DISTINCTIO XLV.

De quidbitate voluntatis Dei.

A. De voluntate Dei, quae essentia Dei est una et aeterna, et de signis ejus.

Jam de voluntate Dei aliquid pro sensus nostri imbecillitate dicendum est. Sciendum est ergo, quia voluntas sive volens de Deo secundum essentiam dicitur. Non est enim ei aliud velle et aliud esse, sed omnino idem. Et sicut idem est ei esse bonum quod esse Deum, ita idem est ei esse volentem quod esse Deum. Nam voluntas qua semper volens est, non affectus vel motus est, qui in Deum cadere non valet, sed divina ovia qua volens est Deus, et hujusmodi.

B. Quod licet idem sit Deo velle quod esse, non tamen potest dici Deus esse omnia quae vult.

Et licet idem sit Deo velle quod esse, non tamen dicendum est Deum esse omnia quae vult : quod quidam de Dei voluntate non recte sentientes, nobis objiciunt dicentes : Si idem est Deo velle quod esse : ergo cum dicimus Deum velle omnia quae facit, dicimus eum esse omnia quae facit : alioquin non ibi illo verbo idem significatur, quod significatur hoc verbo esse, cum de Deo dicitur. Et si ita est, non semper dicitur de Deo velle secundum essentiam. Si vero secundum essentiam non dicitur aliquando, quomodo ergo dicitur de Deo ? Relative enim numquam dicitur. Ad quod dicimus, quia licet idem penitus sit Deo velle quod esse, non tamen potest dici omnia quae vult : sicut idem est Deo esse quod scire, nec tamen sicut dicitur scire omnia, ita quoque potest dici esse omnia.

<--- Page Split --->

C. Quis sit sensus horum verborum, Deus scit, vel, Deus vult. Item, Deus scit omnia, vel vult aliquid? et, Quid de Deo in his prædicetur?

Et ubicumque Deus dicitur scire vel sciens, vel velle vel volens, hæc de eo secundum essentiam dicuntur. Cum enim dicitur, Deus scit, vel Deus vult: sive Deus est sciens vel volens, essentia divina prædicatur, et Deus esse enuntiatur. Cum autem additur, Omnia, vel aliquid, vel aliqua: et dicitur, Deus scit omnia, vel vult aliquid, vel aliqua: essentia quidem divina prædicatur non simpliciter et absolute, sed ita ut scientiæ quæ ipse est, omnia subjecta monstrentur, et voluntati quæ ipse eadem est, aliquid vel aliqua subjecta esse dicantur: ut talis fiat sensus, Deus scit omnia, id est, Deus est cujus scientiæ quæ ipsius essentia est, omnia subjecta sunt. Similiter Deus vult hæc vel illa, id est, Deus est cujus voluntati quæ ipse est, hæc sive illa subjecta sunt. Volens ergo sive velle dicitur Deus secundum essentiam, cujus voluntas essentia est sempiterna et immutabilis (licet ea varientur et transeant, quæ ei subjecta sunt) quæ non potest esse injusta vel mala, quia Deus est.

ibi, « Voluntas quippe Dei semper efficax est, etc. »

Prima adhuc subdividitur in duas. In prima agitur de voluntate et divisione voluntatis secundum se. In secunda, ponit quasdam dubitationes circa volita divinæ voluntatis, infra, distinctione XLVI, ibi, A, « Hic oritur quæstio, Dictum est enim, etc. »

« Jam de voluntate Dei aliquid pro sensus nostri, etc. »

Iste tractatus de voluntate dividitur in duas partes. In prima agit Magister de voluntate Dei secundum se, et secundum comparationem ad volita. In secunda, de comparatione voluntatis nostrae ad voluntatem ipsius : et hæc incipit distinctione XLVIII, ibi, B, « Illud quoque non est prætermittendum. »

Hæc distinctio dividitur in duas partes : in quarum prima agit de voluntate Dei secundum quod ipsa est causa prima omnium creaturarum. In secunda, poni distinctionem de multiplicitate divinæ voluntatis, ibi, F, « Hic non est prætereundum nobis, etc. »

Adhuc, prima dividitur in duas. In prima, agit de voluntate Dei et volito. In secunda, agit de modo impletionis divinæ voluntatis in distinctione XLVII, A,

Prior adhuc subdividitur in duas : in quarum prima agit de voluntate secundum comparationem ad volentem. In secunda autem agit de eadem secundum

<--- Page Split --->

comparatonem ad voluta, quorum ipsa est causa, ibi, D, « Hæc itaque summe bona voluntas, etc. »

Prior harum habet tria captula : in quorum primo dicit voluntatem Dei esse essentiam divinam. In secundo, movet objectionem contra hoc, et respondet illi. In tertio vero suum dictum confirmat.

Et per hoc patet sententia.

ARTICULUS I.

An in Deo sit voluntas1 ?

Incidunt autem huc tria dubia, ante Litteram, quorum primum est, An in Deo sit voluntas?

Secundum, Quid sit voluntas ejus? Et tertio, de introductione sive stu istius tractatus de voluntate.

AD PRIMUM obiicitur sic :

  1. Omnis appetitus est significativus indigentiae : in Deo autem nulla est indignetia : ergo nullus appetitus. PRIMA probatur per hoc, quod appetitus est movens ad id quod non habetur, ut dicit Philosophus. SECUNDA patet per se. Inde ulterius objicitur sic : Nullus appetitus est in Deo : omnis voluntas est appetitus : ergo nulla voluntas est in Deo. PRIMA constat ex priori syllogismo. SECUNDA probatur in tertio de Anima, ubi appetitus dividitur per voluntatem, et desiderium quod est appetitus animae sensibilis.

  2. Item, Augustinus in libro de Lubero arbitrio : « Voluntas est rationalis motus, sensui præsidens et appetitu : » constat autem, quod in Deo nec sensus est, nec appetitus sensibilis, quia de illo loquitur Augustinus : ergo nec voluntas.

  3. Item, Omnis voluntas est ad sequendum aliquid, vel fugiendum : Deus autem nihil assequitur vel fugit : ergo nihil vult : ergo ut prius.

  4. Item, Voluntas est potentia rationalis, habens se ad opposta : Deus autem habet se uno modo : ergo. etc.

  5. Item, Voluntas est causa contingens rerum : Deus autem est causa necessaria et semper stans : ergo Deus non habet voluntatem, ut videtur,

  6. SED CONTRA hoc est quod dicitur in Sed contra Littera.

  7. Item, Ad Ephes. 1, 3, dicit Apostolus : Secundum propositum voluntatis suæ. Et, ibidem, y. 11 : Secundum consilium voluntatis suæ. Et in multis alus locis.

  8. Item, per rationem : Agens per intellectum melius est quam agens per naturae necessitatem, quoniam primum cognoscit rationem operis, secundum autem non : Deus autem nobilissimum agens est : ergo est agens per intellectum : nihil autem talum agit, nisi quod vult, et quando vult : ergo voluntatem habet Deus.

  9. Item, Liberrimum in natura rationali est voluntas : ergo et optimum et nobilissimum : ergo et Deo attribuendum.

  10. Item, Philosophus in XI primæ philosophæ dicit : « Voluntas est actio ipsius : et ideo vigilia, et sensus, et intellectus, sunt valde voluptuosa . et spes, et rememoratio sunt propter ista. » Et intendit ostendere, quod Deo danda est voluntas. quæ est in actu semper, et actio ipsius : quia Deo agere, nihil aliud est quam velle Deum, ut hoc fiat : sicut et in nobis voluntas conjuncta semper volto optima est, et voluptuosa, sicut et vigilia, et sensus, et intellectus secundum actum : et hujus signum est, quod spes et rememoratio non habent voluptatem nisi in relatione ad illa.

<--- Page Split --->

Boluio.

Ad 1.

SOLUTIO. Dicendum, quod in Deo voluntas est et per prius quam in nobis, et magis proprie.

Ad PRIMUM autem dicendum, quod voluntatis est quoddam per accidens, et quoddam per se. Per se autem habet quatuor : quorum unum est de natura, quod sit scilicet naturae rationalis, et in ratione : sicut dicit Aristoteles et Damascenus, quod omnis voluntas rationalis est : et si non est rationalis, non est voluntas. Secundum est, quod sit liberrimum naturae rationalis : et hoc est proprietas ipsius : habet enim unam libertatem a subjecto proximo in quo est, hoc est, natura spiritus intellectualis, qui non est actus corporis ut affixus organo : et ideo non est obligatus materiæ vel ejus appenditiis. Alam libertatem habet a se, secundum quod est vis potens acceptare objectum, vel non acceptare, quia spontanee operatur. Tertium est comparatio ipsius ad bonum : quia voluntas semper est boni, et praecipue summi boni quod omnia appetunt, ut dicit Philosophus : et hoc summum bonum non afferret Deo jucundicatem, nisi esset voluntas ipsius : et hoc est quod optime tangit Philosophus in VIII Ethicorum, ubi dicit secundum translationem quæ est ex Græco : a Si cujus natura simplex fuerit, semper eadem operatio delectablissima erit. »Ideoque Deus semper una et simplici delec tatione delectatur. Non enim solum motus est actus, id est, perfectio et complementum, sed etiam immobilitas et delectatio magis in quiete est. Quartum autem et ultimum est, quod voluntas etiam est causa omnium quæ fiunt ut ab artifice. Dicit enim Philosophus in VI primæ philosophiæ, quod omnium artificialium principium est voluntas : Deus autem operatur per modum artificis, et per modum necessitatis naturae.

QUOD ERGO primo objicit de voluntate, dicendum quod hoc verum est in natura indigente : quoniam sicut dicit Aristoteles in VIII Ethicorum, sicut in Deo im-

mobilitas est voluptuosa, ita in natura indigente motus propter malitiam indigentiæ : sed Deus quiescit in æterno bono, quod totum est intra ipsum. Et sunt hæc verba : « Transmutatio est omnium dulcissimum secundum Poetam Homerum, proptermalitiam quamdam : quemadmodum homo facile transmutabilis, qui malitiosus est, et natura quæ indiget transmutatione, non enim est simplex neque modesta. »

Per hoc etiam patet solutio ad tria sequentia.

Ad ULTIMUM dicendum, quod hoc non est de nobilitate voluntatis, quod potest in malum, quia hoc non est posse : sed consequitur voluntatem creatam non confirmatam ex defectu, quia fluxit in esse post non esse : sed quod potest in opposita contradictorie, scilicet quod potest hoc, et potest cessare ab ipso, et potest alud : ista enim potestas ostendit ipsam voluntatem nulli esse obligatam : et hoc bene habet in Deo esse, qui non obligatur ad aliquid.

ARTICULUS II.

Quod est voluntas divina ? et, An sit idem cum Dei essentia ?

Deinde quæritur, Quid sit voluntas divina ?

Videtur autem, quod non sit essentia divina : quia

  1. Quæcumque sunt eadem, omne id quod attribuitur uni, potest attribui alteri : sed multa sunt in voluntate, quæ non sunt in essentia : sicut omnia bona creata quæ sunt in voluntate Dei continente et volente ea, non tamen omnia sunt in essentia : ergo voluntas et essentia non sunt idem.

  2. Item, Quæcumque sunt eadem omnino, idem additum utrique adhuc non

<--- Page Split --->

facit diversa, sed remanent idem : si ergo voluntas Dei est essentia Dei, et voluntas hujus est essentia hujus : sed voluntas hujus est, demonstrato homine creato : ergo Deus est essentia hujus, quod falsum est.

  1. Si forte dicatur, quod voluntas differt ab essentia, non in se, sed in connotato. CONTRA : De ratione voluntatis non est ut aliquid connotet : possum enim dicere, Deus vult se esse trinum et unum, et vult generare Filum : et nihil connotatur extra Deum : ergo videtur, quod hoc non sit substantiale voluntati, quod aliquid connotet : ergo videtur, quod voluntas Dei non sit essentia Dei.

Sed contra. SED CONTRA :

Quidquid non est totum quod habet, illud non est simplex : voluntas habetur ex Deo, et ipse non est sua voluntas : ergo Deus non est simplex, quod falsum est.

probatum est 2, substantia, voluntas, et intellectus non sunt synonyma.

ARTICULUS III.

An in hoc loco bene situetur tractatus de Dei voluntate ?

Tertio, Quæritur de situi stius tractatus in hoc loco.

  1. Voluntas Dei est actio ipsius, ut habitum est in auctoritate a Philosopho inducta superius : nihil autem immediatus est effectu, quam actio educens ipsum : ergo voluntas est conjunctissima operi : ergo est post potentiam et sapientiam.

  2. Item, Voluntas videtur antecedere potentiam et scientiam : omnis enim operans per voluntatem primo vult, et postea scienta sua ordinat opus, et per potentiam exsequitur : ergo videtur, quod tractatus de voluntate debuit esse primus, et de potentia ultimus.

SOLUTIO. Dicendum, quod voluntas est essentia Dei : sed differt in modo significandi, sicut sepsius supra de attributis divinis ostensum est : et ideo non valet objectum primum.

Ad aliud dicendum, quod verum est, ubi id quod additur utrique, in eadem ratione additur in qua illa sunt eadem : sed hoc non fit hic : sed potus cum dicutur voluntas hujus, ly hujus dicit objectum voluntatis secundum rationem intellgendi quae differt ab essentia : et ideo non oportet, quod sit essentia hujus : et bene sequitur sic : Intellectus et voluntas sunt idem in re : sed realiter intellectus Dei non differt a Dei voluntate : ergo realiter essentia Dei et intellectus sunt idem.

  1. Item, Magister Hugo de sancto Victore : « Voluntas movet, sapientia disponit, potentia operatur. » 'Ergo voluntas est prima.

  2. Item, Dionysius dicit, quod bonum est diffusivum esse : diffusivum autem esse est per creationem : ergo primum inclinans ad creationem, est bonum quod est dispositio voluntatis : sed omne inclinans, habet aliquid inclinativum ad opus : ergo illud inclinativum quod inclinatur a voluntate, immediatus est operi : hoc autem est potentia exsequens : ergo videtur, quod voluntas sit ante potentiam.

SED CONTRA :

  1. Si enim voluntas, ut dicit Littera, est tota causa prima et proxima rerum, videtur quod cum ipsis rebus in eodem libro determinantum sit de voluntate,

Ad 3.

Ad aliud dicendum, quod voluntas Dei non semper connotat volitum extra, vel etiam respectum ad volitum extra : qua æterna est, et respectu aeternorum : sed ab essentia semper differt in modo significandi et intelligendi, quia sicut supra

<--- Page Split --->

hoc est, in secundo libro Sententiarum, et non hic.

  1. Item, Potentia secundum rationem abstrahnt a voluntate : sequitur enim, vo-luntas est : ergo potentia est : non autem e converso : ergo potentia est prior na-tura, quam voluntas : ergo voluntas se habet ex additione secundum rationem intelligendi ad potentiam : sed omnis causa quanto magis est determinata, tan-to magis est propria et conjuncta effe-ctui : ergo voluntas immediatius conjun-gitur operi, quam potentia.

Solutio. Dicendum, ut supra dictum est, quod potentia multis modis conside-ratur, et etiam voluntas : voluntas autem quae hic tractatur, est voluntas relata ad volitum et conjuncta illi : et haec est suf-ficiens causa existendi creaturas : et ideo ipsa est causa operans et educens res.

Ad secundum autem dicendum, quod illa objectio procedit de voluntate aliter accepta, scilicet illa de qua supra dictum est, quod est motor aliarum virium : et haec non est comparata ad volitum.

Ad aliud dicendum, quod illa auctoritas eodem modo intelligitur.

Ad aliud dicendum, quod dictum Dionysii magis facit ad hoc quod sit immediata causa : quia sicut dicit Augustinus, et habitum est supra 1, quia Deus bonus est, sumus : et in quantum sumus, boni sumus.

Et quod objicitur ulterius, non tenet, nisi in his agentibus, in quibus non est sufficiens causa voluntas : ibi enim operatur voluntas per alias potentias affixas in membris, ut per instrumenta : sed in Deo est sufficiens causa ad omne quod vult : et ideo non oportet, ut inclinet aliquas alias potentias.

Ad primum autem in contrarium dicenAd object.1. dum, quod non oportet propter hoc poni tractatum de voluntate in secundo libro Sententiarum, quia scientia causæ non habet determinari in eodem libro cum causato, nisi tantum in his causis quæ sunt proximæ causatis, et quarum naturam et proprietatem habet in se causatum ipsum. Et hoc patet : licet enim stellæ sint causæ generationis diversorum, non tamen determinatur de naturis et motibus stellarum in libro de generatione animalium, vel plantarum, sed determinatur in eo de causis proximis et univocis cum ipsis causatis : et talis causa creaturarum non est voluntas : et ideo cum creaturis non est determinanda.

Ad ultimum dicendum, quod hoc nihil Ad object 2. est ad propositum : quia hoc non objicit de potentia relata ad opus, quæ dividitur contra voluntatem in his quæ exiguntur ad opus, sed potius de potentia quæ est genus ad omne id quod aliquid potest cognoscendo, vel volendo, vel operando.

D. Quod Dei voluntas summe bona, causa est omnium quæ naturaliter sunt : cujus causa non est quaerenda, quia nullam habet, cum sit aeterna.

Hæc itaque summe bona voluntas, causa est omnium quæ naturaliter fiunt, vel facta sive futura sunt : quæ nulla præventa est causa, quia æterna est. Ideoque causa ipsius quærenda non est. Qui enim ejus cau-

<--- Page Split --->

sam quærit, aliquid majus ea quærit, cum nihil ea majus sit. Unde Augustinus in libro LXXXIII: Quæstionum Qui quærit quare voluerit Deus mundum facere, causam quærit voluntatis Dei. Omnis autem causa efficiens major est eo quod efficitur. Nihil autem majus est voluntate Dei. Non ergo ejus causa quærenda est'. Idem in libro contra Manichæos : Si qui dixerint, quid placuit Deo facere cœlum et terram ? Respondendum est eis, qui voluntatem Dei nosse desiderant, causas et voluntatem Dei scire quærunt, quod voluntas Dei omnium quæ sunt ipsa sit causa. Si enim habet causam voluntas, est aliquid quod antecedat voluntatem Dei : quod nefas est credere. Qui ergo dicit, quare fecit Deus cœlum et terram ? Respondendum est illi, quia vult. Voluntas enim Dei causa est cœli et terræ : et ideo major est voluntas Dei, quam cœlum et terra. Qui autem dicit, quare voluit facere cœlum et terram ? majus aliquid quærit quam est voluntas Dei : nihil autem majus inveniri potest. Compescat se ergo humana temeritas : et id quod non est non quærat, ne id quod est non inveniat. Ecce his aucotoritatibus aperte insinuatur, quod voluntatis Dei causa nulla est : et ideo quærenda non est.

ARTICULUS IV.

DIVISIO TEXTUS.

An divina voluntas sit causa ?

« Hæc itaque summe bona voluntas, etc. »

Hæc pars habet tria capitula : in quorum primo ostendit indetermnate voluntatem esse causam omnium. In secundo vero ostendit eam non habere causam, sed esse primam. In tertio ostendit, quorum est causa, quia eorum quæ sunt ut facta, et illa sunt permanentia : et eorum quorum esse est in fieri, ut ea quæ vocat motiones : in quibus etiam intelliguntur alia quædam, ut patebit in disputatione.

Circa primum capitulum incidunt tria dubia, quorum primum est : Utrum voluntas sit causa ?

Secundum est, Utrum sit causa omnuum illorum quæ subsunt potentæ Dei ?

Tertium autem, Utrum sit causa propria vel communis, contingens vel necessaria ?

AD PRIMUM objicitur sic :

  1. Augustnus in libro VIII de Civitate Dei dicit sic : « Hæc causa est cur Platonicos cæteris anteponamus, quia cum alu Philosophi ingenia sua studaque contriverint in requerindus rerum

<--- Page Split --->

causis, et quisnam esset modus discendi atque vivendi : isti Deo cognito repererunt, ubi esset causa constitutæ universtatus 1. » Sed constat, quod lux percipiendæ veritatis attribuitur sapientiæ, fons autem bibendæ felicitatis bonitati voluntatis : ergo causa constitutæ universitatis refertur ad potentiam . et sic potentia magis est causa universitatis creaturarum, quam voluntas.

Item, parum ante hoc, ibidem : « Quicumque Philosophi de Deo summo et bono et vero ista senserunt, quod et rerum creatarum st effector et lumen cognoscendarum, et bonum agendarum, quod ab illo nobis sit et principium naturae, et veritas doctrinae, et felicitas vitae : eos omnes caeteris anteponimus, eosque nobis propinquores fatemur. » Sed iterum satis patet, quod lumen cognoscendorum, et veritas doctrinae, refertur ad scientiam : bonum autem agendorum et felicitas vitae ad bonitatem voluntatis : ergo quod est effector et principium naturae, refertur ad potentiam : ergo potentia est causa rerum magis quam voluntas, ut videtur.

  1. Item, Si voluntas est causa rerum, quae causa erit? Constat, quod non est materialis, quia Deus nullus est causa materialis. Simulter non erit formalis exemplaris : quia hoc attribuitur sapientæ. Efficiens etiam non potest esse : quia potentia operatur et efficit. Ergo erit finalis tantum : et ita non debet dici causa efficiens rerum, sed potentia potius.

Sed contra.

Sed contra hoc est quod dicitur in Littera.

Ad dicta autem Augustini in libro de Civitate Dei, dicendum quod ipse loquitur secundum vestigia Dei inventa in creaturis, in quibus aliquo modo relucet Trinitas operantis. Voluntas autem Dei non est operans sine scientia, et ideo in operato a voluntate relucet vestigium scientiae : nec voluntas est operans sine potentiae ratione, et ideo relucet in opere vestigium potentiae : nec est operans sine intentione boni summi, et ideo relucet in opere vestigium boni summi : ipsum tamen totum opus dependet a voluntate ut fiat : et vestigia aliorum relucent ideo, quia non separantur a voluntate operante.

Ad aliud dicendum, quod ipsa est causa efficiens : sed dispositio ejus quae est bonitas, est causa finalis.

Et quod objicitur de potentia, quae secundum hoc non erit causa, dicendum quod potentia secundum rationem potentiae non sufficit ad hoc ut fiat res: quia cum aliquis potest et scit, tunc est complementum voluntas ut faciat, et fiat: et ideo potentia est efficiens, sed non determinata, et ut propria causa et sufficiens secundum rationem.

ARTICULUS V.

An voluntas Dei sit causa omnium rerum quae subsunt sua potentiæ? et, Quare Deus non dicitur omnivolens, sicut omnipotens et omnisciens?

Solutio. Ad hoc dicendum, quod voluntas Dei quæ dicit essentiam divinam cum respectu ad volitum, et connotans effectum, est causa rerum creatarum : quia illa est voluntas ut res fiat, et hæc est sufficiens actio Dei ad hoc ut fiat omne quod fit.

Secundo quaeritur, Utrum sit causa omnium eorum quae subsunt potentiae? Videtur autem, quod sic : quia 1. Deus non potest facere nisi bona, eo quod facere mala est impotentiae : sed voluntas Dei est omnis boni : ergo est

<--- Page Split --->

omnium eorum de quibus est potentia.

  1. Item, Deus nihil potest nisi quod vult se posse: ergo omne quod potest, vult se posse: sed nullus nisi stultus, vult se posse malum: ergo Deus cum sit sapientissimus, vult se posse bonum tantum: ergo potest bonum tantum et vult illud: ergo potentia et voluntas sunt de eodem.

  2. Item, Sicut se habet scientia ad verum, ita potentia ad bonum : sed scienta est omnis veri, et tantum veri : ergo potentia est omnis boni, et tantum boni : et omne bonum vult Deus : ergo omnia sua voluntate vult, quæ potentia sua potest.

  3. Item, Nihil potest Deus quod eo auctore non potest fieri : quod autem eo auctore potest fieri, est bonum : ergo qudquid potest, est bonum : et vult totum : ergo totum quod potest, vult. SED CONTRA : Omnia quæcumque voluit Deus fecit in cœlo et in terra, etc. 1 : si ergo potentia est omnium illorum quorum est voluntas, omnia quæcumque potuit facere, fecit in cœlo, etc. : et hoc esse falsum supra probatum est.

quod tamen Deus facere posset et potest. Voluntas autem est relata ad id quod fuit, vel est, vel erit, ut dicitur in Littera. Et ideo licet utrumque sit respectu boni, non tamen sunt æqualis ambitus in bono : quia unum respicit bonum in potentia, alterum autem quod fut, vel est, vel erit in actu.

Ad quod quæritur ulterius, Quare non dicitur omnivolens ? Dicendum, quod ratio satis bene tangitur in opponendo.

Et ad id quod contra objicitur, dicitur quod permissio non est signum voluntatis, quod hoc velit Deus quod fit ab eo qui malum agit, sed quod aliquid velit circa illud, ut infra dicetur : omnipotentia autem refertur ad ens possibile, vel futurum, vel ens in actu, vel præteritum : et voluntas ad id quod fuit, vel est, vel erit tantum : et ideo non est omnivolens sicut omnipotens, nec omnivolens sicut omnisciens.

ARTICULUS VI.

ULTERIUS quæritur, Si Deus dicitur omnipotens, quia omnia potest : et omnisciens, quia omnia scit : quare non dicitur omnivolens? quia dicitur in Littera, nihil contra suam voluntatem fit.

An voluntas divina sit communis vel propria, necessaria vel contingens omnium causa ?

Si forte dicas : quia mala fiunt quæ non vult Deus. CONTRA : Unum signum voluntatis habemus de malo quod fit, scilicet permissionem : ergo etiam hoc subjacet voluntatu divinae.

SOLUTIO ad objecta prima, est solutio una : quia fundatur in eodem, scilicet ut dicatur, quod cum dicitur, Deus omnia potest, vel Deus potest bona, quod id quod cadit sub potentia, ampliatur ad ens possibile esse, quod numquam fiet,

Tertio quæritur, Utrum sit causa propria vel communis, necessaria vel contngens ?

Videtur autem, quod communis : quia

  1. Communis est quam non sequitur esse causati : sed voluntatem Dei ab aeterno non sequitur esse causati : ergo voluntas Dei est causa communis.

  2. Item, Videtur quod sit contingens : quia dicit Augustinus : « Quod voluntate

1 Psal. cxxxiv, 6 : Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cœlo, un terra, un mar et un

<--- Page Split --->

fit, non fit ex necessitate : quod autem fit et non necessario, fit contingenter : » ergo quod voluntate fit, contingenter fit : ergo voluntas est causa contingens.

Sed contra.

SED CONTRA :

  1. Communis causa est aliquo indigens ad hoc ut causet : voluntas Dei nullo indiget : ergo non est causa communis.

  2. Item, Omnis causa communis est determinabilis per aliquid addibile sibi : voluntas Dei nullo determinabilis est : ergo ut prus.

Item videtur, quod nec sit contingens. Omne contingens mutable est : dicit enim Aristoteles : « Quod contingit esse, contingit non esse : » Deus autem et in potentia et scientia et voluntate omnino est immutabilis : ergo sua voluntas non est causa contingens.

Solutio. Ista quaestio supra notata est in quaestione, Utrum praedestinatio habeat causam 4 ? Et sicut ibi dictum est, voluntas est causa determinata, et propria rerum omnium. Sed non sequitur, si ista est ab aeterno, quod effectus sit ab aeterno : quia impeditur hoc ex parte ordinis sapientiae, et ex parte causati, de cujus ratione est, quod fluxit in esse post non esse : et per hoc patet solutio ad primum.

Ad alud dicendum, quod ipsa non est causa contingens : sed contingentis et necessarii est ipsa causa necessaria : sed necessitas est multiplex, ut distinctum est supra 5 : et in Deo cadit bene necessitas simplex, quae est immutabilis, quae nec sonat coactionem, nec obligationem.

Ad dictum autem Augustini dicendum, quod ipse loquitur de voluntate creatura et non Creatoris.

ARTICULUS VII.

An voluntas Dei habeat causam?

Deinde quaeritur de secundo capitulo istus partis ubi dicit, ibi, D, circa medium : « Si habet causam voluntas, est aliquid quod antecedat voluntatem Dei, etc. »

Videtur enim voluntas Dei habere causam.

  1. Omnis enim voluntas sapientis, ex rationabili causa procedit : et hoc est de laude sapienter agentis : cum igitur Deus summe sapiens sit, et sapienter agens, videtur quod suae voluntatis sit causa rationabilis.

  2. Item, Ad Ephes. i, 3, super illud, Secundum propositum voluntatis suae, scilicet Dei : dicit Glossa, quod voluntas Dei est ex ratione.

  3. Item, Supra, in procemio istius libri, Magister dixit hoc esse causam universorum errorum, quod non voluntas rationi subjicitur : ergo cum ab omnibus erroribus absolutus sit Deus, sua voluntas regitur ratione.

  4. Item, Secundum hoc facile esset omnia demonstrare per causam, et solvere omnia quaesita, ut diceretur, Deus vult hoc, et non debes quaerere aliam causam.

Sed contra :

In nobis sic est, quod ratio nostrae voluntatis est volutum, quia volitum est movens secundum suam vel boni rationem, et ideo nostra voluntas dependet ad volitum : volitum autem divinae voluntatis causatur ab ipsa voluntate : ergo non est ratio vel causa voluntatis : ergo ex parte illa non habet causam. Ex parte autem volentis idem est voluntas

1 Cf. Supra, Dist. XLI.

2 Cf. I Sententiarum, Dist. VI.

<--- Page Split --->

et substantia : ergo etiam ex parte illa nullam habet causam : ergo simpliciter nulla est causa voluntatis divinae.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod nec in praescientia, nec extra praescientiam voluntas Dei habet causam aliquam : sed tamen potest habere rationem ad quam terminatur voluntas secundum actum. Et quae sit differentia causae et termini vel rationis, supra dictum est in quaestione de causa praedestinationis.

Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod voluntas Dei semper est causa rationabilis : sed numquam est ex causa rationabil : quia hoc non intelligtur nisi de illis agentibus, quorum voluntas immutatur a volito et causatur : et hoc, ut probatum est, non est in voluntate Dei : qua in talibus voluntatibus dependet volens ad volitum : et dicitur rationabilis volun-

tatis, quia rationabilia vult et rationabilter.

Ad aliud dicendum, quod Glossa dicit, quod ipsa est rationabilis, eo quod sit sibi ratio : quia injusta esse non potest, nihil enim justus est, quam ut hoc fiat quod Deus vult : quia nihil nisi bonum vult : quia eo ipso omne bonum est bonum, quia illud vult Deus.

Ad aliud dicendum, quod intelligitur de voluntate hominis, quae non est ratio voluti, sed potius sumit rationem et causam a volito, et non de voluntate Dei in qua est totum contrarium.

Ad aliud dicendum, quod voluntas Dei non est causa quae sit medium demonstrationis : et jam illa non quaeritur in solutione dubiorum : sed potius quaeruntur causae connaturales et coessentiales effectu : et illas difficile est invenire.

E. Quod voluntas Dei prima et summa causa est omnium.

Voluntas ergo Dei (ut ait Augustinus in libro III de Trinitate 1) prima et summa causa est omnium specierum atque motionum. Nihil enim fit, quod non de interiori atque intelligibili aula summi imperatoris egrediatur secundum ineffabilem justitiam. Ubi enim non operatur quod vult Dei omnipotentis sapientia ? quae pertingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 2, et non solum facit ea quae perseverantia consuetudinis admirationem non admittunt, sed etiam ea quae propter raritatem et insolitum eventum mira videntur : ut sunt defectus luminarium, et terraemotus, et monstrosi animantium partus, et his similia : quorum nihil fit sine voluntate Dei, sed plerisque non apparet. Ideoque placuit vanitati Philosophorum etiam causis aliis ea attribuere, cum omnino videre non possent superiorem caeteris omnibus causam, id est, voluntatem Dei. Itaque non

<--- Page Split --->

nisi Dei voluntas causa prima est sanitatis, ægritudinis, præmiorum atque pœnarum, gratiarum et retributionum. Hæc ergo sola est, unde ortum est quidquid est, et ipsa non est orta, sed æterna.

ARTICULUS VIII.

Utrum voluntas divina sit prima causa omnium rerum ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit in tertio capitulo, ibi, E, « Voluntas Dei prima et summa causa est omnium specierum et motionum, etc. »

  1. Si enim est prima, non licet quærere aliam ante ipsam : et si summa est, et summe sufficiens, non licet quærere aliquam post ipsam : ergo videtur, quod superfluit totum quod rimati sunt Philosophi in causis naturalibus, et mathenaticis, et aliis quam plurimis. Similiter etiam superfluunt originalia Sanctorum, qui multas alias causas reddunt operum divinorum.

Si autem dicas, quod hoc est vanitas Philosophorum, et non habet veritatem : hoc mirum est, quod vanitas nullam habens veritatem, stat adhuc, et non est improbata.

  1. Item, Secundum hoc videtur etiam natura nihil facere, nec potens aliquid operari : quia omnium causa sufficiens est voluntas Dei : ergo calidum non urit, sed voluntas Dei urit : et homo non loquitur, sed voluntas Dei loquitur, et sic in omnibus : et hoc ridiculum est, ut videtur.

  2. Item, Hoc videtur falsum quod dicit, quod monstrosa et naturalia voluntate Dei sola fiant : quoniam naturalia habent causas determinatas, et monstrosa reducuntur ad defectionem et superfluitatem materiae, vel improportonem virtutis informativae ad materiam, ut di-

cunt Philosophi, vel inordinatam divisionem seminis : ergo non sola voluntate Dei fiunt.

  1. Item, Defectus luminarium determinatas habet causas inventas et scriptas ex proportione motuum solis et lunae secundum recursum ad caput vel caudam draconis, et secundum proportonem motus capitis et caudae, et motus latitudinis lunae, et proportionem adspectus secundum circulos altitudinis in quibus fit conjuncto vel praeventio sive opposito, et secundum distantiam latitudinis climatus : ergo videtur, quod omnium horum subtulter investigata sit causa.

SOLUTIO. Sine præjudicio dico cum Solutio. Domino in Evangelio Joannis, v, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor : et ideo omnia quæcumque fact voluntas, magis facit Deus in natura et voluntate : sed ipse operatur, ut causa immediata universalis : et hoc est mirum : quia una causa est immediata simul unicuique, et tamen universalis omnibus : et si quid operantur causæ aliae, accipiunt a voluntate Dei operante et continente et movente eas : sed tamen movent non secundum proprietates divinas, qua illas attingere non possunt : sed secundum proprietates et formas et quantitates proprias, et illas licuit quærere Philosophis, scut adhuc licet : et Augustinus loquitur hic de Philosophis quibusdam, qui excluserunt voluntatem Dei ab operibus naturae, dicentes eum tantum posse movere primum mobile quodcumque sit illud, alia vero moveri diversmode secundum distantiam ab ipso : et illi qui vanitatem secuti sunt, in vanitatem abierunt, et obscuratum est insipiens cor eorum, sicut Tullius, qui negat esse præscientiam, ut stabilit casum et for-

<--- Page Split --->

tunam et rempublicam : et Commentator super physicam et metaphysicam, qui negat Deum immediate operari in quolibet, ut stabiliat unicuique propriam

actionem secundum propriam naturam quam habet.

Et per hoc patet solutio ad totum.

F. Quibus modis accipitur Dei voluntas ?

Hic non est prætereundum nobis, quod sacra Scriptura de voluntate Dei variis modis loqui consuevit : et tamen non est Dei voluntas diversa, sed locutio diversa est de voluntate, quia nomine voluntatis diversa accipit. Nam voluntas Dei vere ac proprie dicitur quæ in ipso est, et ipsius essentia est, et hæc una est, nec multiplicitatem recipit, nec mutabilitatem, quæ inexpleta esse non potest : de qua Propheta ait, Omnia quæcumque voluit Dominus, fecit 1. Et Apostolus : Voluntati ejus quis resistit 2 ? Et alibi, Ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta 3. Et hæc voluntas recte appellatur beneplacitum Dei sive dispositio.

DIVISIO TEXTUS.

ARTICULUS IX.

« Hic non est prætereundum nobis, etc. »

Hic incipit pars ista quæ est de distinctione voluntatis. Et habet duas partes: in quarum prima dividit voluntatem beneplaciti et voluntatem signi. In secunda autem dividit voluntatem signi in quinque: et hæc incipit ibi, G, « Aliquando vero secundum quamdam figuram dicendi, etc. »

Utrum voluntas beneplaciti sit multiplex, sicut voluntas signi ?

Dubium autem est circa primum, Utrum voluntas beneplaciti multiplex sit, sicut voluntas signi ?

Videtur autem, quod sic: quia

  1. Voluntas distinguitur secundum volita : multa autem vult Deus voluntate beneplacit, quia omnia bona quæ fiunt : ergo videtur, quod ipsa sit multiplex.

  2. Item, In Littera habemus, quod est bona, et beneplacens, et perfecta 4. Tres

1 Psal cxxxiv, 6. 2 Ad Roman. ix, 19. 3 Ad Roman. xii, 2.

4 Ad Roman. xii, 2 : Ut probetis quæ sit voluntas Deo bona, et beneplacens, et perfecta.

<--- Page Split --->

autem iste differentiae non conveniunt ei nisi secundum id quod refertur ad diversa voluta : ergo videtur, quod ipsa sit multiplex.

  1. Item, Scientia Dei distinguitur secundum modos scibilium, ut quaedam dicatur simplex notitia, quaedam autem beneplaciti, et quaedam praescientia absolute : ergo videtur, quod etiam voluntas beneplacitu talem accipiat distinctionem.

ARTICULUS X.

An divina voluntas sit mutabilis ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Magister, ibi, F, « Nec multiplicitatem recipit, nec mutabilitatem, etc. »

Solutio . Dicendumadhoc , quodhæcvoluntasrecipitmultiplicitatem , sicutdi - stunguitMagsterinLuttera . Ethæcestcausa : quaexpartesuanonhabetnisiunum , quodestsubstantiadvina : etexpartevolitorumomniumestunusfinis , quemvultinomnibus , ethicestipseDeusetbonitasetjustuitasua : abaliisautemnecunitatemhabet , necmul - tiplicitatem , quiasuntextraeam : etnondependetadea , sedpotuseconverso .

Ad 1. Et per hoc patet solutio ad primum quod procedit de voluntate cujus finis est volitum, et dependet ad voltum sicut ad finem et causam.

Adaliuddicendum , quodistadicun - turdedivinavoluntatesecundumeffe - c t u m : quiasclicetfacitprobaribonumpræcepti , etbeneplacensconsilii , etper - fectumsupererogationis : velquiaquietatnostramvoluntateminsuasecundumconjunctionemboni , etsecundumpro - prietatemboniquodestdulcedofruiblisbonitatis : inquavoluntasdelectatacon - quescit : ethocestbeneplacens , quiabeneplacensestinquovoluntaspascituretsatiaturinconjunctioneomniumbo - norum : hocenimperfectumest , inquonihildeficit .

V ideturenimessemutabilis : q u i a 1 . DicitGregorussuperilludIsa . xxxvii , 1 : Disponedomuituæ : quodmutatDominussententiam , etnoncon - silum : sententiaautemexpressivaestvoluntatis : ergomutatvoluntatem .

  1. Item, Ad minus voluntas signi videtur esse mutabilis: quia quandoque aliquid præcepit, quod postea revocavit: et aliquid dixit, quod revocavit: sicut in Abraham, et Ninive, et Ezechia planum est.

  2. Item, Voluit esse Cæsarem quandoque, et modo non vult : ergo mutata est voluntas.

  3. Item, Non ab æterno voluit mundum esse, sed fore : nunc autem vult mundum esse, sed non fore : ergo mutata est voluntas, ut videtur.

  4. Item, Voluntas relationem habet ad volitum : ergo mutato volito mutatur voluntas, quia mutato uno relativorum, mutatur et reliquum.

Sedcontra :

Magister supra dixit in Littera, quod voluntas non dicitur relative. Similiter habitum est, quod non dependet a volito : sed e converso : ergo nec multiplicatur, nec mutatur a volitis.

Adaliuddicendum , quodnonestsi - miledescientia : quiascientiarespicitressecundumordinemetdistunctionembonietmali , inquibusest : sedvoluntasreferturadresunomodo , scilicetsubrationeboni , quiaestcausarerum , noncausatumarebus .

Solutio . Dicendum , quodnullaDeisolutio . solutio . solutio . soliutio . solutio . solutiu . solutiu . solutiu . sotiu . solutiu . solutius . solutius . solutius .

<--- Page Split --->

tatem et impotentiam quam Deus nec in se habet, nec ut causa est: sed incidit ex defectu creaturarum.

Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod Gregorius vocat sententiam, propheticam enuntiationem, quae concernit causas inferiores, et per respectum ad illas enuntiatur : et quia illae mutabiles sunt, mutatur et sententia illa, sed non consilium, quia consilium est aeterna dispositio de faciendis.

Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod voluntas signi immutabilis est: quia voluntas Dei semper uno modo significatur, licet significatum varietur, quia de illo non semper voluntas est. Utrum autem etiam tunc falsum sit signum, vel non, infra determinabitur.

Ad 3. Ad ALIUD dicendum, quod sicut dixit Magister supra de scientia, quod eadem est respectu praeteritorum, praesentium,

et futurorum, dummodo idem sit scibile: ita dicendum hic, quod idem volitum est Caesarem esse, et Caesarem fuisse : sed Caesarem esse in praeterito, et modo iterum Caesarem esse, non esset eadem voluntas: et ratio hujus supra bis assignata est.

Ad ALIUD dicendum est eodem modo : qua eadem est voluntas mundum fore, et nunc esse : sed ex parte voluti accessit diversum tempus.

Ad ALIUD dicendum, quod voluntas dicit respectum ad volitum, ut probat objectio: secundum tamen supra dicta 1, iste respectus non ponit relationem realem additam divina essentiae : sed realem ponit in re, et secundum rationem intelligendi in Deo: et hoc intellexit Magister supra, quando dixit voluntatem non relative dici.

G. Quod secundum figuram dicitur voluntas Dei praeceptio, prohibitio, consilium, permissio, operatio : et ideo pluraliter dicit Scriptura voluntates.

Aliquando vero secundum quamdam figuram dicendi voluntas Dei vocatur, quod secundum proprietatem non est voluntas ejus, ut praeceptio, prohibitio, consilium, necnon permissio et operatio. Ideoque pluraliter aliquando Scriptura voluntates Dei pronuntiat. Unde Propheta : Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus 2 : cum non sit nisi una voluntas Dei quae ipse est, pluraliter tamen dicit voluntates : quia voluntas Dei variis modis ac pro diversis accipitur, ut dictum est. Ita etiam idem Propheta propter multos effectus misericordiae et justitiae pluraliter dicit : Misericordias Domini in æternum cantabo 3. Et alibi, Justitiae Domini rectæ, lætificantes corda 4 : cum tantum 5 in [Deo una sit misericordia, una justitia, et una eademque sit misericordia quae justitia, scilicet divina cœcia.

<--- Page Split --->

habemus respectu boni, scilicet praeceptum, consilium, et operationem: ergo plura quam tria debemus habere respectu mali: et sic iterum erunt plura quam quinque.

  1. Item, Inter bonum et malum est medum indifferens: ergo videtur, cum hoc saepe fiat, quod respectu illius debeat esse signum aliquod voluntatis.

  2. Item, Vanum et otiosum non proprie sunt mala: ergo speciale signum habere debent.

  3. E contra videtur, quod debeant esse pauciora: impleto enim et permissio omnia respiciunt, quaecumque fiunt mala et bona: ergo illa sufficiunt, ut videtur.

  4. Item, Cum egit de sapientia, non dedit signum sapientiae, nec signa potentiae cum egit de potentia: ergo nec voluntatis signa dare debuit.

ARTICULUS XI.

An tantum quinque sint signa voluntatis divinae?

Incidit autem dubium circa primam partem de istus signis 1 :

  1. Sunt enim ista signa signantia, quod illius de quo sunt, sit voluntas beneplaciti . cum autem frequenter non sit illius, videntur ista signa esse falsa et deceptoria.

  2. Item, Videntur esse plura quam quinque: sicut enim est bonum et melus, ita malum et pejus: ergo sicut respectu bonu habemus praeceptum et consilium quod est de melori, ita respectu malu debemus habere prohibitionem et dissuasionem minoris mali, quod est veniale.

  3. Item, Dicit Dionysus, quod bonum est ex una tota et sola causa, malum autem omnifariam ex corruptione cujuslibet circumstantiae : ergo majoris divisionis est malum, quam bonum: sed tria

SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod ista signa non significant, quod voluntas Dei semper sit de hoc circa quod ponuntur signa : sed vel de hoc, vel aliquo circa hoc : et hoc praecipue in permissione : et ideo non sunt signa falsa : quia ex ipsa malitia, quae fit Deo permittente, determinatur quod illud non est subjectum voltu per se, sed per occasionem, in quantum aliquod bonum occasionatur ex illo. In aliis autem signum est, quod de eodem sit voluntas de quo est signum, licet quandoque non sit de eodem : et sic tunc iterum non fallit, quia non decipit : vult enim Deus tunc nostram voluntatem esse de illo quod significatur, donec per alud signum revelans voluntatem Dei, revocetur, sicut factum est in Abraham.

Ad aliud dicendum, quod licet sit bonum et melius, et malum et pejus, tamen malum de se dicit id quod omnes ex intentione debent fugere, et si incidit, emendare : et ideo respicit communem prohibitionem omnibus factam. Sed verum est, quod in illo malum mortale prohubetur directe, malum autem veniale indi-

<--- Page Split --->

recte: sed bonum secundum suas differentias non ita communiter respicit omnes: et ideo habet diversa signa propter diversos status.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod malum est amplioris divisionis per modum corruptionis: quia a plurium corruptionibus generatur, quælbet enim circumstantia corrupta inducit malum: sed bonum exigit integritatem omnium simul. Sed quia ad diversitatem statuum est bonum amplioris divisionis, et penes hoc multuplcantur signa, quia malum quocumque modo fiat, non respicit nisi statum unum qui fugiendus est, sed non sic bonum.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod indifferens in quantum hujusmodi, non est de his de quibus sit signum, nisi operationus: quia signa dantur secundum differentias eorum, quae corrumpunt vel ordinant in moribus et grata.

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod vanum et otiosum reducuntur ad malum prohibitum indirecte.

Ad 6 et 7. Ad aliud dicendum, quod scientia in suo objecto non respicit rationes diversas, quia in omnibus est una ratio veri. Similiter nec potentia in suo: quia non potuit nisi ens possibile: sed sic non est de bono respectu cujus est bonitas, quia sunt differentiae boni respectu diversorum statuum: et sunt etiam corruptiones boni, quae prohiberi debent ne fiant: et

si fiunt, omnino ne indecore sint. debent ordinari.

Si autem quaeritur, Penes quid haec Quaest. signa accipiuntur?

Potest dici, quod ex parte signati sic accipi possunt: quia aut signum est bonum, aut malum. Si bonum: aut habet signum respectu sui fieri in futuro, aut respectu sui in praesenti. Si primo modo: aut est ad quod tenentur omnes, et tunc est consilium. Si autem est secundo modo: tunc est operatio, quia omnia opera nostra operatur in nobis Deus, ut dicitur, Isa. xxvi, 12 1. Si autem est respectu mali: aut futuri, et tunc est prohibitio: aut praesentis, et tunc est permissio.

Ex parte autem rationalis creatura eci haec signa data sunt, accipiuntur hoc modo. Signum aut est respectu detestabilis, aut respectu appetibils. Si respectu detestabilis: aut ne fiat, aut facti. Primo modo est prohibitio, secundo modo permissio. Si respectu appetibilis : aut ut fiat, aut facti. Si ut fiat : vel secundum statum perfectionis, et sic est consilium: vel secundum statum communem, et tunc est praeceptum. Si respectu facti, tunc est operatio. Et continentur haec quinque in hoc versu :

Praecipit, et prohibet, permittit, consult, implet.

H. Quare praeceptio et prohibitio et consilium dicantur Dei voluntas ?

Ideo autem praeceptio et prohibitio atque consilium cum sint tria, dicitur tamen unumquodque eorum Dei voluntas: quia ista sunt signa divinae voluntatis: quemadmodum et signa irae dicuntur ira, et dilectionis signa dilectio appellantur : et dicitur iratus Deus, et tamen non est in eo ali-

<--- Page Split --->

qua ira, sed signa tantum quae foris, sunt 1, quibus iratus ostenditur, ira ipsius nominantur. Et est figura dicendi secundum quam non est falsum quod dicitur : sed verum quod dicitur, sub tropi nubilo obumbratur. Et secundum hos tropos diversae voluntates Dei dicuntur, quia diversa sunt illa quae per tropum voluntas Dei dicuntur.

I. Ubu voluntas Dei pro præcepto et consilio accipiatur ?

Pro præcepto Dei atque consilio potest accipi voluntas, ut ibi, Fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra 2. Et alibi, Quicumque fecerit voluntatem Patris mei qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est 3. Et contra hanc voluntatem multa fiunt. Unde Augustinus in libro de Spiritu et littera : Infideles, inquit, contra voluntatem Dei faciunt, cum ejus Evangelio non credunt 4.

silium ignorantis est : Deus autem nihil ignorat.

Solutio . Adquoddicendum , quodconsulodeituraconsiliumdo , etconsi - liumquæro . Primomodosignificatabundantiamconsilii , etsiccaditinDeum : ettuncconsiliumDeiestpræde - terminatioquorumdammeliorumbono - r u m , utsurgatappetitusinilla . C o n - silumautemsecundomodosumptum , ignorantisest : ethocmodononcaditinDeum , etdehocloquiturDamascenus .

ARTICULUS XII.

An in Deo sit consilium ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H, « Ideo autem præceptio, etc. » Videtur enim consilium non inesse Deo : quia Damascenus dicit, quod con-

11, 13 ; Jacob. 1, 22. 4 S. AUGUSTINUS, Lib. de Spiritu et littera, cap. 33.

<--- Page Split --->

K. Quod Deus non vult ab omnibus 1 fieri omnia quæ præcepit, vel non fieri quæ prohibet.

Et si illa tria dicantur Dei voluntas, ideo quia signa sunt divinæ voluntatis, non est tamen intelligendum Deum omne illud fieri velle quod cuicumque præcepit, vel non fieri quod prohibuit. Præcepit enim Abrahæ immolare filium, nec tamen voluit: nec ideo præcepit ut id fieret, sed ut Abrahæ probaretur fides 2. Et in Evangelio præcepit sanato ne cui diceret : ille autem prædicavit ubique 3, intelligens Deum non ideo prohibuisse quin vellet opus suum prædicari: sed ut daret formam homini laudem humanam declinandi.

ARTICULUS XIII.

An Deus bene præceperit Abrahæ immolare Filium suum ?

operari, quia aliter operaretur contra seipsum : ergo multo minus potest operari contra rationes juris naturalis, quas indidit cordi humano : sed jus naturale dicit, quod innocent filio parendum est : ergo contra hoc nihil credere debuit, sed potus putare, quod esset Angelus Satanae transfiguratus in Angelum lucis.

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, « Præcepit Abrahæ immolare filium, nec tamen voluit, etc. »

  1. Videtur enim, quod præcipere non debuit.

Item, Quare probavit eum ? Constat enim, quod ipse Dominus bene novit quantæ virtutis fuit Abraham : unde propter se non oportuit eum tentare.

  1. Item, videtur quod Abraham non tenebatur ei obedire, qua præcepit ei contra seipsum. Dicit enim Augustinus, quod Deus contra seminales rationes quas primæ materiae indidit, non potest

Si dicas, quod ipse dispensavit qui condidit : hoc nihil est, qua si primo bene indidit, tunc nulla ratio dispensationis fuit posterius : si autem male indidit, tunc credendo jus naturale cordi humano, erravit, quod est inconveniens.

Item, Augustinus vult, et etiam Philosophus, quod quadam ita conjuncta sunt malo, quod non possunt bene fieri : et de illis est occidere innocentem, et præcipue filium innocentem : ergo videtur, quod Abraham nullo modo credere debuit, quod hoc esset a Deo bono, et sic debuit non obedire.

<--- Page Split --->

Item, Deus noluit hoc, sicut patuit ex post facto : ergo si obedivisset, non fecisset voluntatem Dei : ergo peccasset : ad quid ergo præcepit ?

Solutio . Quidamdicunthic , quodpræcepitDeusfiliumofferri , sednonoc - c i d i : ethocbenepotuitfierisalvojurenaturali . Sedhocnihulest : quialegitur , quodinmanbusportavitignemetgla - d i u m . Undeconstat , quodocciderein - tendebat , sicutsatishabeturextextu . Etideodicendumhicsicutdeablationere - rumÆgyptioruminvilisdominis , e t a c - ceptionefornicariæabOseesecundumbeatumBernarduminlibrodeDispen - sationepræceptietregulæ , quodmalaperpotentiamDeiseparabiliasuntafin - busmalis , etconjungibiliafinibusbonis , utistud , scillectquodAbrahamvoluitocciderefiliumexpræceptosignofuturæredemptionisfaciendæperChristioccusio - nemetimmolationem , inquatotusChri - stusoffertur , sedhumananaturatantumperarietemsignificataocciditur , etdivina

utIsaacliberatur : etinfornicariaOsee , inquanonlibdiointendtur , seddimis - sioSynagogæ , etvocatioGentiumsigni - ficatur : etablationevasorumÆgyptiinfiguramspoliationisscientiarumetvir - tutummundiinobsequiumChristi : ettuncillapræcipipossuntaDeosolo , cuitalisseparatofinumetconjunctiopos - siblisest .

ADPRIMUMergodicendum , quodhocpræcipitDeusutprobatumostendereteumsibi , utampliusdesepræsumeret , quodbonumesthumilbus , etostende - retaliisexemplumobediendi .

ADALIUDdicendum , quodtaliasuntdepræceptojurisnaturalis , conjunctafinibussuis : sedseparataabilis , etconjunctaaliis , n o n : ettuncnihilope - raturDeuscontrarationemquamindi - d i t : quanonsuntcontraillam , sedcon - jungunturaliis : offerreenimfiliumoc - cusioni , utostendaturperoccisionemfu - turaliberatio , nonestcontrajusnatu - r a l e .

Etperhocpatetsolutioadtotum .

L. De permissione et operatione ubi dicantur Dei voluntas.

PermissioquoqueDeietoperatiovoluntasDeiappellantur , qualiterac - cipitAugustinusinEnchiridion , dicens : NonfitaliquidnisiOmnipotensfierivelit : v e l 1 sinendoutfiat , velipsefaciendo . NecdubitandumestDeumfacerebene , etiamsinendofieriquæcumquefiuntmale : nonenimhæcnisijustojudicioDeisinit , etprofectobonumestomnequodjustumest 2 . EccehicmanifestehabemusDeivoluntatemappellariipsiusoperatio - nemvelpermissionem , cumdicitnonfierialiquidnisiOmnipotensfierivelit , ubiincluditetbonaetmalaomniaquæfiunt . Ideoqueapertedistin - guitquomodoDeumvelledixerit , neeademrationeintelligereturvelle

<--- Page Split --->

bona et mala, subdens : « Vel sinendo ut fiat, » hoc quantum ad mala dicit : « vel ipse faciendo, » hoc quantum ad bona. Mala enim sinit fieri, sed non facit : bona vero ipse facit. Ideoque dixit eum velle : quia et nolens mala sinit, et volens bona operatur : et ob hoc permisso et operatio voluntas Dei dicuntur.

M. Quinque supra sunt proposita quæ dicuntur secundum tropum, et ideo distinguat lector ubique pro quo eorum accipiatur 1 voluntas.

Quinque ergo supra posita sunt, quæ dicuntur secundum tropum Dei voluntas : quia signa sunt divinæ voluntatis, quæ una est et immutabilis, scilicet Dei beneplacitum. Ideoque diligenter distinguat lector ubi de voluntate Dei Scriptura commemorat, juxta quem modum accipi oporteat, scilicet 2 pro beneplacito Dei, an pro aliquo signorum ejus. Magna enim est.adhibenda discretio in cognitione divinæ voluntatis : quia et beneplacitum Dei est voluntas ejus : et signum beneplaciti ejus dicitur voluntas ejus. Sed beneplacitum ejus æternum est, signum vero beneplaciti ejus non : et consonat rerum effectibus beneplacitum ipsius, et ipsi effectus rerum ab alio non discordant. Fit enim omne quod beneplacito vult fieri : et omne quod non vult fieri, nequaquam fit. Non ita autem est de signis : quia præcepit Deus multis ea quæ non faciunt, et prohibet quæ non cavent, et consulit quæ non implent.

Expositio Textus

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, L. « Vel sinendo ut fiant, vel ipse facien-

do. » Ex hoc enim videtur, quod non sint nisi hæc duo signa : quia, ut hic dicit, hæc complectuntur omnia quæ fiunt.

Et dicendum ad hoc, quod bene sequitur, si signum daretur tantum respectu præsentis facti, sed datur etiam respectu futuri : et tunc locum habent etiam alia tria.

<--- Page Split --->