DISTINCTIO XXXVII.
Quomodo Deus est in rebus et locis corporalibus ?
A. Quibus modis dicatur Deus esse in rebus ?
Et qvoniarn demonstratum est ex parte, quomodo omnia dicantur esse in Deo addendum videtur hic, quibus modis dicatur Deus esse in rebus: si tam n id humana mens vel ex parte digne valet 1 cogitare, vel lingua sufficit eloqui. Sciendum ergo est, quod Deus incommutabiliter semper in se existens, praesentialiter, potentialiter, essentialiter, est in omni natura sive essentia sive sui diffinitione, et in omni loco sine circumscriptione, et in omni tempore sine mutabilitate. Et praeterea in sanctis spiritibus et animabus est excellentius, scilicet per gratiam inhabitans: et in homine Christo excellentissime, in quo plenitudo divinitatis corporaliter inhabitat, ut ait Apostolus 3. In eo enim Deus habitavit, non per gratiam adoptionis, sed per gratiam unionis. Ne autem ista (quia capacitatem humanae intelligentiae excedunt) falsitatis arguere aliqui praesumant 4, Sanctorum auctoritatibus munienda mihi videntur. B. Gregorius super Cantica canticorum inquit 5 : Licet Deus communi modo omnibus rebus insit praesentia, potentia, substantia: tamen familiariori modo per gratiam dicitur esse in illis, qui mirificentiam operum Dei acutius et fidelius considerant. De hoc eodem Augustinus ad Dardanum in libro de Praesentia Dei ait: Cum Deus sit natura incorporea et incommunicabiliter 6 viva, aeterna stabilitate in seipso manens, totus adest rebus omnibus, et singulis totus: sed in quibus habitat, habent eum pro suae capacitatis diversitate, alii amplius, alii minus: quos
<--- Page Split --->
ipse sibi dilectissimum templum gratia suae bonitatis ædificat 1. Hilarius quoque in libro VIII de Trinitate apertissime docet Deum ubique esse : Deus, inquit, immensæ virtutis vivens potestas, quæ nusquam non adsit, non desit usquam, se omnem per sua edocet, ut ubi sua sint, ipse esse intelligatur. Non autem corporali modo cum alicubi sit, non etiam ubique esse credatur, cum et in omnibus esse non desinat. Ambrosius in libro I de Spiritu sancto, Spiritum sanctum probat non esse creaturam : quia ubique est, quod est proprium divinitatis, ita dicens : Cum omnis creatura certis naturae suæ sit circumscripta limitibus, quomodo quis audeat creaturam appellare Spiritum sanctum, qui non habet circumscriptam determinatamque virtutem, quæ et in omnibus, et ubique semper est : quod utique divinitatis et damnationis 2 est proprium 3 ? Idem, in eodem : Domini est omnia complere, qui dicit, Cœlum et terram ego compleo 4. Si ergo Dominus est qui cœlum complet et terram, quis ergo potest Spiritum sanctum judicare damnationis et divinæ potestatis exsortem 5, qui replevit orbem 6 ? Et quod plus est, replevit et Jesum, totius mundi redemptorem ? Ex his aliisque pluribus auctoritatibus aperte monstratur, quod Deus ubique in omni creatura essentialiter, præsentialiter, et potentialiter est.
DIVISIO TEXTUS.
« Et quoniam demonstratum est ex parte, etc. »
Hic incipit pars illa in qua Magister ostendit qualiter Deus est in creaturis ut causa in causato essentialiter, præsentialiter, et potentialiter.
Dividitur autem in duas partes : in quarum prima Magister ostendit Deum esse ubique et in omni re. Quia autem ad esse in loco, sequitur moveri per locum : et ad esse in re, sequitur mutari
secundum rem : ideo in secunda ostendit Deum esse immutabilem loco vel re mutata, ibi scilicet, I, « Cumque divina natura veraciter et essentialiter sit in omni loco, etc. »
Prima dividitur in tres. In prima determinat modos quibus Deus est ubique, et explanat illos qui explanari possunt. In secunda movet quaestiones ex sua determinatione sequentes, ibi, C, « Si autem quæris, ubi habitabat Deus, etc. » Tertio, redit ad explanationem primi modi secundum opinionem quorumdam, qui verum quidem dicebant, sed tamen insufficienter, ibi, F, « Ex prædictis patet, quod Deus ubique totus est per essentiam, etc. »
<--- Page Split --->
In prima adhuc sunt quatuor capitula, in quorum primo simplici dicto dicit modos quibus Deus est in rebus. In secundo, per auctoritatem probat Deum esse in omnibus essentialiter, praesentialiter, potentialiter. In tertio, probat eum in Sanctis specialiter habitare. Quarto, ad sciendum modum inhabitationis mittit ad ea qua determinata sunt supra de missione Spiritus sancti 1.
Ex his patet sententia primæ partis.
ARTICULUS I.
An Deus sit ubique, et in omni re ?
Ante Litteram incidunt hic quatuor quaerenda, scilicet an Deus sit ubique, et in omni re ?
Secundo, Utrum idem sit esse ubique, et in omni re ?
Tertio, Utrum idem sit esse ubique, et in omni loco, et esse ubicumque ?
Quarto, Utrum ab æterno conveniat ei esse ubique, vel non ?
AD PRIMUM proceditur sic :
Mundus est : ergo Deus est ubique conservans mundum. Probatio quod sequitur. Sumatur mundus pro tota universitate creaturarum, ita quod nulla excipiatur. Inde sic : Conservatur in esse : ergo conservans mundum erit : omne autem conservans est in habitudine causa ad conservatum : cum ergo causa et causatum non sunt idem, mundus et conservans mundum non erunt idem : ergo conservans mundum non erit mundus, nec aliquid de mundo : conservatur autem ubique : ergo conservans mundum quod nec mundus est, nec de mundo, erit ubique : hoc aut non est nisi Deus : ergo Deus erit ubique.
Forte dices, quod conservat per influentiam alicujus virtutis quae non est ipse : sicut enim videmus, quod generans non tantum influit generato speciem, sed influit etiam dispositiones materiae quibus resistit alterationibus consequentibus : ita potest facere Deus. Contra : Ejusdem ergo erit dare esse, et conservationem in esse : quia quod dat esse, dat etiam consequentia esse illud. Quero ergo de illa virtute influxa a primo : constat enim, quod illa habet esse in conservatis et a primo : ergo aut conservat ipsa seipsam, aut conservatur ab alio, Constat, quod non a seipsa : quia sic idem esset causa et causatum : ergo ab alio. Aut ergo illud est creatum, aut non. Si creatum : tunc ibitur in infinitum : ergo oportet dicere, quod illud conservans sit Deus : cum igitur conversatio sit ubique, et conservans Deus erit ubique.
Item, Ab omni qui scit quid est Deus (ut dicit Anselmus) ponitur Deus esse majus aliquid quam excogitari possit : aut ergo ponetur intra omnem rem esse tantum, aut extra tantum, aut intra et extra simul. Si intra tantum, vel extra tantum, sequitur quod ipse sit terminatum aliquid : ergo non est majus quam cogitari possit : quia potest cogitari aliquid majus eo : ergo relinquitur, quod sit intra omnia, et extra omnia, et supra omnia, et infra omnia : ergo est ubique.
Item, Gregorius dicit, quod cuncta quae facta sunt, ex nihilo facta sunt, et ad nihil tenderent nisi ea manus Omnipotentis contineret. Constat autem, quod ex nihilo ubique facta sunt : ergo ubique oportet adesse continentem : ergo ipse continens est ubique.
Item, Damascenus : « Sive secundum virtutem, sive secundum bonitatem, sive secundum sapientiam, sive secundum tempus, sive secundum locum deficiat a perfectione, numquam erit Deus : » secundum locum autem a perfectione deficere, est non ubique esse : ergo Deus
<--- Page Split --->
cum in nulla perfectione defieiat, ubique erit.
Item, Potestas conservandi se in esse, est potestas nullius indigentiae : ergo illa est solius Dei : cum ergo omnis res sit ab aliquo, et indigeat illo a quo est, non potest illa potestas conservandi se dari alicui creato : ergo nulli loco, nec parti mundi : ergo est ab ipso Deo immediate : ergo Deus est ubique mundum conservans.
Item, Detur, quod Deus det mundo potestatem conservandi se, adhuc necesse est quod illa potestas habitualis recipiatur a mundo et a Deo : sed inter omne accipiens et acceptum est contractus quidam essentialis, nisi sit recipiens per influentiam quae deferatur per medium aliquid : ergo necesse est, quod ubique pars mundi conservata spiritualiter attingat Deum, vel aliquod medium erit : constat autem, quod nihil est medium, quia inter educens rem de nihilo et eductum non potest esse medium deferens vel agens : ergo necesse est, quod Deus adsit ubique.
Item, Ab omnibus supponitur, et probatum est in praemisiss, quod omnis creatura habet exemplar in Deo, et quod omne nobilius attribuendum est Deo : quia illud habetur secundum rationem imitationis ad exemplar aeternum. Inde procedo sic : Haec creatura est hic : ergo hic est accipere locum et locatum et repletionem loci et salvationem et continentiam locati : et alia creatura est alibi, et accipiantur eadem in ea, et sic de singulis. Videamus ergo quid sit nobilitatis in singulis sic acceptis : constat, quod non est nobilitatis distinctio, quia illa consequitur diversitatem et materiae partibilitatem : continentia autem et repletio et salvatio in omni loco et locato nobilitatis sunt : ergo ista habentur ab exemplari. Removeatur ergo distinctio quae ignobilitatis est, et attribuatur Deo quod est nobilitatis, sequitur quod Deus sit ubique in omni loco et locato replens et continens et salvans: ergo Deus est ubique.
Item, Consideremus esse universalis, et illud universale quod maxime est universale, est enim universale essentialis similitudo multorum : haec autem potest esse secundum speciem secundum reductionem ad unum eorum quae differunt per materiam tantum, et potest esse secundum genus unum in reductione ad unum eorum quae differunt specie et esse, et secundum analogiam et proportionem ad unum in reductione effectuum ad unam causam quae habet illud secundum se, alia autem ab illa : constat autem, quod hoc ultimum maxime universale est : constat igitur, quod omne universale est in multis et de multis : quaero igitur, Quid illorum sit nobilitatis, et quid ignobilitatis ? Probatio, quod ignobilitatis est esse in multis. Per hoc enim universale contrahitur et moritur et corrumpitur : secundum esse contrahitur ad esse particularis, et destruitur, quia destructis primis, impossibile est aliquod aliorum remanere. Probatio autem, quod esse de multis est nobilitatis : quia universale per illud habet ambitum praedicationis, et quod ubique sit et semper, praecipue tertio modo sumptum, quia hoc commune est Deo et creaturae : ergo universale secundum hoc est exemplatum ab esse divino : cum igitur secundum hoc aliquod universale sit in omni re et ubique, multo magis Deus, quia necesse est omne exemplatum ab exemplari primo deficere.
Item, Prima omnium causarum magis influit omnibus aliis quae simpliciter secundae sunt, licet in ordine naturae alicujus sint primae : video autem, quod primaria in ordine naturae essentialiter et praesentialiter et potentialiter manet in omnibus secundis, licet contrahatur et determinetur in eis, et hoc est ignobilitatis : et ideo etiam quidam Philosophi dixerunt, quod unitas est forma prima quae iteratione sui constituit omnes alias formas : ergo sublato quod est ignobilitatis, prima omnium causarum erit in omnibus aliis essentialiter, praesentiali-
<--- Page Split --->
ter, potentialiter. Si forte dicas, quod hoc non est verum. quod prima causa in ordine causarum naturalium sit in secunda : patet, quod tu falsum dicis : quia esse, vivere, sentire, sunt causae formales ordinatae in natura : et esse est in vita, et vita in sensu, et sensitivum in intellectivo omnibus illis modis : et sic materia continua est in materia habente contrarietatem, et haec in mixta, et haec in complexionata, haec iterum in composita membris distinctis organicis.
Sed contra. Hæ autem rationes sufficiant ad probationem, quod Deus sit ubique, eo quod quidam hoc negant, qui philosophi dicuntur : et ferunt in contrarium istas rationes :
Nobilius est facere opera permanentia sine artifice, quam permanentia in praesentia tantum artificis : dicitur enim, Deuter. xxxii, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera, etc. Ergo sua opera permanent, etiam eo separato ab ipsis.
Item, Hoc potest facere inferior artifex, ut lignarius faber : ergo multo amplius superior.
Item, Videmus hoc facere naturam : quia generans non tantum influit speciem vel facit, sed etiam dispositiones quibus conservetur ab alterantibus ad corruptionem speciei : ergo et Deus facit hoc.
Item, Infirmus est in regno qui non potest gubernare nisi præsens : ergo hoc etiam in Deo magis erit infirmitatis indicium, si non nisi præsens valet creaturas continere.
Potest etiam objici fortius sic : Virtutes cœlestes quæ efficacissimæ sunt non immediate conservant, nec agunt, sed mediantibus elementis : ergo videtur cum Deus magis similis sit nobilitati quam ignobilitati, quod etiam sic agat.
Item, Si Deus ubique est essentialiter, præsentialiter, potentialiter : ergo ipse omnia operatur : ergo videtur, quod nulla natura propriam habet operationem : et hoc est contra Damascenum,
qui dicit quod quælibet natura propriam habet operationem. Et hoc est etiam contra omnes scientias Philosophorum.
- Item, Quod objectum est de ordine causarum, non videtur valere, quia non tenet nisi in causis essentialibus : sed in efficientibus non tenet, in his enim causa efficiens prima non est in secunda per essentiam vel per præsentiam, sed per potentiam tantum : sed tamen verum est, quod non movente primo tolletur motus ab omnibus aliis, Deus autem est causa efficiens rerum non formalis, nec materialis.
SOLUTIO. Dicendum, quod primae ratio- Solnes veritatem concludunt.
Et ad istas ultimas dicendum est, Ad ob quod hoc quod dicit, « Nobilius est facere, etc., » falsum est simpliciter : et hoc necessario probatur sic : Omne conservans rem, est ab aliqua causarum quae est ante rem ipsam, sive illa sit efficiens, sive formalis, sive materialis : sed in opere Dei, quando facit res, nihil præjacet operi nisi ipse solus : ergo opus suum quod conservatur, non habebit conservationem nisi ab ipso : et quidquid in ipso est, est ipse : ergo non habebit conservationem nisi ab ipso essentialiter conservante, id est, quod essentialiter adsit conservans.
Unde quod inferior artifex facit aliquid Ad objec 3 4 t in esse conservatum, est ideo quia est aliquid præjacens operi suo, quod de se conservat formam impressam ab artifice : et si ita non esset, non conservaretur. Et hujus exemplum est si imprimat sigillum formam in aliqua materia non habente ante potentiam conservandi, sicut si sigillum imprimatur aquæ, non conservatur forma nisi in præsentia sigillantis, et remoto sigillante destruitur : et sic etiam est de natura, cujus operi præjacet materia, licet diversimode ars et natura formam in materia operantur : quia sicut dicit Commentator super IX Metaphysicæ, natura facit formam ex
<--- Page Split --->
materia, per hoc quod transmutat materiam a forma quam prius habebat : ars autem non proprie facit ex materia, sed in materia, quia removet formam a materia quam prius habuit : et per hoc patet solutio ad tria objecta sequentia.
entiam quam habet una super aliam : et hoc est imperfectionis, ut jam dictum est : quia essentia habet minorationem a potentia : et ideo Deo non est hoc attribuendum.
JbJect. 5. AD ALIUD dicendum, quod virtutes coelestes movent secundum diversitatem sui situs ad diversa : et ideo habent motus declinationum, ascensionum, et descensionum, et occultationum, et praeventionum, et oppositionum, et similia : et ideo oportuit ipsas elongari a materia generabilium et corruptibilium, ut totam sic diversimode possent movere : et haec omnia praeter solum movere sunt imperfectionis. Si enim uno modo, et non tot motibus possent facere, nobiliores essent : cum dicat Philosophus, quod res melior est quae habet bonitatem uno motu, quam illa quae motibus pluribus : unde non oportet, quod Deus quoad hoc assimiletur eis.
JbJect. 6. AD ALIUD dicendum, quod hoc verum esset si nos poneremus tantum unam causam : nos autem dicimus primam causam omnibus adesse immediate, ad hoc quod possint habere propria opera et proprias causas. Et si objicis, quod in eodem genere causalitatis non sint duae causae immediate unius, Dicendum, quod istae non sunt ejusdem generis : quia Deus non est commiscibilis cum re, et ideo non tollit ab ea propriam naturam. Ad hoc autem quod objicitur de rege, dicendum quod hoc verum est in his quae situalia sunt : quia per hoc cognoscitur potentia ipsius extra essentiam protendi : unde quanto in eis ex hoc probatur major et nobilior potentia, tanto probatur esse contractior et ignobilior essentia, quae suam potentiam non consequitur. Sed Deus omnia nobilissima habet : et ideo necesse est, quod essentia potentiae commensaretur, cum neutrum situ aliquo limitetur.
JbJect. 7. AD ALIUD dicendum, quod verum est, quod causae efficientes in natura ordinata sunt : et non tangunt se nisi per influ-
ARTICULUS II.
An sit idem Deum esse ubique, et esse in omni re ?
Secundo quaeritur, Utrum idem sit Deum esse ubique quod esse in omni re ? Videtur autem, quod non : quia
Dicit Philosophus, quod natura loci mirabilis est : ergo mirabilius est aliquid esse in loco, quam esse in re : ergo in Deo non est idem esse in loco, et Deum esse in re.
Item, Non omnis res est locus : ergo esse in loco, et esse in re sunt diversa : ergo etiam in Deo non est idem dicere Deum esse in loco, et Deum esse in re.
Item, Cum dicitur Deus esse in rebus, non importatur nisi habitudo causae : cum autem dicitur Deus esse in loco, importatur plus, quia natura contintientae : ergo non sunt idem, ut videtur.
Item, Ponamus nullum locum esse, et tamen esse spiritus cœelestes : tunc verum erit Deum esse in omni re : nec tamen verum erit, quod Deus sit in omni loco : ergo non sunt idem.
Item, Isti duo modi convertuntur super se, Deus est in rebus, et res omnes sunt in Deo, sicut habetur ex praemissis, et ex istis quae hic dicuntur : omnis enim res quae est a Deo, est in Deo, et Deus est in ea re quae est ab eo : sed non sic possum dicere, Deus est in omni loco : ergo omnis locus est in eo : ergo non est idem modus intelligendi, et idem connotatum hinc inde, ut videtur.
<--- Page Split --->
SED CONTRA :
- In Littera habetur, quod idem est Deum esse ubique, quod esse in omni re locata.
ARTICULUS
- Item, Pro quanto dicitur Deus esse ubique? Aut enim dicitur hoc proprie, aut per causam. Si proprie, tunc proprietates loci referuntur ad ipsum. Sunt autem istae proprietates loci, continere, terminare, salvare : quarum nulla convenit loco in comparatione ad Deum. Ergo hoc non dicitur nisi per causam causantem et conservantem : eodem autem modo dicitur esse in omni re : ergo idem est Deum esse in omni loco, et in omni re.
An sit idem Deum esse in omni loco, et ubique, et ubicumque ?
Tertio quaeritur, Utrum idem sit Deum esse in omni loco, et ubique, et ubicunque ?
Videtur autem, quod sic : quia
- Unumquodque istorum dicit totum in loco : ergo idem est quod dicitur per unumquodque istorum.
SOLUTIO. Meo judicio non idem est Deum esse ubique, et Deum esse in omni re : sicut non est idem habitudo causae per essentiam causantis et conservantis rem ad conservatum, et habitudo loci ad id a quo habet virtutem continendi locatum : cum enim dicitur, est ubique, vel in omni loco, notatur Deus esse in loco ut tenens locum in esse, et dans ei virtutem contentivam : virtutem autem contentivam non dat Deus cuilibet rei cui inest, sed dat ei ea qua sunt propria conservationi sua.
- Item, Per unumquodque istorum connotatur idem, quia quod locus a Deo in se existente habeat esse et virtutem continendi : ergo videtur, quod in omnibus illis idem dicatur.
SED CONTRA :
Dicit Anselmus, quod in omni loco est, quod cuilibet loco commetitur : Deus autem cum impartibilis sit, non commetitur omni loco, et tamen est ubique, ut dicit Augustinus : ergo non est idem esse ubique, et esse in omni loco.
Item, Deus totus est ubique : non tamen totus proprie dicetur esse in omni loco, quia non spatiosa magnitudine distenditur, ut dicit Augustinus : ergo patet, quod haec duo non sint idem, ut videtur.
DICENDUM ergo ad PRIMUM et SECUNDUM, quod Magister non intendit, quod idem sint illa duo, sed quod unum sequitur ex alio : quia si est in omni re, cum locus sit res, sequitur quod sit in omni loco : sed tamen alia et alia habitudo importatur in praepositione hinc inde.
SOLUTIO. Ad hoc sine praejudicio dicendum est, quod subtiliter considerando non sunt idem. Alicujus enim est comparatio ad ubi, cujus non est comparatio ad locum proprie loquendo : sicut primi mobilis comparatio est ad ubi per motum, licet non comparetur ad locum : quia nec est in loco, nec movetur in loco proprie loquendo, nisi sicut dicit Philosophus circa finem sexti Physicorum, quod movetur in loco secundum formam, et non secundum subjectum : et hoc magis dicit relationem ad ubi, quam ad locum. Unde in omni loco esse dicit
Ad 1 et 2.
Ad 3.
Ad 4 et 5.
Ad ALIUD dicendum, quod Deus dicitur esse in rebus ut causans et conservans per praesentiam essentiae et potentiae sua : sed ultra hoc additur effectus specialis, cum dicitur esse in loco, scilicet quia dat loco continere locatum et salvare.
AL ALIUD dicendum, quod proprietates loci non referuntur ad ipsum nisi sicut ad causam : et tamen, ut jam dictum est, aliud connotatur cum dicitur, Deus est in loco, et Deus est in re.
<--- Page Split --->
universum loci cum distinctione loci et habitudine locati ad locum. Ubique autem dicit universum ipsius ubi, non ita expresse importando distinctionem partium ubi, et ejus quod est in loco ad locatum. Et hujus possumus accipere simile. Sicut enim est in distributis universalibus, sic etiam est in signis distributivis. Universale autem possum considerare ut essentiam simplicem, sive ut naturam multiplicabilem, vel ut naturam jam actu communicatam, multiplicatam, et distinctam : ubi ergo dicit simplicem essentiam ipsius ubi sive naturam : syllabica autem adjectio quae additur, addit communicabilitatem : sed dicendo ubicumque, additur multiplicatio distincta per partes, et sic dicit etiam esse in omni loco. Unde minus est impropria ista, Deus est ubique, quam ista, Deus est ubicumque, vel in omni loco : tamen utraque invenitur a Sanctis.
DICENDUM ergo ad primum, quod licet unumquodque istorum dicat totum in loco : tamen non dicitur in eodem modo significandi : et ideo non sunt locutiones æque impropriæ.
AD ALIUD dicendum, quod notatur idem in omnibus, sed cum majori et minori distinctione.
ARTICULUS IV.
An ab æterno conveniat Deo esse ubique, et in omni re?
Quarto restat quaerendum, Utrum ab æterno conveniat ei esse ubique, et in omni re ?
Videtur autem, quod sic : quia
- Quandocumque est relatio causati ad causam, tunc etiam est relatio causae ad causatum, vel forte prius : sed propter relationem causati ad causam dicun-
tur omnes res ab æterno esse in Deo : ergo multo magis propter relationem causæ ad causatum dicetur Deus ab æterno ubique, et in omni re, ut videtur.
Item, Si esse ubique non dicit nisi dare virtutem continendi in omni loco, cum ab æterno sit potens dare hujusmodi virtutem, ab æterno dicetur esse ubique.
Item, Si propter potestatem conservandi dicitur esse in omni re, cum ab æterno habeat hujusmodi potestatem, videtur quod ab æterno sit in omni re.
Item, Ab æterno est in omni re quæ est, quia est in seipso : ergo ab æterno est ubique, quia ubique esse est esse in omni re quæ est. Si forte dicas, quod æquivocum est Deum esse in omni re quæ est ab æterno, et Deum esse in omni re. Hoc nihil est : quia una ratio est universalis in omnibus præteritis, præsentibus, et futuris : et esset una etiam in æternis, si ab æterno fuisset aliud : ergo esse ubique vel in omni re non dicitur æquivoce in illis.
SED CONTRA :
Cum dicitur, Deus est in omni re, significatur ambitus divinæ essentiae, qui est magnitudo ipsius, ut supra habitum est 1 : et significatur effectus conservationis in esse : effectus autem ille non fuit ab æterno : ergo nec Deus fuit in omni re ab æterno. Si forte dicas, ut quidam volunt defendere, quod hæc est vera, Deus ab æterno est ubique : sed non hæc, Deus ab æterno est in omni re. Contra : Cum dicitur, Deus est ubique, hic similiter connotatur effectus qui est collatio loci, ut habeat virtutem continendi : hic autem effectus non fuit ab æterno : ergo hæc est falsa, Deus fuit ubique ab æterno.
SOLUTIO. Meo judicio ambæ falsæ sunt : et hæc scilicet, Deus est in omni
Solutio.
<--- Page Split --->
re ab æterno : et hæc, Deus est ubique ab æterno, sicut probant ultimæ rationes.
Ad 1 et 2. AD PRIMUM ergo dicendum, quod Deus non dicitur eodem modo esse in rebus, et res in ipso : quia cum dicuntur res esse in ipso Deo, per hoc non ponitur res esse : sed quando dicitur esse in rebus, res ponuntur actu esse propter effectum connotatum : unde hæc propositio, quandocumque est relatio causati ad.causam, etc., intelligitur de causato existente in ratione causati,et non in ratione causæ : aliter enim falsa est.
quia id quod operatur in una creatura, non operatur in alia : et sic erunt modi infiniti, et non tantum quinque, ut hic tangit.
- Item, Cum dicitur, Deus inest per gratiam : aut hoc aliquid addit ex parte Dei, aut dicit tantum effectum connotatum ex parte nostra. Si primo modo : ergo Deus deformiter se habet ad res, quod est hæreticum : quia sic ipse esset multiformis. Si secundo modo : ergo quoad eum idem est inesse per essentiam et per gratiam : et sic non est modus specialis.
Ad ALIUD dicendum, quod non dicitur Deus esse ubique vel in rebus a potentia conservandi, sed ab actu.
Ad ULTIMUM dicendum, quod hæc est vera, quod ab æterno est in omni re quæ est, quia est in seipso : sed non sequitur : ergo ab æterno est in omni re : et est ibi fallacia secundum quid ad simpliciter : restringitur enim in primo ly res per implicationem positam circa ipsam ad standum pro æternis tantum, et postea infertur ac si teneretur absolute pro omnibus.
Item, Relatio est causati ad causam, sicut causæ ad causatum : cum ergo uno modo res sint in Deo tantum, videtur quod uno modo et non quinque Deus sit in rebus.
Præterea, Quid est præsentialiter, potentialiter, essentialiter Deum esse in rebus? Si dicas, ut videtur innuere in Littera, quod hoc est, quia essentia est a sua essentia, et potentia rei a sua potentia : tunc tertium adaptari non poterit, nisi dicas quod præsentia rei est a sua præsentia : sed hoc nihil est : quia non omnis res est sibi præsens, cum sibi præsentem esse dicat cognitionem sui a seipsa.
ARTICULUS V.
An Deus bene dicatur esse in rebus quinque modis ?
Deinde quæritur de his quæ dicit in Littera : et primo de hoc quod dicit, ibi, A, « Præsentialiter, potentialiter, essentialiter est in omni natura, etc. »
Videtur, quod istud nihil sit dictu : quia
- Aut isti modi sumuntur ex parte Dei qui inest : aut sumuntur ex parte creaturæ cui inest. Si ex parte Dei : cum ipse uno modo se habeat ad omne quod est, videtur quod non sint quinque modi sicut determinat. Si autem ex parte creaturæ : hoc videtur non sufficere :
Item, Circumscribamus potentiam rei et præsentiam : tunc potentia rei non erit a potentia Dei, nec præsentia a præsentia : et tamen adhuc erit Deus in essentia rei essentialiter, præsentialiter, potentialiter : ergo nulla est illa solutio, ut videtur.
- Si autem dicas, quod hæc accipiuntur penes attributa personarum : hoc iterum nihil esse videtur. Considerentur ipsa attributa : tunc essentialiter nulli personæ potest appropriari. Et si dicas, quod potentia attribuatur Patri, et præsentia Filio ratione cognitionis : tunc non invenitur attributum Spiritus sancti.
Item, Circumscriptis personis, adhuc Deus esset in omnibus essentialiter, præsentialiter, potentialiter.
<--- Page Split --->
Item, Pater est in omnibus essentialiter, præsentialiter, potentialiter : et similiter Filius, et similiter Spiritus sanctus : ergo ista non conveniunt personis, ut distinguuntur propriis vel appropriatis, sed in quantum communicant in essentia divina.
Solutio. Solutio. Dicendum sine præjudicio, quod isti modi quibus Deus est in creatura, tripliciter possunt variari. Uno modo ex parte rei connotatæ : quia secundum quod est in exemplari, ita fluit in exemplatum, ut scilicet essentia rei sit ab essentia, et species rei a præsentia : quæ species fluit ab idea quæ est species in mente divina, et posse rei fit a potentia, sicut innuitur in Littera infra. Alio modo possumus dicere, quod in Deo quinque accipiuntur, scilicet substantia : sive essentia præter intellectum personarum, et tres personæ, et quintum quod est essentia in persona. Possumus ergo dicere, quod esse in rebus essentialiter, accipitur penes essentiam in se consideratam. Esse autem in rebus per potentiam, accipitur penes attributum Patris, quod est potentia. Esse autem in rebus præsentialiter, accipitur penes attributum Filii, quod est scientia. Esse autem in Sanctis per inhabitantem gratiam, accipitur penes attributum Spiritus sancti, quod est bonitas. Esse vero in homine Christo per unionem, accipitur penes essentiam in persona, quia essentia in persona est incarnata.
Si autem tu objicias, quod si non intelligantur personæ, adhuc erit Deus in rebus essentialiter, præsentialiter, potentialiter. Dicendum, quod si non intelligantur personæ, adhuc remanebunt attributa personarum : et per illa erit idem : quia essentia est adhuc ante potentiam, et tria, scilicet sapientia, et potentia, et bonitas facient essentiam creare creaturas, et gratificare rationales : et sic adhuc salvatur illa acceptio.
Si autem adhuc subtilius velimus dicere et magis ad propositum, dicemus
quod quanto aliquid simplicius est, tanto ipsum est majoris ambitus : et id quod est in fine simplicitatis, ambit omnia : ergo esse Deum ubique essentialiter causatur a simplicitate : et hoc dicit Augustinus in Littera. Dicit autem Philosophus, quod subtile est penetrativum partium, et partis partium. Nihil autem subtilius est quam simplicissimum : unde dicit Apostolus ad Hebr. iv, 12, quod vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti : et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. Et sequitur, y. 13 : Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus. Ergo præsentia est a subtilitate penetrante, ut nec intrinsecus nec extrinsecus aliquid lateat de re. Similiter, primum habet influere omne posse super omne sequens : et abstracto posse primi, abstrahitur ab omnibus aliis : quoniam dicit Philosophus, quod non movente primo nullum secundorum movet. Dicamus ergo, quoniam duo agunt sub Deo : propositum sive liberum arbitrium, et natura : et per comparationem ad naturam inest essentialiter, potentialiter, præsentialiter : et reducuntur ad simplicitatem, subtilitatem, et puram rationem movendi secundum causam penes rationem intelligendi sumptam. Ad propositum autem comparatur ut elevans ipsum supra naturam : et hoc non contingit nisi per gratiam, et ideo in illo est per habitantem gratiam : et quia propositum etiam est natura, ideo habet præsuppositos tres modos quibus est in natura. Modus autem per quem est in homine Christo, est specialis et miraculosus.
His habitis, respondendum est ad primum, quod isti modi sumuntur ex parte utriusque, scilicet Dei, et creaturæ. Et quod objicitur, quod Deus uno modo se habet ad omne quod est, Dicendum quod hoc sic intelligitur, quod se habet modo non variato per essentiam, vel per
<--- Page Split --->
aliquid additum sibi : non tamen se habet in eadem ratione exemplaris ad omne quod est, sicut de facili patet unicuique.
ARTICULUS VI.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, quod inest per inhabitantem gratiam, notatur aliud connotatum quod magis elevat naturam, et notatur alia ratione exemplaris, quia scilicet voluntatis bonæ, eo quod Spiritus datur cum donis suis, licet non alius quam prius erat, tamen ad aliud datur quam prius habebatur : si tamen concedendum sit, quod prius habebatur : non enim habent Spiritum sanctum in quibus est essentialiter, præsentialiter, potentialiter : et licet non addat unum supra alterum aliam rem, addit tamen alium modum significandi, qui sufficit in divinis, sicut sæpius dictum est.
Ad aliud dicendum, quod licet relatio causati ad causam quantum ad inesse sit uno modo, non tamen sic est e converso : et hoc contingit, quia causa non indiget causato : et ideo sufficit significare causatum fuisse in causa tantum : sed causatum indiget causa multo magis, et ideo ille respectus reducitur ad modos plures quibus causa est in causato propter causati indigentiam.
Ad aliud dicendum, quod bene concedo, quod illa solutio minus bene solvit.
Ad aliud dicendum, quod si penes attributa personarum debent accipi, videtur mihi, quod procedendum sit sicut diximus in principio solutionis : quia nisi aliquis velit extorte exponere, non poterit reducere modum qui est essentialiter inesse, ad aliam personam.
Et per hoc patet solutio ad totum.
An Deus multis modis sit in rebus, ut aliter in templo, aliter in cœlo, aliter in anima ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, versus medium : « Quos ipse sibi dilectissimum templum, etc. »
Videtur enim, quod multis modis Deus insit rebus, et in cœlo aliter quam in templo, et in hoc aliter quam in aliis locis, et anima justa aliter quam in aliis.
SOLUTIO. Bene concedo, quod multis modis Deus est in diversis, et potest sic dici (ut dicunt Sancti) quod Deus est in cœlo, ut in quo relucent opera gloriæ ipsius: in mundo autem, ut creator et gubernator: in Angelo, ut sapor et decor: in Ecclesia, ut paterfamilias in domo: in anima fideli, ut sponsus in thalamo: ubique autem essentialiter conservando et sustinendo, potentialiter præsidendo et gubernando, præsentialiter cognoscendo: per gratiam autem inhabitantem in justis: per efficaciam in sacramentis: per mysterium et signum in columba, et flatu, et linguis igneis: tamquam in loco propitioniis in templo: unde, Genes. xxviii, 16: Vere Dominus est in loco isto. Et, ibidem, §. 17: Quam terribilis est locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cœli. Per unionem autem in toto Christo: sed ad animam solam in inferno, ad corpus solum in sepulcro. Et pluribus aliis modis quos quilibet per seipsum si cogitat, invenire potest.
<--- Page Split --->
ARTICULUS VII.
An Deus est ubique, et in omni Tempore? et, An concedendum sit quod Deus est hic, vel ibi, vel alibi quam hic ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, versus medium : « Hilarius apertissime docet Deum ubique esse . »
Videtur enim hoc esse falsum : quia
Aut intelligitur proprie Deus esse ubique, aut per translationem. Si dicatur proprie, videtur non convenire : quia dicit Anselmus in Monologio quod nihil est in loco et tempore, nisi quod sequitur leges loci et temporis : Deus autem non sequitur leges loci et temporis, cum non mensuretur aliquo ut in quiete ens, nec ut in motu : ergo Deus nec est in loco, nec in tempore.
Item, Anselmus, ibidem : In nullo itaque loco vel tempore dicitur esse summa essentia : quia omnino a nullo alio continetur : ergo patet, quod non comparatur ad locum proprie. Si autem dicas, quod per translationem comparatur ad locum. CONTRA : Accipiantur proprietates loci, quae sunt continere, salvare, circumscribere, terminare, immobilem esse in se, sed ad ipsum et ab ipso fieri motum localem : nulla istarum convenire potest : ergo videtur, quod per translationem non conveniat Deo natura loci.
Item, Anselmus in Monologio : Si usus loquendi admitteret, convenientius diceretur esse cum loco, vel cum tempore, quam in loco vel in tempore : plus enim significatur contineri aliquid, cum dicitur esse in alio, quam cum dicitur esse cum alio : ergo patet, quod loci proprietates tranferri non possunt in Deum.
Item, Si dicatur esse ubique, vel in loco, quia locus ei praesens est, ut dicit Anselmus, et in omni loco adest : tunc videtur etiam hoc convenire aliis, sicut materia nulli loco deest, sed adest omnibus locis praesens : et ita non erit hoc conveniens soli Deo.
Item, Philosophus dicit in quarto Physicorum, quod non quaereremus locum, nisi esset motus : cum ergo nullus motus conveniat Deo, videtur quod nullus locus conveniat ei.
3 Item, Cuicumque repugnat natura alicujus, eidem repugnat universitas illius naturae : ut homo si non est asinus, non potest esse omnis asinus, licet forte conversa propositionis non sit vera, quod cuicumque repugnat universitas alicujus, quod eidem repugnat natura illius quod distribuitur : Deo autem (ut jam ostensum est) natura loci repugnat : ergo et ubique, quod dicit universum in loco, repugnabit ei, ut videtur.
- Item, Cum duplex sit locus, ut dicit Philosophus, scilicet locus ut vas, et locus ut locus. Locus ut vas, sicut est navis locus nautae. Locus ut locus, sicut fluvius locus est navigationis nautae : numquid utrumque transferetur in Deum, ut dicatur esse ubique, quia est in loco utroque modo dicto? Si dicatur, quod sic. CONTRA : Locus ut vas movetur, et locatum in ipso transfertur, ut vinum in urna : ergo Deus transfertur de loco ad locum, et in ipso transferuntur creature. Si autem est in loco qui est locus ut locus : tunc ipse movetur de loco ad locum, quod est haeresis, quae in sequenti parte istius distinctionis improbatur. Si autem dicas, quod ipse nec est talis locus, nec est in tali loco : tunc sequitur inevitabiliter, quod ipse non sit ubique : et hoc negatur a Sanctis in Littera.
ULTERIUS quaeritur, Utrum concedendum sit, quod Deus est hic vel ibi, vel hic vel alibi, vel alibi quam hic ?
<--- Page Split --->
Videtur autem, quod sic : quia
Sicut dicit Anselmus in Monologio, non quia huic loco præsens est, idcirco prohibetur illi vel illi loco vel tempori simul et similiter præsens esse. Ergo videtur, quod sit hic et alibi, et alibi quam hic.
Item, Anselmus, ibidem : Nullatenus enim prohibetur vel cogitur lege locorum vel temporum alicubi vel aliquando esse vel non esse, quod nullo modo intra locum et tempus claudit suum esse : sed Deus intra locum non claudit suum esse : ergo non cogitur cum hic est, alibi non esse : ergo est hic, et alibi quam hic, ut videtur.
Sed contra :
Hic et alibi dicunt loci distinctionem, et alibi quam hic dicit loci comparationem : distinctio autem locorum ponit distinctionem locatorum, cum in nullo genere duo loca simpliciter simul et semel sint unius numero rei : talis autem distinctio non cadit in Deum : ergo videtur, quod tales non sint concedendæ.
liter ergo cum Deus dicitur esse ubique vel in omni loco (quia modo non facio vim inter illa duo, quia supra est ostensa differentia) fit hic comparatio spiritualis ad corporale : ergo spirituale erit continens, et tamen inesse dicetur : et corporale erit contentum, et tamen dicetur quod illi aliquid insit. Si autem tu quæris, Quæ sit ratio, quod continens dicatur inesse, et contentum dicatur cui inest aliud ? Dico, quod omne continens in esse est intrinsecum, quia non continent in esse exteriora rei nisi per intrinseca continentia in esse : et ideo cum spirituale contineat in esse, necesse est quod ipsum intus esse significetur. Sic ergo dicimus Deum esse ubique, et in omni loco, per hoc quod dat esse loco et virtutem contentivam : et ideo Boetius et Anselmus qui sic exponunt, quod est ubique, quia adest omni loco, non dicunt totum, sed partem prædicationis istius, Deus est ubique.
SECUNDUMhocergoresponderipotestadprimaobjecta : quiapossumusdicere , quodpropriissimeetmagisquampro - priehocmododiciturDeusesseinomniloco , etetiamtranslative : quiainhocconvenitcumlocatoquodinest , quiarepletlocumhujusmodivicontentivaetnaturaloci : sednonsicutlocatum , quiatuncnonessettranslatio , sedpro - prietas .
Solutio. Dico sine præjudicio, quia cum dicitur Deus inesse in loco, et locatum in loco, sumitur æquivocæ habitudo hujus præpositionis in : quod sic probatur. Alia est comparatio spiritualium ad corporalia secundum inesse, et alia corporalium ad corporalia. Si enim dico, vinum est in lægena, est comparatio corporalis ad corporale per inesse : et ideo cum in talibus propriissime dicantur inesse quæ insunt ut locatum in loco, intelligitur ibi habitudo loci ad locatum : et ponitur continentia quam importat præpositio circa illud cui inest aliquid : et contineri et terminari ponitur circa id quod inest. Cum autem fit comparatio spiritualium ad corporalia, fit totum contrarium : ut cum dicitur, anima est in corpore : ponitur enim tunc continentia quam notat præpositio circa id quod inest, et contineri et terminari ponitur circa id cui dicitur inesse. Simi-
AdALIUDdicendum , quodAnselmusitendit , quodlocoettemporenoniclu - diturnecmensuratur .
AdALIUDdicendum , quodmaterian ò nsicadestloco : quianonhabetessedis - tinctuminloco : sedprimaterminatioestperformam , etperillamreferturadlocum : quiadicitPhilosophus , quodidemestmotusadformam , etadlocum .
AdALIUDdicendum , quodlocusutim - mobilisadquemetaquofitmotus , quæriturproptermotum : sedlocusutambiensetdiffinienstantum , nonquæ - riturproptermotum : quiadicitPhilo - sophus , quodetiàmmathematicisdàn - dusestlocus , quætamenabstractasunt
<--- Page Split --->
a motu et a materia : et ideo illa ratio non cogit.
Ad aliud dicendum, quod cuicumque repugnat natura alicujus, secundum quod natura sua repugnat ei, secundum eumdem modum universitas illius naturæ repugnat ipsi. Esse autem in loco secundum inhaerentiam ubi, quod significatur cum dicitur esse in loco, repugnat Deo, quia non circumscribitur loco : sed esse in loco causaliter convenit Deo, et hoc modo convenit etiam Deo esse ubique.
Ad aliud dicendum, quod nihil prohibet, quod Deus sit in utroque loco modo prædicto : quia ex hoc non sequitur, quod ipse mutetur, ut per ante dicta patet.
Ad m quod ulterius quaeritur, meo judicio dici potest, quod minus propriæ sunt istae locutiones, ut probat objectio : sed quia hoc in Littera infra habetur, quod totus est alibi, et Anselmus hoc dicit, oportet istas locutiones recipi : sed tunc quod ignobile est, separandum est, ut distinctio, et discretio significata in Deum non referantur. Illa autem impropriissima est, Deus est alibi quam hic, quia in tali comparatione, adverbium consuevit notare relationem inter affirmationem rei in alio loco, et negationem in isto loco : unde de absente dicimus, quod est alibi et non hic, nisi adderetur conjunctio copulans sic, Deus est alibi etiam quam hic : tunc enim gratia copulationis quæ vult notare copulationem inter similia, notaretur esse in utroque loco, et neutro deesse.
ARTICULUS VIII.
An soli Deo conveniat esse ubique ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, sub finem : « Qua ubique est, quod est proprium divinitatis, etc. »
Videtur enim hoc esse falsum per hoc quod habetur in primo Posteriorum de universali, quod cum sit de omni, et semper, et ubique est : ergo non est proprium Dei : quia proprium est, quod convenit uni et soli.
Item Glossa super illud Psalmi cxlivii, 15 : Velociter currit sermo ejus : dicit quod velocitas ubique est, non in equis, vel hominibus tantum. Si autem dicas, quod universale est ubique non simpliciter, sed in quolibet suo particulari : et hoc est esse ubique quoad suum ambitum, qui tamen non ambit omnia. Contra : Accipiamus ergo universale quod est ex reductione effectivum omnium ad causam primam : hoc enim universale erit ubique, et semper : quia est de Deo et creatura omni : ergo non est proprium Deo.
Item, Ponamus unam solam substantiam esse : ergo illa substantia erit in omnibus in quibus est Deus : ergo non est proprium Deo.
Item, Ponamus unum solum hominem esse : anima ejus erit in toto corpore tota : et non est locus nisi corporis : ergo ipsa est ubique sicut Deus : quia tali positione facta, Deus etiam tunc non erit in pluribus.
Item, Ponamus, quod unum corpus sit tantæ dimensionis, quod repleat totum concavum circuli mundi, illud corpus erit ubique, ut videtur : ergo non est hoc proprium Deo.
Solutio. Dicendum, quod haec et omnia alia hujusmondi sophismata solvuntur per hoc quod æquivoce sumitur ly ubique, quando dicitur universale vel commune aliquod esse ubique, et Deus ubique. Id enim quod refertur ad locum, est distinctum. Id autem quod refertur ut ad subjectum vel suppositum, refertur ad id in quo habet esse in natura et indivisum ab illo : et hoc modo universale est ubique, et semper : Deus autem primo modo, quia ipse distinctus ab omnibus est in omnibus, dans loco vir-
<--- Page Split --->
beati nisi ex eo quod cum illo sunt : qui fruuntur eo, et vident illum sicut est. Mali vero non sunt cum illo, ut cæci in luce non sunt cum luce : nec boni ita nunc sunt cum eo ut videant per speciem, etsi sunt aliquo modo cum eo per fidem. Quomodo autem Deus habitet in nobis, ex illis aliquatenus intelligere valebis, quæ supra dicta sunt, cum de Spiritus sancti processione temporali ageretur : ubi licet ex parte, exponitur (ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus 1) quomodo Spiritus sanctus habitet 2 in nobis, qui non sine Patre et Filio inhabitat.
ARTICULUS IX.
Utrum inesse per gratiam sit inesse simpliciter, vel secundum quid tantum?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, « In Sanctis vero habitat, in quibus est per gratiam. »
Videtur enim ex hoc quod simpliciter inesse, dicitur inesse per gratiam : et essentialiter inesse, dicitur secundum quid inesse Deum : est enim aliquem inhabitare, ubi manet simpliciter : non habitare autem, ubi non manet, nisi secundum quid.
Item, Ubi aliquis inhabitat, aliquis ibi manet : ergo videtur, quod si non habitat, quod transit : et sic Deus transiret de his in quibus est communiter per essentiam, præsentiam, et potentiam.
SED CONTRA : Esse rei et bene esse, sunt ut simpliciter et secundum quid : cum igitur per hoc quod inest Deus essentialiter, præsentialiter, potentialiter, dat esse : per hoc autem quod inest per gratiam, dat bene esse, videtur quod
inesse essentialiter, præsentialiter, potentialiter, sit inesse simpliciter : inesse autem per gratiam, sit inesse secundum quid tantum.
SOLUTIO. Dicendum, quod inesse per gratiam, dicit simpliciter, et nobiliter inesse.
Ad PRIMUM autem dicendum, quod inesse per gratiam supponit inesse communiter : et est perfectio respectu ipsius ex parte creaturæ perficiendæ, licet non ex parte Dei perficientis.
Ad ALIUD dicendum, quod habitatio illa quæ importatur per gratiam non opponitur transitivi, sed dicitur a quiete voluntatis effective : quia scilicet facit voluntatem Sanctorum per gratiam in se manere et quiescere : et hoc non facit inesse communi modo.
Ad ALIUD dicendum, quod licet inesse communi modo det esse, tamen non dat esse nisi naturale : et hoc non est completivum optima completione : et ideo melius est inesse per gratiam quam communi modo tantum : tamen non dico, quod in communi modo inesse, dicat inesse secundum quid : quia utrumque est inesse simpliciter, licet non æque bonös connotent effectus.
<--- Page Split --->
ARTICULUS X.
An idem sit essentialiter, præsentialiter, et potentialiter inesse ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : « Ita et Deus cum sit in omnibus essentialiter et totus, etc. »
Potest enim quæri, Utrum idem sit essentialiter inesse quod præsentialiter inesse, et potentialiter inesse?
ponunt unum per aliud, per hoc quod sequitur unum ad aliud : ad inesse enim præsentialiter et potentialiter, sequitur inesse essentialiter : quia aliter in Deo esset contractior natura quam potentia, ut supra expeditum est.
AD ALIUD dicendum, quod comparatio nulla est : quia inesse dicitur æquivoce : quia creatura est in Creatore secundum quid tantum, scilicet secundum ideam, ut causam in causa operante per intellectum : Creator autem est in creatura continens et salvans et replens : et ideo nihil valet.
Si enim idem est : tunc videtur, quod sufficientab dicere essentialiter inesse, et non oportebat addere præsentialiter et potentialiter. Videtur autem quod sit idem per Boetium, Anselmum et Augustinum, qui exponunt unum pro alio, et per aliud.
Si autem tu quæras, Quod sit melius et verius esse creaturæ?
Ad hoc solutum est supra distinctione XXXV.
ARTICULUS XI.
ULTERIUS quæritur, Utrum melius est creaturam esse in Deo, vel Deum in creatura esse?
- Videtur autem, quod melius est creaturam esse in Deo : quia hoc est æternum, aliud autem ex tempore.
An Deus et Spiritus sanctus sint in diabolo et damnatis, et possint esse cum malis et justis ?
- Item, Creatura in Deo est creatrix essentia, creator autem in creatura re- linquit essentiam creatam : ergo nobilius et melius est creaturam esse in Creatore, quam e converso.
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : « Mali vero, etsi ibi sunt ubi ipse est, qui nusquam deest, etc. »
- Si enim Deus in omnibus est : ergo est in diabolo et in damnatis : et cum Spiritus sanctus sit ubique et in omnibus, Spiritus sanctus erit in diabolo et in damnatis, quod abhorret etiam auditus fidelium.
Sed contra.
Omne simpliciter melius est, quam est secundum quid : creatura autem in Creatore non est nisi secundum quid : cum autem Creator est in creatura, habet esse simpliciter : ergo melius est Creatorem esse in creatura, quam e converso.
- Præterea videtur, quod Deus sit cum malis : quia ita dicit Augustinus in libro Confessionum : « Mecum eras, et « ego tecum non eram : » et loquitur de se prout erat in statu malitiae.
SOLUTIO dicendum, quod hujusmodi quaestiones parum valent.
- Item, Secundum consuetum modum habitudinis hujus propositionis, cum, videtur quod non possit dici Deus esse cum justis : quia ita datur pro regula, quod
AD PRIMUM bene concedo, quod non est idem : et qualiter variantur hujusmodi modi, satis patet. Ad id quod contra objicitur, dicendum quod Sancti ex-
<--- Page Split --->
præpositio, cum, notat associationem talem : et ponit principalitatem in ablativo cui deservit : unde dicimus, quod miles est cum rege, et non e converso : ergo videtur, quod Sancti sunt cum Deo, et non ipse cum Sanctis, nec ipse cum impiis.
Solutio. Dicendum ad primum, quod Deus est in omnibus rebus : tamen sunt quaedam nomina quae dicunt rem secundum quod substantialiter est, sed sub deformitate, ut diabolus, fornicatio, et damnatus : et in hujusmodi non debet dici, Deus est, nisi addatur determinatio, scilicet quod Deus est in daemone quoad hoc quod per naturam est, et similiter in aliis. Licet autem aliquo modo dicatur Deus in daemone, tamen non debet concedi, quod Spiritus sanctus est in daemone : quia Spiritus sanctus inest per ad-
spirationem et sanctitatem : et ideo proprie convenit ei inesse per gratiam : et si dicatur inesse aliis, debet addi determinatio, quod Spiritus sanctus ut Deus est in omnibus.
Ad aliud dicendum, quod cum illo multipliciter dicitur : quandoque enim notat associationem simplicem, et sic Deus est in omnibus, et omnia cum ipso, nisi nomine ipso dicant separationem societatis, ut daemon, et fornicatio, et hujusmodi : quandoque autem notat assocializationem et principalitatem in ablativo, et tunc Sancti dicuntur esse cum ipso, et non e converso, ut probat objectio. Quandoque autem notat associationem et cooperationem : et sic Deus dicitur esse cum malis propter praesentiam, et non mali cum ipso, quia non cooperantur ipsi : sed sic dicitur esse cum Sanctis, et Sancti cum ipso.
C. Ubi erat vel habitabat Deus antequam esset creatura.
Si autem quaeris, ubi habitabat Deus antequam Sancti essent? Dicimus quia in se habitabat. Unde Augustinus in libro III contra Maximinum : In templo, inquit, suo habitat Deus, scilicet in Sanctis qui sunt templum Dei, modo secundum fidem ambulantes : et templum Dei erunt aliquando secundum speciem, qualiter etiam nunc templum Dei sunt Angeli '. Sed dicet aliquis: Antequam faceret Deus coelum et terram, antequam faceret Sanctos, ubi habitabat ? In se habitabat Deus : apud te habitat, et apud se est. Non ergo Sancti sic sunt domus Dei, ut ea subtracta cadat Deus. Imo sic habitat Deus in Sanctis, ut si ipse discesserit, cadant.
<--- Page Split --->
ULTERIUS quaeritur, Utrum hoc conceQuaesti dendum sit, quod Deus nusquam est?
Videtur, quod non : quia contrarium est in Littera, ubi dicit Augustinus, quod nullus audet dicere, quod Deus nusquam sit. SED CONTRA : Quod non proprie est in aliquo loco, id nusquam est proprie : Deus non proprie est in loco aliquo : ergo nusquam est proprie.
« Si autem quaeris, ubi habitabat Deus antequam essent Sancti ? »
Hic incipit secunda pars primae partis hujus distinctionis : in qua Magister contra determinata movet tres quaestiones per ordinem in tribus capitulis : quarum una est, ubi habitabat ante mundum ? Secundo, excludit errorem dicentium, quod anima ita repleret corpus, quod Deo non pateret introitus : et fuerunt Tertulliani haeretici, qui dicebant Deum esse humanæ formæ, et animam etiam humanæ formæ : et caput habere in capite corporis, et pedes in pedibus, et sic de aliis : et hæc incipit, ibi, D, « Sciendum est etiam, quia ut ait Augustinus, etc. » In tertia quaerit, Qualiter habitet in quibusdam non cognoscentibus eum, et in quibusdam cognoscentibus non habitet, ibi, E, « Illud quoque mirabile est, etc.
ITEM quaeritur ulterius, Utrum conceQuaesti dendum sit, quod Deus est alibi quam in seipso?
Videtur, quod sic : quia est in creaturis omnibus, quae non sunt ipse : ergo est in aliis quam in se : ergo est alibi quam in se.
ULTERIUS quaeritur, Utrum concedenQuaesti dum sit, quod est in alio quam in se?
Et videtur, quod sic : quia est in lapide : ergo est in alio quam in se.
SOLUTIO. Dicendum est, quod Deus est Solutio in seipso.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod transitioni præpositionis sufficit diversitas modi intelligendi secundum attributa, ut dicatur in se esse, secundum quod ipse dicitur cœlum Dei, et Deus complens cœlum : sic enim est cœlum secundum quod continet se, ita quod nihil sui est extra ipsum : contentum autem est id quod est Deus, quod est intra suam majestatem, et essentiae ambitum adæquatum ei.
ARTICULUS XII.
An Deus sit in se et habitet in se ? et, Utrum potest concedi, quod Deus nusquam est, et quod est alibi quam in seipso ?
AD ALIUD dicendum, quod nihil est in Ad 2. seipso uno et eodem modo acceptum : -quia sic idem esset continens, et contentum, et eadem ratione.
Incidit autem dubium, Utrum Deus sit in se, vel habitet in se ?
Videtur autem, quod non : præpositiones enim transitivæ sunt : ergo quærunt diversitatem : Deus autem ad se nullam habet diversitatem : ergo non est in seipso,
Item, Philosophus dicit, quod omnes ponebant hoc quod nihil est in seipso : ergo nec Deus est in seipso.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicenAd quaesti dum quod hæc non videtur esse concedenda, Deus nusquam est : quia sicut dictum est supra, proprium Dei est esse ubique : et ideo hoc modo non convenit ei per translationem quod est adesse et inesse loco et locato, dando loco esse et continere, et locato replere et esse : un-
<--- Page Split --->
de objectio supra facta supponit falsum : sed hoc verum est, quod non convenit ei in loco esse ut locatum corpus quaerit locum.
ARTICULUS XIII.
quest.2. Ad aliud dicendum, quod illa est concedenda : quia comparativum adverbium ponit comparationem inter ea quae æquivoca sunt : quia non est habitudo eadem præpositionis cum dicitur Deus esse in seipso, et cum dicitur esse in omnibus rebus, ut patet ex prædictis. Et si esset eadem habitudo, videretur notari, quod esset alibi, et non in seipso : et hoc est falsum.
quest. 3. Ad aliud dicendum, quod hanc bene concederem, Deus est in alio et in seipso : sed non hanc, Deus est in alio quam in seipso : et hujus causa dicta est : quia comparatio quaerit univocam rationem in comparatis : et illa non est hic. Præterea, quaerit unam negativam, et aliam affirmativam. Unde videtur sequi, quod non esset in seipso, si diceretur esse in alio quam in seipso : sicut est in aliis, cum dicitur, Socrates est alibi quam Parisiis, vel Socrates est in alia re quam in Ecclesia, vel quam sit ipse.
An Deus bene dicatur habitare apud se, et esse apud se ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, sub finem : « Apud se habitat, et apud se est. »
Dicit enim Glossa super principium Joannis, i, 1 : Verbum erat apud Deum, ut alius apud alium : ergo videtur, quod ly apud notet distinctionem personalem vel substantialem : non autem Deus a se sic distinguitur : ergo apud se non dicitur esse proprie.
Solutio. Ad hoc dici potest, quod Glossa in principio Joannis non accipit distinctionem personalem a virtute præpositionis, sed a proprietate Filii quæ ibi significatur, cum dicitur, Verbum : et ideo quando præpositio sine illis accipitur in divinis, non notat talem distinctionem : unde exponi habet hic quasi negative sic, apud se, id est, non extra se, vel apud alium.
D. Multa hic breviter docet quæ confirmant prædieta.
Sciendum est etiam, quia ut ait Augustinus in libro ad Dardanum1 : Dici nisi stultissime nequit, Spiritum sanctum non habere locum in nostro corpore, quod totum anima nostra impleverit. Stultius etiam dicitur angustiis alicubi impediri Trinitatem, ut Pater et Filius et Spiritus sanctus alicubi simul esse non possunt. Verum illud est multo mirabilius, quod cum Deus ubique sit totus, non tamen in omnibus habitat. Quis porro audeat opinari, nisi inseparabilitatem Trinitatis penitus ignoret, quod in aliquo possit ha-
<--- Page Split --->
bitare Pater et Filius, in quo non habitaret 1 Spiritus sanctus ? aut in aliquo Spiritus sanctus, in quo non habitet Pater et Filius ? Fatendum est ergo ubique esse Deum per divinitatis præsentiam, sed non ubique per inhabitationis gratiam. Propter hanc enim inhabitationem gratiæ non dicimus, Pater noster qui es ubique, cum et hoc verum sit : sed, qui es in cælis 2, id est, in sanctis : in quibus est quodam excellentiori modo.
ARTICULUS XIV.
An Spiritus tam creatus quam increatus potest dici esse in loco ? et, Utrum duo spiritus possunt esse in eodem loco ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, « Dici, nisi stultissime nequit, Spiritum sanctum non habere locum, etc. »
duo spiritus creati poterunt esse in eodem loco, ut videtur. Si dicatur, quod Deus et spiritus creatus sunt in eodem loco, spiritus autem duo creati non possunt esse in eodem loco propter confusionem : hoc irrationabile est : quia major exigitur distinctio creati ad increatum, quam creati ad creatum. Si ergo creatus cum creato non potest esse in eodem loco propter confusionem, multo minus creatus poterit esse cum increato in eodem.
- Videtur enim ex hoc quod hic dicitur, quod non obsistat ad essendum in eodem loco nisi corpus corpori, eo quod duo corpora non possint esse in eodem loco, ut probant Philosophi : ergo secundum hoc duo spiritus creati possunt in eodem loco. Et si duo : ergo infiniti, vel omnes, quia non est major ratio de duobus, quam de infinitis : hoc autem negatur ab omnibus communiter.
PRATEREA , Nihil videtur esse dictu, quod spiritus sit in loco :
Dicit enim Philosophus in quarto Physicorum, quod neque unam differentiam habemus puncti, et loci puncti : cum igitur Angelus, vel quilibet alius spiritus, sit indivisibilior quam punctum, eo quod non habet positionem in continuo quam habet punctum, videtur quod nullus Angelus sit in loco.
Item, Si duo spiritus creati non possunt esse in eodem loco : aut hoc est quia sunt spiritus, aut quia sunt creati. Si quia spiritus : ergo spiritus qui est Deus, et spiritus qui est anima, non possunt esse in eodem loco, quod falsum est. Si autem quia creati : ergo anima et corpus cum ambo sunt creata, non poterunt esse in eodem loco, ut videtur, quod iterum falsum est : ergo duo spiritus possunt esse in eodem loco.
Item, Majoris compositionis sunt spiritus et corpus, quam spiritus èt spiritus : si ergo spiritus et corpus possunt esse in eodem loco : ergo multo magis
Item, Locus et tempus sunt quantitates : ergo locus est terminus locati, et non intra, ut patet per se : ergo extra : ergo necesse est, quod aliquid terminetur ad ipsum intra se contentum : ergo contentum habebit terminum ejusdem rationis et quantitatis cum ipso : talis autem terminus non est nisi quanti corporis : ergo nihil est in loco nisi quantum corpus : non ergo Angelus.
Item, Nos possumus loqui de loco dupliciter, scilicet mathematice, et naturaliter. Si loquamur mathematice, tunc erit centrum loci et locati, et copulantur ad communem terminum particulae lo-
<--- Page Split --->
cati, ad quem etiam particulae loci copulantur, ut dicit Boetius in commento libri Prædicamentorum. Sic autem non possumus dicere Angelum vel spiritum esse in loco. Si autem nos loquamur de loco physice, tunc locus erit locans in se ratione alicujus naturae quam habet, per quam in se inclinat locatum in motu : sicut videmus leve ascendere sursum, quia ibi generatur et salvatur sua species : et grave descendere deorsum, propter hoc quod ibi generatur : et sic iterum derisorium est dicere, quod spiritus creati sint in loco.
Item, Omne quod determinat sibi locum, determinat eum ad æqualitatem sibi : nihil autem alii est æquale, nisi in quo eadem est ratio quantitatis quæ est in alio : sic autem Angelus non habet se ad locum corporalem : ergo, etc.
Item, Quantus est locus Angeli ? Si enim est alicujus quantitatis, tunc non potest esse in minori, quod falsum est : ergo videtur, quod non sit in loco. Si forte dicas, quod est in loco per accidens, scilicet assumpto corpore, sicut et anima : de hoc nos non quaerimus hic. Si autem dicas, quod est in loco per diffinitionem operis sui, scilicet quod opus suum est in hoc loco, et non in alio : secundum hoc etiam Deus est diffinitus in loco : quia opus ejus est hic, et non alibi, quod falsum est : ergo haec non est causa, quod Angelus dicitur esse in loco.
Solutio. Dicendum, quod aliqua multipliciter dicuntur esse in loco. Quædam enim per se et secundum naturam indigent loco salvante et continente, sicut omnia generabilia et corruptibilia : et hoc duabus de causis : quarum una et præcipua est : quia talium ultima determinata sunt contrarietate agente et patiente : et nisi esset salvativum contentivum extrinsecus, propter continentiam passionum ipsarum continuam haberent in ultimis defluentiam et deperditionem.
Et si tu quaeras, unde habet locus istam proprietatem, quod salvat locatum :
cum etiam ultimum locantis corporis sit habens contrarietatem, et ita magis pugnando videatur corrumpere, quam salvare ? Dicendum, quod locus ille qui est ut vas locans, habet hoc ab influentia loci simpliciter : locus autem simpliciter prout est salvans non est nisi duplex, scilicet simpliciter sursum in contactu circumferentiae orbis luna e : et simpliciter deorsum quod est esse in centro, quod habet salvandi naturam a toto orbe a quo æqualiter respicitur semper. Alia causa est, quod quælibet res debilior est in extremis, quam sit in intrinsecis sibi : et ideo natura in extremis determinat ei continens. Hoc modo loquendo de loco, motus est ad locum, et ex ipso : et nihil est in loco, nisi generabile et corruptibile : nec aliquid movetur ex ipso, nec ad ipsum, nisi mobile motu recto : et orbis luna et omnia superiora hoc modo in nullo loco sunt.
Alio modo possumus loqui de loco prout est spatium mathematicum, ut videtur velle Boetius : et sic habet continere, sed non salvare : quia suum continere non erit nisi extrinsecus ambire : et hoc modo dicimus omnia corpora loco circumscribi præter sphæram ultimam.
Tertio modo loquimur de loco prout in ipso est distantia situs, licet non includat : et hoc modo dicimus etiam ultimam sphæram esse et moveri in loco secundum formam, et non subjecto, ut dicit Philosophus in fine sexti Physicorum. Et exponit commentum, quod hoc est secundum quod signantur in circumferentia circuli altitudinis. In illis enim accipitur altitudo diversa secundum situm, licet totum subjectum sphæræ semper maneat in eodem loco : sicut enim dicit Philosophus, Non est eadem circulatio secundum formam ab a accepta, ei quæ accipitur a b, vel a c. Nullo istorum modorum dicitur spiritus creatus in loco.
Alio modo loquimur de loco per accidens, cum dicimus, Nobis existentibus in loco, sunt in eodem loco accidentia et
<--- Page Split --->
formæ quæ in nobis sunt : et sic iterum Angelum non dicimus esse in loco : quia sic semper assumeret corpus, quando esset in loco. Sed dicimus Angelum esse in loco diffinitive, et per diffinitionem operis : quia scilicet opus nec ex parte efficientis, nec ex parte effecti, refertur extra locum in quo est per consequens : igitur intelligitur intra hunc locum esse substantia operans : et hoc est quod dicit Damascenus, quod ita est hic, quod non alibi.
Ad 1, 2, 3 His habitis, patet responsio ad totum hoc quod secundo quæsitum est de loco Angeli præter ultimum.
Et ad hoc dicendum est, quod licet opus Dei diffiniatur ex parte operis operati, et super quod operatur Deus : ut est homo vel anima : tamen opus operans non diffinitur : quia hoc est substantia Dei, et est ubique sicut et ipse : Angeli autem opera et ex parte substantiæ operantis, et ex parte operis operis operati, et ex parte ejus super quod vel circa quod operatur, in loco diffiniuntur : et non refertur locus ad ipsum secundum quantitatem majorem
vel minorem, sed ut diffiniens, hoc est, distinguens a loco alio.
Ad m quod primo quæritur, Utrum Ad 1 primae partis". duo spiritus possint esse in eodem loco ? Concedo cum Doctoribus quod non : et hoc propter confusionem operationum, non propter obsistentiam naturæ ad locum corporalem, quia illum non replent.
Ad hoc quod objicitur contra hoc, dicendum quod Dei operatio operans, non potest confundi, nec discerni : confundi non potest, quia ipsa est essentia operantis distincta nulli commiscibilis : discerni autem non potest, quia non refertur ad hunc locum, ut distinctio loci ponatur ex parte sui operantis, sicut in aliis quæ creata sunt : sed potius uno modo se habet ad quemlibet locum, licet non eodem modo se habeant loca et locata ad ipsum in eis operantem : et per hoc patet solutio ad omnia objecta præterquam ad hoc, utrum impediantur in quantum sunt spiritus, vel in quantum sunt creati. Et dicendum ad hoc quod impediuntur in quantum sunt spiritus creati : quia sic habent essentiam lumitatam, quæ non potest referri ad opus in omni loco.
E. Quod Deus inhabitator est quorumdam nondum cognoscentium Deum, et non quorumdam cognoscentium.
Illud quoque mirabile est, quia ut ait Augustinus in eodem : Deus est inhabitatio quorumdam nondum cognoscentium Deum, et non quorumdam cognoscentium Deum. Illi enim ad templum Dei non pertinent, qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificant. Ad templum Dei pertinent parvuli sanctificati sacramento Christi, et regenerati Spiritu sancto, qui nondum valent cognoscere Deum. Ergo quem potuerunt illi nosse nec habere, isti potuerunt habere antequam nosse. Beatissimi autem sunt illi, quibus est Deum habere, quod nosse 1. Hic aliquatenus aperit Augustinus quomo-
<--- Page Split --->
do Deus habitet in aliquo, id est, habeatur : cum videlicet ita est in aliquo, ut ab eo cognoscatur et diligatur.
Hoc enim non videtur : quia parvuli Solutio. non cognoscunt.
ARTICULUS XV.
An parvuli pertinent ad templum Dei ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : «Ad templum Dei pertinent parvuli, etc. »
Et ad hoc dicendum, quod convenit eis per sacramentum, non ex usu gratiae, sed ex habitu : et hoc vocat munus Spiritus sancti, non usum, quia usus esse non potest nisi existente usu liberi arbitrii.
F. Quomodo Deus totus ubique sit per essentiam, non potest intelligi ab humano sensu.
Ex praedictis patet, quod Deus ubique totus est per essentiam, et in Sanctis habitat per gratiam. Cumque superius, licet tenuiter, ostensum sit qua ratione dicatur habitare in quibusdam, nunc efflagitaret ordinis ratio id etiam assignari, quomodo ubique per essentiam, et totus sit : nisi hujus considerationis sublimitas atque immensitas, humanae mentis sensum omnino excederet : ut enim ait Chrysostonus super epistolam ad Hebræos : Sicut multa de Deo intelligimus quae loqui penitus non valemus, ita multa loquimur quae intelligere non sumus idonei. Verbi gratia, quod ubique Deus est scimus et dicimus : quomodo autem ubique sit, intellectu non capimus. Item quod est incorporea quaedam virtus quae est omnium causa bonorum scimus, quomodo autem vel quae ista sit, penitus ignoramus 1.
DIVISIO TEXTUS.
« Ex praedictis patet, quod Deus ubique, etc. »
Hæc est tertia pars istius primæ partis, et habet tria capitula : in quorum primo ostendit quoddam inintelligibile contineri
in verbis istis : et hoc intelligitur quoad spiritualia quae Deus in qualibet creatura operatur, quae superant vires humanas ad cognoscendum. In secundo, ponit diminutam expositionem quorumdam, ibi, G, « Quidam tamen immensa, etc. » In tertio, facit quamdam quaestionem, Utrum inquinari possit sordibus eorum in quibus est? ibi, H, « Solet etiam ab eisdem quaeri, etc. »
<--- Page Split --->
G. Quorumdam opinio, qui præsumunt ostendere quomodo Deus ubique sit per essentiam, potentiam, præsentiam.
Quidam tamen immensa ingenio suo meriti præsumentes, hoc ita fore intelligendum tradiderunt, quod Deus ubique per essentiam esse dicitur : non quod Dei essentia proprie sit in omni loco, et in omni creatura : sed quia omnis natura atque omne quod naturaliter est, in quocumque loco sit, per eum habet esse : et omnis locus, in quo illud est. Iidem etiam dicunt ideo Deum ubique dici esse per præsentiam vel per potentiam, quia cuncta loca sunt ei præsentia, et quæ in eis sunt, nec in eis aliquid operari cessat. Nam et ipsa loca, et quidquid in eis est, nisi ipse conservet, manere non possunt. In eis ergo per substantiam Deus esse dicitur, ut aiunt, quia per virtutem propriæ substantiæ suæ facit ut etiam loca sint, et omnia quæ in eis sunt. Sed licet hæc vera sint quæ asserunt in explanandis intelligentiis prædictorum, in illis tamen verbis quibus dicitur Deus ubique esse per essentiam, plus contineri credendum est, quod homo vivens capere non valet.
H. Quod Deus cum sit in omnibus rebus, non tamen sordibus rerum inquinatur.
Solet etiam ab eisdem quæri, Quomodo Deus substantialiter insit omnibus rebus, et corporalium sordium inquinationibus non contingatur ? Quod tam frivolum est, ut nec responsione sit dignum, cum etiam spiritus creatus sordibus corporeis etiam leprosi vel quantumcumque polluti inquinari non possit. Sol quoque radios suos sine sui pollutione effundit super loca et corpora non solum munda, sed etiam immunda ac sordibus fœtentia, quorum contactu homines et aliæ quædam res inficiuntur : solis vero radii impolluti et incontaminati ea contingentes existunt. Non est ergo mirandum si essentia divina omnino simplex et incommutabilis omnia replet loca, et omnibus creaturis essentialiter inest : nec tamen cujusquam rei 1 sordibus contaminatur vel contingitur. Unde Augustinus in libro de
<--- Page Split --->
Natura boni : Cum in Deo, inquit, sint omnia quae condidit, non tamen inquinant eum illi qui peccant 1. De cujus etiam sapientia quae attingit a fine usque ad finem fortiter, dicitur : Attingit omnia propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eam incurrit 2. Timent quidam quod fieri non potest, scilicet ne humana carne veritas et substantia Dei inquinetur, et tamen prædicant istum visibilem solem radios suos per omnes fæces et sordes spargere, et eos mundos et sinceros servari. Si ergo visibilia nonnulla 3 a visibilibus immundis contingi possunt, et non coinquinari, quanto magis invisibilis et incommutabilis veritas! Postremo respondeant, quid potius de Deo respondendum existiment : vel quod nusquam per essentiam sit, vel quod ubique, vel quod alicubi, ita quod non ubique 4 ? Sed quis audeat dicere, quod nusquam divina essentia sit, vel quod alicubi, et non ubique sit. Si enim ita est alicubi, quod non ubique : ergo localis est. Est ergo ubique tota quae continet totum, et penetrat totum : quae nec pro sui simplicitate dividi, nec pro sui puritate maculari, nec pro sui immensitate ullo modo comprehendi: potest. Unde Augustinus : Deus ubique est, cui non locis, sed actionibus propinquamus 5.
ARTICULUS XVI.
ARTICULUS XVII.
An Deus potest dici esse in loco ?
Quomodo Deus inest omnibus et non inquinatur ?
Incidit autem dubium circa primum, quia Deus non videtur esse in loco, sed potius esse locus, per hoc quod continet et salvat, et ad ipsum est motus cordium et Angelorum.
Sed ad hoc est dicendum, quod ipse dicitur locus spiritualis ratione illarum proprietatum : sed dicitur esse in loco corporali in alia comparatione, quae supra dicta est.
Posset etiam quæri, quæ sit causa, quod afficitur anima a passionibus corporis sibi conjuncti, sed non inquinatur : radii autem solares non afficiuntur, nec inquinantur, sed tantum situaliter tangunt : Deus autem nec afficitur, nec inquinatur, nec situaliter tangit, sed omnibus inest ?
Et ad hoc dicendum, quod unio natu-
Solutio.
1 S AUGUSTINUS, Lib. de Natura boni, cap. 29.
2 Sapient vii, 24 et seq. : Omnibus mobilibus mobulor est sapientia : attingit autem ubique propter suam munditam.... N hul inquinatum in eam incurrit... Ibidem, viii, 1 : Attingit ergo a
fine ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.
4 Edit. J. Alleaume, munda.
4 S. AUGUSTINUS, Lib. de Agone christiano, cap. 18.
5 IDEM, Lib. de Doctrina christiana, cap. 10.
<--- Page Split --->
ralis inter animam et corpus est causa affectus: quod autem non habet materiam communem cum corpore ex qua sit, haec est causa, quod non inquinatur. Radii autem nec uniti sunt, nec habent materiam unam in genere potentiae ad motum et ad mutationem: sed tamen determinantur situ per se, si sunt corpora: vel per accidens, si non sunt corpora: et ideo tangunt quidem: sed nec af-
ficiuntur, nec inquinantur. Deus autem nec unitur per naturam, nec materiam habet, nec situm : ergo nec afficitur, nec inquinatur, nec tangit situ aliter : attingit tamen per essentiam, præsentiam, et potentiam a fine usque ad finem fortiter quoad effectum, et disponit omnia suaviter quoad boni participationem, et dat unicuique secundum suam capacitatem.
I. Quod Deus ubique sit, et in omni tempore : non tamen localis est, non circumscriptibilis, nec loco, nec tempore movetur.
Cumque divina natura veraciter et essentialiter sit in omni loco et in omni tempore, non tamen movetur per loca vel tempora, nec localis nec temporalis est. Localis non est, quia penitus non circumscribitur loco, quia nec ita est in uno loco, quod non sit in alio. Neque dimensionem habet, sicut corpus, cui secundum locum assignatur principium, medium, et finis, et ante, et retro, dextra et sinistra, sursum et deorsum : quod sui interpositione facit distantiam circumstantium.
Duobus namque his modis dicitur in Scriptura aliquid locale, sive circumscriptibile, et e converso, scilicet, vel quia dimensionem capiens longitudinis, altitudinis, et latitudinis, distantiam facit in loco, ut corpus : vel quia loco diffinitur ac determinatur, quoniam cum sit alicubi, non ubique invenitur : quod non solum corpori, sed etiam omni creato spiritui congruit. Omne ergo corpus omni modo locale est. Spiritus vero creatus quodammodo est localis, et quodammodo non est localis. Localis quidem dicitur, quia diffinitione loci terminatur : quoniam cum alicubi præsens sit totus, alibi non invenitur. Non autem ita localis est ut dimensionem capiens distantiam in loca 1 faciat. Divina ergo sola essentia omnino illocalis et incircumscriptibilis est : quæ nec locis movetur aliquo modo, scilicet vel determinatione finita, vel dimensione suscepta : nec temporibus, sed affectu et cognitione movetur. His enim duobus modis, scilicet loco vel tempore, fit mutatio creaturæ quæ longe est a creatore. Unde Augustinus super Genesim : Deus, inquit, omnipotens, in-
<--- Page Split --->
commutabili aeternitate, voluntate, veritate semper idem, movet per tempus creaturam spiritualem : movet etiam per tempus et locum creaturam corporalem, ut eo motu naturas quas condidit administret. Cum ergo tale aliquid agit, non debemus opinari ejus substantiam quia Deus est, temporibus locisque mutabilem, sive per tempora et loca mobilem, cum sit ipse et interior omni re, quia in ipso sunt omnia : et exterior omni re, quia ipse est super omnia : et antiquior omnibus, quia ipse idem 1 est ante omnia : et novior omnibus, quia ipse idem post omnia, scilicet post omnium initia 2. Ecce hic aperte ostenditur, quod nec locis, nec temporibus mutatur vel movetur Deus. Spiritualis autem creatura per tempus movetur, corporalis vero etiam per tempus et locum.
K. Quid sit mutari secundum tempus ?
Mutari autem per tempus est variari secundum qualitates interiores vel exteriores, quae sunt in ipsa re quae mutatur : ut quando suscipit vicissitudinem gaudii, doloris, scientiae, oblivionis, vel variationem formae, sive alicujus qualitatis exterioris. Haec enim mutatio quae fit secundum tempus, variatio est qualitatum, quae fit in corporali vel spirituali creatura : et ideo vocatur tempus.
DIVISIO TEXTUS.
« Cumque divina natura veraciter et essentialiter sit in omni loco, etc. »
Hic incipit secunda pars istius distinctionis, in qua ostendit Deum esse immutabilem motu eorum in quibus est.
Et dividitur in tres partes. In prima ostendit quid sit movens per tempus et locum. In secunda autem ostendit Deum secundum tempus et locum esse immobilem, ibi, O, « Fateamur utique divinam
naturam, etc. » In tertia, quaedam objicit contra et solvit, ibi, P, « Ad hoc autem solet opponi, etc. »
In prima tangit tria, scilicet in genere, quod Deus stabilis manens creaturam movet per tempus et locum. Secundo, quibus modis fit mutatio, ibi, I, § 2 : « Duobus namque his modis, etc. » Tertio, specialiter tangit de motibus Angelorum, ibi, L, « De mutatione vero loci magna inter conquerentes disceptatio versatur, etc. »
<--- Page Split --->
ARTICULUS XVIII.
Utrum idem sit esse in loco, et esse locale? et, Quomodo conveniant Deo, spiritui creato, et corpori ?
Incidit dubium, Utrum idem sit esse in loco, et esse locale ?
Videtur autem, quod sic : quia
Locale esse non est nisi relatione loci ad locatum : et haec relatio importatur, cum dicitur, hoc est in loco : ergo videtur, quod sint idem haec duo.
Item, In tempore esse, est temporale esse : ergo cum locus sit quantitas mensurans extra, in loco esse non est nisi locale esse.
Item, In tempore esse est quaedam parte temporis mensurari, ut dicit Philosophus : ergo in loco esse, erit loco mensurari : similiter ergo cum omne tale locale sit quod loco mensuratur, erit idem locale esse et in loco esse.
Item, Locus cum non sit substantia, erit accidens : accidens autem denominat id cujus est accidens : cum igitur locus non sit accidens nisi locati, ut videtur, denominabit ipsum : denominativum autem illud importatur per locale : ergo videtur, quod idem sit esse in loco et esse locale.
Item, Quidquid est in loco, locatum est in loco : sed quidquid est locatum in loco, locale est : ergo quidquid est in loco, locale est. PRIMA patet per se. SECUNDA probatur : quia locale esse nulli attribuitur nisi per hoc quod locatur in loco. In contrarium autem est totum quod habetur in Littera : quia Deus est in loco, et tamen non est localis in loco.
Solutio.
SOLUTIO. Dicendum, quod non est idem in loco esse, et locale esse : quia esse in
loco per prius et posterius et æquivoce convenit tribus, scilicet Deo, et spiritui creato, et corpori : si enim dicanus Deum esse in loco sumendo rationem dicti a proprietate loci, tunc Deus erit æquivoce in loco, et Angelus, et corpus : quia Deus est in loco dando esse loco et virtutem continendi : spiritus autem creatus erit in loco per posterius, quia scilicet ita est in uno quod non in aliis : corpus autem per se erit in loco cui assignamus principium, medium, et finem secundum locum. Si autem sumamus proprietatem locati, cum dicimus Deum esse in loco : tunc non convenit Deo proprie esse in loco, sed per translationem, quæ translatio fit a proprietate locati qua replet locum : quia Deus replet spiritualiter, non faciendo distantiam ut corpus, nec distinctus in loco ut spiritus : sed per hoc quod non deest influendo esse loco et locato et omnes virtutes utriusque. Locale autem esse secundum Anselmum in Monologio, est leges loci sequi : leges autem loci sunt terminare locatum distinguendo et continendo extra, ita quod de locato nihil sit extra locum : et hanc legem sequitur et spiritus creatus et corpus. Alia lex est circumscribere secundum partes distantiae et potestatis : ut pars locati sit in parte loci. et totum in toto : et hanc legem sequitur tantum corpus, sed tamen differenter, ut supra per distinctionem habitum est. Alias autem leges adhuc habet locus, scilicet salvare, immobile esse nisi forte per accidens, connaturalitatem habere ad locatum, et hujusmodi : de quibus legibus hic non indigemus.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod hoc verum est, quod leges localitatis, ut ita dicam, non sint nisi ex relatione loci ad locatum : sed non est eadem relatio loci, ut habitum est, ad omne quod dicitur esse in ipso : nec hoc verum est, quod omne quod sit in loco, sit ut locatum in loco : locatum enim proprie non est nisi corpus : cum tamen spiritus creatus diffinitive sit in loco, et non locatus, nec
<--- Page Split --->
nisi sicut numerus et mensura : ergo non debet dividi contra motum localem.
- Item, Tempus dividitur in partes quae accipiuntur in motu locali, ut menses, et dies, et annos : non autem dividitur in partes quae sint acceptae secundum partes motus alterationis, ut dicatur una pars temporis tanta, quanta haec pars alterationis vel augmenti : ergo videtur, quod nihil dicat.
intellectum ante motum localem et ante tempus quod est mensura ipsius, sicut probavimus supra 1 : et sic cessant omnes objectiones. Quale autem sit illud tempus, et utrum continuum aut non, ibi requiratur.
ARTICULUS XXI.
Solutio. Dicendum, quod Augustinus hic large accipit motum, secundum quod distinguitur motus ex potentia mobilis, quae se habet ad motum quocumque modo.
An Deus est in omnibus non inclusus, et extra omnia non exclusus? et, Quomodo dicitur Deus novus et antiquus?
Et ut hoc melius intelligi possit, dicendum quod dupliciter distinguitur motus, scilicet ex parte mobilis, secundum quod nos dicimus, quod motus alius de non subjecto ad subjectum est, et alius de subjecto ad subjectum est : quandoque distinguitur penes terminum ad quem est motus, et in quo nihil plus est de motu : ut cum dicimus, quod motus species sunt sex, scilicet generatio, corruptio, alteratio, augmentatio, diminuitio, et secundum locum mutatio. Ex parte autem subjecti distinguitur adhuc dupliciter : sicut cum dicimus, quod est motus secundum potentiam ad ubi tantum, et est motus secundum potentiam ad ubi et ad formam : ad ubi tantum ut in cœlo, ad ubi et ad formam ut in elementis et elementatis. Hoc modo distinguitur hic motus, quando dicitur mobile aliquid secundum locum, et aliquid secundum, tempus : quia aliquid est quod habet potentiam ad ubi, sicut omne corpus quantum est de se : et hoc dico propter cœlum empyreum, quod quidam ponunt immobile : quoddam autem mobile est secundum solam potentiam vicissitudinis alicujus formæ in ipso : et illud tempus quod est mensura hujus vicissitudinis, est per naturam et
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, 1, sub finem : « Ipse est interior omni re, quia in ipso sunt omnia, etc. »
Ab hoc enim loco accipitur illud dictum, quod est intra non inclusus, et quod est extra non exclusus. Et videtur esse impossibile, quod simul sit intra, et non inclusus, et hujusmodi.
Sed dicendum, quod hoc dicitur ideo, quia ipse non sequitur leges loci, nec est in loco ut locatum, sed potius ut præsentia suæ substantiæ influens omnibus esse et posse et operari : et cum nullam rem sit accipere extra quam non sit alia, ideo non sic erit intra, quin sit extra, et sic de aliis.
Antiquior autem dicit durationem æternitatis, novior autem novitatem effectuum et influentiarum : quia in se non est dicendus novus, quia novum est quod quantum ad suum initium est propinquum : et Scriptura dicit, quod non erit in te Deus recens 2 : et supra habuimus, quod non est novus 3. Vel potest dici novus propter novitatem et recentiam suæ virtutis, quam ab æterno habuit.
<--- Page Split --->
L. Opinio quorundam qui dicunt spiritus creatos non moveri loco, nec esse locales.
De mutatione vero loci magna inter .conquirentes disceptatio versatur. Sunt enim qui dicunt nullum spiritum aliquo modo posse mutari loco, ab omni spiritu locum universaliter removere volentes : quoniam secundum dimensionem tantum et circumscriptionem locum constare asserunt, atque id solum esse locale, vel in loco esse dicunt, quod dimensionem recipit, et distantiam in loco facit. Et hoc dicunt Augustinum sensisse, mutationem temporis tantum spirituali creaturae tribuentem : loci vero et temporis, corporeæ.
ARTICULUS XXII.
Utrum Angelus moveatur secundum locum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « De mutatione vero loci, seu secundum locum, magna inter conquerentes, etc. »
Hic enim cadit quaestio de motu Angeli, quam divido in tres partes, ut magis difficultates ejus elucidentur.
Primum erit, An movetur secundum locum ?
Secundum, Qualiter movetur secundum locum?
Tertium, Utrum motus ejus sit in tempore, vel in nunc ?
Ad Primum proceditur sic :
- Philosophus ante finem sexti Physicorum, ponit rationes ad hoc quod indivisibile secundum quantitatem non mo-
veatur, quarum una est hæc : Nihil motum per locum transit in spatio prius majus se, quam minus, vel æquale : ergo si indivisibile movetur per spatium, transit prius minus, vel æquale, quam majus : sed impossibile est transire minus, quia sic aliquid esset minus indivisibili : ergo transibit æquale : sed aquale est indivisibile : ergo accipit spatium per indivisibilia : sunt autem in quantocumque spatio infinita indivisibilia : et infinita in tempore finito non contingit transire : ergo in quantumcumque longo tempore finito non movebitur per spatium unius palmi, vel medietatis palmi : cum igitur Angelus sit indivisibilis, videtur esse immobilis secundum locum.
- Item, Moveatur Angelus ex a in b : transibit ergo spatium quod est in medio : quidquid autem movetur, partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem : quod autem est partim et partim, est divisibile secundum quantitatem : ergo Angelus jam esset divisibilis secundum quantitatem, quod falsum est : ergo est immobilis.
<--- Page Split --->
Item, Dicit Philosophus, quod solum esset indivisibilis motus, si tempus esset ex ipsis nunc: sed non est tempus ex ipsis nunc: ergo motus non est indivisibilis alicujus.
Item, Detur moveri per spatium : ergo in minori erit in parte spatii, quam in toto : ergo quantumcumque parvum: spatium accipiatur, in minori spatio erit, quod movetur tardius illo : sed omni mobili secundum locum est determinare in spatio æquale sibi : ergo in spatio indivisibili quod est æquale in divisibili, possibile est aliquid in parte spatii esse, quando illud est in toto : ergo indivisibile dividitur, quod est impossibile : ergo indivisibile non movetur.
Si forte tu dicas, sicut communiter hoc volunt evadere, quod Philosophus loquitur de indivisibili quod habet positionem in continuo : quia hoc connaturale est quodammodo spatio : et ideo de illo tenent istae rationes : 'Angelus autem non sic est indivisibilis : et ideo non tenent de ipso. Contra : Aut istae rationes concludunt de indivisibili secundum quod habet positionem in continuo, aut secundum quod est indivisibile tantum, aut secundum utrumque. Si primo, vel ultimo modo : ergo secundum hoc posset moveri unitas : quia illa non habet positionem in continuo, nec est indivisibile habens positionem in continuo : et hoc negatum est adhuc plus a Philosophis, quam quod mobile sit punctum : ergo patet, quod illa solutio nulla est.
Item, Mirum est, si vis est in hoc quod punctum habet positionem in continuo, quod Philosophi nullam rationem acceperunt penes hoc probandi, quod indivisibile non movetur: sed omnes rationes adducuntur penes rationem indivisibilitatis.
Hoc idem rationibus communibus probatur sic : Omnis motus est propter indigentiam : Angelus autem, beatus præcipue, nullam habet indigentiam : ergo non movetur.
Item, Nullus actus per naturam de-
betur alicui, nisi penes se habeat potentiam ad illum actum : motus autem actus quidam est : ergo non debetur alicui, nisi penes quod est potentia ad actum illum : non autem possumus dicere, qualiter penes Angelum sit potentia ad motum naturalem rectum : quia sic esset gravis, vel levis : ergo si penes eum est potentia ad motum, ille erit [processivus : potentia autem ad motum illum completur in organis quæ sunt pedes, vel alæ, vel pennulæ in natatilibus, vel annuli in reptibilibus, quæ omnia abusio est ponere in Angelo : ergo ipse non movetur.
Item, in omni eo quod movetur, aliud est movens, et aliud motum ; ergo si Angelus movetur, aliud erit movens, et aliud motum : et hæc duo vel impossibile vel difficile est invenire in Angelo : ergo videtur, quod non movetur.
Item, In omni eo quod mobile est localiter præter solum motum circularem, est etiam potentia ad alios motus omnes vel quosdam, et præcipue ad generationem : sed in Angelo non est sic : ergo non est mobilis secundum rectum motum, qui est descendere de cœlo, et ascendere, et hujusmodi.
Item, Nullum mobile per naturam est mobile ad loca contraria, et locum incorruptibilium et corruptibilium corporum. Veritas hujus patet : quia nihil mobile per naturam movetur sursum et deorsum, et nihil immobile motu voluntario movetur ad locum contrarium naturae suæ, sed ad locum in quo natura sua conservatur : unde volatilia non moventur sursum in ignem, vel ad locum solis : nec natalilia egrediuntur in siccum : ergo si Angelus est mobilis, ipse non movebitur nisi ad locum suæ naturae congruentem et ille est cœlum empyreum in genere corporum : ergo numquam movetur ad nos in terram.
Sed contra hoc sunt auctoritates sed comomnium Sanctorum, præcipue Damasceni libro I, cap. 17, ubi sic dicit : Angelus quidem velocitate naturae, et quia parate et cito pertransit, diversis in locis
<--- Page Split --->
operari dicitur. Si ergo pertransit : ergo movetur.
Item, idem : Ubique confestim inveniuntur ubicumque divinus jusserit nutus, naturae agilitate '. Multa etiam alia facile est inducere, et hic habentur quadam satis expressa.
- Per rationem autem objicitur sic : Nihil habens potentiam nullo modo multiplicabilem in medio et secundum essentiam non existens ubique, operari potest nisi ubi ipsum est : Angelus est talis substantia : ergo non operatur nisi ubi ipse est. Probatio secundae : quia prima per se nota est : Angelus est substantia definita in loco, ut probatur hic in Littera.
Item, Angelus habet potentiam substantiae intellectualis cujus non susceptibile est medium quod est inter cœelum et terram, quia hoc est corpus inanimatum. Inde proceditur sic : Angelus non operatur nisi ubi est : sed in diversis locis operatur non simul, sed successive, ut dicit Damascenus : ergo in diversis locis successive est : hoc autem est moveri per locum, vel consequens motum localem : ergo Angelus movetur localiter.
SOLUTIO. Dicendum, quod Angeli moventur localiter, ut dicunt Sancti, etiam quidquid contingat de dictis Philosophorum.
Ad PRIMUM autem quod contra objicitur, dico quod bene verum est, quod indivisibile de cujus esse est indivisibilitas ipsa, est immobile secundum locum, nec ipsius est locus : quia, sicut dicit Philosophus, neque unam differentiam invenimus loci puncti et ipsius puncti. Quod etiam de esse unitatis et puncti sit indivisibilitas, patet ex hoc quod utrumque secundum esse suum, principium est quanti et terminus : et hoc non posset esse nisi indivisibilitas esset de constituentibus ea secundum rationem, et ideo etiam diffiniuntur per rationem indivisi-
bilium : ut cum dicitur, punctum est cui pars non est : Angelus autem licet sit indivisibilis secundum quantitatem, tamen illa indivisibilitas est consequens esse suum, et non dicitur essentia : et ideo potest habere motum secundum aliam considerationem sui esse, scilicet in quantum est ipse substantia spiritualis, cujus potentia vincit omne prohibens : et hoc vocat Damascenus « velocitatem naturae ejus : » vincit enim distantiam spatii, ita quod motus suus non est proportionatus spatio : et vincit distantiam temporis, ita quod motus suus non est proportionatus tempori, nec mensuratur tempore : et vincit obsistens spissum et rarum, ita quod motus suus est per omne plenum sive rarum sive densum, ac si esset vacuum, nihil resistens moventi, vel moto, et hunc motum dicimus esse supra naturam, non contra, vel infra naturam : et per hoc patet solutio ad tres primas rationes.
Ad ALIUD dicendum, quod videtur mihi quod solutio illa non solvit : quia absque dubio non est illa intentio Philosophi, quam illa solutio prætendit.
Ad ALIUD dicendum, quod non semper motus est propter indigentiam, sed quandoque est ad potentiae demonstrationem, sicut frequenter currunt cursores : et quandoque est ad obsequii ostensionem, sicut miles nullo modo indigens, lætam accipit occasionem movendi se in servitio regis, in quo nec est indigentia regis quandoque nec militis, sed rex occasionem dat militi, et miles ostendit obsequium. Possemus tamen dicere, quod est propter indigentiam nostram, vel ad merendam gloriam quam ante meritum acceperunt.
Ad dictum autem Philosophi dicendum, quod ipse non intendit de motu supermundano, sed naturali, et processivo.
Ad ALIUD dicendum, quod potentia talis data est Angelo in creatione naturae sua.
Ad 4.
Ad 5.
Ad 6.
<--- Page Split --->
Ad 7. Ad aliud dicendum, quod verum est de motu naturali et processivo, et non de isto qui supermundanarum est substantiarum.
ARTICULUS XXIII.
Ad 8. Ad aliud dicendum, quod in Angelo est voluntas movens : et id quod est Angelus, est motum : sicut in animali est anima movens, et corpus motum : et ideo habet diversitatem moventis et moti : potest enim esse movens forma, et motum materia, ut in igne ascendente : et hoc per accidens : quia ignis actu ignis existens, non est extra locum nisi per accidens : et hanc potentiam complere ascendendo potest forma substantialis ad quod potentia datur propter indigentiam, licet actus sine indigentia quandoque exerceatur.
Ad 9. Ad aliud dicendum, quod intelligitur in his in quibus idem motus est ad formam et ad locum, sicut in gravibus vel levibus : quia in illis movens est generans, vel non prohibens sive non removens impedimentum : sicut lapis descendit, qui est super columnam remota columna. Sed in Angelo non est talis motus, sicut patet ex prius dictis : quoniam sicut potest haberi a Philosopho in VIII Physicorum, idem est generans et movens secundum locum : per hoc enim quod generans dat generato formam suam, dat ei etiam omnia accidentia formam illam consequentia : et praecipuum inter illa accidentia est motus localis : et ideo si genita est aliqua res extra locum suum, propter aliquid detinens eam, remoto detinente, movetur per se ad locum, qui tamen motus est a generante primo, quod dedit ei speciem et accidentia speciem consequentia.
An Angelus moveatur secundum locum transeundo spatium ?
- Secundo quaeritur qualiter movetur secundum locum : utrum scilicet transeundo spatium, vel non 1 ?
Et opponitur sic :
Omne quod transit de extremo ad extremum : aut transit per medium, aut manet in uno extremo et generat se alio in vel simile sibi, aut est simul in extremo et extremo. Constat autem, quod secundus modus et ultimus sunt impossibiles : Angelus enim non generat alium Angelum, nec Angelus est hic et ibi, quia si id quod est ibi sit extra quia est hic, Angelus esset extra seipsum, quod impossibile est : nec potest dici quod sit ubique, quia hoc jam improbatum est, et in Littera dicitur contrarium : ergo de hoc loco non venit illuc nisi pertranseundo spatium.
Item, Damascenus dicit, quod cum est in terra, non est in cœlo. Aut ergo venit transeundo, aut non. Si non transeundo : et cum est hic, non est ibi : oportet quod generetur hic. Si autem transeundo : tunc habeo propositum, quod petransit medium.
Si forte tu dicas, quod movetur ad modum nostri intellectus : quia est de hoc quod est ultra mare, et statim de hoc quod est in Colonia, vel alia civitate, praeter hoc quod transeat per omnia media : hoc nihil est : quia nos non quaerimus de motu intelligentiae per intelligibilia, qui non est motus substantiae, sed conversio intellectus super id quod habet apud se : et quia utrumque conjungitur intellectui sine medio, scilicet id de quo cogitat ultra mare existente, et id quod
<--- Page Split --->
cogitat in Teutonia existens, ideo potest se convertere super hoc et illud, praeter hoc quod pertranseat media : sed nos quaerimus de motu angelicae substantiae, quae venit de loco ad locum : unde patet, quod nulla est ista responsio.
Si forte velles dicere, quod distantia quidem distantia est, sed non est ei distantia, sicut quidam dicunt, et ponunt exemplum : sicut si inter cœlum et terram esset vacuum, tunc centrum esset immediatum circumferentiae. CONTRA : Vacuum illud : aut relinquit distantiam loci sed privatam omni locato : aut nihil ponit. Si dicas, quod nihil, tunc nihil est quod dicis : quia nec erit distantia, nec circumferentia, nec centrum, nec aliquid : si autem relinquit distantiam inter extrema, tunc falsum tu ponis, quod centrum esset immediatum circumferentiae.
Item, Videtur impossibile quod distantia sit, et non sit sibi distantia : quia quod simpliciter est, ad nihil potest comparari respectu cujus non sit : dicit enim Philosophus, Quod in se est substantia, respectu nullius et in nullo potest esse accidens : et quod est aliquid in actu, respectu nullius potest esse nihil in actu illo.
Item, Sint duo termini, scilicet a et b, et moveatur Angelus ex a in b. Dividatur autem a b in c. Inde procedo sic : Angeli motus est in b : ergo in toto b quiescet post motum, et erit in motum esse : ergo necessarium est si movetur, quod moveatur in c : c autem est medium spatium : ergo movetur in medio : ergo falsum est quod dicis, quod distantia non sit sibi distantia.
Item, Quidquid in aliquo in quo primo est in motum esse, necessario accipitur ante hoc in moveri, sed Angelus cum est in terra, accipitur ut in quo primum est in motum esse : ergo quidquid est de spatio ante hoc in illo, est ut in moveri : ergo movetur per medium.
4. SED CONTRA :
- Omne quod movetur per medium, partim est in termino a quo, et partim
est in termino ad quem : Angelus movetur per medium, ut tu dicis : ergo partim est in termino a quo, et partim in verisimile : ergo Angelus est divisibilis, quod aperte falsum est.
- Item, Omne quod movetur per medium, citius esset in medio, quam in extremo : ergo Angelus citius esset in medio, quam in extremo, quod falsum est : quia dicit Damascenus, quod confestim inveniuntur ubicumque divinus jusserit nutus.
SOLUTIO. Sine praejudicio loquendo dico, quod transit medium, et quod medium est distantia, sed non sibi, eo quod virtute movendi vincat eam. Et hoc possumus videre per simile. Dicit enim Philosophus ante finem VIII Physicorum, quod infinita omnis potentia, sicut magnitudino et multitudo, excellens est omne finitum : et ideo demonstrat ibi, quod si esset potentia movens infinita, quod moveret motum quem influit ipsi mobili in nunc : nos autem non possumus dicere potentiam Angeli infinitam esse simpliciter, sicut nec essentiam ejus dicimus infinitam : sed dicimus eam non finitam proportione alicujus corporalis potentiae moventis : et ideo si corporalis infinita vinceret spatii distantiam, multo magis dicemus vincere ipsam potentiam Angeli : et ideo dico, quod transit spatium indivisibiliter : et sibi efficitur totum spatium sicut unum indivisibile : quia motus ejus est ad voluntatem : dictum est enim supra, quod ipse mobilis est qui habet in voluntate transitum sui motus, et in potestate ad remotum vel ad propinquum æqualiter. Concedimus igitur primas rationes probantes, quod transit medium : licet transeat ipsum ut indivisibile unum respectu potentiae moventis.
Ad hoc autem quod contra hoc objicitur, quod non sit sibi distantia : respondeo, quod est distantia quidem semper, sed non facit eum distare de motu, propler victoriam potentiae moventis : et hoc
<--- Page Split --->
bene contingit in multis, sicut jam dictum est de virtute infinita movente per distans, quae necessario vincit medium velocitate motus.
Ad 4 et 5.
Ad hoc autem quod objicitur, quod est motus ex A in B, et dividatur in c : dico, quod non habet locum hic : quia tales demonstrationes non habent locum nisi in his motibus tantum, in quibus potestas moventis et quantitas mobilis et distantia spatii sunt proportionata : hoc autem non est hic, et ideo non habet locum.
Ad object. 1 et 2.
Si autem tu objicias fortem objectionem, quod secundum hoc erit simul in motum esse, et a quo movetur, et in moveri, sicut probat secunda objectio : dico sine praejudicio hoc non esse verum : quoniam simul accipitur secundum rationem eorum quae dicuntur esse simul : aliter enim dicuntur esse simul mathematica secundum locum, inter quorum ultima nihil est medium : et aliter dicuntur esse simul naturalia, ut quorum ultima agunt et patiuntur ad invicem. Similiter etiam dicitur in tempore vel mensura aliter simul : et ideo non dico, quod Angelus moveatur in tempore, ut patebit in sequenti articulo, sed motus est in nunc : et possum dicere, quod probabilius mihi videtur, quod a quo est motus, et per quod est motus, et in quo est in motum esse, sunt tria nunc sese consequentia : et tunc non sequitur aliquod inconveniens : quia tunc non erit simul moveri et motum esse : et est tunc dare nunc in quo movetur, et nunc in quo quiescit : et tamen illa tria non faciunt quantitatem nisi forte discretam, quae nihil habet medium : et non exigitur aliquid probandum, nisi hoc forte tantum, quod nunc possint se consequi in motu Angeli, ut probabitur in sequenti quaestione. Et per hoc patet solutio ad prima objecta.
Ad m quod contra objicitur, respondeo quod illa objectio et sequentes non tenent in eo quod virtute movendi vincit distantiam medii.
ARTICULUS XXIV.
An motus Angeli sit in tempore, vel in nunc?
Tertio quaeritur, Utrum motus Angeli sit in tempore, vel in nunc?
Et videtur, quod in tempore : quia
Omnis motus habet prius et posterius, ut partes essentiales sibi : omne prius et posterius est in tempore : ergo motus Angeli est in tempore.
Item, Omnis motus est de numero» successivorum : omne autem successivumi habet esse in partibus, quarum una est post aliam : ergo motus Angeli tale habet esse : omne autem quod habet tale esse, est in tempore : ergo motus Angeli est in tempore.
Item, Dicit Avicenna in Sufficientia sua, quod motus est exitus de potentia ad actum in tempore continuo, non subito : ergo et motus Angeli est hujusmodi : ergo est in tempore.
Item, Aristoteles in tertio Physicorum : Motus est endelechia existentis in potentia secundum quod in potentia est, iergo motus habet esse permixtum cumpotentia. Aut igitur respectu ejusdem habet actum et potentiam, aut respectu diversorum. Si respectu ejusdem : ergo secundum idem est potentia et actus, quod non potest esse : ergo relinquitur, quod sit haec duo respectu diversorum : actus igitur erit secundum quod est via in actum, quia via in aliquid, attingit illud in quod est via : et hoc dicit Commentator super III Metaphysicae, quod motusdicitur ens, quia est via ad verum ens : et potentia erit secundum quod est exalio quodam quod abjicit : abjicere autem et accipere non sunt simul, sed respectu diversarum partium temporis : ergo videtur, quod nullus motus possit esse in nunc.
<--- Page Split --->
Item, Detur, quod sit in nunc : contingat autem alium Angelum fortiorem moveri super idem spatum : ergo cum velox dividat tempus, in minori quam in nunc movebitur ille per spatium illud : ergo est accipere minus indivisibili, quod est impossibile : ergo ut prius.
Item, Contra hoc quod suppositum est supra, objicitur sic : Dicit Philosophus, quod inter quælibet duo indivisibilia alicujus generis est accipere compositum in eodem genere : et hoc est scriptum in commento super VI Physicorum : licet etiam innuatur ex littera libri, quod inter duo puncta est linea, et inter duas lineas superficies, et inter duas superficies corpus : cum enim non sit terminus sine terminato, necesse est hoc esse verum.
Item, Inter duo nunc tempus est : et sic est in omni continuo : ergo impossibile est accipere tria nunc, in quibus nihil intercidat medium, ut videtur.
per contradictionem in quibus non est medium : et hoc dicunt quidem, sed non probant : tamen pro simili adducunt, ut preso: tamen pro simili adducunt, ut preso: tamen pro simili adducent, ut preso: tamen pro simili adducunt, ut preso: tament pro simili adducunt, ut preso: tament pro simili adducunt.
Pro eis autem potest objici sic : Sicut se habet ens simpliciter ad ens secundum quid, ita se habet generari simpliciter ad generari secundum quid : sed ens simpliciter opponitur non enti simpliciter, et ens secundum quid opponitur non enti secundum quid : ergo cum generatio secundum quid sit ex non ente secundum quid, ut album ex non albo, quod tamen est aliquid : generatio simpliciter erit ex non ente simpliciter, et sic generatio est mutatio ex nihilo : inter nihil autem et aliquid nihil est medium : et non distat fieri a factum esse nisi per medium : ergo in omni transmutatione substantiae simul est fieri et factum esse, id est, in eodem nunc : multo ergo magis hoc potest esse in motu substantiae spiritualis.
Sed haec videtur mirabilis philosophia quae nulli concordat Philosopho, quinimo omnes concorditer dicunt duo his opposita : quorum unum est, quod nihil per naturam fit ex simpliciter nihilo. Aliud est in VI Physicorum, quod fieri et factum esse numquam sunt simul : quod enim fit, non est : et quod factum est, est : sequitur ideo, quod idem est, et non est : nisi forte tam absurde respondeas, quod dicas, quod in substantiis quod fit est : quod penitus est ridicolosum : quia in substantiis magis haec est vera, Quod fit non est, quam in accidentibus, cum in accidentibus aliquid de extremo sit in ipso fieri, in substantiis omnino nihil : quia forma substantialis non est magis et minus, sicut accidentalis. Ideo dicunt alii, quod differentia est inter nunc et instans : quia nunc est indivisibile temporis quod est substantia ipsius. Instans autem est quod accipitur inter duo tempora, quasi quod instat a parte nostrae significationis. Et verum est quod dicunt, quod inter quælibet duo nunc est tempus, sed non inter quælibet
- Item, Subtiliter probat Commentator in VI Physicorum, quod in omni motu est divisio quædam mobilis et spatii, sic : Detur motus esse ex A : ergo in toto A quiescet : et accipiatur locus proximus ad A qui sit B : ergo in B movetur id quod per spatium fertur : omne autem quod movetur, partim est a quo, et partim in quod : ergo id quod fertur, partim est in A : ergo intercipit movendo in B partim de loco A, a quo est motus : ergo inter A et B locus est : et sic semper est accipere : ergo necesse est motum omnem divisibilem esse divisione spatii : ergo et tempus mensurans ipsum est divisibile : et sic nullum motum contingit esse in nunc, nec aliqua nunc se consequi, ut videtur.
8a. SED CONTRA objiciunt quidam sic :
In quibus nullum est medium, in his simul est fieri et factum esse : sed in generatione simplici nullum est medium : ergo simul contingit in ipsa fieri et factum esse, et mutari et mutatum esse : et vocant generationem simplicem generationem substantiae, quae est inter opposita
<--- Page Split --->
duo instantia : quia si ego signo tempus ad unum instans, nihil prohibet quin tu possis significare ad proximum instans consequens illud in tempore : et ideo dicunt Angelum moveri in instanti, et non in nunc. Sed hoc non concordat veritati : quia sic accipiendo nunc, non sunt duo nunc in toto tempore, sed unum solum ; sicut illud quod fertur, est unum in toto tempore, et unum in toto motu.
Præterea, Philosophus Averroes assignans differentiam inter continuum lineæ, et inter continuum temporis, dicit, quod est accipere duo puncta in lineæ continuo, sed non in continuo temporis, quod non permanet, nec habet positionem in partibus : et ideo si hoc esset verum quod dicunt, nihil esset quod dicit Philosophus : ergo relinquitur, quod Philosophus intendat inter quælibet duo nunc esse tempus, secundum quod nunc est terminans motum : sed etiam inter quælibet duo momenta vel mutata motus est : et sic accipitur in significatione instantis prædicta ab eis : ergo solutio non valet.
discretionem et substantiam in illo quod est proprietas motus cœli : discretionem, quia numerat per duo quæ sunt prius et posterius : continuitatem a spatio per quod est motus, eo quod in nullo loco discreto accipitur mobile, sed ut per quodlibet in quo est quasi locus fluens renovando situm continentiae et substantiam, per hoc quod id quod fertur, est unum in toto motu : ita oportet nos considerare in ista parte naturam ipsius temporis secundum naturam motus et mobilis. Constat autem, quod Angelus motus, id est, qui fertur, est indivisibilis : et sic idem quod adjacet ei, est indivisibile : loco autem per quem est motus non commetitur : ergo non accipitur ante et post in loco : cum igitur ab illis fuerit prius et posterius in motu, non habebit motus suus prius et posterius. Spatii etiam distantia vincitur a vi moventis potentiae : ergo spatium non faciet sibi continuum motum. Remanet igitur (ut diximus) quod tantum sunt tamquam tria indivisibilia motus ejus : vel unum adjacens ei, ter tamen acceptum, quod idem est, scilicet, secundum quod est in loco a quo, et in loco per quem, et in loco ad quem est motus : et nihil continuabt hunc numerum ipsorum nunc : jam ergo planum est respondere objectis.
AD PRIMA enim quinque dicendum, quod illæ propositiones non tenent, nisi in motu physico : motus autem Angeli non est physicus, ut jam patet, nec ordinatus ad physicum.
Ad aliud dicendum, quod si motus Angeli est ab a in b, impossibile est quod a et b dividantur per motum in c : quia totum spatium interjacens motui indivisibili, est ut unum indivisibile : in indivisibili autem non dividuntur indivisibilia, sed divisibilia quorum termini sunt indivisibilia : et ideo illa ratio de motu Angeli non tenet.
Ad duo sequentia dicendum, quod hoc non est verum nisi in motu qui continui-
<--- Page Split --->
tatem habet a spatio, et continuat tempus sua continuitate : et jam ostensum est, quod hoc non convenit motui Angeli.
Ad solutionem aliorum qui dicunt, quod simul est moveri Angeli et motum esse, dicendum quod si verum dicunt non est intelligibile illud verum : licet enim dicant unum esse simplex, est tamen in ratione duplici : et in quantum est finis praeteriti, dicunt ipsum adjacere motui Angeli : et in quantum est principium futuri, dicunt ipsum adjacere ei quod est motum esse. Sed contra hoc est, quod licet sit in ratione duplici, non tamen est in ratione triplici : et nos accipimus in Angelo terminum a quo, et per quem, et in quem : unde illa solutio non bene est intelligibilis. Probatio autem qua probant dictum suum, omnino falsa et absurda est : quia hoc est impossibile, quod fieri sit cum factum esse, et mutari cum mutatum esse : cujus rationem reddit Commentator super VI Physicorum, dicens quod generatio et corruptio non sunt mutationes factae per se acceptae in natura nec umquam separantur ab alterationem : et ideo generatio finis motus est qui est alteratio et corruptio similiter. Dicitur enim, et verum est, quod motus habet duplicem finem, scilicet ejusdem generis qui est motum esse, et alterius generis qui in alteratione est : sicut generatio est corruptio : et in motu locali luminosi corporis illuminatio diaphani directe oppositi : sequitur enim motum candelae illuminatio domus ad omnem partem oppositam candelae, et motum solis secundum circulos altitudinis illuminatio horizontis illius, cujus ascendens est gradus, in quo significatur circulus illius altitudinis. Unde dicendum, quod cum generatio sit corruptio, conjuncta est alterationi, et corrupta est res ad instans quo est generatum esse : quia hoc est finis motus et mutationis illius : et hoc bene contingit, quod motus est ad nunc, licet non in nunc : sicut linea est ad punctum, licet non in puncto vel ex punctis.
Ad argumentum ergo primum dicendum, quod generatio simpliciter non est entis in universali, sed est entis simpliciter, id est, substantiae cui subjicitur non ens simpliciter, id est, non ens, quod non est simpliciter apud naturam apud quam compositum est ens simpliciter, et potentia non ens simpliciter, sed secundum quid : sed in generatione secundum quid, subjicitur ens simpliciter per formam substantialem, et non ens secundum quid, id est, secundum privationem ejus in quod est generatio secundum quid : cum enim in tota natura generatio unius sit corruptio alterius, oportet corrupto dare esse per formam substantialem et accidentalem, et hoc subjicitur generationi physicae, secundum quod omnis generatio est cum actione et passione, et ex contrario in contrarium : unde secundum quod est generatio substantiae tantum, sic secundum intellectum supponitur mutationi ipsa materia tantum : secundum autem quod generatio unius est corruptio alterius, supponitur materia cum forma substantiali ut recedente : secundum autem quod est generatio cum actione et passione, supponitur materia cum forma recedente, et contrariis accidentibus et proprietatibus illius forma : et sic semper est in natura : et ideo non oportet nos dicere, quod fieri et factum esse sint simul, et corrumpi et corruptum esse simul : sed corruptum esse et generatum esse possunt esse simul respectu diversorum, scilicet secundum rationem finis et principii, et corrumpi et generari simul respectu diversarum formarum, scilicet recedentis, et advenientis.
Notandum autem, quod circa hanc quastionem propter difficultatem suam sunt multae opiniones, quarum quaedam sunt haereticae habitae nunc a modernis. Philosophi enim quidam explicantes Vetus Testamentum de missionibus Angelorum, sicut Rabbi Moyses, et Rabbi Elieser, et Rabbi Joanna, dixerunt Angelos moveri, sed obedire eis omnes virtutes quoad nu-
<--- Page Split --->
tum : et ideo per effectum illarum virtutum obedientium dicunt eos moveri, et non aliter : et hoc (quia sacra Scripturae contrarium est) haeresis est. Alii fuerunt, qui dixerunt Angelum simul esse in pluribus locis, hoc esse ejus moveri, et etiam in omnibus si velit : et hoc etiam pro haeresi habitum est, cum habeat definitam substantam secundum dicta Sanctorum, et non possit in pluribus locis simul esse. Alii sunt qui dicunt, quod motus ejus est
per suam voluntatem, et movetur in nunc si vult, et movetur in tempore si vult. Alii dicunt, quod non in nunc, sed in tempore imperceptibili, quod est repente moveri : et ideo videtur nobis, quod in nunc movetur. Alii dicunt, quod movetur in nunc uno secundum duas rationes : et ideo moveri suum et motum esse sunt simul. Et alii dicunt aliter, ita quod non sunt duo perfecte concordantes in hac quaestione.
M. Hic respondetur eis.
Sed, ut supra diximus, dupliciter dicitur esse res localis vel circumscriptibilis, scilicet vel quia dimensionem recipit et distantiam facit, vel quia loci termino finitur : quorum utrumque convenit corporea creaturae, alterum vero tantum spirituali. Nam, ut supra diximus, corporalis creatura ita est localis vel circumscriptibilis, quod determinatur diffinitione loci, et quod dimensionem recipiens, distantiam facit : spiritualis vero tantum diffinitione loci concluditur, cum ita sit alicubi, quod non alibi : sed nec dimensionem recipit, nec distantiam in loco facit : quia si multi essent spiritus hic, eo non coangustarent locum quo minus de corporibus contineret. Ideoque Augustinus attribuit mutationem loci corpori, non spiritui : quia licet spiritus transeat de loco ad locum, non tamen ita ut dimensionibus circumscriptus, interpositione sui faciat distantiam circumstantium, sicut corpus.
« Si multi essent spiritus hic, non eo coangustarent locum, etc. »
ARTICULUS XXV.
An in uno loco spirituali possunt esse duo spiritus sine coangustatione sui?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit :
Istud enim videtur esse contra Damascenum dicentem sic : Est autem intelligibilis locus, ubi intelligitur, et est incorporea natura, ubi nimirum est, et operatur, et non corporaliter continetur, sed intelligitur 1. Inde procedo sic : Sicut se habet locus corporalis ad corpus, ita se habet locus intelligibilis ad spiritum : in
<--- Page Split --->
uno loco corporali non possunt esse diversa corpora sine coangustatione : ergo in uno loco spirituali non possunt esse diversi spiritus sine coangustatione sui ut videtur.
Præterea quæritur juxta hoc, Quid dicatur locus intelligibilis a Damasceno ? Si enim dicatur natura aliqua intelligibilis, ut est Deus, vel Angelus. Illud non videtur : quia unus Angelus non est locus alterius Angeli, cum non sit terminus includens ipsum : similiter Magister negabit infra, quod Deus sit locus, et in loco proprie, cum non sit corporalis natura. Si vero dicatur locus intelligibilis, locus in quo est intellectualis natura : tunc videtur idem esse locus intelligibilis, et locus corporalis, et non esse distinctio inter locum corporalem, et locum spiritualem, ut videtur.
Solutio. Dici potest, ut supra habitum est, quod res multipliciter sunt in loco : et quod locus dicitur multipliciter : est enim locus proprie, et est locus per translationem aliquam a proprietate loci dictus. Locus per translationem a proprietate loci dictus, potest esse spiritualis natura, sicut dicit Philosophus in III de Anima. Bene jam dicentes sunt, scilicet Philosophi, animam esse locum specierum rei, quod non tota sit intellectiva, et non actu, sed potentia est species. Et sumitur ibi locus a proprietate loci, quae est salvare, eo quod species esse habent incorruptibile in intellectu : quemadmo-
dum in natura corporali res in proprio loco salvatur : et quia specierum motus est ad intellectum possiblern, et quiescunt in ipso,et moventur ab ipso immobili existenti. Similiter possumus dicere, quod Deus locus intelligibilis est Angel : et in sequenti capitulo dicit Beda, quod intra Deum currunt Angeli, quocumque mittuntur 1, eo quod continet eos et ambit ambitu virtutis continentis. Locus autem proprie dicitur duobus modis, scilicet diffinitivc, et circumscriptivc : et de utroque supra dictum est. Diffinitivus autem dicitur a Damasceno intellectualis locus ex relatione ad naturam intellectualem, quae est Angelus : et ideo dividitur contra corporalem, quia corporalis dicitur ex relatione ad corporalem naturam contentam per se vel per accidens in illo : sicut accidentia dicimus in loco, quae situalia sunt in loco. Et per hoc patet solutio ad totum præter primum.
Ad quod dicendum, quod Magister accipit hic locum qui habet corporalem continentiam : cum enim spiritus non repleat, cum quolibet corpore potest esse in eodem loco : et unus alium non coangustabit : sed non sic est de loco intelligibili, qui accipitur ex relatione loci ad intellectualem naturam diffinitam in ipso, quae determinatur ad locum per opus : unam enim talem relationem impossibile est fieri ad duos Angelos : et ideo impossibile est duos Angelos esse in eodem loco.
4 Vide infra, cap. N, verba Ven. Beda : « Intra quem, scilicet Deum, currit Angelus quocum-
<--- Page Split --->
N. Conclusio ex prædictis, quod spiritus creati sunt locales et circumscriptibiles quodammodo, Spiritus vero Dei omnino incircumscriptibilis.
Sunt ergo spiritus creati in loco, et transeunt de loco ad locum : et quodammodo locales et circumscriptibiles, sed non omni eo modo quo creaturæ corporeæ. Spiritus autem increatus qui Deus est, in loco quidem est, et in omni loco, sed omnino illocalis est et incircumscriptibilis. Unde Beda super Lucam ait : Cum ad nos Angeli veniunt, sic exterius implent ministerium, ut tamen ante Deum interius per contemplationem assistant : quia etsi Angelus est spiritus circumscriptus, summus tamen Spiritus qui Deus est, incircumscriptus est, intra quem currit Angelus quocumque mittatur 1. Ecce hic dicitur quia spiritus angelicus circumscriptus est, Spiritus autem qui Deus est, incircumscriptus. Alibi etiam Ambrosius distantiam ostendens inter spiritum increatum, et spiritum creatum, dicit Seraphin de loco ad locum transire, inquiens ita in libro de Trinitate : Dixit Isaias, quia missus est ad me unus de Seraphin 2. Et Spiritus quidem sanctus dicitur missus, sed Seraphin ad unum, Spiritus vero ad omnes. Seraphin mittitur in ministerio, Spiritus operatur mysterium. Seraphin de loco ad locum transit : non enim complet omnia, sed ipse repletur a Spiritu 3. Hic aperte ostenditur, quod Angeli quodammodo locales sunt.
ARTICULUS XXVI.
An Angeli sunt circumscriptibiles ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in sequenti capitulo N, « Spiritus creati in loco... sunt quodammodo locales et circumscriptibiles, etc. »
Videtur enim sibi esse contrarius : quia supra dixerat non esse circumscripti biles.
Præterea, Circumscribi dicitur in loco, cujus partes copulantur ad terminum loci, ut ei principium sit in prima parte loci, et medium in media, et ultimum in ultima : hoc autem modo Angeli non sunt in loco. Si forte velles dicere cum Gregorio et Damasceno, quod spiritus creati in comparatione incircumscripti spiritus corporales sunt, et ideo
<--- Page Split --->
circumscribuntur loco. Hoc non videtur : quia sicut quod in se substantia est, respectu nullius potest esse accidens, ut dicit Commentator super librum Physicorum : ita quod in se spiritus est, respectu nullius potest esse corpus.
hensio accipitur ab Augustino in libro de Videndo Deo ad Probam, quod comprehendimus illud, cujus fines circumspicimus : sicut omne diffinitæ essentiae existens comprehenditur. Et nullo illorum trium modorum dicitur Deus circumscriptibilis.
Solutio. Ad hoc dici potest cum Damasceno, quod Angeli dicuntur et sunt circumscriptibiles quodammodo, et non simpliciter. Sic enim dicit Damascenus : « Circumscriptibiles sunt Angeli : cum enim sunt in cœlo, non sunt in terra : et cum ad terram a Deo mittuntur, non remanent in cœlo 1. » Unde circumscribi ponitur hic pro loco diffiniri. Posset etiam dici, sicut Damascenus 2, quod circumscriptibile dicitur tribus modis, scilcet quod loco vel tempore vel comprehensione comprehenditur : et sic dicitur Angelus circumscribi, non loco, vel tempore, quia non excellitur a tempore, sed comprehenditur secundum quod compre-
Ad alud dicendum, quod spiritus in nulla comparatione dicitur corpus : sed non omne corporale est corpus : quia dicitur corporale a proprietate corporis, et dicitur corporale a natura corporis : corporale quidem a proprietate corporis, potest esse Angelus, quia convenit cum corpore in diffinitione loci, scilicet esse hic et non alibi, et in circumscriptione per comprehensionem : non autem est corporalis a natura corporis : et quia proprietates illæ corporis magis evidentes sunt comparato Angelo ad Deum, ideo dicunt Sancti, quod in comparatione ad Deum, corporales sunt Angeli.
O. Cum repetitione superiorum confirmat auctoritatibus Deum esse ubique sine locali motu.
Fateamur itaque divinam naturam pro immensitate sui nusquam deesse, eamque solam omnino illocalem, et omnino incircumscriptibilem nullo concludi loco, sed a fine usque ad finem attingere, non tamen spatiosa magnitudine, nec locali motu, sed immensitate atque immobilitate suæ essentiæ. Unde Augustinus ad Dardanum ait : Non quasi spatiosa magnitudine opinemur Deum per cuncta diffundi, sicut fumus aut lux ista diffunditur, sed potius sicut in duobus sapientibus, quorum alter altero corpore grandior est, sed sapientior non est : una sapientia est, nec est in majore major, nec in minore minor, nec minor in uno quam in duobus : ita Deus sine labore regens et continens mundum, in cœlo totus est, in terra totus,
<--- Page Split --->
et in utroque totus, et nullo contentus loco, sed in seipso ubique totus. Idem quoque super Psalmum ait : Ad verbum Dei pertinet non esse in parte, sed ubique per seipsum. Haec enim est sapientia Dei, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, non tamen motu locali, sed immobilitate sui : veluti si moles aliqua saxea impleat aliquem locum, dicitur quod attingit a fine illius loci usque ad finem, cum tamen alterum non deserat alterum occupando : non ergo habet motum localem verbum illud, et sapientia illa solida est et ubique 2. Ex praedictis innotescit, quod Deus est ita ubique per essentiam, quod nec spatiosa magnitudine diffunditur, nec uno deserto loco alium occupat, quia localem motum non habet. Ideoque Augustinus volens praescindere a Dei puritate omnem localem motum et localem circumscriptionem, potius dicit omnia esse in illo quam ipsum esse alicubi, nec tamen ipsum esse locum, qui non est in loco, in libro LXXXIII Quastionum ita inquiens : Deus non alicubi est : quod alicubi est, continetur loco : quod continetur loco, corpus est : Deus autem non est corpus, non ergo alicubi est : et tamen quia est, et in loco non est, in illo sunt potius omnia quam ille alicubi : nec tamen ita in illo, ut ipse sit locus. Locus enim in spatio est quod longitudine et latitudine et altitudine corporis occupatur : nec Deus tale aliquid est, et omnia ergo in ipso sunt : et locus non est, nec in loco est : locus tamen Dei, sed improprie dicitur templum Dei, non quod eo contineatur. Id autem nihil melius quam anima munda intelligitur 3. Ecce hic dicit Deum non esse in loco, sed intelligendum est eum non esse in loco localiter, scilicet quia nec circumscriptionem nec localem motum habet.
ARTICULUS XXVII.
An una sapientia numero potest esse in mentibus diversorum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in sequenti parte, O, ibi, « Sed potius sicut in duobus sapientibus, quorum alter altero corpore grandior est, etc. »
Ex hoc enim quidam volunt habere unam numero sapientiam esse in mentibus diversorum. Et ideo rationes eorum ponendae sunt, ut videatur an hoc sit verum.
Prima est haec : Si non est una numero, sed specie : tunc non valet exemplum Augustini, quia Deus idem numero existens, est in omnibus locis.
Item, Si sunt idem specie tantum, et diversa secundum numerum : cum duo secundum numerum sint aliquid plus-
<--- Page Split --->
quam unum, videtur falsum dicere Augustinus, qui dicit in Littera duas sapientias non esse aliquid plus quam alteram solam.
Item, Hominem esse animal, est dictum verum scitum a multis : aut ergo est idem verum, aut diversum in mentibus diversorum. Si idem, habeo propositum. Si diversum : ergo erit commune ad omnia illa vera : et sic est dictum commune, et non singulare : et sic propositio in qua subjicit hominem esse animal, necessario est communis, et non singularis, quod falsum est.
Item, Cum homo dicitur et intelligitur a diversis : aut est idem intellectum, aut diversum. Si idem, habeo propositum : quia cum veritas complexorum sit ex intellectu incomplexorum, erit etiam idem verum in complexis propositionibus et dictis apud omnes. Si non est idem : ergo hoc quod dico, homo, commune est ad illa : et sic non erit species specialissima, sed subalternum genus.
Item, Quanto agens est potentius, tanto suum effectum erit sibi similius : si ergo forma existens in materia in qua ignobilius esse habet, quam in intellectu, potest generare sibi similem, sic quod est eadem ei secundum existentiam : multo magis forma existens in intellectu in quo habet esse nobilius, generabit aliquid existens ex se idem ei : ut si possim videre cogitationes tuas, generarent se in mente mea eodem numero.
Item, Magis conveniunt esse in intellectu et intellectu, quam esse in materia et intellectu: sed eadem numero potest esse in materia, et in intellectu: ergo multo magis eadem numero potest esse in intellectu, et intellectu.
Item, Si non sunt unum numero, continget quod Angeli multo plures veritates ignorabunt, quam scient : sciet enim quilibet illas quæ sunt in mente sua, et ignorabit omnes quotquot sunt in mentibus aliorum, quæ multo plures sunt : et hoc est inconveniens.
Hæ sunt rationes eorum.
Pro eis autem potest objici sic :
Dicit Aristoteles in VII primæ philophiæ, quod si formæ sunt absolutæ a rebus quarum sunt (ut dicebat Plato), tunc nihil per eas erit scitum : ergo si forma quæ est in anima, alia est a forma quæ est in re, non erit res scita per ipsam : sed res una est a quocumque sciatur : ergo id per quod scitur, erit idem sibi : sed quæcumque uni et eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem : ergo etiam species existentes in animabus omnium quæ sunt earumdem rerum, erunt eædem : et hoc est propositum : quia scientia constat ex illis speciebus.
Item: In his quidem quæ sunt sine materia, idem est intellectus et quod intelligitur : scientia namque speculativa, et quod speculatum est, idem est : sed in omni intelligibili (ut exponit commentum) idem est intellectus, sive materia : ergo in omni intelligibili idem est intellectus et quod intelligitur, et scientia speculativa idem cum eo quod speculatum est. Inde sequitur, quod species in anima idem est speciei extra in materia : sed quæcumque uni et eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem : ergo etiam apud omnium mentes scientia speculativa est eadem numero.
Item, in III de Anima, Omnino autem intelligens secundum actum est res intellecta. Ex hac positione deducta ut prius, videtur sequi idem.
Item, Quæcumque potentia est ad actum aliquem, ipsa reducta in actum, habet illum actum eumdem numero ad quem erat, et non specie : intellectus autem est potentia ad species rerum intellectarum : ergo ipse reductus in actum, habet actum rei eumdem numero, non specie : ergo eadem forma numero est in intellectu et in materia : et deducendo ut prius, sequitur omnium scientiam esse unam numero. Prima autem ultimæ rationis patet per se. Secunda scribitur in III de Anima, ubi sic dicit Aristoteles : Sensitivum autem animæ,
<--- Page Split --->
et id quod scientiis affici potest, hæc potentia sunt: hoc quidem, id quod sub scientiam cadit: illud vero, sensibile. Atqui necesse est aut res ipsas, aut formas in anima esse: at non sunt in ea res ipsæ profecto, non enim ipse lapis est in anima, sed species. Quare anima sicut manus est: manus enim est organum organorum: et intellectus est species specierum, et sensus est species sensibilium. Et intendit, quod res secundum naturam non sint in anima, sed formæ et secundum intellectum et secundum sensum, ut patet in expositione commenti.
- Item, objectio est commenti ad idem sic: Quidquid separatum est ab hic et nunc, et aliis contrahentibus ad individuum, est idem apud omnes, quia est ubique et semper: omne autem intelligibile separatum est ab hic et nunc, et cæteris individuantibus: ergo est idem apud omnes, et ubique et semper: ergo est idem intellectus speculativus in omnibus animabus.
Ecce rationes quæ sunt additæ rationibus istorum, et videntur fortiores quam prius positæ.
Sed contra. SED IN CONTRARIUM obiicitur sic :
Dicit Philosophus, quod scientia est actus et qualitas animæ, et habitus denominans animam : et Augustinus hoc confirmat supra 1, ubi probat mutabilem esse naturam animæ, dicens quod aliud est sapientem, aliud inertem esse: sed accidens unum non potest esse in diversis subjectis : ergo non potest esse, quod una scientia numero sit in animabus diversorum.
Item, Continget secundum hoc eamdem numero veritatem esse sciam et oblitam, quod reputari potest inconveniens.
Fortius potest objici sic: Detur, quod forma substantialis rei eadem quæ est in anima, sit in re, et e converso: quæro, per quem modum sit in ipsa :
aut enim sicut in materia, aut potentia perfectibili, aut aliter quocumque modo. Si dicas primo modo, ut videtur velle Philosophus. CONTRA : Omnis forma dat esse et actum et rationem potentiae quam perficit : ergo intellectus accipit esse et rationem a forma asini vel capræ, quod absurdum est. Si vero dicas, quod aliter est in ipso : cum igitur nulla forma sine subjecto esse possit, ipsa erit in aliquo ut in materia : quia dicit Aristoteles in VIII Metaphysicae, quod per hoc Philosophi materiam maxime putabant esse substantiam et solam, quia non substante ipsa, nihil subsistit aliorum : ergo oportet ponere, quod asinus per materiam et formam sit in anima, quod negatum est a Philosopho.
Item, Duorum actuum vel plurium diversorum specie vel genere, non est aliquid susceptibile simul: sed intellectus simul susceptibilis est omnium formarum : ergo non recipit ipsas ut sunt substantiales eædem numero quæ sunt in re.
Item, Omnis forma inest, sive sit substantialis, sive accidentalis: et si non insit, non est: ergo si eadem forma sit in anima quæ est in re ipsa, inest animæ ut forma: sed a materia et accidentibus non habet, quod materiae extra dat esse et rationem, sed a seipsa: ergo cum ipsa per seipsam sit in anima, ipsa dat ei esse et rationem: ergo intellectus intelligens asinum, est asinus, et sic de aliis, quæ ridiculosa sunt.
Item, Omnes Philosophi concorditer in suis metaphysicis ponunt scientiam in prædicamento qualitatis, scilicet Avicenna, Algazel, et Aristoteles, magister eorum, et etiam Augustinus in suis Prædicamentis.
SOLUTIO. Dicendum meo judicio, quod species quæ sunt in anima, non sunt eædem numero cum formis rerum extra : nec una scientia est eadem cum scientiis
<--- Page Split --->
aliorum. Unde deceptio est in rationibus prius inductis. Est enim considerare speciem in anima duobus modis, scilicet in comparatione ad animam in qua est: et sic est accidens et passio existens in anima, secundum quod dicit Philosophus, quod voces sunt notæ passionum quæ sunt in anima. Est etiam considerare eam in quantum est intentio rei : et sic cum una sit res, est intentio una apud omnes : et si illa intentio numeretur a parte intendentium per eam ad rem, tot sunt quot sunt intendentes per eam.
st.1 Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod exemplum Augustini tenet ex parte intentionis constituentis scientiam, secundum quod numeratur a parte rei, quia sic facit scire rem.
ct.2. Ad aliud dicendum eodem modo, quod hoc modo loquendo duæ scientiæ idem erunt.
ct.3. Ad aliud dicendum, quod hoc et sequens parum cogunt: non enim dicitur singulare dictum ex hoc quod species dicti in anima una sit, sed a parte unius intentionis rei in anima hac et illa: sic enim nihil esset singulare: socratitas enim non est una in sensibus omnium, et tamen est singularis singularitate rei quam determinat. Et per hoc patet solutio etiam ad sequens. Quod autem verum sit, patet: quia nihil est genus ad ea quæ nihil addunt super ipsum: et similiter nec est species ad ea quæ nihil addunt super ipsum. Intentio autem hominis in communi nihil additum sibi recipit in anima mea et tua et illius, et ideo ab istis non efficitur communis, nec est communis ad eas, sed remanet singularis, ut prius.
scilicet, quod eadem numero species sit in anima et in materia extra: et hoc qualiter sit, infra patebit.
Ad omnia illa quæ objiciuntur ex verbis Philosophi, quod dicitur intellectus secundum actum res intellecta, et scientia et scitum idem secundum actum : bene verum est hoc quoad hoc quod utrumque est in actu ab actu uno qui est species rei. Si enim quæram a te, quid facit materiam rei in actu, tu dices quod species rei. Et si quæram a te, cum accipit intellectus rem in intellectu, quid facit eum esse in actu, tu dices iterum, species rei: ergo sunt idem in actu, quia ab eodem actu qui est in re, est secundum esse, in intellectu autem secundum quod est intentio separata: et sic patet, quod non idem est esse ipsius actus, licet sit semper actus ejusdem, scilicet rei: sed in uno ut intentio rei, et in alio ut dans esse rei: et ideo non sunt idem numero: et hoc intendit Philosophus. Alii autem dicunt, quod hoc non intelligitur nisi in intellectualibus separatis per esse, ut est Angelus, et hujusmodi: sed quia illi falsum dicunt, ideo non est curandum: hæc enim non est intentio Philosophi: et si esset, falsum diceret: quia in illis minus verum est quam in aliis.
Ad rationem autem Commentatoris dicendum, quod ipse accipit intentionem ex parte illa qua comparatur ad rem cujus est ratio et intentio: et sic planum est quod dicit: quia sic numeratur numero rei, et non numero intendentium per ipsam: ut dictum est prius.
- Ad aliud et ad sequens dicendum, quod illæ rationes procedunt ex falsis: falsum autem supponitur in hac, quod forma in materia generet-eamdem sibi per existentiam, cum expresse dicat Philosophus generare eam se in specie simili, eo quod individuo eadem et numero eadem non potest permanere. In sequenti etiam supponitur falsum, in hac
ARTICULUS XXVIII.
An potius dicendum sit, quod Deus est alicubi, vel alia sunt in ipso ?
Postea quæritur de hoc quod dicit, ibi, O, sub finem : « In illo sunt potius omnia quam ille alicubi, etc. »
<--- Page Split --->
Videtur enim sibi esse contrarius : quoniam ante concessit Deum esse hic totum, et in loco esse, et locum esse.
Præterea, Videtur contra Augustinum ese quod dicit Angelum moveri, et non Deum, cum dicat Augustinus Angelum non moveri per locum.
non posset esset in locis aliis, et Deum non esse proprie locum, sed per translationem ab aliqua loci proprietate.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus (ut in Littera determinatum est) dicit Angelum non moveri localiter : quia non commetitur se spatio, ut supra habitum est : sed catholice non potest negari, quin Angeli moveantur, cum hoc dicat canonica Scriptura, et non assumptis corporibus tantum : sicut dixit Zacharias : Angelus qui loquebatur in me 1.
P. Oppositio, qua videtur probari quod Deus mutetur loco.
Ad hoc autem solet opponi sic : Quotidie fiunt creaturæ quæ ante non erant, et in eis Deus est, cum ante non esset in eis : est ergo ubi ante non erat, ideoque mutabilis esse videtur. Sed licet quotidie incipiat esse in creaturis, in quibus ante non erat, quia illæ non erant : hoc tamen fit sine sui mutatione, qualiter in mundo cœpit esse quem fecit, tamen sine sui mutabilitate : et similiter desinit esse in quibus ante erat sine sui mutatione : nec tamen ipse deserit locum, sed locus desinit esse.
ARTICULUS XXIX.
An Deus faciendo aliquid quod prius non fecit, mutetur ?
Deinde quæritur de hoc dicit : « Ad hoc autem solet opponi, etc. » Videtur enim mutari Deus per hoc
quod facit quod ante non fecit : actio enim aliquo modo in agente est : et hæc actio hujus rei non ab æterno fuit.
Sed hoc sæpe solutum est : quia sicut dictum est, in agente est velle ut hoc modo fiat, et hoc ab æterno immutabiliter uno modo permansit.
<--- Page Split --->
Q. Epilogus, ubi exponitur quare in prædictam venerit disceptationem.
Jam sufficienter demonstratum esse videtur quomodo omnia dicantur esse in Deo, et Deus in omnibus : quam disceptationem quasi incidenter suscepimus, quia id videbatur postulare res circa quam noster versabatur sermo. Disserebamus enim de scientia sive sapientia Dei : et cum diceremus Deum scire omnia, quaesitum est utrum propter cognitionem quam de omnibus habet, dicerentur omnia esse in Deo, an alia ratione hoc diceret Scriptura. Hujus ergo quaestionis occasio in praemissam nos deduxit disputationem.
ARTICULUS XXX.
Utrum res prius concipiatur repleri a Deo, quam materia a forma, et locus a locato ?
Postea quaeritur de hoc quod dicit, ibi, P, sub finem : « Similiter desinit esse in quibus ante erat, etc. »
Materia enim prima est aliquid entium, et habet se ad formam, et ideo dicitur vacua 1 : et habet se ad Deum, et quoad hoc iterum nisi in se habeat Deum, dicetur vacua : et iterum locus dicitur vacuus respectu locati nisi habeat ipsum. Quæratur igitur, Quæ istarum repetitionum sit prior secundum rationem intelligendi ?
Videtur, quod illa est materiae ad formam : quia illa est secundum dependentiam essentialem, aliae autem non.
Item, Forma replet materiam per hoc quod essentialiter unitur ei : alia autem non essentialiter uniuntur ei.
SED CONTRA : Necesse est quod materia existente locus sit continens materiam : propter quod etiam Hesiodus posuit primam esse repletionem loci : ergo repletio locati prior est quam repletio materiae.
SED CONTRA : Statim posito loco et materia, ponitur Deus in eis continens esse et salvans : ergo videtur, quod illa sit prima.
SOLUTIO. Concedo ultimam rationem : primo enim est repletio Dei, et secundo repletio formæ, et tertio repletio loci secundum rationem intelligendi : quod sic patet. Prius est dans esse quodcumque et continens, quam dans esse hoc distinctum : Deus autem dat esee quodcumque et continet, forma autem dat esse distinctum : unde prius res repletur a Deo, et prius dependet magis ad Deum replentem, quam materia ad formam. Quod autem repletio materiae per formam prius sit, quam repletio a locato, patet : quia forma est aliquid rei replens, locus autem nihil est locati.
Item, Forma tantum est in materia :
<--- Page Split --->
sed res non est in loco nisi per formam et materiam.
Ad 1 et 2. Ad PRIMO ergo objectum, dicendum quod illa dependentia non est ad hoc quod materia sit materia, sed ad hoc quod habeat esse actu et distinctum per formam : et licet hoc sit essentiale, tamen non est prius : quia essentiale esse non facit primum, sed potius primum esse secundum ordinem causa præsentis et continentis. Per hoc etiam patet solutio ad secundum.
Ad object. Ad id autem quod objicitur de loco,
dicendum quod nisi spatium dicamus locum, ut quidam dicebant qui ponebant vacuum a corporibus, tamen non separatum, non necessario praëintelligitur locus intellecto corpore vel materia corporaliter : et ideo illa objectio procedit ex falso. Nec illa opinio est vera, quod locus sit distantia spatii, ut probatur apud Philosophos : sed locus est extremitas alicujus corporis ambiens in se aliquod corpus : et sic omne corpus est in loco.
<--- Page Split --->