DISTINCTIO XLVII.

Quod voluntas Dei semper fit efficaciter.

A. Quod voluntas Dei semper impletur de homine quocumque se vertat.

Voluntas quippe Dei semper efficax est ut fiat omne quod velit, et nihil fiat quod nolit: quæ de homine semper impletur quocumque se vertat. Nihil enim (ut ait Augustinus) in libero arbitrio constitutum superat voluntatem Dei : et si faciat contra ejus voluntatem, tamen contra ejus voluntatem quæ ipse est nihil putandum est ita fieri, tamquam velit fieri, et non fiat, vel nolit fieri et fiat. Illa enim voluntas (ut ait Augustinus in Enchiridion 1) semper impletur aut de nobis, aut a nobis. De nobis impletur: sed tamen non implemus eam quando peccamus. A nobis impletur quando bonum facimus: ideo enim facimus, quia scimus placere Deo. Ita et de homine semper Deus implet suam voluntatem : quia nihil facit homo de quo Deus non operatur 2 quod vult. Non enim vult Deus ut peccet homo quilibet. Si autem peccaverit, pœnitenti vult parcere ut vivat : in peccatis vero perseverantem punire, ut justitiæ potentiam contumax non evadat. Sicut alios ab æterno præparavit ad pœnam, ita alios præparavit ad gloriam : et hæc sunt magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus 3. Et tam 4 sapienter exquisita, ut cum angelica et humana creatura peccasset, id est, non quod ille, sed quod voluit ipsa fecisset, etiam per eamdem creaturæ voluntatem qua factum est quod Creator non voluit, implet 5 ipse quod voluit : bene utens etiam malis tamquam summe bonus ad eorum damna-

<--- Page Split --->

tionem quos juste prædestinavit ad pœnam, et ad eorum salutem quos benigne prædestinavit ad gratiam. Quantum enim ad ipsos attinet, quod Deus noluit fecerunt: quantum vero ad omnipotentiam Dei, nullo modo id facere valuerunt. Hoc quippe ipso quod contra ejus voluntatem fecerunt, de ipsis facta est voluntas ejus. Præterea namque magna opera Domini sunt exquisita in omnes voluntates ejus 1, ut miro et ineffabili modo non fiat præter ejus voluntatem, quod etiam fit contra ejus voluntatem : quia non fieret si non sineret: nec utique nolens sinit, sed volens : nec sineret bonus fieri male, nisi omnipotens etiam de malo posset facere bonum bene. His verbis evidenter monstratur, quod voluntas Dei æterna semper impletur de homine, etiamsi faciat homo contra Dei voluntatem. Sed attendendum est diligenter quomodo in superioribus dicitur fieri aliquid contra Dei voluntatem, quod tamen non fit præter eam : et qualiter intelligendum sit illud, « Quantum ad se, fecerunt quod Deus noluit: quantum vero ad omnipotentiam Dei nullo modo id facere valuerunt. » Videntur enim ista superioribus obviare, ubi dictum est, voluntati ejus nihil resistere 2.

DIVISIO TEXTUS.

ARTICULUS I.

An voluntas Dei semper sit efficax ?

« Voluntas quippe Dei semper est efficax, etc. »

In ista distinctione redit Magister ad propositum, ostendens voluntatem esse efficacem. Et dividitur in tres partes : in quarum prima probat propositum per verba Augustini. In secunda explanat contra quam voluntatem aliquid potest fieri, et contra quam nihil, ibi, B, « Verum, ut supra diximus, voluntas Dei diversis modis accipitur, etc. » In tertia autem facit epilogum dictorum, ibi, C, « Ex prædictis liquet, etc. »

Incidit autem hic dubium, Utrum verum sit quod dicit, Voluntas Dei semper est efficax ?

Videtur autem, quod non.

  1. Ponamus aliquem esse prædestinatum : constat, quod beneplacitum Dei est ut salvetur. Quæro igitur : aut iste potest peccare ex libero arbitrio, aut non? Si sic : ponatur mori statim in peccato illo : tunc enim damnabitur, et voluntas Dei impeditur.

  2. Item, Mala fiunt sicut videmus omni die : aut ergo voluntate beneplaciti, aut contra voluntatem beneplaciti. Si voluntate beneplaciti : ergo Deus vult mala : et qui vult mala, malam habet

<--- Page Split --->

voluntatem : ergo Deus secundum hoc malam posset habere voluntatem, quod absurdum est. Si autem contra voluntatem Dei : tunc habetur propositum, quia tunc impeditur voluntas.

  1. Item, Nobilius et potentius est, contra quod nihil fit et nihil praeter ipsum, quam contra quod nihil fit et aliquid praeter ipsum : ergo nobilior videretur voluntas Dei, si nihil fieret contra eam, et nihil praeter eam : ergo videtur, quod mala non debent dici fieri praeter eam, ut solvendo praedictam rationem dicit Magister in Littera.

  2. Item, Genes. xli, 44 : Ego sum Pharao : absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti. Si hoc ergo est de posse hominis, ut nihil fiat praeter ipsum, multo magis est de posse voluntatis divinae.

SOLUTIO . Hocleveestdeterminare , sirevocenturadmemoriampræhabita :quiaconcedendumest , quodmalafiuntprætervoluntatemdivinam ,sicutdicitMagister , etinultimaauctoritateaccipi - turabsqueprocontra .

ADPRIMUMautemdicendum , quodsiprædestinatusestiste , voluntasbenepla - citiestdesalute , etabsquedubiosalva - bitur : ettamenbenepotestnonsalvari ,sednonestcompossibilevoluntatibe - neplaciti ,quodmoriaturinpeccato ,licetsitpossibileinse , ethocsupraos - tensumest .

ADALIUDdicendum , quodestvoluntasinseconsiderata , etdehacproceditra - tiodicta : etestvoluntasgubernansalia ,etdeilliusrationeest , quodnoncom - pelliteaquæsubsesunt , nepropriamnaturamtollatabeis : quiaalterde - struereturratiolaudisetvirtutis , u t s u - pradictumest : etsicpræterillamvo - luntatempotestaliquidfieri .

ARTICULUS II.

An malum ordinatum sit, aut inordinatum ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : « Tam sapienter exquisita, etc. »

Perhocenimvult , quodmalumsitordinabile : ethocnonvidetur : q u i a

  1. Malumestcorruptioordinis : etquidquidcorrumpitordinem , estinor - dinabile : ergomalumestinordinabile .

  2. Item, Nihil est adeo bene ordinatum, quod malum non corrumpat : ergo videtur, quod ordini contrarietur.

  3. Item, Omne bonum determinatur secundum rationem ordinis, quia ipsum ordinatur ad alterum, aut ordo est ad ipsum sicut primum bonum ad quod ordinatur illud : ergo ordinatur ad illud : ergo videtur, quod omne ordinatum sit bonum : sed malum est ordinatum : ergo malum est bonum, quod falsum est.

SEDCONTRA :

AugustinusinlibroXIdeCivitateDei 1 , loquiturdeordineuniversi , quodestdistinctumquibusdamantithetisinterpositionibusmali : sicutdicitEccle - siasticus , CreavitDeusomniaduplicia : unumcontraunum , etduocontraduo , etcontramalumbonum , ethujusmodi 2 . I t e m , I s a . x l v , 7 : EgoDominuscreanslucem , etfacienstenebras : creansma - l u m , etfaciensbonum 3 . EtinducitAu - gustinusexcmplumdemusicis , inqui - busfacitharmoniamquandoqueinter - positiosilentii . Ergoetiammaluminter -

1 S. AUGUSTINUS, Lib. XI de Civitate Dei, cap. 18.

2 Eccli . x l i i , 2 5 : Omniaduplicia , unumcon - traunum , etnonfecitquudquamdeesse .

3 V u l g . habetIsa . x l v , 6 e t 7 : EgoDomi - n u s . . . formanslucemetcreanstenebras , facienspacemetcreansmalum , e t c .

<--- Page Split --->

cipiens quandoque bonum, facit ad decorem et harmoniacam compositionem universi.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod malum de se et in se consideratum, nec ordinem, nec causam, nec intentionem, nec voluntatem habet, ut dicit Dionysius : sed est infecundum, et pigrum : ad alteum tamen comparatum, habet ordinem qui non ponitur in ipso, sed in alio respectu

ipsius : sicut pulchritudo albi juxta nigrum non ponitur in nigro, sed in comparatione ad nigrum in albo : et hoc modo loquitur Augustinus, et procedunt auctoritates inductae. Rationes autem hic inductae procedunt primo modo.

Et quot modis bonum eliciatur ex tali ordine, et in quo ponatur ut in subjecto, supra est expeditum in praecedenti distinctione 1.

B. Hic aperit dicens diversis modis supra accipi Dei voluntatem.

Verum ut supra diximus, voluntas Dei diversis modis accipitur : quae diversitas in prædictis verbis si diligenter notetur, nihil ibi contradictionis reperitur. Ubi enim dicit non fieri præter ejus voluntatem, etiam quod fit contra ejus voluntatem, dissimiliter accepit voluntatem, et non ipsam voluntatem quæ Deus est et sempiterna est : sed ejus signa prædictis verbis intelligi voluit, id est, prohibitionem sive præceptionem et permissionem. Multa enim fiunt contra Dei præceptum vel prohibitionem, quæ tamen non fiunt præter ejus permissionem. Ipsius namque pernissione omnia fiunt mala : quæ tamen præter ejus voluntatem sempiternam fiunt. Sicut Augustinus 1 dicit super illum locum Psalmi xvi, 4 : Ut non loquatur os meum opera hominum. Opera enim hominum dicit ea quæ mala sunt, quæ præter Dei voluntatem fiunt quæ ipse est : sed non præter ejus permissionem, quæ ipse non est. Appellatur tamen ipsa Dei voluntas, quia Deus volens sinit mala fieri. Fiunt et contra ejus præceptionem vel prohibitionem, sed non contra ejus voluntatem quæ ipse est : nisi dicantur contra eam fieri, quia præter eam fiunt. Contra eam quippe nihil ita fit, ut velit fieri quod non fiat, vel nolit fieri et fiat : quod evidenter ibi Augustinus notavit, ubi ait : Quantum ad ipsos attinet, quod Deus noluit fecerunt : quantum vero ad omnipotentiam Dei, nullo modo id facere valuerunt. Ac si diceret : Fecerunt contra Dei præceptum quod appellatur voluntas : sed

<--- Page Split --->

non fecerunt contra Dei voluntatem omnipotentem, quia hoc non valuerunt, illud valuerunt: et ita per hoc quod fecerunt contra Dei voluntatem, id est, praeceptum, de ipsis facta est voluntas ejus, id est, impleta est voluntas ejus sempiterna, qua eos damnari volebat. Unde Gregorius super Genesim: Multi voluntatem Dei peragunt, unde mutare contendunt, et consilio ejus resistentes obsequuntur: quia hoc ejus dispositioni militat, quod ' per humanum studium resultat. Hic aperte ostenditur, quia dum mali consilio ac praecepto Dei resistunt, quod voluntas Dei appellatur, ea faciunt unde voluntas ejus quae ipse est, impletur: quae dispositio vel beneplacitum vocatur. Nam ut ait Augustinus in Enchiridion 1 : Quantaelibet sint voluntates Angelorum et hominum bonorum vel malorum, vel illud quod Deus vel aliud volentium quam Deus, omnipotentis voluntas semper invicta est: quae mala esse numquam potest, quae 2 etiam dum mala irrogat, justa est: et profecto quae justa est, mala non est. Deus ergo omnipotens sive per misericordiam cujus vult miseretur, sive per judicium quem vult obdurat, nec inique aliquid facit, nec nisi volens qnidquam facit, et omnia quaecumque vult facit.

C. Summatim perstringit sententiam prædictorum, addens quare Deus præcepit omnibus bona facere et mala vitare : cum non velit hoc ab hominibus 1 impleri.

Ex prædictis liquet, quod voluntas Dei quæ ipse est, semper invicta est, nec in aliquo cassatur, sed per omnia impletur. Consilium vero ejus et præceptio sive prohibitio non ab omnibus implentur quibus proposita et data sunt. Neque ideo præcepit omnibus bona, vel prohibuit mala, vel consuluit optima, quod vellet ab omnibus bona quæ præcepit fieri, vel mala quæ prohibuit vitari. Si enim vellet, utique et fierent, quia in nullo potest ab homine superari vel impediri ejus voluntas, sed ut justitiam suam hominibus ostenderet, et mali essent inexcusabiles. Denique ut boni ex obedientia gloriam, mali ex inobedientia pœnam sortirentur, sicut utrisque ab æterno præparavit. Ea ergo quæ omnibus præcepit vel prohibuit, à qui-

<--- Page Split --->

busdam voluit fieri vel vitari, sed non ab omnibus, et quaedam personaliter praecept, et in veteri, et in nova lege: quae ab eis quibus praecept, fieri noluit: ut Abrahae de immolatione Filii 1: et in Evangelio quibusdam curatis quibus praecept ne cui dicerent 2.

ARTICULUS III.

Quare nihil potest fieri contra permissionem, et tamen aliquid fit contra praeceptum et consilium et prohibitionem ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secunda parte, ibi, B, circa initium: « Ipsius namque permissione omnia fiunt mala, etc. »

Dubium enim est quare nihil potest fieri contra permissionem : et aliquid fit contra praeceptum, et consilium, et pro-hibitionem.

  1. Permissio enim cum sit respectu mali, plus distat a voluntate beneplaciti, quam praeceptum vel consilium, quod est respectu boni : ergo minus debet fieri contra praeceptum, quam contra permissionem.

  2. Item, Super illud Psalmi civ, 37 : Eduxit eos cum argento et auro, dicit Glossa quod idem est aliquando praeceptum et permissum : ergo si fit aliquid contra praeceptum, potest etiam aliquid fieri contra permissionem.

  3. Item, Secundum Glossam illam videntur esse unum signum praeceptum, et permissio : ergo non sunt quinque, sicut supra dictum est.

SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod nihil fit contra permissionem, ut supra diximus : quia illa conjuncta est operi sicut operatio : unde hoc non est, quia est respectu mali, sed ratione existentiae operis : et ideo non oportet, quod sic sit in praecepto vel consilio respectu cujus adhuc est libertas faciendi vel non faciendi. Unde objectio illa ponit non causam pro causa : quia non est causa, quod contra eam non possit fieri vicinitas ad voluntatem beneplaciti vel distantia.

Ad aliud dicendum, quod idem secundum idem et respectu ejusdem non potest esse praeceptum et permissum, sed respectu diversorum, scilicet ut permissum respectu eorum qui ex avaritia asportaverunt : et praeceptum respectu eorum qui ex obedientia. Et per hoc patet etiam responsio ad sequens.

Notandum tamen, quod permissio dicitur quatuor modis, scilicet respectu minoris boni : et haec proprie vocatur concessio, sicut I ad Corinth vii, 25 : De virginibus praeceptum Domini non habeo, etc., super illud, Quod si non se continent, nubant 3 : et super illud, Cui vult nubat, tantum in Domino 4 : dicit Glossa quod permittit virginibus nubere, id est, concedit. Dicitur etiam Deus permittere quod non prohibetur, et est respectu mali venialis, ut super illud, Irascimini, et nolite peccare 5, dicit Glossa quod permittit quod est necessitatis. Dicitur etiam permitti quod non puni-

<--- Page Split --->

tur temporali pœna, licet puniatur ætèrna, ut Matth. xix, 8, permittitur libellus repudii dari uxoribus ad duritiam cordis eorum, ut dicit Dominus 1. Quarto, dici-

tur permitti quod non impeditur, et tamen cohibetur cum sit malum : et hoc tantummodo est permissio signum voluntatis divinae.

1 Matth. xix, 8 : Ait illis Jesus : Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis

dimittere uxores vestras : ab initio autem non fuit sic.

<--- Page Split --->