DISTINCTIO XL.
De scientia Dei quantum ad speciales effectus, scilicet de praedestinatione et reprobatione.
A. Quid sit prædestinatio, et in quo differat a præscientia ?
Prædestinatio vero de bonis salutaribus est, et de hominibus salvandis : ut enim ait Augustinus in libro de Prædestinalione sanctorum : Prædestinatio est gratiae præparatio, quae sine præscientia esse non potest 1. Potest autem sine prædestinatione esse præscientia. Prædestinatione quippe Deus ea præscivit, quae fuerat ipse facturus : sed præscivit Deus etiam quae non est ipse facturus, id est, omnia mala. Prædestinavit eos quos elegit, reliquos vero reprobavit, id est, ad mortem æternam præscivit peccaturos.
DIVISIO TEXTUS.
« Prædestinatio vero est de bonis salutaribus, etc. »
Hic incipit pars illa in qua Magister determinat de scientia divina secundum suam speciem.
Et dividitur in duas. In prima determinat de speciebus præscientiæ quæ sunt prædestinatio et reprobatio. In secunda autem tangit quasdam quæstiones de præscientia et scientia, communiter consequentes scientiam Dei secundum
genus et secundum speciem consideratam, quae incipit in penultimo capite sequentis distinctionis XLI, ibi, F, « Præterea considerari oportet, Utrum ea omnia quae semel scit, etc. »
Præcedens autem adhuc dividitur in duas. In prima determinat species præscientiæ, quae sunt prædestinatio et obduratio. In secunda autem quærit, Utrum habeant aliquam causam in prædestinato, vel præscio? Et hæc incipit in principio sequentis distinctionis, XLI, ibi, A, « Si autem quærimus meritum obduratioris, etc. »
Ista distinctio dividitur in duas partes. In prima tangit prædestinationem, in se-
<--- Page Split --->
cunda reprobationem, ibi, D, « Cumque prædestinatio sit gratiae præparatio, etc. »
In prima parte facit quinque : quorum primum est, quod tangit de quibus est prædestinatio. Secundo, ostendit certum esse numerum prædestinatorum, ibi, B, « Prædestinatorum nullus videtur, etc. » Tertio, objicitur contra sophistice, ibi, B, § 2 : « Ad hoc autem objiciunt quidam, etc. » Quarto, objicit fortius, ibi, C, « Verumtamen adhuc instant, etc. » Quinto et ultimo solvit, ibi, C, § 2 : « In hujus quæstionis solutione, etc. »
Sententia autem patet per se, quia Littera est plana.
ARTICULUS I.
Ad quod attributorum debet reduci prædestinatio, utrum scilicet ad potentiam, sapientiam, vel voluntatem?
Sunt autem hic ante Litteram octo quaerenda : quorum primum est, ad quod trium attributorum possit reduci prædestinatio, utrum ad potentiam, vel ad sapientiam, vel voluntatem ?
Secundum, Quid sit re et diffinitione? Tertium autem, Utrum sit entis, vel non entis?
Quartum, Utrum sit æterna, vel temporalis ?
. Quintum, Utrum sit solius rationalis creaturæ, vel etiam alterius ?
Sextum est, Utrum sit omnis rationalis creaturæ, vel solius hominis.
Septimum est, Utrum sit omnis hominis, vel quorumdam hominum tantum ?
Octavum et ultimum, Utrum sit prædestinatio multiplicata secundum singulos prædestinatos, vel omnes prædestinati sint in uno, scilicet in Christo.
Quæratur ergo primo, Utrum sit potentiæ, vel sapientiæ, vel voluntatis sive bonitatis ?
Videtur autem, quod sit scientiæ : quia
Magister supra, in principio distinctionis XXXV ponit prædestinationem inter nomina quibus significatur scientia : ergo ad scientiam reducitur.
Item, Non est destinare, nisi in animo proponentis : proponere autem est præconcipere de faciendo aliquo : conceptio vero est secundum intellectum præscientem opus : cum ergo prædestinatio sit talis præconceptio, videtur prædestinatione cadere sub scientia.
Item, In quo genere est superius ad aliquid, in eodem est inferius quod accipitur sub illo : sed præscientia est in genere scientiæ : ergo prædestinationi, quæ est sub præscientia, ut supra habitum est *, erit in genere scientiæ.
Sed contra videtur esse in genere poSed c tentiæ :
Quia, ut habetur hic, prædestinationi est præparatio gratiæ : præparatio autem actus potentiae est : ergo et prædestinatio, ut videtur.
Item, Prædestinationi est æterna, et hic supponatur, quia infra habet probari : prædestinati autem non sunt ab æterno, nisi in potentia causæ efficientis : ergo videtur, quod prædestinationi reducatur ad potentiam, quia potentia causæ efficientis est.
Similiter videtur, quod ordinetur ad voluntatem :
Quia diffinitur per voluntatem : dicit enim Augustinus, quod prædestinationi est voluntas vel propositum miserendi.
Item, Gratia et gloria quæ sunt effectus prædestinationis, sunt indicantia bonitatem : bonitas autem est dispositio voluntatis : ergo et prædestinationi.
Item, 1 ad Timoth. ii, 4 : Qui om-
<--- Page Split --->
nes homines vult salvos fieri, etc. Voluntas autem salutis est ex praedestinatione: ergo videtur quod praedestinatio ordinetur ad voluntatem.
SOLUTIO. Dicendum, quod praedestinatio est in genere scientiae effectivae sive practicee, et sic aliquid habet scientiae et aliquid voluntatis : et quia haec inclinant potentiam ad opus, ideo habet etiam aliquid de actu potentiae. Sed hoc quod est scientiae practicee, dat ei esse : id autem quod est voluntatis et potentiae, est in ipsa per modum proprietatis, secundum quod voluntas est de scito practice, et secundum quod potentia operans extendit se per opus ad faciendum id : et ideo concedendae sunt rationes prime.
Ad in autem quod objicitur de potentia, dicendum quod haec est praedestinationis quasi consequenter secundum intelligentiae rationem, scilicet quia scientia talis est ad opus.
Ad in autem quod objicitur de voluntate, dicendum quod talis scientia semper voluntati est conjuncta : sed tamen praedestinatione magis accipit nomen ex parte scientiae, quam ex parte voluntatis : nihil autem prohibet aliquid sic quoad diversa quae sunt in ipso, ordinari sub diversis generibus.
dico, iste est praedestinatus, dico aliquid significando passive : ergo significo illud esse ab alio in isto : talis autem modus significandi non convenit Deo, quia nihil habet ab alio : ergo praedestinatio praedestinati non est Deus.
Præterea, Nihil quod est Deus, denominat hunc prædestinatum : ergo prædestinatio non est Deus.
Item, Actio, et passio sunt entia quae secum habent oppositos respectus : quod patet ex eorum diffinitionibus cum dicitur, actio est secundum quam in id quod subjicitur agere dicimur : et passio est effectus illatioque actionis. Ergo non conveniunt eidem, nec possunt eidem inesse. Cum ergo Deus sit prædestinans, ipse non erit prædestinatio qua ille vel ille est prædestinatus : ergo cum prædestinatio sit prædestinati, prædestinatio non est Deus.
Item, Cum dicitur, Deus creat, res verbi quae est creatio, idem est quod reductio de nihilo in aliquid : haec autem reductio ut forma est in reducto : ergo in creatura, et non in Creatore : ergo similiter prædestinatio erit in prædestinato, et non in Deo : ergo realiter non est Deus.
Item, Absurdum videtur, quod Deus dicatur damnandorum reprobatio. Cum ergo non plus ponat prædestinatio in creatura, quam reprobatio, videtur etiam prædestinatio non esse Deus.
SED CONTRA :
Sed contra.
ARTICULUS II.
Quid est prædestinatio in re ?
Deinde quaeritur quid sit?
Et hoc dividitur in duo, scilicet ut quaeratur primo, Quid sit re? et secundo, Quid sit diffinitione?
AD PRIMUM proceditur sic :
Videtur, quod praedestinatio sit aliquid creatum, et non Deus : quia cum
Nihil est ab aeterno nisi solus Deus : praedestinatio autem qua omnes sunt praedestinati qui salvabuntur, est ab aeterno : ergo ipsa est Deus.
Item, Cum dicitur, praedestinatio est propositum miserendi, nihil cadit in diffinitione in recto quod non sit Deus. Similiter cum dicitur, praeparatio gratiae in praesenti et gloriae in futuro : praeparatio enim est Deus praeparans, quoniam Deus agens est sua actio : gratia autem et gloria cadunt ibi in obliquo : ergo videtur, quod praedestinatio praedestinatorum sit Deus ipse.
<--- Page Split --->
Solutio.
Solutio. Sine praejudicio loquendo, consentio ultimis duabus rationibus, quod praedestinatio secundum id quod est accepta, sive sumatur ex parte praedestinantis, seu ex parte praedestinati, semper Deus est. Si enim accipiatur in eo quod est praedestinatio, nihil ponit in tempore aliquo: et si habeat effectum quandoque in praedestinato respectu cujus est, hoc accidit ei ex parte effectus connotati. Sciendum igitur, quod praedestinatio est quasi medium inter Deum praedestinantem et hominem praedestinatum, et praedestinatio ipsa dicit habitudinem Dei proponentis salvare ad salvandum: et ideo praedestinatio non ponitur in praedestinato, secundum quod ipse est diversus a Deo in natura propria existens, sed secundum quod ipse est in scientia Creatoris : sed secundum hoc quod ibi est, probatum est supra, quod ipse est creatrix essentia, et non natura creata: ergo quod sic ponit circa ipsum, non distinguitur ab essentia divina, sed est ipsa essentia divina, et cointelligitur respectus ad rem quam operabitur Deus in futuro.
DICENDUM ergo ad primum, quod cum dicitur, praedestinatus, non significatur ibi passive nisi quoad modum quoad nos, et non secundum rem : est enim sensus, quod iste est praevisus salvari, et ly praevisus non ponit aliquid secundum rem extra praevidentem, licet ponat respectum quoad aliquid, quod in futuro erit aliud a Deo, circa quod erit effectus praedestinationis. Unde tali modo significandi active vel passive sufficit diversitas rationis quae est inter praevidentem, et praevisum non in se, sed in ratione ideali, in qua fuit ab aeterno.
Ad aliud dicendum, quod praedestinans et praedestinatus non se habent ut simpliciter activa et passiva secundum naturam, sed tantum secundum aliquem modum significandi in quo notatur dependentia salvandi ad salvantem secundum rationem, id est, causae efficientis, et non e converso.
Ad aliud dicendum, quod non est simile: quia cum dicitur, Deus creat, hoc non convenit Deo, nisi ex tempore : unde non nominat tantum respectum ad creaturam, sed etiam effectum in creatura, et illa potest essentialiter esse res verbi, licet sit a Deo: sed cum dicitur, Deus praedestinavit Petrum vel Paulum, non notatur nisi respectus ad creaturam, qui convenit ab aeterno, et ideo nihil ponit extra Deum.
Ad aliud dicendum, quod meo judicio non est absurdum, ut dicatur Deus reprobatio: in reprobatione enim non dicuntur nisi duo, scilicet praevisio iniquitatis, et praeparatio pene: et utrumque quod in recto cadit in diffinitione reprobationis, nominat essentiam divinam cum respectu ad id quod oblique cadit in diffinitione illa, scilicet iniquitatem et peneam: quorum primum non ponit in Deo speciem propriam, secundum autem habet ibi speciem. Unde non reputo absurdum, quod Deus dicatur reprobatio ipsa qua reprobantur iniqui.
ARTICULUS III.
Quid est praedestinatio diffinitione?
Ad aliud dicendum, quod praedestinatio formaliter non est in praedestinato : quia non dicit formam cujus esse absolute terminetur in eo, sed potius respectum ad salvandum, cui sufficit ut sit secundum quid, scilicet in idea, ut talis forma significetur in ipso.
Ad secundum proceditur sic, et ponuntur multae diffinitiones praedestinationis : habemus enim unam hic in Littera in ultimo capite istius distinctionis : « Praedestinatio est praescientia et praeparatio
<--- Page Split --->
beneficiorum, quibus certissime liberantur quicumque liberantur1. »
Alia est Augustini in libro de Fide ad Petrum hæc : « Prædestinatio est gratuitæ donationis præparatio. »
Alia est Augustini in libro de Prædestinatione Sanctorum hæc : « Prædestinatio est propositum miserendi. »
Item, « Prædestinatio est alicujus in finem destinatio. »
Item, Magistri ponunt aliam : « Prædestinatio est præparatio gratie in præsenti et gloriae in futuro. »
Objicitur autem contra primam : quia 1. Prædestinatio non videtur ponere præparationem quæ addat aliquid supra præscientiam : cum enim sunt tria, essentia divina, et respectus ad creaturam, et effectus in creatura : præscientia dicit duo priora, et non tertium : eadem autem duo etiam dicit præparatio, et non tertium, quia cum præparatio sit ab æterno, non dicit effectum in creatura : ergo videtur, quod unum nihil addat super alterum : ergo unum superflue conjungitur alteri.
Præterea, Beneficia multiplicia sunt, quæ non omnia cadunt in ratione gratie gratum facientis : quæ tamen liberant ab aliquibus malis : numquid igitur istorum est prædestinatio ? Videtur quod non : quia non dicimus flagellatorum esse prædestinationem, cum tamen dicatur, II Machab. vi, 13 : Multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, extremi beneficii indicium est.
Item, Damascenus dicit, quod Deus non compellit ad virtutem, nec suadet vitium 1. Ergo videtur, quod non certissime liberat prædestinatio.
Item, Certissimus modus, est modus necessitatis demonstrativæ : sed prædestinatio non habet hunc modum in liberando, eo quod non tollit libertatem a
libero arbitrio : ergo videtur, quod non certissime liberat prædestinatio.
Similiter objicitur de secunda, quod dicitur, « Gratuite donationis præparatio. »
Non enim dicitur præparari res quando non est, nisi in causa efficiente, ut patet : cum enim dicitur, domus præparatur, non intelligitur præparari per hoc quod habetur artifex sciens et potens, sed potius quando dolantur ligna et eriguntur partes domus : ergo similiter gratuitæ donationis præparatio, non est nisi quando jam præparatur liberum arbitrium ad suscipiendum, et quando infunditur gratia : hæc autem non sunt ab æterno : ergo præparatio gratuitæ donationis non est ab æterno : sed prædestinatio est ab æterno : ergo male per præparationem diffinitur.
Item, Gratuita donatio est id quod datur sine meritis, quia gratuita donatio non est nisi id quod datur gratis : ergo videtur, quod secundum illam diffinitionem non sit nisi gratiae primae, et non gloriae, vel gratiae subsequentis quæ datur post prævenientem : quod est contra diffinitionem ultimam.
Similiter objicitur de tertia.
- Prædestinatio enim est ab æterno : ergo videtur, quod non causatur ab aliquo temporali : miseria autem temporalis est : ergo videtur, quod prædestinatio non respicit statum miseriæ, nisi per accidens : ergo non est propositum miserendi, ut videtur, nisi per accidens : ergo per hoc non erit diffinienda prædestinatio.
Item, Secundum hoc non omnibus convenit, qui tamen prædestinati sunt, ut Angeli et Christus : nulla enim miseria sublevata est in eis.
Item, Homo esset prædestinatus etiamsi non peccasset : et tamen non esset ablata ab eo aliqua miseria.
<--- Page Split --->
- Præterea quæritur, Utrum intelligitur de miseria culpæ vel de miseria pœnæ, vel utraque? Et videtur, quod de miseria culpæ : quia consuevit dici, quod prædestinatio necessario ponit gratiam finalem, hæc autem non relevat nisi culpam et non pœnam. SED CONTRA : Gratia et gloria tollunt pœnam et culpam : prædestinatio autem est præparatio gratiae et gloriæ in futuro : ergo videtur, quod intelligitur de utraque miseria.
videntia et prædestinatio sunt eorum quae non sunt in nobis, sive in potestate nostra : sed gloria aliquo modo est in potestate nostra per gratiam, cadit enim sub merito, quod est in potestate nostra : ergo videtur, quod gratiae et gloriæ non sit prædestinatio ?
PRËTEREA , Cumuniusreiunicasitdif - finitio , quæritur , Penesquidsumanturassignatædiffinitiones ?
Eodem modo objicitur de sequenti, quod « prædestinatio est alicujus in finem destinatio. »
Si enim ponitur ibi finis in quem est destinatio, necessario præsupponit principium ejusdem destinationis, et medium per quod est destinatio: quæ ergo sunt illa?
Item, Cum destinare sit æquivocum ad proponere et mitterre, videtur magis sumi pro proposito, quam pro missione. PROBATIO. Non enim mittitur nisi qui est : sed prædestinatur qui non est : ergo prædestinare non est destinare aliquem, sed potius destinare aliquid ante in proposito, sicut dicitur, II Machab. VI, 20, de Eleazaro, quod destinavit non admittere illicita propter vitæ amorem. Hoc etiam videtur per Joannem Damascenum, ubi vocat prædestinationem, prædeterminationem 1 : prædeterminatio autem potius est præmeditantis, quam præmittentis aliquem in aliquid.
Item, Si prædestinatio esset destinatio alicujus in aliud, non diceretur præparatio gratiae et gloriæ : quia gratia et gloria non diriguntur ad aliquid : sed potius diceretur præparatio Angeli vel hominis qui dirigitur.
Tandem objicitur etiam contra ultimam : quia
Præsens gratia et gloria in futuro dicunt aliquid in tempore, cum tamen prædestinatio nihil dicat in tempore.
Item, Damascenus dicit, quod pro-
SOLUTIO . Dicendum , quodprædestina - tioquoadaliquidsuiinomnibusillisdif - finitionibusdiffinitur : etquiaplurasuntinipsa , ideopluresdanturdiffinitiones . Potestenimprædestinatiodiffiniriinse , velsecundumstatumaliquemprædesti - n a r i . Siinse : tunchabetinsegenusremotum , etcoarctationemilliusgenerisperactumcausæoperantis , eteffectussuos . Veletiampotestattendinomenprædestinationis . Dicoergoquodprimadaturpergenusremotumquodestpræ - scientia , etcontrahiturperactumoperan - tiscausæ , eteffectumproximumquiestbeneficiacertissimeliberantia . Secundaautemnonconsideratnisiactumcausæoperantiseteffectum . Ultimaautemef - fectumproximumetremotum , quief - ficiturmediantealio : quiagratiaaliquomodoefficitgloriam . Tertiaautemdatursecundumstatumprædestinatiejusdemquiestinmiseria , uthomopostpec - catum . Quartaautemestratioexpla - nansnomenprædestinationis . Etperhocpatetsolutioadultimum .
AD PRIMUM autem dicendum, quod licet prædestinatio non dicat effectum in creatura, tamen per modum significandi aliquid addit supra præscientiam : quia præscientia de se non ponit causalitatem ad præscium, sed præparatio dicit sufficientiam causalitatis ad actum et effectum.
AD ALIUD dicendum, quod prædestinatio non est proprie nisi gratiae, et glo-
<--- Page Split --->
riæ, et alia sunt indirecte operantia ad liberationem, sicut satisfaciendo, vel humiliando, vel tantum reddendo : directe autem operatur liberationem gratia, quæ facit dignum vita æterna, et dirigit in regnum : unde etiam alia beneficia sunt communia prædestinatis et non prædestinatis, sed non gratia gratum faciens finalis : et ideo patet, quod illa est effectus prædestinationis.
Ad aliud dicendum, quod prædestinatio non compellit ad virtutem, sed tamen finaliter facit eam in libere acceptante et volente : quia licet non cogatur accipere eam, tamen inevitabiliter inclinabit voluntatem ad accipiendum eam.
Ad aliud dicendum, quod non est in præscientia et prædestinatione certitudo demonstrationis : quia non sunt causæ per quas inferri possit salus de necessitate rei, sed de necessitate consequentiae tantum, ut supra diximus de infallibilitate præscientiæ divinæ 1, et iterum infra ostendetur, cum quæretur de certitudine numeri prædestinatorum.
Ad 10 quod objicitur de secunda diffinitione, dicendum quod aliter est in artifice creato, et artifice increato : quia artifex creatus non producit materiam, sed præparat eam tantum, accipiendo eam ab extrinseco. Deus autem et producit id quod est necessarium ad opus, et operatur præparando in ipso. Sunt enim tria, scilicet ars, natura, et Deus. Ars operatur super materiam imprimendo speciem artis, non dando materiæ virtutem conservativam formæ quam imprimit, ut patet in figura incisionis, quam lapis continet non ex virtute quam accipit ab artifice, sed per virtutem quam habet ex natura. Natura autem dat formam et conservantia formam : cum enim generans dat formam et transmutando materiam a forma quam prius habuit, et ab accidentibus et virtutibus quas prius habuit, dando formam, dat omnia acci-
dentia composito ex forma illa quæ conservant formam in materia. Deus autem agit totum, et 'materiam, et formam, et proprietates : et ideo præparatio sufficiens est in ipso solo sciente, potente, et volente etiam antequam agat : sed non sic est in materia, et adhuc minus in arte : unde non erat simile quod pro simili inducebatur.
Ad aliud dicendum, quod quidam dicunt cum Damasceno, quod prædestinatio per se non est nisi gratiæ, et gloriæ per consequens, et non primo, eo quod datur nostro operi quod est in potestate nostra. Sed melius potest dici, quod verum dicit Damascenus : sed tunc prædestinatio est trium, scilicet gratiæ, et meriti, et gloriæ. Et gratia quidem non est in potestate nostra, ita quod sit a nobis secundum id quod est, licet possimus aliquid operari ad ipsam, scilicet faciendo quod in nobis est. Meritum autem non est in potestate nostra in quantum est meritorium, quia hoc est a gratia : sed tamen est a potestate nostra alio modo, scilicet quia actus meritorius est a nobis : liberum enim arbitrium dat actum, et gratia informat eum. Sed gloria non est in potestate nostra secundum quod est abundans supra meritum : est enim relata ad id quod est in potestate nostra, per hoc quod datur actibus meritoriis : et hoc non in omnibus, quia in parvulis effectus prædestinationis non est opus, sed gratia et gloria tantum.
Ad 10 quod objicitur de tertia dicendum, quod bene potest dici, quod hæc diffinitio respicit statum ex parte prædestinati, quem prævidet Deus : et quod hac diffinitione prædestinationi non convenit omnibus prædestinatis, sed homini cadenti tantum. Vel si velimus generaliter extendere prædestinationem, tunc dicimus, quod miseria in diffinitione non respicit miseriam quæ sit in prædestinato, sed quæ esset nisi esset effectus præde-
<--- Page Split --->
stinationis : misericordia enim prævenit miserendo, ne incidat in miseriam : et hac miseria miser esset Angelus et etiam natura humana in Christo assumpta, si a gratia unionis separaretur, vel non tunc fuisset assumpta : et nullum dubium habet diffinitio.
ex parte præparantis : et ideo non sequitur, quod prædestinatio aliquid habeat ex tempore.
Ad aliud patet solutio per ante dicta.
Ad 2. Ad ultimum autem quod contra illam diffinitionem objicitur, dicendum quod bene potest intelligi de utraque miseria secundum' ordinem, ut primo tollatur culpa per gratiam, et pœna per gloriam.
ARTICULUS IV.
Ad 1. Ad m quod objicitur contra sequentem diffinitionem, dicendum quod in veritate ibi est finis destinationis et medium et principium. Principium autem est propositum, et præparatio gratiae est quasi medium quod opponitur in cursu qui est in tempore, et gloria est ut finis : et ideo incipit ista destinatio ab aeterno, et dirigitur per tempus totius cursus, iterum in aeternitatem.
Ad aliud dicendum, quod utroque modo intelligitur cadere destinatio in ratione prædestinationis. Uno modo ratione propositi destinantis, et alio modo ratione directionis. Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod licet non destinetur nisi qui est, tamen prædestinari potest qui non est in propria natura, licet sit in Dei notitia : quia præpositio composita verbo, notat antecessionem aeternitatis ad tempus.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod in utrisque intelligitur præparatio : Deus autem præparat eligendo quos dirigit, et præparat eis bona quibus habiles fiunt directioni : tamen effectus solius gratiae et gloria exprimitur, quia illa dicunt medium et finem directionis, quam importat prædestinatio in abstracto significata.
Ad m quod objicitur contra ultimam diffinitionem, dicendum quod præparatio gratiae et gloriae non ponit gratiam et gloriam secundum actum, sed tantum
An prædestinatio sit entis, vel non entis 1 2
Tertio quaeritur, Utrum prædestinatio sit entis, vel non entis ?
Videtur autem, quod entis : quia
Dicitur, ad Roman. 1, 4 : Qui prædestinatus est Filius Dei in virtute. Ibi ponit Origenes talem litteram : Qui prædestinatus est in virtute : et dicit super illud in Glossa : Destinatio est ejus qui est. Ergo videtur, quod prædestinatio sit entis.
Item, Prædestinatio est præparatio : sed præparatio est entis : ergo et prædestinatio.
Item, Electio est propositis duobus, unius præoptatio, ut vult Damascenus : ergo electio est entis : ergo et prædestinatio : quia prædestinatio non est nisi electorum.
Item, Prædestinatio est sciti tantum : scitum autem est ens : ergo et prædestinatio est entis.
SED CONTRA :
Ad Eples. i, 4 : Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem : sed ante mundi constitutionem non eramus : ergo prædestinatio non videtur esse entis.
Item, Prædestinatio est æterna : prædestinati autem non sunt ab æterno : ergo, etc.
<--- Page Split --->
- Item, Supra habitum est ab Augustino, quod eliguntur qui non sunt : nec errat qui elegit, nec vane elegit 1 : ergo videtur, quod non sit entis.
ARTICULUS V.
Solutio. Dicendum, quod prædestinatio ut prædestinatio non est entis simpliciter, sed secundum quid entis, hoc est, in notitia divina, sicut sæpius expositum est.
Utrum prædestinatio sit æterna vel temporalis ? et, An ponat aliquid in tempore in prædestinato * ?
Ad PRIMUM autem dicendum, quod prædestinatio quidem non est nisi entis : sed prædestinatio dicit ordinem antecessionis ad prædestinatum, et ideo potest esse non entis : et huic non contradicit Origenes. Si autem tu dicas, quod ipse sumit pro eodem destinationem et prædestinationem : tunc respondeo, quod destinatio sic scripta non ponit ens simpliciter, sed secundum quid in notitia divina.
Quarto quæritur, Utrum sit æterna, vel temporalis ?
Videtur autem esse æterna : quia
Est species præscientia : cum ergo præscientia sit æterna, et ipsa prædestinatio erit æterna.
Item, Probatum est, quod ipsa est Deus prædestinans : nihil autem est Deus nisi æternum : ergo prædestinatio est æterna.
Ad ALIUD dicendum, quod præparatio non ponitur hic nisi secundum habitum penes sufficientiam præparantis, et non penes actum qui ponit gratiam in creatura.
- Item, Propositum miserendi non dicit nisi æternum : cum igitur prædestinatio dicat propositum miserendi, ipsa erit æterna.
Ad ALIUD dicendum, quod electio non ponit hic nisi existentes secundum quid, scilicet in notitia eligentis : et præoptatio est eorum quos scit bene recepturos gratiam, et bene usuros ea : non tamen ponuntur absolute esse.
Sed contra :
Nihil æternum diffinitur per temporale : prædestinatio diffinitur per temporale, quia per gratiam et gloriam : ergo non est pure æterna.
Ad ALIUD dicendum, quod scitum in nobis ponit ens prius natura vel tempore : sed in Deo est e converso : quia sua scientia non dependet ab ente ut a causa, sed potius e converso ens dependet ab ipsa, quia causatur ab ea.
Juxta hoc quæritur, Utrum ponat aliquid in tempore in prædestinato ?
Videtur autem, quod sic : quia, Joan. 1, 47 et seq., dicit Glossa, quod melius fuit Nathanaeli utramque naturam in Christo cognoscere, quam esse prædestinatum. Cum igitur comparatio sit inter bona univoca, et cognitio duarum naturarum in Christo fuerit bonum temporale, videtur quod aliquid temporale ponat in prædestinato.
Item, Videtur falsum quod dicit Glossa, quia utramque naturam in Christo potest cognoscere etiam malus et damnatus : ergo cum prædestinatio non sit nisi sal-
<--- Page Split --->
vandorum, ut habetur in Littera, videtur prædestinatio melius aliquid, quam cognitio duarum naturarum in Christo. Si forte dicas, quod hoc est ideo, quia prædestinatio nihil ponit in prædestinato, sed cognitio aliquid ponit. Contra: Secundum hoc non potest esse comparatio : quia ejus quod non est, nulla est comparatio ad id quod est.
Item, Ad minus ponit gratiam finalem: et illa aliquid est et melius quam cognitio duarum naturarum in Christo.
effectum gratiae conducit ad eam : et ideo comparatur in novæ legis gratia, quæ ostendit gratiam ad quam prædestinati sumus, ad statum in quo non eramus nisi prædestinati ad gratiam, et non habebamus eam, hoc est, gratiam redemptionis, per quam valet nostra gratia quidquid valere potest, ut dicit Magister in III Sententiarum 4. Et sic plana est Glossa.
Et per hoc etiam patet solutio ad sequentia.
SOLUTIO. Dicendum, quod prædestinatio nihil ponit in prædestinatio ut nunc, sed relinquit gratiam finalem ut effectum: tamen semper dicit respectum ad prædestinatum, licet non necessario connotet effectum ut nunc : et ideo de se æterna est, et non temporalis : effectus enim qui . est gratia et gloria, cadit in diffinitione prædestinationis oblique, et nihil sunt de essentia prædestinationis, licet sint ea ad quæ notatur respectus causalitatis ejus.
Et per hoc jam patet solutio ad objectionem : quia æternum denotans respectum ad creaturam, potest bene diffiniri per illam creaturam, dummodo oblique cadat in diffinitione ipsius.
ARTICULUS VI.
An prædestinatio sit solius rationabilis creaturæ, vel etiam alterius ?
Quinto quæritur, Utrum sit solius rationalis creaturæ, vel etiam alterius ?
Videtur autem, quod etiam alterius : quia
- Hoc dicitur in Littera in principio lectionis, quod « prædestinatio est de bonis salutaribus, » ut sunt 'virtutes, et gratia, et gloria, quæ non sunt creaturæ rationales.
Ad nq quod ulterius quæritur, dicendum quod nihil ponit de se in creatura, nec etiam creaturam prædestinatam ponit esse, sed tamen denotat respectum ad ipsam.
Ad hoc autem quod contra objicitur, dicendum quod secundum intentionem Glossæ comparantur duo ad alterum illorum per se acceptum, et hoc secundum statum, et non secundum gratiam personalem vel bonum personale : prædestinatio enim currit in veteri lege, et lege gratiae, sive lege Christi : cognitio autem duarum naturarum in Christo per præsentiam Redemptoris, non fuit nisi in nova lege : et ideo cognitio naturarum non excludit prædestinationem, sed potius per
- Item, Augustinus dicit, quod malis prædestinata sunt pœnae : ergo videtur esse de bonis et malis, rationabilibus et irrationabilibus.
SED CONTRA :
Non destinatur nisi rationabilis creatura : ergo videtur, quod nec prædestinatur nisi illa.
Item, Videtur non esse prædestinatio ad gloriam : quia qui est prædestinatus, semper est prædestinatus : constat autem autem, quod destinatus ad aliquid quando est in illo, non est amplius prædestinatus, sicut Sancti in gloria existentes non habent ulterius quo destinentur : ergo si gloria esset ultimum eorum, non essent prædestinati, quando jam glorificati sunt,
<--- Page Split --->
quod falsum est, quia semper sunt prædestinati : ergo videtur, quod prædestinatio non sit.
ARTICULUS VII.
An prædestinatio sit omnis rationabilis creaturæ, vel hominis tantum ? et, An Christus sit prædestinatus ?
Sexto quæritur, Utrum sit omnis rationabilis creatura, vel tantum hominis ?
Et videtur, quod non sit Angelorum : quia
Prædestinatio est paræp satio gratiæ in præsenti et gloriæ in futuro : in Angelis autem secundum quosdam gratiæ non præcessit gloriam : ergo videtur, quod non sint prædestinati.
Item, Si prædestinatio est propositum miserendi, videtur non competere Angelis, in quibus aut numquam fuit miseria, aut si inest, irremediabilis est, ut in dæmonibus.
Item, Destinari est distantis : distans autem quoad actum contemplationis, non est nisi utens speculo et ænigmate : Angelus autem non utitur speculo et ænigmate, sed videt facie ad faciem : ergo nec convent ei nomen prædestinationis, ut videtur.
naliter. Si participialiter : tunc etiam adepta jam gloria dicitur aliquis vere prædestinatus, quia de præterito verum erit dicere, quod Deus prædestinavit illum. Si autem sumitur nominaliter, et est quasi nomen verbale : tunc adhuc gloria quam adipiscitur, potest considerari dupliciter, scilicet in se prout est finis prædestinationis : et sic non satis proprie dicetur adhuc prædestinatus. Potest etiam considerari continuatio gloriæ et immensitas ex parte objecti in quo est gloria, quod non potest finiri : et sic continue beati intrant gloriam, et possunt adhuc dici prædestinati.
Et per hoc patet solutio ad sequentem partem quaestionis.
Sed contra :
Nulla gratia gratum faciens habetur a creatura rationabili, quæ a Deo non sit præparata et prævisa : cum igitur Angeli stantes acceperunt gratiam, erat eis præparata et prævisa : et hæc duo sunt sub alia prædestinatione : ergo ipsi sunt prædestinati, ut videtur.
Item, Non accipit mansionem beatitudinis, cui ipsa mansio non est prævisa et præparata : ergo cum Angelus acceperit mansionem, erat sibi præparata et prævisa : ergo ipse est in eam prædestinatus ab æterno, ut videtur.
<--- Page Split --->
Quæstio.
ULTERIUS quæritur juxta hoc, Utrum Christus sit prædestinatus?
Videtur, quod sic : Ad Rom. 1, 4 : Qui prædestinatus est Filius Dei in virtute, secundum spiritum sanctificationis 1, ex resurrectione mortuorum Jesu Christi, Domini nostri. Item, hoc dicunt Augustinus et Ambrosius. Item, Origenes ibidem dicit, Destinatur qui est. Ergo videtur, quod non tantum prædestinatus sit, sed etiam personæ competat prædestinatio quæ ab æterno fuit.
Sed contra.
- Ad æternum non potest notari antecessio : Filius Dei est ab æterno : ergo respectu sui non potest notari antecessio : prædestinatio autem notat antecessionem ad prædestinatum : ergo Filio Dei non competit. Si forte dicas, quod competat ei quoad naturam humanam quæ non fuit ab æterno : hoc nihil esse videtur : quia prædestinatio personæ proprie est, et non naturae : unde dicimus Petrum et Paulum, non animas vel corpora eorum, prædestinatos.
Præterea, Augustinus exponit hoc de persona, et non de natura.
Item, Detur etiam, quod de natura intelligatur, adhuc videtur non competere : quia in III Sententiarum 2 dicitur gratia illi homini fuisse naturalis : ergo videtur, quod natura non habuit antecessionem ad gratiam, nec ordine, nec tempore : ergo non fuit destinatus ad gratiam.
Item, Ipse semper fuit comprehensor : ergo semper fuit gloria plenus : numquam ergo in illam fuit destinatus.
Solutio. Dicendum, quod prædestinatio omnis creaturæ rationabilis est, tam hominum quam Angelorum, et est etiam Christi hominis in quantum est homo : ita quod fiat distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum : sed hoc bene concedo, quod non habet se uno modo creatura rationabilis ad
prædestinationem : sed homo habet antecessionem æternitatis ad personam et naturam, et ordinem naturæ ad gratiam, et statum viæ in gratia proficiendo ad gloriam. Angelus autem habet quidem antecessionem æternitatis ad personam et naturam, et ordinem naturæ ad gratiam secundum quosdam natura tantum, secundum quosdam etiam in tempore : sed non habuit distantiam viæ gratiae ad gloriam : secundum quosdam habuit tamen distantiam viæ a confirmatione quæ fuit gloriæ complementum et perfectio beatitudinis. Christus autem non habuit antecessionem æternitatis ad personam, sed ad unam naturamur suarum, nec antecessionem naturæ ad gratiam unionis vel habitus animæ, etam nec distantiam viæ inter gratiam et gloriam animæ in se, sed in membris : in se autem habuit distantiam viæ inter gratiam et gloriam corporis. Et ita patet, qualiter ea quæ sunt prædestinationis, per prius, et posterius inveniuntur in homine prædestinato et Angelo et Christo.
DICENDUM ergo ad primum, quod gratia in Angelis secundum omnes præcessit gloriam quoad confirmationem, licet non quoad habitum gloriæ.
Ad aliud dicendum, quod misericordia præservans a miseria salvatur in Angelis et in homine secundum primum statum, ut dictum est supra.
Ad aliud dicendum, quod distantia est multiplex, scilicet in modo contemplationis et in via proficiendi ad beatitudinem. Primo modo non habuit distantiam, sed secundo modo, si dicatur beatitudo vel beatitudinis pars confirmatio.
Ad m quod ulterius quæritur de Christo, dicendum quod prædestinatio convenit personæ in natura, et non secundum se : et sic salvantur omnia dicta, scilicet Origenis, Ambrosii et Augusti-
<--- Page Split --->
ni : quia tunc quoad personam est, et convenit ei quoad personam destinari et in naturam et gratiam simul et gloriam : non autem convenit ei sic prædestinari : sed quoad naturam solam convenit ei prædestinari in gratiam unionis : quoad personam autem in natura convenit ei, ut dicit Augustinus, præordinari in gratiam reconciliationis, ut præordinatio referatur ad personam, non gratia personæ, sed gratia naturæ.
3.1. AD OBJECTA autem dicendum, quod licet prædestinatio sit personæ, non tamen oportet quod conveniat ei gratia personæ, sed gratia naturæ.
ct.2. AD ALIUD dicendum, quod gratia dicitur illi homini naturalis, non quod sit natura ejus, sed quia est ad esse personam : unde etiam prædestinatio proprie refertur ad suppositum hominis in quantum est hic homo.
ct.3. AD ALIUD dicendum, quod licet distantia viae non fuerit gratiae ab habitu gloriæ, fuit tamen secundum aliquid in corpore et in anima : et in corpore quoad gloriam corporis, in anima autem quoad hoc quod ante mortem compatiebatur corpori, post resurrectionem autem non : et in III Sententiarum 1 dicit Magister, quod Christus meruit sibi impassibilitatem in anima et immortalitatem in corpore.
Dicit Apostolus, I ad Timoth. ii, 4 : Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem sui nominis 2 venire. Ergo omnibus paravit gratiam et gloriam : quia præparatio (ut prius habitum est) non est nisi de voluntate præparantis.
Item, Anselmus dicit, quod non est causa quare quidam non habent gratiam, quia Deus noluit dare : sed potius, quia illo porrigente, illi nolunt accipere : ergo videtur, quod quoad se omnibus æqualiter paravit.
Item, Jacob. i. 5 : Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat. Ergo omnibus paratus est dare.
Item, ad Rom. x, 12 : Idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.
Item, Æternum, ut dicit Anselmus, claudit in se omne tempus et omnia quæ sunt in tempore : sicut præsens tempus claudit in se omnem locum, et omnia quæ in loco sunt : ergo æqualiter se habet ad omnia temporalia : cum ergo prædestinatio sit æterna, videtur quod æqualiter se habeat ad omnes.
Item, Dionysius dicit et etiam Philosophus, quod primum æqualiter se habet ad omnia : sed non omnia æqualiter se habent ad ipsum.
Item, Apocalyp. iii, 20 : Ecce sto ad ostium, et pulso. Ergo videtur, quod omnibus paravit.
ARTICULUS VIII.
Utrum prædestinatio sit omnium hominum, vel quorumdam tantum ?
Septimo quæritur, Utrum prædestinatio sit omnium hominum, vel quorundam tantum ?
Sed contra : Sed contra. Multi sunt vocati, pauci vero electi 3. Cum ergo electio sit prædestinantis, quosdam rejicit, quosdam prædestinat.
Item, Baruch, iii, 27 : Non hos elegit Dominus.
Item, Malach. i, 2 et 3 : Dilexi Jacob, Esau autem odio habui. Et hic multa induci possunt de hoc.
Videtur autem, quod omnium : quia
SOLUTIO. Dicendum, quod prædestina-
1 III Sententiarum, Dist. XVIII. 2 Vulg. habet, veritatis.
3 Matth. xx, 16 et xxii, 14.
<--- Page Split --->
tio non est omnium, sed quorumdam tantum, scilicet præparatorum ad gratiam et gloriam. Quæ autem sit ratio hujus, in sequenti distinctione habet determinari, ubi quæretur, Utrum prædestinatio habeat causam aliquam ?
apponatur relatio ad hoc vel illud, hoc modo vel illo, non est verum : et idem modus solvendi est ad sequentia.
ARTICULUS IX.
An prædestinatio multiplicetur secundum singulos prædestinatos, vel omnes prædestinati sint in uno ?
Octavo et ultimo quaeritur, Utrum prædestinatio multiplicetur secundum singulos prædestinatos, vel omnes prædestinati sint in uno ?
Videtur autem, quod omnes in Christo simus prædestinati : quia
Dicit Apostolus ad Ephes. 1, 4, quod elegit nos in ipso, hoc est in christo, ante mundi constitutionem : cum igitur electio sit prædestinationis, videtur quod prædestinavit nos in ipso.
Item, Ad Ephes. 1, 10, dicit, quod in ipso restauravit quæ in cœlis et quæ in terris sunt 2 : et nihil restauravit quod ab æterno non prævidit et præparavit : ergo videtur, quod in ipso etiam omnia restaurata prædestinavit : omnes autem prædestinati sunt restaurati : ergo omnes prædestinati sunt in ipso, ut videtur.
SED CONTRA :
Prædestinatio est præparatio gratiae, etc. : præparatione autem una non præparatur Christo et Petro : ergo nec prædestinatio una. De hoc autem alibi, scilicet in III Sententiarum satis dictum est 3.
SOLUTIO. Dicendum est, quod non simpliciter, sed quoad aliquid prædestinati sumus in Christo : est enim gratia formaliter gratificans, et quoad hanc non
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod secundum Damascenum i, hoc intelligitur de voluuntate antecedente, et non consequente. Dicitur autem voluntas antecedens, quæ non habet relationem, nec ponit effectum ad nostram causam, hoc est, ad nostra merita : sic enim considerata voluntas nihil producit, nisi ad salutem : voluntas autem consequens est, quæ est ex nostra causa, secundum quam prævidendo malitiam, quosdam reprobat, et quosdam eligit, ut bene gratia utantur.
Ad ALIUD dicendum, quod hoc verum est quoad : se quia aliter non essemus culpabiles gratiam non accipiendo : sed prædestinatio non dicit tantum voluntattem dandi, sed etiam præparationem gratiae illis quos prævidit quod volent accipere : unde dicit relationem ad accipientem. Licet ergo voluntas dantis una sit respectu omnium, non tamen una est relatio ipsius ad accipientem et non accipie nt em, et hanc relationem nominat prædestinatio. Patet igitur, quod nec destinatio se habet uno modo.
Ad ALIUD dicendum, quod illa auctoritas loquitur de appositione gratiae in præsenti : illa enim nulli congrue petenpræti eam negatur.
Ad ALIUD dicendum, quod hoc verum est de æternis quæ accipiuntur ut æternitas est mensura excellens totum tempus : sed non est verum de æternis relatis ad quædam temporalia : et tale æternum dicit prædestinatio, et ideo non est uno modo se habens ad omnes.
Ad ALIUD dicendum eodem modo, quod non adjuncta relatione primum uno modo se habet ad omnia : sed si
sto, quæ in cœlis, et quæ in terra sunt, in ipso. 8 Cf. III Sententiarum, Dist. X.
<--- Page Split --->
sumus prædestinati in Christo : quia gratia nostra numquam essentialiter fuit in Christo. Est etiam gratia expediens nostram gratiam ad actum quoad hoc ut possit nobis valere,' et quoad hanc prædestinati sumus in Christo : quia, ut dicit Magister in III Sententiarum 4, non valeret nobis pænitetia, nec opera nostra, nisi Christus satisfecisset pro nobis : et sic intelliguntur auctoritates inductæ : et per hoc patet solutio ad totum.
Videtur enim hoc esse falsum : quia sunt species scientiae ex opposito divisae, eo quod præscientia dicitur esse malorum, prædestinatio vero bonorum.
P R Ā TEREA q u ā r o , Quare nomen g e - Q u ā stinue , neris retinuit potius reprobatio , quampr ā destinatio ?
SOLUTIO . Adhocdicendum , quodhicsolutio . inLitterapræscientiasumiturutgenusadprædestinationem , etpræscientiamstricteacceptam : etsicverumest , quodprædestinationonestsinepræscientia .
Solutio.
ARTICULUS X.
An prædestinatio potest esse sine præscientia? et, Quare reprobatio potius dicitur præscientia, quam prædestinatio ?
Deinde quæritur de his quæ dicuntur in Littera primi capituli, A, ubi dicit : « Quod sine præscientia esse non potest, etc. »
A D A L I U D d i c e n d u m , q u o d r e p r o b a t i o r e s p e c t u i n i q u i t a t i s p r æ v i s æ n o n d i c i t a l i q u i d c a u s a l i t a t i s v e l e f f e c t u s i n D e o : s e d p r æ d e s t i n a t i o a d d i t , e t r a t i o p e r d i f - f e r e n t i a m a d d i t a m c o n t r a h i t g e n u s : s e d n o n r e p r o b a t i o , e t i d e o r e t i n e t n o m e n g e n e r i s .
Et si tu objicias, quod addit causalitatem ad poenam, dicendum quod poena præparatur non ita ex voluntate sicut gloria : sed præparatur per respectum ad opus nostrum, et Deus non vult eam nisi voluntate consequente.
B. An aliquis prædestinatorum possit damnari, vel reproborum salvari ?
Prædestinatorum nullus videtur posse damnari, nec reproborum aliquis posse salvari. Unde Augustinus in libro de Correctione et gratia : In Apocalypsi, inquit, dicitur, Tene quod habes, ne alius 1 accipiat coronam tuam 2. Si alius non est accepturus nisi iste perdiderit, certus est electorum numerus, id est, non potest augeri vel minui 3.
<--- Page Split --->
Ad hoc autem objiciunt quidam, nitentes probare numerum electorum posse augeri vel minui, sic: Posset Deus non apponere gratiam quibus apponit, et posset subtrahere quibus non subtrahit: quod si faceret, utique damnarentur. Possent ergo damnari isti, qui tamen salvabuntur: posset itaque minui electorum numerus: ita etiam posset augeri, quia posset apponi gratia quibus non apponitur, per quam salvarentur. Possent ergo salvari habita gratia, qui tamen sine ea damnabuntur: posset itaque augeri numerus electorum. Quibus respondemus ex ea ratione dictum esse, et verum esse numerum electorum non posse augeri vel minui, quia non potest utrumque simul esse, scilicet ut aliquis salvetur et non sit praedestinatus, vel ut aliquis praedestinatus sit et damnetur. Intelligentia enim conditionis implicite veritatem facit in dicto, et impossibilitatem in vero. Si vero simpliciter intelligatur, impossibilitas non admittitur: ut cum dicitur, praedestinatus potest vel non potest damnari, et reprobus potest salvari. In his enim et hujusmodi locutionibus, ex ratione dicti dijudicanda est sententia dictionis. Alia namque fit intelligentia, si per conjunctionem hec accipiantur dicta, atque si per disjunctionem: ut supra cum de praescientia agebatur, praetaxatum est. Si enim cum dicis, praedestinatus non potest damnari, intelligas ita, id est, non potest esse ut praedestinatus sit et damnetur, verum dicis, quia conjunctim intelligis: falsum autem si disjunctim, ut si intelligas istum non posse damnari quem dico praedestinatum: potuit enim non esse praedestinatus, et ita damnaretur.
ARTICULUS XI.
Utrum tam numerus numerans quam numerus numeratus electorum certus sit ? et, Utrum scriptus in libro vitæ deleri possit de ipso ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit in secundo capitulo B : « Prædestinatorum nullus videtur posse damnari. »
Ibi enim tangit de numero electorum, circa quem primo quaerendum est, Utrum tam numerans quam numeratus numerus electorum certus est ?
Secundo, Qua certitudine certus est ?
Tertio, Utrum unus possit accipere coronam alterius ? quia hoc videtur dicere in Littera.
AD PRIMUM PROCEDITUR SIC :
Super illud Luc. v, 6 : Rumpebatur rete eorum : dicit Glossa : « Non tot intrant de Judæis, quot prædestinati sunt ad vitam. » Ergo videtur, quod numerus numerans et numeratus possit minui. Ergo eadem ratione potest etiam augeri.
Item, Deuter. 1, 11 : Addat Dominus ad hunc numerum multa millia. Glossa ibidem dicit, « Ad hunc numerum, scilicet præfinitum in scientia Dei, qua novit qui sunt ejus. » Ergo illi numero præfinito est aliquid addibile : ergo videtur, quod non sit certus.
<--- Page Split --->
Item, Job, xxxiv, 24 : Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. Glossa Gregorii ibidem dicit : « Locum vitæ aliis cadentibus, alii sortiuntur. » Ergo videtur, quod ad minus numerus numeratus non sit certus.
Item, Apocal. uu, 11, super illud, Tene quod habes, etc, dicit Glossa : «Aliis cadentibus, alii in locum eorum subindu cuntur. »
Item, Exod. xxxn, 31 et 32 : Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti. Ergo aliquis est delebilis de numero prædestinatorum : ergo mutari potest numerus.
Item per rationem probatur idem sic : Pone numerum signatum quem vis, et unus illorum sit modo : aut ille est liberi arbitrii aut non. Si non : ergo mereri non potest, nec demereri : ergo non erit in regno cœlorum propter meritum : ergo non est de numero prædestinatorum, et hoc est contra propositum. Si autem est in statu liberi arbitrii flexibilis : ergo potest transgredi. Transgrediatur ergo, quoniam possibili posito nihil accidit impossibile : et si transgreditur, possibile est eum mori in tali statu. Moriatur ergo, adhuc nihil debet sequi impossibile : sequitur autem tunc diminutum esse numerum prædestinatorum : ergo possibile est prædestinatorum nunumerum diminui.
Eodem modo penitus probatur, quod possibile est eum augeri. Ponatur ergo aliquis de his qui non includuntur in illo numero, esse nunc : ille habet liberum arbitrium : ergo potest facere quod in se est : faciendo autem hoc, Deus inevitabiliter dabit ei gratiam. Ponamus ergo eum decedere in gratia illa : constat, quod salvabitur : ergo augeri potest numerus prædestinatorum.
SED CONTRA :
Nihil est omnium futurorum quod secundum numerum et speciem et mate-
riam et suppositum Deus ignoret : ergo ipse scit quot et qui salvabuntur : impossibile ergo est, quod numero salvandorum finaliter possit fieri additio vel subtractio : ergo impossibile est numero prædestinatorum posse aliquid adjici vel subtrahì.
PRETEREA , QuæramusdeopinioneQuestiunc . quorumdamdicentium , quodnumeroquonumeratDeusprædestinatos , nonpotestfieriadditiovelsubtractio , sednumeronumerato : dicuntenimilli , quodeodemmodonumeratDeuspluresetpaucioressinevariationeipsius , s i c - utunitasnumeratmultitudinemmajo - remvelminorem , secundumquoddicitgeneraliterPhilosophus , quodnumerusestmultitudomensurataperunum .
V ideturautemhocimpossibile : q u i a
Absurdum est Deo dare scientiam fallibilem et imperfectam, imperfecta autem est quæ non cognoscit omnia etiam in suppositis propriis, quibus distinguuntur res a se invicem : ergo Deus jam novit personaliter omnes salvandos.
Item, Quidquid novit infallibile est, ut habitum est in præcedentibus : ergo impossibile est illi fieri additionem et subtractionem, et sic certus est sibi numerans et numeratus numerus, etiam quantum ad personas.
SOLITIO. Sine præjudicio dicendum puto, quod numerus apud Deum certus est utroque modo : scilicet et formaliter secundum quantitatem discretam, et materialiter quantum ad supposita eorum qui numerati sunt : quia aliter fallibilis et imperfecta esset divina scientia. Et dico, quod sicut dupliciter est certus quoad numerum, ita etiam dupliciter est certus quoad numerantem : quia in prædestinatione duo sunt, scilicet scientia tot, et voluntas tot : et voluntas respicit aliquid in opere nostro, quia vult tot quot bene usuri sunt gratia danda ab ipso, et non plures : et si plures essent bene
<--- Page Split --->
usuri gratia, tunc ab aeterno voluisset plures, et modo vellet plures.
Ad 1. Dicendum ergo ad primum, quod Glossa illa intelligitur in casu, et non universaliter : et est sensus : Non tot intrant de Judæis tunc, hoc est, in primitiva Ecclesia, quot sunt salvandi Judæi universaliter in toto tempore mundi : quia multi intrabunt in fine temporum, quando se videbunt deceptos in Antichristo.
Prædestinatus potest mori in peccato, conceditur propter potentiam liberi arbitrii : sed tamen hæc potentia numquam ad actum potest reduci : quia sic verificarentur contradictoriae simul, scilicet iste prævisus est mori in gratia finaliter, et iste non est prævisus mori in gratia finaliter : quia Deus prævidet quidquid fit : et per hoc patet solutio ad sequens, quia simile est isti.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod Glossa illa intelligitur de præfinitione præsentis justitiae : ille enim numerus certus est, et augetur tamen, et minuitur de die in diem : quia possunt esse plures et pauciores : licet etiam ille certus sit Deo.
Ad aliud dicendum, quod Gregorius loquitur de justitia præsenti, quæ facit locum vitæ, non simpliciter, sed quantum ad conditionem status ut nunc.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod intelligitur etiam illud de corona temporalis justitiae : infra tamen magis quaeretur de hoc.
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod non intelligitur sic, quod aliquis deleatur de libro qui per prævisionem gratiae finalis inscriptus est : sed Moyses loquebatur ex impossibili supposito. Quasi diceret : Sicut impossibile est ut me deleas, ita impossibile est ut noxam non dimittas : vel dixit hoc de electione gloriae quæ debetur duci, quæ non haberetur, si non fuisset dux populi : et non de electione simpliciter.
Ad m quod ulterius quaeritur de opiAd quem nione illa, dicendum quod su bene intelAd 1 et l gatur, vera est : vocat enim numerum unum divinam præscientiam præparantem gratiam : et hæc quidem est una, et non recipit variationem a rebus ipsis quæ prædestinantur, nec iteratur proprie in omnibus prædestinatis : sed potius prædestinati per varios effectus gratiae referuntur ad ipsum sic numerantem. Quia tamen ille numerus non dicit essentiam divnam absolute, sed secundum significationem scientiæ præparantis, et hæc ponit respectum ad rem : si res semper accipiatur sub illo respectu, impossibile est non esse certum illum numerum numeratum : sed si res numerata consideretur in se, tunc potest esse de numero, et potest non esse, propter flexibilitatem liberi arbitrii. Non autem sic intelligitur, quod scientia Dei transeat super aliquem salvandum, et ille non salvetur.
Et per hoc patet solutio ad totum.
Ad 6 et 7. Ad m quod objicitur per rationem, jam sæpius responsum est : quia si tu ponas quemcumque prædestinatum nunc, dico quod possibile est eum peccare et mori in peccato : sed si moriatur sic, numquam fuit prædestinatus : ista enim dua sunt possibiles, prædestinatus potest peccare, et prædestinatus potest mori in peccato. Tamen ista dua sunt impossibiles, iste est prædestinatus, et mortuus est in peccato : sicut ista dua, iste moritur sine gratia finali, et prævisus est mori in gratia finali. Unde cum dicitur,
ARTICULUS XII.
Qua certitudine est certus numerus electorum ?
Secundo quaeritur, Qua certitudine certus sit numerus electorum ?
- Certitudo enim est species veritatis quaest immutabuitas vel necessitas in
<--- Page Split --->
veritate : omnis autem veritas est rei veritas : ergo videtur si certus est numerus electorum, quod certus sit certitudine rei, hoc est, quantitate salvandorum.
Item, Nos videmus veritatem rei, et videmus veritatem signi : et videmus, quod veritas signi est a veritate rei, et necessitas signi a necessitate rei : et vocamus rem generaliter, secundum quod est in simplicibus et compositis : sicut etiam dicit Philosophus, Ex eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa est : et vocat esse et non esse compositionis vel divisionis. Cum igitur scientia sit assimilatio rei intellecte, videbitur veritas scientiae sequi veritatem rei : ergo et certitudo et necessitas sequitur necessitatem rei, et contingentia contingentiam, ut videtur.
Item, Cum dicitur, Scientia vel praedestinatio Dei vera est : aut intelligitur de veritate rei, aut de veritate signi. Videtur, quod non de veritate rei : quia veritas rei non refertur ulterius ad aliud significandum, nec est proprie de alio. Cum autem dicimus, scientia Dei est certa, vel praedestinatio Dei est vera, illud refertur ad rem ulterius : ergo habet veritatem signi, et non veritatem rei. Inde arguo ulterius : Veritas signi, in genere veritatis et specie sequitur rei veritatem : veritas praedestinationis est veritas signi : ergo sequitur veritatem rei in genere veritatis et specie. Si hoc detur. Contra : Res ipsa tota contingens est : quia tota est sub libero arbitrio. Probatio : Quia hoc totum universale quod in singulis particularibus est contingens gratia quorum attribuitur ei praedicatum, etiam in universali est contingens : sed haec universalis, omnes praedestinatos esse salvandos, in singulis particularibus est contingens, et gratia singularium redditur praedicatum : ergo ipsa universalis est contingens : iste enim et ille contingenter se habent ad salutem, et iterum adeptio salutis participatur a singulis, et non in universali
ab omnibus, ita quod a nullo : ergo videtur haec tota esse contingens, omnis praedestinatus salvabitur. Inde arguo ulterius : Nullus contingens numerus est certus : numerus electorum est contingens, ut probatum est : ergo non est certus aliqua certitudine.
Solutto . Dicendumsinepræjudicio , quodnumeruselectorumcertusestcer - titudinealiquaimmobilitatisvelnecessi - tatiscujusdam , quamsupravocavimusnecessitatemconsequentemvelrespe - ctivam : quiaeademratioesthic , etinpræscitis .
Ad m autem quod quaeritur, Qua certitudine certa sit praedestinatio? Dico, quod sicut praescientiae, ita et praedestinationis est certitudo secundum aliquid habens convenientiam cum certitudine principii. Quod sic videri potest : Praedestinatio Dei causa est gratiae in libero arbitrio, et praescientia Dei aliquo modo est causa : et quia utraque est causa aeterna, necesse est, quod sit immobilis. Quia vero effectus est temporalis, ideo non potest accipere proprietates causae : et ideo remanet causa necessaria, et effectus contingens. Quantum ergo ad hoc quod causa est, habet veritatem principii : quantum vero ad habitudinem effectus contingentis ad ipsam, habet similitudinem cum veritate signi, quia non infert nisi ex suppositione : sicut signo posito ponitur signatum, et signato in quantum hujusmodi posito infertur signum, et non simpliciter. Unde dicendum, quod aliter est in scientia causata a re, et in scientia quae est causa rei : quia in scientia causata a re, scientia accipit veritatem a re, et speciem veritatis quae est contingentia vel necessitas : unde etiam potest quandoque non accipere speciem, licet accipiat genus veritatis, quia contingenter potest sciri id quod est necessarium. Scientia vero quae est causa rei nihil accipit a re, sed res a scientia : et accipit quidem veritatem, sed non speciem veritatis, quia Deus
<--- Page Split --->
immaterialiter et necessario modo scit temporalia et mutabilia et contingentia : et ideo illæ rationes inductæ non minuunt certitudinem ex parte Dei prædestinantis, sed ostendunt unumquemque prædestinatorum in se contingenter se habere ad esse prædestinatum, et ad esse de numero electorum.
liter futurum est, quod salvabitur, vel damnabitur. Si autem est certus, cum eadem ratio sit de quolibet, concluditur propositum, quod ipse certum habet numerum numeratum salvandorum : et sic nihil videtur esse quod dicit Augustnus.
Ad m autem quod obiicitur, quod veritas scientiae refertur ad rem, dicendum quod hoc verum est : sed refertur ut ad id de quo est, non ex quo sicut ex causa : et ideo non sequitur speciem veritatis rei : et si dcutur esse signum, hoc non erit simpliciter, sed quoad convenientiam cum signo : quia posta ponit rem, propter habitudnem scientus ad scutum, eo quod in omnibus scientia et scibile habent aliquam proportionem, quaecumque sit illa. Et per hoc patere potest responsio ad totum.
ITEM, Aut intelligitur de corona præsentus justitiae, aut de corona justitiae finalis. Et primo modo : hoc non videtur : quia illa destruitur propter sequens peccatum, et non datur altern : mortua enim justitia præsenti, non est corona ejus. Si autem de corona justitiae finalis : hoc adhuc minus videtur : quia illa non datur nisi ei qui meruit, et qui præviscus est habere eam : si igitur est hujusmodi, nullus est præviscus eam habere nisi ille : ergo non datur alteri.
SOLUTIO. Ad hoc dici potest, quod Solutio, Augustinus satis congrue utrumque numerum certum esse probat ex illa aucotoritate : 'et est sensus : Si alius non accipit, nisi iste perdiderit, etc., hoc est, si non iste perdiderit alius non accipiet : ut notetur in hoc possibilitas ad perditionem ex parte prædestnati, non tamen perditio secundum actum, secundum quod stat sub prædestinatione : et smiliter notatur possibilitas accipiendi ex parte non prædestinati, sed non actus accipiendi, secundum quod est sub relatione præscientæ . sicut enim dictum est, uterque numerus est certus : sed Dominus loquitur de possibilitate liberi arbitri secundum quod in propria facultate consideratur.
ARTICULUS XIII.
Quomodo debet hæc auctoritas intelligi qua dicitur, Tene quod habes, ne alus accipiat coronam tuam ?
Tertio, Quæritur de hoc quod dicit in principio capitus B, « Tene quod habes, ne alius acceptat coronam tuam.
Ex hoc arguit Augustinus certum esse numerum electorum dicens : « Si alius non accipit nisi iste perdiderit, est certus numerus electorum. » Sed secundum hoc non videtur esse certus nisi numerus numerans, et non numerus numeratus : et hoc est contra prædicta, quia sic Deus haberet scientiam imperfectam.
Præterea, Eadem difficultas nascitur de uno et de omnibus : aut enim certus est Deus de isto prædestnato in scienta sua, quod scit utrum salvabitur, aut non. Si non : ergo aliquid ignorat futurorum : quia alterum illorum immutabi-
Ad hoc autem quod quæritur, Utrum Ad quem intelligatur de corona præsentis justitiae, vel gloriae beatitudnis? Dicendum, quod utrumque satis probabiliter potest sustnern : sed communiter dicitur, quod intelligitur de corona præsentis justitiae : et hanc accipit alius, dum alii de corpore mystico valet opus factum : et iste qui peccat, moritur. Si autem de æterna
<--- Page Split --->
corona accipiatur : intelligitur sic, quod alius accipit dum sancti et beati de hoc gaudent : quia talia opera per illum Spiritus sanctus est operatus, cui tamen finaliter nihil contulerunt : sic enim Sancti de omni opere bono in charitate facto per quemcumque gloriabuntur in æternum.
ARTICULUS XIV.
An prædestinatus potest damnari, et præscitussalvari ?
Deinde quæritur de hoc dicit, ibi, B, § 2: « Ad hoc autem objiciunt, etc. »
Videtur enim ist a objectio non valere, nec etiam solutio quam postea ponit distinguendo, quod possit intelligi de re vel de dicto, cum dicitur, Prædestinatus potest damnari : quia
Si albedo esset inseparabilis a subjecto aliquo, non distingueremus hanc, album possibile est esse nigrum, ex eo quod possit esse de re vel de dicto : sicut non distinguimus hanc, possibile est cygnum esse nigrum : quia sive sit de re, sive de dicto, semper est falsa. Eodem modo cum prædestinatio sit forma vel respectus inseparabilis a prædestinato, non erit subjectum prædestinationis possibile umquam ad formam contrariam prædestinationi : hæc autem est damnatio : ergo videtur, quod hæc omnibus modis impossibilis sit, Prædestinatus potest damnari.
Item, Respectus æternus eodem modo se habet re ad quam est existente, et non existente, et ente in peccato et in gratia : prædestinatio autem dicit respectum æternum, ut habitum est : ergo ille respectus est immobilis, etiam quocumque modo varietur res : illo autem respectu immobili existente numquam potest esse damnatio : ergo vide-
tur, quod impossibile sit aliquem prædestinatum damnari, sive accipiatur de re, sive de dicto.
Item, Si hoc esset possibile : tunc esset possibile, quod prædestinatus fieret præsci t u s : ergo prævisus ad vitam æternam, esset prævisus ad mortem æternam : quod nullo modo potest esse, quia tunc magna esset deceptio in divina prævisione.
Item, Hoc videtur dicere Glossa super illud Psalmi lxv in, 29 : Deleantur de libro viventium : ubi sic dicit : Non est hoc sic accipiendum, tamquam Deus aliquem scribat quem postea deleat. Cum igitur non fiat aliqua transmutatio præscientiæ, videtur omnino impossibile esse et de re, et de dicto, quod prædestinatus possit damnari.
SED CONTRA :
Causa prima non tollit causalitatem ab aliqua secundarum : videmus enim ad oculum naturam contingerter, temporaliter, et materialiter operari, licet Deus operetur ad idem immutabiliter, et immaterialiter : ergo nec in voluntate tollit causalitatem voluntatis : ergo effectus damnationis et salutis adhuc dependet a libero arbitrio : ergo non necesse est alterum determinate fieri.
SOLUTIO. Dicendum, quod prædestinatio non infert necessitatem, nisi illam quae est conditionis, ut prius habitum est : nihil enim prohibet, ut dicit Boetius, quod aliquid comparatum diversis, habeat in se possibilitatem et necessitatem, non rei, sed consequentiae.
UNDE dicendum ad primum, quod prædestinatio non inest absolute rei, sed rei comparatæ ad aliud : et præterea eo modo quo inest, non tollit potentiam ad contrarium : quia non tollit liberi arbitrii flexibilitatem : sed sic non est cum dicitur, cygnus potest esse niger. Iste enim terminus, cygnus, dicit subjectum pariter et causam ad albedinem cum impossibilitate ad oppositum, et nullam potentiam relinquit ad oppositam formam.
Ad 1.
<--- Page Split --->
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod respectus æternus se habet eodem modo : sed res multis modis se potest habere ad ipsum : et ideo cum subjectum sit cum potentia contrarii, habet ad contrarium aliquam possibilitatem.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod illa objectio procedit in sensu compositionis : bene enim conceditur, quod prævius salvari in eo quod hujusmodi, non damnabitur, alioquin prævisio falleretur.
Ad 4. Ad in quod objicitur de Glossa, dicendum, quod Deus nullum delet. Sed tamen Scriptura possibilitatem damnationis non aufert, ut prius dictum est.
ARTICULUS XV.
Quid intelligitur per conditionem implicitam, cum dicitur, Prædestinatum necesse est salvari ?
Postea quæritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : « Intelligentia enim
conditionis implicita veritatem facit in dicto, et impossibilitatem in vero. »
Quid enim vocat conditionem implicitam ?
Item, Non videtur verum quod dicit, quia nullum verum est impossibile : ergo nihil facit impossibilitatem in vero.
SOLUTIO. Ad hoc dicendum, quod per conditionem implicitam intelligit hypotesim prædestinationis in prædestinato, scilicet quod prædestinatio semper implicetur circa istum : ut sit locutio de dicto, et non de re, cum dicitur, prædestinatum necesse est salvari : vel, si iste est prædestinatus, ipse necessario salvabitur : quia tunc intelligentia istius conditionis implicans prædestinationem circa istum, et includens modum necessitatis, facit vertatem in dicto, id est, in locutione illa, secundum quod est de dicto, et non de re, et per consequens facit impossibilitatem in vero, quia facit verum impossibile aliter habere se : et hoc est quod intendit.
Et per hoc patet solutio ad objectum.
cui innititur t esse, scilicet destinatus es esse prædesti enim conjun ab æterno sit simul ut sit j ab æterno c prædestinatu conceditur a nasse : ab æ iste non fuis esset prædes præscientia Dei et homi dictum ' , coi bile est non tes possibili de præscien bilitas ad pc destination,
C. Quomodo adhuc instant quaestioni ?
Verumtamen adhuc instant, et secundum conjunctionem argumentando ita procedunt : Non enim, inquiunt, potest esse ut aliquis prædestinatus sit, et damnetur. Utrumque istorum simul esse non potest, sed alterum horum non potest non esse, scilicet quin iste sit prædestinatus : ab æterno enim prædestinatus est, et non potest modo non esse prædestinatus. Cum ergo impossibile sit simul utrumque esse, et impossibile sit alterum non esse, videtur non posse alterum esse, scilicet ut damnetur. Quod si est, ergo non potest esse ut non salvetur.
In hujus quaestionis solutione mallem alios audire quam docere. Dicimus tamen de præscientia similem posse moveri quaestionem. Ideoque tam hic quam ibi unam facimus responsionem, dicentes determinandum fore illud
AI
Utrum pr
Deinde qu
ibi, « Verum
Videtur en
saria : quoni
- Dicit Pl
stente de nec
sequitur con
Omne A nec
A, vel quod
vel quoddam
1 Edit. J. Al
<--- Page Split --->
cui innititur tota haec quaestio, scilicet, impossibile est alterum istorum non esse, scilicet quin iste modo sit praedestinatus: ab aeterno enim iste praedestinatus est. Distinguendum enim est cum ait, Iste non potest modo non esse praedestinatus, vel non potest modo esse quin sit praedestinatus: hoc enim conjunctim vel disjunctim intelligi potest. Non enim potest esse ut ab aeterno sit praedestinatus, et modo non sit praedestinatus: nec potest esse simul ut sit praedestinatus, et non sit praedestinatus: sed tamen potuit esse ab aeterno quod non esset praedestinatus, et potuit ab aeterno non esse praedestinatus. Et sicut ab aeterno Deus potuit eum non praedestinare, ita conceditur a quibusdam quod et modo potest Deus eum non praedestinasse: ab aeterno ergo potest Deus non praedestinasse eum: ergo potest iste non fuisse praedestinatus: si vero non fuisset praedestinatus, nec modo esset praedestinatus: ergo modo potest non esse praedestinatus. Ita et de praescientia et de praesci tis dicunt, quod in actionibus vel in operationibus Dei et hominum nullatenus concedunt. Ex quo enim aliquid factum est vel dictum 1, concedunt quod possit non esse vel non 2 fuisse: imo impossibile est non esse vel non fuisse, quod factum est vel dictum: referentes possibilitatem vel impossibilitatem ad naturam rei existentis. Cum vero de praescientia vel de praedestinatione Dei agitur, possibilitas vel impossibilitas ad potentiam Dei refertur, quae semper eadem fuit et est: quia praedestinatio, praescientia, potentia, unum in Deo est.
ARTICULUS XVI.
Utrum praedestinatum necesse est salvari ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, « Verumtamen adhuc instant, etc. »
Videtur enim ratiocinatio esse necessaria : quoniam
- Dicit Philosophus, quod majori existente de necessario, et minori de inesse, sequitur conclusio de necessario sic, Omne A necesse est esse B : omne c est A, vel quoddam c est A : ergo. omne c vel quoddam c necesse est esse B. Simili-
ter hoc, Omnem praedestinatum necesse est salvari : Petrus est praedestinatus : ergo necesse est Petrum salvari. Si forte dicatur, quod dictum Philosophi intelligitur de inesse simpliciter, et non de inesse ut nunc : non enim sequitur, Omnem hominem necesse est esse animal : quoddam album est homo : ergo quoddam album necesse est esse animal : hic autem minor est de inesse ut nunc. CONTRA : Minor est ista, Petrus est praedestinatus : haec autem est de praeterito vera : ergo est necessaria secundum rem, licet non apponatur modus necessitatis : ergo est de inesse simpliciter, et non de inesse ut nunc, ut videtur : ergo sequitur conclusio, quod Petrum necesse est salvari.
<--- Page Split --->
- Item, Modo prædestinatum necesse est semper fuisse prædestinatum et semper fore prædestinatum : aliquis est modo prædestinatus : ergo semper fuit et erit prædestinatus : sed qui semper fuit et est et erit prædestinatus, non potest damnari : ergo qui modo est prædestinatus, non potest damnari : ergo iterum minor fuit de inesse simpliciter : et sic sequebatur conclusio.
Item, Non videtur esse solutio quam Magister ponti in Littera, scilicet quod Deus nunc potuit, et potest quduqid potuit ab æterno, et differentiæ temporis non abjiciunt vel adjiciunt aliquid ad sui potentiam : potuit autem ab æterno istum qui modo est prædestinatus, non prædestinasse : ergo et modo potest facere, quod nunquam fuerit prædestinatus, et ita ille qui modo est prædestinatus potuit non esse prædestinatus, et potest modo non esse prædestinatus : et si ipse potest modo non esse prædestinatus, ipse potest damnari : ergo ipse qui modo est prædestinatus, potest damnari. Hæc est solutio Magistri in Littera, et ratio solutionis.
Et videtur nihil solvere: quoniam nos quærimus quid Deus fecerit circa istum quem modo ponimus esse prædestinatum, et non quid Deus possit facere.
Item, Licet Deus potuerit eum ab æterno non prædestinasse, quia tunc non supponebatur in eo prædestinatio, tamen quia jam supponitur esse, non potest facere non fuisse prædestinatum : quia aliter contradictoriæ verificarentur de eodem, scilicet istum ab æterno fuisse prædestinatum, et istum ab æterno non fuisse prædestinatum : et similiter istæ duæ, istum ab æterno fuisse prævsum salvari, et non ab æterno fuisse prævisum salvari : et istum ab æterno fore salvandum, et istum ab æterno non fore salvandum : et multa alia inconvenientia quæ sequuntur : ergo videtur, quod ista solutio nulla sit quam ponit in Littera.
Item, Licet potentia Dei in se non habeat aliquid præteritum vel futurum, sed eodem modo se habeat : tamen potentia significata cum connotato, non eodem modo se habet ad omne tempus, nec ad omnia : cum autem dicitur, Deus prædestinavit istum, quocumque prædestinato demonstrato, vel indefinite supposto, significatur potentia cum determunitone directionis istus in salutem et prævisionis salutis istus : cum igitur hæc non uno modo se habeat, nihil videtur esse quod dicit Magister in solvendo.
Ideo veniunt alii salvantes solutionem Magistri, et dicentes, quod in syllogismo præhabito, scilicet, omnem prædestinatum necesse est salvari : iste est prædestinatus, etc., minor est de inesse ut nunc et de contingenti, ut dicunt. Unde sicut Aristoteles dupliciter exponit hanc, Omne a contingit esse B : sed omne quod contingit esse A, contingit esse B : et sic non ponit inesse, sed contingere inesse : et omne quod est A, contingit esse B, et sic ponit inesse : ita volunt exponere istam, Iste est prædestinatus, ita ut sit sensus, istum quem contingit esse prædestinatum : et tunc non sequitur conclusio, quod iste necessario salvabitur. Sed illa solutio nihil habet rationis inter omnes solutiones : quia licet illa de contungsten ab Aristotele dupliciter exponatur, non tamen exponitur duplicter illa de messe : ista autem, Iste est prædestinatus est de inesse,et non de contingenti.
Si forte dicas, quod ipsa est de inesse contingenter, adhuc erit contra hanc solutonem, quod non potest dupliciter expon.
Item, Si ipsa est de inesse contingenter, contingit non inesse postquam infuit : ergo istum postquam est prædestinatus, contingit non fore esse prædestinatum : quod est impossible secundum omnes : quoniam numquam fuit illarum relationum mutatio circa rationes quas important prædestinatus et præscius : ergo patet, quod solutio illa non solvit.
<--- Page Split --->
Ideo iterum alii veniunt et instant probationi minoris supra positæ, scilicet quod cum dicitur, Iste est prædestinatus, hoc est factum quoddam in præterito verum : ergo est necessarium : et dicunt, quod hoc non sequitur, quia multiplex est instantia illius dicti : si enim sit negativa de præterito, non erit verum : sicut Antichristum non fuisse non est necessarium, quia falsificari potest. Item, si sit affirmativa et cum signo universali, dicunt, quod non est verum : sicut, omne animal fuisse in arca Noe non est necessarium. Item, si sit præteritum dependens ad futurum, iterum non est verum : sicut hic cum dicitur, Iste est prædestinatus, hic est prævisus salvari, salus istius est de futuro adhuc : et ideo dicunt, quod illa probatio qua probatur esse de inesse simpliciter et non ut nunc, non valuit : et ista solutio multos habet consentientes sibi. Sed quod nulla sit, de facili probatur sic, primo de instantiis quas afferunt : quia illæ sophisticæ sunt et non instant. Prima enim nihil est ad propositum : quia regula datur de dictis et factis : et hæc nominantur in Littera : negationes autem nec dicta nec facta sunt. Secunda autem instantia absolute falsa est : quia si ponatur universalis affirmativa vera de præterito, ipsa erit necessaria sicut particularis. Tertia autem instantia cui tota innititur solutio, omnino nulla est : quia si dicam sic : Ego cogitavi de Antichristo futuro, ista est de præterito ratione actus importati per verbum, licet objectum vel materia actus sit dependens ad futurum : et cum veritas sit in compositione verbi, veritas locutionis judicabitur secundum tempus consideratum (alias, consignificatum) in verbo : hoc autem est præteritum : ergo veritas istius locutionis judicabitur de præterito, et erit necessaria propositio : quoniam si ego cogitavi Antichristum futurum, impossibile est me non cogitasse illud. Si autem tu aliter velis instare et dicere, cum dicitur, Antichristus fuit futurus, ista est de præterito et ve-
ra : et tamen potest falsificari, quia potest Antichristus non fore : et si non erit, non fuit futurus : tunc non erit ista instantia ad propositum : quia in ista propositione, Antichristus fuit futurus, nihil ponitur dictum vel factum in præterito, sed tantum enuntiatur ibi ordo futuri ad tempus præteritum. Cum autem dicitur, Iste est prædestinatus, ibi ponitur visionem Dei esse directam super salutem istius : et si directa est, impossibile est non esse directam. Sed verum est, quod esset instantia, si nihil importaretur in ista propositione, Iste est prædestinatus, nisi ordo futuri ad tempus præteritum : et non est verum, ut jam patuit.
Ideo sunt iterum alii, et dicunt, quod in ista, Iste est prædestinatus, nihil sequitur ratione præteritionis : quia si tollamus præteritum, adhuc idem sequitur : quod sic patere potest, Deus modo prævidet istum salvandum, vel Deus modo prædestinat istum : et hoc ponatur esse verum, adhuc sequitur idem quod prius : ergo ratione præteriti non potest inferri, quod illa sit de inesse simpliciter, vel de inesse ex necessitate : unde si ista est contingens, Deus prævidet istum salvandum, erit etiam ista contingens, Deus prædestinavit istum salvandum : et si ista est contingens, iste prædestinatur, erit etiam ista contingens, iste est prædestinatus : cujus ratio est, quia præteritio ponitur circa actum divinum æternum, cui non convenit nisi in modo significandi quoad nos : et ideo sicut istae sunt composibiles, Deus prædestinat istum, et potest non prædestinare : ita istae duæ sunt composibiles, Iste est prædestinatus, et potest non esse prædestinatus. SED CONTRA : Licet æternitas in se nullam ponat antecessionem et futuritionem, tamen ordo æternitatis ad res temporales de necessitate ponit post et ante, et prius et posterius. Cum autem dicitur, Iste est prædestinatus, non ponitur æternitas ut in se significatur, sed potius habitudo ipsius ad rem tempo-
<--- Page Split --->
ralem : ergo necessario ponit aliquid fuisse prius respectu illius temporalis : ergo ratione illius causabitur necessitas, sicut et in præterito dicto vel facto, et multo amplius.
Præterea, Sit, quod sequatur necessitas salutis a præsenti : ut cum dicitur, Iste prædestinatur, cum hac impossibile est verificari istam, Iste præscitur, vel iste non salvabitur : quia cum dicitur, Iste prædestinatur, hoc est idem quod salvandus prævidetur, et salus sibi præparatur, et in finali gratia morietur, et gratia sibi data bene utetur : cum quibus omnibus impossibile est verificari suas contradictorias : ergo videtur, quod nulla istarum solutionum sit conveniens.
medii circa ipsum : sicut, Omne albun necessario disgregat visum : equus es albus : non sequitur : ergo necessari disgregat visum, nisi in quantum albu reduplicatur : et hoc modo non infer prædicta argumentatio : unde patet, quo procedit in sensu divisionis.
Ad hoc autem quod quaeritur de ista, Iste est prædestinatus, utrum sit de inesse simpliciter, vel de inesse ut nunc? Videtur mihi esse dicendum, quod si est prædestinatus, hoc est, si hoc ponitur, tunc est de inesse simpliciter: sed tamen non sequitur, quod necessario salvabitur: et hujus causa supra determinata est: quia licet prædestinatio sit orde necessarius ad salutem, non tamen a subjecto tollit potentiam contrarii ordinis quae radicatur in flexibilitate liberi arbitrii: sed hoc non faciunt aliae formae positæ circa subjectum, ut supra dictum est.
Notandum tamen, quod quidam Magistri dicunt supra improbatas solutiones, quod si possunt defendi, faciliores sunt quam ista solutio.
Alii etiam dicunt, quod scientia Dei eodem modo se habet ad plura scita et ad pauciora, et ad diversa et opposita: et ideo dicunt, quod scientia Dei eodem modo invariabilis permanet, si praevisus salvari non salvatur, sicut si salvatur: et si plures salvantur quam praevisi sunt salvari, et si tot, et si pauciores : et hanc solutionem non possum intelligere, eo quod praescientia et praedestinatio non dicunt scientiam ex parte scientis tantum, sed connotant respectum ad hunc et ad illum determinatum in numero. Tamen quilibet potest eligere sibi opinionem ex his quæ sibi magis placent.
Solutio.
Solutio. Sine præjudicio dicendum, quod hic exclamandum est cum Apostolo, ad Roman. xi, 33: O altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei ! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles via ejus! Dicimus tamen asserendo duo, scilicet nullum cogi ad peccandum, vel ad faciendum bonum, et Deum in sua scientia non posse falli : et ideo redeundum est ad priorem solutionem, et dicendum, quod major est duplex, scilicet quod potest esse composita, vel divisa : sive de re, vel de dicto, scilicet, omnem prædestinatum necesse est salvari : et si in sensu compositionis assumitur minor sic, aliquis est prædestinatus, vel iste est prædestinatus, non valebit illatio, nisi cum reduplicatione sic : ergo iste in quantum prædestinatus, salvabitur de necessitate : quoniam si aliquod prædicatum per se convenit medio sicut salus prædestinato, et assumitur sub medio, non sequitur conclusio per se, nisi cum reduplicatione formæ
<--- Page Split --->
ralem : ergo necessario ponit aliquid fuisse prius respectu illius temporalis : ergo ratione illius causabitur necessitas, sicut et in præterito dicto vel facto, et multo amplius.
Præterea, Sit, quod sequatur necessitas salutis a præsenti : ut cum dicitur, Iste prædestinatur, cum hac impossibile est verificari istam, Iste præscitur, vel iste non salvabitur : quia cum dicitur, Iste prædestnatur, hoc est idem quod salvandus prævidetur, et salus sibi præparatur, et in finali gratia moretur, et gratia sibi data bene utetur : cum quibus omnibus impossibile est verificari suas contradictorias : ergo videtur, quod nulla istarum solutionum sit conveniens.
medii circa ipsum : sicut, Omne album necessario disgregat visum : equus est albus : non sequitur : ergo necessario disgregat visum, nisi in quantum albus reduplicatur . et hoc modo non infert prædecta argumentatio : unde patet, quod procedit in sensu divisionis.
Ad hoc autem quod quæritur de ista, Iste est prædestinatus, utrum sit de inesse smpliciter, vel de inesse ut nunc? Videtur mihi esse dicendum, quod si est prædestinatus, hoc est, si hoc ponitur, tunc est de inesse smpliciter : sed tamen non sequitur, quod necessario salvabitur : et hujus causa supra determinata est : qua licet prædestinatio sit ordo necessarius ad salutem, non tamen a subjecto tollit potentiam contrarii ordinis quæ radicatur in flexibilitate liberi arbitri : sed hoc non faciunt alæ formæ postæ circa subjectum, ut supra dictum est.
Solutio. Solutio. Sine præjudicio dicendum, quod hic exclamandum est cum Apostolo, ad Roman. xi, 33: O altitudo divituarum sapientiae, et scientiae Dei quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles via ejus! Dicimus tamen asserendo duo, scilicet nullum cogi ad peccandum, vel ad faciendum bonum, et Deum in sua scientia non posse falli : et ideo redeundum est ad priorem solutionem, et dicendum, quod major est duplex, scilicet quod potest esse composita, vel divisa : sive de re, vel de dicto, scilicet, omnem prædestinatum necesse est salvari : et si in sensu compositionis assumitur minor sic, aliquis est prædestinatus, vel iste est prædestinatus, non valebit illatio, nisi cum reduplicatione sic : ergo iste in quantum prædestinatus, salvabitur de necessitate : quoniam si aliquod prædicatum per se convenit medio sicut salus prædestinato, et assumitur sub medio, non sequitur conclusio per se, nisi cum reduplicatione formæ
Notandum tamen, quod quidam Magistri dicunt supra improbatas solutiones, quod si possunt defendi, faculores sunt quam ista solutio.
Alu etiam dicunt, quod scientia Dei eodem modo se habet ad plura scita et ad pauciora, et ad diversa et opposita : et ideo dicunt, quod scientia Dei eodem modo invariabilis permanet, si prævisus salvari non salvatur, sicut si salvatur : et si plures salvantur quam prævisi sunt salvari, et si tot, et si pauciores : et hanc solutionem non possum intelligere, eo quod præscentia et prædestinato non dicunt scientiam ex parte scientis tantum, sed connotant respectum ad hunc et ad illum determinatum in numero. Tamen quilbet potest eligere sibi opinionem ex his quæ sibi magis placent.
<--- Page Split --->
D. Quid sit reprobatio Dei, et in quibus consideretur, et quis sit prædestinationis effectus?
| Cumque prædestinationi sit gratiae præparatio, id est, divina electio qua | None | |
| None | None |
Sicut ergo prædestinationi Dei proprie est præscientia et præparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur quicumque liberantur : ita reprobatio Dei est præscientia malitiae in quibusdam non finiendae, et præparatio pœenae non terminandae. Et sicut prædestinationis effectus est gratiae appositio, ita reprobationis æternæ quodammodo effectus esse videtur obduratio. Nec obdurat Deus (ut ait Augustinus ad Sixtum 4) impartiendo malitiam, sed non impartiendo gratiam, sicut nec digni sunt. Quibus
<--- Page Split --->
enim non impartitur, nec digni sunt, nec merentur : potius ut non impartiatr, hoc digni sunt, hoc merentur. Unde Apostolus ait : Cujus vult miseretur Deus, et quem vult indurat ' : misericordiam appellans prædestinationem, et præcipue prædestinationis effectum, id est, gratiae appositionem : obdorationem vero gratiae privationem. Non enim (ut ait Augustinus ad Simplicianum 2) intelligendum est quod Deus ita induret, quasi quemquam peccare cogat : sed tamen quibusdam peccatoribus misericordiam justificationis suæ non largitur, et ob hoc eos indurare dicitur, quia non eorum miseretur, non quia impellit ut peccent. Eorum autem non miseretur, quibus gratiam non esse præbendam æquitate occultissima, et ab humanis sensibus remotissima judicat : quam non aperit, sed miratur Apostolus dicens : O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei 3 !
DIVISIO TEXTUS.
« Cumque prædestinatio sit gratiae præparatio, etc. »
Hic incipit secunda pars hujus distinctionis, in qua agit de reprobatone : et dividitur in duas partes. In prima tangit causam ejus. In secunda tangit effectus, ibi, D, § 2 : « Sicut ergo prædestinatio Dei proprie est præscientia, etc. »
Incidit autem dubum primo de hoc quod dicit in præcipio, ibi, « Cumque prædestinatio sit gratiae præparatio, id est, divina electio, etc. »
ARTICULUS XVII.
An Deo conveniat eligere?
Quæritur enim de electione, An Deo conveniat eligere?
Et secundo, Quid sit electio ?
Et tertio, Utrum electio secundum rationem intelligentæ sit ante prædestinationem, vel post?
Quarto, Ad quid sit ?
Quinto, Cujus sit ?
CIRCA PRIMUM proceditur sic :
DictDamascenus , quodelectononcadtmDeum . quianaturadivnanonestpossibilsadignorantiam : ergovi - detur , quodnonconveniateligere .
Item, Eligere, est duobus vel pluribus propositus, unum alteri præoptare : ergo electio est dissimiliter se habentum : voluntas autem Dei æterna smiliter se habet, qui sicut dicitur, I ad Timoth. 11, 4 : Omnes homines vult salvos fieri : ergo electio non convenit ei.
Item, Plus elongatur a natura corrupta æternitas, quam aliquod temporale : sed status innocentiae si perstitisset, fecisset omnes bonos : ergo non fuisset electio : ergo cum æternitas plus elongetur, æternitati repugnat electio, ut videtur. Quod autem statu innocentiae perseverante non esset electio, videtur dicere Augustinus dicens, quod si omnes essent boni vel mali, non esset electio.
<--- Page Split --->
- Item, Ibi nulla est distantia unius ab alio, ubi omnes sunt creatrix essentia: ab aterno autem non fuerunt aliquid nisi in mente divina, in qua omnes sunt creatrix essentia : ergo non fuit electio ab aterno, quia omnis electio est dissimulter se habentium.
M contra. SED CONTRA :
Ad Ephes. i, 4 : Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati. Ergo videtur, quod electio sit.
Item, Joan. xii, 18 : Non de omnibus vobis dico : ego scio quos elegerim. Et multis alus locis.
Item, Distincto a massa perditionis non fit sine electione : cum ergo nullum distnguat quem ab aterno distinguendum fore non praevidit, electo convent Deo ab aterno.
Solutio. Dicitur electio multis modis. Dicitur enim electio actus rationis sequens consilium et inquisitionem et deliberationem de faciendis, et haec electio non convenit nisi naturae quae subjecta est ignorantiae : et hanc electionem removet Damascenus a Deo.
Alia est electio ponens tantum discretionem in electus, et non inquisitionem et dubium in eligente : quae electio est separatio ejus quod scitur bonum esse vel futurum esse, ab alio quod scitur esse malum vel futurum malum : et haec est electio æterna non temporalis quae convent Deo : et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod voluntas Dei antecedens nostrum opus similiter se habet : et haec voluntas non habet connotatum in nobis, nisi naturam rationalem solam quam dedit nobis : et haec in omnibus ordinatur ad vitam aeternam et salutem. Sed est alia voluntas consequens quae ponit respectum praescientiae ad meritum futurum bonum, vel malum : et illa est dissimiliter se habentium, et illi convenit unum alteri praeoptare.
Ad aliud dicendum, quod aeternum in eo quod aeternum, plus elongatur a statu corruptionis quam temporalis status innocentiae : sed quoad praevisionem peccati et mertu, magis certificatur de differenter se habituris ad gratiam : et ideo magis convenit ei eligere : electioni enim neutrum conjungitur substantialiter, scilicet nec magis elongatum a statu corruptionis, nec minus elongatum : sed tantum certificatio eorum quae dissimiliter se habituri erant ad gratiam.
Nec hoc est verum quod si non fusset peccatum, quod non fuisset electio : licet enim non fuisset electio boni a malo, fuisset tamen magis boni a minus bono : et hoc est quod dicit Augustinus : « Si omnia essent aeque bona, non ostenderetur in optimo divina pulchritudo. »
Ad aliud dicendum, quod in notitia Dei non solum omnes, sed omnia etiam sunt similiter se habentia : sed notitia Dei non solum est de eis prout ibi sunt : quia ut ibi sunt, non est unum melius alio, sed omnia unum optimum : sed notitia est etiam de eis prout futura sunt, ut septus dictum est supra : et quoad hoc cadit inter ea electio.
ARTICULUS XVIII.
Quid est electio?
Secundo quaeritur, Quid sit electio ? 1. Dicit autem Damascenus, quod eligere est duobus vel pluribus propositis, hoc illis praeoptare. Dicit autem Glossa, ad Roman. viii, 1 et seq., quod certus est numerus electorum. Ergo videtur electio dicere gratiam finalem. Sed contra hoc videtur esse electio Judae inter duodecim . sicut dicit Dominus, Nonne
<--- Page Split --->
ego vos duodecim elegi? et ex vobis unus diabolus est 1 ?
Item, Ad Roman. vn, 30 : Quos prædestinavit, hos et vocavit. Vocare autem etiam dicit per clamorem interiorem unus ab alio separationem : quæ est ergo differentia vocationis, et electonis ?
Si vero tu dicas, quod vocatio est temporalis : unde Glossa ibidem dicit, quod vocare est cognitionem de fide adjuvare. Tunc quæro, Quid sit illud adjutorium ? Aut enim est gratia gratis data, aut gratum faciens. Si gratis data : tunc illud multis datur, quod non potest esse : qua sequitur, ibidem, ad Roman. vn, 30, quod quos vocavit, hos et justificavit. Si autem est gratia gratum faciens : hoc non videtur, quia illa jam præcedit justificationem. Ergo videtur, quod non possit esse nisi electo æterna.
Item, Inter gratæ appositionem quæ justificat, et æternam prædestnationnem non videtur esse nisi electio unus ab alio sive separatio, ut discernatur cui apponenda est gratia, ab alio cui non est apponenda : cum igitur vocatio præcedat justificationem, videtur electio esse idem cum vocatione.
Solutio. Solutio. Potest dici, quod electio secundum rationem non est idem cum vocazione. Vocatio enim non dividitur a Sanctus nisi tripliciter, scilicet vocatio non entis ad esse : et hæc est creationis, secundum quod dicitur, ad Roman. iv, 17 : Qui vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt. Et vocatio per gratam interiorem, secundum quod dicit Glossa, ad Roman. vn, 30, quod vocare est cognitionem de fide adjuvare. Et tertio vocare per prædicationem exteriorem, sicut dicitur, Matth. iv, 19 : Vocavit eos, scilicet Petrum et Andream dicens : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. Unde nullus modus vocationis competit æterno. Sed electio
non est nisi tripliciter accepta a Sanctis, scilicet pro æterna prævisione separationis, et pro separatione quæ fit per appositionem gratiae in præsenti sive sit finalis, sive non : et per electionem ad principatum sive apostolatum vel dignitatem. De prima, ad Ephes. i, 4 : Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. De secunda, Joan. xv, 16 : Non vos me elegistis : sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, etc. De tertia, Joan. vi, 71 : Nome ego vos duodecim elegi, ex vobis unus diabolus est ? Et patebit, quod unum istorum dividentium est æternum. Potest igitur dici, quod electio non respicit nisi gratiam finalem separantem secundum propositum eligentis, et non nostrum : vocatio autem est ad extum, ut scilicet nos exeamus de massa perditionis, et sic respicit gratiam interiorem cum motu nostrae rationis discernentis fidem et gratiam : et sic in duobus differt, scilicet et in hoc quod temporalis est, et in hoc quod conjunctum habet sibi motum rationis, quia non vocatur proprie nisi id quod utitur ratione : in tertio autem convenit, scilicet quod ponit gratiam finalem, sicut et electio quando accipitur proprie. Posset etiam dici, quod differunt non in objecto, sed in ratione object : quoniam electio generaliter sumpta est boni finalis : vocatio autem est ejus quod ratione utitur ad bonum finale.
Et per hoc patet solutio ad duo prima. Ad aliud dicendum, quod adjutorium illud intelligitur de adjutorio gratiae gratum facientis : et est gratia informans liberum arbitrium ut citius consentat motui fidei, et non præcedit justificationem tempore, sed natura, sicut etiam motus fidei : et sic patet qualter est inter electionem æternam, et justificationem quam præcedit non tempore, sed natura.
Et per hoc patet solutio ad totum.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XIX.
Utrum electio secundum rationem intellgentiae sit ante prædestinationem, vel post ?
Tertio quaeritur, Utrum electio secundum rationem intelligentiae sit ante prædestinationem, vel post?
dilectio electionem, et electio prædestinationem ex parte diligentis et eligentis et prædestinantis. Similiter dilectio est boni electio autem finaliter boni : prædestinatio autem boni finaliter, et in finem saluts directi : et sic patet qualiter objectum unus addit super objectum alterius : et sic iterum dilectio prior et smplicior est electone, et electio prædestinatione.
Ad id quod in contrarium objicitur, dicendum quod illa dilectio de qua object, est dilectio ex præsenti justitia, non dilectio æterna.
Videtur autem, quod ante : quia
- Non eligitur in regnum, nisi separatus a massa perditionis : ergo prædestinatio præsuppont factam electionem. Sed contra : Dilectio secundum rationem videtur sequi prædestinationem. Probatio : Dilectio est boni : bonus autem non est nisi per gratiam : et gratia est ex prædestinatione : ergo et dilectio : dilectionem autem sequitur electio, quia non eligit nisi quos diligit : ergo electio etiam sequitur prædestinationem : quod eum est prius priore, prius est etiam posteriore.
Ad aliud dicendum, quod Apostolus non intendit, quod prædestinatio sit ratio electionis in se, sed potus e converso : sed vult dicere, quod sit ratio electionis ex parte effectus qui est appostio gratiae, quia illius non est causa nisi propositum Dei. Unde, ad Roman. ix, 11 et 12, dicit e contra : Ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex voluntate 1 dictum est ei : Quia major servet minor : ubi expresse innutur, quod electio propositi sive prædestinationis est ratio.
- Item, Ad Ephes. i, 4 et 3: Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ...qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum, secundum propositum voluntatis suæ: ergo propositum voluntatis, ratio est electionis: ergo est prius ipsa secundum rationem intelligentiae: propositum autem voluntatis est prædestinatio: ergo prædestinatio est prior electione, ut videtur.
ARTICULUS XX.
Ad quid est electio ?
Quarto quaeritur, Ad quid sit electio ? Videtur autem, quod ad manifestandam rationem divinae bontatus : quia ita dicit Augustinus in libro de Civitate Dei : « Bene dispensavit Deus, ut non omnes damnaret, nec omnes liberaret : si enim omnes liberarentur, lateret quid per justitiam deberetur : si omnes damnarentur, lateret quid gratia largiretur. » Ergo videtur, quod optima dispensatio bontatis Dei manifestetur per electionem.
Solutio. Dicendum mihi videtur, quod electio absolute sumpta præcedit prædestinationem, ut dicit prima ratio, et dilectio simpliciter dicta præcedit utrumque : et hoc sic patet : Dilectio declinat ad separandum unum ab alio, et ad dilgendum in finem salutis : ergo præcedit
<--- Page Split --->
Sed contra. SED CONTRA : Quia tunc aliquid commodum videtur creatura rationalis accipere ex lapsu.
Solutio. Solutio. Ad hujusmodi quaestiones non est difficile respondere, nec utile dui disputare. Quia electio propter multa potest fieri : fit tamen meo judicio ad justitiae ostensionem quae aperitur in usu liberi arbitrii sequente, quando electus sponte gratiae adhaeret, et non electus sponte a gratia avertitur.
Ad auctoritatem Augustini dicendum, quod Augustinus potius ostendit optimum modum sapientiae ordinantis, quam bonitatem, licet utrumque ibi appareat.
Ad object. Ad aliud dicendum, quod ex lapsu personae non acquiritur commodum, sed per accidens, in quantum per gratiam lapsus ordinatur in bonum : sicut dicit Glossa, ad Roman. viii, 28, super illud, Scimus quoniam diligentibus Deum omnua cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti : dicit Glossa, Etiam lapsis.
tionem est ante prædestinationem : ergo necessitas consequentiae quæ est ex prædestinatione, non infert necessitatem electionis : et ita videtur esse aliquorum non finaliter bonorum.
Sed contra : Electio ponit gratiam fiSed conti nalem : ergo non potest esse nisi finaliter bonorum.
Solutio. Dicendum, quod electio ponit gratiam finalem.
Sed ad id quod primo objicitur, dicendum quod licet gratia nobis omnibus adsit aequaliter, nos tamen non habemus nos ad ipsam aequaliter, et respectus gratiae ad nos non est unus, sicut supra dictum est.
Ad aliud dicendum, quod electio secundum rationem intelligentiae sequitur præscientiam in genere acceptam : quia aliter nesciret quos vel ad quid eligeret : sed verum est, quod præcedit prædestinationem : et ex illa accipit necessitatem conditionis, ut supra sæpius disputatum est.
ARTICULUS XXI.
ARTICULUS XXII.
Cuyus est electio ?
An prædestinatio sit causa appositionis gratiae ? et, An causa necessaria, contungen, communis, vel propria ?
Quinto et ultimo quaeritur, Cujus sit electio ?
Videtur autem omnium : quia
Gratia Dei nulli deest, dummodo velit eam : ergo omnes eligit.
Item, Saul electus erat, et Judas electus. Et si tu dicas, quod illa erat electio præsentis justitiae. Contra : Ponamus, quod in gratia mortui fuerint : ergo illi habebunt jam gratiam finalem : ergo vere electi sunt. Si autem dicas, quod præscientia ponit in eis peccatum finale futurum, et hoc non potest stare cum gratia finali. Contra : Jam habitum est, quod electio secundum ra-
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in hoc capitulo, D, § 2 : « Prædestinationis effectus est gratiae appositio, etc »
- Si enim prædestinatio est causa appositionis gratiae : aut erit necessaria causa, aut contingens, aut communis, aut propria, sive sit necessaria sive contingens ? Videtur quod sit necessaria et propria : sed posita tali causa semper ponitur effectus : cum igitur prædestinatio sit ab aeterno, appositio gratiae etiam erit ab aeterno, quod falsum est : ergo non est necessaria et propria.
<--- Page Split --->
Si autem dicas, quod est necessaria communis : ergo per aliquid additum potest fieri propria : aut ergo illud est temporale, aut æternum. Si temponale : ergo illud erit creatum a prædestinatione et præparatum : et quæro de illo, utrum prædestinationi illius fuerit causa necessaria et propria, vel non ? Si non : tunc oportuit iterum aliquid addi : et iterum quæro de illo, et hoc ibit in infinitum : ergo illud temporale primum habebit prædestinationem causam necessariam et propriam. Cum igitur illud intercidat inter prædestinationem et appositionem gratæ, videtur quod apposito gratæ st quando illud additur prædestinationi : illud autem ab æterno additur, quia illius prædestination est causa necessaria et propria : ergo appositio gratæ est ab æterno.
Item, secundum hoc sequitur, quod temporale esset ab æterno, quod non potest esse : ergo illud additum non est temporale. Si autem est æternum : sed æternum additum æterno, non facit nisi æternum : ergo ab æterno prædestinationi est causa gratiae necessaria : ergo appositio gratæ est ab æterno, quod falsum est.
Si vero dicatur, quod est causa contingens, sive sit propria, sive communis, sequentur duo inconvenientia, scilicet quod aliquid contingens sit in Deo, et quod nulla necessitate nec consequentiae nec consequentis causabitur gratia a prædestinatione : et hoc falsum est.
Item, Si causa est, non erit causa nisi voluntaria : voluntas autem omnis ad opposita se habet : ergo videtur, quod non magis sit causa appostionus gratiae, quam non appositionis.
Item, Si causa est : aut est causa materialis, aut formalis, aut efficiens, aut finalis. Constat, quod non materialis : quia materia in Deo non est. Si autem dicatur efficiens. Contra : Prædestinationi non est sine præscientia : præscientia autem est secundum ideales formas : ergo re-
duci habet ad formalem. SED CONTRA : Voluntas Dei volitorum est causa efficiens : prædestination autem Dei est secundum voluntatem : ergo est causa efficiens.
SOLUTIO. Dico, quod est causa necessaria et propria : sed hæc duplex est, scilicet quæ exigit aliquid in altero ut dispositionem : et quæ nihil exigit, eo quod dispositiones supponantur in materia. sicut ignis propria et necessaria causa est ignitionis : non tamen sequitur ignitio in glacie, quia contraria dispositio est in materia . non tamen diceremus quod hoc ideo esset, quod ignis esset causa contingens vel non propria ignitionis : quia causa contingens est cu aliquid deest de necessariis ad causaltatem : aut cui aliquid deest ad proportionem ad effectum. Ita dici potest Deum esse causam necessariam vel prædestinationem, non necessitate coactionis, sed necessitate indelicientiae quoad se, et hoc secundum habitum : quia secundum actum non semper est causatum et dispositio necessaria in creatura rationali ad receptionem gratæ, quæ est effectus prædestinationis. Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod est causa voluntaria, sed determinata ad voltum : hoc enim non tollit libertatem a voluntate. Unde voluntas indisposita est oppostorum, sed disposita per conceptionem et determinationem voluti, est ad unum, et potest averti ab illo. Sed non sic est in Deo : quia sua voluntas non mutatur a voluto in voltum contrarium, eo quod hoc est imperfections et defectus, sicut in III Sententiarum determinatum est 1.
Ad aliud dicendum, quod potest reduci in tres causas, scilicet efficientem quoad voluntatem, et formalem exemplarem quoad præscientiam, et finalem quoad dispositionem voluntatis : quia est sua voluntas propter quam appont gratiam. Et per hoc patet solutio ad totum.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XXIII.
Utrum obdurato sit effectus reprobations æternæ ? et, An Deus sit causa reprobationis ?
Deinde quæritur de sequenti verbo ubi dicitur : « Reprobationis æternæ quodamnodo effectus videtur esse obduratio. »
quod Deus omnibus præsens est : sicut lux etiam cum cæcis est, licet cæci non sint cum lumine : si autem nauta quantum est de se semper esset præsens navi, non diceretur umquam esse causa periclitatonus navis, sed semper salutis, et periclitatio navis causaretur ab alio semper.
Si autem tu dicas, quod est causa obdurationis, sicut natura est causa quietus, scilicet non movendo : hoc adhuc absurdus est : quia natura est causa quietis per se, et motus propter quietem, ut probatur in V Physicorum : ergo patet, quod hoc hæreticum esset attribuere Deo.
Hoc enim non videtur : omnis enim effectus habet aliquid causalitatis a causa : ergo jam Deus aliqua causa esset peccat : et hoc impium reputo. Si autem tu dicas, ut videtur in Littera dicere, quod Deus est causa non impartuendo gratiam : hoc nihil videtur esse : quia Anselmus dicit, quod non est causa quare iste non habet gratiam, quia Deus eam non vult dare, quia omnibus gratam porrigit : sed potius quia ille non vult accipere : ergo non est causa non impartendo, cum ipse omnibus impartiatur quantum est de se.
Si forte dicas, quod Deus est causa sicut absentia nautæ causa est periclitationis navis, præsentia autem salutus : hoc iterum nihil est : quia dicit Augustinus,
SOLITIO. Dicendum, quod nullo modo, nec per se nec per accidens, est causa obdurationis : sicut necessario probatum est, ut mihi videtur.
Ad dictum autem Augustini quod est in Littera, dicendum quod est de permissione glossandum, id est, permittit obdurari, ex eo quod nolunt accedere gratiam eis semper paratam : ordinat tamen obdurationem in multa bona, ne omnino indecora sit : et quoad hoc dicitur, Induravit Dominus cor Pharaonis, etc. 1, ita quod non notetur causalitas ad obdurationem, sed permissio : causalitas autem retorqueatur ad ordinationem obdurationis in bona quæ eliciuntur ex obduratione a Deo, nolente etiam obdurato.
<--- Page Split --->