DISTINCTIO VII.

Quales facti sunt Angeli confirmatione et obstinatione ?

A. Quod boni Angeli a Deo sunt confirmati per gratiam ut peccare non possint, et mali ita obdurati in malo, ut bene vivere nequeant.

Supra dictum est, quod Angeli qui perstiterunt, per gratiam confirmati sunt: et qui ceciderunt, a gratia Dei deserti sunt. Et boni quidem in tantum confirmati sunt per gratiam, quod peccare nequeunt. Mali vero per malitiam adeo sunt obstinati, quod bonam voluntatem habere, sive bene velle non valent, etsi bonum sit quod aliquando volunt. Volunt enim aliquando aliquid fieri quod Deus vult fieri, et utique illud bonum est et justum fieri: nec tamen bona voluntate illud volunt, nec bene illud volunt1.

B. Quod utrique liberum arbitrium habent, nec tamen ad utrumque flecti possunt.

Sed cum nec boni peccare possint, nec mali bene velle, vel bene operari, videtur quod jam non habeant liberum2arbitrium : quia in utramque partem flecti non possunt, cum liberum arbitrium ad utrumque se habeat. Unde Hieronymus in tractatu de Prodigo filio 3 dicit : Solus Deus est, in quem peccatum cadere non potest : caetera cum sint liberi arbitrii, in utramque partem flecti possunt. Hic videtur dicere, quod omnis creatura in libero arbitrio constituta flecti potest ad bonum et ad malum. Quod si est, ergo et boni Angeli et mali ad utrumque flecti possunt : ergo et boni possunt

<--- Page Split --->

fieri mali, et mali boni. Ad quod dicimus : Quia boni tanta gratia confirmati sunt, ut nequeant fieri mali : et mali in malitia adeo obdurati sunt, ut non valeant fieri boni : et tamen utrique habent liberum arbitrium : quia et boni non aliqua cogente necessitate, sed propria ac spontanea voluntate per gratiam quidem adjuti bonum eligunt, et malum respuunt : et mali similiter spontanea voluntate a gratia destituti bonum vitant, et malum sequuntur : et mali habent liberum arbitrium, sed depressum atque corruptum, quod surgere ad bonum non valent .

C. Quod boni post confirmationem liberius arbitrium absent quam ante.

Boni vero arbitrium habent multo liberius post confirmationem quam ante. Ut enim Augustinus tradit 2 in Enchiridion 3 : Non ideo carent libero arbitrio, quia male velle non possunt : multo quippe liberius est arbitrium , quod non potest servire peccato. Neque culpanda est voluntas, aut volun - tas non est, aut libera dicenda non est : qua • beati esse sic volunt, ut esse miseri non solum nolint, sed nec prorsus velle possint. Non possunt itaque boni Angeli velle malum, vel velle esse miseri, neque hoc habent ex natura, sed ex gratiae beneficio. Ante gratiae namque confirmationem potuere peccare Angeli : et quidam etiam peccaverunt, et daemones facti sunt. Unde Augustinus in libro contra Maximinum : Creaturarum natura coelestium mori potuit, quia peccare potuit. Nam Angeli peccaverunt, et daemones facti sunt, quorum diabolus est princeps : et qui non peccaverunt, peccare potuerunt : et cuicumque creaturae rationali praestatur ut peccare non possit, non est hoc naturae propriae, sed Dei gratiae. Ideoque solus Deus est, qui non gratia cujusquam, sed natura sua non potuit, nec potest, nec poterit peccare . Ecce hic insinuatur, quod Angeli ante confirmationem peccare potuerunt, sed post confirmationem non possunt. Et quod potuerunt fuit eis ex libero arbitrio quod est eis naturale : quod vero modo non

<--- Page Split --->

possunt peccare, non est eis ex natura, id est, libero arbitrio, sed ex gratia, ex qua gratia etiam est ut ipsum liberum arbitrium jam non possit peccato servire.

D. Quod post confirmationem Angeli non possunt ex natura peccare sicut ante : non quod debilitatum sit eorum liberum arbitrium, sed confirmatum.

Non ergo post confirmationem Angeli de natura sicut ante peccare potuerunt: non quod liberum arbitrium eorum debilitatum sit per gratiam: sed ita potius confirmatum, ut jam per illud non possit bonus Angelus peccare: quod utique non est ex libero arbitrio, sed ex gratia Dei. Quod ergo Hieronymus ait: Cæteri 1 cum sint liberi arbitrii possunt flecti in utramque partem: accipi oportet secundum statum in quo creata sunt. Talis enim et homo et Angelus creatus est, qui ad utrumque flecti poterat: sed postea boni Angeli ita per gratiam sunt confirmati, ut peccare non possint: et mali ita in vitio obdurati, ut bene vivere nequeant. Similiter etiam illud Isidori intelligendum est: Angeli mutabiles sunt natura, immutabiles sunt gratia: quia ex natura in primordio suæ conditionis mutari potuerunt ad bonum, sive ad malum: sed post per gratiam ita bono addicti sunt, ut inde mutari nequeant. Ad hoc enim repugnat gratia, non natura 2.

operantur assumpto corpore, et de his est secunda pars, quae incipit in sequenti distinctione, ibi, A, « Solet etiam in quastione, etc. »

« Supra dictum est, quod Angeli qui perstiterunt, per gratiam, etc. »

Hic incipit Magister agere de operibus conversorum, et aversorum.

Et habet duas partes : sunt igitur quaedam opera Angelorum quae operantur non assumpto corpore, et de his est prima pars : quaedam autem alia quae

Hæc distinctio dividitur in partes duas: in quarum prima Magister agit de confirmatione liberi arbitrii in bonis, et obstinatione in malis : eo quod liberum arbitrium est causa operum. In secunda autem agit specialiter de operibus quafaciunt tam boni quam mali Angeli, transmutando res, ibi, E, « Et licet mali Angeli, etc. »

<--- Page Split --->

ctum : sed ante confirmationem fuit in eis libertas a coactione, sed post libertas a miseria : ergo ista non differunt per substantiam potentiae, ut videtur.

ARTICULUS I.

Utrum idem liberum arbitrium quod fuit in bonis et malis Angelis ante confirmationem, sit in eisdem post confirmationem ?

Incidit autem hic triplex quaestio, scilicet, Utrum idem liberum arbitrium quod fuit in bonis et malis ante confirmationem, sit in eisdem post confirmationem ?

Secundo, Utrum liberius sit in confirmatis, aut non confirmatis bonis ?

Tertio, Utrum liberius sit in bonis quam in malis, vel e converso ?

Aliae enim omnes quaestiones quae circa hoc quaeri possent, in praecedentibus sunt determinatae.

SOLUTIO. Dicendum, quod una est potentia et eadem, ut probatum est in ultimis omnibus.

DICENDUM autem ad primum, quod mobile et immobile quando referuntur ad eadem principia, tunc dividunt ens : sed non, quando referuntur ad diversa : unde mobile per naturam potest esse idem cum immobili per gratiam et gloriam.

Ad aliud dicendum, quod non sunt oppositae differentiae : quia non egrodiuntur ab uno per eamdem divisionem : quia immutabilitas est ex libertate gratiae et gloriæ, mobilitas autem ex libertate naturae solius : et ista non reducuntur ad divisionem unam.

Ad primum sic proceditur :

ARTICULUS II.

  1. Immobile et mobile dividunt ens simpliciter et non conveniunt eidem : ante confirmationem liberum arbitrium est flexibile sive mobile a bono, et post est immobile : ergo non est idem.

  2. Praeterea, Nihil idem susceptibile est oppositarum differentiarum manens ideo numero et specie : mobile et immobile sunt oppositae differentiae : ergo non sunt ejusdem liberi arbitrii manentis idem specie et numero.

contra. SED CONTRA :

  1. Immortalitas primi status, et immortalitas secundi status non differunt per substantiam potentiae, licet differant per habitus susceptos : sicut autem potentia se habet ad immortalitatem primam et secundam, ita liberum arbitrium se habet ad libertatem istam et illam : ergo est idem in substantia liberum arbitrium.

  2. Item, Libertas a coactione et libertas a miseria non differunt per subje-

Utrum liberum arbitrium liberius sit in non confirmatis, sicut in nobis, quam in confirmatis, puta bonis Angelis ?

Secundo quaeritur, Utrum liberius sit in non confirmatis, quam confirmatis ?

Videtur autem quod sic :

  1. Quanto enim potentia in plura potest, tanto videtur esse liberior : in plura autem potest esse potentia quae potest in bonum et in malum, quam illa quae potest in bonum tantum : ergo videtur illa esse liberior : et haec est in nobis : ergo in nobis liberum arbitrium est liberius, quam in Angelis confirmatis.

  2. Item, Quanto potentia in actu suo vel opere magis recedit a modo potentiae naturali, tanto videtur esse liberior : sed potentia quae potest facere bonum et non

<--- Page Split --->

facere bonum et contrarium, magis recedit quam illa quae potest facere bonum tantum et non contrarium bono : igitur cum nostrum sit tale, et confirmatorum Angelorum sit tantum ad bonum, videtur in nobis esse liberius quam in aliis confirmatis.

Sed contra. SED CONTRA hoc est : quia

  1. Quanto potentia paucioribus indiget ad expeditionem actus, tanto liberior est : Angeli autem non indigent aetate, inquisitione, et experimento, et arte, et doctrina ut eligant bonum : nos autem omnibus his indigemus : ergo, etc.

  2. Item, Obligatio ad materiam tollit libertatem : ergo quanto magis potentia separatur a materia, tanto magis est libera : sed plus separatur quae non unitur corpori, quam illa quae unitur : ergo magis est libera : Angeli autem liberum arbitrium non unitur corpori : ergo, etc.

Ad aliud dicendum, quod per possifacere malum magis liberum arbitrium obligatur materia et materialibus, quam recedat ab eis : eo quod omne malum provenit ex aversione ab incommutabili bono, et conversione ad bonum commutabile : et ideo illud non dicit dissimilitudinem ad potentiam materia non obligatam, sed potius accessum ponit ad illam.

Et si objicitur de hoc quod dicitur, Qui potuit transgredi, etc. 1 : hoc solutum quaeratur in libro III Sententiarum, ubi disputatur de libero arbitrio Christi.

ARTICULUS III.

An liberum arbitrium liberius sit in bonis Angelis, quam in malis ?

Solutio.

Solutio. Ad hoc dicendum est, quod liberum arbitrium confirmatorum Angelorum liberius est quam nostrum : est enim completum in libertate liberum arbitrium quod nec ex natura nec ex habitu confirmationis servire potest : liberius autem potest hoc, quod potest quaedam per naturam et habitum, sed cadens a bono, redire potest : et infimam habet libertatem, quod non potest in bonum nisi per naturam, et per habitum conjunctum in malo.

Ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod pluralitas eorum in quae potest, non est libertatis, nisi illa pertineat ad posse et libertatem, et non ad impotentiam et servitutem : non enim dicitur potentior vel liberior, qui potest vincere unum et potest vinci ab alio, quam qui potest vincere tantum : quia vinci est non posse. Ita etiam vinci posse a peccato extrema impotentia et servitus est : et idem est posse facere malum, et posse vinci a malo, licet modo significandi differant.

Tertio quaeritur, Utrum liberius sit in bonis, quam in malis ?

  1. Et videtur, quod sic per Anselmum, qui dividit liberum arbitrium in acceptum, et non acceptum : et acceptum in habens rectitudinem, et non habens : et habens rectitudinem, in habens eam amissibiliter, et non amissibiliter : similiter carens ea, aut caret ea recuperabiliter, aut irrecuperabiliter. Et dicit liberrimum esse in habente non acceptum habens rectitudinem amissibiliter, et post hoc in habente acceptum carens rectitudine sed recuperabiliter, infimo autem gradu in habente acceptum carens rectitudine irrecuperabiliter.

  2. Ad idem videtur etiam esse ratio: quia tanto liberius videtur esse, quanto minus servit : sed nullo modo servit in confirmatis, in illis autem malis servit: quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati 1 : ergo liberius est in bonis, quam in malis.

<--- Page Split --->

IN II SENTENT. DIST. VII, E.

SED CONTRA :

  1. Est dictum Bernardi, qui dicit quod libertas a coactione non magis est in Deo quam in creatura, sed in Deo potentior : et non magis in bonis quam in malis, sed in bonis ordinatior : ergo videtur, quod aequaliter insit.

  2. Item, Libertas a coactione dicit privationem coactionis : privationes autem non recipiunt magis et minus : non enim unus est magis nudus quam alius, nec unus magis cæcus quam alius : ergo cum libertas fundetur in privatione, videtur quod sit æqualis omnibus quibus convenit.

ritatem Bernardi, dicendum quod libertas a coactione dicitur dupliciter, scilicet secundum privationem absolutam, et sic verum est quod dicit Bernardus : vel secundum id in quo fundatur privatio. Sicut in naturis privatio est duobus modis : una autem fundatur in materia cui forma est absens, et alia quae fundatur in forma contraria : ita est hic : quia libertas fundatur in forma quae non obligatur materiae : et in hoc contrariatur formae naturali : unde quoad hanc formam relatam ad opera contingit esse liberius et minus liberum, secundum quod magis et minus est illa nobilis, vel expedita plus vel minus ad actum.

SOLUTIO. Dicendum, quod liberius est secundum gradus quos ponit Anselmus. Ad id autem quod objicitur per aucto-

Et per hoc etiam patet solutio ad sequens.

E. Quod Angeli mali vivacem sensum non perdiderunt, et quibus modis sciant ?

Et licet mali Angeli ita per malitiam sint obdurati, vivaci tamen sensu non sunt penitus privati. Nam ut tradit Isidorus, triplici acumine scientiae vigent dæmones, scilicet subtilitate naturæ, experientia temporum, revelatione supernorum spirituum 4. De hoc etiam Augustinus ait : Spiritus mali quædam vera de temporalibus rebus noscere permittuntur, partim subtilitate sensus, partim experientia temporum callidiores, propter tam magnam longitudinem vitæ : partim sanctis Angelis, quod ipsi ab omnipotenti Deo discunt, jussu ejus sibi revelantibus. Aliquando idem nefandi spiritus et quæ facturi sunt velut divinandc prædicunt 5.

<--- Page Split --->

videtur, quod omnem cognitionem amiserunt.

ARTICULUS IV.

Utrum dæmones triplicem habeant scientiam : unam ex naturae subtilitate, secundam ex temporum diversitate, tertiam ex revelatione ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Et licet mali Angeli per malitiam, etc. »

Quæritur enim de ista triplici scientia dæmonum quam habent. Videtur autem quod nullam :

  1. Liberum enim arbitrium læsum est per peccatum : ergo et ratio, et voluntas : igitur sicut voluntas confirmata est in malo, ita ratio debet esse confirmata in falso : et cum nihil nisi verum cognoscatur, videtur periisse scientia dæmonum.

  2. Item, Dionysius : « Malum dæmonis est contra deiformem intellectum esse : » ergo malum suum impedit deiformem intellectum : sed ille est cognoscere per species innatas, ut prius dictum est in quaestione de cognitione Angelorum : ergo videtur, quod dæmones per species hujusmodi non cognoscant : nec etiam cognoscunt per sensum, quia non habent sensum : ergo nullam habent cognitionem.

  3. Item, Dionysius, ibidem : « Malum dæmonis est furor irrationalis, amen s vel demens concupiscentia, et phantasia proterva : » phantasia est virtus accipiens phantasma a motu sensus factum : ergo videtur, quod nulla cognitio intellectualis sit in dæmone.

ITEM, Quare dicitur phantasia proterva, « et furor irrationalis, et amens concupiscentia ?

  1. Item, Angeli mali dicuntur tenebra : tenebra autem magis opponitur luci intellectus, quam charitati affectus, quia tenebra est lucis privatio : ergo videtur, quod lumine rationis dæmones sunt privati.

ULTERIUS quæritur de illa cognitione 2. qua est per longitudinem experimenti. Experimentum enim est cognitio sensibilium : et hanc non habet dæmon, cum non utatur sensu.

  1. Item, Nulla mala voluntas est, quam non præcedit mala electio : nec mala electio est, quam non præcedit malum judicium : nec malum judicium, quod non præcedat mala cognitio et error : ergo a primo non est mala voluntas, quam non præcedit mala cognitio et error : cum igitur dæmones universaliter corrupti sunt voluntate, universaliter corrupti erunt in cognitione veri.

  2. Item, Bonum est diffusivum esse, et non verum : ergo bonum inseparabilius adhæret rebus creatis diffusis bonitate Dei, quam verum : ergo si dæmones universaliter corrupti sunt ad bonum, erunt etiam universaliter corrupti ad verum : hæc autem corruptio non est nisi per ablationem cognitionis : ergo

  3. Item Revelatio a supernis spiritibus 8. non fit nisi per illuminationem : dæmones autem non illuminantur, cum perpetuis tenebris sunt addicti : ergo videtur, quod nulla istarum cognitionum sit conveniens dæmoni.

SOLUTIO. Dicendum, quod optime dicit hic Augustinus, et Isidorus accipiens 8. ab Augustino, quod triplicem cognitionem habent dæmones : aut enim cognitio est naturalis, et illa est per species acceptas in creatione, de quibus supra habitum est, quod in illis non differunt dæmones : aut per cognitionem acquisitam : et hoc duobus modis : aut de his quae sunt supra rationem, et de his non certificat nisi revelatio : aut de his qua

<--- Page Split --->

sunt contingentia de futuro, de quibus praeedit signum in natura, ut in motu cœeli, vel dispositione elementorum, vel dispositione corporum animatorum : et de his est per experimentum, et conjecturam.

Ad PRIMAM ergo objectionem dicendum, quod ratio non ita complectitur bonum sicut voluntas : et ideo corruptio per malum principaliter corrumpit voluntatem, et non rationem nisi secundum quod est considerativa simpliciter veri et boni : et hoc est scire quod nihil vel parum facit ad virtutem : velle autem, et operari multum facit.

Vel dicatur planius, quod est ratio speculativa, et ratio practica : ratio speculativa in Angelo non est corrupta, et haec non est pars liberi arbitrii, sed practica est corrupta, secundum quod eligit sibi, et haec est pars liberi arbitrii. Unde dicit Dionysius : « Data illis naturalia, nequaquam ea mutata esse dicimus : sed sunt integra, et splendidissima. »

  1. Ad ALIUD dicendum, quod dæmon est tenebra perfecta in luce quæ inducit calorem, et hujusmodi est cognitio approbans bonum : sed in luce vana, quæ lux est sine fructu, non sunt tenebræ, imo splendent, ut dicit Dionysius.

  2. Ad ALIUD dicendum, quod nulla voluntas est quam non præcedat mala electio sibi, id est, eidem qui vult malum : quia nisi electio determinet, ipse non volet. Sed non oportet quod non habeat scientiam eligendi bonum : quia multi optimam habent scientiam eligendorum, et e contrario agunt, ut dicit Philosophus.

  3. Ad ALIUD dicendum, quod illud bonum quod concreatum est creaturæ, quia est a bono, est bonum secundum quid, et non bonum gratiae : et hoc non in toto amisit dæmon : sed illud non convenit sibi, nisi in quantum est, et non simpliciter. Sed verum quod convertitur cum ente, est in eo in quantum est :

sed hoc non est verum, quod est finis intellectus speculativi. Et ideo objectio tota vadit per æquivocationem : quia nos loquimur de corruptione boni gratiae et boni naturalis ordinati ad gratiam, et non boni quod cum ente convertitur : et loquimur de vero quod est finis intellectus speculativi, et non de illo quod convertitur cum ente.

Ad ALIUD dicendum, quod intellectus ad 5. potest dici deiformis tripliciter, scilicet ab intelligibili, et ab imitatione gratiae, et a similitudine actus : ab intelligibili, ut quando est de Deo, et sicut contemplativus homo potest habere intellectum deiformem : ab imitatione gratiae, et sic Sancti habent intellectum deiformem : a similitudine actus habere intellectum deiformem, est intelligendo non indigere collatione et inquisitione, sed statim omnia videre quorum potest haberi scientia per rationem : et hoc ultimo modo habent Angeli intellectum deiformem, et tanto plus, quia habent apud se, non accipientes a rebus intellectum suum : et hoc ultimo modo malum daemonis est esse contra intellectum deiformem, id est, contra jus intellectus deiformis : quia facit contra judicium talis intellectus : et anima peccans contra judicium talis intellectus, est anima peccans contra judicium bene dispositæ rationis.

Ad ALIUD dicendum, quod sicut dicit Ad 6. Commentator super lib. de Anima, phantasia apud Græcos dicitur æquivoce, a φαντάζω 1, quod est appareo, et sic ponitur quandoque pro intellectu possibili : et a phantasmate, et sic est pars sensibilis animæ. Et primo modo est in Angelo malo, secundo modo non.

Si autem quæritur, quare dicitur Adquest.1. phantasia proterva ? Dico, quod intellectus dæmonis phantasticus, id est, apparitivus ex signis obscuris dicitur : eo quod non contiguatur irradiationi luminis primi. Proterviens autem dicitur :

<--- Page Split --->

quia scienter oppugnat verum, præcipue quod est verum secundum pietatem. Ille enim proprie dicitur protervus, qui impedit processum verum quem scit esse verum : ignorans autem, qui disponitur contrariis principiorum : sed nesciens, a quo universaliter privata est scientia. Furor irrationalis dicitur : quia furor per se irascibilis est, et furor fervens ira : et hoc non debet esse secundum ordinem rationis, nisi contra nocivum boni et honesti. Sed dæmon non irascitur nisi bono et honesto, cui numquam irascendum est : et ideo dicitur furor irrationalis. Amens autem concupiscentia est concupiscentia sine mente : quia mens ordinat concupiscentiam respectu boni et delectabilis : sed mali ut malum non est concupiscentia per se : et ideo quia placet dæmoni malum per se, ideo dicitur concupiscentia amens.

Adquæst. 2. Ad aliud dicendum, quod experimentum accipit a signis naturalibus, et præcipue quando vult decìpere, sicut in motu stellarum quædam prænosticantur futura, et in signis nubium : et illa prædicit ad decipiendum ad hoc quod credatur sibi etiam in falsis. Quandoque etiam cognoscit mentem hominis in signis exterioribus, vel interioribus : interioribus, ut sunt concursus spirituum et sanguinis : exterioribus, ut rubor, vel pallor, et hujusmodi : et hoc non accipiendo aliquid a rebus, sed potius, ut supra diximus, per formas quas habent apud se, quæ determinantur ad hujusmodi figuram vel signa.

Ad aliud dicendum, quod illam revelationem non concomitantur illuminatio : quia fiunt per simplicem elocutionem, quam quilibet potest habere cum quolibet, malus cum bono, et e converso : et inferior cum superiore, et e converso.

ARTICULUS V.

Utrum dæmones possunt futura prædicere? Et, Quæ sit differentia inter dæmones futura prædicentes, et Prophetas? et, Per quem modum dæmon inspirat suos prophetas?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, E, in fine : « Aliquando iidem nefandi spiritus, etc. »

Hic enim cadit quaestio de divinationibus dæmonum.

Videtur enim, quod futura prædicere possunt : quia

  1. Homines arte scire possunt futura ad longum tempus : ergo multo magis dæmones qui multo majorem habent scientiam. Quod autem homines possunt scire futura, patet per Astronomos judicantes de eventibus in tota vita per constellationem nativitatis, et de eventibus in toto anno per scientiam revolutionis a principio anni, et de eventibus in viginti annis per scientiam circuli in conjunctione Jovis et Saturni de triplicitate in triplicitatem : ergo multo magis hoc prævalent dæmones.

Si dicas quod errant, et non illa sciri per astra. Contra : Augustinus in libro V de Civitate Dei dicit sic : « Non usquequaque absurde dici posset ad solas corporum differentias afflatus quosdam valere sidereos, sicut in solaribus accessibus et recessibus videmus etiam ipsa anni tempora variari, in lunaribus incrementis atque decrementis augeri vel minui quædam genera rerum, sicut ostreas, et conchas, et mirabiles æstus Oceani, non animos et animi voluntates positionibus siderum subdi. »

Si dicas, quod hoc non negatur quin habeant effectum super corpora : igitur qui præscit proportiones motuum eorum

<--- Page Split --->

per multos annos, ipse potest prædicere futura accidentia corporum per multos annos.

Si dicas, quod non possunt in animas nostras et voluntates, etiam ipso Ptolemæo in Centilogio testante, et dicente, quod sapiens homo dominatur astris : hoc non negatur: sed tamen nullus Sanctorum negat hoc quin choleræ, sanguinis, et aliis animæ tractæ dispositionibus corporis, citius moveantur ad iram, et hujusmodi : ergo ex signis corporum potest haberi conjectura de signis voluntatum.

  1. Item, Nos invenimus per vestigia umbilici nati in primo parvulo quasdam obstetrices prænosticare de numero puerorum quos illa mulier paritura est in toto tempore vitæ nisi impediatur per accidens, et sæpe dicere verum : ergo videtur, quod dæmones hoc multo magis prævaleant.

est. 1. ULTERIUS quæritur, Cum ipsi quædam futura prædicant, quæ differentia sit inter eos et Prophetas ?

Videtur, quod nulla : quia Propheta dicit contingentia futura, et dæmon similiter : ergo non differunt.

est. 2. ULTERIUS quæritur, Per quem modum inspirant suos Prophetas, sicut dixit spiritus nequam : Ego decipiam Achab... Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus 1.

  1. Constat enim, quod æqualæ non potest in æqualæ : mens autem nostra immediate supponitur Deo : ergo per naturam æqualis est Angelo, ut quidam dicunt : ergo superior dæmone : ergo dæmon non potest aliquid imprimere ei.

  2. Item, Ipse dæmon non est creator alicujus rei, ut infra habebitur : ergo nec specierum quas mendax Propheta habet in anima, et in quibus videt futura : cum igitur in illis tantum futura videantur, videtur quod non possit umquam futura revelare Prophetis suis.

SOLUTIO. Ut sine præjudicio loquar de rebus occultis, dico quod dæmones futura scirc possunt corporalia aliquo modo ad cursum naturæ ordinata, tribus modis, scilicet per cursum siderum, et per dispositiones rerum naturalium, et per revelationem sibi factam. Quæ autem non habent cursum redigibilem in ordinem causarum naturalium, puto quod nullam habent de his præcognitionem, sicut nec homo qui de divinationibus se intromittit, ut dicit Augustinus in libro V de Civitate Dei, et aliis multis locis : et per hoc pro tanto concedo divinationes astrorum, sicut Augustinus, et non amplius.

Ad hoc quod objicitur de his quæ dependent a libero arbitrio, dico quod secundum quod a libero arbitrio pendent, non sciuntur per astra : sed secundum quod significantur in dispositionibus corporum, conjectura incerta habetur de eis. Unde distinguit Damascenus, sicut 'et Aristoteles in libro de Somno et vigilia, inter causam et signum : quia causa est ad cujus sequitur aliud : et sic bellorum et voluntariorum sunt astra signa, non causæ, scilicet in quantum voluntates hominum trahuntur dispositione corporum ad mobilitates et affectiones quasdam ; sicut etiam dicit medicus, quod bona complexio significat bonos mores, et mala malos, et sicut dicit melancholicos esse invidos et perfidos fidem non retinentes, et hujusmodi : et sunt signa quæ frequenter fallunt.

Ad n d quod quæritur de differentia inAdquæst. 1. ter Prophetas et dæmones futura prædicentes, dicendum quod dæmon dicit ea quæ ab alio accipit, vel in cursu naturæ videt : Propheta autem dicit ea quæ novit per inspirationem.

Ad n d quod ulterius quæritur, puto siAdquæst. 2. ne præjudicio esse dicendum, quod dæmon non injicit in animam sui Prophetæ species, sed potius de existentibus ibi

<--- Page Split --->

elicit intellectum novum futurorum. Est enim de speciebus et litteris aliquo modo simile: quia sicut eaedem litterae diversimode combinatae et ordinatae faciunt comediais et tragaediais: ita etiam eaedem species diversimode ordinatae exprimunt diversa praesentia, praeterita, et futura. Sicut enim dicit Philosophus in II de Somno et vigilia: Sensibus ligatis per somnum, efficitur intellectus agens potens ut extrahat de phantasmatibus quadam signa futurorum, in quibus accipiuntur praenosticationes: ita dici potest, quod applicatio luminis naturalis quo viget intellectus daemonis ad lumen intellectus Prophetae falsi, elicit quaedam qua-

ostendunt futura, et aliquando vera, et aliquando falsa, semper autem cum intentione fallendi : et hoc modo est inspiratio falsi Prophetae.

Ad n autem quod contra objicitur, dici potest, quod anima^mea in praemio et merito potest aequiparari Angelo, sed non in modo percipiendi illuminationes, sicut dixit Alexander in libro de Motu cordis, quod anima illuminationum quae sunt a prima est ultima revelatione perceptiva.

Ad aliud dicendum, quod licet daemon n non habeat lumen gratiae, habet tamen lumen naturae fortissimum, et utitur illo in malum, scilicet ad decipiendum homines per pseudoprophetas.

F. Quod magicæ artes virtute et scientia diaboli valent : quæ virtus et scientia est e data a Deo, vel ad fallendum malos, vel ad monendum, vel exercendum bonos.

Quorum scientia atque virtute etiam magicæ artes exercentur : quibus tamen 1 tam scientia quam potestas a Deo data est, vel ad fallendum fallaces, vel ad monendum fideles, vel ad exercendam probandamque justorum patientiam. Unde Augustinus in libro III de Trinitate : Video, inquit, infirmæ cogitationi quid possit occurrere : cur scilicet ista miracula etiam magicis artibus fiant. Nam et magi Pharaonis serpentes fecerunt, et alia 1: sed illud est amplius admirandum, quomodo magorum potentia quæ serpentes facere potuit, ubi ad muscas minutissimas, scilicet sciniphes ventum est, omnino defecit 3 : qua tertia plaga Ægyptus cædebatur. Ibi certe defecerunt magi, dicentes : Digitus Dei est hic. Unde intelligi datur nec ipsos quidem transgressores Angelos et aereas potestates in imam istam caliginem tamquam in sui generis carcerem ab illius sublimis æthereæ puritatis detrusos, per quos magicæ artes possunt quidquid possunt, aliquid valere, nisi data desuper potestate. Datur autem, vel ad fallendum fallaces, sicut in Ægyptios : et in ipsos etiam magos data est, ut in eorum spiri-

<--- Page Split --->

tuum operatione viderentur admirandi, a quibus fiebant, a Dei veritate ' damnandi : vel ad monendum fideles, ne tale aliquid facere pro magno desiderent, propter quod etiam nobis in Scriptura sunt prodita, vel ad exercendam, probandam, manifestandamque justorum patientiam.

ARTICULUS VI.

Utrum per dæmones possunt fieri præstigia, et qualiter faciunt ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, « Quorum scientia atque virtute etiam magicæ, etc. »

Et quæruntur hic quatuor, quia duplex fit operatio artis magicae : una in praestigiis eorum quæ apparent et non sunt, alia in transmutatione rerum quarumdam secundum veritatem.

Quæritur primo, Qualiter fiant præstigia per dæmones ?

Secundo, Qualiter possunt transmutare corpora ?

Tertio, Utrum possunt inducere formas substantiales ?

Quarto, Utrum dæmones in illis juventur constellatione, vel non ?

AD PRIMUM sic proceditur :

  1. Magica quædam puella videbatur habere speciem equi, et ducta ad abbatem quemdam, dixit ille : Hæc puella equa non est : sed orate ut ab oculis vestris auferantur species quibus impedimini ad videndum formam ejus, et tunc videbitis quod numquam equa fuit 2 : ergo videtur, quod hujusmodi præstigia sint potius in oculis intuentium, quam in corporibus in quibus esse videntur.

  2. Item, Si essent in corporibus in quibus esse videntur, tunc respectu omnis

intuentiis illa corpora uno modo apparerent : sed hoc non est verum : quia sanctus videt uno modo, et peccator alio modo : ergo formæ præstigiorum non sunt in corporibus in quibus, etc.

  1. Item, Illa forma necessario esset in aliquo ut in subjecto : aut ergo in eodem in quo est illa cui circumponitur, aut non. Si eodem, tunc duæ substantiales formæ essent in eodem, scilicet forma præstigii, et forma naturalis, quod esse non potest. Si autem in alio, hoc non potest esse nisi aer circumpositus : et hoc est impossibile : quia aer non continet formam, sed potius spargit et diffundit.

  2. Item, Cum non semper remaneat idem aer circa corpus illud in quo apparet forma præstigii, non maneret illa forma, aut oporteret quod eadem numero esset in diversis subjectis, quod est impossibile. Si autem dicas, quod impossibile est secundum naturam, sed non dæmoni : hoc omnino nihil est : quia dæmon debilior est quam natura, et est etiam contra principia illius artis : quia hoc est in ea suppositum a quodam auctore loquente ad suum discipulum, et dicente : Scias quoniam impossibilitatis natura firma est, et non permanet hoc quod aliquis nititur contra necessarium.

SOLUTIO. Absque præjudicio dicenscipulo. dum, quod formæ illæ non sunt in rebus in quibus apparent esse, sed potius in oculis et sensibus intuentium. Quod qualiter fiat, accipiatur per auctoritates Philosophorum trium, in quibus per simile id videre possumus.

Dicit enim Aristoteles in lib. de Som-

<--- Page Split --->

no et vigilia 1, ostendens qualiter simulacra in dormiendo videntur esse sensata accepta non secundum rei veritatem. « Non solum vigilando motus a simulacris fiunt, et quae extrinsecus et quae in corpore sunt : sed etiam quando fit passio haec quae vocatur somnus, et magis tunc apparent : sub die enim repelluntur, dum operantur sensus et intelligentia, et exterminantur quemadmodum juxta magnum ignem minor, et tristitiae et oblectationes parvae juxta magnas : dum vero quiescunt, supernatant et parva simulacra. Noctu vero propter vacationem particularium sensuum et impotentiam agendi : eo quod ab exterioribus ad id quod intrinsecus fiat caloris reflexio, ad principium sensus referuntur, et fiunt manifesta sedata turbatione. » Et intendit dicere secundum expositionem commenti, quod caloris motus in dormiendo colligitur intrinsecus in loco digestionis, et ab illo fiunt evaporationes ad caput, quae evaporatio a cerebro infrigidata descendit in organa sensuum, et gravat ea, removendo calorem, et claudit, et immobilitat : in fluxu autem a cella anteriori fluunt sensibilia recepta prius, et interius tangunt organa in principio sui, hoc est, in sensu communi : et tunc videntur esse sensata verissime, et convertitur anima ad ipsa, sicut ad res acceptas per sensum.

Idem omnino dicit Avicenna, et idem dicit Averroes in libro de Somno et vigilia. Possumus igitur dicere, quod demones in operibus praestigiorum faciunt ab intus fluere species aliquas ad organa sensuum, quotiescumque contingat intueri vel comparari sensum ad illud sensibile circa quod operatur magus : et sic deludunt oculos, et sensus, cum nihil sit veritatis in re.

Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS VII.

Quomodo et qualiter dæmones transmutant corpora, utrum scilicet corpore assumpto, vel alio modo ?

Secundo quaeritur, Qualiter transmutant corpora ?

Videtur enim, quod hoc non possint facere, non assumpto corpore :

  1. Dicit enim Philosophus in libro XVI de Animalibus : « Si non tangit, non agit, et non sequitur alteratio : » dæmones autem non tangunt physice, nec mathematice : ergo non agunt in corpora, nec transmutant ea.

  2. Si dicas quod hoc argumentum etiam secundum Philosophos non tenet : quia sunt substantiae separatae, quae agunt et transmutant corpora, secundum quod videtur Aristoteles dicere, quod opus naturae sit opus intelligentiae. Contra : Nullus umquam Philosophus concessit hoc quod aliquis motus esset in hac materia transmutabili, qui non reduceretur ad motum alterius corporis moti a motore spirituali : sicut opus artis reducitur ad artificem qui movetur ab anima, sed non immediate reducitur ad animam : sicut etiam motus hujus generati reducitur ad motum cœli quod movetur (ut ipsi dicunt) a suo motore spirituali, quicumque sit ille. Si autem dicas quod simpliciter est : quia dæmon colligit semina, ut dicitur in Littera, et mediantibus illis transmutat. Tunc quaero, per quem modum colligit, quibus manibus, vel quo movente, cum non habeat corpus, et non erit modum invenire, ut videtur.

  3. Item, Nihil non unitum alicui materiae unione forma vel motoris, potest

<--- Page Split --->

transmutare materiam aliquam : dæmon huic materiæ non unitur unione formæ, quia non est in ea ut in subjecto : nec unione motoris, cum inter motorem et mobile sit semper proportio : ergo videtur, quod non movet vel transmutat eam.

Si dicas quod est motor intrinsecus, et de hoc verum est quod objicitur : et est motor extrinsecus, et de hoc falsum est, sicut natura motor est navis non unitus navi. Contra : Nauta numquam movebit navem nisi per ea quibus motus suus navi proportionatur, ut clavo, et gubernaculo, et velo, et hujusmodi : sed nihil talium est inter dæmonem moventem, et hanc materiam motam : ergo videtur, quod non moveat eam. Sed si hoc concedatur, istud non videtur quomodo nos videmus quod commovent nubes, et commiscent mixtiones, et faciunt transmutations, sicut verterunt virgas in serpentes, et hujusmodi : ergo videtur, quod transmutant etiam non assumpto corpore.

ejusdem speciei, aut non conveniunt, aut secundum minus, sicut verbi gratia, quod sapphirus curat anthracem, et smaragdus frangit inclinationem ad coitum, et quod adamas restringit magnetem ne trahat ferrum, et hujusmodi. Ita possumus dicere, quod substantias spirituales in quantum natura superiores sunt quam corporalia, sequitur virtus transmutans et movens corpora : sed tantum est dicere, quod corporalia habentia hujusmodi virtutes, agunt illis virtutibus per necessitatem natura præsente in eo ad quod est proportionata virtus, et alio tempore illa virtus non est activa nisi potentia tantum : sed spiritus habent hoc secundum libertatem voluntatis claudentis vel aperientis virtutem, secundum quod proportionantur materiæ in quam agit virtus illa.

SEO TUNC dicemus ad illa quæ primo objiciuntur, una solutione, quod Philosophus loquitur ibi de actione quæ est a qualitatibus activis, quæ sunt elementales, et non de operationibus habentibus species. Vel dicatur melius, quod quando dicit Philosophus : « Si non tangit, non agit, et non sequitur alteratio, » quod intelligitur non de tactu substantiæ agentis, sed de tactu virtutis : nisi enim illa tangat mobile, numquam sequitur alteratio.

Solutio. Dicendum, quod dæmones secundum dicta Augustini transmutant corpora, et colligunt semina, et hujusmodi : quod qualiter fiat, oportet accipere per simile. Quidam Philosophi, sicut Avicenna in libro VI de Naturalisbus, et Alqazel in Physica sua ponunt fascinationem, ita quod anima unius hominis per adspectum vel propinquitatem impediat processum operum alterius hominis, virtute spiritualiter egrediente de una anima, et operante super aliam. Hoc autem non dico approbans dictum illud : quia bene credo, quod fidem firmam in Domino habenti non nocet fascinatio, nec nocere potest ars magica, nec facit aliquid ex his quæ de talibus timentur : sed in hoc possumus videre, quod sunt quædam operationes continentes speciem in quantum est hæc species, quæ non conveniunt alicui principiorum illius speciei, et hæ conveniunt speciei prout est in hoc individuo et in alio individuo

Si autem quæritur, Qualiter tangat, utrum scilicet se multiplicet in medio usque ad mobile, sicut calidum movet ? RESPONSIO. Videtur mihi, quod non : sed potius ex proportione spiritus agentis ad id in quod agit secundum imperium fit virtus transmutans in corpore : sed in rebus corporalibus agentibus per virtutes quæ species suas consequuntur, bene credo quod devenit virtus per medium usque ad rem in quam agunt.

Ad aliud dicendum, quod si Philosophi dicuntur necromantici, tunc quidam Philosophi ponunt istum modum qui dictus est : sed naturalis non ponit, quia per principia naturalia non potest determinari.

<--- Page Split --->

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod in tali operatione non oportet esse unionem per substantiam, sed tantum secundum proportionem virtutis : et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS VIII.

An dæmones in transmutatis corporibus possunt inducere formas substantiales ?

Tertio quæritur, Utrum transmutatis corporibus possunt dæmones inducere formas substantiales ?

Videtur quod non : quia

  1. Exod. vii, 11 super illud, Fecerunt autem et ipsi, scilicet malefici, sicut dicit Glossa Strabi, sciendum est, quod diabolus figmentis spectantium oculos deludebat, ut res in sua natura manentes, aliud viderentur : ergo videtur, quod de virgis non fecerunt serpentes, sed videbantur : ergo fuit præstigium, et non transmutatio.

  2. Item, Ibidem dicit Augustinus in principio cujusdam magnæ Glossæ, quod Moysi virga absorbuit virgas, non dracones : absorbere enim potuit quod erat, non illud quod non erat.

  3. Item, In tempore Antichristi erit dæmon majoris potentiæ quam fuerit tunc, vel sit nunc : et tamen tunc non poterit facere vera miracula : ergo nec nunc veras transmutationes. Quod autem tunc non possit facere vera miracula, videtur in epistola II ad Thessal. n, 9 ubi videtur dici, quod erunt miracula illa secundum operationem Satanæ in prodigiis et signis mendacibus 1 : ergo videtur, quod non vere corpora ad formas aliquas transmutant.

  4. Item, Dicitur in Littera, quod non operantur nisi sicut agricolæ : illi autem non transmutant ad formam, sed adjuvant naturam : ergo dæmones faciunt similiter : ergo videtur, quod si etiam transmutatio fit quandoque, quod illam facit natura.

  5. Item, Ars non transmutat a forma substantiali in formam : quia dicit Aristoteles in IV Meteororum : « Sciant artifices alchimiae species transmutari non posse : » ergo nec dæmones, quia ipsi non operantur nisi per modum artis.

  6. Item, Super illud Psalmi LXXVII, 49 : Misit immissiones per Angelos malos, dicit Augustinus : « Ea quæ mirabiliter in creaturis fiunt, attribuere malis Angelis non audemus. » Cum igitur mirabile sit arduum et insolitum quod præter spem et facultatem admirantis apparet, videtur quod Angeli mali nihil tale faciunt : et cum tale sit transmutatio subita corporum in formas aliquas, videtur quod Angeli hoc facere non possunt.

  7. Item, Nihil habet potestatem transmutandi corpora quibus ipsum patiens ab eis jam subjacet : Angelus malus subjacet elementis, quia patitur ab igne corporali : ergo non habet potestatem transmutandi elementa ad aliquid ex elementis compositum.

  8. Item, Illud corpus quod transmutant dæmones ad formam, a quo agente habebit formam ? Omnis enim forma est a convenienti, ut dicit Philosophus in libro VII primæ Philosophiæ. Constat autem quod dæmon nec est conveniens genere nec specie cum forma educta : ergo non est ab ipso.

Si dicas quod eadem ratione formæ substantiales etiam non sunt a Deo agente, et transmutante : hoc non valet : quia apud Deum est exemplar cognitivum et operativum omnium : et hoc non est apud Angelum bonum vel malum :

<--- Page Split --->

ergo videtur, quod dæmones nullo modo possunt corpora transmutare ad formam aliquam substantialem.

ed contra.

SED CONTRA hoc est expresse quod dicitur in Littera : quia

  1. Colligunt semina et transmutant corpora secundum voluntatem permittentis Dei, vel ad fallendum fallaces, vel ad probandum electos.

  2. Item, Augustinus, in Glossa super illud Exodi, vii, 11 : Fecerunt et ipsi, scilicet malefici, etc. : « Dæmones quamvis mali naturam suam non amiserunt : ideo dum per incantationem malefici eorum aliquid fieri conantur, discurrunt per mundum, et subito semina quibus hoc agitur afferunt, sicque ex illis, permittente Deo, novas rerum species producunt. » Hic expresse dicitur, quod novæ species producuntur vi dæmonum, permittente Deo : ergo transmutant ad formam.

  3. Item, in Littera dicitur, « Fecerunt autem et malefici similiter. » Non dicitur autem ibi, Videbantur autem malefici facere similiter.

  4. Item, Job, xli, 24 : Non est super terram potestas quæ comparetur ei : ergo videtur, quod si potestas artis operetur super corporum transmutationes, ut alchimia, quod dæmones hoc multo magis facere prævaleant.

  5. Item, Augustinus dicit, quod Deus ordinavit mundum, spiritualem substantiam præponendo corporali. Potentius autem et præpositum alii se habent in ordine moventis et transmutatis ad inferius : ergo videtur, quod dæmones ad novas species possunt transmutare corpora.

  6. Item, Legitur in vitis Sanctorum et in legenda de sancto Bartholomæo, quod eos quos ante læserant, curare videbantur dum a læsione cessabant. Videtur autem, quod hoc parum sit eis, secundum ea quæ dicuntur hic. Si enim semina possunt colligere ad subitam corporis transmutationem in aliam formam specie et genere, ut est transmutatio virgæ in serpentem, videtur quod multo magis

dossunt colligere semina ad reducendam inæqualem complexionem ad æqualitatem : ergo non est inconveniens dicere, quod verissime sanabant etiam per naturam infirmos.

  1. Item, De medico conceditur, quod ipse sanat : ergo multo magis concedendum est de melius sciente, et subtilius operante : dæmon autem et melius scit, et subtilius operatur : ergo de eo concedendum videtur, quod ipse verissime curat infirmitates.

SOLUTIO. Quid de ista quaestione verum solutio. sit, solum Deum et Angelos qui haec operantur puto ad plenum cognoscere : tamen quantum potest haberi a doctrinis Magistrorum simul et Naturalium, tunc puto, quod nullam formam substantialem permanentem inducunt, nisi solum illam quæ etiam de facili ex putrefactione produceretur.

Et ad hoc intelligendum, notandum quod transmutatio corporum est quatuor modis : quorum unus est miscibilium ad actum mixti tantum, in quo miscibilia remanent secundum veritatem consequentem suas proprias species, licet non remaneant secundum formam suarum specierum, sicut miscentur medicinæ compositæ, ut tiriaca, et electuaria, et hujusmodi : et in talibus quædam sunt virtutes, quæ consequuntur singula recepta, et natura quæ sagax est, quando accipiuntur dividit ea. Aliud autem est quod consequitur actum mixti quantum est ex omnibus, ut in tiriaca resistere veneno consequitur actum mixti in quantum ex omnibus est quæ recipiuntur in ea : sed confortatio cordis, et hepatis, etc., consequitur particularia recepta : sicut etiam videtur in artificialis : quia domus habet quædam a partibus, quædam a toto conjuncto, ut valere centum marcas.

Alia est transmutatio corporis in sua componentia : sicut dicimus ignem transmutare corpora, eo quod habet qualitatem vehementer activam.

<--- Page Split --->

Tertia est per exspoliationem propritatum, et dationem aliarum per liquefactionem et cibationem et sublimationem et distillationem, quibus operantur alchimici : et hoc modo operatione satis nota fit panis, et atramentum, et hujusmodi. Et puto quod non dant formas substantiales, sicut etiam dicit Avicenna in Alchimia sua : cujus signum est : quia in talibus operatis non inveniuntur proprietates continentes speciem : unde aurum alchimicum non laetificat cor, et sapphirus alchimicus non refrigerat ardorem, neque curat arteriacam, et carbunculus alchimicus non fugat venenum vaporabile in aere. Et omnium talium experimentum est in hoc quod aurum alchimicum consumitur plus in igne quam aliud, et similiter lapides alchimici : et iterum non durant ita diu sicut naturalia illius speciei. Et hoc ideo est, quia non habent species, et ideo negavit eis natura virtutes quae dantur cum speciebus ad conservationem specierum.

Quarta transmutatio est per naturam, et tunc puto, quod a Deo qui primus auctor omnium est, omnis forma substantialis detur virtute coelesti : et ab ipsa etiam dantur proprietates conservantes illas species. In hac autem transmutatione quaedam sunt de facili transmutabilia, ut quae sunt similium corporum, et generatio eorum est facilis, ut ranae, et serpentes : fiunt enim de facili parvo calore putrefactorum etiam per artem juvantem naturam, sicut dicit Avicenna quod ex capillis praecipue mulierum in humido calido sub sole positis in loco convenienti sub terra aliquantulum fiunt serpentes, et ex atriplice in concavo arboris putrefactae, et stillante pluvia, fiunt ranae. Et Avicenna narrat, quod etiam ex levi coctione quandoque in uno momento sicut in terra sua campus plenus apparuit bombicibus, et omnes fecerunt sericum, licet non esset ita bonum ut aliud, eo quod non habebant conveniens nutrimentum de foliis mori : et ad plu-

viam modicam quandoque generantur infinitae parve ranae.

In tria ergo genera operum, scilicet primum, secundum, et tertium, credo posse dæmones ex sua virtute, sed non in primam partem quarti : et si faciunt animalia quæ etiam ex putrefactione fierent et subito, tunc oportet ut aliquo modo juventur a natura, ut dicit Augustinus in Littera : sed in animalia perfecta non credo eos posse aliquo modo.

Ad PRIMUM ergo et secundum dicendum, quod Strabus et Augustinus (ut apparet inspicienti Glossas) loquuntur sub dubio, utrum veræ operationes sunt aut præstigia tantum : et ideo dicunt Glossæ pro utraque parte.

Ad ALIUD dicendum, quod bene puto, quod, Domino permittente, aliqua vera miracula non dæmonis potestate, sed Dei, fient temporibus Antichristi : sed etiam mendacia signa dicuntur satis congrue : quia licet vere mirabilia sint secundum se, tamen sunt ad inducendum in errorem, vel ad tenendum in errore eos qui hoc meruerunt.

Ad ALIUD dicendum, quod hoc intelligitur quantum ad ultimam partem quarti modi transmutationis.

Ad ALIUD dicendum, quod bene potest esse, quod ars de se non potest inducere formam, ut prius dictum est : sed potest juvare naturam, et ita facit dæmon.

Ad ALIUD dicendum, quod dæmonibus non est attribuendum, ut operantibus, sed disponentibus ad hoc ut fiant in quibusdam operibus quæ de facili fiunt etiam sub qualibet virtute cæli cum modico calore putrefaciente.

Ad ALIUD dicendum, quod dæmones patiuntur ab igne secundum ordinem vindicantis justitiæ, et non secundum ordinem naturae : operantur autem transmutando secundum ordinem naturae, et non ordinem vindicantis justitiæ.

Ad ALIUD dicendum, quod omnis forma quæ est species et actus materiæ, est ex aliquo convenienti movente naturam, et hæc sunt semina putrefacientia, et hu-

<--- Page Split --->

midum radicale cum calido naturali ad superficiem educentia : et quia ibi tangit frigidum aerem, ideo ibi viscositas ejus induratur et exsiccatur in pellem ad quam calor evaporans retunditur, et facit motu suo commixtionem complexionis alterius, cui quia disponitur sufficienter, anima sensibilis infunditur. Sed hoc mirabile videtur, quod egreditur animal quod dixit magus : et hoc est de subtilitate daemonum illa semina colligentium, quae disponunt ad formam generationis illius animalis : tamen forma datur a Deo principaliter, et virtute cœelesti secundario.

Ad object. 2,3,4 et 5. Ad prima autem quinque quae objiciuntur in oppositum, bene concedo de tali modo operationis, ut dictum est.

Ad object. 6. Ad id quod objicitur de restitutione sanitatis, dicendum quod quando laedunt, tunc per se curant : in aliis autem non nisi per operationem naturae, et hoc bene puto quod fecerunt suis cultoribus, Deo permitente : sed bene puto quod si membra mutilata essent, in quibus non est virtus restitutiva ex parte naturae, non possent restituere.

Et per hoc patet solutio ad totum.

rum ad faciliorem effectum ejus quod intendit necromanticus, ut videtur. Quod autem hoc verum sit, dicit Aristoteles in libro de Mansionibus lunæ sic: « Quando descendit selin albetbaim, fac ad amorem dominatorum terræ, idola confia, Angelos ad te clama : » et constat, quod non intelligitur de bonis Angelis : ergo mali facilius tunc veniunt quam alio tempore. Selin idem est quod luna. Albethaim est quædam constellatio quæ est in secunda mansione Arietis, ita quod primæ mansioni dentur tredecim gradus et minuta septem de Arietis imagine : ergo videtur, quod superiora juvant dæmones ad talia opera consequenda.

Ratione hujus etiam quaeritur de scientia imaginum, utrum illa fiat operatione daemonis vel naturae ?

Et videtur, quod operatione daemonis : quia

  1. Talis scientia prohibetur : non autem prohiberetur si fieret operatione naturae : ergo fit operatione daemonis.

  2. Item, Talis scientia rationem non videtur habere : quia ea quae fiunt per naturam, fiunt actione et passione quali- tatum primarum : sed ibi nulla illa- rum agit vel patitur : ergo videtur, quod operatione daemonum fiant hujus- modi.

ARTICULUS IX.

An daemones in suis operibus constellationibus juventur, an non ? et, Utrum scientia imaginum fiat operatione daemonum, an non ?

Quarto quaeritur, Utrum daemones in suis operibus juventur constellationibus, vel non ?

Videtur autem, quod sicut legitur in libris Imaginum, daemones luna existente in uno signo, facilius vocantur quam ipsa existente in alio : hoc autem non potest esse, nisi quia sciunt tunc se juvari a signis et adspectibus planeta-

Sed contra hoc est, quia

  1. Videmus nativitates variari secundum substantiam et secundum operationes consequentes a constellationibus, sicut dicit Ptolemaeus in Quadripartito, quod sole existente in quadam parte et minuto Arietis, non fit generatio humana : et si cadat tunc semen in matricem, monstrum nascetur. Et ut credatur, ego probavi experimento hoc in duabus matronis probis et bonis, a quibus ego percepì quod monstra pepererunt, et quaerens tempus ab eis et aequans stellas, inveni quod sole existente circa eumdem gradum et minutum secundum suas aestimationes conceperant.

  2. Item, Avicenna dicit in suo libro de

<--- Page Split --->

Animalibus, quod causa monstruosorum partuum in dissimilibus seminibus non potest esse natura seminis : quoniam dissimilia semina, sicut porci et hominis, et hominis et canis, et canis et porci, non invicem adjuvant, sed corrumpunt. Et dicit, quod nulla causa est, quod partus habeat caput canis, vel homo pedem vel caput porci, nisi adspectus stellae ad ascendens vel faciem ascendentis in hora casus seminis in matricem : ergo videtur, quod hoc sit naturale : non differt autem scientia imaginum ab illa impressione, nisi sicut ars et natura : quia si natura tunc efficeret imaginem talem qualis fit per artem, facilius et melius haberet ista mirabilia quae imprimit adspectus stellae, quam imago facta per artem : ergo videtur, quod ibi nihil sit de opere daemonum, sed tantum opus artis et nature.

tentes, et facilius seducerent. Alia est, ut ipsum magnum vel Chaldæum minus se horrere faciant, cum videatur ei, quod natura cæli faciat ad effectum illius operationis. Tertia est, quia vellent ipsum magnum ad hoc deducere ut aliquid numinis crederet inesse illi signo, et sic per idololatriam a fide apostataret. Hanc puto fuisse causam, quare quidam stellas adoraverunt, et libros orationum ad invocationem planetarum scripserunt : et per hoc patet solutio ad primam partem quaestionis.

Ad 10 quod ulterius quaeritur, dicendum quod absque dubio, sicut etiam supra per auctoritatem Augustini probatur, ortus et adspectus stellarum magnum habent effectum in operibus naturae et artis : sed tamen super nostrum liberum arbitrium non habent, ut dicit Damascenus. Sed imaginum ars ideo mala est, quia inclinans est ad idololatriam per numen quod creditur esse in stel1is : et quia non sunt inventae imagines nisi ad vana, vel mala, sicut ad mulieres seducendas, vel ad seras aperiendas, vel naves immobilitandas, vel terrores inducendos, vel hujusmodi : et ideo per hoc patet solutio ad sequentem partem quastionis.

Solutio. Dicendum, quod ego non contradico hoc quin daemones libentius appareant sub adspectu uno quam alio, et sub una constellatione quam sub alia : et hujus puto tres esse causas praecipuas, licet forte multæ aliæ sint. Una est, quia cum opera sua faciant imperfecta, illa signa vel stellæ darent eis majorem perfectionem, ut ex hoc amplius viderentur esse po-

G. Quod transgressoribus Angelis non servit ad nutum materia rerum visibilium.

Nec putandum est istis transgressoribus Angelis ad nutum servire hanc visibilium rerum materiam : sed Deo potius a quo hæc potestas datur, quantum incommutabilis judicat.

<--- Page Split --->

H. Quod non sunt creatores, licet per eos magi ranas et alia fecerint : sed solus Deus.

Nec sane creatores illi mali Angeli dicendi sunt, quia per illos magi ranas et serpentes fecerunt : non enim ipsi eas creaverunt. Omnium quippe rerum quæ corporaliter visibiliterque nascuntur, occulta quædam semina in corporeis mundi hujus elementis latent, quæ Deus originaliter eis indidit. Ipse ergo Creator est omnium rerum, qui Creator est invisibilium seminum : quia quæcumque nascendo ad oculos nostros exeunt, ex occultis seminibus accipiunt progrediendi hic primordia, et incrementa debitæ magnitudinis, distinctionesque formarum ab originalibus (ut ita dicam) regulis sumunt.

I. Sicut parentes non dicuntur creatores filiorum, nec agricolæ frugum : ita nec boni Angeli nec mali, etsi per eorum ministerium fiant creaturæ.

Sicut ergo nec parentes dicimus creatores hominum, nec agricolas creatores frugum, quamvis eorum extrinsecus adhibitis motibus ad ista creanda Dei virtus interius operetur : ita non solum malos, sed nec bonos Angelos fas est putare creatores. Sed pro subtilitate sui sensus et corporis semina istarum rerum nobis occultiora noverunt, et ea per congruas temperationes elementorum latenter spargunt : atque ita et gignendarum rerum, et accelerandorum incrementorum præbent occasiones. Sed nec boni hæc nisi quantum Deus jubet, nec mali hæc injuste faciunt, nisi quantum juste ipse permittit. Nam iniqui malitia voluntatem suam habent injustam : potestatem autem non nisi juste accipiunt, sive ad suam pœnam, sive ad aliorum : vel ad pœnam malorum, vel laudem bonorum.

<--- Page Split --->

ARTICULUS X.

Qualiter discernuntur operationes dæmonum ab his quæ sunt vera miracula? et, An mala fiunt per Angelos bonos aut per malos ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, G, «Nec putandum est istis transgressoribus, etc. »

Ex hoc enim videtur, quod vere formant res illas, vel quod fiant vere ad operationem illorum res tales.

SED CONTRA :

  1. Cum miraculum sit datum infidelibus ut ad fidem ducantur, videtur secundum hoc quod non esset eis peccatum si crederent falsis miraculis : et hoc est falsum.

  2. Item, Ad Hebr. II, 4 : Contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, etc. : ergo miraculum est via ad fidem : ergo nullo modo debet permitti, quod verum miraculum fiat a fidei subversore.

Sed si hoc concedatur, iterum falsum est : quia dicit Dominus, Matth. vii, 22, de quibusdam vera miracula facientibus, qui dicunt sibi : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus ? Et postea, y. 23 : Discedite a me, qui operamini iniquitatem : ergo bonis et malis est commune miracula ista facere.

Quæst. 1. Si sic tunc quæritur, Qualiter discernentur operationes dæmonum ab his quæ sunt secundum veritatem miracula ?

Videtur, quod in nullo : quia si malefici Pharaonis semper fecissent per omnes plagas sicut Moyses, non fuisset differentia inter opera Moysi et magorum : ergo videtur, quod distingui non posset.

Quæst. 2. ITEM, Si aliquis vellet dicere, quod discernendum est : quia dæmones faciunt nociva, boni autem Angeli utilia. CONTRA hoc est quod dicit Augustinus super illud Psalmi LXXIX, 49 : Misit... immissiones per Angelos malos, « Consequens est ut etiam Sodomam per Angelos malos eversam esse dicamus : » et hoc inconveniens esse videtur : quia recepti sunt primo ab Abraham, et postea a Lot, sicut habetur, Genes. XVIII et XIX.

Quæst. 3. ITEM, In Itinerario Clementis : « Niceta dixit ad Petrum : Sicuti tu contra naturam operaris, ita et Simon quem secuti sumus : videmus enim imagines ambulare, canes cantare, et alia hujusmodi : » ergo nulla est discretio.

SOLUTIO. Dicendum bene videtur, quod miracula facere commune sit bonis et malis : sed de discretione inter miracula quæ faciunt magi et dæmones, et ea quæ faciunt Propheta per Angelos bonos, videtur mihi quod possit dici, quod in tribus sunt consideranda : quorum unum est, quia vel vana vel mala sunt quæ faciunt dæmones, sicut dicitur in Itinerario Clementis. Boni autem Angeli etsi noceant quandoque quibusdam, hoc ipsum bonum est, quia hoc meruerunt illi quibus nocent, et utile est hoc bonis vel ad liberationem, vel ad exterminationem eorum qui bonos oppresserunt. Secunda differentia est, quia licet quandoque idem in specie videatur esse opus quod faciunt, tamen non refertur ad idem : sed potius mali etiam aperte referunt hoc ad impedimentum fidei, tamquam non debeat credi fidei propter miracula quæ etiam ab infidelibus fieri possunt. Tertia differentia est ex parte facientium : quia, sicut habetur, Isa. VIII, 19 : Magi strident in incantationibus suis : Propheta autem facit hoc honesta Dei invocatione. Sicut

<--- Page Split --->

Prophetæ Baal vulneraverunt se lanceolis et cultris et hujusmodi 4.

Iquest. 2. Ad ut autem quod ulterius quaeritur, Utrum Angeli boni nocumentum inferant malis? Est duplex opinio : quia Hieronymus videtur favere vel dicere, quod mali sunt qui faciunt, sed ad imperium bonorum. Unde, Exod. xii, 23 dicit Moyses filiis Israel ea quae didicerat ab Angelo bono : Non sinet percussorem ingredi in domos vestras : et secundum hoc auctoritas Augustini intelligitur, quod non semper mali sunt qui imperant nocumenta fieri, licet exsequentes imperium semper sint mali. Alii dicunt, quod boni Angeli per justitiam Dei quandoque per se nocent malis.

Ad n d autem quod ulterius quaeritur de Ad quest.3. miraculis bonorum et malorum, dicendum quod simulatores et hypocrite faciunt miraculi per justitiam simulatai, et hoc vult Deus ut alii ad bonum ædificentur : boni autem per justitiam veram, sed mali eo ipso quod mali sunt, per miracula non ita nocere possunt. Unde Augustinus : « Sancti miraculi faciunt per publicam justitiam, hypocrite per signa publicæ justitiæ : magi autem per privatos contractus initi fæderis cum dæmonibus. »

Et per hoc patet solutio ad totum quod quaeritur circa istum articulum.

K. Sicut justificationem mentis, ita creationem rerum solus Deus operatur : licet creatura extrinsecus serviat.

Sicut ergo mentem nostram justificando formare non potest nisi Deus 2, praedicare autem extrinsecus Evangelium etiam homines possunt, non solum boni per unitatem, sed etiam mali per occasionem : ita creationem rerum visibilium Deus interius operatur. Exteriores autem operationes atque contemperationes 3 sive occasiones ab Angelis tam bonis quam malis, vel etiam ab hominibus adhibentur 4. Sed haec ab hominibus tanto difficilius adhibentur, quantum eis desunt sensuum subtilitates, et corporum mobilitates in membris terrenis et pigris. Unde qualibuscumque Angelis vicinas causas ab elementis contrahere quanto facilius est, tanto mirabiliores in hujusmodi operibus eorum existunt celeritates : sed non est Creator, nisi qui principaliter ista format : nec quisquam hoc potest, nisi unus Creator Deus. Aliud est enim ex intimo ac summo causarum cardine condere ac ministrare creaturam : quod facit solus Creator Deus. Aliud

<--- Page Split --->

autem pro distributis ab illo viribus ac facultatibus aliquam operationem forinsecus admovere : ut tunc vel tunc, sic vel sic exeat quod creatur. Ista quippe originaliter et primordialiter in quadam textura elementorum cuncta jam creata sunt, sed acceptis opportunitatibus postea prodeunt.

ARTICULUS XI.

plus distat, cum potuerint convertere virgas in serpentes, quare non potuerunt etiam e converso convertere serpentes in virgas ?

An Angeli boni possint miraculà facere ut dæmones? et, Quare homines id non possunt?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, K, circa medium : « Unde qualibuscumque Angelis vicinas causas ab elementis, etc. »

Ex hoc enim videtur, quod boni etiam hæc operari possunt : et hoc videtur alia ratione : quia

  1. Unus ordo Angelorum est, qui Virtutes dicuntur, quorum est miracula facere : ergo multo magis possunt hoc quam mali.

  2. Item, Boni comparantur ad operationes illas gratia et natura, mali autem per naturam tantum : ergo, etc.

  3. Item, Super illud Psalmi LXXVI, 49 : Misit... immissiones per Angelos, etc., dicit Glossa, quod tam boni quam mali possunt illud.

Quæst. 1. SED TUNC quæritur, Quare homines boni hoc non possunt, cum virtus sit fortior quam natura ?

Quæst. 2. ITEM, Cum gratia elevat in Deum qui

SOLUTIO. Dicendum, quod Angeli boni et sciunt et possunt plus facere de his quae sunt præter naturam quam mali, sicut probant prime rationes : sed non possunt facere ut illi : quia illi faciunt ad fidei subversionem, et hoc est impotentia.

Ad aliud dicendum, quod hominum Adi gratia non substantialiter ad hoc ordinatur, sed ad id quod pertinet ad salutem : et ideo illud potest, et istud non, nisi detur novum donum quod non est gratia gratum faciens, sed potius gratis data.

Ad aliud dicendum, quod secundum Ad viam naturae per putrefacientia bene fit de ligno animal, sed non e converso : quia in putrefactione calidum evapotans secum trahit humidum, et illud mole est, et aptum corpori animalis : non autem fit e converso, nisi raro, sicut legitur de quibusdam animalibus, quod conversa sunt in lapides, et de uxore Lot in statuam salis 1.

Alii dicunt, quod naturalis ordo est vegetabilis ad sensibile, et non e converso : et ideo hoc facere potuerunt, et non e converso.

<--- Page Split --->

L. Quod Angeli mali multa possunt per naturae vigorem, quae non possunt propter Dei vel bonorum Angelorum prohibitionem, id est, quia non permittuntur.

Illud quoque sciendum est, quod Angeli mali quaedam possunt per naturæ subtilitatem, quae tamen non possunt propter Dei vel bonorum Angelorum prohibitionem, id est, quia non permittuntur illa facere a Deo vel ab Angelis bonis : possent utique fecisse sciniphes qui ranas serpentesque fecerunt. Quædam vero non possunt facere, etiamsi permittantur ab Angelis superioribus : quia non permittit Deus. Unde Augustinus in libro III de Trinitate 1 : Ex ineffabili potentatu Dei fit, ut quod possent mali Angeli si permitterentur, ideo non possunt, quia non permittuntur. Neque enim occurrit alia ratio, cur non poterant facere sciniphes qui ranas serpentesque fecerunt, nisi quia major aderat dominatio prohibentis Dei per Spiritum sanctum : quod etiam magi confessi sunt, dicentes : Digitus Dei est hic 2. Quid autem per naturam possint, nec tamen possunt propter prohibitionem : et quid per ipsius naturae suæ conditionem facere non sinantur, homini explorare difficile est, imo impossibile. Novimus hominem posse ambulare, et neque hoc posse si non permittatur : volare autem non posse, etiamsi permittatur. Sic et illi Angeli quaedam possunt facere, si permittantur ab Angelis potentioribus ex imperio Dei : quædam vero non possunt, etiamsi ab eis permittantur : quia ille non permittit, a quo est illis talis naturae modus, qui etiam per Angelos suos illa plerumque non permittit, quæ concessit ut possint.

ARTICULUS XII.

An magicis virtutibus et mathematicis uti sit malum? et, An noceant figurae mathematicae?

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur in ultimo capitulo, ibi, « Illud quoque sciendum est, etc. »

Utrum talibus magicis uti virtutibus et mathematicis sit malum et apostasia a fide, ut dicunt quidam ?

Videtur enim quod non : quia

  1. Non homo, sed dæmon operatur : ergo non refertur operatio illa ad hominem.

  2. Item, Frequenter sunt talia valde utilia, scilicet inventio perditorum, cautela a furibus, et manifestatio latronum : ergo videtur, quod talia non sint mala.

<--- Page Split --->

Cuest.

Queritur etiam de figuris mathematicorum, qui nullas conjurationes et nulla sacrificia nec incantationes faciunt, sed tantum operantes ad adspectus stellarum, quandoque utilia prædicunt : ergo in talibus nulla videtur apostasia.

Item, Nonne Deus contulit vim herbis, et verbis : ergo multo magis stellis : ergo in talibus non est malum. Sed contra hoc sunt verba Augustini multiplicia in tractatu super Genesim, et in libris de Doctrina Christiana et de Civitate Dei, qui dicit, quod omnia faciunt operibus daemonum.

Solutio.

Solutio. Dicendum, quod in talibus est apostasia vel oris, vel operis. Si enim per invocationes, conjurationes, sacrifi-

cia, suffumigationes, et adorationes fiunt, tunc aperte pactum initur cum daemone, et tunc est apostasia oris ibi. Si autem non fit nisi opere simplici, tunc est apostasia operis : quia illud opus exspectatur a daemone : et exspectare aliquid a daemone vel velle aliquid percipere per ipsum, semper est fidei contumelia, et ideo apostasia.

Ad iu quod quaeritur de operibus ma- 1 thematicorum, hic dicitur communiter secundum verba Augustini, quod caven- da sunt præcipue in imaginibus et annu- lis et speculis et characteribus, ne indu- catur usus idololatriæ, ut supra determi- natum est.

<--- Page Split --->