DISTINCTIO XXXVIII.
De modis divinae scientiae vel cognitionis. Utrum Deus cognoscat mutabiliter, vel immutabiliter, et quomodo ?
A. Hic redit ad propositum, repetens superius dicta ut addat alia.
Nunc ergo ad propositum revertentes, cœpto insistamus. Supra dictum est, quod præscientia Dei futurorum tantum est, sed omnium, tam bonorum quam malorum. Scientia vero vel sapientia non modo de futuris, sed etiam de præsentibus et futuris : nec tantum de temporalibus, sed etiam de æternis, quia seipsum novit Deus. Hic oritur quæstio non dissimulanda, utrum scilicet scientia vel præscientia sit causa rerum, an res sint causæ scientiæ vel præscientiæ Dei ? Videtur enim præscientia Dei causa esse eorum quæ ei subsistunt 1, ac necessitatem eveniendi eis facere : quia nec aliqua futura fuissent nisi Deus ea præscisset : nec possunt non evenire, cum Deus ea præsciverit. Si autem impossibile est ea non evenire, quia præscita sunt, videtur ergo ipsa præscientia qua præscita sunt, eis esse causa eveniendi. Impossibile est autem ea non evenire, cum præscita sint : quia si non evenirent cum præscita sint, falleretur Dei præscientia. At Dei præscientia falli non potest. Impossibile est ergo ea non evenire, cum præscita sint. Sic ergo præscientia causa eorum esse videtur qua 2 præscita sunt. Hoc idem et de scientia dicitur, scilicet quod quia Deus aliqua noverit, ideo sint. Cui sententiæ Augustinus attestari videtur in libro XV de Trinitate 3 sic dicens : Non ista ex aliquo tempore cognovit Deus, sed futura omnia temporalia, atque in eis etiam quid et quando ab illo petituri fueramus, et quos et de quibus rebus vel exauditurus, vel non exauditurus es-
<--- Page Split --->
set, sine initio ante præscivit. Universas autem creaturas et spirituales et corporales, non quia sunt ideo novit, sed ideo sunt quia novit: non enim nescivit quæ fuerat creaturus: quia ergo scivit, creavit: non quia creavit, scivit: nec aliter scivit creata quam creanda: non enim ejus sapientiæ aliquid accessit ex eis: sed illis existentibus sicut oportebat et quando oportebat, illa mansit ut erat. Unde, Eccli. xxiii, 29: Antequam crearentur, omnia nota sunt illi: sic et postquam consummata sunt 1. Ecce his verbis videtur Augustinus innuere scientiam vel præscientiam Dei causam esse eorum quæ fiunt: cum dicit ideo ea esse, quia Deus novit. Idem quoque in libro VI de Trinitate dicere videtur: Cum, inquit, decedant et succedant tempora, non decedit aliquid vel succedit scientiæ Dei, in qua novit omnia quæ fecit per ipsam. Non enim hæc quæ creata sunt ideo sciuntur a Deo quia facta sunt, sed potius ideo facta sunt quia immutabiliter ab eo sciuntur 2. Et hic etiam significare videtur Dei scientiam causam eorum esse quæ fiunt, dicens non ideo Deum ea novisse quia facta sunt: sed ideo facta sunt, quia novit ea Deus. Ideoque videtur Dei scientia vel præscientia causa esse eorum quæ novit.
B. Inconvenientia ostendit quæ sequerentur, si diceretur scientia vel præscientia causa omnium rerum quæ ei subsunt.
Quod si ita est, est ergo causa omnium malorum, cum omnia mala sciantur et præsciantur a Deo : quod longe est a veritate. Si enim Dei scientia vel præscientia causa esset malorum, esset utique Deus auctor malorum : quod penitus falsum est. Non ergo scientia vel præscientia Dei causa est omnium quæ ei subsunt.
DIVISIO TEXTUS.
« Nunc ergo ad propositum reyertentes, cœpto insistamus, etc. »
Hic incipit pars illa, in qua Magister determinat quasdam proprietates sequentes scientiam divinam, sicut non posse falli, et esse causam, et non posse augeri.
Et ideo dividitur in duas partes : in quarum prima Magister determinat,
1 Vulgata habet, Eccli xxiii, 29 : Domino Deo antequam crearentur omnia sunt agnita : sic et post perfectum respicit omnia.
2 S. AUGUSTINUS, Lib. VI de Trinitate, cap 10.
<--- Page Split --->
Utrum scientia divina sit causa rerum? et, Utrum possit falli vel non ? Et in secunda quaerit, Utrum possit augeri? quae incipit in sequenti distinctione XXXIX, ibi, « Præterea solet quaeri, Utrum scientia Dei, etc. »
Prima dividitur in duas. In prima inquirit, Utrum scientia Dici sit causa rerum ? In secunda, Utrum possit falli ? ibi, E, « Ad hoc autem quod supra dictum est, etc. »
Prima harum habet tret partes, In prima probat, quod sit causa rerum. In secunda, objicit in contrarium, ibi, B, « Quod si ita est, est ergo causa omnium malorum, etc. » In tertia vero determinat, ibi, D, « Hanc igitur quæ videtur repugnantiam, etc. »
ARTICULUS I.
An præscientia Dei sit causa rerum ?
Incidit autem hic dubium, Utrum præscientia Dei sit causa rerum?
Et videtur quod sic :
- Quæcumque enim sic se habent, quod unum antecedit aliud, et posito ipso ponitur sequens, et sublato aufertur : illa se habent ut causa et causatum : præscientia Dei sic se habet ad hoc quod scit quod est antecedens ad illud, et posita ipsa ponitur res in futuro, et ablata aufertur : ergo præscientia Dei est causa rerum. Prima probatur inducendo in omnibus.
Si forte dicas, quod solvit hoc Augustinus per exemplum memoriae præteritorum : sequitur enim, si meministi alicujus, quod illud necessario fuit : cum tamen memoria tua non sit causa præteriti. Ista solutio nulla est : quia adhuc illa se habent ut causa et causatum : sed præteritum antecedit memoriam, et causat illam, et ideo tenet illa consequentia
ab effectu ad causam : sed præscientia Dei penes res in futuro antecedit eas : ergo videtur, quod sit causa earum.
Item, Futurorum omnium productio spectat ad naturam large sumptam, ita quod includat etiam causam per accidens, quæ est casus, vel propositum large sumptum, et includat fortunam : cum igitur natura nihil operetur, nisi quod Deus immediatius operetur : nec liberum arbitrium nisi Deus immediatius operetur idem, erit Deus causa omnium futurorum : non autem est causa per necessitatem naturae operans : ergo per artem et scientiam : ergo scientia Dei est causa omnium futurorum.
Item, In artifice ita est, quod scientia practica est causa operis : ergo etiam in Deo erit ita.
Item, Scit hoc futurum : ergo de necessitate erit : aut sequitur, aut non. Si non : ergo oppositum consequentis verificari potest cum antecedente, scilicet aliquid non esse futurum, quod tamen Deus scivit esse futurum : quod non potest esse : quia sicut dicit Boetius in libro de Consolatione Philosophiæ, hæc non esset scientia de futuris, sed opinio fallax : ergo videtur hoc sequi necessario.
Si vero dicas illud verum esse de necessitate consequentiae, et non consequentis. Hoc nihil videtur esse dictum : quia nos videmus in omnibus in quibus antecedens de natura sua conjunctum est consequenti semper, et est necessarium in se quod causat non necessitate consequentiae tantum, sed etiam consequentis : sicut cum dicitur, si homo est, animal est : sed verum est, quod ubi antecedens in se contingens est, ibi non causatur nisi necessitate consequentiae. Istud autem antecedens Deum præscire omnia futura necessarium est in se, et semper positum. Si ergo habitudo sui ad sequens est necessaria, videtur consequens habere necessitatem rei, et non habitudinis tantum.
Item, Ab omnibus conceditur, quod
<--- Page Split --->
quam habet Deus, nobilissima scientiarum, et dea scientiarum est, ut dicit Philosophus : noblissima autem scientiarum est scientia per causam necessariam, et præcipue causam simplicissimam et altissimam, et quæ scit ipse sciens : ergo Deus scit per illam : ergo sua scientia est causa sciti : ergo sua scientia est causa rei futuræ.
Item, Sicut se habet scitum ad scientiam, ita futurum ad præscientiam : sed scitum in ipsa causatur a scientia, ut supra habitum est in Littera : præcipue quod est scitum per se, sicut quodcumque quod non est malum : ergo futurum se habet hoc modo ad præscientiam : ergo futurum causatur a præscientia sua.
Item, Videtur nihil valere instantia quam ponit Magister de malis, quia malorum scientia non est per causam propriam : malum enim non habet causam et reducitur ad causam per accidens in hoc quod scitur per causam habitus : sicut dicimus medicum scire ægritudinem : ergo videtur, cum scientia Dei sit scientia omnium habituum futurorum et scientia per causam, quod debeat concedi quod sua scientia sit causa omnium, licet non eodem modo, ut videtur.
Item, Omnis scientia aut est per causam, aut per effectum, aut per signum. Si autem per signum : tunc facit opinionem fallibilem, et ut dicit Boetius, hanc nefas est in Deo ponere. Aut ergo erit per causam, aut per effectum. Non autem per effectum : quia Deus scit per seipsum, et ipse non est effectus alicujus sciti : relinquitur igitur, quod sit per causam. Non autem est causa nisi respectu sciti : ergo præscientia Dei directe dicetur causa rei futuræ.
Sed contra. SED CONTRA :
Detur, quod sit causa : aut erit mutabilis, aut immutabilis. Si immutabilis in causando, sequetur quod omne causatum ab ipsa immutabiliter eveniat : et sic omne contingens necessarium erit, quod falsum est.
Item, Scit se posse facere quæ numquam faciet : ergo sua scientia non est causa necessaria rerum.
Fortius objicitur sic : Nihil præcedens aliud, nullam de suis proprietatibus ponens circa illud, est causa illus : præscientia Dei præcedit res futuras, ita quod nullam de proprietatibus suis ponat circa futura : ergo non est causa necessaria futurorum in quantum futura sunt. Probatur autem prima per hoc quod a necessaria causa est necessarius effectus, et a contingente contingens : et sic necessitas et contingentia ponuntur circa effectum a causa. Secunda probatur ex hoc quod præscientiæ est æternum esse et immutabile et intemporale : et omnes oppositas dispositiones circa effectus rerum futurarum nos videmus.
Solutio. Sine præjudicio dico, quod præscientia sicut etiam scientia Dei, causa est quarumdam rerum futurarum, et non est causa quarumdam. Non enim placet mihi solutio quorumdam dicentium, quod scientia Dei non est causa aliquorum : quia scientia Dei potest esse duplex, scilicet simplicis notitiæ, et approbationis : quia simplex notitia non dicit ordinem ad futurum, secundum quod est de his quæ possunt esse, sed non erunt : et ideo respectu illorum non potest sumi præscientia. Hic autem magis quæritur, si præscientia est causa, quam si scientia est causa ? Unde videtur mihi, quod quorumdam sit causa, et quorumdam non : ad omnia tamen habet ordinem antecessionis et certitudinis, ut infra patebit : sicut enim dicit Augustinus, Omnium quæ naturaliter sunt et naturam servant et non vitiant, præscientia causa operativa et productiva est : malorum autem non est causa : sed tamen præordinat et prævidet ea : sed hoc verum est, quod necessarium et contingens absolutum sive rei in nullo causatur ex illa, sed potius ex causis proximis, quarum dispositiones sequitur effectus,
<--- Page Split --->
eo quod illæ causæ per essentiam sunt in effectu.
Si autem quaeritur, Utrum præscientia Dei universaliter sit causa futurorum? bene concedo cum alus, quoniam futura sunt mala, quorum præscientia Dei causa non est : sicut nec ars vitii contra artem, quod tamen ars præsci et corrigit. Sic ergo intellecta quaestione, utrum universaliter sit causa futurorum responderi potest objectis.
AD PRIMUM dicendo, quod procedit a diminutione eorum quae ad causam rei exiguntur : exigitur enim antecessio tempore vel duratione, vel ordine naturae : et exigitur habitudo unius ad alterum, et exigitur efficientia sive constitutio sequentis per causalitatem præcedentis : et illud ultimum deficit in præscientia et præscio. Et instantia est, quod si ponas me scire futura contingentia : sequitur enim : Si scio futurum, illud erit : quia aliter meum scire non esset scire, sed opinari : et tunc mea scientia antecedit et habet ordinem ad illud quod infertur ex illa : et tamen non omnino erit causa, sed potius causatur ab alia causa quae est liberum arbitrium. Et similiter præscientia a nullo quod sub ipsa operatur, tollit rationem causandi : et ideo aliquid fit ab his quae sub præscientia operantur, quod non fit ab ipsa.
AD ALIUD dicendum, quod nihil existens potest fieri in futuro cujus Deus non sit causa et præscius : sed defectus aliquis ut malum, potest incidere in futuro cujus quidem ipse est præscius, et non causa, eo quod incidit ex defectu causæ secundæ, et non sui, sicut sæpius supra dictum est.
AD ALIUD dicendum, quod etiam in arte ars non est causa vitii, sed potest prænoscere ipsum : sicut ars operans in ligno nodoso, scit quod non obedit lignum-pulchritudini imaginis imprimendæ : et tamen non facit defectum illum, sed accidit ex defectu ligni. Sed pro tanto est differentia, quod in potestate liberi arbitrii est permanere in defectu,
vel obedire artifici in perfectam pulchritudinem : et ideo scientia divina utrumque praenovit, sed alterum tantum facit.
Ad aliud dicendum, quod cum dicis, Deus scit hoc vel præsci : ergo de necessitate erit : dico quod si est necessitas consequentiae, bene sequitur propter ordinem præscientiae ad præscium Si autem est consequentia necessitatis vel consequentis vel rei, quod idem est : dico quod non sequitur, nec in bono cujus præscentia est causa, nec in malo cujus non est causa.
Ad hoc autem quod objicitur, quod antecedens est necessarium necessitate rei, et non positionis tantum, possemus dicere quod cum dicitur, Deus præscit hoc, quod hæc propositio ex parte præsciti adhuc pendet ex futuro : et ideo non omnia accipit in præsciente tantum, et ideo oportet ipsam habere necessitatem positionis, ut scilicet illud sit futurum quod præscit : et ita dicunt communiter omnes Doctores : et ideo falsum est quod ponitur pro vero. Si tamen aliter vellemus dicere, possemus concedere, quod hoc antecedens est necessarium in se, Deus præscit quod est futurum : et tamen in consequente non causatur nisi necessitas-consecutionis, et non rei : et hoc ideo, quia quando consequens causatur ab antecedente, ita ut det ei causam rei et necessitatem, oportet ipsum habere non solum ordinem necessarium ad ipsum, sed etiam dare ei esse et proprietates et dispositiones suas : et hoc non facit causa prima alicui causato : et hoc contingit duabus de causis : quarum prima est, quia causatum nullum potest suscipere proprietates causæ prime propter infinitam ejus distantiam et nobilitatem super omne causatum. Alia causa est : quia illa causata contingentia essentialiter a quibusdam causis proximis contingentibus causantur, a quibus modum causalitatis non tollit causa prima per suam influentiam super causatum, et ideo in illo non sequitur, quod si causa hujus effectus est necessa-
<--- Page Split --->
ria, quod effectus est necessarius et immutabilis. Et est simile ut si accessus solis in obliquo circulo est causa necessaria generationis, non tamen necessarium est generationem fieri : quia potest esse impedimentum ex parte proximarum causarum, sicut in loco perpetue frigiditatis : et ideo dicit Philosophus quoad has causas non proximas, quod futurus quis incedere non incedet, et Ptolemaeus in Centilogio, quod sapiens homo dominabitur astris : quia contrariis dispositionibus disponuntur causae proximae : et ideo patet quod causa prima non ponit necessitatem absolutam, sed ordinis : vel non consequentis, sed consequentiae per praevisionem.
Ad 6 et 7. Ad alia duo potest absolute concedi, quod praescitum quod naturaliter est, causatur illo modo causalitatis qui dictus est, a praescientia.
Ad 8. Ad aliud dicendum, quod instantia Magistri bona est, eo quod supra probatum est, quod Deus non scit malum nisi scientia speculativa : et ideo non reducitur ad habitum qui privetur in ipso Deo, sed potius qui privetur in causa quae est liberum arbitrium et actus malus, cujus sic conjunctim Deus non est causa : et ideo nullam Deus efficientiam habet ad malum : sed a longe videt per accidens, sicut privatio videtur : et verum est, quod hoc modo per causam in actu deficientem cognoscitur : sed haec non est Deus, sed potius liberum arbitrium : sed liberum abitrium sic in actu deficiens cognoscit Deus per seipsum.
Ad 9. Ad aliud dicendum, quod scientia Dei est per causam quae est ipse : sed non oportet propter hoc, quod ipsa sit sciti causa : quia scitum non habet causam quandoque nisi deficientem, ut saepe dictum est.
ARTICULUS II.
An aliqua veritas fuit ab aeterno præter Deum ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : « Non ista ex aliquo tempore cognovit Deus, etc. »
Cum enim omne verum sciatur a Deo, et nihil sciatur nisi verum, videtur posse probari aliquod verum vel plura vera fuisse ab aeterno : nihil autem scitur a Deo nisi omne verum : ergo omne verum scitur ab aeterno a Deo : quidquid autem scitur, est verum : et quidquid verum, illud est : ergo omne verum est ab aeterno, ut videtur. Si forte dicas, quod unumquodque sicut se habet ad esse, ita se habet ad verum, et non e converso : unde cum omnia non fuerint ab aeterno, non omnia erunt vera etiam ab aeterno. Contra : Nihil scitur nisi verum : et omnia sciuntur ab aeterno : ergo sunt vera ab aeterno : veritati autem praentelligitur esse sicut causa causato : ergo omnia fuerunt ab aeterno, ut videtur.
Præterea, Augustinus sic videtur probare animam immortalem : quia si illud quod inest, est incorruptibile, et non potest esse sine subjecto, erit subjectum ejus proprium perpetuum : sed veritas est æterna, et est in anima, sicut in subjecto : ergo anima est immortalis et perpetua. Quod autem veritas sit æterna, probat sic : Aut veritatem esse ab æterno est verum, aut non. Si est verum, habeo propositum. Si non : ergo contradictorium est verum, scilicet veritatem non fuisse ab æterno. Si contradictorium est verum, aliquid est verum : et si aliquid est verum, veritas est : ergo veritate posita non esse ab æterno, sequitur veritatem esse ab æterno. Similiter autem est de destructione verita-
<--- Page Split --->
tis, si potest destrui : aut enim veritas durabit sine fine, aut non. Si non : detur oppositum, et tunc destructa veritate, erit aliquid verum : et non nisi veritate : ergo ad veritatem non esse, sequitur veritatem esse : ergo est perpetua ante et post : et ita videtur, quod respectu ipsius praescientia poni non possit.
Item, Si in principio mundi, quando mundus incepit, dico sic : mundus fuit, constat quod falsum est : ergo contraditoria fuit vera, mundus non fuit : ergo aliquid erat verum ante mundum. Idem sequitur de instanti inceptionis cujuslbet rei quae incipit.
Item, Hæc propositio, mundum fore, vel mundum esse futurum est verum, aut est vera ab æterno, aut non. Si sic, habeo propositum : quia tunc sequitur multa vera ab æterno fuisse. Si non : ergo contradictoria est vera, scilicet mundum non esse futurum : quod autem non est futurum, non erit umquam in aliquo præsenti vel præterito : ergo numquam fuit vera hæc, mundus est, vel mundus fuit, quod falsum est : ergo constat, quod prima est vera mundum esse futurum : et similiter Socratem esse futurum. Cum autem omnia hæc ab æterno sint vera, ut videtur, scientia Dei non erit ante ea, et ita præscientia proprie non vocabitur respectu illorum. Hoc autem concessum est quandoque, quod multæ veritates sint ab æterno quæ non sunt Deus.
SED CONTRA :
Omnis oppositio est circa aliquod idem et unum, ad quod reducitur ut ad subjectum de quo est : ergo si sequitur talis reductio, hæc propositio non est vera : ergo ejus contradictoria est vera : oportet dicere, quod oppositio contradictionis est ab æterno : cum autem non possit esse in se, reducitur ad aliquod unum, ut materiam : ergo necesse est etiam illud ponere ab æterno : nihil autem est circa quod omnis oppositio sit, nisi materia prima : ergo materia prima
erit ab æterno : materia enim prima subjicitur in omni eo quod per se est subjectum, ut dicit quidam Philosophus : hoc autem est hæresis : ergo et illud ex quo sequitur, scilicet veritates esse multas quæ non sunt Deus ab æterno. Nec potest aliquis dicere, quod illæ veritates non sunt nisi relationes : relatio enim oppositionis non est nisi in oppositis : ergo si relatio est, subjectum relationis erit : et ita oportet esse ipsas propositiones ab æterno, quod falsum est.
SOLUTIO. Non puto esse catholicum, ut dicatur multas veritates fuisse ab æterno, quæ non sunt Deus.
Unde respondeo ad primum, quod quidquid scitur est verum, illa propositio est vera de duplici scientia, scilicet de illa quæ est causa sciti, et de illa quæ est causata a scito. Et cum conceditur de illa quæ est causa sciti, quia sciens est agens per intellectum et voluntatem, non sequitur ulterius, quod quidquid est verum, est : quia cum dicebatur, quidquid scitur est verum, non ponebatur scitum nisi secundum conditionem scientis, et non secundum proprietatem naturae sciti : et ita patet qualiter impeditur ille processus. Si verum est de scientia quæ causatur a scito, ibi verum sequitur ad esse, et scire sequitur ad verum sicut causatum ad causam : et in illo non tenet processus : quia talis scientia non est ab æterno.
Ad OBJECTUM Augustini dicendum, quod unum sophisma est, nec dicit asserendo, nisi hoc modo quo ponitur veritas enuntiabilis in mente divina tantum : sic enim non est nisi veritas una, quæ tamen est multorum per relationem ad ipsa, sicut supra diximus de ideis.
Dicendum igitur, quod sicut privatio non intelligitur nisi per habitum, ita negatio non intelligitur nisi per affirmationem : et ideo nulla accepta affirmativa, nulla accipietur negativa. Unde dico, quod hæc est falsa, veritatem fuisse ab æterno, duabus de causis, scilicet quia
<--- Page Split --->
non fuit propositio : et quia non tenet compositio ratione determinationis : et cum infertur, ergo contradictoria est vera : dico, quod non sequitur nisi supposita propositione : illa autem non est, quia impossibile est negativam esse primam : et ideo cum ante hanc, veritatem non fuisse ab aeterno, nulla potest accipi affirmativa, ipsa non erit accepta : et ideo nullam habet contradictoriam, tali facta positione.
Ad 3. Similiter dico de hac, mundus fuit, et de ejus contradictoria, et eodem modo de omnibus aliis.
Ad 4. QUOD AUTEM quæritur de hac, mun-
dum futurum esse est verum, utrum vera fuerit ante mundum? Dico quod non : quia non fuit propositio : si enim nihil est ante mundum, non poterit esse subjicibile aliquid et prædicabile ante mundum : ergo non potuit esse propositio : quia ab eo quod res est, vel non est, secundum Aristotelem oratio dicitur vera vel falsa. Tamen si de re et non de veritate propositionis quæratur, bene concedo, quod mundus erat futurus, et quod mundus potuit esse : sed hoc refertur ad rationes ideales, et ad potentiam causæ efficientis.
C. Quod res futuræ non sunt causa scientiæ vel præscientiæ Dei.
Neque etiam res futuræ causa sunt Dei præscientiæ : licet enim non essent futuræ nisi præscirentur a Deo, non tamen ideo præsciuntur quia futuræ sunt. Si enim hoc esset, tunc ejus quod æternum est, aliquid existeret causa, ab eo alienum, ab eo diversum : et ex creaturis dependeret scientia Creatoris, et creatum causa esset increati. Origenes tamen super epistolam ad Romanos ait : Non propterea aliquid erit, quia id scit Deus futurum : sed quia futurum est, ideo scitur a Deo antequam fiat 1. Hoc videtur præmissis verbis Augustini obviare. Hic enim significari videtur, quod res futuræ causa sint præscientiæ : ibi vero, quod præscientia causa sit rerum futurarum.
D. Quid ex prædictis tenendum sit, cum determinatione auctoritatum.
Hanc igitur quæ videtur repugnantiam de medio tollere cupientes, dicimus res futuras nullatenus causam esse præscientiæ vel scientiæ Dei : nec ideo præsciri vel sciri, quia futuræ vel factæ sunt : ita exponentes quod ait Origenes, quia futurum est, ideo scitur a Deo antequam fiat, id est, quod
<--- Page Split --->
futurum est, ideo scitur a Deo antequam fiat, neque sciretur nisi futurum esset : ut non notetur ibi causa, nisi sine qua non fieret. Ita etiam dicimus scientiam vel præscientiam Dei non esse causam eorum quæ fiunt, nisi talem sine qua non fiunt : si tamen scientiam ad notitiam tantum referamus. Si vero nomine scientiæ includitur etiam beneplacitum atque dispositio, tunc recte potest dici causa eorum quæ Deus facit. His enim duobus modis, ut superius prætaxatum est, accipitur cognitio vel scientia Dei, scilicet pro notitia sola, vel pro notitia simul et beneplacito. Hoc modo forte accepit Augustinus, dicens : Ideo sunt quia novit, id est, quia scienti placuit, et quia sciens disposuit 1. Hic sensus ex eo adjuvatur, quia de bonis ibi tantum agit Augustinus, scilicet de creaturis et de his quæ Deus facit : quæ omnia novit non solum scientia, sed etiam beneplacito ac dispositione. Sic 2 ergo ibi accipitur Dei cognitio, ut non modo notitiam, sed etiam beneplacitum Dei significet. Mala vero scit Deus et præscit antequam fiant, sed sola notitia, non beneplacito. Præscit enim Deus et prædicit etiam quæ non est ipse facturus, sicut præscivit et prædixit infidelitatem Judæorum, sed non fecit : nec ideo quia præscivit, ad peccatum infidelitatis eos coegit : nec præscisset vel prædixisset eorum mala, nisi essent ea habituri. Unde Augustinus super Joannem : Deus, inquit, futurorum præscius, per Prophetam prædixit infidelitatem Judæorum, sed non fecit : neque præscisset mala eorum, nisi ea haberent. Non enim ideo quemquam ad peccandum cogit, quia futura hominum peccata prænovit : illorum enim præscivit peccata, non sua. Ideoque si ea quæ ille præscivit, ipsorum non sunt, non vera ille præscivit : sed quia illius præscientia falli non potest, sine dubio non alius, sed ipsi peccant, quos Deus peccatores esse præscivit : et ideo si non malum sed bonum facere voluissent, non malum facturi præviderentur ab eo, qui novit quid sit quisquam 4 facturus 5. His verbis aperte ostenditur, si diligenter attendamus, præscientiam Dei non esse causam malorum quæ præscit : quia non ea præscit tamquam facturus , nec tamquam sua, sed illorum qui sunt ea facturi vel habituri: præscivit ergo illa sola notitia, sed non beneplacito auctoritatis. Unde datur intelligi, quod Deus e converso præscit bona tamquam sua, tamquam ea quæ facturus est : ut illa præsciendo simul fuerit ipsius notitia, et auctoritatis beneplacitum.
<--- Page Split --->
scientia non semper sit causa præsciti, præscitum aliquando erit causa præscientiæ vel scientiæ, ut videtur.
- Item, Deus scit me legere, bene sequitur : ergo ego lego. Quæro ergo, unde locus? Videtur, quod st non a causa : quia etiam sequitur, Deus scit me mentiri : ergo ego mentior : et non potest esse locus a causa : ergo erit ab effectu, ut videtur : ergo res est causa scientiæ.
SED CONTRA :
Nobilissima scientia datur Deo : sed nobilissima est per causam : ergo sua scientia non est causata ab aliquo.
Item, Si sua scientia esset causata, cum sua scientia sit sua essentia, sua essentia esset causata, quod falsum est.
Item, Cum sua scientia sit æterna, scitum autem temporale, sequitur quod in sua scientia temporale esset causa æterni, quod falsum est.
Item, Non potest dici, quod sit causa sine qua non : quia etiam illa nobilior est quam effectus : nihil autem nobilius est scientia divina.
SOLUTIO. Dico, quod Origenes non intendit de causa rei, sed de causa consequentiæ : et illa sumitur ab effectu ad causam, sicut e converso.
DICENDUM ergo ad primum, quod scientia Dei vincit omnem scientiam : artifex enim licet præconcipiat formam totius operis, et non accipiat ipsam ex opere, tamen multa incidunt contra opus ex factura instrumentorum, et inæqualitate materiae, quæ ipse non potest cognoscere nisi per effectum : sed summus artifex in hoc omnem scientiam transcendit, quod ipse præscit omne quod faciet, et quidquid illi eveniet ex mutabilitate et defectu causarum secundarum quæ operantur sub ipso : quia aliter imperfecta esset ejus scientia. Unde patet, quod simile acceptum de sole et aliis
ARTICULUS III.
Postea quæritur de hoc quod dicit, ibi, C, « Origenes tamen super epistolam ad Romanos, etc. »
Hic enim videtur velle Origenes, quod scientia Dei causetur a rebus : aliter enim nullam habitudinem notaret conjunctio causalis quam ponit.
Ad hoc etiam opponitur sic :
Quidquid est, quod nec in se nec in aliqua causarum habet immobilitatem, illud nec in se nec in aliqua causarum scitur, nisi cum est : contingens de futuro est tale : ergo non scitur, nisi cum est. Probatur autem prima sic : Detur, quod habeat immobilitatem in aliqua causarum : cum ergo causa illa influat super causatum illud, secundum quod illud causatum est in ipsa, erit immobilitas etiam in causato : et sic jam non esset contingens, quod est contra positum. Nec est instantia de generatis floribus et plantis et sole : quia sol secundum ordinem immobilem non influit super ea, sed potius secundum diversum modum : actus enim solis antequam veniat ad ipsa, permiscetur virtutibus contingentibus et mutabilibus : et illæ influunt contingenter : et ideo etiamsi sol haberet intellectum, non posset scire causatum nisi causato existente.
Item, Quæcumque sequuntur se invicem necessario, aut ambo sunt ab eadem causa, aut unum est ab alio : præscientia autem et præscita res sequuntur se invicem : ergo aut ambo sunt ab eadem causa, aut unum est ab alio : non autem ambo sunt ab eadem causa : ergo unum est ab alio : cum ergo præ-
<--- Page Split --->
agentibus non est simile, quia artifex non potest scire exitum sui operis in actum et eventum ejus : sed Deus scit hoc totum propter infinitam potentiam in sciendo.
Ad aliud dicendum, quod verum est, quod illa sequuntur se invicem : sed hoc est gratia ordinis scientiae ad scitum, et e
converso : et non gratia causalitatis, ut prius dictum est.
Ad aliud dicendum, quod in divinis locus generaliter est a convertibili, sed in quibusdam est locus a causa : aliter enim est in divinis, et aliter in humanis, propter diversimode dictam scientiam, ut supra habitum est.
E. Contra hoc quod dictum est præscientiam Dei non posse falli, oppositio.
Ad hoc autem quod supra dictum est, scilicet præscientiam Dei falli non posse, solet a quibusdam ita opponi : Deus præscivit hunc lecturum vel aliquid hujusmodi : sed potest esse ut iste non legat : ergo potest aliter esse quam Deus præscivit ? ergo potest falli Dei præscientia, quod omnino falsum est. Potest equidem non fieri aliquid, et illud tamen præscitum est fieri : non ideo tamen potest falli Dei præscientia : quia si illud non fieret, nec a Deo præscitum esset fieri. Sed adhuc urgent quæstionem dicentes, Aut aliter potest fieri quam Deus præscivit, aut non aliter : sed non aliter : ergo necessario cuncta eveniunt. Si vero aliter : potest ergo Dei præscientia falli vel mutari. Sed potest aliter fieri, quia potest aliter fieri quam fiat : ita autem fit ut præscitum est : aliter ergo potest fieri quam præscitum est. Ad quod dicimus illam locutionem multiplicem facere intelligentiam, scilicet, Aliter potest fieri quam Deus præscivit, et hujusmodi : ut, potest non esse quod Deus præscivit : et, impossibile est non esse quod Deus præscivit : et, impossibile est non esse præscita omnia quæ fiunt et hujusmodi. Possunt enim hæc conjunctim intelligi, ut conditio sit implicita, et disjunctim. Si enim ita intelligas, Non potest aliter fieri quam Deus præscivit, id est, non potest utrumque simul esse, scilicet quod Deus ita præsciverit fieri et aliter fiat, verum intelligis. Si autem per disjunctionem intelligas, ut dicas hoc aliter non posse evenire quam evenit, et quomodo futurum Deus præscivit, falsum est. Hoc enim aliter potest evenire quam evenit, et tamen Deus hoc modo futurum præscivit. Similiter et alia determinatio, scilicet, Impossibile est illud non evenire quod Deus præscivit, vel cum Deus præscierit, si conjunctim intelligas, verum dicis : si disjunctim, falsum. Ita etiam et illud, Impossibile est non
<--- Page Split --->
esse præscium omne quod fit, id est, non potest esse utrumque simul, scilicet ut fiat et non sit præscium, hic sensus verus est. Si vero dicis Deum non potuisse non præscire omne quod fit, falsum est. Potuit enim facere ut non fieret, et ita non esse præscium.
ARTICULUS IV.
An præscientia Dei imponat rebus necessitatem1 ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, « Ad hoc autem quod supra dictum est, scilicet præscientiam Dei falli non posse, etc. »
idem est ac si dicam, Si erit, ex necessitate erit.» Sed hæc, si erit, ex necessitate erit, est quædam conditionalis vera, cujus antecedens verificatur sine consequente : ergo est necessaria : ergo et hæc, Si præscit Deus aliquid, illud ex necessitate erit : ergo præscientia infert necessitate.
- Hoc etiam in Littera, habetur ab Augustino, quod impossibile est falli Dei præscientiam : ergo videtur, quod ipsa rei imponat necessitatem.
Hic est quaestio generalis valde : habet enim locum in fide, et prophetia, et præscientia, utrum scilicet possint falli? Et per easdem rationes disputatur.
- Videtur autem, quod imponat necessitatem rebus : quia sic dicit Boetius in ultimo de Consolatione Philosophiæ : « Si aliorsum quam prævisæ sunt detorqueri valent res prævisæ, non jam erit firma futuri præscientia, sed opinio potius incerta : quod de Deo credere nefas reputamus. » Ergo videtur, quod præscientia rei imponat necessitatem.
Hoc etiam videtur per rationem posse probari sic :
- Cum dicitur, Deus præsci hot futurum : ergo illud erit de necessitate : aut sequitur de necessitate consequentis, aut non. Si sequitur, habeo propositum. Si non sequitur : ergo potest illud non evenire : ergo dari potest, quod non eveniet : quia posito falso et non impossibili, quod accidit erit falsum, et non impossibile. Si autem non eveniet, et Deus præscivit illud : ergo fallitur in præsciendo, quod est contra Litteram.
Item, ibidem : « Quod si apud illum rerum omnium certissimum fontem nihil incerti esse potest, certus eorum est eventus quae futura firmitur ille præscierit. » Et alia plurima sunt ibi de hoc.
Item. Anselmus in libro de Concordia præscientiæ et liberi arbitrii dicit sic : « Si quis intellectum verbi proprie considerat, hoc ipso quod præsciri quidem dicitur, futurum esse pronuntiatur : non enim nisi quod futurum est, præscitur, quia scientia non est nisi veritatis : quare cum dico, quod cum præscit Deus aliquid, illud necesse est esse futurum :
Item, Cum dicitur, Deus præscivit hoc, hæc est vera ab æterno : sed nihil contingentium est æternum : ergo ista propositio non est contingens. Si ergo contingens sequitur ad hocc, poterit contingens sequi ad necessarium : contingat igitur aliter se habere, tunc oppositum verificabitur cum ipso, quod non potest esse : ergo antecedens infert necessitatem consequentis.
Item, Hæc est vera de præterito, Deus præscivit istum peccaturum : ergo est necessaria : ergo Deum præscivisse hoc, necessarium est : quod autem scitur
<--- Page Split --->
ut necessarium, ipsum est necessarium in se, vel male scietur : ergo istum peccaturum est necessarium.
- Item, Istum peccaturum est ab æterno præsictum : sed res non est ab æterno : ergo si mutatur ista propositio, illa mutatio non erit a parte rei : ergo mutabilis erit a parte scientis : hoc autem est impossibile, ut habetur ex Littera : ergo nec ex parte rei, nec ex parte Dei mutabilis est : ergo habet necessitatem, ut videtur.
tra SED CONTRA sunt inconvenientia Boetii, quod pereunt preces, et efficitur justus ut impius : quia omnia erunt de necessitate : et jam peccata non erunt peccata, et perit casus, et perit liberum arbitrium, et nihil erit contingens : quæ omnia falsa sunt : ergo præscientia rebus præsci tis non infert necessitatem.
Solutio istius quaestionis sumenda est a Boetio et Anselmo.
Boetius determinans eam dicit sic 1 : « Respondebo namque idem futurum, cum ad divinam notionem refertur, necessarium : cum vero in sua natura perpenditur, liberum prorsus atque absolutum videri. Duæ sunt etenim necessitates. Una simplex, veluti quod necesse est omnes homines esse mortales. Altera conditionis, ut si aliquem ambulare scias, eum ambulare necesse est : quod enim quis novit, id esse aliter quam notum est nequit : sed hæc conditio minime secum illam simplicem contrahit : hanc enim necessitatem non propria facit natura, sed conditionis adjectio. » Et infra : « Hæc igitur futura ad intuitum relata divinum, necessaria fiunt per conditionem divinæ notionis : per se vero considerata ab absoluta naturae suæ libertate non desinunt.» Redit ergo solutio Boetii ad hoc, quod si intelligitur necessitas conditionis, quod tunc vera sunt istae : quod prævidit, de necessitate eveniet : si Deus præscivit hunc pecca-
turum, de necessitate peccabit, et hujusmodi. Si autem intelligatur necessitas absoluta et per se et secundum naturam propriam in se consideratam, tunc falsa sunt omnia.
Hoc intendit etiam dicere Anselmus per alia verba sic dicens : « Necessario omne futurum est futurum, sed necessitate sequente quæ nihil esse cogit, cum futurum dicitur de re non semper necessaria, quamvis sit futura. » Redit ergo ad hoc quod est quædam necessitas naturae rei, et hæc sequitur rem in se : quædam autem est positionis quæ est sequens rem ex hoc quod sic vel sic ponitur futura, vel non futura : et illa quia sequitur habitudinem rei potius quam rem, nihil dicitur cogere.
Ad idem redit quod dicunt Magistri, quod est necessitas consequentis, et necessitas consequentiae : et conceditur bene, quod Dei præscientia causat consequentiae necessitatem, sed non consequentis.
Hoc habito, potest responderi ad pri- 2 et 3. 2 ad auct. 1, mum, quod Deus quidem præscit omnia, et operatur etiam ea quæ naturaliter sunt : sed quia non accipiunt proprietaetes suæ causalitatis, ideo nihil prohibet quin in se sint contingentia et mutabilia : et quod in illis mutabilibus scientia Dei certa potest esse, hoc non est ex hoc quod auferat eis mutabilitatem, sed potius ex infinita potentia prævidendi quocumque se vertat ipsum quod mutabile est : et per hoc patet solutio etiam ad omnes auctoritates consequenter inductas.
Ad primum quod objicitur per rationem, dicendum quod cum dicitur, Deus præscit hoc : ergo necessario erit : non sequitur de necessitate consequentis, et causa hujus dicta est : sed sequitur de necessitate consequentiae, et quia habitudinis antecedentis ad consequens est necessitas, ideo licet oppositum consequentis in se sit possibile, tamen antece-
<--- Page Split --->
denti est impossibile : et ideo si ponitur oppositum jam destruens antecedens, sequitur, si illud non erit, quod Deus numquam præscivit illud.
Ad aliud dicendum, quod hæc quidem ab æterno est vera, Deus præscivit hunc peccaturum si peccabit : tamen scitum dependet ad futurum : et ideo non simpliciter, sed secundum quid accipit necessitatem, scilicet secundum quod cadit sub scientia : hæc autem non est nisi necessitas conditionis, et non absoluta : et hoc modo non verificatur oppositum consequentis cum antecedente.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod licet illa quoad factum præscendi sit de præterito, tamen quoad actum qui significatur egressurus a scito, dependet ad futurum : et ideo ex parte illa absolute potest esse contingens, licet conditionatam habeat necessitatem.
Ad aliud dicendum, quod licet istum peccaturum sit ab æterno præscium, tamen ex parte rei potest dependere ad futurum : et ideo ex parte illa potest esse contingens, sicut sæpius dictum est.
Et hæc de ista distinctione.
<--- Page Split --->