intus sint et non extra, et Angelus sit ubi operatur, oportet daemonem interius operari : ergo et interius adesse : ergo sunt intra.

  2. Item, Dicit Augustinus : « Suadent miris et invisibilibus modis, et per illam subtilitatem suorum corporum non sentientia corpora hominum penetrant sine corpore assumpto. »

  3. Si dicas, quod extrinsecus se corpori applicat : et per energiam et operationem intus praesidet. Quaero quid hoc sit dictu ? Videmus enim quod quantumcumque inordinate se habeant in sensu, ex hoc non pervertitur discretio interius, nisi illa per aliquam operationem pertingant. Energia autem dicitur duobus modis, scilicet ab v quod est in, et v yov quod est labor, quasi interior labor : et ab v quod est in, et v yov, et yri quod est terra, quasi interius laborans ex terrena complexione, scilicet insipientia melancholiae. Et utroque modo energia non faciet interius laborare de insipientia, nisi aliquo interius turbationem operan-

<--- Page Split --->

te : et si hoc est dæmon per seipsum, necesse est ipsum interius adesse.

  1. Item, Corpus non obsistit ei : quare ergo non pertinget interius ?

  2. Item, Augustinus dicit, quod immiscet se sanguini et facit bullire in iram vel spumare in libidinem : ergo videtur, quod interius adsit.

  3. Item, Legitur in Evangelio, quod discerpsit quosdam exiens 1 : ergo oportet, quod sit interius.

e contra. SED CONTRA :

  1. Super illud, Dominus in templo sancto suo 2, dicit Glossa : Simulacris extrinsecus potest præsidere spiritus immundus, intrinsecus esse non potest : ergo multo minus potest esse intus in corpore.

  2. Item, Anima est in corpore in toto tota : ergo cum dæmon etiam sit in corpore in aliqua parte, erit cum tota anima : ergo duo spiritus in illa parte erunt in uno loco spirituali.

  3. Item, In Littera habetur id quod dicit Glossa, Act. v, 3, quod implet Satanas non quidem ingrediens, etc.

  4. Item, Quod tibi nomen est ? Et dicit ei : Legio mihi nomen est, quia multi sumus 3. Et cum legio sit sex millia sexaginta sex, qualiter potuerunt esse in tam parvo corpore ?

  5. Item, Quare volebant ibi inutiliter occupari, cum unus posset ultra vires vexare ?

essentialis quæ facit unum compositum naturale cum idolo toto : sed intrinsecus quoad locum bene potest esse.

Ad aliud dicendum, quod anima non ali est in corpore sicut in loco : sicut in I libro Sententiarum est ostensum 4. Et ideo non excludit alium spiritum a loco eodem, dummodo locus ille sit corporalis.

Ad hoc quod objicitur de Littera, dial co quod intus facit omnia illa : sed Beda intelligit, quod haec faciendo non intrat in animam, nec in corpus, nec in voluntatem substantialiter.

Ad aliud dicendum, quod illa quaestio adstulta est : quia omnes spiritus nullius sunt quantitatis, et non constringunt se plus in loco parvo quam in loco magno.

Ad aliud dicendum puto, quod hoc faal ctum est ut appareret potentia dæmonum ex peccato super naturam hominis : et per consequens gratiam benigne et potenter liberantis agnoscerent.

ARTICULUS VII.

Utrum dæmones substantialiter illabantur mentibus hominum et sensibus, ita quod substantialiter ingrediantur substantiam virium animæ ?

SOLUTIO. Mihi non est dubium quin homines multi dæmonium habuerunt et habeant in corpore suo interius : et multi etiam bonis spiritibus interius existentibus adjuvantur ad multas bonas contemplationes et actiones. Et ideo concedo primam partem objectionum.

Adcbject . 1.

Ad id autem quod primo objicitur in contrarium, dico quod Glossa intelligitur, quod non sit extrinsecus sicut pars

Secundo quæritur, Utrum substantialiter illabantur mentibus hominum et sensibus, ita quod substantialiter ingrediantur substantiam virium animæ quæ sunt sensus, imaginatio, phantasia, intellectus, voluntas, et hujusmodi ?

Videtur autem quod sic : quia

  1. Dicit Philosophus, quod si impartibile tangat impartibile, tangit ipsum totum : ergo si impartibile jungatur ipsi

<--- Page Split --->

impartibili, jungetur totum toti : ergo interius et exterius : ergo necesse est quod illabatur,

  1. Item, Luce, tv, 33, super illud, Erat homo habens demonium immundum, dicit Glossa : Intraverat demonium unde Dominus exiverat : ergo videtur, quod cum Dominus exiverit de substantia anime, quod demonium intravit in substantiam anime.

  2. Item, Arguunt quidam a simili de corpore : quia inter corpora nobilius penetrat ingnobilius : sicut coelum dicunt penetrare omnia alia corpora, et ignem dicunt esse in ferro : similiter lux cum sit corpus (ut dicunt) est in eodem loco cum alio, et penetrat ipsum : ergo sic est in ordine spirituum. Cum igitur daemones et Angeli boni per naturam subtilioris sint essentiae quam anime, videtur quod substantialiter penetrant eas.

i contra. SED CONTRA hoc est :

  1. In Littera et in multis locis testimoniorum, videtur quod non illabitur nisi Deus Trinitas.

  2. Item, Si illaberetur, tunc essentia collimiraetur essentiae : ergo ambe terminarentur uno termino spirituali : quorum autem unus est terminus numero, illa sunt unum terminatum : ergo illi duo spiritus essent unus spiritus numero, quod est impossibile.

Solutio. Solutio. Fatuum est dicere, quod illabantur substantialiter mentibus vel Angeli boni vel mali.

Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod hoc est verum in indivisibili quod non habet potentiam ad divisibilitatem : sed de indivisibili quod habet quantitatem virtualem, non tenet : quia illud dividitur quantitate virium distantium postestative, quae in aliis esse non possunt.

Ad 2. Ad ALIUD dicendum quod Glossa illa loquitur de introitu per effectum malitiae et non per substantiam.

Ad ALIUD dicendum, quod illa falsissima sunt, nec umquam aliquis Philosophus sensit, cujus dicta sunt approbata, quod coelum cum quolibet corpore esset in eodem loco et penetrans ipsum, et quod lux esset corpus, et quod corporaliter ignis esset in ferro : sed sunt fictiones hominum errantium in scientia naturali, et absurda apud Philosophos : et non sunt Philosophi qui hoc demonstrativis rationibus probant.

ARTICULUS VIII.

Quid est immittere et incendere? Utrum scilicet tam boni quam mali Angeli immittant cordibus hominum suos conceptus, et incendant fomenta vitiorum ministrando ?

Tertio quaeritur, Quid sit immittere et incendere ?

Videtur enim, quod immittunt tam boni quam mali Angeli cordibus hominum suos conceptus. Unde

  1. In Psalmo LXXVII, 49 : Misit... immissiones per Angelos malos. Et de bonis, Immitet Angelus Domini, etc. 1.

  2. Item, Joan. XII, 2: Cum diabolus jam misisset in cor ut traderet, etc.

  3. Item, Damascenus : « Violentiam alicui inferre non possunt : in nobis enim est suscipere immissiones eorum 2. »

  4. Item, Gregorius in Glossa super illud Job, XIX, 12: Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, etc. : « Maligni spiritus qui in afflictorum cordibus viam sibi faciunt, quandoque inter diversa quae exterius tolerant, cogitationes suas immittere non desistunt. » Ex his et multis aliis patet, quod immittunt boni et mali.

CONTRA hoc autem est quod dicitur in sed contra.

<--- Page Split --->

Littera. Et idem in Glossa, Matth. xv, 11, super illud, Non quod intrat in os, etc.

Eodem modo probatur ex Littera, quod incendant fomenta vitiorum ministrando.

ARTICULUS IX.

Et gratia istius quaestio est, Quid sit immitttere, et quid incendere ?

Qui et quot sunt modi immissionis quibus diabolus se immiscet, et qui sunt modi tentationum ?

Solutio.

SOLUTIO. Sine praejudicio dico, quod immittere, dicitur duobus modis, scilicet intus mittere, vel exterius primo facere et postea injicere. Dico igitur, quod formas quae intus sunt non factae a daemone, sed a sensibilibus acceptae, aut a Deo impressae, potest diabolus et bonus Angelus interius adhaerens mittere, ordinando ad compositiones et divisiones diversas, in quibus anima legat, et moveatur per consequens ad suam voluntatem : et ita intelligunt immittere auctoritates inductae. Est etiam immittere, exterius facere et postea ejicere. Et hoc modo non immittit : quia ipse non potest facere novas species creando, et hoc constat : si autem faceret abstrahendo, non essent proportionabiles viribus animae, dato etiam quod hoc possit : sed tamen supra in quaestione de naturalibus Angelorum ostensum est, quod non potest hoc Angelus, ut abstrahat species. Et hoc modo intelligit Beda. Per hoc patet solutio quaesiti.

Quarto, Quæritur de modis immissionis.

Tangit autem Augustinus quosdam modos in libro LXXXIII Quaestionum, dicens : « Daemon dat se figuris, accommodat se coloribus, adhaeret factis, latet fallacia in sermonibus, odoribus se subjicit, infundit se saporibus, turbat animum tenebrosis affectibus, et obtenebrat sensus, et quibusdam nebulis meatus intelligentiae per quos pandere lumen rationis radius mentis solet. » Horum autem quadam (ut patet) ex numero isto videtur facere daemon extra, et quaedam intra.

Item, Alios modos tentationis et immissionis tangit Gregorius multipliciter, dicens primo generalem modum, Job, xii, 11, in Glossa super illud, De naribus ejus procedit fumus : « De naribus ejus procedit fumus, cujus noxiiis inspirationibus prava in humanis cordibus cogitatio nascitur, per quam acies mentis obtunditur. »

Incendere autem puto, quod est duobus modis. Uno modo ipso ordine specierum, ut exprimant cogitationes concupiscentiae vel iræ. Et alio modo trahendo ad hoc calorem complexionis, et protendendo spiritus corporeos, ut ex his inclinatio fiat ad consensum.

Magis autem specialem modum tangit, Job, xvii, 10, super illud, Abscondita est... decipula illius super semitam, dicens : « Intuetur hostis mores hominum, cui vitio sint propinquiores : et illa apponit ante faciem mentis, ad quae unumquemque faciliter viderit inclinari. »

Item, Gregorius in Moralibus, super illud, Ecce Behemoth quem, etc. 1: « Fideli famulo suo Dominus cunctas hostis callidi machinationes insinuat: omne quod opprimendo rapit, omne quod insinuando circumvolat, omne quod

<--- Page Split --->

minando terret, omne quod suadendo blanditur, omne quod desperando frangit, omne quod promittendo decipit. »

Item, I Petr. v, 8 super illud, Circuit, quaerens quem devoret, dicit Glossa: « Circuit tamquam hostis obsidens muros clausos : explorat an sit pars aliqua murorum minus stabilis, cujus aditu ad interiora penetret : offert oculis formas illicitas, ut visu destruat castitatem : aures per canora tentat, ut molliat Christianum vigorem : linguam convicio provocat : manum in viris lacescentibus ad caedem instigat : honores terrenos promittit, ut cœlestes adimat : et cum latenter fallere .non potest, apertos addit terrores : in pace subdolus, etiam in persecutione violentus. » Ergo cum tot sint modi intrandi et immittendi, quaeritur penes quid sumantur ?

Item, Quæritur si ipse in corporalibus modis omnibus assumptione corporis indiget, et in spiritualibus depositione eorumdem ?

Videtur enim quibusdam, quod semper tentans extrinsecus indiget corpore assumpto : quia

  1. Ipse primo Adam per assumptum corpus tentavit : sed tamen hoc non est necessarium : quia secundum hoc oporteret eum semper venire in corpore alicujus animalis assumpti.

  2. Item, Saporibus se non immiscet nisi corpus : ergo in tali genere tentationis videtur semper assumpto corpore indigere.

Sed contra hoc est, quod

  1. Ipse non intendit nisi decipere spiritum : et faciilor est spiritus ad spiritum applicatio, quam corporis ad spiritum.

  2. Item, Ipse saepe tentat de spiritualibus : ergo tunc non indiget corpore.

Solutio. Dicendum, quod modi quos ponit Augustinus sunt generales et multiplicantur secundum ea in quibus effectus ejus potest pertingere ad animam : ponit

autem septem, quorum quinque sunt extra, et duo intus : illorum autem quinque quatuor sumuntur secundum delecatbilia sensuum, scilicet visus, auditus, odoratus, et gustus : et penes visum accipitur modus primus qui est in duobus, scilicet in sensato sensus communis quod maxime cognoscitur visu, ut quando dat se figuris, quia figuram maxime cognoscimus per visum, licet sit proprium sensatum sensus communis. Secundo modo quando accommodat se coloribus : et hic modus est penes proprium objectum visus. Penes auditum autem sunt duo, scilicet penes sonum secundum ordinem ad harmoniam unus, quando adhaeret sonis : et penes vocem articulatam et litteratam alius, quando facit latere mendacium ut efficacius decipiat. Et postea accipit duos penes odoratum, et gustum, qui per se patent. Sed quaeritur, Quare non ponitur aliquis penes tactum ? Et ad hoc dicendum, quod ibi non ita lateret : quia tactus non accipit sine materia sensibile suum, sicut alii. Secundum enim quod gustus non quidem tactus sed indicium saporis est, sic habet proprium delectabile praeter tactum. Alii duo qui sunt intra : unus sumitur secundum ordinem concupiscentiae commota e in comparatione ad effectum : et alius secundum ordinem turbatae phantasiae ad intellectum.

Gregorius autem in primo verbo suo non exprimit nisi generaliter qualiter fiunt omnes. In secundo autem tangit modum qui est juvante complexione et consuetudine. Tertia est auctoritas Gregorii, secundum duo inclinantia in malum, quae sunt amor male inflammans, et timor male humilians. Amor, enim inordinate se habet ad bonum, et respectu illius sunt tres modi : quorum primus est experiendo ad quod bonorum commutabilium homo facilius inclinatur, et respectu illius est insinuando circumvallare. Habito autem bono ad quod est inclinatio, sequitur excitatio affectus in illud : et hoc est quod permittendo decipit. Tertium est, labor ad consequendum et ad

<--- Page Split --->

permanendum in illo quando perceptum est: et hoc etiam suadendo blanditur: ex dulcedine enim boni desiderati vel habiti ponit rationes persuasionis et blandimenti. Si autem est penes timorem : aut est ex parte corporis, et tunc saepe opprimendo rapit, quia corpus opprimere potest: aut ex parte futuri mali, aut ex parte praeteriti : si ex parte futuri, tunc comminando terret: si ex parte praeteriti, tunc ex consideratione illius multoties desperando frangit.

Ad n d quod ulterius quaeritur, Utrum in omnibus his indiget assumptione corporis? Dicendum, quod non : quia materia corporalium (ut supra in praecedenti distinctione notatum est) obedit ei ad nutum et ad mixtiones : sed quandoque assumit, quando videt sibi modum illum magis valere.

Et per hoc patet solutio ad totum.

Modi autem qui sunt in Glossa Petri, sumuntur tribus viis, scilicet penes allicientia extrinsecus rationem, penes instrumenta peccandi, et penes objecta spiritualia. Primus modus est carnalis ordinatus ad spiritum. Secundus est carnis et spiritus simul. Tertius spiritus in comparatione ad carnalia. Penes primum sunt duo modi : penes visum, et auditum : et non penes alios sensus : quia isti sunt tantum disciplinabiles, ut dicit Philosophus in libro de Sensu et sensato. Et per hoc solvitur objectio quae posset fieri de aliis. Secundi duo modi accipiuntur penes duo generalia instrumenta peccandi. Cum enim peccatum sit in verbis, et factis : generale instrumentum peccandi erit lingua, de qua dicit Jacobus quod incendit rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna '. Manus autem instrumentum generale est ad opera, de qua dicit Philosophus in III de Anima, quod est organum organorum. Et in XVI de Animalibus, quod natura dedit homini manum pro instrumento et armis. Tertii autem duo sunt penes objecta spiritualia, et secundum ordinem perversum in bonum hujus mundi : et sic promittit honores terrenos : et secundum perversum ordinem a malo penae: et tunc aperte parat, per se vel suos, terrores : quia per hoc contemptus surgit in scandala, ut dicit.

ARTICULUS X.

Cui parti animæ potest immittere malignus spiritus, et cui non? et, Utrum potest supra intellectum et super affectum? et, Utrum dæmon vel Angelus bonus videat nostras cogitationes ?

Quinto, Quæritur cui parti animæ potest immittere hostis malignus?

  1. Est emin in nobis vis accipiens extra cum præsentia materiæ, et vis intra accipiens sine præsentia materiæ corporum similitudines, ut imaginatio, phantasia, æstimatio, et memoria. Est etiam quædam accipiens species depuratas ab omni materia et materiæ appendiciis. Similiter tres substantiæ sunt super nos existentes secundum naturam qua unimur corpori, scilicet Deus, Angelus bonus, et dæmon. Ergo videtur, quod secundum congruentiam dignitatis in viribus, debet etiam esse ordo immittentium in ipsas. Cum igitur Deus operetur super intellectum, Angelus bonus non operabitur nisi super phantasiam, et dæmon tantum super sensum.

  2. Item, Augustinus dicit, quod inter mentem nostram et Deum nihil est medium : ergo nihil supponitur ei nisi Deus : sed omne quod imprimit in aliquo species, est super ipsum : ergo nihil im-

<--- Page Split --->

primit intellectui nostro species nisi solus Deus : ergo ut prius, relinquetur phantasia Angelo bono, et sensus Angelo malo.

SED E CONTRA videtur, quia

  1. Serpens primo agressus est mulierem : et haec est inferior pars rationis, ut dicit Augustinus : ergo videtur, quod possit supra intellectum nostrum : multo enim plus potest super nostrum, quam mulieris qua? corrupta per peccatum prima? non fuit.

  2. Item, Videtur, quod possit supra intellectum : quia lumen naturale non amisit : ergo ex intellectu naturali potest irradiare super phantasmata et imprimere possibili. Non enim requiritur plus ad hoc quod possibilis fiat in actu, nisi ut sit lux extrahens intelligibilia et phantasmata, et qua? extrahuntur.

  3. Item, Videtur ex hoc quod dicitur in libro de Causis, quod anima ideo est instrumentum intelligentiae, quia intelligibilia imprimit in ipsa : sed daemon non amisit naturam intelligentiae : sed aliquando intelligentia fuit : ergo adhuc potest imprimere intellectui animae.

ITEM, Videtur quod possit super affectum : quia

  1. « Incensores sunt malorum, » ut dicitur in Littera. Incendere autem dicitur respectu affectus : quia color est in affectu : ergo daemon potest super affectum.

  2. Item, Osee, vii, 4, dicitur, quod omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. Secundum Glossam autem coquens est diabolus : et loquitur ibi de amore idolorum qui non habet aliud sibi correspondens in corpore : ergo incendit voluntatem, ut videtur.

  3. Item, Ipse potest super intellectum (ut dicunt quidam) : ergo et super voluntatem : quia in imaginatione est utraque istarum potentiarum : et etiam intellectus ante affectum sive voluntatem.

Quest.

ULTERIUS quaeritur hic, Utrum daemon vel Angelus bonus videat nostras cogitationes?

Videtur autem quod sic : quia

  1. Aliter nesciret ad qua? magis vel minus inflammare deberet.

  2. Item, Augustinus in libro XII super Genesim : « Mali Angeli cogitationes noverunt, quia multa prædicunt quæ non prædicerent si cogitationes non novissent. »

  3. Item, Augustinus : « Angeli ab anima possunt abscondere cogitationes : sed anima ab Angelo cogitationes abscondere non potest. »

SED CONTRA hoc est quod omnes diSed contra, cunt, quod non novit cor hominis nisi solus Deus.

SOLUTIO. Dicendum ad primum cum solutio. communi opinione, quod solus Deus immediate operatur super voluntatem : Angelus autem bonus ex ordine gratiae non naturae operatur super intellectum illustrando ipsum : et daemon quia cecidit a gratia, in intellectum nostrum operari non potest nisi per consequens : quia scilicet ordinat phantasmata aliter et aliter, ut ex eis hoc vel illud in intellectu resultet. Tamen bene concedo quod ex lumine naturali aliquid possit influere super phantasmata, unde liquidius resultet in speciebus id quod intendit : sed non puto, quod hoc lumen super possibilem intellectum influere possit : sed ad hoc exigitur lumen agentis, quod agens est substantiale, quia agens seipso agit, sicut lux seipsa lucet : et intelligere ejus est similiter ipsius opus, et non alicujus praeter ipsum.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod non ad 1. est ordo ille : quia in homine affectus est ulterior quam intellectus : et phantasia non in multo perfectior quam sensus : et interiores et exteriores vires animae sensibilis sunt secundum gradum nature sub daemone omnes : sed intellectus in quo est dispositio ad gratiam ordinatur ad ministerium Angeli boni, qui tamen etiam potest in interiores affectus : qui proprium subjectum est gratiae qua

<--- Page Split --->

est a solo Deo, ordinatur hic solo Deo operante in ipso.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur quoad voluntatem mentis in qua operatur solus Deus, et non quoad intellectum. Vel potest dici, quod hoc intelligitur secundum comparationem ad finem qui est beatitudo, et non simpliciter : sicut etiam supra glossatum est in prima distinctione hujus libri.

Ad object.1. Ad in quod contra objicitur, dicendum quod licet mulier significet rationem in matrimonio spirituali mentis, ut dicit Augustinus, non tamen serpens ipse aggressus est eam ex parte rationis, sed ex parte sensus ordinati ad rationem.

Ad object.2. Ad aliud dicendum, quod hoc lumen ad augmentum malitiae spargit quantum potest, sed non supra mentem, sed super species ordinatas ad mentem, cujus ratio jam dicta est.

Ad 1. Ad aliud dicendum, quod incensio illa non est in affectu, sed inordinatis ad ipsum, ut dictum est supra.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod coquit per incitantia concupiscentiam ordinata ad mentem. Per prædieta patet solutio ad sequens : quia credo dictum illud falsum esse, et non competere omni Angelo, sed bono tantum, et hoc propter gratiam, non propter naturam.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod hoc contingit propter collimintiam corporis et animæ : quia statim motus mentis movent

corpus, etiam quantumcumque sit objectum spirituale : tamen si gaudii est, dilàtatur cor, et affluent spiritus : et si tristitia est, constringitur, et recurrit sanguis ad ipsum frigidandum : et in illis signis videt.

Ad in quod ulterius quaeritur, jam supra i solutum est : quia non vident cogitationes nisi eas quae habent signum aliquod in corpore : et de illis intelligitur prima auctoritas Augustini.

Nota etiam, quod quidam dixerunt, quod daemon est sicut speculum in quo apparent formae quas vult : et ita objicit se intellectui : et tunc legit intellectus noster in eo, ita quod non agit in intellectum nostrum, sed intellectus facit hoc in seipso. Sed hoc mirum est si probari potest, quod spiritualis natura ita sit speculari quando vult. Et si hoc concederetur, mirum est si intellectus noster omnem scientiam accipiens ex phantasmate, ita scit legere in ipso.

Item, Secundum hoc videtur mihi mirum, quod non semper objicit se intellectui ut semper occupetur circa lectionem eorum quae objicit. Si dicas, quod intellectus se avertit. Contra hoc est, quod celerior est daemon qui sequitur : et iterum objicit, nisi forte claudat oculos cooperculis aliquibus. Et quia tales fictiones ratione carent, ideo dimittantur.

<--- Page Split --->