DISTINCTIO XLVIII.

Qualiter voluntas nostra divinae conformetur ?

A. Quod aliquando homo bona voluntate aliud vult quam Deus : et aliquando mala, id quod Deus bona voluntate vult.

Sciendum quoque est, quod aliquando mala est voluntas hominis idem volentis quod Deus vult fieri, et aliquando bona est voluntas hominis aliud volentis quam Deus. Ut enim bona sit hominis voluntas, oportet attendere quid congruit 'ei velle, et quo fine. Tantum enim interest inter voluntatem Dei et voluntatem hominis, ut in quibusdam aliud congruat Deo velle, aliud homini. Unde Augustinus in Enchiridion 2 : Aliquando bona voluntate homo vult aliquid quod Deus non vult : bona multo amplius, multoque certius voluntate. Nam illius mala voluntas esse numquam potest : tamquam si bonus filius patrem velit vivere, quem Deus bona voluntate vult mori. Et rursus fieri potest, ut hoc velit homo voluntate mala quod Deus vult bona : velut si malus filius velit mori patrem, velit etiam hoc Deus. Nempe ille vult quod non vult Deus : iste vero id vult quod vult et Deus : et tamen bona Dei voluntati pietas illius potius consonat, quamvis aliud volentis, quam hujus idem volentis impietas. Multum enim interest quid velle homini, quid velle Deo congruat : et ad quem finem suam quisque referat voluntatem, ut approbetur vel improbetur. Potest enim velle bonum quod non congruat ei velle : et potest velle bonum quod congruit, sed non refert ad finem rectum, et ideo non est bona voluntas.

<--- Page Split --->

B. Quod bona Dei voluntas mala hominum voluntate impletur: ut in passione Christi contigit, ubi quiddam factum est quod Deus bona et Judæi mala voluntate voluerunt, voluerunt tamen et aliquid quod Deus non voluit.

Illud quoque non est prætermittendum, quod aliquando Dei voluntas bona per malam hominis voluntatem impletur: ut in crucifixione Christi factum est, quem Deus bona voluntate mori voluit, Judæi vero impia voluntate eum crucifixerunt. Et volebant Judæi mala voluntate quiddam quod Deus bona voluntate volebat, scilicet ut Christus pateretur, et moreretur: sed volebant et aliquid aliud quod Deus nolebat, scilicet occidere Christum: quod fuit mala actio et peccatum. Actum quippe Judæorum non voluit Deus, passionem vero Christi voluit: sicut et in ipso Psalmo Christus ad Patrem ait: Tu cognovisti sessionem meam 1, id est, voluisti et approbasti passionem meam, tibi enim placuit. Voluit itaque tota Trinitas ut Christus pateretur, nec tamen voluit ut Judæi occiderent: quia voluit poenam Christi, sed non voluit culpam Judæorum: nec tamen noluit: si enim noluisset, nec fuisset.

C. Oppositio.

Sed ad hoc opponitur sic: Si voluit Deus ut Christus pateretur, voluit utique ut pateretur a Judæis, vel non. Si voluit ut non pateretur a Judæis, cum passus sit, factum est itaque quod voluit Deus non fieri. Si autem voluit eum pati a Judæis : ergo voluit eum occidi a Judæis : voluit itaque ut Judæi occiderent eum. Ad quod respondentes dicimus, simpliciter concedendum esse, quod Deus voluit Christum pati et mori: quia ejus passio bonum fuit, et causa nostrae salutis. Cum autem dicitur, volebat eum pati vel occidi a Judæis : hic distinguendum est. Si enim intelligitur sic, volebat eum sustinere passionem sive crucifixionem a Judæis illatam, verus est

<--- Page Split --->

sensus. Si vero intelligitur sic, volebat ut Judæi occiderent eum, falsum est. Non enim volebat Deus actionem Judæorum quæ mala erat: sed volebat passionem bonam : et hæc voluntas per malas Judæorum voluntates impleta est. Unde Augustinus in Enchiridion ' : Deus quasdam voluntates suas utique bonas implet per malorum hominum voluntates malas : sicut per malevolos Judæos bona voluntate Patris Christus pro nobis occisus est : quod tantum bonum fuit, ut Apostolus Petrus quando id fieri nolebat, satanas ab ipso qui occisus est diceretur 2. Ecce manifeste habes magnum bonum fuisse quod Christus occisus est : et hoc bonum quia Petrus nolebat, ideo redargutus est.

ARTICULUS I.

DIVISIO TEXTUS.

« Sciendum quoque est, quod aliquando mala est voluntas hominis idem volentis, etc. »

In hac ultima distinctione agit de conformitate nostrae voluntatis ad voluntatem divinam.

Et dividitur in tres partes : in quarum prima Magister tangit modum conformitatis in genere. In secunda autem modum conformitatis in passione Christi, ibi, B, « Illud quoque non est praeterimittendum, quod aliquando voluntas Dei, etc. » In tertia autem ostendit qualiter nos debeamus habere in passionibus Sanctorum, quas vult Deus, ibi, E, « Si vero quaeritur, Utrum eodem modo sentiendum sit de passionibus et martyriis Sanctorum?

An possibile sit nos conformare voluntatem nostram voluntati divinae ?

Incidunt autem hic primo quinque dubia : quorum primum est, Utrum possibile sit nos voluntatem nostram conformare voluntati divinae ?

Secundum, In quo consistat illa conformitas ?

Tertium autem, Si in pluribus est illa conformitas, utrum una aliam quandoque excludat, vel omnes possunt esse simul ?

Quartum autem, Utrum tenentur omnes ad conformitatem, vel non ?

Quintum vero et ultimum, Utrum teneamur conformare in volito, quod non congruit nobis velle : sed tamen scimus illud Deum velle ?

AD PRIMUM proceditur sic :

  1. Infinitæ distantiae nulla est conformitas : voluntas Dei et voluntas hominis sunt infinite distantes : ergo nulla potest esse conformitas inter eas.

  2. Item, Isa. LV, 9 : Sicut exaltantur

<--- Page Split --->

cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationibus vestris. Ergo et voluntas a voluntate : ergo non est proportio vel conformitas.

  1. Item, Super Psal. xxxii, 1 : Exsultate, justi, in Domino : dicit Glossa : Quantum distat Deus ab homine, tantum distat Dei voluntas a voluntate hominis. Ex quo sequitur idem.

ARTICULUS II.

In quo consistit conformitas voluntatis divinæ et nostræ ?

1 contra. SED CONTRA :

  1. Quicumque fecerit voluntatem Patris mei qui in cælus est, ipse meus frater, et soror, et mater est 1. Ergo possumus conformari in volito.

  2. Item, super illud Psal. xxxii, 1 : Rectos decet collaudatio : dicit Glossa : Recti sunt qui dirigunt corda sua secundum voluntatem Dei, quæ regula est nostræ voluntatis.

Secundo quæritur, In quo consistat ista conformitas voluntatum ?

Videtur autem, quod esse non possit in aliquo.

  1. In creatis enim voluntatibus non est conformitas nisi in volito, quod est ratio voluntatis et causa et objectum : sed in divinis voluntas non causatur ex volito, sed potius e converso, sicut supra habitum est : ergo videtur, quod numquam possit esse conformitas in voluntate.

SOLUTIO. Dicendum, quod est conformitas assimilationis perfectæ, vel proportionis determinatæ : et in hac non possumus conformari. Est etiam conformitas in aliquo, quæ est conformitas imitans perfectionem suæ voluntatis in volito et forma volendi et fine, et in hac possumus ei confirmari. Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad 2. Ad secundum autem dicendum, quod loquitur Isaias de malis, quorum corda in terrenis habebant volita et causas volendi, cum quibus Deus non concordabat : quia cælestia non petebant nec volebant.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est de conformitate secundum patriam : quia in illam non possumus, nec etiam in illam quæ est perfectionis, licet imitari possumus pro possibilitate nostra.

  1. Præterea, Demus, quod sit in volito : in Littera probatur quod hæc non est conformitas meritoria : de illa autem tantum quæritur : ergo penes volitum unum non attenditur conformitas.

  2. Si forte dicatur, quod est conformitas in fine voluntatis, qui finis est volitus a Deo : ut scilicet homo velit quod vult, propter aliquid quod vult Deus. Tunc si aliquis vellet furari ut pasceret pauperes, ille conformaret suam voluntatem voluntati divinæ : quia Deus vult pauperes pasci, propter quod ille vult furari : ergo videtur, quod nec in ratione voluntatis, ut probat prima ratio, nec in volito, nec in fine voluntatis potest esse conformitas ista.

  3. Si forte dicas, quod debemus aliquid velle quod scimus eum velle. Adhuc est instandum : quia scio eum velle quod operatur : et tamen possum illudvelle demeritorie, sicut est in Littera de exemplo duorum filiorum in morte patris.

ULTERIUS quæritur, Cui voluntati debeamus nos conformare, utrum voluntati signi, vel voluntati beneplaciti ?

<--- Page Split --->

Videtur autem, quod voluntati beneplaciti : quia

  1. Major est conformitas ad voluntatem quae simpliciter est voluntas, quam ad illam quae est tantum secundum quid : voluntas autem beneplaciti simpliciter est voluntas, signi autem secundum quid : ergo debet esse conformitas ad beneplacitum.

  2. Item, Quandoque est de hoc quod non vult Deus : ergo tunc essemus secundum quid conformes, et simpliciter difformes in voluntate.

Sed contra. SED CONTRA :

Nemo potest velle nisi cognitum : voluntas beneplaciti incognita est nobis : ergo non tenemur conformari illi in voluntate beneplaciti.

PRAETEREA quaeritur, Cui signo magis conformari debeamus ?

Videtur autem, quod praecepto : quia ad praecepta obligamur : ergo cum ad conformitatem voluntatis etiam obligemur, conformitas erit secundum praeceptum.

Sed contra. SED CONTRA :

  1. Prohibitio etiam obligat : ergo ad illam tenemur conformari.

  2. Item, Operatio dicit et ostendit beneplacitum Dei, quia quidquid operatur, de hoc est beneplacitum suum : cum ergo maxima conformitas sit beneplaciti, maxime tenemur nos conformare voluntati operationis.

QUESST. 3. ULTERIUS quaeritur propter quosdam, Utrum teneamur conformare nos in voluntate voluntati signi quae est permissio ?

Videtur, quod sic : quia si Deus nollet, non fieret id quod permittit : ergo debet nobis placere, ut videtur : quia aliter suae voluntati non concordamus.

Solutio. SOLUTIO. Dicendum, quod est conformitas secundum quid, et conformitas simpliciter. Conformitas secundum quid est in volito tantum : et haec sola nec de-

meritoria, nec meritoria est : quia consistit in sola materia voluntatis, et materiale principium est ad opposita, et potest informari quocumque modo, sive bene, sive male. Conformitas autem simpliciter est secundum duos modos, scilicet perfectione via, et perfectione patria : et perfectione via adhuc duobus modis, scilicet sufficientia, et copia. Perfectio sufficientia est in duobus, scilicet in forma volendi, et fine voluntatis, et non in materia necessario, sed quandoque sic, et quandoque non. Dico autem formam volendi charitatem : ut ex simili charitate velim quidquid volo, ex qua Deus vult hoc quod vult : et finis voluntatis est propter quod est, ut est gloria Dei ad quam omnis nostra voluntas refertur. Haec duo sufficiunt etiam diversitate voliti, ut patet in Littera de exemplo boni filii. Perfectio autem patria est secundum quatuor modos, ut velit idem, et ex eadem forma, et propter idem, et quod Deus vult eum velle : et primum est ut materia circa quam est voluntas, secundum ut forma, tertium ut finis, quartum ut motivum effectivum.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod in hoc non attenditur voluntas : quia hoc est proprietas divinae voluntatis, secundum quod est causa creaturarum : et hoc modo non comparatur ad nos.

Ad ALIUD dicendum, quod illa ratio non tangit nisi illam conformitatem, quae est secundum quid, et non simpliciter.

Ad ALIUD dicendum, quod in hoc nullla est conformitas : quia Deus non vult ut faciamus mala propter bona.

Ad ALIUD etiam conceditur, quod non est conformitas nisi secundum quid et imperfecta.

Ad ID quod ulterius quaeritur, dico sine praejudicio, quod quia nescimus beneplacitum Dei, sufficit si conformamur praecepto et operationi : si autem sciremus beneplacitum, bene concedo, quod illi magis teneremur conformari.

Ad 1.

Ad 3.

Ad 4.

<--- Page Split --->

quest . 2 . Adinquodobjiciturdeprohibitione , dicendumquodillaconsistitpotiusinnolentequaminvolente : etideoinillanonestsimpliciterconfirmatio .

quest 3 . Adinquodobjiciturdepermissione , dicendumquodsicuthabitumest , Deusnonvulthocquodpermittit : sedipsumfitprætervoluntatemDei : etideopenesillamnullaestconformitas . Ethujusqui - dampropterobjectionemfactamcontra - riumdicunt : ethocreputoerrorem .

ARTICULUS III.

An si in pluribus est conformitas voluntatis divinæ et nostræ, una excludat aliam per repugnantiam ?

Tertio quæritur, Si in pluribus est conformitas illa, sicut jam habitum est, utrum una aliam excludat quasi per repugnantiam ?

Et videtur, quod sic : quia

  1. In Glossa super verba Apostoli ad Roman. v, 9, distinguitur triplex velle, scilicet naturae, gratiae, et vitii : sed secundum velle vitii constat, quod nulla attenditur conformitas : natura autem non repugnat Deo : ergo secundum eam potest esse conformitas : et similiter gratia semper est conformis. Tamen videmus in Christo, quod una excludere videtur aliam, cum dixit, Non sicut ego volo, sed sicut tu 1.

  2. Item, In nobis sunt quatuor modi voluntatum, scilicet naturae, et deliberativa voluntas, et gratiae voluntas, et illa quae est voluntas rationis ut est natura : et hoc probatur in III Sententiarum, distinctione XVII. Constat autem, quod ratio deliberativa quandoque repugnat naturae in volito. Ergo videtur, quod si secundum

unam est conformitas, quod secundum aliam non potest esse.

Sedcontra :

  1. In Littera dicitur, quod multum interest quid velle homini, quid velle Deo congruat : ergo Deus vult nos velle quod congruit nobis secundum naturam : haec autem sunt naturalia, ut vitae conservationem, et hujusmodi : ergo in his tenemur nos suae voluntati conformare : ergo illa conformitas non excluditur a voluntate rationis vel gratiae.

  2. Item, Deus dupliciter operatur in natura, scilicet secundum cursum naturalem propagandi res secundum causas seminales quas naturae inseruit, et operatur super naturam per potentiam miraculorum : et unum non contrariatur alteri, quia dicit Augustinus, quod non potest facere contra causas quas naturae inseruit : ergo similiter cum inseruerit nobis voluntatem naturae, ipse non exigit aliquam conformitatem voluntatis quae excludat illam.

  3. Item, Nos videmus, quod ipse præcepit hoc quod relevemus indigentias pauperum : ergo tenemur facere hoc : ergo tenemur velle, quod non sint pauperes : et tamen scimus, quod ipse vult eos esse pauperes, quia aliter non essent pauperes : ergo videtur, quod in pluribus consistat conformitas, quorum unum non excludat alterum.

  4. Item, Sæpe præcipit Deus unum, et operatur alterum : cum igitur ista sint signa quibus præcipue tenemur conformare voluntatem nostram, videtur quod conformitas non secundum idem consistat, sed secundum diversa, quorum unum non excludat alterum.

Solutio . Adhocsinepræjudiciodico , quodsecundumdiversaattenditurcon - formitas . Sedsicutestinnatura , quoddiversimotoresreferunturadidemmo - bilediversimode , sedomnessequunturunumquiprædominatur : itaestindi -

<--- Page Split --->

versis conformitatibus voluntatum diversarum, quod omnes sequuntur unam conformitatem, et tamen quælibet retinet suum proprium motum conformitatis : ut, verbi gratia motor, primus in mobili primo non habet nisi motum unum simplicem : in secundo autem motor secundus habet motum primi ab Oriente in Occidens, et in hoc conformis est primo : et habet motum proprium ab Occidente in Oriens, in quo non discordat secundum intentionem motus, licet in motu stellarum videatur habere aliquid proprium : quia illum motum movet imprimente primo motore in ipsum desiderium causandi mixturam elementorum ad generationem : et non potest esse mixtura, nisi duobus motibus contra se moventibus, unum in alterum ire cogatur : et hæc est causa motus latitudinis stellarum et planetarum ab Aquilone in Meridiem, et a Meridie in Aquilonem. In intentione ergo movendi conformitas est : quia etiam in motu proprio non habent motum motores secundi, nisi quem imprimit et influit in eis motor primus. Ita dico, quod est in homine duplex voluntas sequens Dei voluntatem moventem nos, scilicet voluntas rationis, et voluntas naturae. Voluntas rationis conformatur tripliciter si potest, scilicet in volito, in forma volendi, et fine. Voluntas autem naturae conformatur in hoc quod congruit nos velle, id est, quod Deus vult nos velle, ut dicit Magister in III Sententiarum 1, et istius motus non excluditur, licet motus rationis ordinet ipsum et dominetur : impium enim et crudele, et contra congruitatem humanæ naturae esse videretur, quod circa nos et alios vellemus crudelia, ut homines pati, et pauperes esse, et affligi, et utiles Ecclesiæ mori cum moriuntur, et hujusmodi. Unde credo, quod tenemur hoc non velle humana pietate, licet committamus Domino secundum rationis voluntatem.

Christo fuit utraque conformitas : voluit enim non mori voluntate naturae : et hoc voluit eum Deus Pater velle : et sic conformis fuit : et vocatur hic ista conformitas secundum congruitatem humanam. Et voluit mori secundum rationem. Et hæc non opponuntur : sicut etiam in superioribus sunt diversi motus, non tamen oppositi, sed omnes sunt conformes in intentione primi moventis, qui influit movere omnibus aliis.

Ad aliud dicendum, quod voluntas naturae numquam de se repugnat voluntati rationis, licet quandoque sit de contradictorio : sed sub ratione ostendit quid ei congruat, et quid eam Deus velit velle : si enim inciperet rebellare rationi, cum illa sit recta, jam non esset voluntas naturae, sed vitii : sicut si motor inferior vellet impedire superiorem ne moveret.

ARTICULUS IV.

An' omnes teneantur con/ormare voluntatem suam divinæ voluntati ?

Quarto quæritur, Utrum omnes tenentur conformare voluntatem suam voluntati divinæ ?

Et circa hoc quæruntur duo : quorum primum est, Utrum tenentur omnes simpliciter ad conformitatem ? Secundum autem, Utrum tenentur ad illam specialem conformitatem quæ est in volito ?

Ad PRIMUM obiicitur sic :

  1. Omnes tenentur esse recti : non autem sunt recti nisi conformes, ut dicit Glossa prius inducta : ergo omnes tenentur esse conformes in voluntate.

  2. Item, Ad præcepta charitatis omnes tenentur : charitas autem facit amicos : ergo omnes tenentur esse amici. Dicit

<--- Page Split --->

autem Tullius in libro de Amicitia, quod « amicorum est idem velle : » ergo omnes tenentur ad hoc, ut videtur : ergo tenentur esse conformes in voluntate, ut videtur.

1d contra.

  1. Quidam sunt obstinati, et quidam, quod plus est, damnati, qui conformare voluntatem non possunt : ergo tenentur ad impossibile. Si autem dicas, quod per obstinationem et damnationem absolvuntur : ergo portant lucrum de malitia sua, quod est inconveniens.

  2. Item, Aliquis iterum dum peccat, non potest conformare : ergo peccat duplici peccato, quia in actu peccati quod facit, et quia non conformat voluntatem suam voluntati divinae.

Item, Continue tenetur aliquis conformare se, si tenetur : ergo quamdiu non conformat, continue omittit : ergo continue peccat, ut videtur.

Quest. 2.

Ad secundum sic obiicitur, et sunt objections communes omnium, de Glossa super illud Psal. c, 4 : Non adhæsit mihi cor pravum : quæ dicit, quod

  1. Pravum et distortum cor habet, qui non vult quod Deus vult : ergo quando scimus eum aliquid velle, nos tenemur velle illud.

  2. Item, Deus non potest velle nisi justa et bona : nos autem omnino tenemur esse justi et boni : ergo tenemur velle quod ipse, quia non nisi conformari voluntate possumus esse justi et boni.

ied contra.

Si ego haberem unam voluntatem, et tu velles contradictorium, illæ duæ voluntates essent discordes : ergo similiter Deo volente unum, et tu contradictorium, sunt discordes voluntates : et tamen Augustinus in Littera laudat eum qui contrarium vult ejus quod vult Deus : ergo non tenemur ad conformitatem in volito.

Quest. 3.

ULTERIUS quaeritur, Utrum contrarietates possint esse inter Dei voluntatem bonam, et hominis bonam voluntatem ?

Videtur quod sic : quia

  1. Duo fratres habebant contrarias voluntates, ut dicit in Littera : ergo illa quae contraria est alterius voluntati, contrariatur etiam omni voluntati illi conformi : sed Dei voluntas est conformis illi qui malus est : ergo boni fratris voluntas contrariatur divinae voluntati.

  2. Item, Cum Deus aliquid vult, ipsum est bonum et sanctum, quia ipse volens hoc est sua bonitas : ergo qui non vult hoc, contrariatur bonitati et justitiae et sanctitati quae est ipse Deus : et tamen bonus est quia laudatur ab Augustino : ergo due justae et sanctae voluntates possunt esse contrariae.

  3. Item, Intellectus dissonans a prima veritate, contrarius est veritati primae : ergo voluntas dissonans a volito primae bonitatis et voluntatis : talis autem est quam laudat Augustinus in Littera : ergo contrariae sunt, et tamen bonae et laudabiles.

SOLUTIO. Dicendum, quod omnes tenentur ad conformitatem viæ, sicut prius dictum est : et hoc est rectum cor dirigì, scilicet ad formam et finem voluntatis divinae, et velle quod Deus vult nos velle. Tamen id quod objicitur de Tullio, dicendum est, quod sic intelligitur, quod amicorum est redire ad unum voltum per intentionem finis, et non semper materia.

Ad in quod contra objicitur, dicendum quod obstnati possunt deponere obstinationem, et tunc conformare : et ideo illi non absolvuntur a tentione. Damnati autem non sunt in statu conformandi se : et ideo quia se non conformaverunt cum potuerunt, inflictum est eis in perpetuum et nihil posse in pœnitentiam, et ideo damnum non lucrum reportaverunt : intolerabile enim damnum est in perpetuum non posse conformari.

Ad aliud dicitur communiter, quod praecepta affirmativa obligant semper, sed non ad semper : et ideo non semper omittit peccator dum peccat : sed omittit dum actualiter cogitat, quod debet se præpa-

<--- Page Split --->

rare ad gratiam conformitatis, et non facit.

Adquest. 2. Ad secundum dicendum meo judicio, quod non tenemur nisi supra dicto modo, scilicet quod voluntas nostra debet sequi non resultando : tamen possumus habere propriam in motu non resultante : et hoc est quod quidam dicunt satis convenienter, quod voluntas conformis debet esse, sed velleitas conditionata, scilicet si Deus vellet aliter fieri, potest esse non conformis : et hanc velleitatem qua aliud vellemus si Deus vellet, vocant quidam voluntatem imperfectam. Et omnium dicta revertuntur ad idem.

Ad alud dicendum, quod voluntas non est justa a volitis, sed a modo et fine volendi : et ideo non oportet, quod in volito somnino conformitas.

Ad quest 3. Ad 11 et 2. Ad 11 quod ulterius quaeritur, ad omnia praeter ultimum est una solutio, scilicet quod non attenditur in aliquo conformitas penes materiale principium solum, sed penes formam et finem : et ideo illae voluntates quae in materia non concordant, nec etiam discordant, quia una sequitur aliam, et habent easdem formas et fines, sunt concordes: quae autem in materia conformes sunt, et diversas et contrarias habent formas et fines, sunt difformes.

Ad 3. Ad ultimum dicendum, quod non est simile de intellectu et voluntate : quia verum est tota causa intellectus secundum speciem speculationis. Sic autem non se habet volitum ad voluntatem : sed oportet adesse formam et finem, ut prius dictum est.

ARTICULUS V.

An teneamur nos conformare in volito quod scimus Deum velle, sed tamen non congruit nobis hoc velle ?

Quinto et ultimo quaeritur, Utrum teneamur conformare nos in volito quod scimus Deum velle, sed tamen non congruit nobis hoc velle ?

Videtur autem, quod non.

  1. Michae, ii, 11 : Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer. Ecce optat quod congruit eum velle : quia nemini congruit velle destructionem suae gentis et sui populi, quam ille prophetaverat : et sic scivit eam velle Deum, et tamen volendo optat contraria.

  2. Item, Jerem. xxviii, 1 et seq. : Hanania quodam pseudopropheta prophetante, quod non esset tradenda civitas in manum regis Babylonis, cum Jeremias sciret Dominum velle contrarium, ex humana compassione dixit : Amen! sic faciat Dominus: dicit ibi Glossa : Optat fieri quod Deum velle mentitur.

  3. Item, Beata Virgo si volebat Christum pati tormentum, tunc mirabilis erat mater, cum ita doleret, ut de ipsa dicatur, Luc. ii, 33 : Tuam ipsius animam pertransibit gladius. Ergo non tenemur velle quod non congruit ex humana pietate nos velle, cum tamen sciamus Deum velle illud, quia videmus eum hoc implere.

  4. Item, Sancti plorant peccata hominum, cum tamen sciant, quod Deus velit eos esse in peccatis, ut quidam dicunt : nemo autem vult hoc quod deplorat.

  5. Item, Ponamus mihi esse revelatum de aliquo damnando, adhuc debeo orare pro eo et ex voluntate : ergo debeo velle eum salvari.

<--- Page Split --->

  1. Item, Ponamus mihi esse revelatam propriam damnationem : si ergo volo me damnari, volo peccare : et hoc est contra conformitatem : ergo faciendo contra conformitatem, ero conformus, quod absurdum est.

sed contra.

  1. Si non tenero velle quod scio Deum velle, tunc possum velle contrarium : ergo et facere contrarium : ergo possum non peccando facere contra voluntatem, quod falsum est.

2 Item, Augustinus dicit, quod impius est cui non placet divina providentia : providentia autem est de omnibus volitis : ergo illa debent esse nostra volita, et nobis placere.

Solutio. Solutio. Dicendum ut prius, quod Ad 1, 2e13. sequi debet nostra voluntas, sed tamen aliquid proprium potest habere. Et per hoc patet solutio ad duo prima : et non est difformitas : quia Deus nos hoc vult

velle. Per hoc etiam patet solutio ad hoc quod objicitur de beata Virgine.

Ad aliud dicendum, quod fundatur super falsum : quia Deus numquam voluit peccatum alicujus : sed omnia peccata fiunt præter voluntatem Dei, ut prius probatum est in Littera præcedentis distinctionis 1.

Ad alia duo dicendum, quod stulte 1 positiones sunt: quia talis revelatio non tollit arbitrii libertatem : ergo nec redeundum ad Dei facultatem. Unde nullus est ita revelatus damnari quin possit salvari ; et reputo stultitiam quod quidam dicunt, quod in tali casu non peccaret qui vellet se damnari, et alium damnari : hoc enim est omnino contra ordinem naturæ et gratiae et rationis, ut velit se a Deo separari. Unde meo judicio Deus non vult hoc nos velle : imo potius contrarium omni voluntate naturæ et rationis et gratiae vult nos velle.

D. Utrum placuerit viris bonis, quod Christus pateretur et moreretur ? Placuit quidem intuitu nostræ redemptionis, sed non ipsius cruciatus.

Ex quo solvitur quaestio qua quæri solet, Utrum viris sanctis placere debuerit quod Christus pateretur, vel occideretur ? Debuit enim eis placere intuitu nostræ redemptionis, sed non intuitu ipsius cruciatus. Voluerunt ergo ac vehementer cupierunt Christum mori propter liberationem hominis et implationem divinæ voluntatis : sed non voluerunt delectatione ipsius afflictionis. De eodem ergo lætabantur et tristabantur : sed ob aliud gaudebant, et propter aliud dolebant. Volebant ergo Christum mori pro hominis redemptione : et tamen de morte ipsius diversis de causis corda eorum varie movebantur.

<--- Page Split --->

Item quæritur, Utrum beata Virgo et Apostoli voluerunt ?

ARTICULUS VI.

Utrum omnes Sancti, et specialiter beata Virgo et Apostoli, voluerunt passionem Christi ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, D, « Ex quo solvitur quæstio, etc. »

Videtur enim, quod passionem Christi omnes Sancti voluerint : quia omnes redemptionem exspectabant : ergo mortem Christi desideraverunt.

S o l u t i o . S e c u n d u m p r æ h a b i t a h æ c S o l u t i o . 3 n u l l a e s t q u æ s t i o : q u i a M a g i s t e r b e n e d e t e r m i n a t i n L i t t e r a , q u o d o m n e s v o l e - b a n t f i n e m p a s s i o n i s , e t i p s a m p a s s i o n e m r e l a t a m a d f i n e m , s e d n o n p a s s i o n e n s i m - p l i c i t e r : q u i a h o c e s s e t c o n t r a i l l u d q u o d c o n g r u i t n o s v e l l e , s c i l i c e t p æ n a s e t m o r - t e m i n n o c e n t i s e t o p t i m i . S i c e t i a m j u - d i c a n d u m e s t d e p a s s i o n i b u s S a n c t o r u m . I n c o m p a r a t i o n e a u t e m a d a g e n t e s e t o c - c i d e n t e s , n u l l o m o d o d e b e m u s v e l l e : q u i a n e c D e u s s i c v o l u i t , u t h a b e t u r i n L i t t e r a .

E. Quomodo sentiendum sit de passionibus Sanctorum, an velle an nolle debeamus ?

Si vero quæritur, Utrum eodem modo sentiendum sit de passionibus et martyriis Sanctorum ? Dicimus aliquam esse differentiam inter passionem capitis et membrorum. Christi namque passio causa est nostræ salutis, quod non est passio alicujus Sancti. Nullius enim passione redempti sumus nisi Christi. Profuerunt quidem non modo eis qui passi sunt, verum etiam aliis fidelibus ipsorum passiones : verumtamen nostra redemptio non sunt : hoc enim passio illius sola potuit qui Deus est et homo. Illius ergo passionem credentium piæ mentes voluerunt et optaverunt fieri sicut futurum credebant : passiones vero Sanctorum possumus velle et nolle : et utrumque bona voluntate, si rectos nobis proponamus fines. Cui enim placuit Pauli passio eo fine, quia præmium ejus per hoc auctum et paratum cernebat, bonam videtur habuisse voluntatem, quæ voluntati ejus congruebat, qua 1 cupiebat dissolvi et esse cum Christo 2. Qui autem voluit eum declinare passionem et effugere manus iniquorum compassione pietatis, et ille habuit bonam voluntatem. Unde Augustinus in Enchiridion 3 :

Item quæritur, Utrum beata Virgo et Apostoli voluerunt ?

Solutio. Secundum præhabita hæc nulla est quæstio : quia Magister bene determinat in Littera, quod omnes volebant finem passionis, et ipsam passionem relatam ad finem, sed non passionem simpliciter : quia hoc esset contra illud quod congruit nos velle, scilicet pænas et mortem innocentis et optimi. Sic etiam judicandum est de passionibus Sanctorum. In comparatione autem ad agentes et occidentes, nullo modo debemus velle : quia nec Deus sic voluit, ut habetur in Littera.

<--- Page Split --->

Bonæ apparebant voluntates piorum fidelium qui nolebant Apostolum Paulum Jerusalem pergere, ne ibi pateretur mala quæ Agabus propheta prædixerat 1 : et tamen hoc illum Deus pati volebat pro annuntianda fide Christi, exercens martyrem Christi : neque ipse bonam voluntatem suam implevit per Christianorum voluntates bonas, sed per Judæorum malas : et ad eum potius pertinebant qui nolebant quod volebat, quam illi per quos volentes factum est quod volebat : quia idipsum mala voluntate fecerunt, quod Deus bona voluntate voluit. Ita et in passione Christi factum est : quod enim Deus voluit, hoc idem Judæi et diabolus : sed illi mala voluntate, Deus vero bona voluntate, scilicet ut Christus moreretur. Verumtamen illi actum voluerunt quem Deus non voluit.

ARTICULUS VII.

An dæmones persuaserunt Judæis crucifgentibus Christum passionem ejus ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit in ultimo capitulo E, ibi, circa finem : « Quia idipsum mala voluntate fecerunt, quod Deus bona voluntate fieri voluit, etc. »

Quæri enim potest, Si dæmones hoc persuaserint, vel non ?

luntatis similitudinem : ergo Satanas non voluit Christum mori, ut videtur.

  1. Item, Nemo vult hoc unde destruitur surum imperium : sed per mortem Christi destructum est imperium diaboli : ergo dæmones cum sint astutissimi nolebant hoc.

Sed contra est hoc quod dicit Apostosed contra. lus, I ad Corinth. II, 8 : Quam nemo principum hujus sæculi cognovit : si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. Et exponit una Glossa de dæmonibus : ergo persuaserunt eum crucifigi.

Videtur enim, quod non : quia

  1. Matth. xxvii, 19, super illud, Nihil tibi et justo illi : dicit Glossa quod sicut diabolus initiavit mortem per fœminam, ita etiam modo mortem quæ vitæ causa est, voluit impedire per fœminam. Ergo videtur, quod hoc propria malitia fecerunt, et non suasu dæmonis.

  2. Item, Petrus dictus est satanas, quia voluit Christum non mori 2 : non autem erat satanas per naturam : ergo per vo-

SOLUTIO. Dicendum, quod primo persulatio. suaserunt, sed postea cum senserunt efficaciam deitatis ejus per laetitiam Sanctorum et temporis congruentiam et prophetiae, doluerunt, sed revocare non potuerunt, eo quod tunc humana malitia perpetrare voluit decretum Patris de redemptione nostra facta per Christum : cui est honor et imperium in omnia sæcula sæculorum. Amen.

<--- Page Split --->