DISTINCTIO XXXVI.
Quomodo res sunt in Deo?
A. Utrum concedendum sit, omnia esse in Dei essentia, vel in eo per essentiam : ut omnia dicuntur esse in Dei cognitione vel præscientia ?
Solet hic quaeri, Cum omnia dicantur esse in Dei cognitione seu praescientia, vel in Deo per cognitionem, et ejus cognitio vel praescientia sit divina essentia : utrum concedendum sit omnia esse in divina essentia, vel in Deo per essentiam ? Ad quod dicimus, quia Dei cognitio ejus utique essentia est : et ejus praescientia, in qua sunt omnia, ipsius cognitio est : nec tamen omnia quae sunt in ejus praescientia vel cognitione, in ejus essentia esse dici debent. Si enim hoc diceretur, intelligerentur esse ejusdem cum Deo essentiae. In Deo enim dicitur esse per essentiam, quod est divina essentia, quod est Deus. Habet ergo Deus apud se in praescientia sua, quae non habet in sui natura. Unde Augustinus de verbis Apostoli ita ait, Elegit nos... ante mundi constitutionem 1 : Quis sufficit hoc explicare ? Eliguntur qui non sunt : nec errat qui elegit, nec vane eligit 2 . Eligit tamen, et habet electos quos creaturus est eligendos : quos habuit apud semetipsum non in natura sua, sed in praescientia sua. Nondum erat quibus promittebatur : sed et ipsi promissi sunt, quibus promittebatur 3 . Ecce hic aperte dicit Deum apud semetipsum habere electos ante mundi constitutionem, non in natura sua, sed in praescientia sua : cum tamen ejus praescientia non aliud sit quam qua ejus natura, quia ipsius praescientia, ejus est notitia. Potest tamen ad electos referri cum ait : In natura sua, id est, illorum. Illos quipe habuit ab aeterno apud se, non in natura sui, id est, illorum qui nondum erant : sed in sua praescientia, quia eos ita novit ac si essent.
<--- Page Split --->
propriam nisi ipse Deus. Aut ergo relinquitur, quod nihil sit in Deo absolute, aut quod secundum potentiam insit : non autem secundum potentiam materiae, quia ipse non est materia alicujus : ergo secundum potentiam causae efficientis inerit ei omne quod inesse dicitur : ergo non secundum sapientiam, et voluntatem.
- Item, Est accipere causam actu agentem, et illi respondet effectus in actu : et est accipere causam potentem agere, et illi respondet posse fieri causatum. Cum igitur ab æterno res fuerint in Deo, non secundum actuale esse, sed secundum hoc quod poterant fieri, fuerunt in Deo : sed illi respondet potentia causæ : ergo quoad potentiam res in Deo sunt, ut videtur.
SED CONTRA videtur, quod quoad sapientiam : quia
Res in Deo sunt per ideam et rationes : ideæ autem et rationes ad sapientiam et intellectum ordinantur : ergo res sunt in Deo secundum sapientiam.
Item, Augustinus supra 1 dixit, quod Filius est verbum Patris, et ars plena rationum omnium viventium. Cum igitur rationes vive et qua vita sunt et lux, ordinem habeant ad intellectum et ad sapientiam, videtur quod res sint in Deo quoad sapientiam.
Item, hoc videtur ex intentione Magistri : quia hic in tractatu de scientia divina, ipse determinat qualiter res sunt in Deo : ergo videtur, quod gratia scientiae sint in Deo.
Sed videtur iterum, quod ratione voluntatis :
- Dicit enim Damascenus, quod creatio est opus voluntatis : cum igitur illius sit producere creaturam, in quo ipsa est creatura, videtur quod creatura sit in voluntate.
« Solet hic quæri, Cum omnia dicantur esse in Dei cognitione, etc. »
Hic incipit pars illa in qua quæritur, Utrum idem sit esse in scientia, quod in essentia Dei, vel in Deo ? Et ibi quæritur de diversitate objectorum scientiæ divina.
Dividitur autem in tres partes. In prima tangit, qualiter sit esse in Dei scientia, vel præscientia. In secunda tangit, qualiter bona et mala a Deo sciuntur, ibi, B, « Post prædicta quæritur, etc. » In tertia vero, quia scientia Dei est causativa rerum, ostendit qualiter idem est esse in Deo et in scientia Dei, quod esse ex ipso et per ipsum et in ipso : et qualiter diversum, ibi, D, « Proinde si diligenter inspiciamus, etc. »
ARTICULUS I.
An omnia esse in Deo, conveniat potentia vel sapientiæ vel voluntati, vel omnibus his ?
Ad intellectum autem solutionis Magistri quam ponit in primo capitulo quod continet primam partem, oportet inquirere duo, scilicet utrum-omnia esse in Deo conveniat potentiae, vel sapientiæ, vel voluntati, vel omnibus his ?
Secundo, In quo differant hæc tria, esse in Dei scientia, et esse in Deo cognoscente, et esse in Deo ?
AD PRIMUM proceditur sic :
- Nihil est in Deo secundum naturam
1 Cf. Supra, Dist. XXXI.
<--- Page Split --->
- Item, In omni motu voluntario et opere principium est voluntas : cum igitur res sint in Deo sicut in suo principio, videtur quod magis sint in Deo ratione voluntatis, quam sapientiae, vel potentiae.
et voluntatem, sed de potentia in communi : et ideo illa objectio soluta est.
Ad aliud dicendum, quod potentia respondet ei quod potest esse quantum ad fieri rei : sed non quoad rationem secundum quam creatura fuit ab aeterno in Creatore.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod cum res sint in Deo vita, et lux, et hoc ratione intellectus practici, necessario supponuntur tria, scilicet scientia operabilium, et potentia ordinata ad opus, et voluntas operis. Et ideo dicendum, quod proprie loquendo res sunt in Deo sciente, potente, et volente productionem earum : formalem tamen respectum non ponunt nisi ad scientiam : et ideo Magister innuit, quod sunt in Deo quoad scientiam. Sunt enim tria in re secundum quod exit ab artifice, scilicet operatio sive productio rei, et esse, et ratio rei operatae vel operandae. Et cum res quoad operationem referatur in artificem, refertur tunc proximus secundum rationem ad potentiam, et quoad esse rei proxime refertur ad voluntatem quae contentiva est esse et dativa, quia ut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : Bonum est diffusivum sui et esse 1. Si autem consideratur quoad rationem, tunc ipsum est exemplatum ab arte artificis, et relatio ejus erit ad sapientiam. Magister ergo videns, quod operatio rei et esse nec sunt in Deo, nec ab aeterno, sed ratio tantum : dicit in Deo esse res quoad sapientiam, quae respondet rationi rei. Si tamen totum consideretur quod exigitur ad rei productionem, et esse, et rationem, tunc res sunt in Deo cognoscente, et potente, et volente : et sic planum est respondere objectis salvando intentionem Magistri.
Ad ea quae objiciuntur de sapientia, concedendum est.
Ad in quod objicitur de voluntate, dicendum quod voluntas secundum rationem intelligendi, primus motor est : non tamen in ipsa voluntate est ratio operis secundum quam creatura dicitur esse in Deo. Unde Damascenus intendit, quod creatio sit opus voluntatis, ad quam movet voluntas, et non natura sicut ad generationem Filii.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod creatura potest referri ad voluntatem sicut ad principium motivum ad hoc ut educatur et sit : sed non sicut ad id in quo sit proprie ratio exemplaris creaturae.
ARTICULUS II.
An idem sit esse in Deo cognoscente, et ejus scientia ?
Secundo quaeritur, Utrum idem sit esse in Deo, et in Deo cognoscente, et in scientia :
Videtur autem quod sic : quia (ut volunt omnes Philosophi)
- Scientia nihil aliud est quam assimilatio scientis ad rem sciam per rationem sciti et speciem : ergo nihil est in scientia Dei, cujus ratio non sit in Deo sciente : et hoc est esse in Deo : ergo haec tria idem sunt, scilicet esse in scientia Dei, et in Deo sciente, et in Deo.
<--- Page Split --->
Item, Dicit Augustinus in libro XV de Trinitate quod nosse est notitiam rei apud se tenere : ergo a simili scire est scientiam rei apud se tenere : sed idem est esse in scientia Dei, quod Deum scire rem aliquam : sicut idem est esse in scientia mea, quod me scire rem aliquam : ergo esse in scientia, est notitiam rei apud se habere : sed cujuscumque notitia est apud scientem, illud secundum illam notitiam est in sciente : ergo idem sunt haec duo, esse in scientia, et esse in sciente : ergo idem sunt si referantur ad Deum ut dicatur esse in scientia Dei, et esse in Deo sciente.
Item, Nihil est esse in Deo, nisi rationem notitiae rei esse in ipso : et hoc fuit esse in sciente : ergo idem est etiam tertium cum illis duobus.
3. SED CONTRA :
Mala sunt in scientia Dei, ut hic in Littera dicitur : non tamen sunt in Deo : ergo non est idem esse in Deo, et in scientia Dei esse.
Item, Quidquid quocumque modo habet rationem in sciente speculative vel practice, hoc est in sciente : sed non sunt in Deo (ut habetur in fine istius distinctionis) nisi quorum est auctor : ergo non est idem esse in Deo, quod esse in Deo cognoscente : quia non omnia quae speculative scit, operabitur Deus, vel erit eorum auctor.
SOLUTIO. Dicendum, quod haec tria se habent sicut superius et inferius : quia quaecumque sunt in Deo, sunt in Deo cognoscente, et in scientia Dei : sed non convertitur. Dicuntur enim proprie esse in Deo, quae sunt in eo vita et lux, eo modo quo supra expositum est : sed in Deo cognoscente sunt quae speculative vel practice scit. In scientia autem sua sunt quae per se vel per accidens scit, sicut mala quae cognoscit, ut dicit Augustinus, quia ea in se non invenit : et quia ab arte quae ipse est, deformantur.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod scientia rei est duobus modis, scilicet ejus quod est per se scitum : et de hoc verum est quod objicit. Est etiam scitum per accidens, ut privatio, et illi non est assimilatio, sed cognoscitur per suum oppositum : sicut dicit Philosophus, quod rectum est judex sui et obliqui : rectum recto cognoscimus et ipsum obliquum : et ideo non est idem omnino esse in scientia quocumque modo, et esse in Deo sciente : quia ad esse in scientia non exigitur assimilatio scibilis ad scientem, sed ad esse in sciente exigitur.
Ad m autem quod ulterius objicitur, quod ea sunt in Deo, quorum rationes sunt in sciente : dicendum, quod non est verum : sed potius ea sunt in ipso, quorum ipse causa operativa est. Non autem omnia operatur quorum habet scientiam : quia multorum aeternorum habet scientiam quae non operatur, et multorum habet scientiam quae numquam operabitur, ita ut multitudo ad attributa referatur : haec enim si dicantur esse in Deo, erit æquivoce modus ad esse creaturam in Deo, ut patet per se cuilibet.
Ad ALIUD dicendum, quod nosse est apud se notitiam tenere quocumque modo vel per se, vel per aliud : et ideo non sequitur quod postea infertur, quod illius ratio sit in ipso quod novit : quia quandoque non habet rationem, sed per oppositum cognoscitur : et ideo Deus bene scit mala, et sunt in sua scientia mala : non tamen videtur concedendum, quod sint in ipso cognoscente, vel in ipso.
<--- Page Split --->
ARTICULUS III.
An Deus scit et cognoscit uno, vel pluribus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, « Elegit nos ante mundi constitutionem. »
Hoc enim videtur importare in ipso rerum distinctionem et multitudinem : et ideo quaerenda est hic gravissima quaestio, de qua fere haesitaverunt omnes antiqui Philosophi contra intellectum divinum. Cum enim electio sit electio aliquorum ex aliis, videntur esse diversa in intellectu divino : et ideo quaerrendum est, Utrum ipse uno vel pluribus scit ? et si ipse scit uno, Utrum ipse unum tantum vel plura scit ? et si ipse scit plura, Utrum intellectus suus transit super illa plura vel non ?
Alios autem articulos istius quaestionis, scilicet utrum sciat particularia, vel infinita, et universalia, et composita, infra propriis locis ponemus.
AD PRIMMHORUM PROCEDITUR SIC :
Unum in ratione unius non est principium cognoscendi nisi unum : ergo si Deus scit uno, videtur quod non sciat nisi unum, quod falsum esse infra probabitur.
Si forte dicas, quod illud unum est ratio multorum et omnium : ergo falsum est, quod sciat uno et in ratione unius : sed scit unum uno quod est in ratione plurium. SED CONTRA : Illa ratio quae est ratio plurium : aut ita intelligitur, quod ipsum idem sit ratio omnium : aut quod in ipso est ratio omnium. Si primo modo : tunc illud quo intelligit, est ratio omnium : ergo unum et idem est ratio omnium, quod non est intelligibile, quia omnia quae sunt, sunt distantium valde rationum.
Praeterea, Haeresis est dicere, quod Deus sit ratio omnium : quia ratio rei aliquid est de re. Unde Deus secundum hoc aliquid esset de omnibus, quod falsum est : ergo non sic intelligitur ratio omnium, quod ipsum quo intelligit, sit ratio omnium.
- Si igitur sic accipiatur, quod in ipso est ratio omnium. CONTRA : Illa ratio omnium, aut est una, aut est multæ. Si multæ : tunc iterum habeo propositum, quod non intelligit illo uno omnia vel plura, sed potius illis multis rationibus. Si autem est una, sequitur idem impossibile quod prius, quod una aliqua sit ratio omnium, quod non concedit aliquis sapiens.
Si autem dicas, quod ipsum quo intelligit, est unum quidem in se, sed relatione plura, ut supra dictum est de pluralitate idearum. CONTRA : Cum igitur ab æterno Deus illo uno intelligat, ab æterno stabit talis relatio : ergo necesse aliquo modo ab æterno esse extrema rationis. Extrema autem illarum relationum : aut sunt res in potentia causæ efficientis existentes, aut in propriis formis existentes. Si primo modo. CONTRA : Secundum illam potentiam res sunt indistinctæ : ergo relatio ad eas sic existentes, est relatio ad indistinctum : ergo non causabit distinctam rei cognitionem : ergo Deus non novit res distincte, sed in potentia causæ tantum, quod est error, quia sic esset imperfectissima scientia sua. Si autem ab æterno sunt in propriis formis, ad quas fit relatio : hoc non potest esse nisi altero duorum modorum, scilicet aut quod sint res in natura ab æterno : et hoc esse non potest secundum fidem Catholicam : quia sic mundum fuisse ab æterno fuisset verum : aut quod formæ rerum sint sine rebus ipsis ad quas fit respectus ipse : et tunc cum non possint esse nisi in Deo, nec ad ipsas possunt plures esse relationes nisi plures sint, sequuntur tria inconvenientia : quorum unum est, quod formæ rerum sint in Deo, et non
<--- Page Split --->
sunt illud medium quo cognoscuntur a Deo. Secundum est, quod pluralitas sit in Deo præter pluralitatem respectuum. Tertium est, quod ideæ rerum sint in Deo ut cognitæ, et inter ideas et cognoscentem sit aliquid medium quo cognoscat Deus, quod per relationem ad ideas multiplicetur in rebus. Ergo videtur impossibile esse, quod Deuscognoscat uno, quod sit in ratione multorum : nec iterum cognoscit uno in ratione unius : ergo nullo modo cognoscit uno.
Item, Aliud est cognoscere quia est res, et aliud quid est res : sicut alia est quaestio quia, et alia quaestio quid. Aut ergo Deus ab æterno cognoscit quid est res, aut non. Si non, et modo cognoscit : ergo videtur sua scientia accepta esse a rebus, quod absurdum est apud omnes etiam gentiles Philosophos. Si autem ab æterno cognoscit quid est res, et hoc non scitur nisi propria ratione rei scitæ, ipse habet penes se propriam rei rationem : sed propriæ rerum rationes sunt multæ : ergo ipse non scit uno, sed multis, ut videtur.
Nec poteris hic evadere ut quidam evadere volunt, quod tu dicas, quod ipse sciendo se esse principium omnium et singulorum scit omnia : sciendo enim principium efficiens rei, adhuc possum ignorare propriam rei rationem : quia illa non accipitur ab efficiente, cum efficiens nihil sit de esse rei, et ratio propria dicat esse rei. Unde ipse potest sic sciendo se, scire rem fore : sed non poterit habere rei propriam notitiam ex illo.
Item, Non videntur valere similia inducta a Sanctis. Ponamus enim centrum in circulo habere rationem principii ad circumferentiam totam, et ad omnes lineas egredientes ad quodlibet punctum : per hoc adhuc non habes, quod centrum sciat quid est circumferentia in propria ratione, vel quid sint lineæ : sed sciet tantum lineas esse et circumferentiam, sed nesciet quid sunt, nisi ipsum in se habeat rationes circumferentiae et linearum proprias : quorum utrumque im-
possible est centro convenire : ergo simile inductum nihil valet, ut videtur.
- Item videtur, quod nihil prohibet intellectum divinum esse quidem unum, et non tamen intelligere uno : ita scilicet, quod in ipso resultent omnium rationes, et sint in eo : sicut nos videmus, quod in speculo resultant imagines rerum diversarum, et ipsum speculum nullam per hoc recipit multitudinem aut compositionem : ergo videtur, quod sine ratione ponatur, quod intelligit uno.
Si propter hoc dicatur, quod intelligit pluribus, et non uno. CONTRA : Plura in uno intellectu non possunt intelligi esse sine diversitate ab ipso intellectu, et sine compositione. Si ergo Deus intelligit pluribus, ipse habet in se, et a se diversa, et in suo intellectu inductentia compositionem. PROBATUR autem prima per propositionem per se notam, quod quaecumque inter se diversa sunt nulli uni sunt eadem : si ergo plura quae sunt in intellectu divino, diversa sunt et plura, non sunt idem cum ipso intellectu primi, id est, Dei, et faciunt in ipso compositionem, quod est absurdum.
- Si forte velis dicere, quod ista rationes procedunt, ac si ipse intelligat alio, cum nullo nisi seipso intelligat. Unde nihil est quaerere, utrum ipse intelligat uno, vel pluribus ? quia nec uno, nec pluribus : quia intelligit seipso : et non est in eo aliquid medium intelligendi. CONTRA : Puncto quocumque signato in linea contingit uti ut duobus, scilicet ut principio, et ut fine. Deus ergo cum sit simplex, aut ita intelligit ut utatur se ut uno, aut ut duobus. Si ut uno : aut hoc est intelligens tantum, aut quo intelligit tantum, aut intellectum tantum : et quodcumque detur, erit in intellectu ejus privatio aliorum duorum. Si enim utitur se sicut est intellectus consideratus in se, tunc non intelligit nisi in potentia, et sic erit (ut dicit Philosophus) sicut si dormiret, quia dormiens intelligit in potentia : et non erit nobilissimum. Si autem ut quo intelligit, hoc nihil est : quia quo
<--- Page Split --->
intelligit, non contingit accipere ut in se tantum, sed in relatione ad intelligentem et intellectum. Idem sequitur si utitur se ut quod intelligit, quia tunc intelligt alia.
Item, Cum dico, Deus intelligit seipso, ibi necessario tria significantur secundum rationem intelligentiae : aliter enim signilicatur tunc ut supponens verbo, et aliter per ablativum se, et aliter ut in quod transit actus intelligendi : ergo in divino intellectu accipitur medium intelligendi secundum rationem : et hoc sive sit idem, sive diversum, tenent de ipso superius inductae rationes. Videtur autem, quod illud necessario sit diversum : numquam enim materia coincidit in idem cum efficiente, et forma : cum igitur intellectus ipse ad id quo intelligit, sit sicut materia ad perfectionem, videtur quod numquam sit idem illi : ergo si est in Deo aliquid quo intelligit, non erit idem cum intellectu suo, ut videtur.
Item, Hæc fuit causa quare Philosophi coacti sunt ponere intellectum agentem : quia non potest idem esse intellectus, et quo intelligit, nihil enim agit seipsum ad perfectionem : ergo videtur, quod quo intelligit Deus, non sit idem cum intellectu suo.
ris. Ponamus ergo lumen intellectus agentis esse infinitæ virtutis : tunc sequitur, quod nullo sumpto sibi perficiet possibilem in omni actu intelligibilium, et præterquam quod accipiat aliquam speciem qua perficiat ipsum : quia ipse agens tunc in possibili, agens erit speciem secundum id quod est, et actum simplicitatis et intelligibilitatis in ipso. Sic autem intellectum divinum ponimus, non solum agentem in rebus aliquid, ut formam, sed agentem res ipsas secundum substantiam : ergo ipse est species omnis rei : et ita se cognoscendo, cognoscet omne quod est, ut dicunt sancti.
DICENDUM ergo ad quaestionem primam, quod ipse cognoscit uno tantum quod est ipse, et ipsum est ratio et species idealis omnium. Unde bene concedo, quod ipsum est ratio multorum.
An m autem quod contra objicitur, dicendum quod nihil prohibet unum uno modo ad omnia se habens, licet non uno modo omnia se habeant ad ipsum, esse rationem omnia cognoscendi : sed non est una ratio omnium, dicens quid res est : et hoc non est negative : quia nos ponimus, quod Deus est immediatus per essentiam, præsentiam, et potentiam, rei, et omni parti rei. Hoc autem quod objicitur, quod non sit ratio quod quid erat esse demonstrans, bene concedo, et dico, quod multitudo est per relationem, ut supra suppositum est.
Solutio. Sine præjudicio dicendum, quod Deus intelligit seipso, prout ipse est species, et idea omnis intelligibilis, et omnis ratio cogniti et lux. Et hoc sic probatur : In nobis est duplex intellectus, scilicet agens, et possibilis, et tertius fit cum possibilis ducitur in actum. Si autem quæram, Quid educit eum ? Tu dices, quod agens. Et si quæram, Per quid educit ? Tu dices, quod per speciem rei. Si vero quæram, Quid facit speciem rei esse in ratione simplicis, et abstracti, et intelligibiliis ? Tu dices, quod lumen agentis : sicut lumen solis agit colores ad visum : ergo relinquitur, quod lumen intellectus agentis sit actus omnis intelligibilis : sicut lumen solis, actus omnis colo-
Ad m quod objicitur in contrarium, dicendum quod non oportet, quod extrema relationis sint actu : aliter enim est de relatione significata in eo quod est secundum rationem tantum, et aliter est de relatione ejus quod est in natura. Si enim dico, Ista sunt contradictoria, impossibile est quod relatio ponatur inter extrema entia apud naturam, quia alterum contradictoriorum est non ens. Similiter cum dico, Hæc est ratio cognoscendi, ponit ratio relationem ad id quod est, vel fuit, vel erit : et ideo non oportet, quod illa ratio relationis ponatur circa existens, nisi in potentia ordinata ad produ-
<--- Page Split --->
c tionem rerum in futuro : et illa bene est in Deo.
Ad hoc quod objicitur, quod illa potentia est indistincta : dicendum, quod verum est, quod res non sunt distincte existentes in potentia : quia non distinguuntur nisi propriis : sed sicut ratio distinguitur, ita et potentia, scilicet ad futurum et hoc et illud, cujus ratio est Deus : et hoc non cogit, quod hoc et illud sit, nisi secundum potentiam futuri : quia non est in Deo potentia tantum, sed potentia hujus et illius quae sunt futura ad quae est ab aeterno relatio ideae, eo quod Deus ea praevidit in se, secundum quod ipse est ratio earum rerum quas facturus erat : et hoc non facit substantialiter esse distinctas res, sed distinctas in cognitione tantum, ex eo quod ratio cognitionis refertur ad eas.
Ad hoc autem quod objicitur contra hoc quod non intelligit multis, bene concedo : sed intelligit uno relato ad multa quae sunt secundum quid, scilicet secundum potentiam et pravisionem, ut dictum est.
Ad hoc quod objicitur, quod aliud est scire quia res est, vel quia futura est : et aliud scire quid est res : dicendum, quod Deus scit utrumque : nec tamen est ratio quae dicat quid est res : quia ipse est ut paradigma, penes quod exemplatur quid est esse rei : et ideo ipso cognoscitur quid est res; sicut per rei formam, et diffinitionem, et certius pro tanto : quia ipse est magis intimus rei quam etiam forma sit intima formato : non enim habet tantum relationem ad rem ut efficiens, sed sicut efficiens, et paradigma, et finis : et sic ipse est principium efficiens cognoscendi quamlibet rem.
Ad aliud dicendum, quod verum quidem est, quod sciendo se esse efficientem, non est sufficiens ratio quare sciat rem : sed sciendo se esse efficiens, et exemplar, et finem : ab his enim sumitur omnis ratio cognoscendi, quia ipse non est materia : et a materia nulla est ratio cognoscendi, nisi accipiatur cum forma : et sic
patet, quod bene dicunt illi qui dicunt, quod sciendo se esse principium omnium scit omnia.
Ad aliud dicendum, quod nullum simile in toto potest reprasentare divina. Unde simile inductum a Dionysio, reprasentat secundum partem : sed per eminentiam referendum est ad Creatorem : quia et principium et ratio et finis est omnium quae sunt ab ipso.
Ad aliud dicendum, quod non potest divinus intellectus sic poni in quo resultent res diversae ut in speculo : quia in speculo ad hoc quod resultent in eo, diversa exiguntur, ad minus quatuor : quorum unum est receptibilitas, et illa est a vitro vel metallo posito terso in quo fit æqualis superficies et lenis. Aliud est quod ipsum sit terminatum sicut vitrum exstinctum plumbo in altera superficie, et metallum vel lapis ex mixto terrestri solido et spisso. Tertium autem est processus luminis in ipsum : quia aliter non imprimeretur forma secundum naturales, vel non reflecteretur radius secundum perspectivos. Quartum autem est oppositio directa et proportionalis speculi ad id quod imprimitur. Unde patet, quod compositio multiplicabilis est in speculo, nulla autem in Deo : unde non potest sic poni.
Ad m quod ulterius quaeritur, dicendum quod intelligit seipso : sed bene concedo, quod est in ratione duplici, scilicet intelligentis, et ejus quo intelligit quasi formaliter.
Ad m autem quod objicitur, quod quo fit intelligere non est idem cum intellectu : dicendum quod hoc necessario concludit quoad intellectum possibilem. In Deo autem nullum talem ponimus, sed universaliter agentem : et ideo seipso intelligit : ipse enim intelligit ut agens, et in se intelligit ut est species exemplaris omnium rerum.
Et per hoc patet solutio ad totum.
<--- Page Split --->
ARTICULUS IV.
Utrum Deus intelligat unum tantum, vel plura, vel omnia ?
Secundo quaeritur, Utrum ipse intelligat unum tantum, vel plura, vel omnia ?
Videtur autem, quod unum tantum : quia
Non intelligit nisi se, ut dicunt Sancti : cum igitur ipse non sit plura, videtur quod non intelligat plura.
Item, Si intelligit multa, ipse erit ratio multorum aut sufficiens, aut non sufficiens. Si sufficiens : ergo potest esse medium in demonstratione ad concludendum omnia, quod falsum est : quia nihil concludi potest posito Deo ut medio in syllogismo demonstrativo. Si autem est insufficiens ratio cognoscendi : ergo ipse in se cognoscendo imperfecte cognoscit res, quod iterum falsum est : ergo videtur, quod non cognoscit plura, vel omnia, sed se tantum.
Item, Si cognosceret alia a se, cum cognito perficiatur cognoscens, ipse perficeretur aliis a se, ·et sic haberet alium intellectum diviniorem se : quod etiam Philosophus in II primae philosophiae reputat inconveniens.
Item, Cum omnia praeter ipsum sint vanitas, si cognosceret alia a se, ipse cognosceret viliora se : et hoc etiam secundum vulgus est vile, quia viliora magis expedit nescire quam scire.
sed potius intelligendo causare omnia secundum esse naturae et rationis.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod intelligt se tantum, si ly se est ablativi casus : si autem sit accusativi casus, tunc intelligit se et omnia alia per hoc quod sunt in ipso vita et lux.
Ad ALIUD dicendum, quod Deus non potest esse medium in syllogismo : quia illud est de essentia conclusionis si est propter quid dicens, et est proportionatum rei conclusae, et ratio rei intrans in substantiam conclusionis, quorum nihil convenit Deo : tamen ipse est sufficiens ratio cognoscendi quoad se, non nobis, per hoc quod est ratio exemplaris rei, et immediatus, et praesens omni rei.
Ad ALIUD dicendum, quod hoc non tenet nisi in intellectu recipiente a re, qui non est agens rem, sed actus a re ipsa : talis autem non est intellectus divinus, ut dictum est : sed ipse est agens omnes res, et ratio exemplaris earum.
Ad ALIUD dicendum, quod nihil prohibet a nobiliori intelligi vilius, dummodo nihil recipiat ab ipso, sed conferat ipsi etiam hoc ipsum quod est : sic enim nulla pollutio sequitur in nobili. Sed in nobis secus est : quia nos intelligimus recipiendo a re : et ideo frequenter polluimur ab intellectu vilium, quia pronitatem movendi nos ad concupiscentiam talia intellecta habent adjunctam sibi in nobis, quod non facerent si nos ea intelligendo ageremus, et non ipsa nos agerent quodammodo ad intelligendum in actu.
Solutio.
SOLUTIO. Hic est error valde vicinus : quia si intelligamus Deum non intelligere nisi se, erit imperfectior nobis, quia intelligimus nos et alia. Si autem dicamus eum intelligere omnia, videtur componi intellectus ejus ex diversis : et ideo media via eligenda est, ut dicamus quod intelligit omnia, sed seipso, non accipiendo aliquid ab omnibus vel ab aliquo :
ARTICULUS V.
An intellectus Dei habeat aliquem transitum super res de uno in aliud ?
Tertio quaeritur, Utrum intellectus Dei habeat aliquem transitum super res de uno in aliud ?
<--- Page Split --->
Videtur enim, quod sic :
Omne enim quod aliquo ut medio intelligit aliquod extremum, necesse est ut a medio veniat in extremum illud : Deus autem se medio vel ut medio intelligit omnia : ergo de se transit in intellecta creata, ut videtur.
Item, Hoc videtur significari in locutione, ubi dicitur : Deus seipso intelligit omnia : aliter enim construitur cum verbo ly omnia, et aliter ly seipso.
Item, Non intelligit omnia quin intelligat hoc et illud : ergo videtur, quod transit de uno in aliud secundum ordinem et numerum intellectorum : ergo transitus quidam est in intellectu divino.
SED CONTRA :
Omnis intellectus transiens habet aliquid prius et posterius : nihil autem prius et posterius est in intellectu æterni
Dei : ergo intellectus divinus non transit de uno in aliud.
SOLUTIO. Hoc ultimum absque omni ambiguitate concedendum est : et licet nos non possumus sermone significare propter compositionem nostri intellectus, tamen intellectus Dei indivisibilis est, et indivisibiliter est sui, et aliorum, et plurium, et omnium, et uniuscujusque singulariter : et hoc est propter universalitatem et infinitatem virtutis suæ in intelligendo : et ideo etiam a nobis non potest significari sermone.
Et per hoc patet solutio ad duo prima : Ad 1 et 2. quia illa procedunt, ac si ponamus intellectum Dei ut nostrum, quod non intendimus, sed quia aliter non possumus loqui de ipso.
B. Utrum mala debeant dici esse in Deo, ubi sunt omnia bona, cum utraque sint in ejus cognitione et præscientia : omnia enim cognoscit.
Post prædicta quæritur, Cum omnia dicantur esse in Deo non per essentiam naturæ, sed per cognitionem scientiæ, et Deus sciat et bona et mala : utrum concedendum sit simpliciter mala esse in Deo, sive esse in Deo per cognitionem ? Scit enim Deus et scivit semper omnia, tam bona quam mala, etiam antequam fierent, et præscivit ab æterno ea futura. Ideoque cum omnia bona diximus esse in Deo propter præscientiam cognitionis, eadem ratione videtur dicendum omnia mala esse in eo, cum ea semper noverit, et per cognitionem ei præsentia fuerint. Præcognovit enim Deus ab æterno quosdam futuros malos, et eorum malitiam, ut ait Augustinus, præscivit, sed non præparavit. Cum ergo peccata omnium sciat, numquid intelligendum est ea includi in illa generalitate locutionis, qua dixit Apostolus, omnia esse in Deo ? Ex ipso, inquit, et per ipsum, et in ipso sunt omnia 1 . Sed quis, nisi insanus, dixerit mala esse in Deo ? Illa enim esse in Deo intelliguntur, quæ ex ipso, et per ipsum sunt : ea vero per ipsum sunt et ex
<--- Page Split --->
ipso, quorum auctor est : sed non est auctor nisi bonorum. Non ergo ex ipso, et per ipsum sunt, nisi bona : ita ergo non in ipso sunt nisi bona. Non ergo mala in Deo sunt : quia licet ea noscat, non tamen ita omnino noscit ut bona. Mala ergo quasi de longe cognoscit, ut ait Propheta : Et alta a longe cognoscit 1, id est, superbiam. Et alibi ad Deum loquens de malis, ait : De absconditis tuis adimpletus est venter eorum 2. Quod exponens Augustinus 3 : Abscondita, inquit, peccata sunt, quæ a lumine tuæ veritatis absconduntur. Sed quomodo peccata a lumine veritatis divinæ absconduntur, cum a Deo sciantur? Si enim non sciret, quomodo de illis judicaret, et pro illis malos damnaret? Alibi Propheta, Quia neque ab Oriente, neque ab Occidente deest 4. Quod exponens Cassiodorus, inquit : Neque a bonis, neque a malis deest Deus, sed omnibus præsens et cognitor est. Cognoscit ergo Deus et bona et mala per scientiam, sed bona cognoscit etiam per approbationem et per beneplacitum, mala vero non. Unde Cassiodorus super Psalmum xvi dicit : Peccata abscondita Deo sunt, quia non novit, id est, approbat. Et ex eo sensu Augustinus dixit ea abscondita a lumine Dei : qui etiam in libro ad Helvidium insinuat cognitionem Dei variis modis accipiendam, inquiens : Si ad scientiam referas, non ignorat Deus aliquos vel aliqua : qui tamen in judicio quibusdam dicet : Non novi vos 5, sed eorum improbatio hoc verbo insinuata est. Ecce non cognoscere dicitur Deus, quæ non approbat, quæ ei non placent 6. Apparet itaque verum esse quod diximus, scilicet quia quodam modo cognoscit Deus bona, quo non cognoscit mala. Pariter quidem utraque eodem modo noscit, quantum ad notitiam : sed bona, etiam approbatione et beneplacito cognoscit.
<--- Page Split --->
SED TUNC quæritur, Utrum ille actus sit vita et lux in Deo?
Videtur autem, quod non : quia in se nihil habet de dispositionibus vitæ et lucis. SED CONTRA : Res non sunt vita in Deo nisi propter ideam : ista autem habent ideam : ergo sunt vita et lux in Deo.
ULTERIUS quæritur de solutione quorumdam hic dicentium, quod malum cognoscitur a Deo secundum intellectum speculativum, et non practicum. Hoc enim videtur esse contra rationem : quia
Oppositorum est una scientia, et potentia una : si igitur bonum a Deo cognoscitur secundum practicum, secundum eumdem cognoscetur et malum.
Item, Verum abstrahit a bono et malo : est enim verum bonum, ut Deum esse : et est verum malum, ut te peccatorem esse : sed omne verum cognoscitur a Deo per se, non per accidens : ergo malum verum cognoscetur a Deo per se, non per accidens : et sic nihil est quod dicunt Doctores, quod mala cognoscantur a Deo per accidens.
scantur a Deo secundum intellectum speculativum vel practicum ? et, An malum sit in Deo vita et lux ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Post prædicta quæritur, Cum omnia dicantur esse in Deo, etc. »
Et specialiter quærit hic Magister de malis : et sua solutio est, quod mala non habeant in Deo speciem vel ideam, sed cognoscantur in quantum ab arte discordant : et acquiesverunt solutioni Magistri omnes Doctores.
Sed contra objicitur sic :
- Cognoscere aliquid per suum oppositum, et non per se, est cognoscere per accidens : cognitio autem per accidens, debilis et infirma cognitio est : ergo non debet Deo attribui, cui omne melius est reponendum.
SOLUTIO. Ad hoc dici potest secundum communem solutionem, quod malum scitur a Deo per accidens, et secundum intellectum speculativum et non practicum. Et hoc sic probatur quoad primam partem : Licet enim malum habeat subjectum, tamen illud subjectum non est separabile ab eo nisi secundum intellectum solum : et ideo subjectum ejus non refertur ad causam nisi conjunctum cum deformitate : sed conjunctum cum deformitate non potest referri nisi ad liberum arbitrium ut ad causam, et non ulterius in Deum : ergo malum non habet ideam in Deo : non enim influit Deus actum cum deformitate, sed actum solum, et incidit in eum deformitas ex defectu liberi arbitrii. Quantum ad aliam partem probatur sic : quia (ut dicit Priscianus) verba prohaeretica desiderant infiniti-
Item, Malum non est privatio pura, sed habet aliquid boni : sicut dicit Dionysius, quod malum nihil aliud est quam particulare bonum : ergo videtur, quod illud quod habet de ente, aut non sit a Deo, quod temerarium est dicere : aut si est, habebit ideam in Deo : ergo id quod est malum, habet ideam in Deo : ergo non cognoscitur per oppositum tantum.
Item, Cum dico fornicantem, non tantum dico defectum, sed etiam actum egredientem a potentia liberi arbitrii : ille autem actus aliquid est : aut igitur est a Deo, aut ab alio principio : non ab alio principio, quia non est aliud principium : ergo a Deo : ergo habet ideam in Deo, quia habebimus in ultima parte istius distinctionis, quod omne quod est a Deo, habet ideam in Deo
<--- Page Split --->
vum, ut seio facere domum, et non scio domum. Unde si sciret Deus malum scientia operativa, ipse sciret facere malum, et posset facere malum, et faceret malum : quae omnia falsa sunt. Patet ergo, quod cum non possint dicere, scit facere malum, sed tantum quod scit malum, quod haec scientia speculativa est, et non practica, quia verba speculativa non desiderant infinitivum notantem opus, sed potius activum in quem transeat actus verbi : et sic probata est solutio Doctorum quoad utramque partem.
DICENDUM ergo ad primum, quod cum dicitur, Deus cognoscit malum per accidens, ly per accidens refertur ad verbum ex parte materiae actus : et hoc est ex parte cogniti, et non ex parte cognoscentis : et ideo notat defectum in cognito, et non in cognoscente.
trahit a bono et malo : et hanc bene cognoscit Deus per se : et haec habet ideam in Deo : sed veritate rei non est malum verum, cum sit corruptio ipsius speciei a qua deberet esse verum in re : unde potius deficit a forma quam habeat formam : et ideo non est verum.
ARTICULUS VII.
An Deus sciat diversa, composita, materialia, contingentia, et temporalia ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Scivit semper omnia, tam bona quam mala, etiam antequam fierent, etc. »
Potest enim hic quaeri, Utrum sciat diversa, et composita, et materialia, et contingentia, et temporalia ?
- Simplicis enim ut simplex est, non est cognoscere diversa ut diversa : Deus autem uno simplici cognoscit : ergo videtur, quod non cognoscit diversa, et multa.
Ad aliud dicendum, quod actus in eo quod actus, est a Deo, et habet ideam : sed non malus actus in eo quod malus, sed in specie ipsius actus cognoscitur malum : quia est actus voluntarius deficiens a bono. Et per hoc etiam patet solutio ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod non est concedendum, quod malum habeat ideam in Deo, nec quod sit vita in Deo, nec quod sit a Deo : sed actus secundum intellectum separatus a deformitate, jam non erit malus : et ideo secundum id quod est sic, potest esse in Deo vita et habere ideam : sed ex hoc non sequitur, quod malum sit in Deo, sicut jam patuit.
Item, Compositionem non est intelligere sine compositis, nec complexionem sine complexis : unde igitur Deus cognoscit composita et complexa ?
Item, Materialitas causa est cognoscibilitatis, non cognitionis intellectivae : cum igitur sensus non habeat quibus accipiat principia materialia, unde sciet ea Deus ?
Ad id quod ulterius objicitur de solutione Doctorum, dicendum quod malum et bonum quae ordinantur ad facere cognoscentis, sunt in ipso secundum practicum : et hoc quidem est in nobis, sed non in Deo : et ideo malum non habet praxim in cognitione Dei, nisi diceremus, quod reprobatio est respectu mali : sed de hoc infra quaeretur.
- Item, Hominis scientia imperfectior est quam Dei : et cum in ipsa non sint nisi necessaria, non contingentia : ergo multo minus in cognitione Dei : ergo Deus nec temporalia, nec contingentia cognoscit, ut videtur.
SOLUTIO. Dicendum cum Dionysio, Soli quod composita cognoscit simpliciter, et diversa unitate, et materialia immaterialiter, et contingentia scientia necessaria,
Ad aliud dicendum, quod est veritas signi et est veritas rei. Veritas signi abs-
<--- Page Split --->
et temporalia intemporaliter, sed scientia stante semper: et hoc qualiter sit, præintelligatur in nobis duplicem esse formam in qua cognoscitur res, scilicet abstractionis qua utitur intellectus speculativus, et compositionis qua in cognoscendo utitur practicus : cum enim (ut dicit Avicenna in prima Philosophia) speculativus tantum sit intellectus accipiens, et a corpore a et a rebus cognitis, non potest ipse uti in cognoscendo nisi forma abstractionis: quia res non scitur nisi per id quod est natura rei: et hoc non est in nobis, sed oportet a re accipere: ideo est quod abstrahit a re ipsa. Cum autem rei non conjungatur nisi mediantibus corporalibus organis, in quibus primum imprimitur forma rei, ideo oportet ipsum etiam posterius accipere a corpore: et sic patet ratio dicti Avicennae, quod speculativus accipit a rebus et a corpore, nihil ponens circa aliquod illorum. Formis autem compositionis utitur practicus : et hujus causa est, quod practicus factivus est rei: res autem non fit per id quod jam habet, sed potius per formam quam non habet: et cum non sit in re, erit in faciente: ergo ipse ponet eam circa rem, et non accipiet aliquid a re ipsa. Sic etiam videtur a corpore non accipiendo, sed ponendo vim motivam in nervis et musculis ad operationem educentem formam artis in materia exteriori. Et ad hujus forma compositionis similitudinem sunt idcae in mente divina, non acceptae a rebus, sed facientes res: faciunt autem res educendo ipsas de nihilo: et ideo ex nihilo illo omne quod est defectus, incidit, et haec negatio unius de alio, ex qua causatur diversitas, et per consequens compositio, et contingentia, quae fundantur in mutabilitate et materialitate. Sic igitur temporalia in sua idea sunt intemporalia, sed accipiunt temporalitatem a nihilo: et composita in sua idea sunt simpliciter unum, et complexa similiter, et sic de aliis: ergo relata in illam ideam, quae sufficiens ratio est cognoscendi omnia,
ut dictum est, cognoscuntur quidem perfectissime omnia : et tamen simpliciter, composite, immaterialiter, intemporaliter, et necessitatis modo.
Si autem tu objicias, quod idea una est in se, et nihil post quod in esse fluxerunt res, omnino nihil causat : sed defectus a perfecto qui nihil est, incidit in ea quae sunt post ipsum : sed nos videmus diversa formata et perfecta, et multas creaturas : quid ergo causat illam multitudinem ? Dico, quod duo causant eam : unum ut fiens, alterum ut faciens. Fiens est materia juxta nihil, et post nihil fluens in esse, ut dicit Augustinus : et ideo quia multipliciter est imperfecta, non est ipsa secundum unum sui partem receptibilis omnis perfectionis : et ideo ut rationem quam habere simul potest, habeat, necesse fuit eam dividi secundum actus : et sic introducta est multitudo ex parte fientis.
Item, Secundum omnem partem sui non est ipsa susceptibilis omnis perfectionis quam habere est nata: ergo oportuit habere successionem in formis: et sic introducta est mutabilitas et contingentia. Et sic plane patet, qualiter diversitas et mutabilitas et compositio causentur ex nihilo, post quod materia quae prope nihil est, et ad aliquid esse contendit, fluxit in esse. Ex parte autem facientis est sapientia in numero, pondere, et mensura, omnia disponens: eo quod ipsa ordine et proportione materiae et partium materiae dat formam: et hoc est quod dixit Plato, quod secundum materiae meritum a datore formarum dantur omnes formae.
Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita praeter ultimum.
Et AD hoc dicendum est, quod nostra scientia causatur a re, et ideo variatur secundum rem: quae si est necessaria, et necessario modo, id est, per medium necessarium, est ipsa scientia: aliter autem se habens, aut est opinio, aut dubitatio. Sed scientia Dei est per ideas facientes res: et ideo sequitur conditiones scientis
<--- Page Split --->
et non sciti, ut prius dictum est: et cum erit sua scientia semper necessaria, etiam ipse sciens non subjaceat contingentiae, de contingentibus.
C. Hic aperit quare bona tantum dicantur esse in Deo, et non mala.
Et inde est, quod bona tantum dicuntur esse in Deo, non mala, et illa proprie ', haec longe : quia licet in Deo aliqua dicantur esse propter cognitionis praesentiam, et Deus bona et mala cognoscat, mala tamen non cognoscit nisi per notitiam, bona vero non solum per scientiam, sed per approbationem, et beneplacitum. Et ob talem cognitionem aliqua dicuntur esse in Deo, scilicet quia ita ea scit, ut etiam approbet, et placeant, id est, ita scit, ut eorum sit auctor.
ARTICULUS VIII.
Utrum Deus sciat quæ facturus est, quæ fecit, quæ facere potest et numquam faciet, et tandem infinita actu ?
cunt Sancti, idea est respectu ideati : ergo quod numquam ideabitur, ideam in mente divina non habet.
- Item, Sua scientia (ut infra habebitur) est causa rerum : ergo si alicujus habet ideam, illud causabitur, et erit futurum : ergo a destructione consequentis, si aliquid non erit, illud non erit scitum a Deo, ut videtur.
SED CONTRA :
Deum plura posse facere quam facit, est verum : ergo scit, quod ipse plura potest facere : sed omnia quæ potest facere, cognoscit, quia scit totum infinitum posse suum : ergo plura scit quam facit : et non nisi idea : ergo aliqua habent eam in mente sua quæ nunquam fient.
HIC ETIAM locum habet quæstio illa qua quæritur, Utrum Deus sciat infinita actu ? Videtur, quod sic : quia
- Dicit Augustinus in libro de Civitate Dei 2, quod Philosophi probaverunt numerorum species esse infinitas : et dicit, quod numeri quantumlibet infiniti, tamen illius scientiæ infinitæ noti sunt, de quo
ULTERIUS etiam quæritur de his quæ numquam faciet, sed tamen potest facere, utrum sint in Deo vita et idea ?
- Et videtur, quod non : quia ut di-
2 S. AUGUSTINUS, Lib. XII de Civitate Dei, cap. 18.
<--- Page Split --->
dicit Prophetia, quod scientiae ejus non est numerus4. Ergo videtur, quod sciat actu infinita: actu autem infinita numquam faciet: ergo scit ea quae numquam faciet.
- Item, Sua potentia non limitatur: ergo semper est ad plura, quam aliqua summa accipi possit: et ipse scit totam suam potentiam: ergo scit actu infinita.
SED CONTRA :
Cum dico actu infinita, penes rationem infiniti accipiendo intelligitur dupliciter, scilicet actu infinita intellectui creato, vel actu infinita simpliciter. Si nobis infinita: tunc non est quaestio: quia plura scit, quam nos cogitare possumus. Si autem infinita simpliciter. CONTRA: Actu infinitum simpliciter semper secundum majus sui est extra accipientem ipsum: ergo Deus accipiens ipsum actu infinitum, semper relinquit ipsum secundum majus sui extra se esse, quod est absurditas, quia sic Deus scitum suum non comprehenderet.
Si autem tu dicas, quod intellectus Dei est actu infinitus, et ideo comprehendit illud infinitum. CONTRA: Si intellectus Dei in se infinitus est, imperfectissimus est, quod est absurdum: non enim Deo infinitus est, sed creaturae, quia non finitur creatura.
Praeterea, Detur hoc, quod sit infinitus simpliciter, adhuc non potest dici, quod infinitum includat infinitum: quia quodcumque erit inclusum et comprehensum, illud statim finietur, et alterum excedet ipsum: ergo nihil est quod dicitur, quod Deus sciat actu infinitum, quia actu infinitum nihil est.
sed potentia solum, scilicet quia non est assignare quod in tantum potest, quin sit accipere amplius in quod potest : et illud accipiendum non est acceptum actu, sed potentia. Si autem accipiatur infinitum in continuo, non possum accipere per additionem, quoniam est accipere quantitatem cui non potest aliquid addi secundum rationem: sicut est circulus. Ergo oportet, quod accipiatur secundum divisionem infinitum in illo, ita scilicet quod pars divisa non ut pars aliquota, sed secundum rationem totius divisibilis accipiatur: tunc enim nihil ita parvum accipitur, quod non sit divisibile in duo aequalia: ergo etiam hoc infinitum est respectu accipiendi divisibile: et hoc est in potentia: ergo est in potentia tantum. Item, accipiam in numero in quo est infinitum additione non divisione: quia est accipere in eo indivisibile in actu, ut est unitas, sed non est accipere summam cui unitas non possit addi, constituendo aliam speciem numeri: sed unitas addibilis est in potentia tantum: ergo et infinitum potentia tantum: ergo nihil actu est infinitum: ergo Deus non scit actu infinitum.
SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod Deus scit præteritum eodem modo quando præteriit, sicut scivit quando futurum erat: et est vita in ipso: non enim ob hoc dicitur vita in ipso, quod ipsum sit vel non sit: sed quia est idea movens ad continentiam et permanentiam universi esse, ut prius expositum est in præcedenti distinctione. Licet enim non sit facturus præteritum, tamen est auctor ejus: et hoc sufficit ad ideam.
Item, infinitum non invenitur nisi secundum modum quanti. Accipiatur ergo infinitum in quantitate virtuali sive potentiali, et in quantitate dimensionali quae est continua, et in quantitate discreta quae est numerus.
Redeo ergo ad primum. Si dicam virtute infinitum, non dixi actu infinitum,
Ad aliud dicendum, quod Deus scit Ad 1. quod numquam est facturus : quia scit sequi, et seipsum numquam faciet : sed aliquid quod non sit ipse, quod ipse non est facturus, ipse non scit, nisi hoc modo quo dicimus ipsum scire mala.
Er ideo jam solvitur ad sequens di-
Ad 1.
Ad 2.
<--- Page Split --->
cendo, quod talia non habent ideam in ipso : quia non est exemplar nisi ad aliquid exemplatum relatum : et talia non habent hujusmodi relationem, sed tantum cognoscuntur in potentia operantis.
Ad objectum contra, dicendum, quod Deus scit universum suum posse, et scit quod plura potest facere quam facit : sed per hoc nihil scit nisi seipsum secundum posse illud.
Et si tu objicis, quod scit quæ possit facere : dico quod illa scit, sicut sunt, scilicet in possibilitate sua, et non in exsecutione ad opus : et ex illa parte qua sunt in potentia, non sunt aliud ab ipso, sed ex illa parte qua se habent ad explicationem ad opus : tamen bene concedo, quod scit se posse aliqua quæ si faceret, non essent idem cum ipso : sed non est in illis quæ non faciet, accipere scitum quod non sit ipse.
ARTICULUS XI.
An scientia Dei bene dividatur in scientiam approbationis, et simplicis notitiæ ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, « Quia ita ea scit ut etiam approbet, et placeant, etc. »
Hic videtur Magister innuere duplicem acceptionem scientiae, scilicet simplicis notitiae, et scientiae approbationis.
Videtur autem falsum : quia
Scientia approbationis addit supra scientiam simplicis notitiae : ergo significatur in Deo esse compositio, quod falsum est.
Item, Videtur esse diminutus : quia est scientia reprobationis qua malum cognoscitur : ergo videtur illam etiam debuisse posuisse.
Ad iu quod quaeritur de scientia infiniti : dico sine praejudicio quorumdam aliter dicentium, quod non possum videre qualiter infinitum actu sit : vel si ponitur esse, non video qualiter comprehendi possit etiam ab infinito : tamen non dico, quod Deus sibi sit infinitus. Unde dico, quod Deus scit rationem infiniti hoc modo quo est in potentia, et non illo quo est in actu : quia sic nihil est : et hoc modo infinitum secundum theologiam quidem est in tribus, ut probatum est, licet secundum Philosophum naturalem sit in duobus tantum : quia nulla potentia naturalis est infinita nisi forte secundum successionem in movendo : et hoc etiam secundum naturam tantum : licet imperium Dei finem imponere possit motori, et motui, et tempori.
Aliter dicunt quidam distinguentes in Deo triplicem cognitionem, scilicet simplicis notitiae, visionis, et approbationis : et dicunt, quod simplici notitia scit quod non est facturus sicut infinitum : visionis autem speculativae scientia scit quod non est facturus, tamen cujus species est apud eum : approbationis autem scientia scit
- Item, Videtur non esse solutio quam quidam dant, quod hoc ideo fecit, quia malum non est in Deo : hoc enim falsum videtur : Propheta enim legebant in libro aeternitatis, et legebant mala et peccata populorum : cum igitur non legatur nisi scriptum, videtur malum esse in Deo.
Solutio. Ad hoc leve est solvere : licet enim scientia approbationis aliquid addat, quia affectum secundum modum, tamen nihil addit secundum rem : quia affectus in Deo re est idem cum adspectu.
Sed cavendum est hic a solutione quorumdam quae falsa est, dicentium quod nihil addit quod sit in Deo, sed quod sit a Deo addit : cum malum non sit a Deo. Hoc enim fatsum est, et contra illud quod dicitur, Gencs. 1, 31 : Vidit Deus cuncta quae fecerat, etc. Ubi dicit Augustinus,
<--- Page Split --->
quod ibi significatur visio approbationis, qua placuit ut faceret, placuit ut manerent. Placentia autem in operatione est, et non ab ipso.
Ad aliud dicendum, quod notitia reprobationis nihil addit quod sit in Deo supra scientiam simplicis notitiae, et ideo non enumeratur ut diversa cum illa : causa autem reprobationis extra Deum et non in Deo est.
Ad aliud dicendum, quod non est adhuc probatum, quod speculum aeterni-
tatis in quo legunt Prophetae, sit Deus ipse, licet quidam hoc dicant, et forte falso. Et si concedatur hoc gratia disputationis, tunc dicendum, quod non cognoverunt mala ut ibi scripta, sed ut a libro discordantia. Unde per hoc quod non invenerunt virtutes singulas et opera, acceperunt revelationem virtute speculi, quod inessent eis contraria : tamen magis credo, quod non videbant Deum, sed a Deo acceperunt revelationem factorum bonorum et malorum.
D. Quod idem est omnia esse ex Deo, et per ipsum, et in ipso.
Proinde si diligenter inspiciamus, idem videtur esse omnia esse ex Deo, et per ipsum, et in ipso. Unde Ambrosius in libro II de Spiritu sancto: Hæc tria, Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, unum esse supra diximus. Cum dicit per ipsum esse omnia, non negavit in ipso esse omnia. Eamdem vim habent omnia hæc, scilicet cum ipso, et in ipso, et per ipsum, et unum in his atque consimile, non contrarium intelligitur 1. Ecce habes, quia ex eadem intelligentia Scriptura dicit esse omnia in ipso, et per ipsum, et ex ipso, et cum ipso. Cum ergo ex eadem ratione omnia dicantur esse ex Deo, vel per ipsum, non solum quia scit, sed etiam quia eorum auctor est : consequitur ut eadem ratione ea esse in Deo dicantur, scilicet quia scit, et eorum auctor esse dicitur : quia in ipso vivimus, et movemur, et sumus 2. Cum ergo non sit auctor nisi bonorum, merito sola bona in eo esse dicuntur, sicut ex ipso, et per ipsum. Cum ergo in ejus cognitione vel præscientia sint omnia, scilicet bona et mala, in eo tamen non dicuntur esse, nisi bona, quorum auctor est. Unde Augustinus in libro de Natura boni: Cum audimus, inquit, ex Deo, et per ipsum, et in ipso esse omnia, omnes utique naturas intelligere debemus, et omnia quæ naturaliter sunt. Neque enim ex ipso sunt peccata, quæ naturam non servant, sed vitiant: quæ ex voluntate peccantium nascuntur omnia3. Hic aperte dicitur, quod in illa generalitate locutionis bona tantum continentur.
<--- Page Split --->
ARTICULUS X.
An idem sunt esse in Deo, et ex Deo, et per ipsum : et in ipso esse, vivere, et moveri ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Proinde si diligenter inspiciamus, etc.»
Videtur enim, quod hoc non sit verum : quia
Glossa exponit ad Roman. xi, 36 : Ex ipso, et per ipsum, et in ipso, prout competit personis actualiter causantibus creaturam. Unde dicit, quod in ipso attribuitur Spiritui sancto propter bonitatem continentem. Cum autem dicitur, Omnia sunt in Deo : hoc non dicitur ratione continentiae qua sunt creaturae actu existentes, sed ratione ideae qua ab aeterno sunt in Deo : ergo videtur æquivoce sumi ly in : et ita non est idem dicere.
Item, Act. xvii, 28, dicit, quod in ipso vivimus, et movemur, et sumus. Ergo cum ab aeterno sumus in ipso, ab aeterno movemur et vivimus in ipso, quod falsum est.
Item, Si dicimur ab aeterno vita in ipso, quia in ipso vivimus : tunc videtur, quod ab aeterno dicamur motus in ipso, quia in ipso movemur : et essentialiter in ipso, quia in ipso sumus, quod falsum est : ergo videtur quod non sint idem haec tria, scilicet esse in Deo, et esse ex ipso, et per ipsum, et in ipso esse, vivere, et moveri.
SOLUTIO. Dicendum, quod in parte significationis idem est esse in Deo et in ipso, prout enumeratur cum ex ipso, et per ipsum : esse enim in Deo dicit duo secundum rationem intelligentiae, scilicet habere ideam, et esse Deum auctorem ideati illius ideae : et quoad hoc ultimum accipitur ly in.
EODEM modo ad aliud dicendum, quod Deus in comparatione ad creata, accipitur tribus modis, quorum quilibet in se supponit praecedentem. Primus est esse in Deo, ut in causa tantum. Secundus est esse in Deo, ut in causa actualiter causante. Tertius est esse in Deo, ut causa actualiter causante et regente et continente. Et primus modus non ponit creaturam esse : sed secundus ponit creaturam esse nunc primo : tertius autem supponit existentem in perfectione. Unde primo modo dicitur, Quod factum est, in ipso vita erat et lux 1. Secundo modo, Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia 2. Tertio modo dicitur, In ipso vivimus, et movemur, et sumus . Et sic patet qualiter isti modi enumerati hic differunt.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, quod in ipso vita dicamur, quia in ipso vivimus : sed potius cum omnis substantia dividatur in tria, scilicet esse, posse, et operari, illa tria tanguntur esse in Deo regente et continente, cum dicitur : Vivimus secundum potentiam vitae, et movemur in opere, et sumus secundum essentiam : ex ipso autem dicitur propter potentiam Patris, per ipsum propter sapientiam Filii, et in ipso propter bonitatem Spiritus sancti.
<--- Page Split --->
E. Quod omnia ex Patre, et per Patrem, et in Patre sunt: ita et de Filio, et de Spiritu sancto est dicendum, licet propter personas fiat distinctio.
Præterea sciendum est, quod licet ibi indicetur distinctio personarum cum dicitur, Ex ipso, et per ipsum, et in ipso: omnia tamen ex Patre, et per Patrem, et in Patre sunt. Similiter de Filio, et de Spiritu sancto accipiendum est. Unde Augustinus in libro I de Trinitate 1: Non confuse, inquit, accipiendum est quod ait Apostolus, Ex ipso, et per ipsum, et in ipso 2. Ex ipso dicens, propter Patrem: per ipsum, propter Filium: in ipso, propter Spiritum sanctum. Vigilanter autem attende, ne quia Patrem volens intelligi dixit ex ipso, sic intelligas omnia esse x Patre, ut neges omnia esse ex Filio, vel ex Spiritu sancto: cum ex Patre, et per Patrem, et in Patre omnia esse sane dici possunt. Similiter et de Filio, et de Spiritu sancto dicendum est.
ARTICULUS XI.
An res sunt in Deo ratione personae, et non essentiae, vel notionis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Præterea sciendum est, quod licet ibi indicetur distinctio personarum, etc. »
cognoscat omnia quae operatur, in ipso erunt omnes rationes operum suorum : ergo hoc convenit ratione naturae, et non ratione personae.
- Ulterius videtur, quod hoc conveniat ratione notionis : quia Augustinus et Anselmus dicunt, quod suo verbo omnia dicit quae facit. Verbum autem est solus Filius. Ergo cum in verbo sint rationes creaturarum. videtur hoc esse ratione notionis, et non naturae.
Ex hoc enim videtur accipi, quod res sunt in Deo ratione personae, et non ratione essentiae, vel notionis. Hoc etiam alia ratione probatur : quia illud est in Deo, cujus ipse est auctor : auctoritas autem et opus non convenit nisi personae, quia omnes actus particularium sunt, et non naturae.
n tra. SED CONTRA :
- Ponamus personas non esse, adhuc Deus erit auctor creaturae : ergo cum
SOLUTIO. Dicendum, quod ratione naturæ insunt rationes rerum in Deo.
Ad primum autem dicendum, quod Ad object.1. creare personae actus est, prout persona est rationalis naturae individua substantia : et haec persona adhuc esset Deus, etiamsi non esset Pater et Filius et Spiritus sanctus. Unde illa objectio non probat, quod conveniat personis sic distinctis ut fides distinguit.
Ad ultimum dicendum, quod hoc conAd object. 2.
<--- Page Split --->
venit Filio appropriate, et non proprie, sicut esse sapientiam et artem Patris, ut
supra ostensum est : et ideo non removet quin conveniat substantiae per se.
F. Quod non omnia quae ex Deo sunt, etiam de ipso sunt : sed e converso.
Illud etiam hic annectendum est, quod non omnia quae dicuntur esse ex Deo, etiam de ipso esse dici debeant. Quia, ut ait Augustinus in libro de Natura boni: Non hoc significat penitus ex ipso, quod de ipso. Quod enim de ipso est, potest dici esse ex ipso: sed non omne quod ex ipso est, potest dici esse de ipso, quia non est de sua substantia. Ex ipso enim sunt cœlum et terra, quia ipse fecit ea: non autem de ipso, quia non de substantia sua. Sicut aliquis homo si generat filium, et faciat domum, ex ipso est filius, ex ipso est et domus: sed filius de ipso, domus vero de terra et ligno, non de ipso1.
G. Quæ dicta sunt summatim colligit.
Ex praemissis apertum est, quod in Dei cognitione sive praescientia sunt omnia, scilicet bona et mala: sed non omni modo sunt ibi mala, quo bona: et quia in Deo bona tantum sunt, sicut ex ipso, et per ipsum, non mala. Et ex quo senisu haec accipienda sint, assignatum est. Et quod de ipso non dicitur esse proprie, quod aliud est ab ipso. Ex ipso autem esse dicuntur omnia, quae eo auctore sunt.
ARTICULUS XII.
An sit idem dicere, ex ipso, et de ipso ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, « Non hoc significat penitus ex ipso, quod de ipso, etc. »
Dubitari enim potest unde hoc contingat, cum ex et de videantur notare habitudinem causae semper?
SOLUTIO. Dicendum, quod haec praeposito ex generalior est in significando originem, quam praepositio de : ex enim notat quandoque originem et non coessentialitatem, ut dicimus, pacem habemus ex rege : quandoque notat in eadem substantia ordinem, ut cum dicitur, ex mane
<--- Page Split --->
fit meridies : idem enim nunc quod fuit substantialiter mane, fit meridies, licet transeat in ratione mane, et maneat in ratione nunc et substantia : quandoque notat ordinem tantum, ut cum dicitur,
ex agonibus fit Olympia, id est, post illud. De autem semper notat originem cum consubstantialitate : et haec est causa dicti.
<--- Page Split --->