DISTINCTIO XXXIX.
De immutabilitate vel perfectione divinae scientiae vel cognitione.
A. Utrum scientia Dei possit augeri vel minui, vel aliquo modo mutari ? utrumque enim videtur posse probari.
Præterea quæri solet, utrum scientia Dei possit augeri vel minui? utrumque enim videtur posse probari. Quod enim divina scientia possit augeri vel mutari, hoc modo probatur : quia potest Deus scire quod numquam scit. Est enim aliquis qui non est lecturus hodie, et tamen potest esse ut legat hodie : potest enim hodie legere. Nihil autem potest fieri, quod non possit a Deo sciri. Potest ergo Deus scire hunc lecturum hodie : potest ergo aliquid scire quod non scit : ergo potest ejus scientia augeri vel mutari. Eademque videtur posse minui : est enim aliquis hodie lecturus quem Deus scit lecturum : at potest esse ut non legat : ergo potest Deus non scire hunc lecturum : potest ergo non scire aliquid quod scit : ergo potest minui ejus scientia vel mutari.
Ad quod dicimus, quia Dei scientia omnino immutabilis est, nec augeri potest vel minui. Nam, ut ait Augustinus in libro XV de Trinitate 1 : Scientia Dei est ipsa sapientia, et sapientia est ipsa essentia sive substantia Dei : quia in illius naturae simplicitate mirabili, non est aliud sapere, et aliud esse, sed quod est sapere, hoc est et esse. Ideoque novit omnia Verbum, quaenovit Pater: sed ei nosse de Patre est, sicut esse: nosse enim et esse ibi unum est. Et ideo Patri sicut esse non est a Filio, ita nec nosse. Proinde tamquam seipsum dicens, Pater genuit Verbum sibi coaequale per omnia. Non enim seipsum integre perfecteque dixisset, si aliquid minus aut amplius esset in ejus Verbo, quam in seipso. Hoc est ergo omnino Verbum quod Pater, non tamen est Pater: quia iste Filius, ille Pater. Sciunt ergo
<--- Page Split --->
invicem Pater et Filius, sed ille gignendo, iste nascendo. Et omnia quae sunt in eorum scientia, in eorum sapientia, in eorum essentia, unusquisque eorum simul videt, non particulatim aut sigillatim velut alternante conspectu hinc illinc, et inde huc, et rursum inde, vel inde in aliud atque aliud, ut aliqua videre non possit, nisi non videns alia : sed omnia simul videt, quorum nullum est quod non semper videat et sciat 1. Ejus itaque scientia inamissibilis et invariabilis est. Nostra vero scientia, et amissibilis, et variabilis, et receptibilis est : quia non hoc est nobis esse, quod sapere vel scire. Propter hoc, sicut nostra scientia illi scientiae Dei dissimilis est, sic et nostrum verbum quod nascitur de scientia nostra, dissimile est illi verbo quod natum est de Patre scientia 2. Ex hac auctoritate clare ostenditur scientiam Dei omnino invariabilem esse, sicut ipsa essentia Dei omnino invariabilis est : et quod Pater et Filius cum Spiritu sancto simul omnia sciunt et vident. Sicut ergo non potest augeri vel minui divina essentia, ita nec divina scientia : et tamen conceditur posse scire quod non scit et posse non scire quod scit : quia posset aliquid esse subjectum ejus scientiae, quod non est, et posset non esse subjectum aliquid quod est, sine permutatione ipsius scientiae.
ARTICULUS I.
DIVISIO TEXTUS.
An scientia Dei potest augeri ?
« Præterea solet quæri, Utrum scientia Dei possit augeri vel minui ? »
Hic incipit pars illa, in qua quærit Magister, Utrum scientia Dei possit augeri ?
Et dividitur in duas partes : in quarum prima determinat, quod non potest augeri. In secunda autem objicit in contrarium, et solvit, ibi, B, etc. « Hic opponitur a quibusdam ita, etc. »
Littera autem primæ partis per se patet.
Incidit autem dubium circa primam partem, scilicet. Utrum scientia Dei possit augeri ?
Videtur autem, quod sic : quia
Cujuscumque scientiae scibilia possunt augeri, scientia illa augeri potest, ad minus materialiter : scibilia autem scientiae divinae possunt augeri : ergo et ipsa scientia. PRIMA per se patet. SECUNDA supponitur ex Littera : quia opera Dei sunt scibilia, et illa possunt augeri.
Item, Scientia Dei est secundum rationales ideales : ideis autem creantur ideata, ut supra habitum est ab Augu-
<--- Page Split --->
stino : si ergo nova aliqua possunt creari, novæ aliquæ ideæ possunt esse in Deo : per ideas autem est scientia : ergo vi- detur, quod crescere possit scientia Dei, etiam ex parte idearum. Si forte tu di- cas, quod una idea cognoscit Deus om- nia quæ sunt ejusdem speciei, et sic multiplicatione facta in individuo, non sequitur quod multiplicatio fiat in ideis. Hoc nihil est : quia si ideæ non sunt determinatæ ad individua, non cogno- scet Deus singularia nisi in universali et in potentia, et hoc falsum est, ut dice- tur in ultimo capitulo istius distinctio- nis1.
- Præterea, Non est inconveniens dicere Deum posse facere novas species quas numquam fecit, et novos mundos nihil simile habentes cum isto : cum igitur illi non possint fieri sine ideis, erit idea illorum in mente divina : et ita penes ideas videtur posse augeri scientia Dei.
Si forte dicas, quod eadem arte facit artifex unam domum, et aliam, et omnes : et similiter potest facere Deus per unam ideam. Contra : Licet artifex una arte possit facere omnes domos, non tamen una specie domos potest facere exagonam, et quadratam, et rotundam, nec una specie domus cognoscit unam domum esse discretam ab alia : cum igitur Deus faciat differentiam per formam et proprietatem, vel possit facere plura talia, et discernere unum ab alio, videtur quod sua scientia augeri potest etiam secundum ideas.
- Item, Scientia et scitum relativa sunt, ita quod scientia refertur ad scibile : ergo cum relativa multiplicentur, altero relativorum multiplicato, si scibilia possunt augeri, multo magis et ipsa scientia.
7a. SED CONTRA est hoc quod objicitur in Littera : quia
- Scientia Dei essentia Dei est : ergo si scientia per illud quod est potest augeri,
et ipsa essentia augeri potest etiam secundum ideas.
Item, Nihil æternum augetur vel minuitur ex temporali : scibilia autem quæ fieri possunt, omnia temporalia sunt : ergo nec auget nec minuunt scientiam Dei æternam.
Item, Numquam potest esse quod causatum augeat vel minuat causam, sed potius e converso : scientia autem Dei causa est omnium quæ fiunt : ergo nec augetur, nec minuitur ex eis.
SOLUTIO. Mihi videtur sicut Magister dicit, quod scientia Dei nec augeri nec minui potest.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod ea quæ sciuntur, possunt augeri, sed non possunt augeri nisi per scientiam operantem illa plura, et sic eo ipso quod ponimus scibilia posse fieri plura, nos ponimus scientiam ab æterno fuisse plurium operabilium : et sic non augeretur ex hoc quod fierent plura : et sic solvet Magister infra in sequenti parte lectionis : sicut enim non potest intelligi quomodo causatum augeatur quoad numerum, et ratio causæ et causalitatis augeatur ex illo : ita non potest intelligi, quod ex scito augeatur scientia Dei, quia eo ipso præsupponitur fuisse de illo ut causa cognoscens et causans.
Ad ALIUD dicendum, quod plura ideata possunt fieri quam fiunt : sed eo ipso quod fiunt, ponuntur habere ideas : et ideo ex illis non augetur numerus idearum, qui non est numerus simpliciter, ut supra dictum est.
Si autem tu quæras, Utrum scientia Dei possit esse plurium quam est? Hoc bene concedo : sed non sequitur ex hoc quod possit augeri : quia esse plurium ponit tantum potentiam ad hoc quod sint plura, quæ tamen plura si essent, vel esse ponerentur, præsupponerentur fuisse in scientia divina, et sic nullam inducerent variationem in ipsa scientia. Cum
<--- Page Split --->
autem dicitur, quod augetur scientia, significatur quod jam existenti scientiae alicujus quantitatis, secundum scita sit aliquid novum additum, quod nefas est dicere de scientia Dei : unde ipsa non augeri potest, sed plurium esse potest, ex quibus non augeretur si essent : cum enim praecipuum sit semper Deo reponendum, oportet sibi dare scientiam majorem etiam quam intelligi possit : et haec est illa quae non in se nec secundum scita potest augeri.
ARTICULUS II.
An Deus simul et eodem sciat et intelligat multa ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : « Unusquisque eorum simul videt, etc. »
Ex his videntur sequi duo, scilicet quod simul et eodem sciat Deus multa et intelligat multa, et quod ipse sciat mutabilia immutabiliter.
est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio : ergo nulla vicissitudo est in intellectu Dei, nec potest esse : ergo intelligit uno et eodem multa et simul et secundum actum : quia supra probatum est, quod suus intellectus est semper in actu.
SOLUTIO. Dicendum, quod nullus transitus est in intellectu Dei, sicut probat ultima ratio : sed se intelligit uno et eodem modo habente esse quod est et simul.
AD PRIMUM et secundum objecta, dicendum quod hoc verum est in omnibus illis in quibus actus differunt ab essentia agentis : sed non ita in Deo : unde suus actus qui est intelligere, est essentia sua : et sicut sua essentia est species et causa omnium, uno modo se habens, ita etiam suus actus : et ideo non valent similia inducta : sed tamen illud est expressius de centro et lineis egredientibus ab ipso, sicut supra exposuimus.
Contra primum objicitur sic :
- Dicit Philosophus : Scire plura possumus, intelligere vero minime : ergo videtur, quod unus intellectus secundum actum non sit nisi unius.
ARTICULUS III.
An Deus mutabilia sciat immutabiliter, et opposita sciat eodem modo ?
- Item, Impossibile est unum actum ad diversos terminos simul et semel terminari : sed intelligere est actus unus : ergo simul et semel terminari non potest ad diversos terminos. Nec videtur hoc etiam intelligi posse : quia nihil similium invenitur : una enim linea in una parte non potest terminari ad diversa puncta : ergo nec potest intelligi, qualiter possibile sit fieri : ergo videtur, quod necessarium sit intellectum transire inde huc et hinc illuc, cujus contrarium dicitur in Littera.
Ad secundum proceditur sic :
Mutabilia scire immutabiliter, est scire mutabilia aliter quam sunt : scire autem rem aliquam aliter quam est, decipi est : ergo videtur, quod si Deus sciat mutabilia immutabiliter, quod ipse decipitur in eis.
HIC ETIAM cadit quaestio de scientia oppositorum, utrum illa sciat eodem modo ?
Videtur quod sic : quia
- Ipse eodem modo scit rem quando est, et quando non est : esse autem
Sed contra.
SED CONTRA : Jacob. I, 17, dicitur, Apud quem non
<--- Page Split --->
rem et non esse, sunt opposita secundum affirmationem et negationem : ergo ipse scit simul contradictoria, ut videtur : ergo multo magis alia opposita.
- Item. Si ipse scit rem ut est, oportet quod ipse sciat eam sub differentiis temporis : ergo scit me lecturum quando lecturus sum, et scit me legisse quando legi, et scit me legere quando lego : omne autem quod cadit sub differentia temporis, est mutabile : ergo Deus scit mutabile temporaliter et mutabiliter, ut videtur. Si autem tu dicas, quod non scit temporaliter res, sequitur ex hoc quod nullam haberet scientiam de re quando est et quando non est, sed indistincte et confuse sciret res : et hoc est imperfectum, et Deo non attribuendum.
SED CONTRA :
Omnis acceptio est secundum potestatem accipientis, et non accepti : scientia est acceptio quaedam, ut dicit Philosophus : ergo est secundum potestatem accipientis, et non accepti : Deus autem sciens est immutabilis : ergo sua scientia est immutabilis.
Præterea, in Littera negatur hoc : ergo videtur, quod sua scientia non sit de mutabilibus mutabiliter.
SOLUTIO. Leve est hoc solvere secundum supra dicta, scilicet quod ly mutabiliter potest determinare verbum ex parte materiae super quam transit scientia, et sic scit Deus mutabilia mutabiliter, et temporalia temporaliter, et opposita oppositis modis : vel potest referri ad verbum per comparationem ad scientem, et sic scit mutabilia immutabiliter, et temporalia intemporaliter, et opposita uno modo simplici.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod non decipitur : quia etiam apud nos scientia mutabilium ex parte scientis immutabilis est, quia ratio mutabilium immutabilis est : sed cum ratio sit intentio rei mutabilis, scitur rei mutabilitas per intentionem illam quando refertur ad rem
cui accidit mutabilitas. Et hujus causa est propter hoc quod per hoc quod est immutabilis, non refertur ad rem, sed refertur ad ipsam secundum quod est ratio et intentio rei qua? est mutabilis : et sic patet, qualiter in omnibus mutabile scitur immutabiliter.
Ad aliud dicendum, quod opposita scit Deus uno, quod est ratio rei sive sit, sive non sit : quia sibi res non potest præterire, sed semper eodem modo manet, non tamen eodem modo transit ejus scientia super rem : vel ut fidelius dicatur, non uno modo comparatur ad ipsum res : et ideo scit rem esse cum est, et scit eam non esse cum non est, ex hoc quod comparatur res ad esse vel ad non esse : et hoc est magis de scientia complexorum sive enuntiabilium, de quibus posterius quaeretur.
Ad aliud dicendum, quod ipse intemporaliter scit omnia quae cadunt sub temporis differentia : et hoc ideo est, quia differentia temporis accidit rei secundum quod est in esse proprio, et non secundum quod est in Deo per ideam. Quod autem certus est in sciendo res distincte, hoc est ideo, quia non tantum scit rem, sed etiam quamlibet compositionem et divisionem rei cum qualibet vel a qualibet re : et hoc incomplexe et incomposite, ut infra dicetur.
Et si tu objicias, quod noster intellectus non sic est de complexo sicut de incomplexo. RESPONSIO, quod hoc est ideo, quia intellectus noster per substantiam non est suum intelligibile, nec ipse dat modum intelligibili, sed potius accipit ab ipso, et ideo variatur secundum illud : non autem sic de intellectu divino, qui est id per quod intelligit, et dat intelligibili et esse in se, et omnem compositionem et divisionem.
<--- Page Split --->
ARTICULUS IV.
An Deus sciat actu infinita ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi. A, sub finem : « Pater et Filius cum Spiritu sancto simul omnia sciunt et vident. »
Potest enim adhuc dubium esse, licet supra expeditum sit, utrum Deus sciat actu infinita ?
Videtur autem quod sic : quia
Cuilibet finito possibilis est additio : sed scientiae Dei non potest fieri additio : ergo ipsa est infinita.
Item, Augustinus in libro XII de Civitate Dei dicit, quod species numerorum infinitae in se, non sunt infinitae illius scientiae, cujus scientiae non est numerus 1. Ergo videtur, quod actu sciat infinita.
Sed contra. SED CONTRA :
Quidquid scitur, scientis comprehensione finitur, præcipue si perfecte scit : ergo si Deus scit infinitum, ipse sciendo finit ipsum : ergo non est infinitum simpliciter.
Præterea, Infinitum in se non potest intelligi qualiter alii sit finitum : ergo nec Deo erit finitum.
Item, Species numerorum non sunt infinitae actu, sed potentia : si ergo Deus scit ipsas esse infinitas, ipse scit quod non est, quod est impossibile.
Ad hoc dicunt quidam, quod triplex est scientia, scilicet intelligentiae, et visionis, et approbationis : et scientia intellingitiae est, qua intelligitur res simpliciter. Visionis autem scientia est, quae transit super res secundum quod sunt vel non sunt sub differentia hujus compositionis vel illius. Approba-
tionis autem scientia est, quae est de bonis quorum Deus auctor est. Sed contra hoc objicitur : Illa scientia quae dicitur intelligentia, aut est finita per intelligibilis rationem idealem, aut non. Si dicas, quod sic : sed unicuique ideae respondet ideatum, vel potest respondere : ergo illi ideae quae est infiniti, respondet ideatum, vel potest respondere : ergo infinitum potest esse actu : quod ego intelligere non possum, si est verum.
Item, si dicas quod illa idea 'non est ad hoc ut educi possit ideatum sub ipsa, sed quod Deus illa cognoscat infinitum. Contra : Aut cognoscit ut est, aut aliter. Si aliter, non habet veram scientam ipsius. Si autem ut est, cum ipsum nec sit nec possit esse nisi in potentia, intelligentia non erit nisi in potentia infiniti : et de hoc non contendimus.
SOLUTIO. Mihi videtur, quod actu infinitum semper. est imperfectum, nec in Deo est, nec in natura : sed infinitum ut est finitum, bene concedo quod cognoscit Deus.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod impossibile est Deo fieri additionem aliquam : quia ipse est majus aliquid quam cogitare possumus : quod non intelligitur dimensive, vel multitudine, cum ipse sit unum solum et simplex : sed quia nihil boni cogitari potest, quin ipse sit illud, et plus quam cogitari potest : infinitum autem nihil boni et perfecti est, sed potius imperfectum : ideo non intelligitur sic : quia, ut supra diximus, etiam intelligi potest qualiter infinitum includat infinitum : tamen multa sunt quae cogitamus, quae non sunt Deus : nec hoc est imperfectionis, sed perfectionis : et sua scientia hoc modo infinita est : quia nihil potest cogitari vel esse, quod si esset, non esset in scientia ipsius, et modo secundum quod est in scientia sua : quia ipse in-
<--- Page Split --->
telligendo se infinita posse, intelligit infinita secundum quod sunt infinita in potentia.
solutioAD SOLUTIONEM autem inductam renem. spondeo, quod aut non intelligo eam,
aut intelligentia non dicit nisi relationem intellectus ad rem, prout est quocumque modo, scilicet in potentia, vel in ratione ideali comparationem habente ad id quod erit in actu, sicut supra est expositum 1.
B. Oppositio, an Deus possit noviter vel ex tempore scire vel præscire aliquid ?
Hic opponitur a quibusdam ita, Si Deus potest aliquid scire vel præscire quod numquam scivit vel præscivit, potest ergo ex tempore aliquid scire vel præscire. Ad quod dicimus, Potest quidem Deus scire vel præscire omne quod potest facere, et potest facere quod numquam fiet : potest ergo scire vel præscire quod numquam fiet, nec est, nec fuit : nec illud scit vel scivit, neque præscit vel præscivit, quia scientia ejus non est nisi de his quæ sunt vel fuerunt vel erunt : et præscientia non est nisi de futuris. Et licet possit scire vel præscire quod numquam est vel erit, non tamen potest aliquid scire vel præscire ex tempore. Potest utique scire vel præscire quod numquam est nec erit, nec illud scitum vel præscitum est ab æterno : nec tamen potest incipere scire vel præscire illud, sed ita potest modo scire vel præscire, sicut potest scisse vel præscisse ab æterno. Si enim dicas 2 eum modo posse scire vel præscire quod ab æterno non scivit vel præscivit, id est, ita quod ab æterno non sciverit vel præsciverit, quasi utrumque simul esse possit, falsum est. Si vero dicas eum posse modo scire vel præscire quod ab æterno non scivit vel præscivit, id est, habere potentiam sciendi vel præsciendi ab æterno et modo aliquid, nec tamen illud præscitum est vel futurum, verum est. Non potest ergo noviter vel ex tempore scire vel præscire aliquid : sicut non potest noviter vel ex tempore velle aliquid, et tamen potest velle quod numquam voluit.
<--- Page Split --->
non tantum esse, sed habitudinum omnium, ipse intelligit complexiones omnes et compositiones.
ARTICULUS V.
Utrum scientia Dei sit enuntiatilium ?
Postea quaeritur de hoc quod dicit in secunda parte, ibi, B, « Scientia ejus non est nisi de his quæ sunt, vel fuerunt, vel erunt, etc. »
Secundum hoc enim videtur, quod scientia sua sit enuntiatilium.
Quod etiam aliter probatur : quia
Cum multa sint enuntiatibilia, nisi Deus sciret ea, non omnia sciret quae sunt, vel erunt.
Item, Aliter imperfectior esset sua cognitio quam nostra : quia ego non tantum scio te, sed etiam scio te esse, et legere si legis, et hujusmodi : ergo videtur, quod etiam Deus sciat hujusmodi.
Item, Deus non tantum scit subjecta, sed etiam scit eis inesse omnia praedicata, quae inesse possunt : ergo scit complexa et enuntiatilia, ut videtur.
Item, Aliter sequeretur, quod ipse nesciret Antichristum futurum, vel Cæsarem fuisse, quod est inconveniens.
Sed contra.
SED CONTRA :
Non scit nisi per ideam, idea autem non est complexorum : quia complexio nulla est in Deo : ergo videtur, quod ipse non habeat notitiam enuntiatilium.
Item, Anima propter sui simplicitatem non est simul nisi unius : ergo cum Deus magis simplex sit, ipse non erit secundum sui intellectum nisi unius : ergo non erit complexorum, ut videtur.
Solutio.
Solutio. Dicendum, quod intellectus Dei est complexorum incomplexe : sunt enim complexa referenda ad rem simplicem, et illa in Deum, quam ipse non tantum novit ut simplex est, sed in omni complexione quæ accidere ei potest ex compositione, et sic uno quod est ratio
AD PRIMUM ergo dicendum, quod aliter est de intellectu nostro et suo : quia noster intellectus non est causa rei vel compositionis rei, sed accipiendo a rebus cognoscit res : et ideo cum res sit diversa, non potest accipi idem a diversis, et ideo erit intellectus compositus : sed suus intellectus est causa omnis rei et ratio omnis rei, et ideo per unum quod est causa et ratio potest intelligi res et rei compositio cum re alia : quia idea non est ratio rei in se, sed in compositione omnium et divisione quam habere potest per se vel per accidens.
Et ex hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS VI.
Utrum modo Deus potest scire vel præscire, sicut potest scivisse vel præscivisse ab æterno ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Ita potest modo scire vel præscire, sicut potest scisse vel præcisse ab æterno. »
Hoc enim videtur falsum : quia in nostra scientia sequitur, quod si possum scire aliquid quod non scio, scientia mea variatur.
Item, Si possum aliquid modo scire, non sequitur ex hoc quod illud prius sciverim : ergo videtur, quod istae consequentia non teneant in Deo.
Solutio. Dicendum, quod non est simile : sed sicut se habet scibile ad nostram scientiam, ita se habet sua scientia ad scibile. Unde sicut in nobis sequitur, nullum scibile est : ergo nulla scientia est : ita e converso sequitur, in Deo nulla scientia est : ergo nullum scibile est : et sicut in nobis istae dua sunt in-
<--- Page Split --->
compossibiles, scilicet quod ego scientiam alicujus scibilis habeam, et quod illud scibile non sit : quia statim me habente scientiam, sequitur illud scibile esse, quia mea non efficitur nisi ab illo scibili : ita in Deo istae duae sunt incompossibiles, quod aliquid sit et quod scientia illius non sit : quia scientia Dei est causa illius : et quia non est causa nisi ab aeterno, sequitur quod ab aeterno sit causa illius : et ideo in Deo est idem posse scire modo et posse ab aeterno scivisse : et istae duae incompossibiles sunt, quod aliquid nunc fiat, et quod ipse ab aeterno illud non scivit : licet utraque secundum se sit possibilis, quia una implicatur in alia : et quando ponitur aliquid esse quod numquam erit, ponitur per consequens Deum illud semper scivisse, ex hoc, quia sua scientia est aeterna causa vel praevisio illius. Et super istum sensum procedit Magister.
ARTICULUS VII.
An concedendum sit Deum posse scire quod ipse prius nescivit ?
Postea quaeritur de hoc quod dicit : « Non potest ergo noviter vel ex tempore scire vel præscire aliquid, etc. »
Quaeritur enim, Utrum concedendum
sit Deum posse scire quod ipse prius nescivit ?
Et videtur quod sic : quia
Hoc innuitur in ultima parte sequentis opinionis quam inducit, quod Deus plura potest scire quam scivit, quia transire potest super plura.
Item, Quidam objiciunt : Deus potest modo creare quod non creat, et plura creare quam creat : ergo similiter plura potest scire quam sciat.
SED CONTRA :
Cum scientia referatur ad scibile, si potest scire quod prius nescivit, videtur sequi quod potest habere scientiam quam prius non habuit : et hoc est Deum alterari ab imperfecta scientia ad perfectam.
SOLUTIO. Videtur mihi, quod non sit concedendum.
Ad m autem quod objicitur de Littera : dico, quod non intendit, quod aliqua possint fieri supra quae transeat scientia Dei novo modo, sed intendit quod aliqua possint fieri, super quae ab aeterno fuisset scientia. Et sic non sciret nisi quod prius et ab aeterno scivit.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de creatione : quia illa nihil ponit in Deo, sed in re extra : scientia autem est in sciente ipso, et ideo non potest ei advenire scientia novae rei sine sui varatione : quia illa nova res poneret rationem idealem in Deo, quae nisi ab aeterno fuerit in ipso, variationem ponit circa ipsum.
C. Utrum Deus possit scire plura quam scit?
Item a quibusdam dicitur Deus posse plura scire quam sciat : quia potest omnia scire quae scit, et potest aliqua facere quae numquam erunt, et illa potest scire : non enim aliqua incognita facere potest. Si vero omnia essent quae modo sunt, et alia quaedam faceret quae non sunt nec erunt, et illa
<--- Page Split --->
omnia sciret, pro certo plura sciret quam modo sciat : nec tamen ejus scientia augeri potest, quia hoc totum fieri posset sine mutabilitate scientiae. Constat ergo Dei scientiam omnino esse immutabilem, nec augeri posse vel minui : sed ei subjecta.
ARTICULUS VIII.
An Deus potest plura scire quam scit ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Item a quibusdam dicitur Deus posse plura scire quam sciat, etc. »
Videtur autem, quod ista opinio sit vera : quia
Plura possunt esse quam sunt : scientia autem Dei, ut habetur in praecedenti capitulo, non est nisi eorum quae fuerunt vel erunt vel sunt : ergo plura potest scire quam scit.
Item, Scit quidquid potest facere : potest autem facere plura quam facit : ergo potest plura scire quam scit.
SED CONTRA :
Deus scit quidquid potest facere : et non potest plura scire, quam potest facere : ergo non potest plura scire quam scit.
Item, In æternis est idem esse et posse : ergo si potest plura scire quam scit, tunc etiam scit plura quam scit, quod est impossibile.
SOLUTIO. Meo judicio ista composita falsa est, Deus potest plura scire quam scit, sicut Magister ante distinxit. Et quod dicit ista opinio, quod sua scientia potest transire super plura quam transit sine mutatione : ita intelligo, quod hoc ideo, quia posito quod sint plura, sequitur eum plura ab æterno scivisse. Et de sole quod quidam ponunt pro simili, non est simile : quia in sole non est ratio cognoscendi ea super quæ fulget : quæ si esset in sole, non esset possibile solem effundere lumen intelligentiæ super ea, quorum nulla ratio esset apud ipsum : et sic est etiam in Deo. Unde cum non accipiat de novo rationes intelligibilium, oportet quod ab æterno habeat apud se. Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad SEGUNDUM dicendum, quod ipse potest facere plura quam facit, sed non scire plura hoc modo quam scit, nisi sicut posse scire et posse scivisse ab æterno : et si ponuntur plura esse, supponitur per implicationem in suppositione, quod illa ab æterno scivit, ut supra dictum est.
D. Quod videtur adversum illi sententiæ qua supra dictum est, Deum semper et simul scire omnia.
Ei vero quod prædictum est, scilicet quod Deus omnia semper videt et simul, videtur obviare quod ait Hieronymus in expositione Habacuc : Absurdum est, inquit, ad hoc deducere Dei majestatem, ut sciat per momenta singula quot culices nascantur, quotve moriantur, quota pulicum et
<--- Page Split --->
muscarum sit multitudo, quotve pisces natent in aquis, et similia. Non simus tam fatui adulatores Dei, ut dum providentiam ejus etiam ad ima retrudimus, in nosipsos injuriosi simus, eamdem irrationabilium et rationabilium providentiam esse dicentes 1. Hic videtur dicere Hieronymus, quod Deus illorum minorum scientiam sive providentiam non habeat : quod si hoc est, tunc non omnia simul scit et semper. Ex tali itaque sensu illud dictum esse noverimus, ut Deum illa alternatim vel particulatim scire neget, nec per diversa temporum momenta sic illa cognovit, sicut per varia momenta illorum quaedam deficiunt, quaedam incipiunt. Neque illis aliisque irrationabilibus. ita providet, quemadmodum rationabilibus. Numquid enim (ut ait Apostolus 2) cura est Deo de bobus ? et sicut non est cura Deo de bobus, ita nec de aliis irrationabilibus. Dicit tamen Scriptura, quia ipsi est de cura de omnibus 3. Providentiam ergo et curam universaliter de cunctis quae condidit habet, ut habeat unumquodque quod sibi debetur et convenit. Sed specialem providentiam atque curam habet de rationabilibus, quibus praecepta tradidit, eisque recte vivendi legem praescripsit ac praemia promisit. Hanc providentiam et curam de irrationabilibus non habet. Ideoque dicit Apostolus, quia non est cura Deo de bobus : providet tamen omnibus et curat, id est, gubernat omnia, qui omnibus solem suum facit oriri, et pluviam dat. Scit itaque Deus quanta sit multitudo pulicum, culicum, et muscarum, et piscium : et quot nascantur, quotve moriantur : sed non scit hoc per momenta singula, imo simul et semel omnia. Neque ita scit, ut eamdem habeat providentiam irrationabilium et rationabilium, id est, ut eodem penitus modo provideat irrationabilibus et rationabilibus. Rationabilibus enim et praecepta dedit, et Angelos ad custodiam delegavit.
E. Brevis summa prædictorum, cum additione quorumdam.
Simul ita 4 et immutabiliter scit Deus omnia quae fuerunt, et sunt, et erunt, tam bona quam mala : præscit quoque omnia futura, tam bona quam mala.
<--- Page Split --->
ARTICULUS IX.
An Deus habeat notitiam singularium ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit ultimo, ibi, D, « Ei vero quod prædictum est, etc. »
Videtur enim Deus non habere notitiam singularium : quia
Dicit Boetius, quod universale est dum intelligitur, singulare dum sentitur.
Item, Omnis intellectus universalium est, ut dicit Philosophus : quia intellectus simplex est, et necesse est intelligibile simplex esse : nihil autem singularium est simplex : ergo nihil singularium est apud intellectum.
Item, Philosophus in XI Metaphysice probat, quod non intelligit aliud a se, quia aliter vilesceret ejus intellectus in rebus vilibus, quæ melius est ignorare quam scire : ergo videtur, quod ipse non habeat notitiam singularium.
Sed contra. SED CONTRA :
Secundum hoc enim erunt plura ignorata ab eo quam scita.
Item, Boetius in libro V de Consolatione philosophiae :
Huic ex alto cuncta tuenti Nulla terræ mole resstunt : Non nox atris nubbus obstat. Quæ sint, quæ fuerint, veniantque Uno mentus cernit ictu : Quem, quia respicit omnia solus, Verum possis dicere solem.
SOLUTIO. Dicendum cum Magistro, quod Deus omnia scit parva et magna.
Et ad id quod contra objicitur, dicendum quod est intellectus abstrahens formam a re, et illam necesse est depurari propter materialitatem quam habet in re extra, et ille est noster intellectus. Alius est intellectus habens formas vel ideas componibiles exemplariter cum re, et illæ sunt universalis vel particularis, ita quod a neutro abstrahitur, et ideo non repugnant simplicitati intellectus : quia intellectus illas habet apud se, et tales sunt ideæ et formæ sub quibus intelligunt Angeli.
Ad aliud dicendum, quod Philosophus intelligit hoc de intellectu abstrahente a rebus : quia necesse est, quod ille auferat conditiones materiae ab eo quod abstrahit, et assimilet sibi. Sed non sic est de intellectu qui est ad rem faciendam per formam compositionis : ille enim habet formam simplicem apud se, quæ non determinatur ad hoc vel illud conditionibus materiae, sed per relationem ad hoc vel illud : et per illam potest intelligi universale et particulare, et universale in particulari, secundum diversam relationem rei ad formam illam.
Ad aliud dicendum, quod Philosophus non intendit, quod non aliud intelligat, quam se, sicut supra expositum est 1 : sed intendit, quod non per aliud quam per seipsum intelligit, quia intelligendo nihil accipit a rebus. Qualiter autem non vilescat intellectus ejus, supra est expeditum.
<--- Page Split --->