DISTINCTIO XLI.
Utrum prædestinatio et reprobatio sint ex meritis nostris?
A. Utrum aliquod sit meritum obduratioris et misericordiæ?
Si autem quærimus meritum obduratiois et misericordiæ, obduratiois meritum invenimus, misericordiæ autem meritum non invenimus : quia nullum est misericordiæ meritum, ne gratia evacuetur si non gratis donetur, sed meritis redditur. Miseretur itaque secundum gratiam, quæ gratis datur : obdurat autem secundum judicium, quod meritis redditur. Unde datur intelligi, ut sicut reprobatio Dei est nolle misereri, ita obduratio Dei sit non misereri : ut non ab illo irrogetur aliquid quo fit ' homo deterior, sed tantum quo fit 2 melior non erogetur. Ex his aperte ostenditur quid misericordiam, quid obdurationem intellexerit Apostolus 3 : et quia misericordia nullum advocat (alias, admittit) meritum : obduratio vero non est sine merito et misericordiæ verbo. Hic accipitur prædestinatio, et præcipue prædestinationis effectus : obdurationis vero non ipsa Dei æterna reprobatio, quia ejus nullum est meritum, sed gratiae privatio sive subtractio, quæ quodammodo est reprobationis effectus. Accipitur tamen aliquando reprobatio pro obduratione, sicut et prædestinatio pro suo effectu, qui est gratia apposita. Gratia enim quæ apponitur, effectus est prædestinationis. Cum ergo gratiae quæ apponitur homini ad justificationem, nulla sint merita, multo minus et ipsius prædestinationis, quæ 4 ab æterno elegit Deus quos voluit, aliqua possunt existere merita. Ita nec reprobationis, qua ab æterno quosdam præscivit futuros malos et damnandos, sicut elegit Jacob et repro-
<--- Page Split --->
bavit Esau 1 : quod non fuit pro meritis eorum quae tunc habebant, quia nulla habebant, quoniam nec ipsi existebant : nec propter futura merita quae praevideret, vel illum elegit, vel illum reprobavit.
B. Opinio quorumdam in qua fuit aliquando Augustinus, sed postea retractavit
Opinati sunt tamen quidam Deum ideo elegisse Jacob, quia talem futurum præscivit qui in eum crederet, et ei serviret: quod aliquando Augustinus se sensisse dicit in libro Retractationum, 2 ubi aperte ostendit, quod si propter futura merita electus esset, jam non ex gratia esset electio. Non ergo ideo electus est a Deo, quia talis futurus erat, sed ex tali electione talis est factus: ita dicens, Disputans ego 3 quid elegerit Deus in nondum nato, cui dixit serviturum esse majorem, et quid in eodem majore similter nondum nato reprobaverit: ad hoc perduxi ratiocinationem, ut dicerem: Non ergo elegit Deus opera cujusquam in præscientia, quæ ipse daturus est, sed fidem elegit in præscentia: et quem sibi crediturum esse præscivit, ipsum elegit cui Spiritum sanctum daret, ut bona operando, etiam æternam vitam consequeretur. Ecce hic aperte dicit non propter opera eum elegisse, sed propter fidem qua eum prævidit crediturum. Sed quia et in fide meritum est, scuti et in operibus, hoc retractavit dicens: Nondum diligentius quæsiveram, nec adhuc inveneram qualis sit electio gratiae, de qua dicit Apostolus: Reliquiæ per electionem gratiae salvæ fient 4 : quæ utique non ex 5 gratia, si ex meritis procedit: ut jam quod datur non secundum gratiam, sed secundum debitum reddatur potius meritis quam donetur: perinde quod continue dixi: Dicit enim idem Apostolus, Idem Deus qui operatur omnia in omnibus 6 . Nusquam autem dictum est, Deus credit omnia in omnibus. Ac deinde subjunxi: Quod ergo credimus, nostrum est: quod vero bonum operamur, illius est qui credentibus dat Spiritum sanctum: sed hoc profecto non dicerem, si scirem etiam ipsam fidem inter Dei munera reperiri, quæ dantur in eodem Spiritu. Utrumque
<--- Page Split --->
ergo nostrum est propter arbitrium voluntatis, et utrumque datum est per spiritum fidei et charitatis. Et quod paulo post dixi : Nostrum enim est credere et velle, illius autem dare credentibus et volentibus facultatem bene operandi per Spiritum sanctum, per quem charitas Dei diffunditur in cordibus nostris, verum est quidem, sed eadem regula est. Et utrumque ipsius est, quia ipse praeparat voluntatem : et utrumque nostrum, quia non fit nisi volentibus nobis: ergo et meritum fidei de misericordia Dei venit. Non ergo propter fidem vel aliqua merita elegit Deus aliquos ab aeterno, vel apposuit gratiam justificationis in tempore, sed gratuita bo nitate sua elegit, ut boni essent. Unde Augustinus in libro de Prædestina tione Sanctorum: Non quia futuros nos tales esse præscivit, ideo elegit, sed ut essemus tales per ipsam electionem gratiae suæ, qua gratificavit nos in dilecto Filio suo 1.
ARTICULUS I.
DIVISIO TEXTUS.
An prædestinatio possit juvari orationibus Sanctorum?
« Si autem quærimus meritum obdurationis et misericordiæ, etc. »
In hac parte inquirt Magister, si prædestinatio habet causam aliquam. Et habet quatuor partes : in quarum prima ostendit, quod non habet causam in se : sed obduratio habet causam ex parte effectus, sed prædestinatio nec in se nec ex parte effectus habet causam. In secunda, ponit objecionem ad hoc, utrum præscentia meritorum possit esse causa prædestinatonis, ibi, B, « Opinati sunt tamen quidam, etc. » In tertia, ponit objectionem contra determinata, et solvit, ibi, C, « His tamen adversari vudetur, etc. » In quarta et ultima ponit hæresim quorumdam, quæ ortum habuit ratione inquisitionus hujus profunditatis, ibi, D, « Multi vero de isto profundo quærentes reddere rationem, etc. »
Ad intelligentam vero primæ partis oportet quærere tria : quorum primum est, Utrum prædestinatio possit juvari orationbus Sanctorum ?
Secundum, Utrum prædestinatio cadat sub merito ?
Tertum, Utrum præscentia meritorum est causa prædestinationis vel reprobationis ?
AD PRIMUM PROCEDITUR SIC :
Genes. xxv, 21, dicitur : Deprecatus est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebecce : cum tamen prædestinatum esset, quod Isaac semen habiturus erat per Rebeccam.
Item, Ibidem dicit Gregorius, quod prædestinatio juvatur orationibus Sanctorum.
Item, Augustinus monet, ut oretur pro vocandis, quia sic prædestinatum sit,
<--- Page Split --->
ut non vocentur nisi per orationes Sanctorum. Similia multa a Sanctus inveniuntur.
Item per exempla, Videmus Paulum conversum ad orationem Stephani, et Centurionem (ut dicit Bernardus) ad orationem Domini : ergo gratiam primam potest aliquis alus mereri : sed minus est perseverare in gratia accepta, quam accipere gratiam : ergo unus alii potest mereri etiam gratiam finalem : habere autem gratiam finalem convertitur cum esse prædestinatum : ergo potest ei mereri prædestinationem.
Item, Jacobi, v, 16: Orale pro invicem, ut salvemini : salvari autem et esse prædestinatum se concomitantur : ergo per orationem acquiritur prædestinatio.
bere gratiam finalem et esse prædestinatum convertantur secundum supposita, non tamen idem significant, nec idem sunt essentialiter, quia perseverare in gratia finaliter non dicit nisi temporale, sed prædestinatio dicit aliquid æternum, scilicet propositum et præparationem gratiae ab æterno, quod non cadit sub merito : et ideo ratio illa non procedit. Et per hoc patet etiam solutio ad sequens.
EA AUTEM QUÆ in contrarium objiciuntur, patet quod non concludunt de effectu prædestinatonis, sed potius de hoc quod prædestinationi essentiale est, quod est æternum.
ARTICULUS II.
Sed contra.
Oratio fidelium temporalis est, prædestinatio autem æterna : sed æternum non causatur a temporali : ergo prædestinatio non causatur a temporali : ergo prædestinatio non causatur ab oratione Sanctorum.
Item, Nihil causatum ab alio essentialiter, æqualiter est ante illud quod est causa sua et post illud : prædestinatio alicujus æqualiter est ante orationem Sanctorum et post, quia est ab æterno : ergo non causatur prædestinatio ab oratone Sanctorum.
Utrum prædestinatio cadat sub merito prædestinati, ita quod aliquis sibi mereatur prædestinationem ?
Secundo quaeritur, Utrum prædestinatio cadat sub merito prædestnati, ita quod aliquis sibi mereatur prædestinationem?
Videtur autem, quod sic a simili in opposito : quia, ut dicitur in Littera,
- Obdurationis meritum invenimus : ergo videtur etiam meritum aliquod esse prædestinationis.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod prædestinati potest dupliciter considerari, scilicet propositi et præparationis : et hoc est prædestinationi essentiale. Et ex parte illa non potest juvari orationibus Sanctorum. Potest etiam considerari ex parte effectus, qui est gratia in præsenti apposita . et hæc potest juvari orationibus Sanctorum : et hoc modo procedunt rationes primo inductæ.
- Item, Qui occasionem damni dat, damnum dedisse videtur : ergo multo magus qui potest aliquid facere unde habeat gratiam et perseveret in illa, videtur quod possit etiam mereri et operari aliquid ad suam prædestinationem : si autem aliquus facit quod in se est, 'ipse habebut gratiam, et potest perseverare in illa : ergo potest etiam esse prædestinatus.
Ad 4 et 5. Ad rationem autem inductam, dicendum quod aliquis potest alii mereri primam gratiam et perseverantiam in illa : sed non sequitur ex hoc quod possit ei mereri prædestinationem . quia licet ha-
- Item, Habens gratiam in præsenti meretur vitam æternam : vita autem æterna majus bonum est, quam esse prædestinatum : ergo potest etiam mereri, quod sit prædestinatus.
<--- Page Split --->
Item, Si prædestinationu repugnat merito : aut hoc erit ex parte sui, aut ex parte effectus, aut ex parte finis. Non ex parte sui : quia ipsa in se est Deus prædestinans, et Deum omnes Sancti merentur. Non etiam ex parte effectus : quia multi merentur gratiam sibi dari a Domino, qua data, crescit gratia eorum. Nec etiam ex parte finis : quia illeest gloria : et gloria bene cadit sub merito.
Item, Infra dicit Augustinus1, quod præcedit quiddam in quibusdam peccatoribus quo digni sint justificatione, et in aliis quo digni sint obduratione : ergo videtur, quod prædestinationi cadat sub merito.
Item, Joan. 1, 47 et seq., dicit Glossa, quia melius fut Nathanaeli cognoscere utramque naturam in Christo, quam esse prædestinationum, et manere sub umbra mortis vel legis : sed cognitio utriusque naturae in Christo cadit sub merito : ergo et esse prædestinationum, quod est minus bonum.
Sed contra. Sed contra :
Omne meritum est post effectum prædestinationis, qui est appositio gratiae : effectum autem prædestinationis præcedit prædestinationi ut causa : ergo omne meritum est post prædestinationem : ergo non est prædestinationis causa
Item, Omne meritum est temporale : temporale autem non est causa æterni : ergo, etc.
Item, Gratia cadit sub merito aliquo : illud autem meritum erit actus informatus gratia, quia omne meritum est actus informatius gratia : sed non informat actum nisi habeatur : ergo gratia habetur ante meritum : ergo non per meritum acquiritur, sed habetur ad hoc ut possit inesse meritum. Si igitur effectus prædestinationis non cadit sub merito, multo minus prædestinationi ipsa.
tio nec quoad effectum proprium, nec in se cadit sub merito : effectus enim proprus est gratia data in præsenti finalis : et ante primam gratiam nulla est gratia per quam possit mereri aliquis, sed augmentum gratiae potest aliquis mereri : sed hoc non est effectus essentialis prædestinationis.
DICENDUM ergo ad primum, quod non est simile : quia per nos possumus peccare, et ita esse causa nostrae obdurationis, eo quod hoc st impotentia potius quam potentia : sed a nobis non possumus mereri, sed tantum a gratia Dei : et ideo obduratio habet causam in nobis, sed non prædestinationi.
Ad aliud dicendum, quod licet homo possit operari aliquid ad gratiam habendam, non tamen potest esse causa gratiae : quia suum opus non est nisi sicut causa disponens in subjecto, quae etiam dispositio de se non sufficit contrarium actum tollere, licet habilitet ad bonum per actus bonos : et ita non est causa, sed Deus solus.
Ad aliud dicendum, quod hoc est mereri augmentum gratuæ et non gratiam primam, vel prædestinationem : et licet vitam æternam habere sit majus bonum in genere quam esse prædestinationum, tamen prædestinationi ratione antecessionis ad opus meritorium, non cadit sub merito, licet vita æterna cadat sub ipso : nec enim est causa illa, quod non cadat sub merito, quia sit melus vel minus bonum, sed quia non ordinatur ad meritum.
Ad aliud dicendum, quod ratione æterni antecedentis meritum, prædestinatio merito repugnat Licet enim sit Deus, non tamen est idem modus significandi : et ideo non oportet, quod si unum cadat sub merito, quod etiam aliud cadat sub merito. Tamen etiam ratione effectus qui est prima gratia, repugnat, ut probatum est contra objiciendo.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod prædestina-
Ad aliud dicendum, quod improprie
<--- Page Split --->
valde accipiuntur verba Augustini quæ infra ponuntur 1. Loquitur enim Augustinus de operibus in mortali factis, quæ sunt de genere bonorum, et dicit, quod peccator habilitat se per hoc ad gratiam, ut citus cor hominis Spiritus sanctus illustret : et hoc facit dignos, id est, congruos quadam congruitate gratæ gratis datæ, ad gratæ receptionem : et e contrario qui decidit de vltio in vitum, dimittitur, ut qui in sordibus est, sordescat adhuc : et ideo dicitur indignus ad gratiam, id est, minus congruus.
Ad ultimum dicendum, ut supra, quod in Nathanaele fuit comparatio status novæ legis ad veterem legem in qua fuit umbra, ut dictum est.
ARTICULUS III.
An præsentia meritorum sit causa prædestinati ons ?
Tertio quaeritur, Utrum præscientia meritorum sit causa prædestinati ons et reprobationis ?
Videtur autem, quod sic, primo per auctoritates, postea per rationes.
Dict enim Glossa : « Esau subtracta gratia, juste reprobatus est 2 . » Justitia autem est reddltio pro meritis : non autenu fuerunt merita nisi in præscientia : ergo merita in præscientia fuerunt causa reprobationis.
Item, Glossa, ibidem : « Esau per justitiam reprobatus est : » et ex hoc sequitur idem quod prus.
Item, ibidem, Glossa Ambrosii : « Dabo illi gratam quem scio toto corde post errorem ad me reversurum. » Ergo præscientia conversionis est causa collationis et præordinationis gratiae : ergo
est causa prædestinati onis. Unde subjungit : « Hoc est dare cui dandum est : non enim dandæ sunt margaritæ porcis, aut sanctum canibus. »
Item, ibidem : « Quid oderat in Esau, nisi orgnnale peccatum ? Quid diligebat in Jacob, nisi gratuitum misercordiæ donum ?» Constat autem, quod non loquitur de peccato quod erat, qua in hoc snniles erant Jacob et Esau : et ideo si unum propter hoc odio habuit, et alium odisse debuit : quia de similibus (ut dicti Boetius) idem est judicium : ergo videtur, quod illud ad præscientiam est referendum : et ita præscientia meritorum causa est prædestinati onis vel reprobationis.
Item, ibidem : « Deus dat gratiam ei quem sibi scit devote serviturum, et mandatis ejus obediturum : » constat autem, quod non loquitur de gratia præsentis justificationis, quia illa saepe datur abutenti : ergo loquitur de gratia prædestinati onis : ergo est ex præscientia meritorum.
Item, Origenes super Numer. v : « Deus ex proposito cordis quod sibi patuit, antequam aliquid boni vel mali egissent, dixit, Malach. 1, 2 et 3 : Dilexi Jacob, Esau autem odio habui.» Ergo videtur, quod præscium propositum cordis illorum geminorum, fuerit causa prædestinationis unius, et reprobationis alterius.
Item, Idem videtur, Genes. xviii, 17 et seq., ubi dicit Dominus ad Abraham : Num celare potero Abraham quæ gesturus sum, præcipue cum futurus sit in gentem magnam...? Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domum suæ post se, ut custodiant viam Domini, etc Ergo præscentia meritorum est causa quare quosdam prædestinat, et quosdam non, ut videtur.
Hoc autem probatur per rationem : quia
<--- Page Split --->
Voluntas, ut dicit Damascenus, rationabilis est, et si non est rationabilis, non est voluntas : cum ergo voluntas miserendi et non miserendi sint in Deo, rationabiles erunt illae voluntates : ergo ex ratione secundum rationem intelligentiae procedent. Non autem est ratio, quae non discernit, quare dandum sit un, et non alii : ergo videtur, quod Deus discernit hoc : sed non potest hoc fieri nisi praescctis meritis : ergo praescientia meritorum causa est praedestinationis, vel reprobationis.
Item, Nulla electio sapientis est eorum quae nullam habent distantiam : Deus autem sapientissimus ab aeterno quosdam elegit, et quosdam reprobavit : ergo oportuit, quod aliquo modo distarent : non autem poterant ab aeterno distare, nisi in praescientia meritorum : ergo videtur ut prius.
Item, Sapientis est numquam aliquid in voluntate determinare, nisi praevideat quantum potest, quem potest sortri finem et exitum in re : cum igitur Deus sit summe sapiens, ipse numquam determinat voluntatem reprobandi vel miserendi, nisi ex praefinitione meritorum futurorum quae praevidet praescenta : et sic iterum sequitur quod prus.
Item, A simili, rex terrenus si debeat elugere satellites et milites, quantum potest, inquirit ante cujus consuetudnis et moris sint, et utrum sint fideles, vel non, ut ex praeteritis discat quid de futuris praesumere debeat : et si posset praevidere futura, ex futuris magis eligeret quam ex praeteritis : ergo cum Deus videat futura, videtur quod ipse praedestinet et reprobet ex praescientia meritorum futurorum.
Item, Paterfamilias si sciret quis filiorum dissipaturus esset hereditatem, et quis conservaturus, secundum praescientiam futurorum actuum distribueret haereditatem filiis : ergo videtur, quod cum hoc possit facere Deus, quod ipse eligat secundum praescientiam meritorum.
Item, Objicitur sic fortius : Crudelitas videretur esse in Deo, si hominem talem faceret, et statim reprobaret in quo nulla causa reprobationis futurae videretur : cum igitur nulla crudeltas sit in Deo, ipse reprobat ex praevisione meritorum.
Item, Artifex sapiens non facit vas ad nihil utile : cum igitur reprobandi ad nihil utiles sint, videtur quod non debeant fieri a Deo.
Si forte tu dicas, quod praedestinatio non potest esse ex meritis : quia meritum omne ex gratia est, et ita gratia quae est effectus praedestinationis, praecedit omne meritum : ergo meritum potus est ex praedestinatione, quam e converso. Illud nihil videtur esse : cum tamen haec solutio scripta sit in Littera : quia simile non potest dici de reprobatione : ibi enim non praeparatur piena nisi operi nostro, quod a nobis est, non a Deo.
Item, Licet meritum sit a gratia, et gratia non a nobis, tamen, ut dicit Augustnus in Littera, hoc utrumque nostrum est propter consensum liberi arbitrii, et sic ille consensus praevisus potest esse causa praedestinationis aliquorum, et dissensus causa reprobationis : unde patet, quod illa solutio non solvit dubitationem quaestionis.
Sed contra hoc sic obiicitur :
- Primea causae nulla causa est : voluntas autem Dei prima causa est : ergo voluntatis Dei nulla causa est : ergo nec praescientia alieujus rei causa est voluntatis. Quod autem voluntas sit prima causa, probatur sic : Intellectus practicus non est causa nisi per voluntatem : quia non movet nisi per voluntatem : ergo penes voluntatem est prima ratio causalitatus. Si forte diceres, quod voluntas est efficiens, et habent causam finalem merita futura, sicut quidam dixerunt : hoc est valde absurdum : quia dignitas physica est, quod nihil agit aliquid propter indignius et vilius se : merita autem futura sunt indigniora voluntate Dei. Similiter dicit Scriptura, quod propter
<--- Page Split --->
senetipsum creavit omnia 1 : ergo relinquitur, quod nulla sit causa voluntatis prædestinantis, vel reprobantis.
- Item, Merita præscita sunt futura : igitur si essent causa prædestinations, aut reprobationis : aut hoc est quia præscita merita, aut quia futura, aut quia præscita futura. Si primo modo : hoc non potest esse : quia ut præscita, sunt in ideis tantum, et non differunt per differentias boni et mali : et ideo non fieret discretio voluntatis prædestinantis et reprobantis. Si autem quia futura sunt, vel quia præscita futura : tunc ratione futuritonus in qua accipere debebant differentiam boni et mali, referrentur ad prædestinationem vel reprobationem : ergo temporale sub ratione temporali futuritionis est causa æterni, quod est impossibile : quia sicut tempus ab æternitate et ævo fluit, ita temporale ab æterno.
Solutio. Dicendum cum Augustino hic in Littera, quod prædestinatio et reprobatio non habent causam aliquam. Sed distinguendum est, quod causa multiplex est, scilicet efficiens, et formalis, et finalis, et materialis : et efficientem quidem causam non habet, nec materialem, nec formalem, nec finalem. Sed finis est duplex, scilicet finis intentionis, et finis operis : et voco finem intentionis, qui intenditur ab efficiente, sicut beatitudo intenditur a bene operante : finem autem operis voco id ad quod terminatur opus : et hoc est quandoque temporale : sicut ire ad Matutinas, ad accipere oblationes constitutas terminatur : et suscipere sacros ordines, ad habendum præbendam terminatur : et tali quid adjunctum fini potest esse ratio operis, non tamen erit proprie causa finalis, quia causa finalis est, quæ quietat intentionem per se et totam. Similiter distinguendum est in prædestinatione, quod quiddam est ibi æternum, ut propositum : et quiddam
determinabile ad tempus, ut collatio gratiae. Et ex parte æterni nec causam finalem habet nec rationem proprie loquendo : quia ratio etiam aliquo modo elicit opus, merita autem futura nullo modo eliciunt propositum Dei. Ex parte autem effectus in quo determinabilis est prædestinatio et reprobatio ad tempus, habent rationem meriti, non tamen causam finalem. Sed quia difficile est respondere Glossis inductis, ideo respondendum est ad singulas.
Dicendum igitur ad primam, quod Esau juste reprobatus est duabus de causis. Una est quam dicit Anselmus, quod justum est, quidquid vult Deus : unde possemus dicere, quod justitia ibi dicitur æquitas divinæ voluntatis. Alia causa est, ut justitia dicat ibi debitum pænæ ad culpam, et reprobatio ponatur pro obduratione vel condemnatione, ut dixit Magister in ult. cap. præhabitæ distincitonis 2.
Ad alud dicendum eodem modo.
Ad alud dicendum, quod scientia meriti dicit ibi rationem collationis gratiae, non causam prædestinationis : nec ibi loquitur de prædestinatione secundum se, sed de effectu determinabili ad tempus.
Ad alud dicendum, quod illa Glossa specialem habet difficultatem, et puto quod originale peccatum non dicitur ibi habitus solum, quia in illo erant similes Esau et Jacob : nec accipitur ibi Esau pro parvulo, sed pro gente, et Jacob similiter. Unde originale in Esau est fomes relatus ad inihilationem ad concupiscentiam in gente non liberanda per Christum, eo quod gratiae redemptionis factæ per Christum noluit consentire. In Jacob autem inhiatio ad gratiam in fideli populo consensuro Christo, per cujus redemptionem gratia illus populi expeditur ad merendum : et hæc gratia vocatur gratuitum misericordiæ donum. Hæc
<--- Page Split --->
autem sunt ratio odii non ex parte reprobationis æternæ, sed ex parte præparationis pænæ, et ab alia parte ratio collationis gratiae.
Ad 5. Ad aliud dicendum secundum prædicta, quod Glossa illa tangit rationem appositionis gratæ, et non causam perdestinationis.
Ad 6 et 7. Ad aliud dicendum, quod Origenes tangit statum duorum populorum, et diversimode se habentium ad gratiam liberantem : et ille diversus modus, ratio
potest esse liberationis quorumdam, et damnationis aliorum.
Eadem etiam solutio est ad auctoritatem sequentem de Genesi, xviii, 17 et seq.
Ad 10 quod objicitur per rationem, est una solutio ad omnes, scilicet quod illae rationes non tangunt, nisi quod voluntas Dei non sit irrationabilis ex parte effectus et voliti : et hoc jam concessum est, licet in se nullam habeat causam.
C. His videtur contrarium quod alibi ait Augustinus.
His tamen adversari videtur quod dicit Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum 1, super Malachiam Prophetam, ubi scriptum est, Dilexi Jacob, Esau autem odio habui 2 : Cui vult, inquit, miseretur Deus, et quem vult indurat 3 : sed hæc voluntas Dei injusta esse non potest : venit enim de occultissimis meritis : quia et ipsi peccatores cum propter generale peccatum unam massam fecerunt, tamen nonnulla inter eos est diversitas. Præcedit ergo aliquid in peccatoribus, quo quamvis nondum sint justificati, digni efficiantur justificatione. Et item præcedit in aliis peccatoribus, quo digni sunt obtusione. Ecce hic videtur Augustinus dicere, quod et ipsa Dei voluntas qua alios eligit, alios reprobat, ex meritis proveniat, sed occultissimis, id est, quod pro meritis alios voluerit eligere, alios reprobare : et quod pro meritis aliis apponitur gratia justificationis, aliis nou, unde obtunduntur. Sed quid intelligere voluerit, ignoratur : nisi forte hoc dicatur intellexisse, quod supra diximus eum retractasse. Nam ibidem etiam quædam alia continue subdit, quæ in libro Retractationum aperte retractat 4 : quod utrumque legenti patebit. Unde verisimile est in præmissis etiam hoc retractasse. Quidam tamen ex eo sensu accipiunt fore dictum, non quia aliquis prædestinetur pro meritis, vel justificationis gratiam mereatur, sed
<--- Page Split --->
quia aliqui non adeo mali sunt, ut mereantur sibi gratiam non impartiri. Nullus enim Dei gratiam mereri potest, per quam justificatur : potest tamen mereri ut non apponatur, ut penitus abjiciatur. Et quidem aliqui in tantum profundum iniquitatis devenerunt, ut hoc mereantur, ut hoc digni sint : alii vero ita vivunt, ut et si non mereantur gratiam justificationis, non tamen merentur omnino repelli, et gratiam sibi subtrahi. Ideoque dixit in quibusdam peccatoribus praecedere quo digni sint justificatione, et in aliis quo digni sint obtusione : sed hoc frivolum est.
D. Opuno quorumdam falsa de occultus Dei disserentium carnaluter.
Multi vero de isto profundo quaerentes reddere rationem, atque secundum conjecturas cordis sui inscrutabilem altitudinem judiciorum Dei cogitare conantes, in fabulas vanitatis abierunt, dicentes, quod animæ sursum in cœlo peccant, et secundum peccata sua ad corpora pro meritis diriguntur, et dignis sibi quasi carceribus includuntur. Ierunt hi tales post cogitationes suas, et volentes disputare de Dei profundo, versi sunt in profundum : dicentes animas in cœlo ante conversatas, et ibi aliquid boni vel mali egisse, et pro meritis ad corpora terrena detrusas esse. Hoc autem respuit Catholica fides propter evidentem Apostoli sententiam, qua ait : Cum nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali, etc. 1. Melior est ergo fidelis ignorantia, quam temeraria scientia. Elegit ergo eos quos voluit gratuita misericordia, non qua fideles futuri erant, sed ut fideles essent : eisque gratam dedit, non quia fideles erant, sed ut fierent. Ait enim Apostolus : Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem 2 : non ait, quia fidelis eram. Datur quidem et fideli, sed data est etiam prius ut esset fidelis. Ita etiam reprobavit quos voluit : non propter futura merita quæ prævideret, veritate tamen rectissima, et a nostris sensibus remota 3.
<--- Page Split --->
E. Quæstio.
Sed quæritur, Utrum sicut dicitur elegisse quosdam ut boni fierent et fideles, ita etiam concedi debeat reprobasse quosdam ut mali essent et infideles, et obdurare ut peccent: quod nullatenus concedi oportet. Non enim reprobatio ita est causa mali, sicut prædestinatio est causa boni: neque obduratio ita facit hominem malum, quemadmodum misericordia facit bonum.
ARTICULUS IV.
Utrum sicut voluntas Dei habet se ut causa in prædestinatone, ita etiam se habeat in reprobatione?
præscentia Dei non causatur a futuris, quia jam temporale esset causa æterni, et scientia Dei dependeret ad res futuras, quod absurdum est: ergo est locus a causa: ergo Deus est causa iniquitatis damnandorum, quod falsum est: ergo nulla est ibi habtudo illati ad inferens, et tamen argumentatio tenet, quod est inconveniens.
Deinde quæritur de his quæ sunt in Littera, ibi, C, « His tamen videtur adversari, etc. »
Videtur enim sequi ex determinantione Magistri, quod voluntas Dei non solum se habet ut causa in prædestinatione, sed etiam in reprobatone, cum hoc negatum sit in præcedenti distincione, capitulo ultimo.
Item, Videtur etiam præscientia præscitis esse causa damnationis. Dicit enim Augustinus in libro de Civitate Dei, quod si aliquos præsætos ad mortem æternam sciret Ecclesia, non plus oraret pro illis quam pro diabolo 1: ergo videtur, quod necesse sit eos damnari.
Item, Ego infero sic: Iste est præscitus . ergo damnabitur : et quæro unde locus ? Non potest esse ab effectu : quia
SOLUTIO. Dicendum, quod Deus nullo modo est causa iniquitatis, sed est causa damnationis efficiens, non meritoria.
Ad AUCTORITATEM inductam dicendum, quod non habet necessitatem nisi unmutabilitatis consequentiae, et non necessitatis rei, sicut saepius supra dictum est: quia præscientia non tollit liberi arbitrii facultatem : et ideo semper cum ipsa inest potentia ad oppositum.
Ad ALIUD dicendum, ut supra, quod alia est habtudo istius argumentationis, cum dicitur, Iste est præsætus peccare: ergo peccabit: et alia cum sic infertur, Iste est præsætus damnari: ergo damnabitur. In primo enim argumento non est locus a causa vel ab effectu, sed a convertibili supposto per hypothesis: sequitur enim unum istorum ad alud, et e
<--- Page Split --->
converso, iste peccabit : ergo præscitus est peccare : ergo peccabit : et tamen neutrum est causa alterius. In alio autem argumento est locus a causa : quia Deus bene est causa efficiens damnationis.
Si autem tu objicias, quod si est locus a convertibili, tunc unum secundum esse
ponit aliud, et quando est unum, est aliud. Dicendum, quod non est verum : quia ratio conversionis istorum non est quod unum sit ex alio, sicut ex causa, sicut homo et risibile : sed tantum, quia unum ponitur sequi alterum, sicut objectum sequitur scientia quae habetur de ipso, et non causatur ab eo.
F. An ea quæ semel scit Deus vel præscit, semper sciat et præsciat, et semper scierit vel præscierit ?
Præterea considerari oportet, Utrum ea omnia quæ semel scit vel præscit Deus, semper sciat et scierit, ac præsciat et præscierit, an olim scierit vel præscierit, quod modo non scit vel præscit ?
De præscientia primo respondemus, dicentes multa eum præscisse quæ modo non præsci t : cum enim ejus præscientia non sit nisi de futuris, ex quo illa quæ futura erant præsentia fiunt vel prætereunt, sub Dei præscientia esse desinunt, sub scientia vero semper sunt. Præscivit ergo Deus omnia ab æterno quæ futura erant, neque præscire desinit, nisi cum futura esse desinunt. Neque cum præscire desinit aliqua quæ ante præsciebat, minus ea noscit quam ante cognoscebat. Non enim dicitur ex defectu scientiæ Dei, quod aliqua præscierit aliquando quæ modo non præsciat, sed ex ratione verbi quod est præscientia. Præscire enim est ante scire aliquid, quam fiat. Ideoque non potest dici Deus præscire, nisi ea quæ futura sunt.
G. Hic de scientia, dicens Deum semper scire quæ semel scit.
De scientia autem aliter dicimus. Scit enim Deus semper omnia quæ aliquando scit : omnem enim scientiam quam aliquando habet, semper habuit, et habet, et habebit. Ad hoc autem opponitur ita, Olim scivit hunc hominem nasciturum qui natus est, modo non scit eum nasciturum : scivit
<--- Page Split --->
ergo aliquid quod modo non scit. Item, scivit] mundum esse creandum, modo non scit eum esse creandum : aliquid ergo scivit quod modo non scit : et alia hujusmodi infinita dici possunt. Sed ad hoc dicimus, quod idem de nativitate hujus hominis et mundi creatione nunc etiam scit, quod sciebat antequam fierent, licet tunc et nunc hanc scientiam ejus diversis exprimi verbis oportet. Nam quod tunc futurum erat, nunc præteritum est. Ideoque verba commutanda sunt ad ipsum designandum. Sicut diversis temporibus loquentes, eamdem diem modo per hoc adverbium cras designamus, dum adhuc futura est : modo per hodie, dum præsens est : modo per heri, dum præterita est. Itaque antequam crearetur mundus, sciebat Deus hunc creandum : postquam creatus est, scit eum creatum : nec est hoc scire diversa, sed omnino idem de creatione mundi. Sicut antiqui patres crediderunt Christum nasciturum et moriturum, nos autem credimus eum natum et mortuum : nec tamen diversa credimus nos et illi, sed eadem. Tempora enim (ut ait Augustinus) variata sunt : et ideo verba sunt mutata, non fides. Indubitanter ergo teneamus Deum semper omnia scire, quæ aliquando scit.
ARTICULUS V.
futura : hæc autem relatio in aliquo est : non nisi in scientia Dei : ergo variata relatione, aliqua mutatio facta est in scientia, ut videtur.
An scientia Dei sit variabilis ?
Deinde quaeritur de ultima parte istius tractatus quae incipit, ibi, F, « Præterea considerari oportet, |Utrum ea-omnia, etc. » In qua Magister tangit, utrum in Deo cadat mutatio scientiae et præscientiae ?
Et primo determinat de mutatione præscientiae, secundo de mutatione scientiae, ibi, G, « De scientia autem aliter dicimus, etc. »
Concedit Magister in Littera, quod aliquid præscivit Deus quod modo non præscit : et non sequitur, quod sit mutatus, sed potius quod res præscita sit mutata.
Sed de hoc incidit quæstio : quia præscientia dicit relationem scientiae Dei ad
Sed hoc supra solutum est, ostendendo quod relatio variatur altero extremorum variato, sine aliqua mutatione alterius : et ideo verum dicit Magister, quod hoc non ponit mutationem nisi in re scita, et non in Deo sciente.
ARTICULUS VI.
An Deus sciat omnia complexa, ut propositiones, et enuntiatbula quae quandoque scivit ?
Sed dubium incidit circa secundam partem.
Et dividitur in tria, quorum primum est, Utrum Deus sciat omnia complexa,
<--- Page Split --->
ut propositiones, et enuntiabilia quae quandoque scivit?
Secundum est, Utrum illa complexa sint semper vera, ut quidam dixerunt?
Tertuum est, Utrum prima veritate sint omnia vera quae vera sunt, ut quidam alii dixerunt?
scivit, scit, vel quodcumque enuntiabile : scivit autem hanc proposutionem, Socrates nascetur : et hoc enuntiabile, Socratem esse futurum : ergo ipse scit adhuc . et quidquid scitur, est verum : ergo ista est vera, Socrates nascetur, et verum est Socratem esse nascuturum, quod falsum est : ergo non scit quidquid scivit.
AD PRIMUM autem proceditur sic :
Deus scit quidquid scivit. PROBATIO, Quidquid scit per aliquid quod uno modo se habet ad ens et ad non ens in toto tempore, illud non mutatur in scientia : Deus autem scit per ideas uno modo se habentes : ergo ipse non mutatur in sciendo.
Item, Nobilior est scientia quae uno modo se habet, quam illa quae alio et alio modo se habet : nobilius autem in quolibet genere Deo est attribuendum : ergo sua scientia est talis : ergo scit quidquid scivit.
SED CONTRA :
Aristoteles in libro Posteriorum dicit, quod scientia corrumpitur tribus modus, scilicet corruptione scientis, et corruptione scibilis, et oblivione intercidente : constat autem, quod scita a Deo tota die mutantur et corrumpuntur : ergo mutatio erit ex parte scientis secundum scientiam.
Item, Ipse scit quidquid scivt : et quidquid scitur, est verum : ergo quidquid scivit Deus, est verum : scivit autem te fore nascuturum : ergo verum est te fore nasciturum, ut videtur : quod falsum est, quia tu es natus.
Item, Transitus in re etiam sine oblivione et mutatione scientis varat scientiam, ut vult Philosophus : cum ergo saepe fiat hujusmodi transitus ex parte rerum, videtur variari scientia Dei.
Si forte dcas, quod in argumentis illis incidit fallacia figurae dictionis et accidonts, Deus scit quidquid scivit : sed scivit te nasciturum : ergo scit te nasciturum : ex eo quod mutatur quid in quo modo se habere. CONTRA : Sumo istam, Quamcumque propositionem Deus
SED CONTRA : 1. Scientia Dei nihil accipit a rebus : ergo variatus rebus non variatur ipsa, sed stabilis manet.
- Item, Nihil aeternum variatur secundum variationem rerum temporalium : scientia Dei est aeterna : ergo non variatur secundum variationem temporalium : ergo quidquid scivit Deus, scit adhuc.
SOLUTIO. Dicendum, quod si vellemus Solutio. parumper sequi antiquam Nominalium oppinonem, diceremus Deum scire quidquid scivit : et tunc diceremus, quod propositio vel euntiabile quod semel est verum, semper erit verum : sed unum numero enuntiable non est resumendum nisi respectu ejusdem temporis, ut cum dictur, mundum fore est verum : illud verum est ratione aeternitatis antecedentis tempus. Si autem modo resumatur, debet resumi ratione ejusdem temporis : hoc autem non significatur nunc ut futurum vel præsens, sed significatur ut præteritum : ergo significatur per istam, mundum fusse est verum, et mundum fore tunc, et fusse modo, etiam enuntiabile unum et ratione ejusdem temporis verum est, sed diversis modus significati. Et hoc plane extrahitur de Luttera : quia Magister ita solvit : et tenendo illam Nominalium opinionem, planum est respondere objectus. Sed quia hoc non est probabile, quod mundum fore et mundum fuisse sint enuntiable unum, eo quod Philosophus probat in Prædicamentis, quod una oratio sine sui mutatione, sed mutatione rei, suscepti bilis est contrariorum : quia ex eo quod res est vel non est, oratio vera
<--- Page Split --->
vel falsa est : idcirco videtur mihi, quod sint duo enuntiabilia, mundum fore, et mundum fuisse, et unum verum, et aliud falsum : et videtur mihi, quod de complexis loquendo, Deus non scit qudqud scivit, propter transitum et transmutationem quæ est ex parte rerum : nec facio vim de illa solutione, quod mutetur quid in quo modo se habere : qua videtur mihi tuga esse. Qualiter autem Deus simplci scientia cognoscat et composita et complexa, supra est determinatum.
Ad hoc autem quod contra objectur, dicendum quod hoc nullam mutatonem ponit in Deo, sed tantum scibilia aliter se habere ad suam scientiam, quam prius se habuerunt. Unde sua scientia aliter transit super rem, quando est, et aliter quando non est.
Ad aliud dicendum, quod nobilissima est scientia, quæ sine mutatione scientis cognoscit de unoquoque modo sicut est : quia cognoscere uno modo, sive sit, sive non sit, ponit confusionem in scientia divina et imperfectionem, et ideo talis scientia non est danda Deo : et ideo ponendum, quod ille alius modus transeundi scientiam super rem cum est et cum non est, ponit mutatonem in scibili et scito.
Ad object. 1. Ad hoc quod ultimo in contrarium iterum objectur, dicendum quod licet nihil accipiat a rebus, tamen respectum ponit ad eas, et ille respectus variatur re variata.
Ad object 2. Ad aliud dicendum, quod æternum non variatur in se, sed respectum variari qui est in tempore, nihil est inconveniens, sicut sæpius supra visum est.
ARTICULUS VII.
Utrum enuntiabilia semper sint vera ?
Secundo quaeritur, Utrum enuntiabilia semper sint vera ?
Videtur, quod non : quia
Ex eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa est : ergo non semper est vera proposito, vel enuntia bile, quod aliquando est verum.
Item, Secundum hoc nihil diceret Aristoteles, quando dicit orationem secundum rei mutationem susceptibilem esse contrariorum.
Sed rationes Anselmi sunt contra hoc. sed contra. Est enim veritas, rectitudo sola mente perceptibilis, scilicet quando res facit hoc, quod ut faciat accept a prima veritate : ut signum me sedere, sive quod ego sedeo, hoc significat, sive ego sedeam, sive non : ergo videtur, quod quocumque modo varietur res, ipsum semper in significando servat rectitudinem sola mente perceptibilem : ergo semper servat veritatem : ergo quod semel est verum, semper est verum, quia eadem ratio est de omnibus aliis.
SOLUTIO. Secundum Anselmum oportot distinguere, quod in signis est duplex rectitudo, scilicet facere hoc, quod ut faciat accept a prima veritate, et facere hoc propter quod illud accept a prima veritate : sicut haec oratio, me sedere, accept a prima veritate, ut significet me sedere, sive sedeam, sive non : et accepti propter hoc, ut significet me sedere, dum sedeo : et non significet, dum non sedeo : quia quodlibet signum accepti significare propter hoc, ut significet quod est esse, et quod non est, non esse . et non quod significet esse quod non est, vel e converso.
Dicendum ergo, quod prima veritas est in signo, secundum rectitudinem quam habet in significando : sed secunda est in ipso, secundum quod æquatur ei res significata : et sic in secunda supponitur duplex rectitudo, scilicet signi, et rei : in prima autem tantum altera. Primam autem habet signum in eo quod signum est : et ideo illa inseparabilis est ab ipso. Secundam autem habet, in quantum adæquatum est rei cujus signum est : et ideo
<--- Page Split --->
illa mutabilis, sicut res efficitur : tamen secundum Anselmum qui subtiliter considerat, curvitas magis est ex defectu rei, quam signi : et ideo dicit Anselmus, quod veritas est inseparabilis a signo : sicut comburere vel calefacere est inseparabile ab igne.
His habitis, planum est respondere ad objecta.
Ad 1 et 2. Ad PRIMA enim duo dicendum, quod procedunt de secunda veritate quae causatur a re adæquata cum signo, et bene conceditur, quod illa mutabilis est.
Ad ea quae in contrarium objiciuntur, dicendum quod omnia procedunt secundum primo modo dictam veritatem.
ARTICULUS VIII.
ergo omnia veritate una vera sunt, ut videtur.
- Item, Secundum hoc quod sunt in prima veritate (sicut dicit Anselmus in Monologio) sunt hoc quod veritas ipsa : sed ipsa veritas æterna veritate est vera : ergo omne signum æterna veritate est verum, ut videtur.
Sed contra :
Veritas signi est in signo, ut forma in subjecto. Si ergo signum verum est veritate prima, prima veritas erit forma multorum signorum, quod haereticum est.
Item, In quibus non est una ratio significandi numero vel specie, impossibile est unam rectitudinem numero vel specie esse : ergo impossibile est ipsa habere rectitudinem unam : rectitudo autem est veritas, ut dicit Anselmus : ergo impossibile est omnia esse una veritate vera.
An prima veritate sint omnia vera quae vera sunt ?
Tertio quaeritur, Utrum prima veritate sint omnia vera quae vera sunt ? Et loquamur de veritate primo modo dicta.
Videtur autem quod sic : quia
Dicit Anselmus in libro de Veritate : « An putas aliquid esse aliquando, aut alucibi, quod non sit in summa veritate, et quod inde non acceperit quod est in quantum est, aut quodpossit alud esse quam ibi est ? » Et respondet non esse putandum.
Item, Ibidem : « Quidquid vere est, in quantum est, hoc est quod ibi est : et absolute concludere potes, quoniam omne quod est, vere est : ideo quoniam non est aliud, quam quod ibi est. »
Item, Nihil est incommutabile nisi veritas prima : veritas ligni est incommutabilis : ergo ipsa est veritas prima.
Item, In eadem veritate est unum signum in qua alud, quoniam omnia sunt hoc quod sunt in prima veritate :
Solutio. Anselmus non intendit omnia esse vera una veritate, nisi secundum quid, scilicet exemplariter, et effective : et hoc verum est : quia exemplar rectitudinis significandi est unum : et Deus est causa veritatis ubicumque sit veritas. Et ideo veritas illa quae est in signis, potest attendi dupliciter, scilicet secundum processum ab exemplari in signum : et sic una est veritas in eo a quo procedit, sed non una unitate ejus in quod procedit : sicut lineæ procedentes a cento ad circumferentiam uniuntur unitate centri, sed discernuntur diversitate arcuum in quos incedunt ex parte circumferentia : et ideo formaliter et essentialiter sunt veritates plures : exemplariter autem et effective una.
Ad auctoritates Anselmi dicendum, quod non intelligit res esse primam veritatem essentialiter, sed exemplariter : et sic etiam intelligit res esse in prima veritate : quoniam ipse loquitur de rebus quae existunt in propriis naturis.
Ad aliud dicendum, quod vere incommutabile non est nisi veritas et essentia
Solutio.
<--- Page Split --->
prima quæ est Deus : sed incommutabilitas contenti in esse est incommutabilitas signi, quia signum existens quod a Deo in esse continetur, non potest non significare : potest tamen non esse signum, et sic non significare.
Ad aliud dicendum, quod hoc non est verum, nisi exemplariter loquendo. Ad ultimum patet solutio per ante dicta.
<--- Page Split --->