DISTINCTIO XLVI.
De impletione voluntatis Dei qualiter impleatur.
A. Illi sententiae qua dictum est, Dei voluntatem non posse cassari, quae ipse est, quaedam videntur obviare.
Hic oritur quaestio. Dictum est enim in superioribus, et auctoritatibus communitum, quod voluntas Dei quae ipse est, quae beneplacitum ejus vocatur, cassari non potest: quia illa voluntate fecit quaecumque voluit in coelo et in terra: cui teste Apostolo nihil resistit. Quaeritur ergo, Quomodo accipiendum sit quod Apostolus de Domino ait, Qui omnes homines vult salvos fieri? Cum enim non omnes salvi fiant, sed plures damnentur, videtur utique non fieri quod Deus vult fieri, humana scilicet voluntate impediente voluntatem Dei. Dominus quoque in Evangelio impiam civitatem compellans: Quoties, inquit, volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluiisti! Ita etiam haec dicuntur tamquam Dei voluntas superata sit hominum voluntate: et infirmissimis nolendo impedientibus non potuerit facere potentissimus quod volebat. Ubi est ergo illa omnipotentia, qua in coelo et in terra, secundum Prophetam, omnia quaecumque voluit fecit? et quomodo voluntati ejus secundum Apostolum nihil resistit, si colligere filios Jerusalem voluit, et non fecit? Haec enim prædictis plurimum obviare videntur.
<--- Page Split --->
B. Solutio quomodo intelligendum sit illud, Volu congregare, et nolusti?
Sed audiamus solutionem : ac primum quomodo accipiendum sit illud quod Dominus ait, videamus. Non enim ex eo sensu illud dictum est, ut ait Augustinus in Enchiridion, prædictam quæstionem solvens, quasi Dominus voluerit congregare filios Jerusalem, et non sit factum quod voluit, quia ipsa noluerit : sed potius ipsa quidem filios suos ab ipso colligi noluit, qua tamen nolente filios ejus collegit ipse omnes quos voluit : quia in cœlo et in terra non quædam voluit et fecit, quædam vero voluit et non fecit, sed omnia quæcumque voluit fecit : ut sit sensus : Quoties volui congregare filios tuos,... et noluiisti, id est, quotquot congregavi mea voluntate semper efficaci, te nolente feci 1. Ecce in evidenti positum est, quod illa Domini verba superioribus non repugnant.
C. Quomodo intelligendum sit illud, Qui vult omnes homines salvos fieri.
. Nunc videre restat, quomodo etiam præmissa verba Apostoli prædictis non contradicant : qui de Deo loquens ait, Vult omnes homines salvos fieri. Quorum occasione verborum multi a veritate deviaverunt, dicentes Deum multa velle fieri, quæ non fiunt. Sed non est intelligendum ea ratione illud esse dictum, quasi Deus velit aliquos salvari et non salventur. Quis enim tam impie desipiat, ut dicat Deum malas hominum voluntates quas voluerit, et quando voluerit, et ubi voluerit, in bonum non posse convertere ? Non est utique verum quod in Psalmo dicitur : Quæcumque voluit fecit 2, si aliqua voluit et non fecit : et quod est indignius, ideo non fecit, quoniam ne fieret quod volebat Omnipotens, voluntas hominis impedivit. Ideoque cum audimus, et in sacris litteris legimus, quod velit omnes homines salvos fieri, non tamen ideo debemus omnipotentissimæ Dei voluntati aliquid
<--- Page Split --->
derogare, sed ita intelligere quod scriptum est, Vult omnes homines salvos fieri : tamquam diceretur, nullum hominem fieri salvum nisi quem salvum fieri ipse voluerit : non quod nullus sit hominum nisi quem salvum fieri velit, sed quod nullus fiat salvus nisi quem velit salvari : et ideo rogandus est ut velit, quod necesse est fieri si voluerit. Non est enim credendus Omnipotens aliquid voluisse fieri quod factum non sit. Sic etiam intelligitur illud, Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 1 : non quia nullus hominum est qui non illuminetur, sed quia nisi ab ipso nullus illuminatur. Potest et alio modo illud intelligi, dum tamen credere non cogamur Omnipotentem aliquid fieri voluisse, factumque non esse : qui sine ullis ambiguitatibus sicut 2 in cælo et in terra, sicut Veritas cantat, omnia quæcumque voluit fecit, profecto facere non voluit quæcumque non fecit. Ex his aperte ostenditur, quod Deus ea voluntate quæ ipse est, non vult aliquid fieri quod non fiat, neque non fieri quod fiat.
DIVISIO TEXTUS.
ARTICULUS I.
« Hic oritur quæstio. Dictum est enim, etc. »
Hic movet Magister dubitabilia circa determinata in præcedenti distinctione. Et dividitur in duas partes. In prima objicit de voluntate beneplaciti, probando quod aliquando non habet effectum. In secunda inducit duas opiniones super hoc, Si bonum est malum fieri, vel non? et hæc incipit ibi, D, « Ideoque cum constet omnia bona quæ fiunt, etc. »
In prima parte sunt tria capitula : in quorum primo inducit auctoritates in quibus videtur esse instantia contra prius determinata. In secundo, determinat unam auctoritatem sumptam ex Evangelio. Et in tertio determinat aliam inductam ab Apostolo.
An voluntas beneplaciti in Deo per aliqua possit impediri ?
Incidit autem hic dubium, Utrum voluntas beneplaciti possit impediri per ea quae dicta sunt?
Videtur, quod non : quia
- Omnia quæcumque voluit fecit.
Item, Voluntati ejus quis resistit ?
Item, per rationem, Voluntas Dei causa est voliti, ut habitum est prius : cum igitur non sit causa contingens, sed necessaria, non poterit immutari : ergo nec impediri.
Item, Præscientia quæ est respectu mali, non habet causalitatem ad illud, tamen necessitate consequentiae falli non potest in eo quod præscium est : ergo multo minus voluntas beneplaciti, quæ est prædeterminata causa voliti.
<--- Page Split --->
SED CONTRA est hoc quod objicitur in Littera, quod vult omnem hominem salvum fieri : nec tamen omnis homo salvatur.
Item, Voluntas de se est ad opposita : ergo videtur, quod non sit causa necessaria alicujus.
Solutio. Solutio. Et dicendum, quod solutiones Magistri super auctoritatibus inductis, revertuntur in duos modos, quorum unum est, quod cum dicitur : Quoties volui, id est, quoties volendo congregavi filios tuos, id est, aliquos de filius tuis, totes tua voluntas mihi non consensit, sed tamen impedire non potuit. Alia autem de Apostolo : Qui omnes homines vult salvos fieri, etc., id est, omnes qui salvantur, salvantur sua voluntate, et contra illam vel præter illam nullus.
Alia solutio est istius secundæ auctoritatis, quod sit distributio accommoda pro generibus singulorum, et non pro singulis generum : quia vult de omnibus aliquos salvari, scilicet de circumcisione, de præputio, de prælatis, de subditis, de dvitibus, de pauperibus, etc.
Sed quia istae solutiones videntur relinquere quod tota salus dependet a voluntate Dei, et nihil a voluntate nostra consentiendo et cooperando, ideo magis videtur dicendum cum Joanne Damasceno 1, quod Deus vult voluntate antecedente, et non consequente : et utraque est voluntas beneplaciti. Cum autem dicitur voluntas antecedens, intelligitur voluntas quæ est essentia divina, connotans effectus ordinatos ad salutem ex parte naturae et gratiae : sicut est collatio naturae rationalis quæ bonum agnoscere, et agnitum quaerere posset, et quæsitum invenire ex largitate summi bonu, et invento inhaerere : talis autem ordo salutis est in omnibus hominibus. Simi-
liter ex parte gratæ missio Redemptoris, solutio pretii pro omnibus quoad sufficientiam, positio legum ordinantium vitam : qui enim hæc ordinavit, omnes homines salvos fieri voluit : et dicitur hæc antecedens, quia antecedit in his et nostrum consensum et nostrum opus.
Alia autem est consequens quæ est voliti ordinati ad nostrum opus, ut retributions voluntas sive pro bono sive pro malo : et hac non omnes vult salvari, quia contrariaretur justitiae : et ideo dicit Damascenus, quod hæc secunda pendet ex nostra causa.
Magistri nostri temporis duobus aliis modis dicunt idem cum Damasceno. Quidam sic, quod Deus vult omnem hominem salvari quoad se, sed non quoad facta hominis præsentia vel futura ab æterno : et hoc redit in idem. Alii dicunt idem subtilioribus verbis, scilicet quod est voluntas duplex, scilicet absoluta quæ simpliciter et absolute comparatur ad volitum quod per se volitum est et non per alud : sicut enim tunc scientia Dei comparatur ad verum omne, et potentia ad omne ens possible potentia efficientis, ita voluntas per se erit omnis boni et non nisi boni : et hoc modo vult omnem hominem salvum fieri. Est alia voluntas pendens ex præscentia meritorum, non sicut ex causa, sed sicut ex ratione concomitante, sicut supra diximus : et hac non omnem hominem vult salvum fieri : et hoc etiam redit in idem.
Ad 10 ergo quod objicitur per ratioad object 2 nem, dicendum ut supra, quod voluntas Dei non habet necessitatem coactionis, sed immobilitatis ex ordine causæ ad causatum, hoc est, voluntatis ad voltum : et hoc non tollit ab ea libertatem, sed potius confirmat, ut supra sæpius expeditum est.
<--- Page Split --->
D. Utrum mala Dei voluntate fiant, an eo nolente ?
Ideoque cum constet omnia bona quae fiunt, ejus fieri voluntate, quae si fieri nollet, nullatenus fierent, recte quaeri solet, Utrum et mala omnia quae fiunt, id est, peccata, Dei fiant voluntate : an nolente eo fiant ? Super hoc diversi varia sentientes sibi contradicere inveniuntur. Alii enim dicunt, quod Deus vult mala esse vel fieri, non tamen vult mala. Alii vero, quod nec vult mala esse nec fieri. In hoc tamen conveniunt et hi et illi, quod utique fatentur Deum mala non velle. Utrique vero rationibus et auctoritatibus innituntur ad muniendam suam assertionem.
DIVISIO TEXTUS.
ARTICULUS II.
« Ideoque cum constet omnia bona quae fiunt, etc. »
Hic incipit secunda pars, et dividitur in duas partes. In prima Magister movet quaestionem, et prosequitur unam opinionem ei respondentem, scilicet dicentium bonum esse mala fieri, et bonum esse mala esse, et Deum velle mala fieri et mala esse, sed non velle mala. In secunda vero ponit aliam opinionem cui ipse videtur consentire, eo quod latius ipsam prosequitur : et etiam salubrior et sanior est, ibi, F, « Illi vero qui dicunt, etc. »
An bonum sit mala fieri vel mala esse 1 ?
Incidit autem hic dubium de ipsa quaestione, Utrum bonum sit mala fieri vel mala esse ?
Et videtur, quod sic
- Per multas auctoritates quae jacent in Littera.
Item, Boetus in V de Consolatione philosophiae : « Divina vis bona est, cui quaeque mala sunt bona : » ergo si Deo bonum est malum, simpliciter videtur malum bonum esse : ergo bonum est fieri.
- Item, Augustinus in libro Confessionum : « Tu, Domine, cui nihil omnino malum est, neque universae creaturae tua : quia non est aliquid extra te, quod irrumpat vel corrumpat ordinem quem
<--- Page Split --->
posuisti. » Ex hoc accipitur, quod fieri malum non est Deo malum, et non est universæ creaturæ malum : cum enim sit extra Deum, non potest irrumpere ordinem quem posuit Deus : et cum ille sit optimum, non valet quidquam de optmo corrumpere, sed potius ornat : quia commendabiliora reddit bona : ergo ex quo nihil nocet, et confert ornatum, ut habetur ex his verbis, bonum est malum fieri.
Item, Apocal. xxi, 11 : Qui in sordibus est, sordescat adhuc : dicit Glossa : Quia posset objici, quod malum esset prophetae malis, cum gravius essent inde puniendi : dictum est sibi ne ideo cesset : quia justum est ut qui in sordibus est, sordescat adhuc. Quod autem justum est, ut dicit Augustinus, bonum est : ergo malum fieri bonum est, ut videtur.
Item, Bonum est omni modo puniri culpam, quia in hoc resultat decor justitiae divinae : sed culpa est quaedam piena : ergo bonum est culpam fieri, et malum fieri. Unde Augustinus in libro Confessionum : « Jussisti, Domine, et sic est, ut piena sibi sit omnis inordinatus appetitus. » Item, Augustinus dicit, et ponitur in II libro Sententiarum in Littera, quod inter primam apostasiam et ultimum peccatum, omnia peccata sunt culpa et piena 1 : cum igitur piena sit bona, videtur quod omnia illa peccata fieri sit bonum.
Item, Omne ordinatum bonum est esse et fieri : malum est ordinatum, ut habetur in Littera ab Augustino in Enchridion : ergo bonum est malum fieri et esse.
Sed contra.
SED CONTRA :
Non est bonum fieri quod non fit ab optimo, ut a causa et auctore : malum autem non fit ab optimo ut a causa et auctore : ergo non est bonum malum fieri.
Item, Malum est corruptio boni : nihil autem corrumpens bonum, bonum est fieri : ergo ut pius.
Item, Omnis activa infert suam passivam, et e converso : ergo si bonum est malum fieri, bonum est malum facere : et hoc est contra Apostolum dicentem : Non faciamus nala ut veniant bona : quorum damnatio justa est 2.
Item, Bonum fieri non est malum : ergo malum fieri non est bonum.
5 Item, Quod malum est, ejus generatio mala est, ut vult Boetius in Topucis : ergo fieri malum est malum : non ergo bonum.
Item, Omne bonum moris a fine principaliter bonum est : malum autem est corruptio finis : ergo ipsum fieri est malum : non ergo bonum.
Item, Malum in factis non est nisi ex fieri, quia hoc est causa mali in anima, quia ex malo actu relinquitur mala dispositio et malus habitus et culpa : ergo si bonum est malum fieri, omnia quae consequuntur malum fieri, necessario erunt bona : quod absurdum est.
SOLUTIO. Dicendum, quod Magister inducit duas opiniones : quarum prima est falsa meo judicio, secunda autem vera. Puto enim, quod haec absolute falsa est, bonum est malum fieri vel esse : et haec smuliter, Deus vult malum fieri vel esse : quia convertitur cum alia : si enim Deus omne bonum vult, et quidquid vult, non est nisi bonum : si bonum est malum fieri, Deus vult malum fieri, et e converso. Si autem determinetur sic, malum fieri est occasio boni, propter quod permittitur malum fieri : tunc erit verum : vel, sicut Hieronymus infra dicet, quod malum fieri est alicu bonum, sicut malum Judae profuit nobis, non in quantum malum, sed in quantum occasio : tunc
<--- Page Split --->
potest concedi cum tali addita determinatione. Absolute autem loquendo puto, quod omnes falsæ sunt, sicut dicit secunda opinio : et si inveniantur a Sanctus absolute posita hujusmodi propositiones, dico quod sunt cum determinatione intelligendæ.
Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod malum in se, bonum est virtuti divinae : ista enim est determinata : quia in eo ostenditur in quo est bonum : et illud bonum non ponitur in malum fieri sicut in subjecto, sed sicut in occasionante tantum, et in divina virtute, sicut in subjecto : quia facit relucere virtutem, sicut in Pharaone : necesse enim est, ut divinae virtuti militet etiam omne quod obstat, ut dicit Gregorius. Cum enim non vult facere voluntatem Dei libere, necesse est ut per vim subjaceat justitae punienti.
Ad aliud dicendum quod intelligitur eodem modo : quia Deo non est malum quod facit, sed occasio boni decoris justitae : sed Boetius ponit unius boni occasionem tantum : Augustinus autem triplicis : occasionatur enim unum bonum quod est decor justitiae : sicut ex latrocinio occasionatur decor justitiae judicis, dum fur apparet in patubulo. Aliam comparationem occasionis tangit Augustinus, cum dicit, quod etiam universae creaturae non est malum. quia duplicis boni est occasio, scilicet quia commendabiliora ostendit bona, eo quod contrarna juxta se posita magis elucescunt. Et est etiam occasio utilitatis : et hoc adhuc duplicter, scilicet in faciente malum, sed post factum, et non quando fit : sicut qui negligens est, et ex peccato perpetrato compungitur, et efficitur fervens et humilis. Et secundo, in aliis : et hoc multis modus : quadam enim cauti ex casu istius redduntur, sicut dicit Horatius :
Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet.
Quidam autem efficiuntur misericordes
compatientes ei, et orantes pro ipso. Qudam autem tædio vitæ quæ tot malis permixta est, suspirant ad æterna : sicut dicit Psalmus cxiX, 5 : Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! Habitavi cum habitantibus Cedar, id est, cum peccatoribus. Quidam autem moventur ad zelum, sicut dicit Psalmus lxxii, 3 : Zelavi super niquos, pacem peccatorum vedens. Aliquorum etiam exercetur patientia, et probatur virtus : sicut per tyrannos martyres probantur. Et alus etiam modus quos facile est invenire. Licet autem ista sit bonum fieri, non tamen bonum est malum fieri, quia non est causa horum, sed occasio tantum.
Ad aliud dicendum, quod illud de Apocalypsi, xxii, 11, solvere est difficile : sed quantum intelligere possum, justitia est duplex, scilicet retributo pro meritus : et sic non est justum, ut qui in sordibus est, sordescat adhuc : sicut nec justum est, ut qui furatur, furetur adhuc : sed justum est, ut suspendatur, et ille condemnetur. Alia autem justtia est ex congruentia negligentiae : ut quia Deus dedit tempus in pœnitentiam, et ille negligens differt converti ad Dominum, justum est ut a Deo derelinquatur : ex quo sequitur, quod in sordibus sordescat adhuc. Et ideo non puto, quod id quod dicitur, justum est, notet ordinem sordescendi, et adhuc in sordibus esse, nisi per medium : immediatus enim ordo notatur ad relinqui a Deo : ex quibus ulterus sequitur, quod vinculatur a peccatis, et sordescat adhuc : et sic etiam de justitia quæ est ex congruentia negligentiae, non sequitur nisi per accidens. Si autem adhuc concedatur, quod justum sit, non sequitur ulterius, quod bonum sit : quia bonum non dicit talem ordinem ut justum : justum enim respicit ordinem generalem culpæ ad pœnam, et restitutionis ad meritum : sed bonum dicit perfectionem quæ est ex fine absolute. Nec hoc valet, omne quod juste fit, bene fit : et omne quod justum est, bonum est, et illud fit juste, et est justum : ergo fit
<--- Page Split --->
bene, et est bonum: quia quando dico, quod juste fit, bene fit, ibi justitia ponitur in ordinante, et similiter bonitas: et cum dicitur, quod justum est, bonum est, intelligitur in eo quod hujusmodi, hoc est, secundum relationem ad ordinantem: sed cum dicitur, hoc fieri est justum, non ponitur justum circa hoc nisi per accidens et extranee: et ideo non sequitur, quod sit bonum nisi cum determinatione, ut prius est dictum.
Ad alud dicendum, quod peccatum in eo quod peccatum, non est pœna: unde peccatum duplicem habet comparationem ad liberum arbitrium, scilicet ut est liberum deflexum a bono incommutabili sponte propria, et sic egreditur ab ipso peccatum et malum. Comparatur etiam ad ipsum ut est obligatum et tractum
necessitate concupiscentiae et fomitis et consuetudinis et mali habitus inducti: et sic aliquo modo pœna est sequens peccatum: et hoc non est esse pœnam simpliciter, quae infligitur a Deo vel quae simpliciter ordinat culpam, sed secundum quid tantum, scilicet justitia quae est ex congruentia negligentiae conversionis, ut supra dictum est: et hoc videtur Gregorius intendere cum dicitur, « Peccatum quod per pœnitentiam non deletur, suo pondere mox ad alud trahit. »
Ad ultimum dicendum, quod malum est ordinatum: sed bonum illius ordinis non ponitur in ipso, sed potius in alio: et ideo non sequitur, quod bonitate ordinis sit bonum esse vel fieri, sed potius, quod aliquod bonum ordinis eliciatur in alio extra ipsum ex ipso fieri vel esse.
E. Quare dicunt quidam Deum velle mala esse vel fieri ?
Qui enim dicunt Deum mala velle esse vel fieri, suam his modis muniunt intentionem. Si enim, inquiunt, mala non esse vel non fieri vellet, nullo modo essent vel fierent: quia si vult ea non esse vel non fieri, et non potest id efficere, scilicet ut non sint vel non fiant, voluntati ejus et potentiae aliquid resistit, et non est omnipotens, quia non potest quod vult: sed impotens est, sicuti et nos sumus, qui quod volumus quandoque non valemus 1. Sed quia omnipotens est, et in nullo impotens, certum est non posse fieri mala vel esse, nisi eo volente. Quomodo enim invito eo et nolente posset ab aliquo malum fieri, cum scriptum sit: Voluntati ejus quis resistit 2? Supra etiam dixit Augustinus, quia necesse est fieri si voluerit. Sed vult mala fieri, aut non fieri. Si vult non fieri, non fiunt: fiunt autem: vult ergo fieri. Item, bonum est mala esse vel fieri: alioquin summe bonus non permitteret ea fieri. Unde Augustinus in Enchiridion: Quam-
<--- Page Split --->
vis ea, inquit, quae mala sunt, in quantum mala sunt non sunt bona : tamen ut non solum bona, sed etiam sint et mala, bonum est. Nam nisi esset hoc bonum ut essent et mala, nullo modo esse sinerentur ab omnipotenti bono : cui procul dubio quam facile est quod vult facere, ita ' facile est quod non vult esse non sinere. Haec nisi credamus, periclitatur nostra confessio, qua 2 nos in Patrem omnipotentem credere confitemur 3. Ecce hic aperte habes, quod bonum est mala esse : omnis autem boni Deus auctor est, qui vult omne bonum esse quod est. Cum ergo bonum sit mala fieri vel esse, ergo et mala vult fieri vel esse. His atque aliis hujusmodi rationibus et auctoritatibus utuntur, qui dicunt Deum velle mala esse vel fieri.
ARTICULUS III.
In quo ponitur bonitas ista, cum dicitur, Bonum est malum fieri? et, An bonum est malum facere? et, An potest concedi, Bonum est malitiam fieri?
Deinde quaeritur de hoc quod dicunt isti et concedunt, ibi, E, « Qui enim dicunt Deum velle mala esse vel fieri, etc. »
Et quaeruntur duo secundum istos : quorum primum est, In quo ponitur bonitas ista, cum dicitur, Bonum est malum fieri?
Secundum autem, In quid ut in volitum notatur transire voluntas, cum dicitur, Deus vult malum fieri vel esse.
AD PRIMUM proceditur sic :
Omnis nota compositionis notat inharentiam prædicati ad subjectum : cum igitur dicitur, Malum fieri est bonum, notatur bonum inhaerenter inesse ei quod est malum fieri : constat autem, quod non inest ut forma in subjecto, nec essentialis, nec etiam accidentalis, nec ut
idem : ergo non inest : ergo locutio illa est falsa.
Si autem tu forte dicas, quod bonum illud ponitur inesse facienti : hoc nihil est : quia faciens malum eo ipso quod fact, malus efficitur : ergo bonum per malum fieri non ponitur in ipso. Si autem dicatur, quod est in eo cui fit malum : hoc non est generale in omni malo, sicut in fornicatione, ibi enim tam agens quam patens malus efficitur : ergo non esset generaliter verum secundum hanc opinionem, quod bonum est malum fieri.
ITEM, Quaeritur ulterius secundum istam opinionem, Utrum est concedendum, quod bonum est malum facere ? per hoc quod passiva infert suam activam, et e converso.
ITEM, Utrum conceditur, quod bonum est malitiam fieri ? Constat enim et in Littera præcedentis capituli habetur, quod neutra conceditur, quod bonum sit malum, vel quod Deus velit malum.
SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod secundum hanc opinionem bonitas prædicatur de malum fieri, vel de malum esse, non secundum inhaerentiam, sed per occasionem : quia omnis alus in-
1 Edit. J. Alleaume, tam. 2 Ibidem, qua.
<--- Page Split --->
tellectus hujus opinionis videtur mihi falsus. Et tunc notandum, quod causa per se habet influentiam super causam vel causalitatem. causa autem per accidens aliquo modo causat, licet non per se. sicut dicitur, Polycletus per accidens est causa statuæ, vel albus causa statuæ, si statuarius vocatur Polycletus et est albus: sed occasio medium est inter causam per accidens, et casum et fortunam: casus enim non habet causalitatem, licet contingat finem: sicut equus egrediens de domo quæ postea comburtur, casu salvatur, et non salvaretur nisi egrederetur. occasio autem est quod non habet causalitatem de se, sed per accidens efficitur causa aliqua, non per accidens quod sibi nnsit, sed quod nnest alu ad quod comparatur. et ideo minus dicit quam causa per accidens: quia illa causat per accidens quod sibi inest, quæ facit. plus autem est ibi quam casus: quia ibi ponitur intentio ad bonum in ordinante et eo qui convertit in bonum: unde bonum illud ut in subjecto ponitur in eo ad quem ordinatur in occasione bonu: et hoc secundum actum quandoque: et quandoque secundum potentam, ut quando nullus est conscus mal: quandoque autem ponitur potentia in faciente ex ordine status præcedentis ad posteriorem, ut prius diximus. Unde cum dicitur, Bonum est malum fieri. sensus est, malum fieri aut est aut potest fieri occasio alicujus boni secundum ordinem ad alterum qui illo malo in bonum utitur.
ARTICULUS IV.
In quid sicut in voltum notatur transire voluntas, cum dicitur, Deus vult malum fieri vel esse ?
Secundo quæritur, In quid sicut in voltum notatur transire voluntas, cum dicitur, Deus vult malum fieri vel esse ?
Videtur autem, quod transit super malitiam :
1 Transit enim voluntas omnis in voltum : sed cum dicitur, Deus vult malum fieri, voltum hoc refertur ad voluntatem gratia ejus quod est malum . ergo malum est ratio voluntatis, quia omne volutum ratio est voluntatis volentis illud.
Item, Volto uno ab aliquo, fit convertible illus voltum vel conjunctum illi per necessitatem, nisi voluntas sit stulta . sed malum fieri conjunctum est malum facere, et maltia inseparabilter: ergo si voluntas sapiens et eligens transit super unum, transibit etiam super alterum. Et non valet, ut videtur, si velis nstare, dicendo quod verba pertinenta ad actum animæ, bene sunt de uno, et non de alio, licet illa conjuncta sunt : quia illa voluntas non procedit ad volitum, sed est illa de qua dicit Aristoteles in libro Elenchorum, quod etiam impossiblium est voluntas : et hæc a qubusdam magis velletas, quam voluntas vocari consuevit.
Item, Augustnus dicit, et ponitur huc auctoritas, quod malum fieri bonum est : et hoc vult Deus, quia aliter non sineret.
Adquæst. 2. Ad aliud dicendum, quod ista adhuc minus concederetur ab hac opinione, Bonum est maltiam fieri : quia malitia non nisi privationem dicit : et hæc de se non est ordinabilis, sed gratia subjecti passive et non active ordinatur.
Si forte dicas, quod Deus permittit : et hoc est voluntate signi, et non beneplaciti. Contra : Nec præter voluntatem beneplaciti, nec contra eam fit aliquid : qua non fit aliquid, ut dicit Augustinus, quod non de interiori aula summi Im-
<--- Page Split --->
peratoris procedit : ergo videtur, quod velit illud voluntate beneplaciti.
- Item, Cum dicam sic : Deus permittit, hoc verbum, permittit, prædicat divinam essentiam ut volentem : ergo prædicat divinam voluntatem quæ est Deus : ergo voluntatem beneplaciti : et sic voluntate beneplaciti vult omne quod permittit : ergo voluntas Dei videtur transire super malitiam, sicut super volitum.
Sed contra. SED CONTRA :
Malum in eo quod malum, non movet, nec potest movere aliquam voluntatem : quia omne volitum, aut est bonum, aut apparens bonum : ergo multo minus movebit divinam voluntatem.
Item, Deus odit malum, et Deo displicet malum, et Deus punit malum : nemo autem vult hoc quod odit, et quod displicet, et quod punit : ergo Deus non vult malum fieri.
Item, Ezechiel. xviii, 23 : Nolo mortem peccatoris 1. Et loquitur de morte peccati : ergo non vult malum fieri : quia hoc est mors peccatoris.
Item, Deus est auctor ejus quod vult : si ergo vult malum fieri, ipse est auctor mali.
Item, Anselmus dicit, quod potestas faciendi malum, nec est libertas, nec pars libertatis 2 . ergo est ignobilitatus : ergo multo magis voluntas mal : ergo Deo non attribuenda.
Solutio.
SOLUTIO. Dicendum meo judicio, quod hæc est falsa, Deus vult mala fieri : et si invenitur a Sanctis, est determinanda
sic, Deus vult bonum quod elicitur ex malo facto, propter quod sinit malum fieri : et in hoc sensu concedit ista opinio, et aliter, ut puto, falsa est.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod voluntas Dei non transit super malum, ut super volitum : quia locutio illa est impropria, et malum non subjicitur voluntati ut malum, vel ut est in fieri per se, sed ut est occasio boni eliciti . et tunc adhuc non refertur ad ipsum voluntas beneplaciti, sed ad id quod subjicitur, et ad occasionem refertur signum voluntatis quod est permissio.
Ad ALIUD dicendum, quod hoc non est verum etiam in sapenter volente, nisi illud quod dicitur volitum, sit per se volitum : hoc autem non est hic, ut jam dictum est.
Ad ALIUD dicendum, quod cum dicitur, Deus permittit hoc fieri, non prædicatur divina essentia, ut voluntas tantum, sed etiam notatur respectus ad malitiam : et ideo non est permissio voluntas beneplaciti, quia beneplacitum non ponit respectum nisi ad bonum : et ideo hic (ut diximus) in alio ponitur signum, et in alio voluntas : signum enim ponitur in præcedenti, voluntas autem in consequentia per occasionem.
Ad ALIUD dicendum, quod ea quæ procedunt de intellectuali aula summi Imperatoris, ab eo uno modo se habente, non procedunt uno modo secundum se : et ideo respectu quorumdam est permissio, et respectu aliorum elictorum ex illis est voluntas.
1 Vulgata habet, Ezechiel. xviii, 23 : Numquod voluntatis meæ est mors impu ? dicat Domunus Deus
1 S. ANSELMUS, Dialogus de libero arbitrio, cap. 1.
<--- Page Split --->
Illi vero qui dicunt Dei voluntate mala non fieri vel non esse, inductionibus praemissis ita respondent, dicentes : Deum nec velle mala fieri nec velle non fieri vel nolle fieri, sed tantum non velle fieri. Si enim vellet ea fieri vel esse, faceret utique ea fieri vel esse : et ita esset auctor malorum : non est autem auctor malorum, ut Sanctorum protestantur auctoritates : non ergo ejus voluntate fiunt mala. Item, si nollet mala fieri, vel vellet non fieri, et tamen fierent, omnipotens non esset : cum ejus voluntas humanae voluntatis effectu impediretur. Ideoque non concedunt Deum velle mala fieri, ne malorum auctor intelligatur : nec concedunt eum velle mala non fieri, vel nolle fieri, ne impotens esse videatur : sed tantum dicunt eum non velle mala fieri, ut non auctor, sed permissor malorum monstretur. Unde etEvangelista ubi ostendit Deum auctorem esse omnium bonorum dicens : Omnia per ipsum facta sunt : consequenter malorum auctorem esse negat dicens : Et sine ipso factum est nihil 1, id est, peccatum. Non dixit per eum factum esse, vel eo nolente et invito, sed tantum sine eo, id est, sine ejus voluntate, quia non ejus voluntate fit peccatum. Non ergo Deo volente vel nolente, sed non volente fiunt mala : quia non subest Dei voluntati, ut malum fiat vel non fiat : sed ut fieri sinat, quia bonum est sinere mala fieri : et utique volens sinit non volens mala, sed volens sinere sinit ut ipsa fiant : quia nec mala sunt bona, nec ea fieri vel esse bonum est.
DIVISIO TEXTUS.
« Illi vero qui ducunt Dei voluntate, etc. »
Hic incipit secunda opinio quae dividitur in tres partes : in quarum prima solvuntur rationes ab opinione praecedente inductae. In secunda autem ponitur ratio
proban s hanc opinionem esse veram, ibi, K, « Si quis igitur diligenter, etc. » In tertia, objicit sophisticae, et solvit, ibi, N, « Jam sufficienter ostensum est, quod Deo auctore, etc. »
Sunt autem in prima solutione quatuor capitula, quorum primum est de distinctione locutionum negativarum cum verbis dicentibus voluntatem vel non voluntatem Dei. Secundum autem est de solutione verborum Augustini. Tertium est de distinctione quadam bo-
<--- Page Split --->
ni data ab Hieronymo. Quartum, quasi conclusio ex praehabitis, qualiter et quibus prosunt mala.
ARTICULUS V.
Quæ differentia est inter istas propositiones, nolle hoc, et non velle hoc, et velle hoc non fieri ?
Ad intelligentiam autem primi capituli quaeritur, Quæ differentia sit secundum hanc opinionem, inter nolle hoc, et non velle hoc, et velle hoc non fieri ?
Item quaeritur, Utrum omnia quae ducuntur fieri, sive bona, sive indifferentia, sive mala, procedant a voluntate, vel sint contra voluntatem Dei secundum hanc opinionem ?
Et ad hoc dicendum, quod cum dicitur, nolo, ita quod negatio per compostionem includatur cum verbo nolo, tunc non negat voluntatem secum compositam, sed tantum refertur ad volitum : unde sensus est, nolo hoc fieri, id est, volo hoc non fieri. Cum autem ly nolo habet condeliniu m nolo, non vis, non
vult, etc., omnia quae declinantur ab ipso, habent eamdem vim. Unde cum dicitur, non vult hoc fieri, locutio est duplex, ex eo quia ly non vult potest esse in vi dictionis, et tunc voluntas manet non negata, sed volutum : et potest esse in vi orationis, et tunc voluntas negatur esse de hoc.
Ex hoc accipitur, quod ista æquipollent, nolo hoc fieri, et volo hoc non fieri, et una infert aliam. Ista autem duæ : non vult hoc fieri, et vult hoc non fieri, habent se sicut superius et inferius : quoniam ista, vult hoc non fieri, refert istam, non vult hoc fieri : sed non convertitur, quia ista, non vult hoc fieri, habet duos sensus suæ vertatis, quorum alterum tantum habet hæc, vult hoc non fieri. Dicit ergo hæc opinio, quod Deus non vult mala fieri, secundum quod ly non vult est in vi orationis : et ideo non sequitur, si aliqua inferat : ergo vult mala non fieri, quia nec illud vult : quia si voluntas negetur de uno, non propter hoc affirmatur de suo opposito.
Ad secundum ergo quæsitum, dicendum quod non omnia quæ fiunt, fiunt Deo nolente, vel volente : sed volente vel non volente, ita quod ly non volente sit in vi orationis : et ideo hæc opinio bona est, quia evitat totum inconveniens.
G. Quomodo intelligendum sit illud Augustini, Mala fieri bonum est?
Quod vero Augustinus ait, « Mala fieri bonum est, nec sinerentur mala ab omnipotenti bono fieri, nisi hoc esset bonum, ut ea essent, » ea ratione dictum esse asserunt, quia ex malis quæ fiunt, Deus bona elicit : nec ipse permitteret ea fieri nisi de eis boni aliquid faceret. Unde Augustinus in eodem libro Enchiridion, aperte indicans prædictorum verborum talem esse intellingentiam ait : Deus omnipotens, cui rerum est summa potestas, cum
<--- Page Split --->
summe bonus sit, nullo modo sineret aliquid mali esse in operibus suis, nisi usque adeo esset omnipotens et bonus, ut benefaceret etiam de malo 1. Item, in eodem : Melius judicavit Deus de malis bona facere, quam mala nulla permittere 2. Ex hoc itaque sensu dictum est ac verum est, bonum est mala fieri : quia ex malis quæ fiunt, bonis (qui secundum propositum vocati sunt sancti) accidit bonitas, id est, utilitas. Talibus enim, ut ait Apostolus, in bonum cooperantur omnia etiam mala 3, quia eis prosunt, quæ aliis facientibus obsunt. Unde etiam aliquando in Scriptura legitur malum appellari bonum : ut Hieronymus super Marcum : Malum, inquit, Judæ bonum fuit, scilicet nobis 4: nec si bonum est illi vel illi, inde sequitur, quod simpliciter bonum sit : proprie enim ac simpliciter bonum est, quod in se et facienli bonum est.
ARTICULUS VI.
An malum sit expediens universo, et conferens ad complementum universi?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in tertio capite G, ibi, « Melius judicavit Deus de malis bona facere, etc. »
Ex hoc enim videtur sequi, quod malum est expediens universo, et conferens ad complementum universi.
- Et hoc videtur huc accipi in Littera in tribus auctoritatibus expressis : et quaedam Glossa Origenis super illud Numer. xxii, 20, ubi dicitur, Venit Deus ad Balaam nocte, etc., dicit sic : Notandum Dei sapientia omnia disposita esse, ita ut nihil sit otiosum, bonum vel malum : malitiam tamen non facit, quam ab alus inventam, cum prohibere posset, non prohibet : utitur autem ea ad causas necessarias : per ipsos enim malos in quibus est malitia, probat eos qui ad gloriam tendunt : si enim perimeretur mali-
tia, non esset quod contrariaretur virtutibus : virtus autem si contrarium non haberet, non claresceret.
Item super verba Apostoli, ad Romanos vim, 28, Glossa dicit, quod Deus utitur voluntatibus hominum ad inclinandas eas quocumque voluerit, sive in bonum, sive in malum.
Item, Nullum bonum debet deesse universo : bonum autem comparationis boni ad malum ut clarescat, est quoddam bonum : ergo deesse universo non debet : hoc autem fieri non potest, nisi malum sit : ergo malum confert ad complementum universi.
SED CONTRA :
Dionysius dicit, quod malum est inordinatum : cum igitur non faciat bonum ordinus, non videtur conferre aliquod bonum : quoniam bonum ordinis conferret, si aliquod conferret.
Item, Dicit Philosophus, quod album nigro est impermixtum : ergo albus nigro impermixtus : ergo etiam melus erit, quod est malo impermixtius : et ita universitas erit melior si nullum malum esset in ea.
Item, Cum malum sit privatio boni,
1 S. AUGUSTINUS, Lib. Enchiridion, cap. 11. 2 IEW, Ibidem, cap. 27. 3 Ad Roman. VIII, 28 : Secmus quoniam diligen-
tibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti, etc. 4 S. HIERONYMUS, Comment. in cap. XIV Marci.
<--- Page Split --->
privat aliquo bono, quod inesset universo si malum non esset : ergo si malum non esset, multa bona essent in universitate, quæ modo non sunt : et sic universitas est minus bona per hoc quod malum sit, ut videtur.
Solutio. Dicendum sicut dicunt Magistri, quod aliqua ratio boni deesset universo, si malum non fieret : et de hac ratione jam supra dictum est : et sic concedunt, quod bonum est mala fieri, quia hoc est occasio boni alicujus.
Ad id autem quod objicitur in contrarium, dicunt quod non est simile in bono, et in aliis privationibus : quia bonum quod aufertur ab uno, confertur alii : et inducunt pro se illud, Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet 1 : et illud, Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam 2 . Et ideo nihil perditur de bono in universitate, licet in isto perdatur. Additur autem ex hoc, quod sit malum aliqua ratio boni : et ideo dicunt, quod bonum est malum fieri, et quod confert ad complementum et decorem in hoc quod adjicit plures rationes utilis sive expedientis, et decorem justitiæ. Sed istam solutionem aut ego non intelligo, aut omnino videtur falsa : quia constat, quod idem in numero quod amittit unus, non accipit alius, nec ipsa universitas, sed potus perit ab univeritate : idem autem in specie et forte prius habuit, et sicut alius hoc posset accipere. Rationem autem boni quæ elicitur ex malo per rationem utilis vel expedientis vel decoris justitiæ habet quidem : sed mirum videtur mihi si bonum per se, et bonum gaudii, quod esset in universitate bonorum, non posset recompensare illud bonum
comparationis quod elicitur de malo : et ideo videtur mihi, quod per se loquendo malum non confert alicui, nec universitati : sed verum est, quod ad bonum confert, sinere fieri mala : quia si non sinantur fieri mala, tunc est necessitas ad bonum, et periret tunc ratio boni laudabilis et virtutis, et periret ratio præmii : sed sinere malum fieri non ponit ex parte Dei, nisi potentiam liberam faciendi quod vult, quæ tamen ex se potest flecti in malum : et hoc posse non est malum, quia etiam secundum Philosophum potestas pravorum eligenda est.
Ad hoc ergo quod objicitur primo per dicta Sanctorum, dico quod ipsi loquuntur de malo, supposito, quod verum est, quod permxta universitate cum bonis et malis, non poterat quidquam melius fieri de malo, quam quod ordinaretur in bonum : et ita intelliguntur ea quæ in Littera dicuntur, et illa Glossa originalis.
Ad aliud dicendum, quod omnia illa vera sunt de malo jam posito in esse vel fieri : sed si non esset, melior esset universitas quam modo sit.
Ad aliud dicendum, quod adhuc remaneret comparationis bonum secundum gradum boni et meloris : et si ista ratio boni non remaneret, tunc dico, quod melior ea maneret, per quam recompensaretur.
Ad aliud dicendum, quod Dionysius Ad object. hoc dicit syllogizando ad inconveniens, et non asserendo : vel si assertive inducitur, tunc loquitur de usu mali positi in esse vel fieri : et non de comparatione universi ad esse bonum in totum, et ad esse malum in aliqua parte universi.
<--- Page Split --->
H. Quadripartita boni acceptio.
Est enim aliquid quod in se bonum est, et cui fit, sed non est bonum facienti, ut cum subvenitur pauperi, sed non propter Deum : et aliquid boni in se et facienti, sed non ei cui fit, ut cum vertas propter Deum alicui non obedienti praedicatur : et aliquid in se et facienti et ei cui fit bonum, ut cum veritas praedicatur propter Deum credenti. Unde Apostolus : Bonus odor sumus Deo : aliis odor vitae, aliis odor mortis 2. Est autem aliud, quod nec in se bonum est et facienti nocet, et damnat, nisi poeniteat, ut malum : valet tamen ad aliquid. Ut enim ait Augustinus in Enchiridion : A summe et equaliter et immutabiliter Trinitate bona creata sunt omnia : nec summe, nec equaliter, nec immutabiliter bona, sed tamen bona etiam singula. Simul vero universa valde bona : quia ex omnibus consistit universitatis admirabilis pulchritudo : in qua etiam illud quod malum dicitur, bene ordinatum, et loco suo positum, eminentius commendat bona, ut magis placeant, et laudabiliora sint, dum comparantur malis 3.
Penes quid accipitur ista divisio bonorum et defectuum quos hic enumerat?
ARTICULUS VII.
Penes quid accipitur duviso bonorum et defectuum quos Magister enumerat in Littera?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in tertio capitulo, ibi, H, « Est enim aliquid quod in se bonum est, etc. »
Licet enim hoc in secundo sententiarum magis habeat discuti, ubi agitur de diefrentius boni : tamen potest quaeri hic,
Et DICENDUM, quod actus moralis habet duplicem comparationem ad agentem, scilicet ut ad agentem intendentem et proportionantem suum opus ad materiam : et sic egreditur bonum opus et in se, et facienti propter intentionem, et cui fit propter agentem proportionantem ad debitam materiam. Alia autem fiunt ex particularibus defectibus. Si enim deficiat ex parte agentis intendentis, cum intento bonum opus agenti faciat, et. intentionem fides dirigat, ut dicit Augustinus, ert opus illud bonum in se, et ei cui fit,
<--- Page Split --->
sed non agenti. Si autem deficiat ex parte materiae proportionatae ad opus, tunc erit bonum facienti, et in se, sed non ei cui fit. Si autem in se deficiens sit, tunc
deficit agenti qui male vult hoc, et male intendit : sed tamen elicitur bonum occasionatum ex illo.
I. Quod mala universitati valent et facientibus sua propria, vel patientibus aliena prosunt, electis tantum 1.
Hinc patet, quod ex malis quae fiunt aliquod provenit bonum dum bona magis placent, et laudabiliora existunt. Ipsis etiam facientibus, ex malis quae faciunt interdum bona proveniunt, si secundum propositum vocati sunt sancti. Talibus enim (ut ait Augustinus in libro de Correctione et gratia 2) usque adeo Deus omnia cooperatur in bonum, ut si qui horum deviant et exorbitant, etiam hoc ipsum eis faciat proficere in bonum : quia humiliores redeunt, atque doctiores : ut Petrus. Illa etiam mala quae ab iniquis fideles pie perferunt, ut ait Augustinus in libro de Trinitate, ipsis utique prosunt : vel ad delenda peccata, vel ad exercendam probandamque justitiam, vel ad demonstrandam hujus vitæ miseriam. Ideoque et Job Dei manum 3, et Apostolus Satanae stimulum sensit 4 : et uterque bene profecit, quia malum bene portavit.
Ex hoc enim videtur, quod alicui facienti malum, bonum eveniat ex malo.
ARTICULUS VIII.
An alicu facienti malum potest evenire ex malo bonum ?
- Et hoc expresse videtur dicere Damascenus, quod aliquando permittit Dominus hominem cadere, ut in sensum veniens postea ferventius et fortius bono adhaereat.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in quarto capitulo, ibi, I, « Talibus enim, ut ait Augustinus in libro de Correctione et gratia, etc. »
- Item, Augustinus : « Audeo dicere superbis esse utile cadere in aliquod apertum peccatum, unde sibi displiceant qui jam sibi placentes ceciderunt. » Et hoc etiam hic in Littera dicitur, et ante hoc dictum est.
1 Edit. J. Alleaume, tamen. 2 S. AUGUSTINUS, Lib. de correctione et gratia, cap 7. 3 Job, xix, 21 : Manus Domini tetigit me,
4 Il ad Corinth. xii, 7 : Datus est mihi stimulus carnis meæ, angelus Satanæ, qui me colaphzet.
<--- Page Split --->
Sed contra.
Bonum nulli est malum : igitur malum nulli est bonum.
Item, Noli facere mala, et non te apprehendent 1.
Item, Non esset utile ovi, ut projiceretur in dentes lupi, ut postea dentes ejus fortius fugeret : ergo a simil nec illud est utile.
SOLUTIO. Dico meo judicio, quod totum intelligtur de utilitate occasionis, et non per se : et haec utilitas magis apparet ex post facto : et ideo tunc primo est occasio boni : et ideo malum cum simul in faciente est, nulla est occasio, sed ex post facto, cum est in detestatione : et ita intelligo auctoritates inductas.
K. Ex prædictis concludt ostendens esse bonum fieri mala multis modis.
Si quis igitur diligenter attendat quae scripta sunt, facile est ei percipere ex malis bona provenire : et ex ea ratione dictum esse, quod bonum est mala fieri vel esse, non quia malum sit bonum, vel quia bonum sit malum fieri. Non est enim bonum malum fieri ab aliquo, quia non est bonum ut aliquis faciat malum. Si enim hoc esset bonum profecto, hujus Deus auctor esset, qui est auctor omnis boni. Quod si hujus Deus auctor est, eo ergo auctore homo agit mala, et ita eo auctore homo fit deterior. Et si eo auctore homo fit deterior, tunc eo volente homo fit deterior. Idem est enim dicere aliquid fieri Deo auctore quod Deo volente : Deo autem auctore homo non fit deterior : ergo non Deo volente, ut Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum aperte adstruit a minori, dicens ita : Nullo sapiente homine auctore fit homo deterior : tanta enim est ista culpa quae in sapientem hominem cadere nequit. Est autem Deus omni homine sapiente præstantor : multo minus ergo Deo auctore fit homo deterior. Multo enim est præstantor Dei voluntas, quam hominis sapientis. Illo autem auctore cum dicitur, illo volente dicitur : ergo est vtilum voluntatis humanæ quo est homo deterior : quod vtilum si longe abest a Dei voluntate, ut ratio docet, a quo sit quærendum est 2. Ecce aperte dicit Augustinus Deo auctore vel volente hominem non fieri deteriorem, sed vitio voluntatis suæ. Non est ergo Deo auctore quod malum fit ab aliquo : et ita Deo volente mala non fiunt.
<--- Page Split --->
L. Quod in Deo non est causa ut sit homo deterior.
Deinde idem Augustinus quaerens, Quæ sit causa ut homo sit deterior? in Deo non esse asserit in eodem libro sic dicens : Ut sit homo deterior, aut in ipso est, aut in alio, aut in nihilo. Si in nihilo, nulla causa est. Si in alio, aut in Deo, aut in alio quolibet homine, aut in eo qui neque Deus neque homo sit. Sed non in Deo (bonorum enim Deus tantum causa est) : ergo aut in homine est, aut in eo quod neque Deus, neque homo, aut in nihilo 1. Et ex his aperte ostenditur, quod non est bonum ut sit homo deterior : quia non est Deus ejus rei causa, qui tantum causa bonorum est. Et si non est bonum ut fiat deterior, non est ergo bonum ut ab eo fiat malum : non ergo vult Deus ut ab eo fiat malum.
Expositio Textus
ARTICULUS IX.
« Si quis igitur, etc. »
Ponit Magister hic tres rationes, confirmantes hanc opinionem ex dictis Augustini. Prima est, quod Deus fons esset et auctor mali : quia esset auctor alicujus quo homo fit deterior, qui est opus suum. Secunda quæ ponitur in secundo capitulo L, est, quod malum fit ab homine in quo est causa deficiens mali, et non a Deo. Tertia quæ ponitur in tertio capitulo M, est, quod Deus non potest esse causa tendendi in non esse : qui vero facit malum, tendit in non esse.
Quare Deus permittit malum fieri, si non est auctor mali ?
Incidit autem dubium circa primum, Quare Deus permittit malum fieri, si non est auctor mali ?
Aut enim permittit juste, aut injuste. Non injuste : ergo juste. CONTRA : Ergo justitia, aut illa quæ est redditio pro meritis, aut illa quæ est condecentia suæ bonitatis sive voluntatis vel potestatis. Non primo modo : quia illa justitia debet infligere pœnam peccati, non permittere ut addat peccando. Item, non secundo modo : quia nulla æquitas concordat malo. Item, nec tertio : quia in opposito magis relucet bonitas et decor suus.
<--- Page Split --->
Item in Littera dicit hoc esse locum a minori. Sapiens homo non facit quo opus suum fit deterius : ergo nec Deus. Et hoc non est verum : quia sicut hic locus est a minori, Miles potest exercitum capere, ergo et rex, est affirmando : ita locus a minori secundum Boetium non infert nisi affirmando.
Præterea, Videtur falsum quod dicit. Sapientia enim opponitur ignorantiæ, non scientiæ : ergo sapiens homo potest peccare in se, et in opere.
Item, Philosophus in Ethicis dicit, quod sunt quidam qui ad rationem confugientes, quærunt philosophari et esse boni, quemadmodum ægri qui medicos quidem audiunt studiose, faciunt autem operandorum nihil : et quemadmodum numquam bene habebunt corpus curatum sic curati, ita nec illi animam sic philosophantes : ergo falsum suppont Augustinus in processu.
Item, Dicit Philosophus, quod scientia parum vel nihil confert ad virtutem : ergo sapientes possunt peccare.
Sed contra. SED CONTRA :
Probat Seneca, quod perturbatio non cadit in sapientem : qua non perturba-
tur nisi de virtute : et illam nemo potest auferre nisi ipsa velit : et tunc non erit sapiens : ergo omnis sapiens est perfectus in virtute : ergo non facit quo opus suum fiat deterius.
SOLUTIO. Dicendum, quod Deus permittit malum fieri, justitia condecente suæ æquitatis et bonitatis : quia si non sineret, tolleretur ratio boni laudabilis et præmiabilis, ut prius habitum est.
Ad m quod contra objicitur, dicendum quod de opposito non esset talis condecentia : quia periret ratio virtutis laudabils, et fierent bona quasi per necessitatem : et ideo illa sinitio non respicit malum nisi per accidens, quia non propter se, sed propter aliud, scilicet ut commendabile sit.
Ad m quod ulterius quæritur, dicendum quod illa ratio est a majori : sed res a qua infertur, est minor : et hoc intendit.
Ad ALIUD dicendum, quod sapiens dicitur a sapere, et de illo tenent objecta : et sapiens dicitur a sapore practicorum et honestorum, et de hoc intelligitur dictum et ratio Senecæ.
Solutio.
Ad 1.
Ad 2.
Ad 3.
M. Aliter probat, quod Deo auctore non fiunt mala.
Item aliter etiam ostenditur, quod Deo auctore, id est, volente non fiunt mala : quia ipse non est causa tendendi ad non esse. Tendere enim ad non esse, malum est. Ipse autem auctor mali non est. Tendit vero ad non esse qui operatur malum. Non ergo Deo auctore est, quod aliquis operatur malum. Non est ergo bonum, quod aliquis operatur malum, quia tantum boni Deus auctor est. Hoc autem Augustinus in eodem libro aperte explicat, ita dicens : Qui omnium quæ sunt auctor est, et ad cujus bonitatem id pertinet ut sit mone quod est, boni tantummodo causa est. Quocirca mali auctor non est, et ideo ipse summum bonum est : a quo in nullo deficere bonum est, et malum est deficere. Non est ergo causa deficiendi, id est,
<--- Page Split --->
tendendi ad non esse, qui ut ita dicam, essendi causa est : quia omnium quae sunt auctor est : quae in quantum sunt, bona sunt'. Ecce aperte habes, quod deficere a Deo qui summum est bonum, malum est: mala ergo facere malum est. Non ergo Deo auctore vel volente mala fiunt.
ARTICULUS X
An malum faciens tendat in non esse ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in sequenti capitulo, ibi, M, « Tendit vero ad non esse qui operatur malum, etc. »
Videtur enim secundum hoc, quod quandoque malum faciens, perveniat in non esse : nihil enim tendit ad hoc ad quod nullo modo potest pervenire.
Item, Esse non opponitur malo : quia mali sunt, et daemones sunt, et bonum et optimum (ut dicit Dionysius 1, in quantum sunt, concupiscent esse, vivere, et intelligere. Ergo videtur, quod non tendit in non esse, qui malum facit.
Item, Si malum dicitur tendere in non esse, quia corrumpit bonum naturale : cum bonum naturale finitum sit, videtur quod quandoque in tantum possit corrumpi, ut nihil sit de ipso.
Item, Non videtur verum quod dicit, quod Deus non est auctor tendendi in non esse : quia dicitur, Deuter. XXXIII, 39 : Ego occidam, et ego vivere faciam : quem autem occidit facit tendere in non esse. Item, Jerem. x, 24 : Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me. Ergo videtur, quod ipse redigit aliquid in nihil, et ita est auctor tendendi in non esse.
Solutio. Prima pars istius distinctionis tractanda est in secundo Sententiarum, ubi de hoc ponitur tractatus specialis. Quantum autem pertinet ad praesentem tractatum, dicendum quod malum tendere facit dum intenditur : intenditur autem malum sicut privatio, et non sicut habitus : et ideo non intenditur per accessum ad aliquid, sed potius per recessum a bono : ille autem recessus est infinitus potentia ablationis et divisionis a bono naturali, ut jam patebit : et ideo numquam redibit in nihlum corruptione mal.
Ad aliud dicendum, quod est esse duplex, scilicet esse naturae quo ipsa natura est in se : et hoc non corrumpit malam culpae : sed contrariatur illi malum peneae : quia dicit Augustinus quod penea non est malum, nisi quia contrariatur naturae bonea. Aliud est esse boni naturalis : et hoc consistit in proportione naturae rationalis'ad gratiam, et per consequens ad gloriam : de quo dicit Boetus in V [de Consolatione philosophiae, quod esse est quod ordinem retinet servatque naturam. Et hoc corrumpit malum : quia malum nihil aliud est, quam corruptio et privatio illius : et quanto pejus est, tanto magis facit distare a bono : ergo corrumpit, quia corruptio est distantia habitualis ordinis in bonum.
Ad aliud dicendum, quod bonum naturale licet sit essentialiter finitum, sicut omnis essentia creata, est tamen potentialiter infinitum, sicut omne continuum divisibile est in infinitum, eo quod nulla divisione dividitur a materia esse et for-
<--- Page Split --->
ma continui : et ideo remanet iterum divisibile. Ita bonum naturae, quia nulla corruptio tollit rationem et formam boni naturae, sed tantum facit minus proportionari bono gratiae et gloriae, et ita magis corrumpit semper.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod mors non
determinatur ad Deum ut ad causam meritoriam, sed sicut ad judicem infligentem eam : sed hic loquitur de tendendo ad nihil per meritum et boni corruptuonem : et hoc modo mors non est boni corrupto, sed potius corruptio esse naturalis, et ratione pene, non mali culpae.
N. Objectio quorumdam sophistica, qua probare nituntur ex Deo esse quod mala fiant.
Jam sufficienter ostensum est, quod Deo auctore non fiunt mala. Quidam tamen sophistice incendentes, et ideo Deo odibiles, probare conantur ex Deo auctore esse quod mala fiunt hoc modo. Quod mala fiunt, verum est : omne autem verum quod est, a veritate est quae Deus est : a Deo ergo est quod mala fiunt. Quod autem omne verum a Deo sit, confirmant auctoritate Augustini in libro LXXXIII Questionum 1 ita dicentis : Omne verum a veritate verum : est autem veritas Deus : Deum ergo habet auctorem omne verum. Est autem verum quod mala fiunt vel sunt : Deo ergo auctore est quod sunt vel fiunt mala.
DIVISIO TEXTUS.
ARTICULUS XI.
Quid est veritas 1 ?
« Jam sufficienter ostensum est, quod Deo auctore non fiunt mala, etc »
Hic incipit pars ultima, in qua sunt tria capitula : in quorum primo ponit Magister sophisma, ut in Littera patet. In secundo autem respondet . et in tertio approbat secundam opinionem inter primo inductas opiniones.
Ratione autem habti sophismatis quaeratur hic de veritate primo, Quid sit ?
Secundo, Quot modis dicatur ?
Tertio, de conversione ipsius cum bono et ente et uno.
Quarto, Utrum ipsa sit aeterna, vel non ?
Quinto, Utrum ipsa sit simplex et incommutablis ?
<--- Page Split --->
Sexto et ultimo, Utrum omnia una et prima veritate sint vera ?
Ad PRIMUM potest objici sic : Dicit Anselmus in libro de Veritate, quod veritas est rectitudo sola mente perceptibilis. Augustinus in libro de Vera religione, quod verum est id quod est 1. Hilarius autem dicit, quod verum est manifestativum vel declarativum esse 2. Dicit autem Avicenna in prima philosophia 3 quod veritas intelligitur inesse absolute in singularibus, et intelligitur esse aeterna, et intelligitur esse dispositio dictionis et intellectus qui significat dispositionem in re exteriore cum ei est æqualis. Dicimus enim, hæc dictio est vera, et hæc sententia est vera. Ex hoc colligitur, quod singula habent veritatem quamdam, quæ est res, ut dicit Augustinus : secundum quod etiam dicimus, hoc est verum aurum, et hic est verus asinus, et hic est verus homo : et quod est æterna veritas, quæ est necessitas et causa omnis veritatis : et quod est veritas dictionis secundum quam dicimus, hæc enuntiatio est vera, vel hoc enuntabile est verum : et quod est adæquatio rerum et intellectuum, ut quando dicimus, iste intellectus est verus, referendo hoc ad sententiam intellectus conceptam de re sicut est.
Quæratur ergo de prima diffinitione. 1. Rectum enim est passio, continui sicut forma : veritas autem est intelligibilis : ergo videtur, quod non conveniat veritati genus rectitudnis.
- Item, Rectum est, cujus medium non exit ab extremis : ergo habet extrema et medium : ergo habet partes : aliqua autem veritas indivisibilis est, sicut prima : ergo videtur, quod non generalter conveniat illa diffinitio.
Similiter objicitur de secunda.
Verum est id quod est : ergo a conjugatis, veritas est rei entitas : ergo esse suum et quod est idem habet : ergo ipsum est quod habet : et hoc non convenit nisi Deo : ergo omnis veritas esset Deus, quod falsum est : ergo diffinitio est nulla.
Item, Ens est id quod est : et verum addit super ens, quia aliter essent synonyma : ergo verum est aliquid plus quam id quod est, ut videtur,
Quæritur etiam de tertia :
Unumquodque enim declaratur et manifestatur eo quo est : esse autem est ab essentia sicut a causa formali : ergo videtur, quod essentia sit declarativa esse, et non vertas vel verum.
Eodem modo potest objici de illa quam innuit Avicenna in ultima parte auctoritatis inductæ, quod veritas est adæquatio dictionis et dicti, vel intellectus et intellecti : contingit enim quandoque non esse adæquatum signum signato, ut dicit Anselmus, et tamenesse veritatem in signo.
SOLUTIO. Dici potest, quod veritas accipitur multis modus, sicut patebit in quaestione sequenti : sed Anselmus diffinit veritatem secundum relationem ad veritatem primam : ut prima veritas dicatur veritas per se, aliae autem dicantur veritates per comparationem ad illam : et tunc rectitudo de qua loquitur Anselmus, dicetur proportio vel comparatio uniuscujusque ad hoc quod est in prima veritate : hæc autem rectitudo indeflexa est ipsa veritas prima, quæ semper æquatur ei ad quod est : et secundum descensum ab illa est in aliis.
Ad in autem quod objicitur, dicendum quod fallacia æquivocationis est : quia debitum justitiae dicitur etiam rectum, et multa alia.
4 S. AUGUSTINUS, Lib. de Vera religione cap. 12. 5 S. HILARIUS, lib. II Soli. cap. 5.
4 AVICENNA, Lib. III primæ philosophiæ, cap. ultimo.
<--- Page Split --->
Ad aliud dicendum, quod prima veritas est principium, medium, et finis : et haec eadem sunt in re ipsa, licet differant in ratione . et est ipsa principum secundum intellectum potentis vel potentiae : medium autem secundum rationem sapientiæ per rationem quæ est vita, et lux, et finis per bonitatem : et omnia quæ sunt sub ipsa vera, dicuntur et recta et vera secundum respectum illum quo magis vel minus media sua, ut sunt ideata, continuantur suis extremis, hoc est principio a quo exeunt per creationem, et fini ad quem determinantur a creante ipsa, et intendente ordinem eorum ad ipsum. Et hoc est quod dicit Anselmus, quod unumquodque est verum, quando est in hoc et ad hoc quod est in veritate prima . sicut mensuratum dicitur vere mensuratum, quando principia et media et finis continuantur mensuranti.
Ad adfim. 2. Ad nq quod quaeritur de diffinitone Augustini, dicendum quod rei entitas, vel id quod est, accipitur duplicter, scilicet in se, vel ut supposita natura quadam : et sic, ut opinor, non bene dicerctur veritas rei entitas esse, vel verum esse id quod est. Accipitur etiam entitas secundum modum determinationis ad speciem : et sic veritas est entitas qua res vere est, et verum est id quod vere est. Si vero entitas accipiatur prout supponitur per nomen entitatis, tunc in veritate entitas esset prima creatura, secundum quod dicit Philosophus, quod prima rerum creatarum est esse, et non est ante ipsam creatum aliud : et id quod est, dicetur id quod habet esse, quod est actus sic intellectae entitatis vel essentiae. Si autem accipiatur id quod est, prout dicit quamdam determinationem circa esse, tunc non trahitur ad speciem : et tunc vere est, quia unumquodque tunc vere est, quando trahitur ad speciem sibi propriam ex natura determinata : sicut decimus verum aurum, et verum colorem, et verum corpus, et veram scientiam. Et hoc sonare videtur id quod est :
quia id quod est, est id quod vere est in natura. Et sic patet, quod non omnino idem sunt veritas et entitas. Et hoc infra magis patebit.
Ad aliud dicendum, quod si accipiatur Ad dafin 1 verum generaliter, prout convertitur cum ente, non oportet quod addat naturam aliquam : sed addit respectum aliquem, et ille sufficit ad hoc quod non sint synonyma.
Ad aliud dicendum, quod Philosophus Ad adfim 4 ille non considerat verum, nisi quod a re causatur, et ideo secundum Philosophum non est veritas in signo, nisi secundum relationem ad rem, nec etiam in intellectu : et ideo dicit in V primae philosophae, quod sermo unus falsus est de alio. Anselmus autem accipit vertatem quae est in signo ex proportione ad veritatem primam quam imtatur in quantum potest . et quia illa a re non dependet, ideo non mutatur re mutata. Et infra explicabitur hoc.
Sumuntur autem prius habitaè diffinitiones, ita quod prima est data de veritate, quæ per prius et posterius dicitur de creata et increata. Secunda autem datur in comparatione ad rem generaliter. Tertia vero in comparatione ad rem relatam ad intellectum quo nata est cognosci. Quarta autem de veritate complexorum, quæ est in signo, et componente intellectu.
ARTICULUS XII.
Quot modis ducatur veritas ?
Secundo quaeritur, Quot modis dicatur veritas ?
Videtur autem Anselmus ponere veritatem signi, et veritatem rei : et hanc dividere in veritatem rei secundum speciem, et veritatem actionum, secundum quod dicitur, Joan. iii, 21 : Qui facit ve-
<--- Page Split --->
ritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. Et de diabolo, Joan. viii, 44 : Ille homicida erat ab initio, in veritate non stetit :... mendax est, et pater ejus. Veritas autem signi dividitur ab ipso secundum divisionem signorum, quorum quaedam data sunt ut vox, circulus, et signa monachorum, et hujusmodi : et quaedam sunt naturalia, ut fumus est ignus signum, et hujusmodi.
Quæritur ergo, Utrum univoce vel per prius et posterius dicatur veritas de omnibus his modus? et utrum sunt plures modi quam isti qui sunt enumerati?
Videtur autem, quod una ratione. Idem enim divisum, cui una ratio secundum omnia dividentia convenit, univoce dicutur de omnibus dividentibus illis : veritas est hujusmodi divisum : ergo univoce dicitur de omnibus illis. Probatur autem prima per hoc, quod hoc est dici univoce, quod est dici nomine et ratione una. Secunda autem scribitur ab Anselmo, qui dicit quod tam creatae quam increatae veritat convenit esse rectitudinem sola mente perceptibilem.
Sed contra. SED CONTRA hoc est quod communiter objicitur, quod creato et increato nihil est commune univocum : vertas autem est creata et increata : et creata non est vera uno modo, sed quaedam ut signum, et quaedam ut res, et hujusmodi habet alias differentias in essendo verum : ergo veritas non est univoca in omnibus illis.
PRÆTEREAquæritur, Utrum adhuc pluribus modis veritas dicatur?
Videtur autem, quod sic : quia dici- . mus veritatem humanæ naturae, quae non videtur esse comprehensa : ergo plures sunt veritates.
Soluto.
Solutio. Dicendum secundum Philosophum in I et VI primæ philosophiæ quod in omnibus per analogiam dictis, semper supponitur unum, quod per se et primo dicitur illud quod est analogicum, et postea secundum proportionem ad ra-
tionem illius accipiuntur omnes alii modi. Verbi gratia, sanum dicitur secundum analogiam de animali, et urina, et cibo, et medecina : supponitur ergo sanum proprie et primo et per se dici de animali, in aliis autem omnibus secundum proportionem ad aliud : unde sanum quod est in anmali, idem est quodammodo quod sanum quod est in urina, et cibo, et in aliis : sed est in animali ut forma æqualitatis humorum : in urina autem ut indicativa non quidem esse in urina, sed esse in animali, cujus est urina. Ecce, idem numero est sanum quod est in animali et urina : et sic est de aliis. Sed hoc verum est, quod proportio ista analogice diversificatur ex parte proportionatorum ad illud unum : quia ratio indicantis in urina, et ratio conservantis in cibo, et ratio facentis in medicina, non sunt ratio una, sed comparantur ad unum numero : et ideo in illo uniuntur, et denominantur ab illo, eo quod illud est finis. Et idem est in omnibus alius analogice dictis : licet in quibusdam minus appareat. Ita igitur vult dicere Anselmus, quod supponitur una rectitudo per se et primo, quæ numquam deflectitur ab extremis : et in omnibus alus est rectitudo hanc imitans in quantum potest, in eo quod recte facit quod debet, quadam mentali extensione adæquans media suæ rectitudinis principio a quo est, et fini ad quem est : et hoc invenitur in re, quando est quod debet, et in actione quando facit quod debet, et in signo quando facit quod debet, et sic de aliis.
Ad in autem quod objicitur, quod dicatur una ratione, dicendum quod una ratione dicitur secundum analogiam, et non una genere et specie. Nec sufficit ad hoc quod commune aliquod divisum dicatur univoce de dividentibus, quod dicatur una ratione quocumque modo sumpta : sed oportet, quod sit una, sicut unius generis, vel unius speciei.
Ad hoc autem quod ulterius quæritur, Adquæstum.
<--- Page Split --->
Utrum sint plures veritates, quam dictae sunt ab Anselmo? Potest dici, quod omnes reduci possunt in illas . qua veritas quae est in virtute, reducitur ad vertatem actionis, secundum quod dicit Philosophus, quod circa verum quod est in dictis et factis medium quidem est virtus : factio autem quae est ad majus, superbia : et qui habet eam, superbus vocatur : quae autem ad minus, ironia vel irriso : et secundum quod dicimus vertatem humanæ naturae esse, quae est naturae hominis, sive sit in via, sive in patria post resurrectionem : illa etiam reducitur ad veritatem rei ex sua natura et forma.
Et nota, quod licet dicat Augustinus in libro de Vera religione, quod falsum est quod imitatur aliquid, et non perficit illud : tamen non proprie dicitur falsum nisi in oppositone ad veritatem signi. Opponitur enim vero multiplicter dicto falsum, vanum, et permixtum, et instable, et indebitum. Verbi gratia, vero in enuntiatione opponitur falsum secundum quod dicit Aristoteles quod falsum est quod non componitur, vel impossible est componi, ut falsum contingens, et falsum impossible : et secundum quod dicimus, quod imaginatio est falsa, vel sensus communus, vel sermo diffinitivus, quando aliter significatur quam sit in re. Vanum autem opponitur veritati quae est in dictis et factis pertinentibus ad vitam : et sic dicimus, quod vanum est quod imitatur aliquid et non perficit : et vocat Augustinus falsum, sicut dicimus falsum nummum qui imitatur verum, et non complet, et hujusmodi. Permixtum autem opponitur vero, quod est in specie verum : ut dicimus falsum aurum, quod est permixtum alii metallo, licet non proprie dicatur falsum, sed permixtum. Instabile, sicut dicimus prius et posterius non esse veritatem temporis, sed ipsum nunc, eo quod prius et posterius non manent, nunc autem unum manet in toto motu : et hoc est quod dicit Augustinus, quod veritas fundatur in permanenti. Et hoc modo minus vere dicimus
entia successiva, quam permanentia : et inter illa successiva, illa minus entia vere quae secundum substantiam et esse destruuntur, ut motus . et magis vere illa quae secundum esse quidem pereunt, manent autem in substantia, ut tempus. Indebitum autem praecipue opponitur veritati, secundum quod est quaedam rectitudo exemplata a prima veritate, ab ipsa enim non obliquatur, nisi id quod non facit id quod debet facere ex prima veritate.
ARTICULUS XIII.
Utrum verum convertatur cum ente, uno, et bono ? et, Utrum intellectus negativarum enuntiationum potest reduci ad ens ?
Tertio, Quæritur de conversione veri cum ente, et uno, et bono.
Videtur autem non converti : id enim quod non est nisi in anima, non convertutur cum eo quod est in anima et extra : sed verum non est nisi in anima : ergo non convertitur cum ente, quod est in anima et extra animam.
Prima patet per rationem convertibilum. SECUNDA probatur per verbum Aristotelis in fine sexti primæ philosophiæ, ubi sic dicit. « Falsum enim et verum non sunt in rebus sicut bonum et malum : ut verum sit sicut bonum, et falsum sit sicut malum : sed in cognitione. Sed nulla cognitio est de simplicibus, et de eo quod est.» Et intendit, quod bonum et malum sunt differentiæ entis simpli cter, et quod vere est in natura : verum autem et falsum non, sed causantura cognitone dividente et componente : et hoc patet si quis inspiciat expositionem commenti.
Item, Aliquatulum post illud : « Dimittamus ergo nunc ens quod est quasi
<--- Page Split --->
per accidens, et quod est quasi verum : causa enim unus eorum non habet diffinitionem, scilicet accidentis, et causa alterius est cognitio : et utrumque est in genere diminuto generum entus, et non sunt ex eis quae significant esse entis : et ideo dimittantur. » Ergo probatum est, quod vertas et verum non est nisi in anima, et quod ipsum est ens incompletum : ergo non convertitur cum ente, ut videtur.
Item, In II prima philosophiae ducit, quod « veritas est finis intelligentiae speculativae. » Et cum ibi non sit finis extra intelligentiam, erit intra intelligentiam speculativam : et sic sequitur idem quod prius.
Sed contra :
In Prædicamentis dicit Aristoteles : In eo quod res est, vel non est, est oratio vera vel falsa. Sed propter unumquodque tale et illud magis. Si igitur oratio est vera propter rem, erit res magis vera : ergo vertas erit per prius in re.
Item, Sicut se habet essentia ad ens, ita se habet veritas ad verum : ergo permutatim sicut se habet verum ad ens, ita essentia ad veritatem, et e converso : sed omne ens est verum, qua dicit Augustinus quod verum est id quod est : ergo omnis essentia est veritas : ergo essentia et veritas sunt idem, ut videtur.
Item, In prima veritate tria super unam substantiam creantem ponuntur, scilicet unitas, veritas, bonitas : ergo videtur, quod etiam in inferioribus fluentibus a prima causa, ista inveniantur fundata super quamlibet essentiam, scilicet unitas, veritas, bonitas : ergo videtur, quod haec quatuor convertantur, ens, unum, verum, bonum.
Præterea, Videtur quod ista etiam omnino sunt idem : aut enim omnino sunt idem, aut non. Si idem sunt, tunc habeo propositum. Si non : ergo differunt. Sed nulla differunt, nisi quæ per differentias divisivas ab uno communis exeunt : ergo ista necesse est habere aliquod commune in quo conveniant : hoc
autem commune prius erit et simplicius istus, quod est impossible, cum ente nihil sit prius, et præcipe essentia. Similiter ista quatuor ab omnibus dicuntur esse prima simplicia, quæ super se convertuntur : ergo nihil est prius eis : relinquitur ergo, quod idem sunt pentus ista.
ULTERIUS, Quæritur hic de intellectu Quæsti, nec negativarum enuntiationum, qualiter reducuntur ad ens ?
Videtur enim aliqua negativa omnino nihil ponere, et tamen esse vera : ergo verum non universaliter causatur ab ente, nec convertitur cum ente. Verbi gratia, si dicam sic, Cæsar non est homo : hæc enim (ut dicunt quadam) nihil ponit. Et si dubitatur de illa, pono istam, tragelaphus non est fligax, vel chimæra non est hrucocervus, quæ nec secundum extrema, nec secundum compositonem, videtur supponere aliquod ens : ergo videtur, quod nec hoc sit verum universaliter, quod verum cum ente convertitur . nec hoc, quod sicut unumquodque se habet ad esse, ita se habet ad verum : nec hoc, quod in eo quod res est, vel non est, oratio vera vel falsa est.
SOLUTIO Ad hoc sine præjudicio potest solutio. dici, quod ista quatuor convertuntur concretive sumpta, scilicet ens, unum, verum, bonum, in recto, scilicet quod ens est bonum, et verum, et unum, et sic de omnibus. Si autem sumantur abstractive, non credo quod secundum rectam prædicationem, nisi in Deo, in creaturis autem non : quia non credo quod hæc sit vera, essentia est veritas, vel bonitas, vel unitas. Hæc autem est impropria, essentia est vera, et veritas est ens, et bonitas vera : tamen hæc est magis impropria, essentia est ens, vel bona, quam hæc, veritas est ens, vel veritas est una. Cujus ratio sic patet per Philosophum in libro Causarum, qui dicit, quod prima rerum creatarum est esse vel essentia, et non est ante ipsum creatura alia : ergo non est in quo fundetur
<--- Page Split --->
essentia, sicut id circa quod fit, ut forma subjecti alicujus : et ideo etiam secundum ordinem naturae non potest essentia in ratione essentiae esse nisi creata de nuhilo. Omnia autem alba (ut dicit Commentator ibidem) fiunt per informationem circa essentiam : et dat exemplum de bono, quod secundum ordinem nature praemittit sibi intellectum essentiae in qua est : ergo patet, quod essentia dicit intellectum suum super mihi fundamentum, et in omnibus priorem. Unde loquendo sic de essentia non dicitur ipsa veritas, sed veritatis : quia veritas ponitur circa ipsam : et non dicitur bonitas, sed bonutatis. De unitate autem est alia ratio, quae infra patebit
Si autem tu quæras, Quare non dicatur vera et bona, ex quo vertas et bonitas ponuntur circa ipsam?
Dico, quod loquendo de simplici essentia, non potest dici, quod illa non intelligitur informata secundum rationem. Unde Boetus in libro de Hebdomadibus Quod est, habet aliquid præter id quod ipsum est : esse vero nihil habet admixtum. Eodem modo veritas non dicitur essentia, sed essentiae propre loquendo. Eodem modo est de bonitate. Tamen secundum supposita concretive dicta convertuntur : quia quodlibet est ens, verum, bonum, et unum
Si autem tu quæras, Utrum unum se habeat ex additone ad alterum ?
Dico, quod si intelligatur additio alterius naturae, sicut forma et materia sunt alterius naturae, et substantia et accidens sunt alterius naturae . tunc unum non addit super alterum. Si autem intelligatur additio secundum rationem respectus ad attributum causae primae, tunc unum addit super alterum rationem respectus, qua tunc essentia dicetur fluens ab essentia prima, vertas fluens a sapientia, et bonitas fluens a bonitate : et ideo omne ens est verum, et unum, et bonum . omne verum, ens, et unum, et bonum, et sic de alus : sed tamen abstracte dicta, non convertuntur, proprie loquendo.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod verum dicitur multiplicter. Verum enim dicitur a veritate quae est dispositio entus generaliter fluentis a causa prima : ethoc non est tantum in anima, sed etiam in re. Est etiam specaliter verum, quod determinat compositionem in quam est consensus rationis vel dissensus : et hoc est verum, quod tantum est in oratione indicativa, et quodammodo est in enuntiatone, et quodammodo in re, et quodammodo in anima sola In enuntiatione est sicut in signo : et ideo dicit Aristoteles, quod signaculum incomplexorum ipsum quidem secundum se nec verum nec falsum significat. In re autem est sicut in causa : sed in anima est sicut in faciente notam compositionis, quam determinat verum propositionis : cum enim dico, cygnus est albus, præducatum quidem sine medio inest subjecto secundum rem, non enim est medium quo albedo fit in cygno : sed tamen ita non potest significari ab intellectu : et ideo intellectus dicens unum de alio, interpont notam compositionis : et ideo dicit Philosophus, quod tantum est in anima tamquam in complente id quod determinat veritas in quam est consensus rationis . et ideo qua compositio potest fieri multis modis, ideo non est tale verum determinabile per rem alicujus prædicati per se . tamen refertur ad ens secundum causam. Et non loquitur ibi de vero quod est generalis dispositio entus.
Ad in autem quod objicitur de prædiAdobjectcamentis , dicendum quod cum dicit Aristoteles, In eo quod res est vel non est, etc., debet accipi ly est secundum quod dicit esse compositionis vel divisionis : et hoc est quod dicunt quidam secundum quod dicit esse, et non essentiam : esse enim compositionis est non esse divisionis essentia autem est subjecti vel prædicati absolute accepti. Et tunc iterum non loquitur de vero quod generaliter disponti ens, sed de vero quod est causa veri, in quod est consensus rationis vel dissensus.
<--- Page Split --->
ject.2. AD ALIUD dicendum, quod propositio vera est : sed quando permutatur, non fit permutatio ratione ejusdem habitudinis quae fuit prius : et hoc sic patere potest : cum enim dicitur, Sicut se habet essentia ad ens, etc., fit comparatio utriusque abstracti ad suum concretum, sicut formae ad id cujus est forma : et in hoc est habitudo similis : cum autem permutatur et dicitur, ergo sicut se habet bonum ad id quod est, etc., tunc fit comparatio ratione identitatis suppositi : et haec bene est inter verum et bonum, sed non est inter essentiam et veritatem ratione prius inducta : et ideo non valet illa permutatio.
ect.3. AD ALIUD dicendum, quod ratio illa bene concludit, quod ista quatuor debent esse in omni ente creato, quod fluit ab ente primo sic disposito : sed quia ens creatum non in toto valet imitari simplicitatem causae primae, ideo ea quae de se ibi praedicantur in recto tam abstracta quam concreta, illa in inferioribus praedicantur concreta de se in recto, sed abstracta in obliquo, ut supra dictum est.
ect.4. AD ALIUD dicendum, quod ista non sunt idem : nec tamen habent unum in quo uniantur ut in priori, et a quo exeant per differentiam : hoc enim non est generale in omnibus, sed tantum in his quae exeunt ab uno tamquam ex genere. Quae autem sunt ab uno tamquam per analogiam ad unum, non habent hoc : ibi enim primum per seipsum se habet ad omnia sequentia et est in eis, licet differat ab ipsis : et hujus causa est, quia ratio differentiae qua. differt ab aliis, facit ipsum esse prius. In aliis autem quae exeunt a genere uno, ratio differentiae est sibi causa, ut sit aliis a quibus differt coaevum : et ideo oportet habere aliquid prius a quo exeat, sicut et illa a quibus differt. Unde dicendum, quod essentia seipsa ordinatur ut prius ad veritatem et bonitatem : et tamen differt ab ipsis.
veritate negativarum, dico sine praejudicio, quod omnis veritas enuntiationis sive affirmativae sive negativae, reducitur ad ens : et hoc probatur hoc modo : constat enim, quod ante quemlibet intellectum negationis oportet accipere affirmationem, cum negatio non sit intelligibilis, sicut nec privatio, nisi per habitum : si igitur affirmatio reducitur ad ens, oportet quod etiam negatio fundetur in ente. Unde haec propositio, Caesar non est homo, vera est, et enuntiat quod non est non esse : quae tamen negatio refertur ad compositionem respicientem ens, licet non simpliciter, sed secundum quid. Similiter cum dicitur, tragelaphus non est fligax, vel chimera non est hiroccervus, est ibi in extremis respectus ad ens secundum partes, et in toto ad ens in opinione : et hoc sufficit ad ens de quo fiat enuntiatio, quoniam non oportet quod omne illud quod potest enuntiari, sit ens ratum apud naturam, quoniam dicit Philosophus, Contingit enuntiari quod est esse, et quod non est esse, et quod non est non esse : et circa ea quae sunt extra prasens tempus. Similiter contingit omne quod quis affirmaverit negare, et quod quis negaverit affirmare. Et ideo patet, quod hoc verum est, quod unumquodque sicut se habet ad esse, ita ad verum : quod enim est in opinione, non simpliciter non est : et similiter quod est in ratione praeteritionis, non simpliciter non est : et iterum quod in potentia materiae futurum est, non simpliciter non est.
ARTICULUS XIV.
Secundum quem ordinem habent se ad invicem unum, verum, bonum, et ens?
Si autem quaeritur, Secundum quem ordinem se habeant ad invicem unum, verum, bonum, et ens ?
<--- Page Split --->
Dicendum, quod secundum Philosophum, ante omnia sunt ens et unum. Philosophus enim non ponit, quod verum et bonum sint dispositiones generaliter concomitantes ens : nec divisio entis secundum quod est ens, est per verum et bonum. Quia Philosophus non considerat ens secundum quod fluit ab ente primo et uno et sapiente et bono, sed ipse considerat ens secundum quod stat in ipso intellectus resolvens posterius in prius, et compositum in simplex, et secundum quod ipsum per prius et posterius colligit omnia : et ideo de vero et bono non determinat per hunc modum, sed de bono quod est finis ad quem est motus : et ideo dicit, quod nec una est demonstratio in mathematicis per rationem boni.
Et ideo sic generaliter considerando ista, ut consideraverunt Sancti, dicemus quod inter ista, scilicet essentia et ens, est primum natura, circa quod ut substratum sibi ponuntur alia : sed unitas et unum consequuntur essentiam per indivisionem : et ideo non ponit unitas aliquam dispositionem realem circa ipsum, sed tantum privationis intellectum, scilicet indivisionis, et ideo proximum est essentiae. Verum autem dicit relationem ad formam ad minus exemplarem, per quam habet rationem manifestationis : et ideo dicit Hilarius, quod verum est declarativum entis : oportet enim in quolibet esse principium intelligendi aliquod, per quod ordinetur ad intellectum. Bonitas autem et bonum dicunt respectum ad finem extra, a quo res est, et ad quem est : quia enim bonus est, sumus : et in quantum sumus, boni sumus : et qualiter hoc sit, expositum est supra in prima distinctione 1. Hoc autem ideo dico, quia ista a Sanctis prima ponuntur et in quolibet : et licet in quibusdam inveniamus formam et finem intra, non tamen in omnibus, nec in primis.
ARTICULUS XV.
An veritas sit æterna 2 ?
Quarto, Quæritur quæstio difficilis, quam etiam supra tetigimus, Utrum veritas sit æterna ?
Et quæ dicta sunt supra, hic non repetam : sed potest objici sic :
In divinis inveniuntur proprietates et personæ quæ a se invicem distinguuntur : et hæc ab æterno est vera, Pater est Pater : et hæc, Filius est Filius : et hæc, Spiritus sanctus est Spiritus sanctus : et negativæ, Pater non est Filius, Pater non est Spiritus sanctus, et Filius non est Spiritus sanctus, et hujusmodi. Si igitur extrema istarum enuntiationum ab æterno plura sunt, videtur quod ab æterno sunt veritates illarum enuntiationum plures : ergo plures sunt veritates ab æterno.
Item, Objicitur de aliis propositionibus, in quibus non est tanta vis, ut Pater est Deus, et Filius est Deus, et hujusmodi, in quibus ratione alterius extremorum compositio dicit quid indistinctum : et ita minus quam superiores stant in pluralitate.
Item, Deus ab æterno scivit te fore, et me fore, et asinum fore, et sic de singulis : ergo singulum illorum ab æterno est verum. Probatio hujus : quia nihil scitur nisi verum, et præcipue a scientia divina : me autem fore, et te, et sic de aliis sunt plura : ergo Deus scivit plura ab æterno : et non scivit nisi vera : ergo plura vera fuerunt ab æterno : et nihil est verum nisi veritate verum sit : ergo plures veritates fuerunt ab æterno.
Si forte dicas, quod hoc non sequitur :
1 Cf. I Sententiarum, Dist. I. 2 Cf. I P. Summae. theol. B. Alberti, Q. 25;
<--- Page Split --->
quia ut dicit Anselmus : « Creatura in Creatore est creatrix essentia, et res ab æterno in Deo non fuerunt ut plures, sed unum : » et ideo non fuerunt plura vera ab æterno. CONTRA : Hæc conceditur, Deus ab æterno scivit omnia : et hæc similiter, Deus ab æterno scivit plura, et scivit etiam plurium pluralitatem : sed non scivit nisi vera : ergo scivit plura vera : scientia enim Dei quamvis non causetur a scito, tamen non potest esse scientia hujus vel illius quod Deus ab æterno scit sicut et modo, nisi illud et hoc aliquo modo supponatur esse : aliter enim si scientia nullo modo respiceret scibile, ita verificaretur de asino sicut de homine ista, Deus ab æterno scit hominem fore, quia erit, quod falsum est : ergo oportet scibile supponere aliquo modo esse in scientia : ergo plura vera et veritates eorum ab æterno erunt.
JMC. ULTERIUS quæritur juxta hoc, Utrum ipsa veritas sit æterna ?
Et hoc videtur probare Augustinus in libro Soliloquiorum sic : « Detur, quod veritas aliquando inceperit. » Inde sic : Veritatem incepisse est verum : et non est verum nisi veritate : ergo veritas fuit etiam quæ non incepit.
Item, 'Si veritas incepit, hæc est vera, veritas incipiet, etiam ante hoc instans in quo incipiet veritas : ergo veritas erit etiam antequam incipiat veritas.
Item, Pone, quod non sit æterna : ergo hæc est vera, veritatem non esse æternam : et non est vera nisi veritate : ergo veritas fuit ab æterno. Idem probatur, si detur, quod possit desinere.
Si forte tu dicas, quod Augustinus loquitur de veritate increata, et non de veritate rei vel enuntiationis creatae.
- CONTRA : quia tunc nihil probat : quia ipse vult probare animam immortalem per hoc, quod veritas non potest perire : et cum ipsa non sit in subjecto
nisi in anima, necesse est subjectum veritatis esse immortale. Constat autem, quod anima non est subjectum veritatis increatae, ita quod salvetur in ipsa anima sicut in subjecto, sed potius essentialiter, praesentialiter, et potentialiter est in anima, sicut in quolibet alio ente creato.
Præterea dat exemplum de veritate enuntialibium : ergo non intelligit de veritate increata, ut videtur.
Item, Ipse dicit, ibidem : « Pereunte casto non perit castitas, et pereunte vero non perit veritas. » In Deo autem nec veritas nec verum perit : ergo constat, quod de hoc non loquitur.
Item, Dicit Augustinus ibidem, quod nullus judicat aliquid verum sine illa, scilicet veritate. Constat autem, quod prima veritate non judicamus vera, sed veritate quæ est ratio verorum.
Item, Ex isto vero extrahitur alia ratio quæ est hæc, scilicet quod veritas non sit : aut igitur aliquid erit intelligibile, aut non. Si non, hoc erit inconveniens, cum res adhuc multæ sint : quia sicut dicit Boetius, intellecto paulisper primum bonum non esse, adhuc erunt alba, et hujusmodi alia. Ergo similiter prima veritate et aliis veritatibus intellectis non esse, adhuc erunt alia : et natus est intellectus intelligere ea : ergo erunt intelligibilia. SED CONTRA : Nullus judicat verum nisi per rationem veritatis : ergo illa non existente perit judicium : et omnis intellectus est per judicium veritatis : ergo perit intelligere non existente veritate : hoc autem est inconveniens : ergo prima veritas et veritas simplex non possunt etiam cogitari non esse, ita quod remaneat intelligere aliquod in aliqua intelligibili natura.
Si iterum velles dicere, quod hoc est verum de prima veritate. CONTRA : Prima veritas est quidem in omnibus, sed nihil denominatur ab ipsa : cum enim dicimus, hæc res habet essentiam, non intelligimus de divina essentia : ergo cum dicimus, hoc verum est verum, non
<--- Page Split --->
erit verum veritate prima, licet veritas prima sit in ipso : ergo cum dicit Augustinus, quod pereunte vero non perit veritas, non intelligit de prima veritate, sed de veritate creata, ut videtur.
SED CONTRA : Anselmus dicit in libro de Veritate : « Cum dixii in Monologio meo, quando non fuit verum, quia futurum erat aliquid : non ita dixi, ac si absque principio ista oratio fuisset, quæ assereret futurum aliquid esse : aut ista veritas esset Deus : sed quoniam non potest intelligi, quando oratio ista esset, veritas illi deesset, ut per hoc quia non intelligitur, quando ista veritas esse non potuit, si esset oratio in qua esse posset, intelligatur illa veritas sine principio fuisse, quæ prima causa est hujus veritatis 4. » Ex hoc accipiuntur duo, scilicet excusatio Anselmi de hoc quod dicitur dixisse, quod veritas enuntiationum fuerit ab æterno, et quod veritas non est æterna.
SOLUTIO. Dicendum, quod nulla veritas est æterna, nisi veritas increata : et quia illa est una et simplex, ideo illa sola veritas est ab æterno.
Ad 1. Ad 1D autem quod primo objicitur, dicendum secundum ea quæ dicta sunt supra , ubi ostensum est, quod licet indivisa sint essentia et proprietas et personæ, tamen omne esse quod est in divinis, dependet ab essentia : Pater enim essentia est, et proprietas non habet esse nisi essentiae : et ideo licet proprietates sint distinguentes, tamen non faciunt nisi plures personas, et non plures veritates personarum : sed una sola est veritas trium, sicut una essentia.
Si autem tu objicias de enuntiationibus et propositionibus : dico, quod talis compositio et complexio non est in divinis, sed in intellectu nostro componente et dividente, sicut vult Philosophus. Dicit enim in III de Anima, quod indi-
visibilium est intelligentia in his in quibus non est falsum, nec etiam verum positionis : ubi autem falsum et verum est, jam compositio quaedam intellectuum est : et hoc praecipue verum est in divinis. Unde tales enuntiationes per modum compositionum reducenda sunt ad res simplices : et tunc res illa erunt personæ, quarum pluralitas non efficit diversas veritates, sed unam.
Ad ALIUD dicendum, quod bene concedo, quod Deus ab æterno scivit quæ modo scit, et quod ab æterno scivit plura et ab æterno omnia, et quod scivit te fore et me, et sic de aliis : et quod hæc ab æterno sunt vera in mente sua : sed ex hoc non sequitur, quod simpliciter sint plura vera ab æterno, vel plures veritates ab æterno. Et ad hoc intelligendum, notandum, quod cum dicitur, Deus scit omnia vel plura ab æterno : bene concedo, sicut probatum est hic, et supra 3, quod scientia ponit scibile secundum aliquem modum, et non simpliciter : et ponit distinctionem et pluralitatem scibilium secundum quid, et non simpliciter : quia enim scibile dependet a scientia, sicut effectus a causa cujus ratio est causa ipsa, sicut ratio artificii in artifice : ideo sensus est, Deus scit hoc vel illud futurum ab æterno, id est, ratio hujus vel illius est in Deo, secundum quam videt hoc et illud. Unde bene concedo, quod rationes plurium verorum in Deo sunt ab æterno. Et hæc, plura vera in Deo sunt ab æterno, non ita proprie concedenda : quia cum dicitur plura vera, ibi magis importatur distinctio pluralitatis ex parte rerum, quam cum dicitur rationes plures. Res autem ut sunt in causa, non sunt distinctæ, licet distinctio earum sciatur, eo quod ratio distinctionis etiam est in causa secundum quid, ut prius dictum est. Et hæc nullo modo concedenda est, et plures veritates ab æterno in Deo sunt, quia veritas dicit ut abstra-
<--- Page Split --->
ctum, et pertinet ad essentiam : sicut et scientia qua sciuntur hujusmodi, licet sit plurium, non tamen est plures, sed una tantum. Ex hoc ulterius patet, quod multo minus concedendum est, quando simpliciter sine determinatione proponitur sic, plura vera sunt ab aeterno, et plures veritates ab aeterno : sicut enim supra dictum est, cum dicitur, verum in Deo, vel veritas in Deo, vel creatura in Deo, per determinationem trahitur terminus cui adjungitur extra rationem suam, et ponitur tantum esse secundum quid, ut in causa quae est efficiens et intelligens.
quaestio illa, quod ponatur simul intellectum et veritatem non esse, et hoc potest poni per impossibile. Si autem quaeratur de creata veritate, dico quod illa incepit et non desinit, sed desineret nisi a prima veritate contineretur.
Si autem objicias sic : Si incepit : ergo verum est ipsam aliquando non fuisse : dico, quod bene sequitur : quia non ab aeterno fuit, ita quod non fiat vis in aliquando quod dicit tempus, sed sumatur transsumptive ut dicat ordinem aeternitatis ad tempus : quia modo verum est dicere, quod aliquando ab aeterno non fuit veritas, et postea fuit.
Ad m quod ulterius quaeritur, Utrum veritas possit destrui, et inceperit ? Dico, quod aut loquitur de prima veritate, aut de creata. Si de prima, bene concedo quod non potest interire, et non incepit.
Si autem quaeras, Utrum possit intelligi non esse? Dico, quod illius quaestionis duplex est sensus : aut enim sic intelligitur, quod ponatur non esse, et hoc ipsum postea intelligendum sit, ut actus intelligendi transeat super illud : et dico, quod hoc est impossibile. Probatio : quia non fit judicium nisi secundum rationem veritatis : ergo necesse esset primam veritatem poni postquam posita est non esse : unde hoc repugnat posito.
Ad hoc autem quod objicitur de bono quod ponit Boetius non esse, dicendum quod nihil est simile : quia bonum est perfectio affectus, et sine illa bene perficitur intellectus : sed hoc verum est, quod sicut in intellectu perit intelligere prima veritate non supposita, ita ex parte affectus perit amare non supposita prima bonitate : quia si prima bonitas non est, non erit aliquod bonum exemplatum ab ipsa : et cum omne bonum per relationem ad ipsam sit bonum, non erit aliquid bonum : ergo nihil erit ratio amoris in affectu, sicut nihil erit ratio judicii in intellectu, si prima veritas non sit per eamdem rationem. Potest etiam intelligi
Si autem inferas ex hoc : ergo antequam incepit, verum fuit dicere, quod veritas erit : dico, quod non sequitur : quia nihil fuit verum ante hoc veritate creata, nec hoc, nec illud, nec propositio fuit, nec enuntiabile, ut supra dictum est in quaestione de eodem.
Si autem sic inferas : Veritas non fuit ab aeterno, aut fuit ab aeterno : haec est divisio per contradictoria. Dico, quod haec, veritas non fuit ab aeterno, non est contradictoria illius, nisi negatio referatur ad totum, et neget ly ab aeterno : et tunc vera est negativa, et affirmativa falsa.
Ad alia satis patet responsio per supra dicta.
Ad m quod ulterius quaeritur de intellectu Augustini : dico sine prejudicio, quod Augustinus intendit probare immortalitatem animae ex immortalitate veritatis creatae, sed non ex aeternitate : et hoc sic patet : Ea quae per creationem sunt a prima veritate, sunt etiam ex nihilo : et ideo sicut aliquid habent per quod sunt mutabilia, ita aliquid habent per quod accedunt ad immobilem veritatem quantum possunt : quaedam quidem in singulari, sicut incorruptibiles substantiae : quaedam autem in ratione universali, sicut ea quae abstrahuntur a motu et materia in qua habent esse et mutationem, et hoc modo ratio veritatis in anima est, sicut in subjecto, et habet
<--- Page Split --->
mutabilitatem secundum quod est creatura, sed non habet mutabilitatem per esse, quia remota est ab eo in quo habet esse: et hoc est quod dicit Augustinus, quod pereunte vero non perit veritas, id est, ratio veritatis. Cum igitur veritas sic dicta non possit destrui, licet inceperit: quia ratio ejus manet, et non manet nisi in subjecto quod est intellectus, oportet intellectivam animam esse perpetuam et immortalem. Et hanc puto esse sententiam Augustini. Alii ducnt, quod sic arguit, probando animam esse capacem veritatis primae: quia nihil capax est illius quod sit mortale, ideo sequitur animam esse immortalem.
Si autem quaeras tu, Utrum possibile sit veritatem creatam interire ? Dico, quod sic, si Deus voluerit, sed non simpliciter. Si autem petas ut ponatur, et tunc inferas: ergo veritatem interisse est verum: ergo verum est aliquid, et verifate verum: ergo veritas est vel erit postquam interiit. Dico, quod si nos nullum verum et nullam veritatem ponamus esse, non erit haec vera, veritatem interisse est verum: haec enim repugnat posito. Et si dicas, quod hoc est inconvenienis secundum Philosophum: quia contingit enuntiare quod non est non esse. Respondeo, quod inconveniens magnum est, sed ex hypothesis tua sequitur hoc: ideo non est inconveniens in disputatione: et per hoc etiam patet solutio ad totum.
ARTICULUS XVI.
An veritas est simplex et incommutabilis 1 ?
Quinto quaeritur, Utrum veritas sit simplex et incommutabilis?
Videtur autem, quod non sit simplex : quia
Dicit Boetius, quod omne quod est, esse suum aliud habet, et aliud id quod est: et excipitur primum in quo non est hoc et hoc. Ergo videtur, quod veritas non sit simplex.
Item, Avicenna dicit, quod illud a quo aliquid negari potest, compositum et non simplex est: sed multa negantur a veritate: ergo non est simplex.
Item, Boetius dicit, quod in omni simplici idem est esse et quo habet: sed in veritate non est idem, ut probatum est prius: quia ipsa non est essentia, licet habeat essentiam: ergo non est simplex.
Sed contra :
Veritas est de primis dispositionibus entis: ergo non habet aliquid prius ex quo componatur: ergo est simplex.
Si dicas, quod est creatura, et ita est ab alio: hoc nihil est: quia causa efficiens non facit rem esse compositam, cum sit extrinseca ad rem.
PRÆTEREA quaeritur, Utrum sit immutablis?
Et videtur, quod sic : quia
Anselmus dicit, quod veritas signi est in signo, re existente, et non existente 2 ; quia me sedere significat me sedere, sive res ita se habeat, sive non: ergo facit quod debet: ergo rectum est: ergo verum.
Item dicit, quod veritas signi manet, sive signum sit, sive non sit: et hoc probat sic: Detur signum non esse, aut rectum est significari rem quae non habet signum, aut non. Si non: ergo si detur ei signum, illud signum non facit quod debet: ergo non erit rectum: ergo et non verum, quod falsum est. Si autem rectum est significari, illa rectitudo aliquid erit, aut signi, aut signati. Non signati. PROBATIO : quia cum dicitur, hoc
<--- Page Split --->
rectum est significari, intelligitur significatio significari: ergo illud est rectitudo signi, quia aliter rectitudo signi et signati esset una, quod non potest esse: ergo rectitudo signi manet, non manente signo: ergo est immutabilis.
1st. 2. PRÆTEREA, Videtur etiam veritas rei esse immutabilis: quia quæ mutabilitas cadit in istam veritatem, triangulus rectilineus habet tres angulos æquales duobus rectis: vel in istam, duo et tria sunt quinque? Videtur, quod nulla.
contra. SED CONTRA :
Psal. xi, 2 : Diminutæ sunt veritates a filiis hominum. Diminutio autem quædam mutatio est.
Item, Augustinus dicit, quod quandoque veritas in intellectu est minor, et aliquando major, et aliquando æqualis intellectui : hæc mutationes quædam sunt.
utio. Solutio. Dicendum, quod veritas est forma prima in genere suo, sicut et bonitas, et unitas, et entitas, licet ordinem habeant, ut prius dictum est : et ideo non credo aliquam illarum esse compositam ex quo est et esse, secundum quod est dicit aliquid ens in se, in quo diffunditur esse quod est actus essentiae : sed bene concedo, 'quod veritas in se habet plures intellectus, quia habet intellectum essentiae oblique, ut cujus est : et habet intellectum proprium, et ideo non æquipollet Deo in simplicitate. Et similiter dicendum puto de omni forma quæ prima est in genere suo.
Si autem tu objicias dicendo, quod essentia est ens, et veritas vera, unitas una, et bonitas bona. Dico, quod omnes istae quidem inveniuntur ab Augustino in libro de Trinitate, ubi etiam ista invenitur, albedo est alba, et nigredo nigra : quam tamen negat Philosophus : et ideo patet, quod improprie loquitur Augustinus. Notatur enim concretum poni circa abstractum. Nec valet quod dicitur communiter, quod intentiones
primaè super se reflectuntur. Unde enim habetur hæc? quia hoc contra rationem est : et auctoritas non dicit quod usus quorumdam induxit : quia simplicissima minime possunt significari ut subjecta respectu earumdem formarum quas significant. Unde bene invenitur, quod unitas est qua quælibet res est una.
Si autem dicas, quod Augustinus dicit : dico, quod dicit, quod unitas est una, et bonitas est bona : sed non, quod prima reflectantur super se. Salvando ergo Augustinum, dicendum est sic, quod sicut ens quod sonat concretionem, dicitur de abstracto in quantum est intellectus primus, et de concretis per compositionem : ita est in aliis primis. Sed impropriæ sunt locutiones : cum enim dicitur, essentia est ens, idem est ac si dicatur, essentia est essentia : et tunc nulla notatur compositio sive concretio ex quod est et quo est. Et similiter cum dicitur, veritas est vera, idem est ac si dicatur, veritas est veritas, et ita de aliis.
Et per hoc patet solutio ad id quod quæritur de simplicitate veritatis.
Ad in quod quæritur de incommutabiAd 1. litat, dicendum ut prius dictum est, quod veritas habet aliquam incommutabilitatem per hoc quod est exemplata a prima veritate simpliciter immutabili : sed non simpliciter est immutabilis, in quantum est ex nihilo.
Ad objecta autem Anselmi, bene concedo primum distinguendo de duplici veritate : quia signum quod est enuntiatio, quamdam habet veritatem compositionis : et hæc effecta est a re, et mutatur ipsa re mutata : et ideo dicit Philosophus, quod una et eadem oratio mutatione rei susceptibilis est contrariorum, scilicet veritatis, et falsitatis. Aliam habet in rectitudine significandi, secundum quod est in genere signorum : et hæc non mutatur re mutata, et de hac loquitur Anselmus.
Quod autem ulterius loquitur de ista, Ad 2.
<--- Page Split --->
utrum illa maneat signo non existente, et videtur probare : ego non consentio, nisi secundum unum modum qui in sequenti quaestione manifestabitur. Ad argumentum suum sic respondeo : Cum dicit, Signo non existente rectum est significari rem : dico, quod verum est rectitudine aptitudinis rei ad consignificandum, vel habere signum : et haec rectitudo non ponit aliquam rectitudinem esse nisi in potentia, et in actum reducetur, cum habebit signum. Ad hoc autem quod objicit, quod non potest esse rectitudo rei : quia res significari debet illa rectitudine, et non potest esse idem signatum et signans : dico, quod non potest esse idem eodem modo, sed rei rectitudo per se est significabilis, et ideo nata est habere signum, et haec habitudo ponitur, cum dicitur : Rectum est significari rem quae non habet signum. Et sic patet, quod non valet argumentum, nisi hoc modo fiat : Rectum est significari : et omne rectum habet exemplar suae significabilitatis in prima veritate, qua regulatur et declaratur in prima luce : sic enim verum est, quod illa rectitudo semper manet, quia illa est prima veritas, ut infra patebit.
scilicet per esse, et in quantum sunt creaturae.
Ad id autem quod objicitur in opposi- 1 tum, dicendum quod diminuitur veritas in eo quod iste diminuitur in bono naturali sub veritate, et non aliter, nisi loquamur de veritate creata secundum suum esse, non secundum suam rationem.
• ARTICULUS XVII.
An omnia vera, vera sint a veritate prima formaliter ?
Ultimo quaeritur, Utrum omnia sint vera veritate prima ?
Et hic quaeruntur duo, quorum primum est, Utrum formaliter sint vera veritate prima? Secundum est, Utrum effective?
Ad PRIMUM proceditur sic :
- Dicit Augustinus in libro de Vera religione : « Cuncta quae a Deo aeterno creata sunt, per ejus veritatem fabricata consistunt.» Ergo non consistenter. si per veritatem non consistenter : ergo veritas est forma continens ea in esse, et est in eis ut forma.
Si dicas, quod hoc est verum de forma exemplari, quae est extra rem, et haec bene est veritas divina. Contra : Si dico sic : Animal est sanum, et urina est sana, non praedico aliud sanum de urina, et animali, licet alio modo se habeant haec duo ad sanitatem : cum ergo veritas per prius et posterius dicatur de divina et creata, ea quae in creaturis sunt vera, non dicunt aliam veritatem quam increatam, sed aliter dicunt eam : et adhuc redit, quod omnia sunt vera una sola veritate.
- Item, Anselmus objicit, quod idem est tempus omnium temporalium : quia
Ad id quod quaeritur de veritate quorumdam impossibilium aliter se habere. Dico, quod talia habent immutabilitatem comparationis, et non simpliciter. Veritas enim hujus, triangulus rectilineus, etc., habet immutabilitatem ex eo quod subjectum ponit causam praedicati : triangulus enim rectilineus supponit angulum quemlibet exteriorem cum interiori aequipollere duobus sibi oppositis, et exteriorem cum interiori aequipollere duobus rectis : et ideo necessario interior cum duobus oppositis aequipollet duobus rectis : et ita est in aliis mathematicis. Haec autem immutabilitas est quaedam secundum quod magis accedunt ad primam veritatem, et per hoc quod simpliciora sunt quam ea quae sunt in materia per esse, quae dupliciter mutabilia sunt,
<--- Page Split --->
est in uno motu uniformi et simplici, qui est causa et mensura omnium motuum : ergo cum veritas prima sit magis simplex incomparabiliter, et sit in Deo qui est causa omnium, ipsa erit una numero omnium verorum.
Item, Bonum dicitur dupliciter, scilicet per essentiam, et per participationem : et cum participatur, non aliud participatur quam id quod est per essentiam bonum : aliter enim nihil esset quod dicit Augustinus in libro de Trinitate : « Bonus est homo, bona est facies, bonum est hoc et illud : et tolle hoc et illud, et videbis bonum omnis boni bonum. » Ergo a simili duplex erit veritas, per essentiam, et per participationem : et tunc unumquodque verum non participabit nisi unam veritatem numero.
Item, Bonum essentialiter est in qualibet creatura, et similiter veritas, et Deus. Constat autem, quod ipse bonus est causa exemplaris omnium bonorum : et ut veritas, causa exemplaris omnium verorum. Ad exemplar autem non exigitur aliud, ut forma intrinseca rei sit, nisi ut insit. In hoc enim differt ab illa quae vere est forma : quia exemplar est extra et forma est intus. Ergo cum prima veritas utrumque habeat, scilicet quod est exemplaris forma, et est intranea in omni vero, ipsa videtur esse forma omnis veri.
Item, Corpus est coloratum, corpus est compositum, et corpus est verum, omnia ista habent exemplar in Deo. Constat autem cum dicitur, corpus coloratum, quod color non est in Deo, sed exemplar coloris. Similiter nec compositio est in Deo, sed exemplar compositionis. Ergo cum magis accedat cum dicitur, corpus est verum, est ibi aliquid ultra exemplar primum : quod autem ultra exemplar est, est forma intranea rei. Ergo videtur, quod veritas prima, sit veritas formalis rei quae dat esse vero.
Item, Cum dicitur : Mundus erit, mundus fuit, et mundus est : supposito, quod unumquodque sicut se habet ad
esse, ita se habet ad verum, non erit verum in praeteritis et futuris, nisi secundum quid, scilicet secundum quod causas habent in natura vel materia. In praesenti autem est esse simpliciter. Si ergo in ista, mundus erit, praedicatur divina veritas : et in ista, mundus est, praedicatur veritas creata, praedicabitur veritas increata de eo quod non simpliciter est verum, et veritas creata de eo quod est verum simpliciter : ergo divina veritas erit secundum quid respectu creata veritatis, quod est inconveniens : ergo in praesenti praedicabitur veritas divina, praecipue cum praesens gratia ejusdem rei verificetur, respectu cujus dicebatur futurum.
SED CONTRA :
Hilarius dicit, quod pereunte aqua, perit veritas aquae. Ergo non est vera veritate prima, quia illa non perit.
Item, Magis videtur omnis res falsa, quam vera in comparatione primae veritatis : quia dicit Augustinus in libro de Vera religione, quod falsum est quod imitatur aliquid, et non complet illud. Omne autem verum creatum imitatur primam veritatem, et non complet. Ergo magis falsum est in comparatione ejus, quam verum.
Item, Creati et increati non est eadem mensura durationis, sed increati aternitas, et creati aevum vel tempus : ergo nec eadem mensura veritatis, ut videtur.
Item, Cum verum sit id quod est res, si prima veritas participaretur in omni vero ut forma, prima veritas est esse omnium, quod falsum est.
SOLUTIO. Dicendum, quod duobus mosolutio. dis contingit loqui de vero in comparatione ad veritatem : quoniam sicut supra dictum est, veritas per prius et posterius dicitur secundum distinctionem Anselmi de prima veritate, et aliis : et in omnibus talibus, ut vult Philosophus, in secundis manet respectus proportionis ad primum : et ideo si sic loquamur,
<--- Page Split --->
tunc prima veritas erit in omnibus creaturis veris, sicut in individuantibus eam, et imitantibus in quantum possunt : et hoc modo erit quasi quaedam mensura, ad quam mensuratur unumquodque quod verum dicitur, sicut ante diximus : et iste est intellectus Anselmi. Et hoc patet in exemplis quae ponit de tempore, quod est omnium temporalium, et de ulna ad diversos pannos. Si autem fiat comparatio veri ad formam dantem esse vero, quae forma habet esse in vero suo, sicut omnis forma in formato suo : tunc dico, quod veritates multiplicantur secundum numerum verorum, et unumquodque habet suam veritatem, et hoc modo verum causatur a re, et verum compositionis ab habitudine compositorum, et verum divisionis ab habitudine divisorum : et hoc modo perscrutantur Philosophi de vero. Secundum haec ergo facile est respondere ad objecta.
DICENDUM igitur ad primum, quod ex illa auctoritate non habetur, nisi quod veritas sit causa exemplaris, ad quam proportionantur veritates creatae.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod non dicuntur res vera in illa habitudine solum, sed potius quia habent verum aliquod, quod quantum possunt imitantur : et si hoc verum non esset, non haberent rationem proportionis. Hoc modo non est in urina : quia in urina non habetur sanum, quod illi sanitati proportionetur quae est in animali, sed habet indicans aliquid illius, ut digestio humorum, et hujusmodi. Et hoc est ideo, quia non uno modo dicitur fieri analogia ad unum, sed multis modis. Dicitur enim necessarium per se, et necessarium per posterius : et tamen licet necessarium per posterius respiciat proportionaliter necessarium dictum per prius, est aliquo modo necessarium aliquod formaliter in ipso quo proportionatur necessario dicto per se : et sic intelligit Philosophus quod dicit in IX
primae phylosophiae, quod unumquodque mensuratur sui generis minimo et simplicissimo primo : sicut motus motu, et unitates unitate, et homines homine, et sic de aliis. Generaliter enim in omnibus est, quae per prius et posterius accedunt ad rationem unius.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de tempore et temporalibus, si loquamur secundum comparationem veri ad veritatem secundo modo, sed aliquo modo est simile primo modo loquendo : sed non sequitur ex hoc, quod illa una veritas sit forma omnium verorum, sed rectitudo ad quam proportionantur : sicut nec tempus est forma omnium temporalium, sed numerus quo numerantur.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, quod bonum increatum essentialiter inforrnet bona creata : sed potius dicuntur bona forma boni creati, quae tamen ulterius proportionatur bono increato, sicut etiam diximus de vero et veritate.
Ad dictum autem Augustini, dicendum, quod ipse non vult, quod abstrahendo ab hoc bono et illo remaneat bonum increatum in se, sed remaneat in ratione boni, sicut in signo relucet exemplar : et hoc quod dicit, « Videbis bonum omnis boni bonum, » intelligitur de visione quae est prima bonitatis in eo quod proportionaliter accedit ad ipsam.
Ad aliud dicendum, quod Deus in omnibus est essentialiter et praesentialiter, sed non ut forma rei : quia insuper exigitur, quod sicut pars, et illa conditio deficit : ergo patet, quod non est forma.
Ad aliud quidem dicendum, quod omnium exemplar est in Deo : sed tamen non omnia possunt referri in ipso, ita quod prius essentialiter sint in ipso, et posterius in creatura, sed mystica sola. Alia autem quae symbolica sunt, non ita referuntur. Et bonorum differentia secundum meum posse expedita est supra 1. Et ideo patet, quod illa
<--- Page Split --->
quæ mystica sunt, habent plus : quia exemplariter et essentialiter per prius sunt in Deo, quam in creaturis : alia autem exemplariter tantum. Et ideo patet, quod objectio illa procedit a diminutione.
Ad 6. Ad ultimum dicendum, quod haec propositio, mundus erit, non erat vera, quia nec propositio erat ante mundum : et hoc supra monstratum est, nisi ponatur in mente divina : et si ibi ponatur, tunc prius est responsum ad id supra, ubi quæritur, Si veritas sit ab æterno? Si autem non fiat vis in hoc : tunc dicetur, quod in præterito ratione præteritionis non ponitur veritas æterna, nec etiam in futuro ratione futuritionis, sed ratione ordinis ad tempus præsens : æternitas enim antecedit tempus. Et ideo hujusmodi verba non prædicant temporales motus, ut dicit Augustinus, quando referuntur ad divina. Et tunc patet, quod non sequitur argumentatio : quia ipsa procedit ac si futurum et præteritum ratione imperfectionis temporis acciperentur.
ARTICULUS XVIII.
An omne verum sit a veritate prima efficienter ?
Secundo quæritur, Utrum omne verum sit a veritate prima? et hoc est de intentione Litteræ.
Videtur autem, quod sic : quia
- Dicit Philosophus, quod ex eo quod res est, vel non est, oratio vera vel falsa est : et hoc concessum est supra. Cum igitur verum fundetur in ente, et omne ens sit ab ente primo, erit omne verum a veritate prima. Sed contra hoc est quod Magister objicit in Littera sic : « Quod mala fiunt, est verum : » ergo quod mala fiunt, est a
veritate prima, sicut a causa efficiente et exemplari.
Si autem tu dicas secundum quosdam, quod veritas est duplex, scilicet complexi, et incomplexi : et veritas rei : et intelligitur dictum Augustini quo dicit, quod omne verum est a veritate prima, de veritate rei, et de veritate signi incomplexi, sed non de omni veritate complexorum. Contra : Omnis veritas quæ est in complexo, reducitur ad incomplexa et habitudines ipsorum. Similiter omnis veritas signi reducitur ad veritatem rei, sicut ad causam. Sed constat, quod si effectus est a Deo, oportet quod etiam causa sit a Deo, et e converso. Ergo veritate rerum complexarum existente a Deo, oportet etiam veritates signorum complexorum esse a Deo, et e converso.
Ideo veniunt alii aliter solvendo, dicentes quod est compositio multiplex, vel divisio, scilicet positionis, et privationis, et negationis. Positionis, ut cum dicitur, Petrus est homo, vel homo est animal. Privationis, ut cum dicitur, Petrus est cæcus. Negationis, ut cum dicitur, Petrus non est homo, homo non est lapis, vel tragelaphus non est fligax, et hujusmodi. Sed iterum hoc nihil valet : quia licet privatio nihil sit in se, tamen relinquit ens; et secundum hoc ad ens refertur : et de veritate negativarum supra ostensum est, quod reducitur ad ens. Supponamus autem, quod omne ens sit ab ente primo. Ergo et verum quod fundatur in ente.
Si autem forte tu velis solvere, sicut dicit Magister in Littera, per instantiam argumentationis, ut cum dico sic : Sit, quod tu dicis hominem esse asinum : et ergo qui audio hoc, dico sic, audio te loquentem : te loqui est verum : ergo audio verum. Non sequitur, imo audio falsum : et hoc fit ideo, quia variatur medium in prima et in secunda. Cum enim dicitur, ego audio te loquentem, actus audiendi transit super hoc quod dico, te loquentem, gratia attributi tantum, scili-
<--- Page Split --->
cet loquentem. Cum autem dicitur, te loqui est verum, non dicitur verum de hoc quod dico, te loqui, ratione attributi, sed ratione cohaerentiae et compositionis unius cum alio. Unde cum postea infertur, ergo ego audio verum, non sequitur conclusio : quia significatur ac si actus audiendi transeat super locutionem tuam, ratione veritatis dicti alicujus quod tu dicas : et hoc non potest esse, quia positum est te dicere falsum, scilicet hominem esse asinum.
Magistri autem exemplum est, per quod infert instantiam istud, « Deus prohibet furtum fieri : furtum fieri est verum : ergo Deus prohibet verum. » Patet, quod non sequitur : quia in prima actus prohibitionis non cadit nisi ratione suppositi super dictum sequens, et non ratione cohaerentiae vel compositionis. Cum autem dicitur, furtum fieri est verum, respicitur furtum fieri ratione compositionis, et cohaerentiae : et ideo conclusio non sequitur. Si, inquam, solvere vis cum Magistro. Contra : Cum dicitur, Iste furatur, vera est propositio : aut fundatur verum in subjecto et actu composito cum ipso sine deformitate : aut in compositione cum deformitate. Si primo modo : separata ergo deformitate adhuc erit vera locutio, quod falsum est : quia si deformitas separetur ab actu, haec locutio erit falsa, iste furatur, vel iste peccat, vel iste facit malum. Ergo verum respicit compositionem deformitatis cum actu in subjecto. Haec autem compositio realiter aliquid est : et taceo de signo, quia de hoc Magister instat : ergo haec compositio est ab ente primo : ergo veritas ejus a veritate prima, ut videtur.
veritatem rei, ut esset adæquatio signi et signati, adjacet hæc enti compositionis privative et falso : sicut figura corporis humani, quæ signum est animæ et vitæ, adjacet corpori mortuo : tunc enim privative ens et falsum deflectuntur a rectitudine signi.
Si autem loquamur de veritate compositionis secundum rem : tunc dico, quod veritas illa reducitur in veritatem primam, sicut entitas ejus reducitur ad ens : non enim omne ens revertitur in ens primum sicut in causam totam sui et immediatam, sed tantum ens perfectum : sunt enim sub Deo alia agentia, ut natura, et voluntas. Unde sicut est compositio alicujus cum actu deformi, ita causatur : est autem compositio deficiens ex parte actus deformis : ergo immediate reducitur ad causam deficientem, quæ est verum deficiens a vero primo, et est liberum arbitrium. Tamen quidquid entis est in ipsa veritate compositionis, revertitur in veritatem primam. Et exemplum hujus supra positum est, quod Deus in talibus veris compositis est, sicut virtus influens motum in tibiam, quæ æqualiter influit et in rectam unius cruris, et in curvam alterius cruris : et ideo quidquid gressus est in claudicatione, reducitur ad virtutem influentem motum, quia ab ipsa est totum, sed de claudicationis defectu nihil est ab ipsa. Ita quidquid entis et veritatis est in talibus compositionibus, est ab ente et veritate prima, sed nihil de defectu : et secundum quod veritas rei est solum de qua loquimur, illa etiam deficit, ubi deficit ens. Et secundum hanc responsionem non sequitur, quod malum sit a Deo, vel malum fieri sit a Deo.
Solutio. Dicendum, quod aliud est de veritate signi, et aliud de veritate rei : quia sicut supra dictum est, omne quod quocumque modo est, rectum est significari, et hoc non est malum : et ideo illa veritas signi quam habet in quantum est signum, semper est a veritate prima : sed quia haec deberet mensurare ulterius
Si autem quæras, In quo fundatur veritas signi ? Dico, quod in re universali, et illa bene est a Deo, sicut prius dictum est.
Et per hoc patet solutio ad totum.
<--- Page Split --->
O. Responsio ubi concedit omne verum esse a Deo, et sophismaa perit.
Quibus facile est nobis respondere, sed indignum responsione videtur quod dicunt. Omne namque verum a Deo est, ut ait Augustinus, cui consonat Ambrosius qui tractans illud verbum Apostoli, Nemo potest dicere : Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto 1 : dicit, quod cum verum a quocumque dicatur 2, a Spiritu sancto est. Cum itaque verum sit quod mala fiunt, hoc verum quod dicitur illa locutione, scilicet mala fiunt, a Deo est : sed non inde sequitur quod a Deo sit ut mala fiant. Si enim hoc diceretur, auctor malorum Deus esse intelligeretur : quod ex simili manifeste falsum ostenderetur 3 : Deus prohibet furtum fieri : sed furtum fieri verum est : ergo prohibet verum, non sequitur.
P. Partem quaestionis approbat illorum qui dicunt Deum non velle mala fieri.
Hæc igitur et alia hujusmodi inania relinquentes, præmissæ quæstionis parti saniori faventes, quæ Sanctorum testimoniis plenius approbatur : dicamus Deum non velle mala fieri, nec tamen velle non fieri, neque nolle fieri. Omne ergo quod vult fieri, fit : et omne quod vult non fieri, non fit. Fiunt autem multa quæ non vult fieri, ut omnia mala.
<--- Page Split --->